Rymer's Foedera with Syllabus
January 1421

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

35-60

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January 1421', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 35-60. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115284 Date accessed: 30 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

January 1421

Syllabus EntryFoedera Text
1421. Jan. 1. The K. desires the dean and chapter of Gournay to admit John Isore (chaplain of S. Katharine of Montmarte, near Paris,) to a prebend in their church. Rouen Castle.
O. x. 35. H. iv. p. iii. 195.
De Permutatione.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 2. m. 8.
Rex Decano & Capitulo Ecclesiae Collegiatae de Gournay Salutem.
Cùm Magister Stephanus de Rudemare, Canonicus Praebendatus in Ecclesia vestra praedicta, & Johannes Isore, Capellanus Capellaniae Sanctae Katerinae in Ecclesia de Montmartre prope Parisius, intendant, ut asserunt, Beneficia sua praedicta adinvicem canonicè permutare,
Nos Praebendam praedictam, in Ecclesia vestra praedicta, praefato Johanni, ex causa hujusmodi Permutationis fa- ciendae, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, Conferimus & Donamus,
Mandantes vobis quatinus ipsum Johannem, seu ejus in hac parte Procuratorem, in Corporalem Possessionem Praebendae praedictae, ex causa praedicta, ponatis & inducatis, seu poni & induci faciatis, ipsumque recipiatis in Canonicum & Fratrem, Stallum in Choro & Locum in Capitulo, prout moris est, assignantes eidem,
Necnon ipsum Johannem Fructibus, Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis quibuscumque uti & gaudere permittatis, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, primo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 10. Confirmation of a grant of K. Henry [II.] to the church of Belbec. Rouen Castle.
O. x. 36. H. iv. p. iii. 195.
De Confirmationibus.
Pro Ecclesia de Belbec
.
An. 8. H. 5. Norm An. 8. H. 5. p. 3. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quandam Cartam, recolendae memoriae, H. quondam Regis Angliae, Nobilis Progenitoris nostri, factam in haec verba,
H. Rex Angliae, Dux Normanniae, Aquitaniae, & Comes Andegaviae, omnibus Fidelibus suis, Salutem.
SCIATIS me Dedisse & Confirmâsse Deo & Ecclesiae de Belbec & Monachis ibidem Deo Servientibus &c.
Nos autem &c.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi,Decimo Die Januarii.
Per ipsum Regem ad relationem Magni Concilii.
Jan. 12. Confirmation of a grant by Philip formerly K. of France to the lazar house at Falaise.
O. x. 36. H. iv. p. iii. 195.
Pro Domu Leprosorum Falesiae.
Ibid. m. 21.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes Philippi quondam Regis Franciae, Progenitoris nostri, in haec verba,
Philippus, Dei gratiâ, Francorum Rex,
Noverint universi, praesentes pariter & futuri, quòd Nos, intuitu Dei, & ob Remedium Animae nostrae, Dedimus & Concessimus Domni Leprosorum Falesiae, &c.
Nos autem Cartas &c.
Dat. ut supra xij die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 20. Confirmation of a grant by Philip, formerly K. of France, to the prioress and convent of S. Albin, near Gournay.
O. x. 36. H. iv. p. iii. 195.
Pro Conventu Sancti Albini juxta Gornaiam.
Ibid. m. 23.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quandam Cartam, celebris memoriae, Domini Philippi, quondam Regis Francorum, Nobilis Progenitoris nostri, factam in haec verba,
Philippus, Dei Gratiâ, Francorum Rex,
Notum facimus universis, tàm praesentibus, quàm futuris, quòd Nos, Divini Amoris intuitu, & pro Nostro & Johannae Reginae Franciae carissimae Consortis nostrae Remedio Animarum, Praesentium Tenore, Concedimus & Donamus, dilectis nobis in Christo, Priorissae & Conventui Sancti Albini juxta Gornaium Arpentum Bosci &c.
Nos autem &c.
Teste ut supra, vicesimo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 10. Confirmation of a grant by Louis, formerly K. of France, to the nunnery of S. Mary, Baudemont, between Gisors and Vernon.
O. x. 37. H. iv. p. iii. 195.
Pro Thesauro Beatae Mariae juxta Baudemontem.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 13.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quandam Cartam, inclitae recordationis Ludovici, quondam Francorum Regis, Nobilis Progenitoris nostri, in haec verba,
Ludowicus, Dei Gratia, Francorum Rex,
Notum facimus quòd,
Cùm karissima Domina Mater nostra B. Franciae Regina illustris, ob Remedium Animarum, clarae memoriae, Ludovici, quondam Regis Franciae illustris karissimi Genitoris nostri, Suae, & Nostrae, & Antecessorum suorum & nostrorum, de Voluntate & Assensu nostro, Dederit & Concesserit Monialibus Cistercien. Ordinis Servientibus & beatae Mariae in loco qui dicitur Thesaurus beatae Mariae sito juxta Baudemontem, inter Gisorcium & Vernonem, &c.
Nos autem &c.
Dat. ut supra decimo Die Februarii.
Per ipsum Regem ad Relationem Concilii.
Jan. 20. Confirmation of a grant by G. count of Mellent and A. his countess to the church of S. Mary, Gournay.
O. x. 37. H. iv. p. iii. 195.
Pro Ecclesia Sanctae Mariae de Gornaio.
Ibid. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Literas Patentes G. quondam Comitis Mellenti, & A. Comitissae Uxoris ejus, factas in haec verba,
Notum sit omnibus, tàm praesentibus, quàm futuris, quòd ego G. Comes Mellenti & A. Comitissa Uxor mea, Dedimus & in perpetuam Eleemosinam Firmavimus, pro Salute nostrâ, in Filiorum nostrorum, & Amicorum, tàm Vivorum, quàm Defunctorum, Ecclesiae Sanctae Mariae de Gornaio & Monachis ibidem &c.
Nos autem &c.
Teste ut supra, vicesimo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 16. Confirmation of a grant by Hugh de Gournay and Milessenda his wife to the church at Goislamfontaine.
O. x. 37. H. iv. p. iii. 195.
Pro Ecclesia Beatae Mariae & Sancti Johannis Baptistae apud Goislamfontanam.
Ibid. m. 16.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Literas Patentes Hugonis de Gornaio, factas in haec verba,
Hugo de Gornaio omnibus Fidelibus, tàm futuris, quàm praesentibus, Salutem.
Notum volo fieri universis quòd Ego & Milessenda Uxor mea Construxerimus Ecclesiam beatae Dei Genitricis Mariae & Sancti Johannis Baptistae apud Goislamfontanam juxta Alnetum, qui est secus Rivulum qui vocatur Clarus Rivus &c.
Nos autem &c.
Dat. ut supra decimo sexto die Februarii.
Per ipsum Regem ad Relationem Concilii.
Feb. 20. Confirmation of a grant by K. Henry [I.?] to the church of the Holy Trinity, Rouen.
O. x. 37. H. iv. p. iii. 195.
Pro Ecclesia Sanctae Trinitatis de Monte Rothomagensi.
Ibid.
Rex Omnibus ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quandam Cartam, celebris memoriae, Henrici quondam Regis Angliae, incliti Progenitoris nostri, factam in haec verba,
H. Rex Angliae Archiepiscopo Rothomagensi, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Baronibus, & omnibus Fidelibus suis totius Normaniae, Salutem.
Sciatis quia Dedi & Concessi Deo & Ecclesiae Sanctae Trinitatis de Monte Rothomagensi, & Abbati & Monachis in ea Deo famulantibus &c.
Nos autem &c.
Teste ut supra vicesimo die Februarii.
Per ipsum Regem ad Relationem Concilii.
Feb. 20. Confirmation of a grant by Philip, formerly K. of France, to the prioress and convent of Vernon.
O. x. 38. H. iv. p. iii. 195.
Pro Domu Dei de Vernone.
Ibid. m. 14.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Cartam, recolendae memoriae, Philippi, quondam Francorum Regis, Nobilis Progenitoris nostri, factam in haec verba,
Philippus, Dei Gratiâ, Franciae & Navarrae Rex,
Notum facimus universis, praesentibus, & futuris, quòd Nos, proprio motu ducti, Capellaniam Castri nostri de Valle Redolii, cum omnibus & singulis Redditibus, Proventibus, & Emolumentis, pertinentibus ad eandem, Priorissae & Conventui Domûs Dei de Vernone, Praesentium tenore concedimus &c.
Nos autem &c.
Dat. ut supra xx die Februarii.
Per ipsum Regem ad Relationem Concilii.
Feb. 20. Confirmation of a grant by Louis, formerly K. of France, to the abbey of S. Mary of Royaumont [Regalis Montis].
O. x. 38. H. iv. p. iii. 195.
Pro Abbatia Beatae Mariae Regalis Montis.
Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Cartam, recolendae memoriae, Ludovici, quondam Regis Franciae, Nobilis Progenitoris nostri, factam in haec verba,
In Nomine Sanctae & Indiviuae Trinitatis Amen.
Loudovicus
, Dei gratiâ, Francorum Rex,
Noverint universi, praesentes pariter & futuri, quòd Nos Abbatiae nostrae beatae Mariae Regalis Montis, & Monachis ibidem Deo servientibus &c.
Nos autem Cartam &c.
Dat. ut supra xx die Febr.
Per ipsum Regem ad Relationem Concilii.
March 1. Confirmation of a grant by Louis, formerly count of Evreux, son of the K. of France, to the church of S. Mary de Medunta [Mante.]
O. x. 38. H. iv. p. iii. 196.
Pro Ecclesia Beatae Mariae de Medunta.
Ibid. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Literas Patentes Ludovici Filii Regis Franciae, quondam Comitis Ebroicensis, factas in haec verba,
Nos, Ludovicus, Regis Franciae Filius, Comes Ebroicensis,
Notum facimus universis, praesentes Literas inspecturis, quòd,
Cùm, clarae Memoriae, Margareta, quondam carissima Consors nostra, in suo Testamento, seu suâ Ultimâ Voluntate, Legaverit, inter alia, Ecclesiae beatae Mariae de Medunta, &c.
Nos autem omnia &c.
Dat. ut supra primo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 12. Confirmation of a grant by Guido Mauvesine [de malo vicino] to the church of Val Guion.
O. x. 38. H. iv. p. iii. 196.
Pro Nostre Dame deu Val Guion.
Ibid. m. 16.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quandam Antiquam Scripturam, Sigillo carentem, Patentem quondam Ludovici Francorum Regis Progenitoris nostri ut apparuit, cujus Transcriptum in quodam antiquo Indice, Sigillo Ballivatûs de Caen Sigillato, incorporatum similiter Vidimus, quae formam subsequentem continet in haec verba,
Ludowicus, Dei gratiâ, Francorum Rex,
Notum
facimus universis, praesentes Literas inspecturis, quòd Nos Literas quondam Guidonis de Malo Vicino, in Gallico scriptas, de verbo ad verbum Vidimus in hac formâ,
Je Guis Mauvesins fais savoir a tousceaus, qui verront ces Lettres, que Je Lais a nostre Dame deu Val Guion en pure & perpetuel &c.
Nos autem dona &c.
Dat. ut supra duodecimo die Martii.
Per ipsum Regem ad Relationem Magni Concilii.
March 12. Confirmation of a grant by K. Henry [II.] to the monks de Valle Sanctæ Mariæ [Vaux Notre Dame] near Pontoise.
O. x. 39. H. iv. p. iii. 196.
Pro Monachis de Valle Sanctae Mariae versus Pontesiam.
Ibid. m. 4.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quandam Cartam, recolendae memoriae, Henrici, quondam Regis Angliae, incliti Progenitoris nostri, factam in haec verba,
H. Rex Angliae, & Dux Normanniae & Aquitanniae, & Comes Andegaviae, omnibus Justiciariis, & Viceomitibus, & Ministris, & Fidelibus suis, Salutem.
Praecipio quòd omnes Res Monachorum de Valle Sanctae Mariae versus Pontesiam, quas Homines eorum &c.
Nos autem &c.
Dat. ut supra duodecimo die Martii.
Per ipsum Regem ad Relationem Concilii.
Jan. 13. The K. confers the archdeaconry of Oximen on Henry Grenffels. Rouen Castle.
O. x. 39. H. iv. p. iii. 196.
De Archidiaconatu Dato.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 2. m. 4.
Rex Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis beatae Mariae Bajocensis, seu Vicariis in Spiritualibus ibidem, Sede vacante, Salutem.
Vobis, Tenore Praesentium, significamus quòd Archidiaconatum Oximensem, in Ecclesia praedictâ nunc liberum & vacantem, & in manibus nostris JURE REGALIAE existentem,
Cujus quidem Archidiaconatûs, sic vacantis, Collatio & omnimoda Disposuro nobis noscuntur pertinere,
Dilecto Nobis Magistro Henrico Grenffels, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, Conferimus & Donamus, Mandantes quatinus ipsum Henricum in Archidiaconatu recipiatis, ac ipsum, seu ejus in hac parte Procuratorem, in corporalem &c. prout moris est, eidem affignantes,
Necnon eundem Henricum Obventionibus &c. Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, decimo tertio die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 14. The K. informs his officers in Normandy that Geoffrey de Beauvais, abbot of S. Martin's, of Seez, and the abbot of S. Taurin, of Evreux, have taken the oath of fealty. Rouen Castle.
