Rymer's Foedera with Syllabus
February 1418

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

541-547

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: February 1418', Rymer's Foedera Volume 9, pp. 541-547. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115229 Date accessed: 25 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

February 1418

Syllabus EntryFoedera Text
Feb. 1. Agreement of sir Oliver de Manny for the surrender of the castle of Falaise.
O. ix. 541. H. iv. p. iii. 35.
Appunctuamentum pro Castro de Faloize.
An. 5. H. 5. Norm. 5. H. 5. p. 2. m. 2.
Cy S'ensuit Le Traitte Et Appointement, Dit, Fait, Et Accorde le Primer Jour de Fevrier, l'An Mille, Quatrecens, xvii. par moy Oliver de Manny Chivaler, Capitayne du Chastell & Dongon de Falloise, en ma propre Persone Promettantz, pur Moy & toutz ceux de ma compaignie a Garnison, a, Treshault & Puissant Prince, Monsieur le Duc de Clarence, de Rendre, de xvi. Jour de cest present Moys, le dit Chastell & Dongon de Falloise es Mains du Tresexcellent Roy d'Engleterre, ou es Mains d'aultre, depar luy a ce Commys a le Recevoir, si ainsi ne soit ou adviegne que le suisdit Chastell & Dongon de Faloise soit Rescoux, le suisdit Jour, de Deux heure de Mydye par Bataille de la Personne, ou Personnes du Tresexcellent Roy mon Soveraine Seigneur, mon Tresredoubte Seigneur le Dauphyn son Fitz Aisne, ou Monsieur le Counte a'Armaignac Constable de Fraunce; Et sur ce le suisdit Tresexcellent Roy d'Engleterre de mettre, ou faire mettre, en dit Chastell & Dongon tielle Garnison qu'il luy plaira.
Item, est DIT, TRAITE, ACORDE, & PROMYS, par moy dessusdit Oliver de Manny, que, au jour de la RENDUE du dit Chastell & Dongon de Faloize, Moy & toutz ceulx de ma Compaignie & Garnison nous RENDRONS touz Prisoners au suisdit Tresexcellent Roy d'Engleterre;
Hors mys Geffrey des Chasteaulx, qui demurra, de toutz Poins, son Corps, sa Vie, & toutz ses Biens, a la Grace & Mercy de suisdit Tresexcellent Roy d'Engleterre; & luy, de sa benigne grace, de commander sur le dit Geffrey son bon plaisir.
Item, est DIT, TRAITE, &c.
Feb. 4. The K. orders the sheriffs of Caen and 10 other towns to proclaim that persons desiring safe conducts must apply to the K. before March 13. Falaise.
O. ix. 542. H. iv. p. iii. 35.
De Veniendo ad Pacem Regis.
An. 5. H. 5. Ibid m 18. d
Rex, Vicecomiti Cadomi, Salutem.
Praecipimus Tibi, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in locis, in Balliva tua consuetis, publicè, ex parte nostra, Proclamari facias,
Quòd omnes & singuli Milites, Armigeri, & alii (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) qui ad Pacem & Obedientiam nostras venire desiderant & affectant, pro Literis nostris salvi Conductus, sibi in hac parte necessariis, cum ea celeritate qua poterunt, prosequantur; Ita quòd omnes illi, qui ad hujusmodi Pacem & Obedientiam nostras venire volunt, ad Personam nostram, citra Tertiumdecimum Diem Martii, proximò futurum, veniant & festinent.
Teste Rege apud Villam Regis Falesiae quarto die Februarii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecom. de Algia.
Vicecom. de Sancto Silvino.
Vicecom. Falesiae.
Vicecom. de Argenthomo.
Vicecom. de Exinis.
Vicecom. de Borneio.
Vicecom. Alenconiae.
Vicecom. Baiecen.
Vicecom. de Condeto supra Nigram Aquam.
Vicecom. de Auribeto.
Per ipsum Regem
.
