Rymer's Foedera with Syllabus
October-December 1420

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

21-35

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: October-December 1420', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 21-35. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115283 Date accessed: 16 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

October–December 1420

Syllabus EntryFoedera Text
Nov. 20. Confirmation of a charter of Philip K. of France, declaring the rights of the convent of Wltu, near Cherbourg in the forest of Bruys.
O. x. 21. H. iv. p. iii. 189.
Pro Abbatia de Wltu.
Ibid. m. 11.
Rex omnibus ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Literas Patentes Philippi, quondam Regis Francorum, progenitoris nostri, in haec verba,
Philippus, Dei gratiâ, Francorum Rex,
Notum Facimus universis, tàm praesentibus, quàm futuris, quòd,
Cùm inter Viridarium Forestae nostrae de Bruys pro nobis ex parte una, & Abbatem & Conventum beatae Mariae de Wltu, prope Caesarisburgum, pro se & Hominibus suis de sancta Genclefa & Novavilla & de pertinentiis earumdem ex altera, ortum fuisset Debatum super eo, videlicet,
Quòd idem Viridarius dicebat quòd ipsi Religiosi & eorum Homines praedicti hactenus injustè usi fuerant & etiam utebantur Usagiis & Franchesiis Forestae nostrae de Bruys praedictae, specialiter cùm nec per Punctum Cartae hoc sibi concessum fuisset, nec aliquam nobis faciebant Redibenciam pro Praemissis,
Praedictis Religiosis, pro se & Hominibus suis praedictis, in contrarium asserentibus & dicentibus quòd in dictis Usagio & Franchesiis, per Punctum Cartae, sibi & eorum Monasterio a tempore Fundationis dicti Monasterii concessae, uti poterant, & eisdem usi fuerant a tanto tempore quòd in contrarium memoria Hominis non existebat, pacifice & quietè,
Quódque Cartae praedictae, quae eisdem supra praedictis Usagio & Franchesiis concessae fuerant, tempore Guerrae, motae inter Nos & Anglicos, fuerant per eosdem Anglicos, per Incendium quod in eorumdem Monasterium posuerant praedicti Anglici, Concrematae,
Tandem,
Factâ super Praemissis, de Mandato nostro, Inquestâ, visâ & diligenter inspectâ,
Quia per ipsam Inquestam nobis apparuit evidenter de Praemissis, per eosdem Religiosis propositis,
Ipsis Religiosis, pro se & Hominibus suis praedictarum Villarum & Pertinentiarum earumdem (in quibus tamen habent Curtam & Usagium) Con- cedimus, & etiam, Tenore Praesentium, Declaramus quòd dicti Religiosi habuerunt, hactenus habent, & habebunt de caetero, & eorum Homines praedicti, Usagium in dictâ Forestâ de Bruys, &c.
Nos autem Literas praedictas, ac omnia &c.
In cujus &c.
Teste Rege ut supra, Vicesimo Die Novembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 6. Confirmation of a grant by K. Henry [II.] to the convent of Grandmont. Paris.
O. x. 22. H. iv. p. iii. 189.
Pro Priore Grandimontis.
Ibid. m. 8.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Tenorem quarumdam Cartarum & Literarum, inclitae recordationis Nobilium Progenitorum nostrorum, quondam Franciae & Angliae Regum, de & super certis Libertatibus, Franchisiis, Privilegiis, Quietantiis, Donis, & Concessionibus, dilectis nobis in Christo, Priori & Conventui Grandimontis, in Forestâ de Bello monte Rogeri, ac Fratribus de Belleria ejusdem Ordinis datis & concessis,
Quarum Originalia, per Guerrarum infortuniam, deperdita sunt & amissa ut dicunt,
Nichilominus, pro eo quod modis & viis evidentissimis nobis plenè liquet hujusmodi Cartas & Literas ex antiquo existere, easdem in formam debitam & scripturam novam redigi, nostroque muniri Sigillo Regio, ne Fides sive Memoria ipsarum, futuris temporibus, deperire valeat, caritatis intuitu, affectamus & volumus, juxta Tenores supradictos qui sunt tales,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dux Normanniae & Aquitanniae, Comes Andegavensis, Henrico, Ricardo, Ganfrido, Johanni, carissimis Filiis suis, Archiepiscopo Rothomagensi, Episcopis, Abbatibus, &c. Salutem.
Sciatis Nos Dedisse, & praesenti Cartâ Confirmâsse, pro Amore Dei, & pro Animabus Patris nostri, & Matris nostrae, & Filiorum, & Antecessorum nostrorum, Deo & Domui de Grandimonte, &c.
Nos autem &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Parisius, sexto Die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 5. Confirmation of a grant of Philip formerly K. of Navarre to the convents of Bec Helouin and S. Nicaise of Meulent. Paris.
O. x. 22. H. iv. p. iii. 189.
Pro Abbatia de Bechelloni.
Ibid. m. 6.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Literas Patentes Philippi, quondam Regis Navarrae, factas in haec verba,
Phelip, par la Grace de Dieu, Roi de Navarre, Conte d'Eureux, d'Engoule, de Mortaing, & de Longueville, a toutz ceulx, qui ces Lettres verront & orront, Salut.
Savoir faisons que,
Comme, Religieux Hommes, l'Abbe & Convent du Bechelloni, & le Prieur de Saint Nicaise de Meullent, nous eussent supplie & requis que Trent quatre Sestiere de Ble de Rente &c.
Nos autem, Literas praedictas ac omnia & singula in eis contenta, Rata &c. approbamus, ac, dilectis nobis in Christo, nunc Abbati & Conventui beatae Mariae de Beccohelluini & Successoribus &c.
In cujus &c:
Teste Rege apud Parisius, Quinto Die Decembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 4. Confirmation of a grant of K. Henry [II.] to the abbey of S. Marie de Voto [Vœu]. The Army before Melun.
O. x. 23. H. iv. p. iii. 190.
Pro Abbatia de Voto.
Ibid. m. 3.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quandam Cartam, eximiae recordationis, H. quondam Regis Angliae, & Ducis Normanniae, Progenitoris nostri incliti, in haec verba,
H. Dei gratiâ, Rex Angliae, & Dux Normanniae & Aquitanniae, & Comes Andegaviae, Archiepiscopo Rothomagensi, Episcopis, Abbatibus, &c. Fidelibus suis Normanniae, Salutem.
Sciatis me, pro Dei amore, Concessisse & Sigilli mei munimine Confirmâsse Abbatiae Sanctae Mariae de Voto &c.
Nos autem &c.
In cujus &c.
Teste Rege in Excercitu suo ante Meleun, quarto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 4. Confirmation of a grant by Cadulcus, formerly castellan of Gaillon, to the chapel of S. Mary and S. Anthony, of Gaillon. Paris.
O. x. 23. H. iv. p. iii. 190.
Pro Capella apud Gaillonem.
Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Literas Patentes Cadulci, quondam Castellani Gaillonis, factas in haec verba,
Universis Christi Fidelibus, praesentes Literas inspecturis, Cadulcus Castellanus Gaillonis Salutem in Domino.
Noverit Universitas vestra me, divinae Pietatis intuitu, & pro Salute Domini mei Philippi Regis Francorum, & Ludovici Filii ejus, & Animae meae, & Antecessorum meorum, quandam Capellam, in Honore Dei, & Sanctae Mariae, & beati Anthonii, apud Gaillonem construxisse &c.