O. x. 39. H. iv. p. iii. 196.
De Sacramento facto.
An. 8. H. 5. Pat. Norm. 8. H. 5. p. 2. m. 4. d.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Praesidenti & Gentibus de Camera nostra Compotorum, necnon universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, ac aliis Officiariis Ducatûs nostri Normanniae quibuscumque, Salutem.
Notum vobis facimus quòd, dilectus Nobis in Christo, Galfridus de Beauvais, Abbas Monasterii Sancti Martini de Seez, Sacramentum Fidelitatis (ad quod, ratione Temporalium dicti Monasterii, infra Ducatum nostrum praedictum existentium, Nobis tenebatur) fecit & praestitit,
Ad quod quidem Sacramentum eundem Abbatem recepimus & admisimus, nostro & alieno Jure salvo,
Vobis & cuilibet vestrûm Mandantes nè praedictum Abbatem, praetextu dictae Fidelitatis Sacramenti nobis non praestisti, in praefata Abbatia, nec in ejusdem pertinentiis quibuscumque, perturbetis aut inquietetis, vel perturbari, molestari, seu inquietari permittatis a quocumque,
Set, si praedicta Abbatia vel aliquid ejusdem sit ad hoc impedita, id Abbati antedicto deliberetis, seu deliberari faciatis indilatè.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, decimo quarto die Januarii.
Consimiles Literas Regis habet Abbas Monasterii Sancti Thaurini d'Eureux.
Teste ut supra.
Jan. 14. The K. grants to Katharine duchess of Bavaria an annuity of 2,000l. tournois, payable by the treasurer of Normandy. Rouen Castle.
O. x. 40. H. iv. p. iii. 196.
Pro Katerina Ducissa in Bavarria.
An. 8. H. 5. Pat. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Humilis & devota Petitio, carissimae & Consanguineae nostrae, Katerinae in Bavaria Ducissae, pridem nobis porrecta, suppliciter continebat,
Quod eadem Consanguinea nostra, ante felicem nostrum Conquestum, nonnulla Terras, Redditus, & Dominia, magni Valoris Annui, tenebat in Ducatu nostro Normanniae, de quibus percipere solebat peramplos Proventus Annuos ad sui statûs exigentiam & Sustentationem oportunam,
Quibus, a tempore dicti Conquestûs nostri citra, se destitutam fuisse conqueritur, in sui Statûs antedicti Deminutionem perquàm gravem & Detrimentum,
Super quo sibi de Remedio provideri igitur supplicaverat oportuno,
Nos igitur, praeter Praemissorum Electivam seriem, attendentes praeclaram Generis Nobilitatem, quam praefata Consanguinea nostra ab inclitorum Progenitorum nostrorum Domûs Franciae Regiâ stirpe contraxit, quam & ipsa, suorum insigni Venustate Morum & multiphariis Virtutum Titulis illustrata, decorat & attollit, horum consideratione eidem Consanguineae nostrae, de Gratia nostra speciali, duximus Providendum, quòd Ipsa de Proventibus Ducatûs nostri praedicti, singulis Annis, per manus Thesaurarii nostri Normanniae, percipiet Summam Duorum Milium Librarum Turonensium, ad Quatuor Anni Terminos usuales; videlicet,
Paschae,
Nativitatis Sancti Johannis Baptistae,
Sancti Remigii,
Et Natalis Domini;
Videlicet, ad quemlibet praedictorum Terminorum, Quingentas Libras Turonenses, donec super quibusdam suis Requestis, Nobis factis, eidem aliter duxerimus Ordinandum,
Quamobrem districtè Praecipimus & Mandamus, dilecto Nobis, Willielmo Alyngton, Thesaurario nostro Generali Normanniae, ac Generali Thesaurario nostro Normanniae cuicumque qui pro tempore fuerit, ac etiam, dilectis & fidelibus nostris, Gentibus Compotorum nostrorum Cadomensium, quòd saepius memoratae Consanguineae nostrae, seu ejus certo Attornato, solvant, seu solvi de caetero faciant, supradictam Summam Duorum Milium Librarum Turonensium, annuatim, ad Quatuor Anni Terminos supramemoratos, ad quemlibet ipsorum Terminorum, Quingentas Libras Turonenses,
Ipsam faciendo dicti Decreti nostri seu Concessionis effectu gaudere,
Et per Traditionem Praesentium, seu Vidimus earumdem, sub Sigillo Regio, pro primâ vice dumtaxat, unà cum Quietantia sufficienti saepememoratae Consanguineae nostrae, quicquid sibi solutum fuerit, supradictae Provisionis vel Concessionis causâ, admittetur ad Compota praedicti Thesaurarii nostri Generalis, & defalcabitur seu deducetur de Receptâ ipsius, ubicumque opus erit, sine difficultate quacumque.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, decimo quarto die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 16. Presentation of John Gernasir to be prebend of Vendis at Bayeux, and of Denys Gastinel and six others to prebends at Rouen and elsewhere. Rouen Castle.
O. x. 40. H. iv. p. iii. 196.
De Praebendis Datis.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 28.
Johannes Gernasir Clericus, Magister in Artibus, habet Literas Regis de Collatione ad Canonicatum & Praebendam de Vendis in Ecclesia Cathedrali Bajocensi, vacantes per Mortem Magistri Johannis de Crepone, ultimi Possessoris eorumdem, & in Manibus Regis JURE REGALIAE existentes &c. ut in formâ;
Et diriguntur Literae illae Decano & Capitulo Ecclesiae praedictae, seu Vicariis in Spiritualibus Sede vacante.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, decimo sexto die Januarii.
Per ipsum Regem.
Ibid.
Magister Dionisius Gastinel, Magister in Artibus & in utroque Jure Licentiatus, habet consimiles Literas de Collatione ad Canonicatum & Praebendam in Ecclesia Collegiata beatae Mariae Rotunde Rothomagensi, vacantes per Obitum Domini Jacobi de Boscohelerti, & in Manibus Regis pleno Jure existentes, &c.
Et diriguntur Literae illae Decano & Capitulo Ecclesiae praedictae.
Ibid.
Johannes Basseti, Magister in Artibus & Licentiatus in Decretis, habet Literas Regis de Collatione ad Canonicatum & Praebendam in Ecclesia Collegiata de Medunta, quos nuper optinebat Hugo de Bonsoulas ultimus Possessor ejusdem, nunc Liberos & vacantes, & in Manibus Regis pleno Jure existentes, &c.
Et diriguntur Literae illae Decano & Capitulo Ecclesiae praedictae.
In cujus &c.
Ibid. m. 26.
Nicholaus Pitemen Capellanus habet Literas Regis de Collatione ad Canonicatum & Praebendam in Ecclesia praedicta, per Mortem Magistri Michaelis Regier nunc liberos & vacantes, &c.
Ibid. m. 19.
Philippus de Nouvel Diaconus habet Literas Regis de Praesentatione ad Praebendam Sancti Sepulcri Rothomagi, quam nuper optinebat Dominus Johannes Loste ultimus Possessor ejusdem, vacantem ad praesens per ipsius Obitum, & ad nostram Donationem spectantem ut dicitur;
Et diriguntur Literae illae Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopi Rothomagensis, ipso Archiepiscopo in Remotis agente.
Ibid. m. 13.
Magister Nicholaus Caval, Licenciatus in Legibus & Bacallarius in Decretis, habet Literas Regis de Collatione ad Canonicatum & Praebendam, quos nuper optinebat in Ecclesiâ Collegiatâ de Mortaing Magister Thomas Mantaint, per Assecutionem alterius Beneficii in eâdem Ecclesiâ, nunc liberos & vacantes, & in Manibus nostris pleno Jure existentes ut dicitur;
Et diriguntur Literae illae Decano & Capitulo Ecclesiae Collegiatae de Mortaing.
Consimiles Literas habent subscripti, mutatis mutandis; videlicet,
Ibid.
Magister Thomas Mautaint, in utroque Jure Licenciatus, de Cantoriâ & Canonicatu in Ecclesiâ Collegiatâ de Mortaing, per Mortem Magistri Heberti Carbonnel, ultimi Possessoris eorumdem, nunc liberos & vacantes, & in Manibus Regis pleno Jure existentes, &c, ut supra mutatis mutandis.
Ibid. m
. 3.
Magister Johannes Guarini, Magister in Artibus & Doctor in Decretis, ac in Facultate Decretorum Regens Parisius, habet Literas Regis de Collatione ad Canonicatum & Praebendam in Ecclesiâ beatae Mariae de Pissiaco, per Mortem Magistri Roberti Vate, ultimi Possessoris eorumdem, nunc liberos & vacantes, & in Manibus Regis pleno Jure existentes, &c.
Et diriguntur Literae illae Capitulo & Canonicis Ecclesiae praedictae.
Jan. 16. Confirmation by the K. of England of a treaty with Charles lord de la Bret and Francis lord of S. Basile, who renounce the appeal to the French court made by Amanen lord de la Bret, and do homage to the K. of England. Rouen Castle.
O. x. 41. H. iv. p. iii. 197.
Confirmatio Appunctuamenti inter Regem & Dominos de le Breto & de Sancta Basilia.
An. 8. H. 5. Pat. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 18.
Rex, universis Christi Fidelibus, has Litteras nostras inspecturis, Salutem.
Noverit universitas vestra nos Vidisse, Legisse, & Intellexisse, LITTERAS cujusdam APPUNCTUAMENTI,
Inter certos Commissarios & Deputatos nostros, ex parte unâ, ac quosdam Nuncios, Procuratores, ac Deputatos carissimi Consanguinei nostri Karoii Domini de la Breto, & Francisci Domini de Sancta BASILIA & de Pisio, ex parte alterâ, INITI, FACTI, & CONCORDATI,
Quarum quidem Litterarum Tenor, de verbo in verbum, sequitur in hunc modum,
Universis, praesentes Literas in- specturis, Nos Johannes Seint Jon Miles Major Burdegaliae, & Willielmus Alnewyk Legum Doctor, Salutem in omnium Salvatore.
Litteras, metuendissimi Domini nostri, Henrici, Dei Gratiâ, Regis Angliae, Haeredis & Regentis Regni Franciae, & Domini Hiberniae, nuper recepimus in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Haeres & Regens Regni Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
De fidelitate, & circumspectionis industriâ, dilectorum & fidelium nostrorum, Domini Johannis Seint Jon Majoris Civitatis nostrae Burdegaliae, & Magistri Willielmi Alnewyk Legum Doctoris, plenariè confidentes,
Ad Conveniendum, Tractandum, & Concludendum,
Cum, egregiis & circumspectis Viris, Domino Johanne Feriolo Domino de Tonex Milite, & Magistro Petro de Saubaveria in Legibus Bacalario, Procuratoribus, Attornatis, Deputatis, seu Nunciis, Magnificorum Virorum, Domini Karoli Domini de Lebreto, & Domini Francisci Domini de Sancta Basiliâ & de Pisio,
De & super quibusdam Articulis & Petitionibus, per ipsos, ad finem ut ad nostram veniant & recipiantur veram Obedientiam, nobis ministratis & factis, cum eorum Incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis, Juramentaque, ad Sancta Dei Evangelia, ab eisdem Procuratoribus, ad coroborationem & observationem in ea parte concludendorum, Petendum & Recipiendum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Exercendum, & Expediendum quae in Praemissis, vel circa ea necessaria fuerint & quomodolibet oportuna, etiam si talia forent quae Mandatum exigant quantumcumque speciale,
Ipsos, Dominum Seint Jon, & Magistrum Willielmum, nostros legitimos Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales Facimus, Creamus, & Constituimus, & Ordinamus per Praesentes,
Promittentes, bonâ fide, & in verbo Regio, ac sub Ypothecâ & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum, Nos Ratum atque Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Commissarios nostros Actum, Gestum, Tractatum, & Conclusum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Litteras nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Castrum nostrum Rothomagi, quinto die Januarii, Anno Regni nostri octavo.
Quarum Auctoritate Litterarum, nobiscum praefatis Procuratoribus & Nunciis conferentibus, post Tractatus & Colloquia nostra mutua, inter Nos & Procuratores seu Nuncios supradictos, Conclusum extitit in eum qui sequitur modum,
Inprimis, quòd dicti, Karolus Dominus de le Breto, & Franciscus de la Breto Dominus de Sancta Basilia & de Pisio, Renunciabunt expressè Appellationi, interpositae olim per Dominum Arnardum Amaneni, Dominum pro tunc de le Breto, Avum antedicti Domini Karoli, & Avunculum praedicti Domini Francisci, a Serenissimo quondam Principe Eduardo Principe Walliae, Primogenito, recolendae memoriae, Edwardi, dudum Regis Angliae, tanquam Locumtenente ejusdem in Ducatu Aquitanniae, & omni dictae Appellationis Beneficio ac Adhaerentiae cuicumque ejusdem.