Feb. 10. Commission to John Louthe, clerk of the Ordnance, and John Benet of Maidstone, mason, to arrest workmen for making gunstones. Westm.
O. ix. 542. H. iv. p. iii. 35.
Super Factura Lapidum pro Gunnis, de Intendendo.
An. 5. H. 5. Pat. 5. H. 5. m. 4.
Rex, dilectis sibi, Johanni Louthe, Clerico Operationum Ordinationis nostrae, & Johanni Benet de Madeston Mason, Salutem.
Sciatis quòd Assignavimus Vos ad tot Cimentarios & Laboratores, quot necessarii fuerint pro factura Septem Milium Lapidum, pro Gunnis de diversis Sortibus, unà cum sufficienti Stuffura Lapidum pro eisdem, tam infra Quarreras de Madeston hithe, quàm alibi, ubi melius videritis pro Proficuo nostro expedire, Arestandum & Capiendum,
Et praefatos Cimentarios in Operibus nostris praedictis, ad Vadia nostra, Ponendum, & in eisdem detinendum quousque Lapides praedicti plenariè facti fuerint & constructi,
Necnon ad tot Carectas, Batellas, & Naves, unà cum Marinariis & Laboratoribus, quot pro Cariagio, Batillagio, seu Frectagio Lapidum praedictorum necessariae fuerint, de Locis ubi praedicti Lapides facti fuerint, infra Regnum nostrum Angliae, seu versus partes Transmarinas, transmittendorum, similiter Capiendum & Providendum;
Et ideò Vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, ac ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, ac aliis Fidelibus, & Subditis nostris, tam infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste praefato Custode apud Westm. x. die Februarii.
Per Concilium.
Feb. 10. Commission to John Louthe to provide workmen for making gun furniture, and oxen, horses, and carriages for the same. Westm.
O. ix. 543. H. iv. p. iii. 35.
De omnimoda Stuffura pro Gunnis memoratis.
An. 5. H. 5. Pat. 5. H. 5. m. 5.
Rex, dilecto sibi, Johanni Louthe, Clerico Operationum Ordinationis nostrae, Salutem.
Scias quòd Assignavimus Te ad tot Carpentarios, Junours, Fabros, Carbonarios, ac alios Artifices & Laboratores, unà cum sufficienti Stuffurâ de Maeremio, Salice, Popiller, Carbonibus Maritimis, & Salicis, & de Ferro,
Quot pro Factura Trescentorum Pavys Grossorum pro Gunnis, Quaterviginti Blokk, & Septem Milium Tampons pro eisdem, Quinquaginta Jugorum de Ligno pro Bobus infra trahendis, Centum Cathenarum pro eisdem, Duodecim Carectarum Grossarum pro Gunnis Grossis supracariandis, Viginti Piparum de Pulvere de Carbonibus Salicis, necessaria fuerint,
Arestandum, Providendum, & Capiendum, & in eisdem Operibus nostris ponendum & expendendum,
Ac etiam ad Centum Boves, Trescentos & Viginti Equos, pro Carectis praedictis, unà cum Trescentis Colariis de Corio, reparatis, cum Hamis de Ligno, ac Stuffurâ rationabili de Pipis, Rigeboundes, Bellibondes, & Shotyngledders, de Corio, pro Reparatione Trescentorum Parium Trays pro Equis & Carectis, Quadringentis Tribulis, Trescentis Pekoys, Duobus Barellis de Calibè, ac aliis Rebus quibuscumque, pro Ordinatione praedicta necessariis,
Necnon ad tot Carectas, Batellos, & Naves, unà cum Marinariis, & Laboratoribus, similiter Capiendum & Providendum, quot pro Cariagio, Batillagio, seu Frectagio Rerum praedictarum, de Locis ubi providebuntur, infra Regnum nostrum Angliae, seu versus partes Transmarinas, transmittendarum, similiter Capiendum & Providendum;
Et ideò tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, ac ea facias & exequaris in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris, tam infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Tibi in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet,
In cujus &c.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium decimo die Februarii.
