Rymer's Foedera with Syllabus
Dedication

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: Dedication', Rymer's Foedera Volume 10. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115279 Date accessed: 02 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

Dedication

MAXIMO PRINCIPI GEORGIO II.

Dei Gratia, Magnae Britanniae, Franciae & Hiberniae Regi, Fidei Defensori, Brunswicensi & Lunenburgensi Duci, Sacri Romani Imperii Archithesaurario & Electori:

Haec Antiqua Foedera, Diplomata, aliaque Plurima Regum Angliae Acta Publica, nunc denuo summa cum fide & industria recognita, Omni cum Obsequio, Observantia, Pietate, suppliciter, D. D. D.

Patiaris, Princeps Serenissime, has Majorum Tuorum Res gestas, suis ipsorum verbis jam iterum memoriae mandatas, aliquantisper oculos tuos morari.

Docent Illae quibus Artibus, quanta Animi magnitudine & solertia, Imperium Anglorum in hanc molem crevit, & per tot annos seris eorum Nepotibus prorogatum, sub Tuis auspiciis jam majores spiritus sumit.

DEDICATIO.

Etsi Tu Priorum Regum institutis minime indigens, Tua Prudentia, in Republica administranda, satis Tibi consulis; Nobilissimum eo nomine Posteris exemplum traditurus: Laetaberis tamen, haec Proavorum Tuorum Monumenta evolvens, eos non indignos fuisse quibus Te ortum esse fatearis.

Faxit Deus, ut omnium Tuorum Votorum Compos, diu Britannis Tuis intersis.

Quod sollicita prece flagitat,

Sacrae MAJESTATI Tuae

Plurimis beneficiis divinctissimus

Deditissimusque.