Item, quòd dicti Domini Karolus & Franciscus, ac eorum Haeredes & Successores quicumque in dicto Ducatu, Obedientes & Fideles erunt, Serenissimo Principi, Henrico, Dei Gratia, Regi Angliae, Duci Aquitanniae, & ejus Haeredibus & Successoribus Ducibus Aquitanniae quibuscumque.
Item, quòd dicti Domini Karolus & Franciscus, Domini praedicti, facient & praestabunt dicto Domino Regi, ut Duci Aquitanniae, Homagium etiam Ligeum; cum Protestatione tamen quòd, si, in praestatione hujusmodi Homagii, ultra, contra, vel praeter formam Praedecessorum suorum, ultra, praeter, & contra Jus & Usum dicti Ducatûs Consuetudienem vel Statutum, in dicto Homagio interclusum vel adjunctum fuerit aliquid, pro non incluso vel adjuncto habeatur, ac si non esset adjunctum vel inclusum: Et, si, ultra hujusmodi sic praestandum Homagium, praefato Domino Regi aliquid facere teneantur, illud eidem Regi & praestare habeant, cùm ad hoc fuerint requisiti, seu requisitus aliquis eorumdem.
Item, quòd praefatus Dominus noster Rex, Dominos, Karolum & Franciscum, praedictos, & alios de eorum Domibus, Hospitiis, Dominiis, ac Partibus propriis, Subscriptos & Subditos, cùm ad consimilem venerint Obedientiam (Ex- ceptis inferiùs exceptatis) gratanter ad hujusmodi suam Obedientiam recipiet & recipi faciet, ac ipsos, ut suos Fideles Homines, benivolè pertractabit, & contra Violentias quascumque, ut tenetur, defendet.
Item, quòd Dominus Rex Remittet dictis Dominis de le Breto, & de Sancta Basilia, modernis, & Domino Johanni Feryol Domino de Tonex Militi, omnia & Singula per ipsos, aut eorum Progenitores, citra tempus memoratae Appellationis, facta & commissa; Ita quòd sintabolita, ac si nunquam fuissent commissa:
Salvo semper Jure cujuscumque Tertii quoad Dominia quaecumque, quae habet & possidet, seu habere & possidere debet de praesenti.
Proviso etiam quòd Dominus noster Rex, per hujusmodi Abolitionem, super Mille Libris Sterlingorum, petitis per Dominum Karolum Dominum de le Breto, nullum patiatur Praejudicium, nec Dominus de le Breto Commodum reportet in aliquo vel Juvamen.
Item, quòd de Omnibus & Singulis Privilegiis, Franchesiis, & Libertatibus, quae & quas praefati Domini, aut eorum Praedecessores & Subditi, ante tempus supradictae Appellationis, habuerunt, & quibus ante tempus praedictum usi fuerint & gavisi (quibus de Jure & Consuetudine gaudere debent) eisdem fieri faciet Justitiae complementum.
Item, quòd Dominus Rex Restituet praefatis Karolo & Francisco, Dominis antedictis, Omnia Terras, Redditus, Possessiones, & Dominia existentia in manibus suis (nulli alteri per prius Donata) quae ad ipsos spectare debent de Jure, & quae inferiùs continentur, & si quae, sive alia (exceptâ Summâ Mille Librarum antedictâ) & suis dabit Litteris in Mandatis Senescallo suo Aquitanniae ut, receptis Litteris ipsorum Dominorum de le Breto, & de Sanctâ Basiliâ, super omnibus & singulis praesentibus, per eorum Deputatos & Procuratores gestis & conclusis, Ratificatoriis, necnon & aliis, super hujusmodi Homagii & Fidelitatis praestatione Testimonialibus, sub eorum Sigillis sigillatis, ad realiter Restituendum & Liberandum ipsis Dominis Omnia Terras, Redditus, Possessiones, & Dominia antedicta,
Item, quòd Dominus Rex tractabit cum Domino Johanne Tiptoft, Senescallo suo Aquitanniae, & eidem, pro Terris, Redditibus, ac Dominiis infrascriptis, quae fuerunt Dominorum de le Breto, & de Sanctâ Basiliâ in manibus dicti Senescalli existentibus, pro eisdem Recomplensabit; & citra Festum Paschae, quod erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo Secundo, eadem dictis Dominis Restitui faciet, & breviùs si fieri poterit; Ita quòd Dominus noster Rex Senescallo suo Aquitaniae dabit, per suas Patentes Litteras, Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum admittendi quoscumque, de Domibus & Hospitiis dictorum Dominorum, infrascriptos, & alios, & eorum Subditos, ad Obedientiam praefati Domini nostri Regis venire volentes,
Ac ipsos & eorum Homagium & Fidelitatem Recipiendi,
Ac ipsis (salvo semper Jure Tertii quoad Terras Possessiones & Dominia commissa quaecumque citra tempus Appellationis antedictae) Remittendi & Abolendi,
Ipsasque Terras, Possessiones, atque Dominia quae ipsorum fuerant, citra tempus Appellationis saepedictae, in manibus Domini nostri Regis existentia, & nulli alteri Concessa vel Donata, quae de Jure habere debent, Tradendi ad perpetuum;
Dumtamen ad hoc venerint citra Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò futurum:
Hiis verò qui adhuc superstites sub Obedientia Domini Regis aut suorum Praedecessorum fuerunt, vel Sacramentum Fidelitatis eidem seu eisdem praestiterunt, post tempus Appellationis praedictae, & postea rebellârunt (quos suae Gratiae reservat Regia Celsitudo) duntaxat exceptis.
Item, quòd praefati Domini de le Breto, & de Sancta Basilia, Omnia Loca, Terras, Possessiones, & Dominia dicti Domini nostri Regis (siquae ipsi, aut Personae de eorum Domibus, Hospitiis, & Alligantiis suscriptis, aut eorum Subditi teneant vel possideant) praefato Domino nostro Regi restituant, & restitui faciant, infra Duos Menses, a tempore Requisitionis, conjunctim vel divisim faciendae,
Item, quòd dictus Dominus noster Rex in Tractatu suo, quem habet de praesenti cum Duce Burboniae, faciet dictum Dominum de le Breto includi, ad finem quòd Castra & Dominia ipsa, absque impedimento dicti Ducis & suorum, teneat & gaudeat eisdem pacificè, prout gaudet de praesenti: Et, si contingat dictum Tractatum nullum (quod absit) sortiri effectum, quòd Dominus Rex erga eundem Dominum de le Breto habebit respectum pro Recompensâ sibi faciendà.
Item, quòd Castra & Dominia quaecumque ipsius Domini de le Breto, per Dominum nostrum Regem, ad usum Patris sui de Franciâ vel suum conquaerenda, in Ducatu Buturiae, idem Dominus noster Rex dicto Domino Restitui faciet; &, si acquisita non fuerint, pro eis Recompensabit: Expensas tamen, circa eorum Custodiam, interim per Dominum nostrum Regem forsitan faciendas dictus Dominus de le Breto supportabit.
Item, quòd Petitio de Summâ, sive Annuo Redditu, Mille Librarum Sterlingorum, facta ex parte Domini de le Breto, maneat & sit in suspenso quousque Dominus noster Rex, aut alius de Sanguine suo, veniat ad Partes Aquitanniae; & quòd tunc Dominus noster Rex, aut ille alius de sanguine suo praedicto, de Summâ ipsâ debitè ordinabit & dicet suum intentum.
Item, quòd super Captalatu de Buchz, & de Loco de Bayrez petitis per dictum Dominum de le Breto, Dominus noster Rex fieri faciet Justitiae complementum, Summariè & de plano, secundum Leges & Consuetudines Patriae Ducatûs sui Aquitanniae.
Item, quòd super Dominio, Terris, & Redditibus de Logueryan, petitis per eundem Dominum de le Breto, Dominus noster Rex, modo proximò articulato, necnon quoad Omnia & Singula, per eosdem Dominos Petita, & per Dominum nostrum Regem Donata vel non Donata, faciet & fieri faciet eisdem Justitiae complementum, secundum Leges & Consuetudines Patriae Ducatûs sui Aquitanniae.
Isti sunt proprii Parentes & Alliati Domûs de le Breto, pro quibus praecisè de praesenti petitur Restitutio,
Dominus de Tonex,
Dominus Bernardus Fairan,
Jacobus Farran
,
Dominus Amanenus de Lane,
Filius & Filiae Agnotinae de le Breto,
Dominus de Podio Pardino,
Johannes de le Breto
Dominus de la Mon Joye,
Johannes de Monta Dominus de Castronovo de Maines,
Dominus Johannes de Guto Licentiatus in Decretis.
Hugotus de le Barre,
Amanenus de Podio,
Guillermus Aid. de Lopiaco,
Galhardus de Podio,
Galhardus de Brasseux,
Arnardus de le Loberie,
Augerius de Podio,
Ludovicus de Noalhan
, Domin. de Lissa,
Petrus de Lesgorio,
Juo de Podio
.
Sequuntur ea quae Rex tenet ad manum suam quae spectant ad Dominum de le Breto ut asseritur,
Primò, locus de Gamardâ, cum Parochiâ de Poartino:
Ecclesia
de Nunbaste, Ecclesia de Lesperono, cum Parochianis:
Locus de Ricus:
Locus de Podio Normando:
Locus de Hoyergane:
Omnia quae pertinent Vicecomitatui de Tartasio in Civitate & Dioecese Burdegaliae;
Locum etiam de Bertulli tenetur
Rex Restituere Domino de le Breto cum suis pertinentiis.
Item, quòd Dominus Rex, dictis Dominis, Karolo & Francisco, hoc petentibus, dabit, aut dari mandabit, suas Litteras Patentes, Testimoniales de & super Obedientiae & Homagii Receptione, Abolitione, & Restitutione praedictis; Maritima Marensin, Locus de Farma, tenentur a Senescallo Aquitanniae, competentia dicto Domino de le Breto.
Sequuntur ea quae pertinent Domino de Sanctâ Basiliâ, quae tenet etiam Senescallus Aquitanniae,
Guiosse,
Senhaux,
Larcina, de Born Baronia & de Brassont,
Et Praepositura de Munisano,
Locus Derbefavere,
Baronia D'auribec in parte,
Baronia de Pontoux
.
Quae omnia & singula dictum Dominum nostrum Regem, quatenus ipsum concernunt, plenè & fideliter observaturum, & non venturum in contrarium, Promittimus Nos, Johannes, & Willielmus, Commissarii supradicti, sub Ypothecâ & Obligatione Omnium & singulorum bonorum suorum, ac secundum omnem Vim & Effectum Potestatis supradictae, Nobis, ut praefertur, attributae.
In quorum Omnium & Singulorum Testimonium Praesentibus, super hoc confectis Litteris, Sigilla nostra apposuimus.
Datum & Actum Rothomagi Sextodecimo die Mensis Januarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo.
Quod quidem Appunctuamentum, ac omnia & singula, in dictis Literis contenta, Laudamus, Approbamus, & Ratificamus,
Promittimus, in verbo regio, ac sub Ypothecà & Obligatione Omnium & Singulorum Bonorum nostrorum, mobilium & immobilium, Nos, Haeredes, & Successores nostros plenè, fideliter, & bonâ fide, absque dolo, fraude, seu malo ingenio, quatenus Nos & Partem nostram concernunt, facturos, impleturos, & observaturos, ac impleri, fieri, & observari facturos, & quod, nullo unquam tempore in Judicio, aut extra Judicium, directè aut indirectè, publicè vel occultè, seu quovis exquisito colore, veniemus in contrarium eorum, aut alicujus eorumdem,
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, Sextodecimo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 16. Pardon for the lords de la Bret and S. Basile for having adhered to the above appeal. Rouen Castle.
O. x. 45. H. iv. p. iii. 198.
De Remissione pro Dominis supradictis.