Per Concilium.
Feb. 11. Commission to sir John Rothenale, Philip Morgan, and John Kempe to hold musters of the men-at-arms and archers at Bayeux and Caen. Eight similar commissions. Falaise.
O. ix. 543. H. iv. p. iii. 35.
De Monstris capiendis.
An. 5. H. 5. Numan. 5. H. 5. m. 20. dor.
Rex, dilectis sibi, Johanni Rothenale Chivaler, Magistro Philippo Morgan, & Magistro Johanni Kempe, Salutem.
Sciatis quòd Assignavimus vos ad Monstrum sive Monstrationem Hominum ad Arma & Sagittariorum, in Castris & Villis nostris de Cadomo & Baieux ac aliis Castris ibidem vicinis existentium, Capiendum,
Et eos in Arraiatione suâ Ponendum,
Necnon Nos de Numero Hominum ad Arma & Sagittariorum praedictorum, & cum quibus Retenti fuerint, distinctè & apertè, Certificandum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, & ea faciatis & Exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam Regis Falesiae undecimo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Commissiones, diriguntur, nominibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Johanni Tiptoft Chivaler, & Stephano Payu Elemosinario Hospitii Regis, pro Monstro &c. in Civitate Regis de Liseux, & in Vicecomitatu Regis d'Ange &c.
Petro Garneys & Willielmo Wymyngton, pro Monstro &c. apud Villam Regis d'Argenthen.
Henrico Fitz Hugh Camerario Regis, Johanni Tiptoft, & Nicholao de Merbu- ry, pro Monstro &c. Anterioris Custodiae Exercitûs Regis &c.
Waltero Hungerford Chivaler Senescallo Hospitii Regis, & Johanni Boteller, pro Mediâ Custodiâ Excercitûs Regis.
Willielmo Haryngton Chivaler, & Roberto Allerton Clerico Coquinae Hospitii Regis, pro Posteriori Custodiâ Excercitûs Regis.
Willielmo Porter Chivaler, & Thomae Warde, pro Alis Exercitûs Regis.
Waltero Beauchamp Chivaler, & Thomae Rokys, apud Hexines, & alia Loca, carissimi Consanguinei Regis, Thomae Comitio Sarum.
Johanni Godard Chivaler, & Henrico Englos, pro Monstro &c. in Castris sive Villis Regis Dangeull, Seint Remy, Beaumont Novan, Seint Anyan, & Tanye de praesenti existentium, Capiendo &c.
Per ipsum Regem.
Feb. 12. John Colles, John Kyngman, and John Water are ordered to provide horses and carts for conveying the furniture of the K.'s chapel to Southampton. Westm.
O. ix. 544. H. iv. p. iii. 36.
Pro Apparatu Capellae Regis cariando.
An. 5. H. 5. pat. 5. H. 5. m. 6.
Rex, dilectis sibi, Johanni Colles, Johanni Kyngman, & Johanni Water, Salutem.
Sciatis quòd Assignavimus vos, conjunctim, & divisim, ad Equos, Carectas, ac quodcumque aliud Cariagium, pro Jocalibus, Ornamentis, & alio Apparatu Capellae, versus Villam nostram Suthamptoniae cariandis & ducendis, necessaria, ubicumque inveniri poterunt, infra Libertates, & extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) pro Denariis nostris, in hac parte rationabiliter solvendis, Capiendum & Providendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, ac aliis Fidelibus nostris, tam infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, & cuilibet vestrûm, in Praemissis faciendis & exequendis, Intendentes sint, Consulentè s, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium duodecimo die Februarii.
Feb. 16. Safe conduct for William de Nantes, of Brittany, bringing lampreys for the K.'s use. Falaise Castle.
O. ix. 544. H. iv. p. iii. 36.
De Lampredis, pro Vitellatione Excercitus Regis.