Nos autem &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Parisius, Quarto Die Decembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 27. Grant to John de Dicy of his inheritance in Normandy. The Army before Melun.
O. x. 23. H. iv. p. iii. 190.
De Haereditate Data.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 2. m. 23.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, Auctoritate nostrâ Regiâ, & ad Supplicationem Johannis de Dicy Armigeri,
Qui Sacramentum debitum de conservando praesentem Pacem, inter praecarissimum Patrem Franciae & Nos conclusam & concordatam, fecit & praestitit,
De Gratiâ nostrâ speciali Dedimus & Concessimus ei Haereditates, Redditus, & Possessiones quoscumque, quos ipse, ante primum Diem Augusti, Anno Regni nostri Quinto, infra Ducatum nostrum Normanniae tenuit & possidebat,
Habendos & Tenendos Haereditates, Redditus, & Possessiones praedictos praefato Johanni eisdem modo & formâ, quibus idem Johannes eos ante diem praedictum tenuit & poffidebat, per Homagium, si & ubi debetur, faciendum, secundum Consuetudinem Ducatûs nostri praedicti, ac faciendo alia Onera & Servitia inde debita & consueta,
Et ulterius, de uberiori Gratiâ nostrâ, Concessimus eidem Johanni omnia Arreragia, de Haereditatibus, Redditibus, & Possessionibus praedictis debita (si ad opus nostrum levata & collecta non existant) Habenda de Dono nostro,
Reservato &c.
Proviso semper quòd Haereditates, Redditus, & Possessiones praedicti, seu aliqua Parcella eorumdem, de Dominico Ducatûs nostri praedicti, aut alicui alii Personae per Nos ante haec Tempora Dati & Concessi, aut aliqui de Terris & Possessionibus &c. ut supra usque ibi, specialiter Reservavimus, & tunc sic, aut de Loco seu Spatio Terrae, &c. ut supra usque ibi, non existant, & tunc sic.
In cujus &c.
Teste Rege in Excercitu suo ante Meleun, vicesimo septimo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Oct. 12. Restitution of the temporalities to William de Hertford, abbot of Waltham, void by the death of William the last abbot. Westm.
O. x. 24. H. iv. p. iii. 24.
De Restitutione Temporalium.
An. 8. H. 5. Pat. 8. H. 5. m. 12.
Rex Escaetori suo in Comitatu Lincolniae, Salutem.
Cùm, ad Supplicationem Domini Ricardi, nuper Regis Angliae, Secundi post Conquestum, per Sedem Apostolicam Conventui Monasterii de Waltham, Sanctae Crucis Romanae Ecclesiae immediatè subjecti, sit Indultum quòd omnes & singuli, qui successivè, perpetuis futuris temporibus, in Abbates dicti Monasterii, cùm illud vacare contigerit, per ipsum Conventum Electi fuerint, eo ipso, absque aliquâ aliâ Confirmatione, sint veri Abbates ejusdem Monasterii, & pro talibus censeantur & habeantur,
Ac perinde administrare, & Curam Animarum regere, ac omnia alia & singula, quae ad Curam, & Administrationem, ac Regimen dicti Monasterii pertinuerint, liberè & licitè facere & excercere, in omnibus, & per omnia, possint imperpetuum, ac si per Sedem praedictam eorum Electio foret Confirmata,
Ac etiam a quocumque maluerint Catholico Antistite, Gratiam & Comunionem dictae Sedis habente, Benedici valeant,
Non obstantibus quibuscumque Constitutionibus, Literis, seu Privilegiis Apostolicis, aut Statutis, & Consuetudinibus Monasterii praedicti sive Ordinis ejusdem contrariis, Juramento, Confirmatione Apostolicâ, vel quacumque aliâ firmitate roboratis, prout in Literis Bullatis dictae Sedis Apostolicae, coram Nobis ostensis, Vidimus contineri,
Nos igitur Electionem de Fratre Willielmo de Hertford, Canonico Monasterii praedicti, per Mortem Willielmi, ultimi Abbatis ejusdem Loci, vacantis, per Conventum praedictum, in Abbatem Loci illius (Licentiâ nostrâ super hoc petitâ & optentâ) Electo, & per dictam Sedem Apostolicam sic Confirmato, acceptantes, eidem Electioni Regium Assensum adhibuimus & Favorem, & Fidelitatem ipsius Electi cepimus, & Temporalia Monasterii praedicti cum Pertinentiis Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia Monasterii praedicti, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, Liberes in formâ praedictâ.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium, duodecimo die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo & per ipsum Custodem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Berks.
Dilecto Regis
Richardo Whityngton Majori Civitatis Regis Londoniae & Escaetori Regis in eadem Civitate.
Escaetori Regis in Com. Cantebr.
Escaetori Regis in Com. Norff. & Suff.
Escaetori Regis in Com. Surr.
Escaetori Regis in Com. Essex. & Hertf.
Escaetori Regis in Com. Bed
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Oct. 13. Presentation of Peter de Villers to the vicarage of S. Mary de Medunta [Mantes], void by the death of John Gosselyn. The Army before Melun.
O. x. 24. H. iv. p. iii. 196.
De Collatione Vicariae.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 2. m. 16.
Rex, Dilecto nobis in Christo, Petro de Villers, Clerico Carnotensis Dioecesis, Salutem.
Vicariam in Ecclesiâ nostrâ Collegiata beatae Mariae de Medunta dictae Carnotensis Dioecesis, vacantem per Mortem Magistri Johannis Gosselyn Capellani ultimi, Vicarii & Possessoris ejusdem,
Ad quam Nobis, per, discretum Virum, Petrum Galteri, in dictâ Ecclesiâ Canonicum Praebendatum, ratione Praebendae suae, Praesentatus existerat,
Nos, ad quem Collatio ipsius Vicariae pleno Jure ad praesens dinoscitur pertinere, Tibi Conferimus, intuitu caritatis, per Praesentes; Juribus, Consuetudinibus, ac Praerogativis nostris & dictae Ecclesiae nostrae in omnibus semper salvis.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo ante Meleun, decimo tertio die Octobris.
Per ipsum Regem.
Ibid
.
Rex, dilecto nobis in Christo, Decano & Capitulo Ecclesiae nostrae Collegiatae beatae Mariae de Medunta, Salutem.
Quia Nos Vicariam in dictâ Ecclesiâ nostrâ,
Vacantem per Mortem Magistri Johannis Gosselyn Capellani, ultimi Vicarii & Possessoris ejusdem,
Dilecto nobis Petro de Villers Clerico,
Nobis per, discretum Virum, Magistrum Petrum Galteri, ejusdem Ecclesiae Canonicum Praebendatum, jure & nomine Praebendae suae in eadem Ecclesiâ, nobis juxta morem praeteriti temporis, legittimè praesentato,
Contulimus intuitu caritatis,
Vobis Mandamus quatinus dictum Petrum, aut ejus in hac parte Procuratorem, in Possessionem corporalem dictae Vicariae, ac Jurium, & Pertinentium ejusdem inducatis seu induci faciatis; Jure & Praerogativâ nostris, & Ecclesiae praedictae, & aliis nobis de consuetudine debitis, in omnibus semper salvis.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Oct. 15. The K. confers a chaplaincy in the church of S. Mary de Medunta [Mantes] on John Postelli, void by the death of Andrew de More. Paris.