An. 8. H. 5. Pat. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 17.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm, inter caetera, quae, pro parte, dilectorum Consanguineorum nostrorum, Karoli Domini de le Breto, & Francisci Domini de Sanctâ Basiliâ, & de Pisio, nobis humiliter praesentata, Supplicatio continebat, eisdem duxerimus indulgendum quòd omnia & singula adversus Nos, aut, inclitae recordationis, Progenitores nostros, per eosdem, Karolum, & Franciscum, aut Johannem Feriol Dominum de Toneux, seu Progenitores suos, citra tempus Appellationis, quondam interpositae per Arnardum Amaneum, tunc Dominum de Lebreto, a recolendae memoriae, Edwardo Principe Primogenito Edwardi Regis Angliae Proavi nostri, & ipsius in Aquitania Locumtenente, Remitteremus, Aboliremus, & Abolita Declararemus, & quòd eosdem, Karolum, & Franciscum, Restitueremus ad omnia sua Terras, Redditus, & Dominia, in manibus nostris existentia, secundum modum & formam comprehensam in Litteris Appunctuamenti,
Inter Johannem St. Jon Majorem Civitatis nostrae Burdegaliae, & Magistrum Willielmum Alnewyk Legum Doctorem, Commissarios nostros, & Johannem Feriol Dominum de Tonex MilItem, & Magistrum Petrum de Saubveria in Legibus Bacalarium, Attornatos, Deputatos, & Nuncios praedictorum Consanguineorum nostrorum, in ea parte confectis,
Quarum Data est Rothomagi Sextadecima die Januarii,
Nos idcirco, volentes universa & singula, in praefatis Litteris comprehensa, quatenus Nos & Partem nostram concernunt, fideliter adimplere, Omnia atque Singula, per dictos, Karolum, Franciscum, & Johannem, Dominos de le Bret, de Sancta Basilia, & de Toneux, suosve Progenitores, qualitercumque Commissa citra tempus Appellationis praedictae, sic, ut praefertur, interpositae, Remittimus, Abolemus, & Abolita Declaramus & Censemus perinde ac si nunquam fuissent Commissa;
Salvo semper Jure cujuscumque Tertii, quoad Dominia quaecumque quae habet & possidet, seu habere & possidere debet, de praesenti:
Proviso etiam quòd Nos, per hujusmodi Abolitionem, super Mille Libris Sterlingorum, petitis per Karolum Dominum de le Breto, nullum patiamur praejudicium, nec dictus Dominus de le Breto commodum reportet in aliquo vel juvamen.
Et eosdem Dominos de le Breto, & de Sancta Basilia,
Qui sua sponte Nobis Homagium Ligeum pro eis, & pro omnibus Dominiis & Terris, quae & quas a Nobis tenent in Ducatu nostro Aquitaniae, ac Juramentum de PACE FINALI & PERPETUA, inter praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos pridem COMPOSITA, in Omnibus & per Omnia plenè & fideliter OBSERVANDA, tactis Sacrosanctis Evangeliis, praestiterunt,
Praesentium Tenore Restituimus ad Omnia & Singula Terras, Redditus, Possessiones, & Dominia, in manibus nostris existentia (Alteri per prius non Donata) unà cum Loco de Bertull. cum eorum pertinentiis, quae ad eosdem debeant de Jure spectare, quorum Nomina seu Vocabula in dictis Litteris Appunctuamenti discribuntur;
Exceptâ (videlicet) Summâ Mille Librarum supradictarum, quae ponitur in suspenso, secundum modum supradictarum Litterarum comprehensum,
Quae quidem praesens nostra Restitutio, per dilectum & fidelem nostrum Senescallum Aquitaniae, debet executioni debitè, realiter, & de facto demandari.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, xvi die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 17. The K. promises to act according to reason and justice concerning the homage he claims from John count of Foix for Bèarne. Rouen.
O. x. 46. H. iv. p. iii. 199.
Pro Comite de Foix, super Homagio faciendo.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 13.
Henry, &c. a tous ceulx, qui ces Lettres verront ou orront, Salut.
Comme n'agaires, nostre Chier & Ame Cousin, Jehan Conte de Foix ait envoie par devers Nous, ses Ambaxadeurs, Messire Gracien de Gramont Chivaler, & Maistre Jehan de Forton,
Par les quielx Nous ait fait exposer le tresgrant desir, qu'il dit avoir, & parfait Affection au bien de la PAIX, faite entre nostre Treschier Pere de France & Nous,
Et aussi de soy emploier au Service du dit Beau Pere & de Nous,
Et pluseurs autres Matiers & Choses, a plain par yceulx Ambaxadeurs a Nous desclarrez,
Entre les quelles ait este faite mencion de l'Ommage de la Seigneurie de Biarne, le quel Hommage Nous disons a Nous appartener a cause de nostre Duchie de Guienne,
Savoir faisons que, apres plusieurs Communicacions sur ce euez, finablement avons Voulu & Ottroye, Voulons & Ottroyons, ce qui s'ensuit; C'est assavoir,
Que il sera veu se nostre dit Cousin de Foix est tenu de faire Hommage, & de ce en sera fait ce qu'il appartendra par Raison & Justice, & que Nous procederons sur ce par voies Justes & Raisonnables, & non par Voyes de Fait, si non que nostre dit Cousin le Foix Refusast les Voyes de Justice,
Les quelles Choses Nous avons Promis, & Promettons, en Parolles de Roy, sans fraude & male engin, tenir ferme sans enfraindre.
En Tesmoing de ce Nous avons fait mettre nostre Seel a ces Presentes.
Donne a Rouen, l'An de Grace Mille, Quatrecens, & Vingt, le xvij Jour de Janiver.
Jan. 17. The K. promises to excuse Arthur of Brittany, his prisoner, from serving against his brother John duke of Brittany, if war should arise between him and the K. Rouen Castle.
O. x. 46. H. iv. p. iii. 199.
Pro Arthuro de Britannia, de non se armando contra Fratrem.
An. 8. H. 5. Pat. Norm. 8. H. 5. p. 3. p. 3. m. 25.
Rex universis, praesentes Litteras inspecturis, Salutem.
Cùm, a paucis citra diebus, carissimo Consanguineo nostro, Arturo de Britannia, Prisonario nostro, Elargitionem a Carceribus hinc usque ad Festum Sancti Michaelis Archangeli proximò venturum, & ab ipso Termino Festi Sancti Michaelis usque ad alium Terminum ejusdem Festi, Anno revoluto, quod erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo secundo,
Sub certis Securitatibus, Obligationibus, Modo, & Formâ, Conditionibus, & Juramentis, super hujusmodi Elargitione suâ, tàm a Locumtenente & Baronibus Britanniae, per ipsorum Commissarios & Procuratores, procuratoriis eorum nominibus, quàm etiam ab ipsis Commissariis & Procuratoribus, eorum nominibus propriis, factis & praestitis, necnon per carissimum Fratrem nostrum, Johannem Ducem Britanniae, ac subsequenter per ipsum Arturum Consanguineum nostrum, sub Signis suis manualibus & Sigillis, ratificatis & approbatis,
Prout ex Tenoribus Litterarum ipsorum Locumtenentis & Baronum, necnon Commissariorum & Procuratorum eorumdem, & subsequenter ipsius Fratris nostri Ducis Britanniae, ac dicti Arturi liquet manifestè,
Ac insuper, eidem Consanguineo nostro Arturo Gratiam ampliorem impendentes, dummodo contenta in Obligatione sua hujusmodi, dictâ Elargitione suâ durante, plenariè adimpleat, ac observet omnia & singula in Tractatu suae Elargitionis concordata & conclusa, sibi Concesserimus Expeditionem a dictis Carceribus plenariam pariter atque liberam absque Finantiâ qualicumque,
Incipiendo praefatam Liberationem a die dictae Elargitionis finiendae dicto Termino Festi Sancti Michaelis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo secundo, ut praefertur,
Deindeque supplicaverit Nobis idem Consanguineus noster quòd, si aliquibus occasionibus seu causis contingeret (quod absit) in futurum praecarissimum Patrem nostrum Franciae, & Nos, aut alterum nostrûm, seu Haeredes, & Successores nostri Regis Angliae, Haeredis & Re- gentis Regni Franciae, aliquam habere Displicentiam in praefatum Fratrem nostrum Ducem Britanniae, & ob hoc Guerram eidem Duci infra Ducatum suum Britanniae inferre, quatenus nobis placeret ipsum Arturum habere excusatum de se non Armando in ipsâ Guerrâ, & quòd in aliis agendis ipsius Patris nostri, & nostris, seu Haeredum & Successorum nostri Regis Angliae, Haeredis & Regentis Regni Franciae, eum volumus interim occupare,
Notum facimus quòd Nos, pensato affectu Fraterno, quem inter Ducem & Arturum, Fratres Germanos & Naturales, ipsa Sanguinis Propinquitas indicit, necnon certis aliis de causis rationabilibus, Nos moventibus in hac parte, eidem Arturo Annuimus & Consensimus, Concedimus & Consentimus, per Praesentes, quòd idem Arturus habeatur a Nobis Excusatus de se non Armando pro dicto Patre nostro, & Nobis, seu altero nostrum, adversus praedictum Ducem, in casu quo idem Pater noster & Nos, futuris temporibus, Guerram moverimus eidem Fratri nostro Duci in Ducatu suo Britanniae supradicto,
Ita tamen quòd eundem Ducem Britanniae, Fratrem suum, seu Haeredes, & Successores ejusdem, idem Arturus in dictâ Guerrâ non juvet, nec eisdem aliquo modo assistat, etiam Consilio, Auxilio, vel Favore,
Et quòd in ipso Casu teneatur se alibi divertere, & intendere Servitiis, Obsequiis, & Mandatis dicti Patris nostri, & nostri Henrici Regis supradicti, ac Haeredum nostrorum supradictorum;
Securitatibus, Obligationibus, Promissionibus, Juramentis omnibus aliis & singulis, pro parte ipsius Arturi Nobis, ut praefertur, factis, in suis robore & vigore duraturis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, decimo septimo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 17. Privileges and liberties granted to the town of Caen. Rouen Castle.
O. x. 47. H. iv. p. iii. 199.
De Libertatibus Villae Cadomo Concessis.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 24.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Pro parte, dilectorum & fidelium nostrorum, Burgensium, Incolarum, & Inhabitantium Villae nostrae de Cadomo, Ducatûs nostri Normanniae, & Suburbiorum ejusdem Villae, sedulae Precum Instantiae, Nobis humili devotione praesentatae, continebant,
Quòd, inclitae Recordationis, nobiles Progenitores nostri, Reges Anglorum, & Normanniae Duces, dictam Villam de Cadomo singulari Praerogativâ dilectionis & amoris Privilegio sunt amplexi, ut ex insignium ejus Structura Monasteriorum, ubi perpetuae Requiescionis sibi deligerant Mansiones, & aliis plerisque regalis affectûs insigniis elucet evidenter,
Qui nonnullis ipsam idcirco Praeminentiis, Privilegiis, Praerogativis, Juribus, Libertatibus, & Franchesiis decreverant communiri,
Quibus Burgenses, Incolae, & Inhabitantes praefatae Villae in tempus Victoriosae Conquestae nostrae, absque interruptionis cujusque seu contradictionis obice vel obstaculo, a tempore cujus contrarii non reperitur memoria, usi sunt & gavisi pacificè, jugiter, & quietè,
Quorum usu perutili, longaevo, & salubri Villa praedicta continuis profecit Incrementis,
Quibus si (quod absit) eam destitui contigerit aut orbari, res in contrarium verteretur, ipsaque brevi temporis momento suae Desolationis Incommoda deploraret,
Quamobrem Nobis humiliter supplicârunt quatinus eorum Privilegia, Praeminentias, Praerogativas, Libertates, Jura, & Franchesias supradicta, de Gratiâ nostrâ speciali, Confirmare dignaremur, vel, pro nostrae Celsitudinis beneplacito, eadem eis & dictae Villae denuò Concedere & Elargiri,
Quae sequentibus Articulis continentur,
Inprimis, quòd Burgenses, Incolae, & Inhabitantes dictae Villae & Suburbiorum ejusdem uti poterant Arresto, ratione omnimodorum Contractuum & Mercaturarum, cum ipsis factorum in eadem Villa, de eorum Deveriis, Argento, vel Mercaturis traditis, & poterant facere arrestari Bona, Deveria, & Mercaturas omnium illorum, cum quibus Mercati fuerant, reperta in dictâ Villâ & in Suburbiis ejusdem, qualiacumque essent Deveria seu Mercaturae, & cujuscumque Patriae essent Mercatores antedicti, tenebanturque iidem Mercatores eisdem Burgensibus, Incolis, & Inhabitantibus respondere, in Villâ praedictâ, coram Officiariis nostris, abs- que Recursu ad aliam Sedem; & tenebantur dare Fidejussores respondendi coram Officiariis supradictis.
Item, iidem Burgenses, Incolae, & Inhabitantes consueverant esse, & fuerant, Liberi & Quieti de Custumâ, in Praepositurâ de Cadomo, omnium suorum Deveriorum & Mercaturarum; exceptis certis Domibus in Villâ praedictâ, quorum Habitatores ab hujusmodi Custumâ Liberi non fuerunt: in quibus idcirco nolebant Mercatores commorari, set soli Artifices & alii Operarii.
Item, praedicti Burgenses, Incolae, & Inhabitantes eligere poterant & consueverant, coram Ballivo dicti loci de Cadomo, aut ejus Locumtenente, in Domo dictae Villae, Die Mercurii Sanctorum Cinerum, de Tribus Annis in Tres Annos, Sex Burgenses ejusdem Villae,
Ad quos pertinebat Solicitudo Laborandi pro Conservando Jura, Franchesias, Dignitates, & Libertates dictae Villae, & etiam Procurandi & Petendi totum & quicquid dictae Villae debebatur, & ad ipsam Villam pertinebat, necnon Repraesentandi & Fundandi pro totâ Comunitate dictae Villae in Judicio, & Potestas Faciendi Procuratores vel Attornatos, adversus & contra quascumque Personas;
Quorum, sic Electorum, Quatuor facere poterant, pro Comuni dictae Villae, omnia quae facere poterant dicti Sex Jurati, si ibidem personaliter interessent,
Debebantque iidem Jurati & consueverant dare & praesentare, quotiens Casus accidit, tanquam Fundatores Domûs Dei dicti loci de Cadomo, Priorem ejusdem Domûs, ibidémque ponere & praesentare Religiosos totiens quotiens opus fuerit, tanquam veri Patroni ejusdem, ac audire Compotum Prioris illius, tàm de Recepta, quàm Misia suis, quotiens & quando eis videbitur.