An. 5. H. 5. Norman. 5. H. 5. m. 13.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Paschae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Guillielmum de Nantes de Britanniâ usque Exercitum Regis, ubicumque fore contigerit, cum Lampredis, pro Vitellatione Regis & Excercitûs sui praedicti, ac duobus Servientibus suis in Comitivâ suâ, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo;
Proviso semper quòd ipsi quicquam, quod in Regis Contemptum vel Praejudicium, aut Populi sui dampnum, aliqualiter cedere valeat, non attemptent, nec faciant quomodolibet attemptari.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis Falesiae decimo sexto die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 16. Power for Humfrey duke of Gloucester to take possession of all places in Normandy, and to receive persons into the K.'s peace. Falaise Castle.
O. ix. 544. H. iv. p. iii. 36.
De Recipiendo ad Pacem Regis.
An. 5. H. 5. Ibid.
Rex, carissimo Fratri suo, Humfredo Duci Gloucestriae, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, industriâ, & circumspectione vestrâ pleniùs confidentes,
Dedimus vobis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem ad omnia & omnimoda Castra, Fortalitia, Villas firmatas, & alia Loca quaecumque, infra Ducatum nostrum Normanniae, quae contra Nos Manu forti & Rebellice tenentur, in Manus nostras Recipiendum,
Ac omnes & singulos (cujuscumque statûs, gradûs, seu conditionis fuerint) qui ad Gratiam & Pacem nostras venire & sub Fide & Ligeantia nostris morari volunt, ad Gratiam & Pacem nostras Recipiendum & Admittendum,
Et eis, & eorum cuilibet, Maneria, Terras, Tenementa, Redditus, Possessiones, & Haereditates suas quascumque Dandum & Concedendum,
Et eis Protectiones & Bilnetas, Sigillo vestro signatas, sibi in hac parte necessarias, Tradendum & Liberandum,
Et illis omnibus, qui ad hujusmodi Gratiam & Pacem nostras venire volunt, Vitam, Equos, Hernesia, & Bona sua, prout juxta sanam discretionem vestram fore videritis faciendum, similiter Dandum & Concedendum,
Necnon ad quoscumque Officiarios, in Patriis seu Dominiis, vobis Itinerantibus, qui se Gratiae & Obedientiae nostris submittere voluerint, in Officiis suis hujusmodi, quousque aliter duxerimus ordinandum, permansuros Faciendum, Ordinandum, & Constituendum;
Proviso semper quòd Nos de toto Facto vestro, in hac parte, distincte & aperte, Certificetis.
In cujus &c. quamdiu nobis placuerit duraturas.
Teste Rege apud Castrum Regis Falesiae decimo sexto die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 21. Agreement of the Compaignon de Gaule to surrender the town, castle, and dongeon of Vire to the duke of Gloucester.
O. ix. 545. H. iv. p. iii. 36.
Appunctuamentum de Vire.
An. 5. H. 5. Ibid. m. 6.
Cy Ensuit Le Traite Et Appointment, Dit, Fait, & Acorde, le xxi. jour de Feverer, en l'An M. CCCC. & XVII.
Parentre Nous Johan Robessart & Guillem Beauchamp Chivalers, a ce commis par, le Treshault & Trespuissant Prince nostre Tresredoute Seigneur, le Duc de Gloucestre, d'une part, &, d'autre part, par le Compaignon de Gaule Escuier Capitaine de la Ville, Chastell, & Dongeon de Vire, est Dit, Traittes, Acordes, & Promis par la fourme & manere que s'ensuient,
Primerement, est Dit, Traitte, Accorde, & par Moy, le susdit Capitayne de la Ville & Chastell de Vire, Promis d'en Rendre les susdit Ville, & Chastel, & Dongeon es Mains du, Treshault & Puissan Prince, mon tresredoute Seigneur, le Duc de Gloucestre, ou a tiel que lui plerra commetter a le recevoir, pur & en Non du Tresexcellent Roy d'Engleterre, & a tiel Jour & Heure q'il plerra a suisdit Trespuissant Prince moy Ordenner & Commander, & sur ceo li d'en mettre, ou faire mettre, dedens la dite Ville, Chastel, & Dongeon tiel Garnison que luy plerra.