O. x. 25. H. iv. p. iii. 190.
De Capellania, ad Altare Sancti Ludovici, Collata.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 2. m. 20.
Rex Decano & Capitulo Ecclesiae Collegiatae beatae Mariae de Medunta, Salutem.
Vobis, Tenore Praesentium, significamus quòd Capellaniam, ad Altare Sancti Ludovici in Ecclesiâ praedictâ Fundatam,
Vacantem per Mortem Andreae de More Capellani, ultimi Possessoris ejusdem, & ad nostram Donationem spectantem ut dicitur,
Dilecto Nobis Johanni Postelli Capellano cum suis Juribus & Pertinentiis quibuscumque Conferimus & Donamus,
Mandantes quatinus ipsum Johannem, seu ejus in hac parte Procuratorem, in Corporalem Possessionem Capellaniae praedictae Ponatis & Inducatis, seu Poni & Induci faciatis,
Ipsúmque Johannem Fructibus, Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis quibuscumque, ad eandem spectantibus, uti & gaudere permittatis, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis; nostris & dictae Ecclesiae nostrae Collegiatae Juribus semper salvis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem Parisius, decimo quinto die Octobris.
Oct. 20. Collation of John de Estineto to a canonry and prebend at Bayeux, and of Eustace de Maisvilio, and three others, to canonries. The Army before Melun.
O. x. 25. H. iv. p. iii. 191.
De Praebendis Datis.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 17.
Johannes de Estineto Capellanus habet Literas Regis de Collatione ad Canonicatum & Praebendam,
Quos nuper optinebat in Ecclesiâ Cathedrali Bajocensi Magister Gullielmus Ruilly,
Per Mortem ejusdem Gullielmi liberos & vacantes ut dicitur, & in manibus Regis Jure Regaliae existentes;
Et diriguntur Literae illae Decano & Capitulo Ecclesiae praedictae, seu Vicariis in Spiritualibus ibidem, Sede vacante, quòd ponant ipsum Johannem, vel ejus Procuratorem, in Corporalem Possessionem, &c. in formâ consuetâ.
Teste Rege in Excercitu suo ante Meleun, vicesimo die Octobris.
Per ipsum Regem.
Eustacius de Maisvilio
Capellanus Magister in Artibus & in Theologia Doctor, habet consimiles Literas ad Canonicatum & Praebendam Sancti Mellonis.
Consimiles Literas habent subscripti, sub Datis subscriptis; videlicet,
Ibid. m. 15.
Thomas Mantamt Capellanus, Licentiatus in utroque Jure, ad Canonicatum & Praebendam in Ecclesiâ Cathedrali Bajocensi.
Ricardus Lombardi Capellanus, Magister in Artibus, ad Canonicatum & Praebendam de Gaurus vulgariter nuncupatum, in Ecclesiâ Cathedrali beatae Mariae Bajocensis.
Ibid. m. 12.
Thomas Mantamt Capellanus, in utroque Jure Licentiatus, ad Canonicatum & Praebendam in Ecclesia Collegiata de Mortaing.
Ibid. m. 11.
Magister Johannes Vinieu Capellanus ad Canonicatum & Praebendam in Ecclesiâ Cathedrali beatae Mariae Bajocensis.
Oct. 20. Licence to the agents of Paul de Crapanica, bp. of Evreux, to act for him until he takes the oath of fealty to the K. The Army before Melun.
O. x. 26. H. iv. p. iii. 191.
Pro Episcopo Ebroicensi.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 17. dors.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Thesaurario nostro Generali Normanniae, ac Praesidenti & Gentibus de Camerâ nostrâ Compotorum, necnon universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris, quorum interest, Salutem.
Quia Diem, Venerabili in Christo Patri, Paulo de Crapanica,
Quem Dominus Summus Pontifex ad Episcopatum Ebroicensem nuper providit,
Ad faciendum & praestandum nobis corporaliter Sacramentum Fidelitatis, quod nobis, ratione Temporalium Episcopatûs illius, facere debeat & tenetur,
Usque Festum Omnium Sanctorum, proximò jam venturum, per nos limitatum & praefixum,
Prout per Literas nostras, super inde confectas, pleniùs continetur,
Usque Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae, proximò futurum, de Gratiâ nostrâ speciali, Prorogavimus & Elongavimus,
Vobis, & cuilibet vestrûm, prout ad eum pertinuerit, Mandatum quatinus Procuratores ipsius Episcopi omnia Temporalia, ad Episcopatum praedictum, infra Ducatum nostrum Normanniae, ac Regnum Franciae, in Partibus nobis subjectis, pertinentia, vice & nomine ipsius Episcopi, usque Festum Sancti Johannis habere & occupare, & ipsos Fructus, Redditus, & Proventus, inde provenientes, interim levare, colligere, & percipere, & eis, ad usum & proficuum praefati Episcopi, pacificè uti & gaudere permittatis, absque molestatione vel impedimento quocumque; salvo semper Jure nostro & in omnibus alieno.
Teste Rege in Excercitu suo ante Meleun, vicesimo die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 21. Proclamation to be made by the sheriff of Devon, commanding all persons possessing lands formerly the property of alien priories and other foreigners, seized by Edw. III., to appear in the Chancery to show their title. Westm.
O. x. 26. H. iv. p. iii. 191.
Super Terris Alienigenarum de Proclamatione facienda.
An. 8. H. 5. Claus. 8. H. 5. m. 5. d.
Rex Vicecomiti Devoniae, Salutem.
Cùm Dominus E. nuper Rex Angliae, Proavus noster, in Parliamento suo, in Octabis Sanctae Trinitatis, Anno Regni sui Quadragesimo tertio, tento, ex consensu totius Concilii sui, causa Guerrae, inter ipsum Proavum nostrum & illos de Francia tunc motae, omnes Terras & Possessiones Religiosorum & aliarum Personarum Alienigenarum Inimicorum in manum suam duxerit seisiendas,
Ac postmodnm eaedem Terrae & Possessiones diversis Personis, durante Guerrâ praedictâ, Commissae fuerint & Concessae,
Et quia quaedam Pax perpetua, inter Regna Franciae & Angliae, in quadam CONVENTIONE, inter praecarissimum Patrem nostrum Karolum Regem Franciae, pro parte Franciae, & Nos, in propriâ Personâ nostrâ, pro parte Angliae, habitâ, inita est & firmata,
Tibi Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis praesentibus, in singulis Locis Comitatûs praedicti, ubi magis expediens fuerit & necesse, publicè ex parte nostra proclamari facias,
Quòd Qmnes & singuli, qui hujusmodi Terras & Possessiones habent & occupant, sint coram nobis, in Cancellariâ nostrâ, in Quindenâ Sancti Hillarii proximò futurâ, ubicumque tunc fuerit, ad Ostendendum quo Titulo sive quâ Auctoritate easdem Terras & Possessiones habent & occupant in praesenti;
Et hoc nullatenus omittas.
Teste Humfrido Duce Gloucestriae Custode Angliae apud Westmonasterium, vicesimo primo die Octobris.
Per Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam, ac Cancellario Regis in Comitatu Palatino Lanc. sub eadem data.
Oct. 23. Safe conduct for Louis de Listenoys, John de Chasteaumorant, Gilbert de Chalus, seneschal of Bourbonnois, and four others, coming from the duke of Bourbon; also for the bailiff of Clermont and Louis le Pele. The Army before Melun.