Item, praedicti Burgenses, Incolae, & Inhabitantes, qualibet Die Sacrorum Cinerum, Eligere poterant & consueverant Duos Burgenses dictae Villae, pro Custodiâ & Regimine Reddituum & Proventuum, spectantium & pertinentium Leprosis Leprosariae de Bello loco prope Cadomum, tanquam Fundatores ejusdem Leprosariae,
Qui quidem Commissi tenebantur & tenentur reddere Compotum, de hujusmodi Redditibus & Proventibus, Burgensibus supradictis, ac etiam Sustinere in Statu debito Monasterium & alia AEdificia dictae Leprosariae,
Poterant etiam & debebant ipsi Jurati apponere seu instituere Senescallum & Procuratorem, pro eorum Juribus servandis & defendendis.
Item, praedicti Burgenses, Incolae, & Habitantes poterant & consueverant Conferre & Concedere Quatuor Personis dictae Villae notabilibus, dùm & quando Casus exegerit, quibus eorum Bona sint diminuta Casu fortuito, aut aliàs, Officium Ponderis dictae Villae, Officiúmque Prozenetarii Venditionis Pomorum & Nemorum Venditorum in dictâ Villâ,
Quatuor etiam aliis Personis Officium Prozenetariae Vinorum,
Sex Personis, necnon & Quatuor Personis, Officium Deonerandi Sal, existens in Vasis, in Riparia, ac Officium de Lesparrage in Riparia Doulne, & Officium Ulnagii Pannorum & Telarum, Prozenitariaeque Mellis & Nucum, ac etiam Officium Prozenetariae Piscariae, & Officium Mensuragii & Prozenetariae Bladi, necnon & Officium Prozenetariae Animalium, tàm Equorum, quàm aliorum quorumcumque.
Item, consueverant apponere Juratos & Custodes in Piscariâ dictae Villae, quolibet Anno, Die Sacrorum Cinerum (videlicet) Duos Burgenses in Carnificeria, Quatuor pro Pondere Panis, & Duos pro Custodiâ de Tripot, & Duos super Facto Candelariorum Cepi,
Qui consueverant videre & visitare ne sit fraus aut aliqua deceptio, & quod per Mercatores non sint Venditioni exposita aliqua mala Deveria vel minus sufficientia.
Item, in Villâ praedictâ nullus Mercator Extraneus, nisi in eadem Villâ Moram fecerit per Annum & Diem, & Contribuerit Custubus & Interesse ejusdem Villae, poterat aut debebat Vendere in eadem Villa ad Detallium vel aliàs Aleca seu Beuragia quaecumque, nec etiam gaudere de Privilegiis Villae supradictae,
Nos igitur,
Qui, sicut, Divinae Miserationis Clementiâ, recolendae Memoriae, Nobilibus Progenitoribus nostris, in suscepti Regiminis Officio, succedimus, sic eisdem in Affectûs & Devotionis plenitudine erga Fideles nostros succedere debemus,
Et ad exactae considerationis ultro reducentes examen Victoriosae Conquestae nostrae auspicia, quidem non tàm grata, quàm felicia, quae apud dictam Villam de Cadomo nobis, Divini Nutus munere, provenere,
Necnon irreparabilia sui Statûs detrimenta & calamitosos eventus, quos, ob quorumdam suorum Duras Cervices, ipsa, lacrimabili Fato, sub justae Conquestae nostrae Flagello, sustinuit, in eum modum quòd non, nisi sub nostrae Protectionis & singularis Gratiae favore, ad prisci Statûs integritatem valeat respirare,
Omnia & singula Privilegia, Praeminentias, Praerogativas, Libertates, Jura, & Franchesias praedicta,
In quantum & prout praedicti Burgenses, Incolae, & Inhabitantes Villae praedictae & Suburbiorum ejusdem, & Praedecessores sui, eisdem & eorum singulis, temporibus retroactis, rationabiliter, ac pacificè, & quietè usi fuerint & gavisi,
Pro nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, & ea nunc Burgensibus, Incolis, & Inhabitantibus, & Successoribus suis imperpetuum, de Gratiâ nostrâ speciali, de Novo Concedimus per Praesentes:
Et ulterius, de uberiori Gratiâ nostrâ, & ad Meliorationem Villae praedictae, Concessimus praefatis Burgensibus, Incolis, & Inhabitantibus in praedictâ Villâ nostrâ, & ejus Suburbiis, quòd Ipsi, & eorum Successores imperpetuùm, exnunc sint Liberi & Quieti de omnimodis Custumis, Panagiis, Auxiliis Villarum & aliorum Auxiliorum quorumcumque, de & pro omnibus Deveriis & Mercaturis suis, per totum Ducatum nostrum Normanniae, ac alias Partes Franciae nobis subjectas, ac Villas, Passagia, & Districtus eorumdem;
Mandantes, vigore Praesentium, omnibus & singulis Justiciariis, Ballivis, Vicecomitibus, Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris, qui nunc sunt, & qui pro tempore erunt, quorum interest, quòd praefatos Burgenses, Incolas, & Inhabitantes in praedictâ Villâ nostrâ & Suburbiis ejusdem, omnibus & singulis Privilegiis, Praeminentiis, Praerogativis, Libertatibus, Juribus, & Franchesiis suis praedictis (prout & quatenus, ut praedictum est, eis usi sunt & gavisi) necnon eis & eorum singulis, sibi de uberiori Gratia per nos Concessis, de caetero uti & gaudere permittant, absque Molestatione, Inquietatione, seu Impedimento quorumcumque,
Praesentiumque Literarum Vidice seu Transcripto, Regio sub Sigillo confecto, sicut hiis nostris Literis Originalibus, Fidem certam & indubiam adhiberi volumus & jubemus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, decimo septimo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 18. Thomas duke of Clarence is appointed commander of the troops in Normandy. Rouen Castle.
O. x. 49. H. iv. p. iii. 200.
De Potestate Commissa Duci Clarenciae.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 17. d.
Rex, carissimo Fratri suo, Thomae Duci Clarenciae, Salutem.
Sciatis quòd Dedimus vobis, ac, Tenore Praesentium, Damus plenam Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale ad tot & tales Ligeos nostros Angliae, & Ducatûs nostri Normanniae, ac aliarum Partium Nobis subjectarum (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) de Partibus Cismarinis, quot juxta sanam discretionem vestram fore videritis faciendum, ad vos quotiens & quando vobis placuerit, Evocandum & venire Faciendum,
Et ipsos & eorum quemlibet, tàm infra Potestatem & Jurisdictionem praecarissimi Patris nostri Franciae, quàm nostras, in Equitationibus & Viagiis vestris, in Resistendo Malitiae Inimicorum ejusdem Patris nostri & nostrorum, viis & modis quibus meliùs sciveritis vel poteritis, Regendum & Gubernandum,
Ac ipsos, ex causa praedicta, vobiscum transire & equitare compellendum,
Dimissâ semper in Castris, Villis, ac aliis Fortalitiis & Garnesiis nostris rationabili & sufficienti Stuffurâ Soldariorum pro Munitione & Defensione eorumdem,
Ac ad tales Constabularium & Marescallum, quales vobis pro Gubernatione & Regimine Gentium praedictarum fore videbitur faciendos, Ordinandum, Constituendum, & Deputandum,
Ac quoscumque ex eis Transgressores, Malefactores, & Delinquentes, aut vobis seu Mandato vestro in aliquo Inobedientes, Contrarios, seu Rebelles, Incarcerandum, Castigandum, & Puniendum, prout juxta eorum Demerita & Casus exigentiam fuerit faciendum,
Ac de Incarceratis, qui Deliberandi fuerint, Deliberandum,
Caeteraque Faciendum, Exercendum, & Expediendum, quae in hac parte necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa, &c.
Damus autem tàm Locumtenenti nostro Normanniae, quàm aliis quibuscumque (cujuscumque statûs, gradûs, seu conditionis fuerint) caeterisque omnibus aliis Justiciariis, Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis, & Vassallis, tàm praedicti Patris, quàm nostris, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis in executione Praemissorum, pareant, intendant, & obediant in omnibus diligenter, quotiens & quando per vos, ex parte nostrâ, fuerint debitè requisiti.
In cujus &c. quamdiu Regi placuerit duraturas.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, decimo octavo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 18. Restitution of the fruits of the benefices to the canons and chapter of Beauvais; also to Guy Dronaille, Michael Chapperon, and nine others. Rouen Castle.
O. x. 50. H. iv. p. iii. 200.
De Fructibus Beneficiorum Restitutis.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 30. dor.
Rex Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopi Rothomagensis, ipso Archiepiscopo in remotis agente, Salutem, necnon universis & singulis Episcopis, Decanis, & Capitulis Ecclesiarum Cathedralium, ac etiam Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, ac aliis Officiariis, & Ministris nostris, infra Ducatum nostrum Normanniae vel alibi infra Conquestum nostrum ubilibet constitutis, Salutem.
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet prout ad eum pertinuerit, quòd, dilectos Nobis, Canonicos & Capitulum Ecclesiae Cathedralis de Beauvais,
Qui Sacramentum debitum de Conservando praesentem PACEM, inter Praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos conclusam & concordatam, fecerunt & praestiterunt,
Omnimoda Fructus, Redditus, Obventiones, & Emolumenta, de quibuscumque Beneficiis suis, infra Ducatum & Conquestum nostros praedictos, provenientia, & sibi unitis & appropriatis ab antiquo ut dicunt, ac Arreragia inde debita si quae fuerint,
Solummodò reservatis hiis, quae circa Reparationes & in Sustentationem Divini Cultûs ac alia Onera ordinaria applicantur,
Habere & tenere, & ipsos Canonicos & Capitulum Fructibus, Redditibus, Obventionibus, & Emolumentis illis de caetero uti & gaudere pacificè permittatis;
Aliquo Mandato, vobis, aut alicui vestrûm, in contrarium directo, non obstante.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, decimo octavo die Januarii.
Consimiles Literas habent subscripti; videlicet,
Magister Guido Dronaille, dictus Despenbourc, qui Sacramentum debitum de Conservando Pacem &c. de quibuscumque Beneficiis suis infra Ducatum Regis Normanniae &c.
Michael Chapperon Capellanus, juratus &c. de quibuscumque Beneficiis suis infra Ducatum Normanniae.
Stephanus Amoureuse Cappellanus, juratus &c. de quibuscumque Beneficiis suis infra Ducatum Regis praedictum.
Magister Nicasius le Goix, Licenciatus in Legibus, Curatus Ecclesiae Parochialis de Turgunulle Lexoviensis Dioecesis, qui Sacramentum debitum &c. de Beneficio suo praedicto, &c.
Guido de Albiaco Canonicus Rothomagensis, Curatusque Ecclesiae Parochialis Sancti Martini de Hareflieu, ac Capellanus Capellaniae Vallis Regis prope Pontisaram ut dicitur, qui Sacramentum debitum &c. ut supra.
Isambardus du Val
Capellanus, Curatus Ecclesiae Parochialis de Berteville Rothomagensis Dioecesis, juratus Ligeus Regis &c. ut supra.
Stephanus Legris
, in utroque Jure Licenciatus, juratus Ligeus Regis &c. ut supra.
Johannes Legris Clericus, Capellanus Capellaniae Sanctae Agathae Cadomi, prope Monasterium Monialium situatae, juratus &c. de omnimodis Fructibus &c. infra Ducatum Normanniae, &c. Teste ut supra.
Extassius de Beauvoisis
Capellanus, Curatus Ecclesiae Parochialis Sanctae Crucis Rothomagensis Dioecesis, qui Sacramentum debitum de conservando Pacem &c. ut supra.
Johannes Dailly Capellanus, Curatus Ecclesiae Parochialis de Touffreville Rothomagensis Dioecesis, qui Sacramentum debitum de conservando Pacem, &c. ut supra.
Magister Mathaeus de Longollio in Sacra Pagina Professor, qui Sacramentum debitum, &c. ut supra.
Jan. 18. Grant of certain impositions on wine, beer, and cider to the town of Falaise, for repairs and other expenses of the said town. Rouen.
O. x. 51. H. iv. p. iii. 201.
De Auxilio Concesso Villae de Faloise.
An. 8. H. 5. Norman. 8. H. 5. p. 3. m. 23. dors.