Item, est Dit, Treitte, Accorde & Promis, par moy le suisdit Compaignon de Gaule, que, au dit jour de la Rendue de la Ville, Chastel, & Dongeon de Vire, le suisdit Capitayne, toutz les Chivalers, Escuiers, Burgois, Habitans, & toutz autres Residens a present dedeins les ditz Ville, Chastel, & Dongeon, nous si nous submettrons, de queque que nous avons, a la Grace du Tresexcellent Roy d'Engleterre.
Item, est Dit, Treitte, Acorde, & Promis que toutz les Viures, que pour le present sount ou dite Ville, Chastell, & Dongeon de Vire demoureront, saunz riens d'iceuls estre Transportez hors, &c.
Feb. 20. Warrant to the treasurer and chamberlains of the Exchequer for the payment of the wages Thomas duke of Clarence. Westm.
O. ix. 545. H. iv. p. iii. 36.
Pro Duce Clarenciae, de Vadiis Guerrae.
An. 5. H. 5. Pen. Cler. Pel.
Henri, par la Grace de Dieu, Roi d'Engleterre & de France, & Seignur d'Irland, as Tresorer & Chamberlains de nostre Eschequer, Saluz.
Nous vous Mandonsque, veue l'ENDENTURE,
Faite parentre Nous & nostre Treschere Frere Thomas Duc de Clarence,
Par quele le dit Duc est demorez devers Nous per Nous Servir en nostre Roiaume de France, par un An entier, ovec Sessante Homes d'Armes & Cent & Quatrevingtz Archers,
Outres les Gens d'Armes & Archers, queux ovec le dit Duc sont Retenus devers Nous par un autre ENDENTURE, entre Nous & mesme le Duc FAITE l'Oytisme Jour de Feverer, l'An de nostre Regne Quart,
Des queux Sessante Homes d'Armes seront Un Cont, Un Baneret, Cynk Chivalers, & le Remanant Esquiers,
Preignant le dit Duc pur yceux Homes d'Armes & Archers; assavoir, pur Cont, Sys Soldz & Oyt Deniers: pur le dit Baneret, Quatre Soldz: pur chescun des ditz Chivalers, Deux Soldz pur chescun des diz Esquiers Dousze Deniers; & pur chescun des diz Archers Sys Deniers le Jour, ensemblement ovec Regard accustumez (assavoir) se- lonc l'Afferant de Cent Marcz pur Trente Homes d'Armes le Qùarte, sicome en la dite ENDENTURE est contenuz plus au plein,
Facez Paier & Assigner au dit Duc ce qu'il doit avoir & prendre de Nous pur les ditz Gens d'Armes & Archers, selonc l'effect & purport de l'ENDENTURE susdite.
Don, souz nostre Prive Seal a West. le xx. jour de Feverer, l'An de nostre Regne Quint.
Dors.
Thomas Dux Clarence
.
Feb. 25. Philip Medalia, papal chamberlain, requests the K. to allow Nicholas de Clamengiis, papal secretary to enjoy his benefice at Bayeux. Constance.
O. ix. 546. H. iv. p. iii. 37.
Pro Nicholao de Clamengiis.
Excellentissimo in Christo Principi, ac Serenissimo Domino nostro, Henrico, Dei gratiâ, Anglorum Illustrissimo Regi.
An. 5. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. sol. 63, A.