O. x. 27. H. iv. p. iii. 191.
Pro Duce Burboniae.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 2. m. 15.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Vicesimum secundum diem Novembris proximò futurum duraturas, ad Requisitionem Ducis Burboniae, suscepit in salvum Conductum &c. Ludowicum de Listenoys, Johannem de Chasteaumor ant, Gilbertum de Chalus Senescallum de Burbonnoys, Ame Vert Ballivum de Forez, Reginaldum de la Buissiere Ballivum de Beau Jolys, Milites, Guidonem Norry Priorem Sancti Martini des Champs juxta Parisius, & Magistrum Petrum Herisson Procuratorem generalem praedicti Ducis, penes Praesentiam Regis, ex parte ejusdem Ducis, ubicumque Rex fore contigerit, cum Quaterviginti Personis, vel paucioribus, Armatis, vel non Armatis, ac totidem Equis, in Comitiva sua, ac Bonis, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, veniendo, ibidem morando, & exinde salvò & securè redeundo;
Et ideò &c.
Proviso semper quòd ipsi quicquam, quod in praecarissimi Patris Regis Franciae, aut Subditorum suorum, vel Regis, aut Ligeorum suorum, Contemptum &c. quódque ipsi nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege in Excercitu suo ante Meleun, vicesimo tertio die Octobris.
Per ipsum Regem.
Rex, per Literas suas Patentes, per Viginti Dies proximò futuros duraturas, ad Requisitionem Ducis Burboniae, suscepit in salvum &c. Ballivum de Clermont, & Magistrum Lodowicum de Pele, cum Decem Personis, vel infra, ac totidem Equis, in Comitivâ suâ, versus praedictum Ducem transeundo, & abinde penes praesentiam Regis, ubicumque ipsum fore contigerit, veniendo, & deinde ad propria redeundo salvò & securè, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Et ideò &c.
Proviso &c. ut supra.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Oct. 25. Peter Huet, John Rede, and others, are appointed to provide victuals for the K.'s household. Paris.
O. x. 27. H. iv. p. iii. 191.
Pro Hospitio Regis Parisius, de Provisione facienda.
An. 8. H. 5. Pat. Norm. 8. H. 5. p. 2. m. 13. d.
Rex, Dilecto sibi, Petro Huet, Salutem.
Scias quòd Assignavimus Te ad Capones, Ancas, Gallinas, Pullos, Perdices, ac omnia alia Victualia, pro Expensis Hospitii nostri necessaria, ac Cariagium sufficiens pro eisdem, ubicumque inveniri poterunt, Arestandum, Emendum, Capiendum, & Providendum;
Et ideò tibi Praecipimus quòd circa Praemissa &c.
Damus autem universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Tibi, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c. quamdiu Regi placuerit duraturas.
Teste Rege apud Civitatem Paris, vicesimo quinto die Octobris.
Consimilem Commissionem, sub eadem Datâ, habent subscripti; videlicet,
Johannes Rede.
Willielmus Mansfeld.
Petrus Croppere.
Johannes Neele.
Petrus Kennynges
.
Teste ut supra 24 die Octobris.
Oct. 31. Restitution of the temporalities, to Edmund bp. of Exeter, translated from Hereford, and respite for his taking the oath of fealty. Westm.
O. x. 28. H. iv. p. iii. 191.
De Fidelitate, super Restitutione Temporalium Ecclesiae Exoniensis, respectuata.
An. 8. H. 5. Pat. 8. H. 5. m. 12.
Rex, Escaetori suo in Comitatibus Devoniae & Cornubiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex Edmundum, nuper Herefordensem Episcopum, a vinculo, quo eidem Ecclesiae tenebatur, absolverit, ipsumque ad Ecclesiam Exoniensem, vacantem per Mortem Johannis, nuper Episcopi ejusdem Ecclesiae Exoniensis, Auctoritate Apostolicâ transtulerit, & ipsum in Episcopum dictae Ecclesiae Exoniensis praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus omnibus & singulis verbis, in dictis Literis Bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit,
Volentes cum eo agere gratiosè, Fidelitatem ipsius Episcopi, Nobis pro Temporalibus dicti Episcopatûs Exoniensis debitam, pro Quadraginta Solidis, nobis solutis in Hanaperio nostro, usque ad Festum Purificationis beatae Mariae proximò futurum Respectuavimus,
Et Temporalia dicti Episcopatûs Exoniensis, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Episcopo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, Liberes in formâ praedictâ; salvo Jure cujuslibet.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium, xxxi die Octobris.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Midd.
Escaetori Regis in Com. Surr. & Sussex.
Escaetori Regis in Com. Sutht
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Nov. 9. Restitution of the temporalities, and respite for the oath of fealty, to Thomas Polton, bp. of Hereford. Westm.
O. x. 28. H. iv. p. iii. 192.
De Fidelitate Episcopi Herefordensis respectuata.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 11.
Rex Escaetori suo in Comitatu Herefordensi, ac Marchiis Walliae, eidem Comitatui adjacentibus, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Venerabilem Patrem, Edmundum, nuper Episcopum Herefordensem, a vinculo, quo eidem Ecclesiae tenebatur, absolverit, & ipsum in Episcopum Exoniensem Transtulerit, ac eidem Ecclesiae Haerefordensi de, Venerabili Viro, Thoma Polton, nuper Notario ipsius Domini Summi Pontificis, Auctoritate Apostolicâ providerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus omnibus & singulis Verbis, in dictis Literis Bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, coram nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit,
Volentes cum eo in hac parte agere gratiosè, Fidelitatem ipsius Thomae, Nobis in hac parte debitam, pro Quadraginta Solidis, Nobis solutis in Hanaperio nostro, usque ad Festum Purificationis beatae Mariae proximò futurum Respectuavimus,
Et Temporalia dicti Episcopatûs Herefordensis, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Episcopo Herefordensi Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, Liberes in formâ praedictâ; salvo Jure cujuslibet.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium, nono die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 13. Thomas earl of Salisbury is appointed captain of Alenœon, vice sir Roland Leyntale. The Army before Melun.
O. x. 29. H. iv. p. iii. 192.
Pro Comite Sarum, Capitaneo d'Alencon constituto.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 2. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & Circumspectionis Industriâ, carissimi Consanguinei nostri, Thomae Comitis Sarum plurimùm confidentes,
Constituimus ipsum Capitaneum Castri & Villae nostrorum de Alencon,
Habendum, Occupandum, & Excercendum Officium praedictum per Se, vel sufficientem Locumtenentem suum ibidem (pro quo Nobis respondere voluerit) quamdiu nobis placuerit,
Percipiendo in Officio illo omnimoda Feoda & Proficua, eidem Officio debita & consueta,
Dantes & concedentes eidem Comiti plenam, Tenore Praesentium, Potestatem ad Literas de salvo Conductu Prisonariis, per ipsos de Garnesia sua captis seu capiendis, de tempore in tempus, Dandum, Concedendum, & Liberandum,
Caeteráque faciendum, Excercendum, & Exequendum quae Officio Capitanei pertinent, seu aliqualiter poterunt pertinere.
In cujus &c.