Henry, &c. a tous celuz, qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Comme les Bourgois, Manans, & Habitans de nostre Ville de Faloise aient necessairement a Faire & Soustenir pluseurs grans Fraiz, Missions, & Despens pour la Fortification, Emparement, & Reparacion de nostre dite Ville, la quelle a besoing d'estre duement Reparee pour la seeurte d'icelle, pour Paier les Gages & Pencions des Officers d'icelle, pour la poursuite de pluseurs Causes communes & Voiages, qui leur sont survenuz & furviennent, pour venir devers Nous & nostre Court, leurs Fontaines, l'Orloge, & autres Necessites touchanz la dite Ville, les quielx ils ne pourroient soustenir ne porter se ainxi n'estoit que Nous leur voussissons accorder autel & semblable Aide, le quel a en Cours, en la dite Ville & Forsbours, par nostre ottroy, ceste presente Anne commencant le xxiij jour d'Auril derement passe, & finissant a tel Jour l'An acompli & Revolu; c'est assaver,
Pour chescune Pipe de Vin, de Bourgoigne, d'Orleens, d'Ozee, de Gascoigne, & de la Rochelle, Vendue a detail, Vingtcinq Soulz Tournoiz,
Et pour chescune Pipe de Vin d'autre Paiis, Vingt Soulz Tournois,
Et pour chescune Pipe de Sidre, Cervoise, & autres menuz Beurages, ainxi vendus, comme dit est, en nostre dite Ville de Faloise & Forsbours, par quelques Parsonnes de quelxconques estat ou condicion que ilx soient, Cinq Soulz Tournoiz pour Pipe,
Et, pour ce, Nous aient humblement Supplie les diz Bourgois & Habitans que, sur ce, leur vieullons Impartier nostre Grace, en leur Ottriant le dit Aide l'Ann advenir,
Savoir faisons que Nous, eue consideracion aux Choses dessus dites, Inclinans a leur dite Supplication, aux diz Bourgois & Habitans de nostre dite Ville de Faloise avons Ottroie, & par ces Presentes Ottroions, que par l'Ordonnance de nostre Viconte du dit Lieu de Faloise, ou son Lieutenant, le dit Aide soit mis sus, & ait cours en nostre dite Ville & Forsbours jusques a un An, continuel, a compter du xxiij jour d'Auril prouchain venant, jusques a un An, par la fourme & manere que dit est, pour tourner & convertir aux Usages dessus diz, & non ailleurs,
Pourveu que la plus Grant & saine Partie des Manans, Bourgois, & Habitans d'icelle Ville en soient d'Acort,
Si Donnons en Mandement a nostre dite Viconte de Faloise, ou a son Lieutenant, que les diz Bourgois & Habitans d'icelle nostre Ville facent & lessent Joyir de nostre present Grace & Ottroye, & le dit Aide baillent en la maniere acoustume, en contraignant a Paier le dit Aide ceulx qui pour ce seront a contraindre, sauf a en Rendre Compte a noz Officers as quielx il appartendra,
Pourveu auxi que Nos Aides, aians cours en la dite nostre Ville, n'en soient diminues par voie aucune,
Car ainsi Nous plaist & voulons estre fait, & as diz Bourgois de nostre dite Ville l'avons Ottroie & Ottroions par ces Presentes.
En Tesmoign des quelles Choses Nous avons fait mettre a ces Lettres nostre Seel.
Donn. en nostre Ville de Rouen, le xviij jour de Janiver.
Jan. 11. Grants of tolls to the towns of Dieppe, Gaille Fontaines, Monstrevillier, Carenton, and S. Hilaire, Neufchastel de Lincourt, and Vire. Rouen.
O. x. 51. H. iv. p. iii. 201.
De Auxiliis Concessis Villae de Dieppe.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 29. dor.
Henry, &c. au Capitaine & Bailly de Dieppe, ou a leurs Lieutenantz, Salut.
Receve avons l'umble Supplicacion de, nos bien ames, les Burgois & Habitans de la Ville de Dieppe,
Contenant que, Commee icelle Ville soit Situe & Assize sur la Mer, & Frappe, deulx foys le jour, auz Mures & Fortificacions d'icelle Ville, & ne se pouroit Sousteiner saunz grans Deffences de Boiz & de Macheronerie, nommees Getee,
Es queys, qui sont Choses cies cousteuses, a soutenir & maintenir, & par icelles & autres necesseres faire & soustenir, ont accoustume de tout temps Cuillir & Lever certaines Aides; c'est assavoir,
Sur chescun Queue de Vin, Vendue a Destail, lx s. & a Estorement iv s.
Item, pur chescun Baril de Servoise, vendue dehors la Ville, xxd.
Item, sur chescun Les de Harence Fret & Salle, apporte en dit Lieu de Dieppe, & portant du dit Lieu de Dieppe par Mier, x s. Tournois.
Pour Millier de Fer venant par Mer ii s. v d.
Pour chescun Tonnel de Vin, venant par Mer v s.
Pour chescun Muy de Seel, venant par Mer v s.
Pour chescun Best, vendue a Detail illeuc xv d. (c'est assavoir) Deux Pourceaux Pour une Beste, Quatre Veaulx pur une Beste, Six Moutons pour une Beste,
Pour chescun Queue de Vin, Vendue a l'Estape, venant par Terre xx d.
Pour chescun Pouchon, vendu a l'Estape, come dessus x d.
Pour chescun Millier de Harenc, portant de la dite Ville par Terre, en balle ou futaille, vi d
Pour tourner & convertir la dite Aide es Reparacions, Fortificacions, ens Paremens d'icelle Ville,
Requerans humblement que, sur ce, leur voulsissons Impartir nostre Grace, & donner Congie d'iceulx Aides Cuiller & Lever en la maniere que dit est, & comment ils ount accoustume,
Savoir faisons que Nous, considere que dit est, a iceulx Supplians, & par ces Presentes, de Grace especial, Ottroions qu'ilz puissent Cuiller & Lever icelles Aides,
Pourveu que ad ce se consentent la plus grant & saine Partie d'iceulx, a qui il touchent,
Ainsi & par la maniere que serra trouve accoustume le temps passe,
Si Donnons en Maundement a nostre dit Capitaine, ou a son Lieutenant, que, en dit Cas de nostre dit Grace & Ottroie, l'en lessent Joyir & User paisiblement jusques a un An de la date de ces Presentes,
Par ainsi que des Choses dessus dittes ils en serront tenuz Rendre Counte par devaunt le dit Bailli, & par tout ailleurs ou il Nous plaira.
En Tesmoing de ce Nous avons fait mettre nostre Seal a ces Presentes.
Donn. a nostre Ville de Rouen, l'An de Grace Mille, Quatrecens, & Vingt, le xi jour de Januer, & de nostre Reigne Huitisme.
Consimiles Literas habent Burgenses Villarum subscriptarum; viz.
De Gaille Fountaines.
Les Burgois, Manans, & Habitans du Ville de Gaille Fontaines ont Lettres Patentes du Roy pour l'Aide Lever entre eulx, pour Reparir le Monstier d'icelle Ville, comme dessus, a durers pour un An entier.
De Monstrevillier.
Les Burgois & Habitans du Ville de Monstrevillier ont Lettres parrailles de l'Aide, pour la Fortificacion du ditte Ville, a durers pour un An, a Commenchier le Primer Jour de Fevrir prouchain venant.
De Carenten & Saint Illaire.
Les Burgois, Manans, & Habitans de Carenten & de Saint Illaire, comprins le Pontdone en tant qu'il en y a en la ditte Ville & Parroisses de Carenten, ont Lettres parrailles du l'Aide Lever entre eux mesmes, pour la Fortificacion du dite Ville, a durers par un An.
De Neufchastel de Lincourt,
Les Burgois, Manans, & Habitans du Ville de Neufchastel de Lincourt, ou Paiis & Bailliage de Caux, ont Lettres parrailles du l'Aide Lever entre eux, pour la Fortificacion du dite Ville, a durers pour vj Ans.
De Vire.
Les Burgois, Manans, & Habitans de la dite Ville & de toutz les Forsbours de Vire ou Bailliage de Caen, ount Lettres parrailles de l'Aide Lever entre eux, en la dite Ville & Forsbours d'icelle, pour la Fortificacion du dit Ville, comme dessus, &c. Commenchant le Primer Jour de May prochein venant, jusques au mesme la jour, pour un An.
Jan. 20. Collation of Alan Kirketon to the archdeaconry of Neufbourg. Rouen Castle.
O. x. 53. H. iv. p. iv. 3.
De Archidiaconatu Collato.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 24.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Volentes Securitati, dilecti Clerici nostri, Alani Kirketon, Canonici Ecclesiae nostrae Cathedralis Ebroicensis, & Archidiaconi de Novoburgo in eadem, providere, Statum, Jus, & Titulum, quae ipse habet in dicto Archidiaconatu, ex Dono nostro, pro Nobis, & Haeredibus nostris, Acceptamus, Approbamus, & Ratificamus,
Quem quidem Archidiaconatum, nunc in Regalia, ut dicitur, vacantem, eidem Alano, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, Conferimus & Donamus per Praesentes,
Mandantes vobis, dilectis nobis in Christo, Decano & Capitulo Ecclesiae nostrae praedictae, quatinus ipsum Alanum, seu ejus in hac parte Procuratorem, in Corporalem Possessionem dicti Archidiaconatûs ponatis & inducatis, seu poni & induci faciatis, Stallum in Choro, & Locum in Capitulo, ratione ejusdem Archidiaconatûs, ut est moris, eidem assignantes,
Necnon ipsum Alanum Fructibus, Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis quibuscumque, ad Archidiaconatum illum spectantibus, uti & gaudere permittatis, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis,
Nolentes quòd ipse Alanus, super Possessione praedicti Archidiaconatûs, ratione alicujus alterius Juris seu Tituli, quod vel qui Nobis competit, seu Nobis, aut Haeredibus nostris, in futurum, competere poterit, per Nos, vel Haeredes nostros, seu Ministros nostros, aut alios quoscumque, futuris temporibus, Impetatur, inquietetur, molestetur in aliquo, seu gravetur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, vicesimo die Januarii.
Jan. 20. The K. appoints James Jacobi to be master of the hospital of Villers.
O. x. 53. H. iv. p. iv. 4.
De Administratione Hospitalis Commissa.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 28.
Rex, Ballivo suo de Cadomo, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Vobis, Tenore Praesentium, significamus quòd Administrationem sive Regimen Hospitalis sive Domûs Dei de Villers, nunc vacantis & ad nostram Donationem spectantis ut dicitur, dilecto nobis, Jacobo Jacobi Capellano, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, Conferimus & Donamus,
Mandantes quatinus ipsum Jacobum in Corporalem Possessionem Hospitalis sive Domûs praedictae ponatis & inducatis, seu poni & induci faciatis,
Necnon Fructibus, Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis, ad praedictum Hospitale sive Domum pertinentibus, uti & gaudere, ac alia & singula, quae hujusmodi Officio incumbunt, peragere & excercere permittatis, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
Proviso semper quòd idem Jacobus Bonum & Fidele Compotum, de Administratione praedictâ, illi, vel illis, cui, vel quibus, debetur, singulis Annis redere teneatur, ac omnia alia Onera, eidem Hospitali sive Domui incumbentia, faciat & conservet quamdiu Administrationem & Regimen habuerit supradicta.
In cujus &c.
Teste Rege ut supra, vicesimo die Januarii.
Jan. 20. The K. appoints John Tiphanie, doctor of medicine, to a chaplaincy in Caen Castle void by the death of William de Craon. Rouen Castle.
O. x. 53. H. iv. p. iv. 3.
De Capellania Data.
An. 8. H. 5. Ibid.
Rex Capitaneo Castri nostri de Caen, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Vobis, Tenore Praesentium, significamus quòd Capellaniam, vocatam Capellaniam Decani Sancti Amani Aurelianensis, in Castro praedicto situatam, vacantem per Mortem Guillielmi de Craon ultimi Capellani ibidem, & in manibus nostris plene jure existentem,
Cujus quidem Capellaniae Collatio & omnimoda Dispositio Nobis noscuntur pertinere,
Dilecto nobis Johanni Tiphaniae, Magistro in Artibus & in Medicina Doctori, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, Conferimus & Donamus,
Mandantes quatinus ipsum Johannem, seu ejus in hac parte Procuratorem, in Corporalem Possessionem Capellaniae praedictae ponatis & inducatis, seu poni & induci faciatis,
Necnon Fructibus, Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis, ad eandem spectantibus, uti &c. adhibitis &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, Vicesimo die Januarii.
Jan. 20. The K. desires the bp. of Avranches to admit Peter de Tames to the chapel of S. Mary Magdalen, of Biars, void by the resignation of Louis de Landellis. Rouen Castle.
O. x. 54. H. iv. p. iv. 3.
De Permutatione.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 2. m. 28.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Episcopo Abrincensi, aut ejus Vicariis in Spiritualibus, Salutem.