Quoniam, Princeps Praepotens & Rex Serenissime, dum, ante aliquot Annos, apud vestrae Majestatis Celsitudinem, gloriosae & piae Memoriae, Invictissimi Principis, ac Domini mei, Fratrisque vestri praecarissimi, Domini Ferdinandi, Aragonum & Syciliae Regis Imperio, Legationis Officio fungerer, satis & abunde Experimento comprobavi vestram Serenitatem, Virtutis Amore flagrantem, Regiâ humanitate, uti plerosque Mortales splendore Magnificentiae antecellit, sic Condescensione benivolâ tractabilem se praebuisse omnibus ad eam confugientibus, & & talem se exhibuisse justa petentibus, ut nequaquam contigerit frustrà quempiam ab illâ Auxilium vel Gratiam petivisse.
Compertum insuper habui (Regnator Inclite) vestram eandem Serenitatem Viros, Virtutis & Scientiae ymaginem praeferentes, colere pro virtute atque diligere, eosque quo magis ac magis in ipsius honestatis ac veritatis vitaeque & doctrinae serendis, seminibus & coacervandis frugibus exercentur, Praemiis Praeconiisque condecorare atque extollere consuetam, quantum honos alit Artes! quemadmodum praeclarè dixit Orator praeclarissimus.
Ex hoc Fonte illa profluxit ingens prorsus atque insignis, & profectò, ut verum fatear, nullo per me Sermone satis explicabilis benevolentia, qua meam exilis momenti parviatem vestra dignata est prosequi Regia Sublimitas,
Quòd, etsi mittentis Excellentia postularet (cui nichil Honoris a quoquam Mortalium nimis impendi poterat, qui etiam dignè promeruit vestrae, vivae vocis Oraculo, suppremis Laudibus attolli) michi tamen, minimo ac perexiguo, pro maximo fuit tantum in Oculis vestris Gratiam invenisse.
Inde quoque apud me oritur grandis Fiducia ut illos (quos Virtutis sincerissimos Amatores, & Scientiarum Doctissimos Elucidatores, opere pariter ac Sermone potentes, familiari Conversatione cognovi) vestrae audeam Serenitati commendare (quam utique Virtus Regit, Virtusque Regno dignam efficit) quatinus vestram, mei devote atque humiliter supplicantis interventione, mereantur Gratiam adipisci.
Cum itaque (Princeps justissime) Vir quidam, eximiae Probitatis Splendore Venerabilis Magister Nicholaus de Clamengiis, in Artibus Magister, & in Sacra Theologia Bacallarius, ac Domini nostri Papae Martini Quinti Secretarius,
Cujus Fama, Nuncia Veri, tum Vitae Honestate, tum Scientiarum Fulgore, tum Sermonis praecipuâ Elegantiâ (nam ex ejus Ore dulcior melle fluit Oratio) per universam Curiam Romanam, & omnem Galliarum atque Hispaniarum Oram, diffusa est,
Canonicatum, & Praebendam, ac Cantoriam in Ecclesiâ Bajocensi jamdudum possederit; & Civitas illa vestris jam (Princeps inclitae) infraenetur Habenis, ut nemini, sine vestro Beneplacito, quicquam in illâ habere liceat: propter quod, Fructibus suorum praefatorum Beneficiorum destitutus, Bellorum eum Discrimina (quorum faciem solita est egestas subsequi) illis enim pro nunc expertem faciunt, ad quos, cum sibi Canonicâ Institutione debeantur merito compellitur in suâ Necessitate aspirare.
Idcirca ego,
Sciens Catholicam Mentem Regiae Generositatis vestrae, cui Operae Pretium non est quemquam suis spoliare Juribus, sed singulis quod suum est libere permittere, Virosque Ecclesiasticos, praesertim elegantes, famosos, ac virtuosos, cujuscumque fuerint Nominis, in suis Juribus, Praeeminentiis, & Libertatibus conservare,
Quoad valeo humilius ac devotius supplico ut, vestrâ Celsitudine decernente Imperanteque, praefatus Magister Nicholaus, Sanctae Sedis Apostolicae, verique, unici, & pacifici Vicarii Jesu Christi, bene meritus Secretarius, plenariâ & imperturbatâ suorum praenominatorum Beneficiorum Possessione, Fructibusque, & jam debitis & in futurum debendis, licenter & absque ullo Impedimento frui possit; nè nunc, Senectute ipsum jam premente, cogatur talis Vir, & in tali Officio (quod suam in loco Beneficiorum Residentiam legitimè excusat) constitutus, Egestate atque Inopiâ, absque ullis suis Demeritis sed, cum suis grandibus Meritis, miserabiliter coartari.