Teste Rege in Excercitu suo ante Meleun, decimo tertio die Novembris.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est Rolando Leyntale militi, nuper Capitaneo d'Alencon, vel ejus Locumtenenti ibidem, quòd praefato Comiti Castrum & Villam praedicta, unà cum Armaturis, Artillariis, & aliis Abillamentis pro Guerra, necnon omnimodam Stuffuram eisdem pertinentem, deliberet: Se de Custodia eorumdem de caetero nullatenus intromittens; vult enim Rex ipsum erga se inde exonerari.
Teste ut supra.
[Nov. 13.] The earl of Salisbury is appointed as the K.'s lieutenant in Normandy and the other parts of France subject to the K. of England.
O. x. 29. H. iv. p. iii. 192.
Pro eodem Comite, Locumtenente Normanniae constituto.
An. 8. H. 5. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Probitate, Strenuitate, & matura ac circumspecta Providentia, carissimi Consanguinei nostri, Thomae Comitis Sarum plenam gerentes fiduciam,
Fecimus & Constituimus, ac, per Praesentes, Facimus & Constituimus ipsum Locumtenentem nostrum totius Ducatûs nostri Normanniae, ac Partium de Mayn, & aliarum Partium nobis subjectarum infra Regnum Franciae,
Habendum & Occupandum Officium praedictum quamdiu nobis placuerit:
Dantes & Concedentes praefato Comiti plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem ad omnia & singula, quae hujusmodi Locumtenenti nostro debitè pertinent, Faciendum, Exequendum, & Excercendum;
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid praedictus Locumtenens noster fecerit sive gesserit in hac parte.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Nov. 17. Commission to Walter Hungerford, steward of the household, John lord of Robois, and John de Courcelles, lord of S. Liebaut, to treat with the captain of Melun for its surrender, the K. of France having given them a similar commission. The Army before Melun.
O. x. 29. H. iv. p. iii. 192.
De Appunctuando super Redditione de Meleun.
An. 8. H. 5. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm praecarissimus Pater noster Franciae, per Literas suas Patentes, de avisamento & deliberatione nostris, ordinaverit & commiserit, dilectos & fideles nostros, Walterum Hungerford Senescallum Hospitii nostri, Johannem Dominum de Robois, & Johannem de Courcelles Dominum de Saint Liebant, Milites, ad Appunctuandum cum Capitaneo, Gentibus Armorum & de Tractu, Burgensibus, Habitantibus, & quibuscumque aliis Personis, existentibus infra Villam & Castrum sua de Meleun, super Redditione eorumdem Villae & Castri, omnibus Viis, Punctis, & Articulis, quibus sibi rationabiliter videretur expediens & necesse, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile perpetuò habens omne id, quod per praedictos, Walterum, Johannem, & Johannem, Factum fuerit & Appunctuatum in hac parte, absque veniendo, seu venire faciendo, qualitercumque in contrarium, prout in Literis praedictis pleniùs continetur,
Nosque, de Fidelitate, Prudentia, & Circumspectionis Industriâ praedictorum, Walteri, Johannis, & Johannis, plenam gerentes fiduciam, consimiles Potestatem & Auctoritatem, de & super Appunctuamento hujusmodi, ac Incidentibus & Emergentibus ab eodem, faciendo, pro & nomine praedicti Patris nostri atque Nostri, eisdem, Waltero, Johanni, & Johanni, Committimus per Praesentes,
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid iidem, Walterus, Johannes, & Johannes, fecerint in Praemissis seu aliquo eorumdem.
In cujus &c.
Teste Rege in Excercitu suo ante Meleun, decimo septimo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 18. Commission to Thomas duke of Exeter to take possession of Melun in the name of the French K. The Army before Melun.
O. x. 30. H. iv. p. iii. 192.
De Recipiendo Seisinam Villae praedictae.
An. 8. H. 5. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Probitate, Circumspectione, & deliberatâ Prudentiâ, carissimi Avunculi nostri, Thomae Ducis Exoniae, pleniùs confidentes,
Ordinavimus, Deputavimus, & Commisimus, ac, per Praesentes, Ordinamus, Deputamus, & Committimus ipsum Avunculum nostrum ad Percipiendum, Habendum, & Recipiendum, pro & Nomine praecarissimi Patris nostri Franciae, Saisinam & Possessionem Villae & Castri ipsius Patris nostri de Meleun,
Quae Capitaneus, Gentes Armorum & de Tractu, Burgenses & Habitantes Villae & Castri praedictorum compromiserunt & concordaverunt eidem Patri nostro Tradere & Liberare,
Dantes, Tenore Praesentium, in Mandatis, ex parte praedicti Patris nostri & Nostrorum, Capitaneo, Ballivo, Burgensibus, & Habitantibus Villae & Castri praedictorum, quod praefato Avunculo nostro Villam & Castrum praedicta, pro & Nomine ipsius Patris nostri, Tradant, Reddant, & Deliberent realiter & de facto,
Et de eisdem praefato Avunculo nostro & illis de Comitivâ suâ, faciant plenam & intergram Aperitionem & Obedientiam, absque refutatione seu contradictione qualicumque.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo ante Meleun, decimo octavo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 6. Declaration by Charles K. of France to the three estates at Paris, of the peace of Troyes, of which they signified their approval on December the 10th.
O. x. 30. H. iv. p. iii. 192.
Approbatio Magnae & Finalis Pacis, Trecis conclusae, per Tres Status Franciae.
An. 8. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. Fol. 90. A.
Die Veneris, Sextâ Mensis Decembris, Anni Domini Millesimi, Quadringentesimi, Vicesimi, & Regni, Serenissimi ac Illustrissimi Principis, Karoli, Dei Gratiâ, Francorum Regis, Quadragesimi primi,
Eodem Serenissimo Principe, in Aulâ Palatii sui, ad Sanctum Paulum in Villâ Parisiensi situati, in Regio Solio sedente,
Assistentibus eidem Domino Regi tunc ibidem Tribus Statibus Regni sui (videlicet) Ecclesiarum Praelatis & Clero, necnon Proceribus & Nobilibus, ac etiam Civibus & Burgensibus Civitatum, Villarum, ac Communitatum, dicti Regni Tres Status praefatos facientibus & repraesentantibus,
Quos dictus Dominus Rex nonnullis de Causis, Statum & Utilitatem dicti Regni sui ac Subditorum ejusdem concernentibus, ad se illic fecerat evocari,
Exponebantur ad tunc, de Mandato ipsius Domini Regis, per Nobilem & Egregium Virum Magistrum Johannem le Clerc, Cancellarium suum, causae Convocationis Trium Statuum praedictorum,
Inter quas unam fuisse & esse asseruit, ut illic avisarentur & fierent ea quae esse possent & excogitari ad ampliora seu majora Firmitatem, Stabilimentum, & Robur PACIS FINALIS & PERPETUAE,
Inter praefatum Dominum Regem, de Consilio & Assensu Procerum, & Magnatum, Nobilium, & aliorum Regni sui, prout tanta Res exigebat, ex Parte Unà, ac Inclitissimum Principem Henricum Regem Angliae Filium suum ex Alterâ, Vicesimâ Primâ Die Mensis Maii, ultimò praeteriti, Trecis COMPOSITAE, CONCLUS AE, & CONCORDAT AE,
Cujus Pacis Articulos idem Dominus Cancellarius tunc ibidem in Specie declaravit:
Quibus taliter peractis consequenter & immediatè dictus Dominus Rex Franciae,
Quo magìs dicti Tres Status certiorarentur de Intenione & Voluntate suis in ea Parte, ac quid ipse hactenus in Personâ suâ, pro majori PACIS dictae Firmitate, egisset,
Illic mox eisdem Tribus Statibus, palàm & publicè Ore proprio intimavit & exposuit Se non solum PACEM praedictam cum dicto Serenissimo Principe Rege Angliae, sic, ut praefertur, concordasse & fecisse; ymò etiam subsequenter eandem Pacem, ac omnia contenta in eadem de suâ purâ & spontaneâ voluntate, in propriâ Personâ, in Verbo Regio, necnon ad Sancta Dei Evangelia, a se corporaliter tacta, Jurasse,
Quam quidem PACEM, ut asseruit, satis scivit & novit esse & fore ad Dei Laudem & Honorem, necnon ad Bonum publicum, Utilitatem, & Comodum ipsius & Regni sui Franciae supradicti, ac etiam omnium Subditorum suorum,
Et idcirco mandavit, ad tunc, ibidem Tribus Statibus supradictis, omnibus & singulis suis Subditis, quòd dictam Pacem, ac omnia & singula in eadem contenta, firmiter & inviolabiliter Observarent, & facerent pro posse Observari,
Ac quòd ipsam Jurarent illi de Tribus Statibus supradictis & Subditis suis, qui eandem nondum Jurassent, & quòd, pro Posse suo, laborarent & intenderent circa ea quae esse possent Stabilimentum & Robur Pacis supradictae.