Ad Capellam beatae Mariae Magdalenae de Biars vestrae Dioecesis, vacantem, ut dicitur, per Resignationem Ludovici de Landellis Magistri in Artibus, Procuratoris Johannis Tirel Magistri in Artibus & Bacalarii in Decretis, ultimi Capellani & Possessoris ejusdem, in Manibus vestris factam, causâ tamen Permutationis, & non aliàs, de eadem faciendae cum Petro de Tames, Capellano Capellae seu Capellaniae Sancti Thomae Martiris, in Hospitali seu Praeceptoriâ Sancti Anthonii Rothomagensis fundatae,
Ad dictam suam Capellam seu Capellaniam (cujus quidem Capellae seu Capellaniae beatae Mariae Magdalenae Praesentatio seu Donatio ad Nos spectat ut dicitur) dictum Petrum de Tames Capellanum, vobis, Tenore Praesentium, praesentamus,
Intuitu caritatis Rogantes quatinus ipsum ad praedictam Capellam beatae Mariae Magdalenae admittatis, & instituatis in eadem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, Vicesimo die Januarii.
Jan. 21. Presentations of John Bassin, and 14 other clerks, to benefices in Normandy. Rouen Castle.
O. x. 54. H. iv. p. iv. 3.
De Praesentationibus.
An. 8. H. 5. Norman. 8. H. 5. p. 3. m. 28.
Johannes Bassin Capellanus habet Literas Regis de Praesentatione ad Ecclesiam Parochialem Sancti Fragarii Constanciensis Dioecesis, vacantem per Mortem ultimi Possessoris ejusdem, & ad Regis Donationem spectantem ut dicitur;
Et diriguntur Literae illae Episcopo Constanciensi.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, Vicesimo primo die Januarii.
Consimiles Literas de Praesentatione habent subscripti ad Ecclesias subscriptas; videlicet,
Ibid.
Petrus Radli
Capellanus, ad Ecclesiam Parochialem de Cara Fraxino Constanciensis Dioecesis.
Ibid. m. 26.
Guillielmus de Heris Clericus, ad Ecclesiam Parochialem de Barenton Abrincensis Dioecesis.
Ibid.
Johannes Leber
Capellanus, ad Ecclesiam Parochialem Sancti Lupi de Luceyo Cenomanensis Dioecesis.
Ibid.
Julianus le Roy
Capellanus, ad Ecclesiam Parochialem Sancti Medardi super Egranam dictae Cenomanensis Dioecesis.
Ibid.
Johannes de Pirn
Capellanus, ad Ecclesiam Parochialem de Cantulupo prope Rothomagum Rothomagensis Dioecesis.
Ibid.
Rogerus de Hayes
, ad Ecclesiam Parochialem Sancti Petri de Hensseio Abrincensis Dioecesis.
Ibid.
Johannes Croches
Capellanus, ad Ecclesiam Parochialem Sanctae Crucis de Ponte Puison in Castellania de Oximis Lexoviensis Dioecesis.
Ibid.
Johannes Vaudin
Magister in Artibus, ad Capellam seu Capellaniam in honore Sancti Nicholai in Castro Civitatis Ebroicensis.
Ibid. m. 22.
Johannes Chepstowe Clericus, ad Capellam Sancti Stephani in Castro de Pontlarge fundatam Rothomagensi Dioecese.
Ibid.
Reginaldus Griney
Clericus, ad Capellam Sancti Martini des Preux in Parochia beatae Mariae de Mesvil Oner Constanciensis Dioecesis.
Ibid. m. 21.
Robertus Sarmonier Capellanus, ad Ecclesiam Parochialem de Villaribus Rothomagensis Dioecesis.
Ibid. m. 18.
Magister Rolandus Barguenel Magister in Theologia, ad Ecclesiam Parochialem Sancti Cerenici prope Sagin, Sagiensis Dioecesis.
Johannes Guillemet, Juratus Ligeus noster, ad Capellam de Sancto Dionisio in Ecclesia beatae Mariae d'Alenconia situatam Sagiense Dioecese.
Ibid.
Idem Guillemet, ad Ecclesiam Parochialem Sancti Germani de Daungue Sagiensis Dioecesis.
Jan. 22. The K. orders the bailiff of Gisors and Chaumont to ascertain the rights and privileges of the mayoralty of Pontoise. Rouen.
O. x. 55. H. iv. p. iv. 4.
De Inquirendo super Franchesiis Pontisarae.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 28. dor.
Henry &c. an Bailli de Gisors & de Chaumont, Salut.
Come, a la Promotion & Requeste de, noz bien ames, les Burgois, Manans, & Habitans de nostre Ville de Pontoise, & par l'advis & deliberacion de nostre Graunt Conseil, Nous ayons accorde aus dites Burgois & Habitans la Mairie de la dite Ville, la quele ils avoient au devaunt de nostre Conqueste d'icelle Ville, aveques les Droiz & Franchises a icelle Mairie appartenants, pour enjoir, user, & possesser, par les ditz Bourgois & Habitans, ainsi & par la fourme & maniere qu'ils fasoient par avant nostre dit Conqueste de la dite Ville, jusqes a Trois Ans proschain venant, en Nous paiant pour ce & faisans par les ditz Habitants les devoirs & charges Accustumez,
Dont iceulx Burgois & Habitans nous ont requis a avoir nos Lettres Patentes,
Les quelles nous ne leur povons faire fere ne bailler, pour ce que Nous ne savons pas quelz les Droiz & Franchises, appartenanz a la dite Mairie, sont,
Pour ce est il que Nous vous Mandons, & Commettons se mester est, que, incontinent apres la Reception de ces Presentes, vous informez & enquerez, diligement & secretement, quelz sont les Droiz & Franchises appartenanz a la dite Mairie, & dont les diz Burgois & Habitans joissyent & possessioient paisiblement au devant du jour de nostre dit Conquest? & au quele Charges & Servitutes, & de quele temps les ont use? & du quel donont obtenu? & se les Chartres, par les quelles les diz Droiz Franchises & Privileges furent accordes, sont pardues come ils dient ou non ? & toutes autres choses faces, que en ce pas pour Nous & nostre Prouffit appartient duement a faire, solonc vestre discrecion,
Et la dite Enquest & Informacion, ainsi par vous faite, Rapportes ou faces Rapporter feablement, close & Seelle soubz vestre Seel, pardevers nostre ame & feal Chanceller de Normandie, pour proceder au sourplus sur ce, ainsi qu'il appartiendra a faire par Reson,
En Nous certifiant soufficement de ce que fait en aurez,
De ce faire vous Donnons Povoir,
Mandons à tous, a qui il apparteindra, a vous, en ce faisant estre obey.
Donne a Rouen, le xxij jour de Janiver l'An de Grace Mille ivC. & xx. & de nostre Reigne Huitisme.
Jan. 22. Grant of tolls on wine and salt to the burgesses of Pontoise. Rouen.
O. x. 55. H. iv. p. iv. 4.
Pro Burgensibus Pontisarae, de Auxilio Concesso.
An. 8. H. 5. Ibid.
Henry &c. a toutz ceulx &c.
Savoir faisons Nous avoir resceu l'umble Supplicacion de, nos bien ames, les Burgois, Manans, & Habitans de nostre dit Ville, q'ils Prenoient & Queulloient les Aides qui s'ensuit; c'estassavoir,
Chescun Queue de Vin & autres Bruvages, vendus a Detail en la dit Ville & es Fauxlours d'icelle, la Somme de Huit Solz Paris.
Sur chescun Queue de Vin, vendue en Gros, qui yst hors de la dite Ville, Deux Solz Par. & le Muion xii d. ou qui vient de dehors, & est mis en despost en la dite Ville.
Et sur chescun Muiot de Seal vendu au Guernier a Seel de la dite Ville xii d. Par.
Pour iceulx Aides & Deners, qui en yssoient, estre Mis, Tournes, & Convertis es Reparacions & Soustenemens des Murs, Portes, Pons, Leues, Chauces, & autres Choses necessaires a la Forteresse d'icelle Ville,
Les quelles Aides les diz supplianz n'ont aucunement eux ne receux depuis la Conqueste, par Nous faite de la dite Ville, Mais se aucune Chose en a este prins & leve, ce a este par nostre Prevost au dit Lieu de Pontaise, pour & ou Nom de Nous, qui aucunement n'en a quelque chose emploie en la Fortificacion d'icelle nostre Ville,
Et il soit ainsi que de present a en nostre dite Ville tresgrans Repparacions a faire & soustenir, tant en Murs qui sont cheuz de la Fortresse d'icelle nostre Ville, come en Portes, Pons, Leuis, Chaussees, & autres Choses ad ce Appartenans,
Les quelles Choses nous pourroient & auz diz Suppliauntz Porter tresgrant Dommage & Interest, se icelles n'estoient Repaires & Refaittes,
Ce que les diz Suppliantz ne purroient faire ne sousteiner, saunz avoir les ditz Aides (veu que ils ont tout pardu leurs Meubles par nostre dit Conquest de la dite Ville) se par Nous n'y estoit Pourveu, de nostre Grace & Misericorde, requerans humblement icelle,
Pour ce est il que Nous, ces Choses considerees,
Voulant nostre dit Ville estre bien, duement, & souffisaument sustenue & emparce, pour resister a la male voulente de nos Ennemyes & Adversaires, & auxi supporter en ce les ditz Suppliauntz,
A iceulx, de nostre plaine Grace especial & Auctorite Roial, avons Donne & Ottroie, &, par la Teneur de ces Presentes, Donnons & Ottroyons, Congie & Licence de Prendre, Quellir, & Lever les ditz Aides, en nostre dit Ville de Pontoisse, par la fourme & maniere quils fasoient au devant de nostre dit Conquest,
Pour iceulx Aides, & les Deners, qui en ysseront, estre Mis & Emploies, Tournes & Convertis, au la Reparacion des Mures de nostre dit Ville, & des autres affaires necessaires, appartenantz a l'Emparement d'icelle nostre dit Ville & Fortresse, tanque comme il Nous plaira:
Si Donnons en Maundement aux Bailli & Prevost du dit Lieu, ou a leurs Lieutenantz, & a chascun d'eulx, si comme a Lui appartiendra, que de nostre dit Don & Ottroy ils laissent & souffrent les diz Suppliantz Joir & user plainement & paisiblement, senz leur faire ou donner, ne souffrir estre fait ou donne, quelque destourbier ou empechement au contraire;
Pourveu que la plus Grant & saine Partie des diz Burgois & Habitans soient de ces consentans; non obstant qeconqes Maundemens, & Deffences, & Lettres surreptices impetrees, ou a impetrer, ad ce contraires.
Donne a Rouen, le xxij jour de Janiver l'An de Grace Mille ivC. & xx. Et de nostre Reigne Huitisme.
Jan. 22. John Bourghop and four others are appointed wolf hunters in Caux and other parts of Normandy. Rouen.
O. x. 56. H. iv. p. iv. 4.
De Officiis concessis ad Lupos capiendos.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 23. d.
Jean Bourghop Escuier a Lettres Patentez du Roy, pour Chasser, Prendre, & faire Movoir tous les Loups & Loupnes, qu'il pourra trouver en le Bailliage de Caux & es Mettes d'environ, en la fourme accustumez, a durer jusques a un An de la Date de ces Presentes,
Donne a Rouen, le xxij jour de Janiver.
Item, semblables Lettres a Robert Roos Escuier en le Bailliage de Gisors, a durer par un An.
Item, semblables Lettres a Guilliaume Breton Chivaler en Bailliage de Caen, a durer par un An.
Ibid. m. 17. d.
Thomas Derlyng Escuier ad Lettres Patentz du Roy, de l'Office pour Chasser, Prendre, & faire Movrir tous les Loups & Loupnez, qu'il pourra trouver en le Bailliage de Rouen & es Mettes d'environ, en la fourme acustume a durer jusque a un An.
Ibid. m. 10. d.
Thomas Haidon a Lettres Patentes du Roy, de l'Office pour Prendre, Chasser, & faire Movrir tous les Loups & Loupnes, qu'il pourra trouver en le Bailliage de Costantin & es Mettez d'environ, a durer jusques a ung An.
Jan. 24. The K. orders the bailiffs of Rouen and nine other towns to publish a proclamation forbidding his officers to make exactions from the people. Rouen.
O. x. 56. H. iv. p. iv. 4.
De certis Ordinationibus appunctuatis, in Normannia.
An. 8. H. 5. Pat Norm. 8. H. 5. m. 10. d. p. 3.
Henry &c. au Bailly de Rouen, ou a son Lieutenant, Salut.