Hoc enim (Princeps metuendissime) gratum erit Creatori vestro, vobis honorificum, & Domino nostro Summo Pontifici (qui, Fama illius excitus, illum ad se ultrò vocavit) valde acceptum.
Qui piissimus Creator vester, piae Devotionis Affectu (quem ad se & Ecclesiam suam Sacrosanctam geritis vos) feliciter & longaeve regnare faciat super Terram, & tandem Dyademate Beatorum perhennisecum Aeternitate illustret.
Script. Constanciae xxv. die Mensis Februarii.
Vestrae Serenitatis assiduus & devotus Orator Philippus Medalia, Domini nostri Papae Cubicularius, qui dudum ad vestram Celsitudinem ab Aragonia destinatus fuit Ambassiator.
Feb. 25. Licence to Philippa Thesart, abbess of S. Laurence of Cordillon in Normandy, to enjoy the property of the abbey. Caen Castle.
O. ix. 547. H. iv. p. iii. 37.
Pro Abbatissa de Cordillon.
An. 5. H. 5. Pat. Norm. 5. H. 5. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd (de Gratiâ nostrâ speciali) Concessimus Philippae Thesart, Abbatissae Sancti Laurentii de Cordillon, in Ducatu nostro Normanniae, quòd ipsa & successores sui, Abbatissae Loci praedicti, & Moniales ibidem pro tempore existentes, Abbatiam illam possidere & inhabitare, ac omnibus Maneriis, Terris, Tenementis, Molendinis, Redditibus, & Servitiis, & Advocationibus Ecclesiarum, & omnibus aliis Franchesiis & Libertatibus, quibuscumque, eidem Abbatiae, infra Ducatum nostrum praedictum, pertinentibus sive spectantibus, libere & pacifice uti & gaudere possint, absque Molestatione seu Gravamine nostri, seu Ministrorum aut Ligeorum nostrorum quorumcumque;
Proviso semper quòd Divinum Servitium ibidem laudabilius sustineat, ac Moniales praedictae, necnon omnes & singuli Tenentes, Servientes, & alii Ministri Abbatiae praedictae sub Fide & Ligeantiâ nostris permaneant ullo modo.
In cujus &c. quamdiu Regi placuerit duraturas.
Teste Rege apud Castrum Regis de Cadomo xxv. die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 26. Restitution of the property of the hospital at Caen. Caen Castle.
O. ix. 547. H. iv. p. iii. 37.
Pro Hospitali de Cadomo.
An. 5. H. 5. Ibid. m. 20. d.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes magnam Paupertatem & Inopiam, quas Religiosi Viri Domus sive Hospitalis Dei Villae nostrae de Cadomo, ob Guerrarum discrimina, sustinent hiis diebus,
De Gratia nostra speciali, & ob illius Reverentiam, in cujus Honore Domus sive Hospitale illud fundatur & locatur,
Concessimus eisdem Religiosis Viris Domum sive Hospitale praedictum, ac Divini Cultûs augmentationem, & alia Opera Pietatis, quae ibidem, juxta vota & intentiones Fundatorum ejusdem Domûs sive Hospitalis, fieri debeant & solebant, manutenenda & sustentanda, necnon omnes Domus, Redditus, & omnes Possessiones suas quoscumque, Domui sive Hospitali illi pertinentes sive spectantes, Habenda eisdem Religiosis Viris de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis de Cadomo xxvi. die Februarii
Per ipsum Regem.