Et subsequenter, post multa illic eadem Sexta Die praelocuta, dictus Dominus Rex assignari fecit dictis Tribus Statibus Decimam dicti Mensis, quâ in eodem Loco, post Deliberationem maturam super Propositis habitam interim, coram se convenirent.
Quâ Die Adveniente, & ipsis Tribus Statibus supradictis, in Praesentiâ dicti Domini Regis Franciae, in dicto Loco, convenientibus, Iidem Tres Status, Deliberatione, ut dixerunt, super quibusdam de Praemissis, eis, ut praefertur, expositis, juxta Mandatum Regium habitâ, Responderunt quòd, quantum ad Pacem praedictam,
Ipsi, eandem PACEM censentes & reputantes Laudabilem, Necessariam, & Utilem utrisque Regnis & Subditis eorundem, ymo & toti Christianitati, ipsam PACEM, ac omnia & singula in eadem contenta, quantum in eis erat, & velud ipsi Tres Status dicti Regni, Approbârunt, Laudârunt, Acceptârunt, & Auctorisârunt, ac eandem Se, & eorum quemlibet, pro Se suisque Successoribus, plenè & fideliter, perpetuis futuris Temporibus, in omnibus observaturos & impleturos, ac observari & impleri facturos, promiserunt,
Referentes humillimè utrisque Regibus, de eximiâ, devotâ, & laudabili diligentiâ, in eâ parte exhibitâ, omnimodas Gratiarum Actiones.
Ulteriusque tunc supplicârunt dicto Domino suo Regi Franciae & petierunt, quatinus ipse providere & ordinare dignaretur quod omnes & singuli Subditi sui, saltem qui dictam PACEM nondùm Juraverunt, Ipsam & ejus Articulos Jurarent, & inviolabiliter custodirent, & promitterent,
Ac quòd ipsa PAX in eodem Regno pro Lege publicâ haberetur & servaretur,
Et quod omnes & singuli Subditi dicti Regis & Regni, ipsam PACEM jurare & observare Refutantes, seu eandem Impugnantes, aut eidem quolibet Contravenientes, habeantur & reputentur Rebelles ac Rei Criminis Laesae Majestatis, & quòd, ut tales, Coherceri debeant & puniri.
Quorum Supplicationibus supradictis idem Dominus Rex Annuens, Regio suo Edicto, super hoc facto & prolato, mox tunc ibidem, de Consensu, Assensu, & Voluntate dictorum Trium Statuum, in ea parte exhibitis, ORDINAIT, STATUIT, & DECREVIT quòd omnes & singuli Subditi sui, praesentes & futuri, dictam PACEM & ejus Articulos inviolabiliter, perpetuis futuris temporibus, observent atque custodiant, ac quòd in formâ, in eadem PACE concordatâ, illam observare Jurent ipsi qui nondum illam juraverunt,
Quódque ipsa PAX in Regno Franciae pro Lege publica habeatur & observetur,
Ac etiam quòd omnes & singuli, in Assecutione Beneficiorum & Officiorum in eodem Regno, necnon in Homagiis & Juramentis Fidelitatum faciendis, jurent in dicta forma PACEM supradictam,
Et ulterius quòd omnes & singuli, dictam PACEM jurare seu observare recusantes, aut eandem impugnantes, vel eidem quovis exquisito Colore contravenientes, habeantur & reputentur Rebelles ac Rei Criminis Laesae Majestatis, & quòd, ut tales, Coherceri debeant & puniri.
Dec. 8. Presentation of Nicholas Midylton to the chantry called le Rodeloft, in the church of S. Nicholas of Calais. Westm.
O. x. 32. H. iv. p. iii. 193.
De Praesentatione.
An. 8. H. 5. Franc. 8. H. 5. m. 3.
Rex, Venerabili in Christo Patri, H. eadem gratiâ, Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, seu ejus Vicario Generali, ipso Archiepiscopo in Remotis agente, Salutem.
Ad Cantariam, vocatam le Rodeloft in Ecclesia Sancti Nicholai Villae Calesii Morivensis Dioecesis,
Vacantem per liberam Resignationem ultimi Custodis ejusdem, & ad nostram Donationem spectantem ut dicitur,
Dilectum Nobis Nicholaum Midylton Capellanum Vobis Praesentamus,
Intuitu Caritatis Rogantes quatinus ipsum Nicholaum ad Cantariam praedictam, Auctoritate Apostolicâ, Vobis, ad omnem Jurisdictionem ordinariam in Partibus illis Exercendum, commissâ ut dicitur, Admittatis, & Custodem Instituatis in eadem.
In cujus &c.
Teste Humfrido Duce Gloucestriae Custode Angliae apud Westmonasterium, Octavo Die Decembris.
Dec. 11. The K. orders his officers in Normandy to allow the chapter and canons of S. Mary, Rouen, to enjoy their temporalities until Easter, the time appointed for the confirmation of their charters. Paris.
O. x. 32. H. iv. p. iii. 193.
Pro Capitulo Ecclesiae Rothomagensis.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 2. m. 12. d.
Rex, dilectis & Fidelibus suis, Thesaurario Generali Normaniae, ac Praesidenti & Gentibus de Camera nostra Compotorum, necnon universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, ac aliis Officiariis & Ministris nostris, ubilibet per totum Ducatum nostrum Normaniae constitutis, Salutem.
Quia Diem, dilectis nobis in Christo, Capitulo & Canonicis Ecclesiae beatae Mariae Rothomagensis, ac Capellanis & aliis ibidem Deo servientibus, ad Confirmandum Cartas, Literas, & Evidentias suas de eorum Possessionibus & Libertatibus, usque Festum Natalis Domini, jam elapsum, per nos nuper datum & assignatum,
Usque Festum Paschae proximò futurum, de Gratia nostra speciali, Prorogavimus & Elongavimus,
Vobis, & cuilibet vestrûm, prout ad eum pertinuerit, Mandamus quòd praefatos, Capitulum, Canonicos, Capellanos, & Alios, omnimoda Proficua, Obventiones, Redditus, Fructus, & Emolumenta quaecumque, unà cum Arreragiis eorumdem, ad ipsos quovis modo spectantia sive pertinentia, & quae hactenus rationabiliter habere & percipere consueverunt,
Tàm illa, quae supra Domanium & Receptam nostra per manus Receptorum & Officiariorum nostrorum, quàm ea omnia & singula, quae supra Temporalitatem Archiepiscopatùs Rothomagensis, propter Absentiam Archiepiscopi Loci illius, in Manibus nostris de praesenti existentem, in Villa nostra de Dieppe & alibi, percipere & habere solebant,
Usque Festum supradictum Habere, Percipere, & Colligere, ac inde liberè Disponere, necnon Libertatibus, Quietantiis, & Privilegiis suis, per ipsos seu eorum Praedecessores, ante haectempora, rationabiliter usitatis, uti & gaudere permittatis & etiam respondeatis, prout ad quemlibet vestrûm pertinet, ac ab aliis quibuscumque integrè & plenariè responderi faciatis,
Ipsósque, & eorum singulos, ac ipsorum Procuratores & Attornatos, ad Prosequndum & Defendendum, coram vobis, & singulis vestrûm, in quibuscumque Placitis & Querelis, motis vel movendis, pro ipsis vel contra ipsos, de & super Praemissis, vel aliquo Praemissorum, liberè & absque difficultate aliqua, usque idem Festum recipiatis & admittatis; quia sic volumus fieri de Gratia nostra speciali; aliquo Mandato nostro, vobis, seu alicui vestrum, in contrarium facto, non obstante.
Teste Rege apud Parisius, Undecimo Die Decembris.
Dec. 13. Safe conduct for Peter de Lippe, captain of Montacute. Paris.
O. x. 33. H. iv. p. iii. 193.
De salvo Conductu.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 2. m. 12.
Rex universis & singulis &c. Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in salvum &c. Petrum de Luppe, se dicentem Capitaneum de Monte Acuti, penes Praesentiam praecarissimi Patris nostri Franciae atque Nostram, aut illorum per ipsum Patrem nostrum & Nos ad hoc assignandorum, usque Parisius, vel extra, cum Viginti & Quinque Personis, vel infra, Armatis vel non Armatis, Pedestrè, vel Equestrè, veniendo, & abinde salvò & securè redeundo, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque,
Et ideò Vobis, Ligeis & Subditis praedicti Patris nostri, ex parte suâ & Nostrâ, ac Ligeis & Subditis nostris Praecipimus & Mandamus, Vosque Amicos & Benevolos Requirimus & Rogamus, quòd ipsum Petrum, cum Personis praedictis, Praemissa debitè faciendo, manuteneatis &c.
Proviso semper quòd ipsi quicquam, quod in praedicti Patris nostri aut Subditorum suorum, vel Nostri aut Ligeorum seu Subditorum nostrorum, contemptum vel praejudicium aliqualiter cedere valeat, non attemptent, seu faciant quomodolibet attemptari,
Quódque ipsi nullum Castrorum &c.
In cujus &c. per octo Dies proximò fnturos duraturas.
Teste Rege apud Parisius, Decimo tertio die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 16. Protection for the abbey of S. Stephen's, in Caen. Paris.
O. x. 33. H. iv. p. iii. 194.
Pro Abbatia de Cadomo.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 2. m. 12.
Rex Omnibus Justiciariis, Vicecomitibus, & omnibus Ministris & Fidelibus suis, totius Ducatûs nostri Normanniae, Salutem.
Sciatis Nos suscepisse in Manum, Custodiam, & Protectionem nostram Abbatem & Monachos Sancti Stephani de Cadomo, ac Homines suos, & omnes Res & Possessiones eorum;
Quare Volumus & firmiter Praecipimus quòd Manuteneatis, Custodiatis, & Protegatis Abbatem & Monachos praedictae Abbatiae, ac Homines suos, & omnes Res & Possessiones eorum, tanquam nostras Dominicas & proprias,
Nec permittatis aliquam Molestiam aut Gravamen eis inferre.
Volumus etiam & Praecipimus quòd faciatis habere praedictis Monachis, & suae praedictae Abbatiae, omnes Libertates & Liberas Consuetudines suas, sicut Cartae Willielmi & aliorum Progenitorum nostrorum testantur (de quibus tamen erant in Possessione & pacificè fuerant usi ante Descensum nostrum praedictum) donec, pleniùs consideratis & visis, Titulis, & Cartis Fundationis eorum, aliàs, per plenam Confirmationem, poterimus eis, ad Dei Laudem, providere, seu aliter a nobis habueritis in Mandatis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Parisius, Decimo sexto Die Decembris.
Dec. 23. Charles K. of France declares that those persons concerned in the murder of the duke of Burgundy are guilty of high treason. Paris.
O. x. 33. H. iv. p. iii. 194.
Sententia contra Homicidas & Culpabiles Mortis Ducis Burgundiae.
An. 8. H. 5. Ex Antogr.
Charles
, par la grace de Dieu Roy de France, al Tous ceulx, qui ces praesentes Lettres verront, Salut.
Savoir faisons que,
Comparans en nostre Presence, nostre Treschere & tresame Filz, Phelippe Duc de Burgoingne, Conte de Flandres, Arthois, & de Burgoingne, en sa Personne, Nostre Treschere & Tresame Cousin, la Duchesse de Burgoingne Sa Miere, &, noz Trescheres & Tresamees Fille & Cousines, Margueritte Duchesse Dequienne, Anne & Agnes ses Filles, Suers de nostre dit Filz, ou leur Procureur pour elles,
Et ouye par Nous la Complaint, a nous faite de leur part, en la Presence de, nostre Treschere & Tresame Filz, le Roy d'Engleterre, Herettier & Regent de France, & des Gens de Trois Estas de plusours Villes & Paiis de nostre Royaume, noz bons & loyaulx Subgez & Obeissans,
Requerans noz diz Filz & Cousins Justice leur estre faite & administree contre les Coupables de la Mort de feu nostre Treschere & Tresame Cousin Johan Duc de Bourgoigne, que Dieu absoille, leur Pere, & Mary de nostre dite Cousin la Duchesse de Bourgoingne, en prenant sur ce leur Conclusions,
A fin de Reparation, & pour leurs Interestz countre les diz Coupables, telles que faire peuent selon la Custume de France,
Ouy aussi nostre Procureur General, le quel a prins ses Conclusions, pertinens au cas pour l'interest de Justice countre yceulx Coulpables,
Avecques les Requestes & Supplications, a Nous faites par nostre Treschere & Tresamee Fille l'Universitee de Paris, par noz cheres & bien amez, les Escheuins, Bourgois, & Habitans de nostre bonne Ville de Paris, & par les dites Gens des Trois Estas de plusours bonnes Villes de nostre dit Roiaume,
A fin que sur ce Nous voulsissions faire & administrer bonne & briefue Justice,
En declarant toutes voies & protestant, au regart des Gens d'Eglise ce requerans, que ilz ne tendoient fors a fin civile & selon que leur Profession donne,
Nous, eve sur ce grant & meure Deliberation, & veues en nostre Conseil & diligentment visitees les Lettres des Alliances, faites entre nostre dit feu Cousin le Duc de Bourgoingne, & Charles soy disant Daulphin, acordees & jurees solempnelment par eulx, & leurs Gens & Serviteurs, sur la vray Croix & Sains Euvangilles de Dieu, es mains de l'Evesque de Leon, Legat de nostre Seint Pere le Pape,
Considerant que, ensuivant les dittes Alliances, qui estoient si notables & tant profitables a tout nostre dit Royaume, & du consentement des Parties, nous avoms ordonne bonne PAIX & UNION ferme & estable estre, deslors en avant, en nostre dit Royaume, perpetuelment Tenue & Garde contre tous ceulx de nostre Sang & Lignage, & autres noz Subgiz de quelque Estat ou Condition qu'ilz feussent,
En faisant pour ce Abolition general & autres Ordonnances au bien de la ditte PAIX,
Voulans le Transgresseurs, ou qui attempteroient contre icelle PAIX, en Fait ou en Parole, estre Pugniz, come Commetteurs de crime de Lese Majeste,
Et que les Gens d'Eglise, Nobles, & Gens des Villes, de nostre dit Royaume, Promeissent & Jurassent tenir & garder, chascun en son endroit, la ditte PAIX sans Infraction aucune, & soy employer a toute puissance contre Celluiou Ceulx qui Enfraindroient la dite PAIX, non obstant qu'ilz feussent leurs Homes Subgex ou Serementez,
Des quelx Hommages, Promesses, & Seremens Nous les Declarasmes, deslors pur maintenant, Absolz & Quittes, ainsi que plus a plain est contenue es Lettres Patentz sur ce faites,
La quelle PAIX, ensemble tout le contenue es dites Lettres Patentes, nostre dit feu Cousin de Bourgoingne, & le dit Charles, leurs Gens, & Serviteurs, jurerent es mains du dit Evesque de Leon, comme dessus, & avecques ce baillerent Lettres Patentes sur ce,
Les queles, ensemble les dites Lettres Roiaux du Traictie de PAIX, & aussi les Lettres des dites Alliances, Jurent & ont este publiees en nostre Court de Parlement, en nostre Chastellet de Paris, & les Seremens, fais par les Gens d'Eglise, Nobles, Bourgois, & Habitans de nostre dite bonne Ville de Paris, & semblablement en & par les bonnes Villes de nostre dit Royauume,
Et qe neantmoins nostre dit feu Cousin de Bourgoigne,
Le quel estoit de nostre Maison de France, nostre Parent si prouchein come nostre Cousin Germain, Alie avecques Nous par grant Affinite de Mariages, Doyen des Pers & deux fois Per de France, qui tant avioit & avoit tous jours ame le bien de Nous & de noz Roiaume & Subgez, & le quel en obeissent a nostre Commandement pour le Bien publique de nostre dit Royame,
Et, a fin de entretenir la dite PAIX, estoit ale a Monsteren ou Fouledcome, accompaignez de pluseurs Seigneurs & Gens notables d'Eglise & Seculiers, noz Officers, & autres, a la Priere & requeste de la Partie des ditz Crimineux,
Avoit & a estre Murtry & Tue, au dit Lieu de Monstereau, mauvaisement, traitteusement, & dampnablement, non obstant les dites Promesses & Seremens, ainsi fais & renovellex, aut dit Lieu de Monstereau, par Luy & ses Complices ,
Et, avecques se, avoient ont este Prins & Imprisonnez de faite plusours Seigneurs, Chivalers, Escuiers, Gens de Eglise, & Bourgois le la Compaignie de nostre dit feu Cousin de Bourgoingne, noz Officers, & autres, & les aucuns Tuez & Mis a mort dampnablement, les autres Ranconnez exceffivement, & autrement Persecutez en diverses manneres, & encores en y a aucuns qu'ilz detiennent Prisonners,
En enfraingnant, par les diz Crimineux, la dite PAIX, ALIANCES, PROMESSES, & SEREMENS, en commettant par eulx Crime de Lese Majeste, & autrement Delinquans en pluseurs de diverses Maneres,
Et, tout veu & considere, & mesmement que Nous tenu & repute, tenons & reputons, les Choses dessusdittes pur notoires a Nous & a tote nostre Roiaume, & toutes autres Choses qui sont a veoir & considerer en ceste Partie,
Par l'Advis & Deliberation des Gens de nostre Grant Conseil, des Presidens & Gens Lais de nostre Parlement, & autres noz Conseillers, en grant Nombre, avoms Declarrez, & Declarons, par la Teneur de ces Presents, tous les Coulpables du dit Dampnable Crime, faite & perpetre en la Personne de nostre dit feu Consin de Bourgoingne, & chascun d'eulx, avoir Commis Crime de Lese Majeste, & consequenment avoir Forfait envers nous Corps & Biens, & estre Inhabiles & Indignes de toutes Successions, directes & allaceaulx, & de toutes Dignnitez, & Honneurs, & Prerogatives quelconques, avecques les autres Peines & Pugniauns que ordonnent & mettent les Droiz contre les Commetteurs de Crime de Lese Majeste,
Et leur Ligne & Posterite avons, en oultre, Declarre, & Declarrons yceux Crimineaulx, & chascun d'eulx estre encheur es autres Peines, declairees es Alliances & Traictie de PAIX, dont dessus est fait mention, en tant qu'il concerne nostre Puissance & Auctorite Roial,
En especial avons Declarre, & Declarons, toutes les Gens, Vassaulz, Subgiz, & Fauteurs, presens & advenir, des ditz Coupables & Crimeneulx, & de chascun d'eulx, estre absols & Quittes de tous Seremens de Feaulte, & de toutes Promesses & Obligations de Service, au regard d'eulx & leurs Successours, ores & pour le temps advenir perpetuelment en tant que mestier est, & les Quittons & Absolons de tous les diz Seremens & Promesses, & leur Defendons a tous, par ces mesmes Presentes, que, doresenavant, ilz ne Servient, Aident, ne Confortement aucunement les diz Crimineux & Coupables, sur Peine d'estre reputez, s'ilz font le contrairs, Crimeneux du dit Crime de Lese Majeste, & d'encourir nostre perpetuelle Indignation,
Et tout sans prejudice des requestes & conclusion, a Nous faites par noz diz Filz & Cousins, Complaignans pour leur Interest contre aucuns, qui par eulx ont este nomez particulierment, & aussi contre tous ceaulx generalment qui sont ou serront trouvez chargez du dit Dampnable Murtre & autres cas dessus touches,
Si donnons en Mandement a, noz amez & fealx Conseillers, les Gens de nostre dit Parlement, & a tous noz autres Justiciers & Officers, ou a leurs Lieuxtenantz, & a chascun d'eulx, sicome a Lui apartendra, que, au regart des dites Conclusions & Poursuite des diz Complaignans, & de nostre dit Procureur, ilz & chascun d'eulx, en sa Jurisdiction, facent & administrent Justice aux Parties, & Procedent contre les diz Coulpables, par voye extraordinaire, se mesner est, & tout ainsi que le cas le requeroit, & en administrent diligentment aus diz Complaignans, sur les Choses dessusdites, & leur circonstances & dependences, bon & brief acomplissement de Justice.
En Tesmoing de ce nous avons fait mettre nostre Seel a ces Presentes.
Donne a Paris le xxiij Jour de Decembre, l'An de Grace Mille, Quatrecens, & Vynt, & de nostre Regne le xli.
Par le Roy en son Conseil.
Milet.
Sub Sigillo magno Cera flavea expresso.