Come, par la grace de Dieu, per nostre Conqueste, Nous soions demourez Paisiblement en Possessions & vrais Saisines du Duchie de Normendie, & de nostre Conqueste,
Nous, considerans l'Amour, que avons a nostre Peuple, a nous subgez, & considere la Fortune de Guerre qui a este, par quoy nostre dit Peuple a eu aucunement & souffrer, & purroit avoir, se sur ce ne leur estoit mise Policie de Justice & Governement, ainsy que no- stre dit Peuple se puisse viure & Marchander en bonne Paix, sans estre auculment abuisez ne destourbez par nuls de noz Genz, ne autres,
Et il soit ainsy que les aucuns de noz Gens ont, par aucun temps de Guerre, leve & prins, a leurs Prouffiz, pluseurs deniers de Passeportz & Travers, Droiz, ou Abuz, qu'ils disoyent aux parties appartenir, & dont nostre dit poure Peuple a aucunement este foulle & en dommage, & dont Ils ont delaisse a Marchander & faire lours Prouffiz & porroient, pour le temps advenir, delaissier a fairs leurs dictes Marchandises, & Labourer leur Heritages, & faire leurs Labours & Prouffiz, qui leur est, & seroit, en leur grant grief, prejudice, & dommage, & au nostre, se sur ce ne leur estoit Pourveu de Remedie gracieux & couvenable,
Pourquoy Nous, ces Choses consideres, & qui voulons Justice estre garde, que le fait de Marchandise coure & soit mise sur, noz Homes & Subgez puissent Marchander & Labourer de leurs Marchandises & Labours, & Viure en bonne Paix & Policie, Nous considere les dites Choses, & ce que fault a considerer, de nostre Grace & Auctorite, avons fait & establi les Ordonnances que cy apre ensuient; C'estassavoir,
Que nul Portier, ne Gardes des Portes de quelconques Ville ou Forteresse, estant en nostre obeissance, ne prengne aucune Prouffit de quelque Personne que ce soit; & se aucun Portier est trouve en fault, contre ce que dit est, il Paiera & Rendra Six Foiz autant, pour la Mende, come il en aura eu; Et, s'il Eschut Deux foiz en Deffaulte, il en soit tenu ung Mois en Prison sauns aucun grace; & si Paiera le Double du Premier pris: Et, s'il est trouve Tiercement en Deffaulte, qu'il soit Pugny Cryminelement.
Item, & que nul, de quelque Estat qu'il soit, ne prengne de fait, ne ne face prendre, aucune Chevaus, Jumens, ne autres Bestes Chevalines, sans l'Agreement de Partie; le quel soit fait, devant les Bailliz, Prevostz, Vicontes, ou leurs Lieu xtenantz, & que de ce soit baillie par les Juges Certification du dit Agreement; Et, se aucun fait le contraire, qu'il en soit Pugny Cryminelment.
Item, que nulz Capitains, ou leur Commis, des Conquestes, Villes, ou Forteresses, & en especiale de Pontoise, Mante, Meullent, Poysse, [Beaumont] sur Ayse, ne prengnent aucune Passeporte, ou Pont, sur paine contenu en Premier Article.
Item, que nulz de noz Subgiz, de quelque Estat ou condicion qu'ilz soyent, ne des Garnisons d'aucune Ville, ou Forteresse, ou autrement, Prengnent aucuns Beufz, Vachez, Moutons, Porz, Blez, Vins, ou autres quelconques Marchandises, ou Vitailles, soit en Villes, ou Forteresses, ou en plat Pais, ne pour en prendre aucune Prouffit de Delivrance, ne pour les avoir a autre pris que a la volente de ceulx a qui les Darrees serront, ou taux par le juge du Lieu, & par les Paiant presentment; sur Paine contenue en Premier Article.
Item, & aussy que, en nulles des Villes & Forteresses, soit a Pontoise, Mante, Meullent, Poissy, Beaumont sur Ayse, ou ailleurs, aucunes Marchandises ne soyent Prinses ou Arrestees, si non par le gre, plaisir, & consentement, du Marchant, & sans aucune contrainte, & en paiant presentement; sur les Paines dessusdites.
Item, que nul, de quelque Estat qu'il soit, ne Prengne Prinses, par nul coulleur quelconque, sur Paine de paier le Double; d'ont le Marchant, ou autre, qui en fera complaint, aura la Moite de l'Amende; ou Paine dessusdite.
Vous Mandons, & a chescun de Vous, que les dites noz Ordonnances, Circumstances, & Dependences vous faces faire tenir estables, & en virtu.
Et, a fin que nul ne puisse, ou doye, estre ygnorant, icelles noz Ordonnances faces Lire & Publier par les Lieux de vos Juridictions en Cry & son de Trompe, & faire Escrips attachez aux Portes & Egleses dessusdites Villes, & Halles, ou Cohues d'icelles.
Apres les quelles Cryes noz Ordonnaces Publies, aux delinquans, ou venans encontre noz dites Ordonnances, Circumstances, & Dependences, vous fates bon Pugnisson, & brief Accomplissement de Justice, par la maniere que dit est, & sans delaye; Car ainsy Nous plaist il estre fait.
Et, de ce faire deuement, vous donnons Povoir & Auctorite; Mandons a tous noz Justiciers & Subgitz que, en ce faisant, vous obeissent & entendent dilligeaulment.
Donne a Rouen, le xxiv jour de Janiver.
Semblables Lettres du Roy ardrechaus aux Bailliz cy desoubz escripz, & soubz mesme Dabte; C'estassavoir,
Au Bailli de Caen.
Au Bailli de Constantin.
Au Bailli d'Eureux.
Au Bailli de Gisors.
Au Bailli d'Alencon.
Au Bailli de Caux.
Au Bailli de Mante.
Au Bailli de Dieppe.
Au Prevost de Pontoise
.
Jan. 24. Commission to Richard Bertout to collect marks at Lisieux, to be sent to the mint at Rouen for the bettering of the currency. Five similar commissions. Rouen Castle.
O. x. 58. H. iv. p. iv. 5.
Super Marcis Colligendis.
An. 8. H. 5. Pat. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 20. d.
Rex, dilecto sibi, Ricardo Bertont Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate & circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus, Ordinavimus, & Deputavimus vos Receptorem illarum Marcarum, pro Melioratione Monetae jam Currentis, nuper, ex consensu Trium Statuum Ducatûs nostri Normanniae, & Partium Franciae Nobis subjectarum, coram Nobis in Castro Rothomagi comparentium, apportandarum:
Dantes vobis, Tenore Praesentium, plenariam Potestatem ad Marcas praedictas de quibuscumque Praelatis & aliis Viris Ecclesiasticis, necnon a Nobilibus & aliis quibuslibet, quorum interest, infra Civitatem & Dioecesim Lexoviensem Recipiendum,
Necnon Scedulas superinde illis, de quibus hujusmodi Marcas receperitis, pro recuperando easdem a Magistro Monetae nostrae vobis Propinquiore, sufficientes Dandum & Conficiendum,
Caeteráque Exequendum, prout juxta Ordinationem in hac parte fuerit faciendum:
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ supradictâ.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, vicesimo quarto die Januarii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literae diriguntur subscriptis; videlicet,
Dilecto sibi Ricardo Warrok &c. ut supra infra Civitates & Dioeceses Constanciensem & Abrincensem.
Dilecto sibi Thomae Lespringiner &c. ut supra infra Civitatem & Dioecesim Ebroicensem.
Dilecto sibi &c. ut supra infra Civitatem & Dioecesim Baiocensem.
Dilecto sibi &c. infra Civitatem & Dioecesim Sagiensem.
Dilecto sibi Willielmo Aux Pois, Granetario Regis de Mante, &c. infra dictam Villam de Mante.
Jan. 29. Commission to William Alyngton, treasurer of Normandy, to receive the oath of fealty from Thomas Vunan, abbot of S. Severin, near Vire. Rouen Castle.
O. x. 58. H. iv. p. iv. 5.
De Potestate concessa, ad Recipiendum Fidelitatem.
An. 8. H. 5. Norman. 8. H. 5. p. 3. m. 27. d.
Rex, dilecto & fideli suo, Willielmo Alyngton, Thesaurario Regis Generali Normanniae, Salutem.
De vestris fidelitate & circumspectioone plurimùm confidentes, ad Petendum & Exigendum Sacramentum Fidelitatis, vice & nomine nostris, a Thoma Vunan, Abbate Sancti Severi prope Villam de Vire, qui ad Praesentiam nostram certis de causis accedere non valet ut accepimus, cum omnibus & singulis suis Capitulis in ea parte de jure consuetis, ratione Temporalium praedicti Monasterii, infra Ducatum nostrum Normanniae existentium,
Ipsúmque Fidelitatis Sacramentum vice & nomine nostris Recipiendum personaliter ab eodem,
Caeteraque Faciendum, Excercendum, Expediendum, quae in hac parte necessaria fuerint & consueta,
Vobis, Tenore Praesentium, Committimus Potestatem,
Reservantes nichilominus semper Nobis Renovationem hujusmodi Fidelitatis Sacramenti ab eodem Abbate, Nobis seu Locum nostrum tenenti, cùm ad Praesentiam nostram seu ejusdem Locum nostrum tenentis commodè accedere valeat, corporaliter faciendi,
Et quòd feceritis in Praemissis, Nos in Cancellariam nostram, sub Sigillo vestro, distinctè & apertè, sine dilatione, certificetis; praesentes Literas Nobis remittentes.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, vicesimo nono die Januarii.
Jan. 29. The K. declares that Giles, abbot of Royaumont [Regalis Montis], has taken the oath of fealty. Rouen Castle.
O. x. 59. H. iv. p. iv. 5.
De Fidelitate facta.
An. 8. H. 5. Ibid.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Thesaurario nostro Generali Normanniae, ac Praesidenti & Gentibus de Camera nostra Compotorum, necnon Ballivis, Vicecomitibus, Praepositis, ac aliis Officiariis & Ministris Ducatûs nostri Normanniae, ac aliarum Partium Franciae Nobis subjectarum, quibuscumque, vel eorum Locatenentibus, Salutem.
Notum vobis facimus quòd, dilectus nobis in Christo, Frater Egidius, Abbas Monasterii Regalis Montis, Ordinis Cisterciensis, Sacramentum Fidelitatis,
Ad quod, ratione Temporalium praedicti Monasterii, infra Ducatum & Partes nostras praedictas existentium, Nobis tenebatur,
Fecit & praestitit,
Ad quod quidem Sacramentum eundem Abbatem Recepimus & Admisimus, nostro & alieno Jure salvo,
Vobis & cuilibet vestrûm Mandantes nè praedictum Abbatem, praetextu Fidelitatis Sacramenti praedicti Nobis non praestiti, in praefato Monasterio, nec in ejusdem Pertinentiis quibuscumque, perturbetis, molestetis, aut inquietetis, vel perturbari, molestari, seu inquietari permittatis a quocumque; set, si praedictum Monasterium vel aliquid ejusdem sit ad hoc impeditum, id Abbati antedicto deliberetis, seu deliberari faciatis, indilatè.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, vicesimo nono die Januarii.
Jan. 29. Restitution of the temporalities to Guy Vigièr, prior of S. Audoen, of Gisors; also to the prior of S. Laurence of Leons, and three others. Rouen Castle.
O. x. 59. H. iv. p. iv. 5.
De Restitutione Temporalium.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 27.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratiâ nostrâ speciali, & ut Divinum Servitium, ac alia Pietatis Opera (quae in Prioratu Sancti Audoeni de Gisorcio fieri debeant) plus solito accrescant, & ibidem laudabiliùs manuteneantur & sustineantur,
Concessimus Fratri Guidoni Vigier, Priori Prioratûs praedicti, ac Fratribus ibidem Deo servientibus, omnia Temporalia,
Eidem Prioratui, infra Ducatum nostrum Normanniae, ac alias Partes Franciae nobis subjectas, qualitercumque pertinentia sive spectantia,
In Sustentationem Divini Servitii ibidem ac aliorum Pietatis Operum supradictorum, de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, vicesimo nono die Januarii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas de Restitutione Temporalium habent subscripti; videlicet,
Ibid. m. 26.
Prior & Conventus Sancti Laurencii de Leons.
Ibid. m. 14.
Prior & Conventus beatae Mariae de Lagenray.
Ibid.
Prior & Conventus
beatae Mariae de Valgmon.
Ibid.
Abbas & Conventus
Sancti Petri de Pratellis Ordinis Sancti Benedicti.
Jan. 30. Arnulph Baudouin is appointed master of the hospital of Pont del'Arche. Rouen Castle.
O. x. 59. H. iv. p. iv. 5.
De Hospitali dato.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 26.
Rex Vicecomiti suo de Pontearche, Salutem.
Tibi, Tenore Praesentium, Significamus quòd Hospitale sive Domum Dei de Pontearche, Ebroicensis Dioecesis,
Eo quod Johannes Hamon, Religiosus Monasterii de Bono Portu, ultimus Possessor ejusdem, in Abbatem ipsius Monasterii est Electus, vacans, & ad nostram Donationem pleno jure spectans ut dicitur,
Dilecto nobis, Arnulpho Bandovini Capellano, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, Conferimus & Donamus;
Mandantes quatinus ipsum in corporalem Possessionem Hospitalis sive Domûs praedicti ponas & inducas, seu poni & induci facias, necnon Fructibus, Obventionibus, & Emolumentis, ad eandem spectantibus, uti & gaudere permittas, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, tricesimo die Januarii.
Presentation of William Sonnet, Nicholas Mollet, Robert le Provost, and five others, to benefices in Normandy.
O. x. 60. H. iv. p. iv. 5.
De Praesentationibus.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 17.
Gvillielmus Sonnet Capellanus, ad Capellam de Sancto Nicholao, in Manerio de Ciffreville, in Parochia de Seingnie, situatam Sagiensi Dioecese, &c.
Consimiles Literas de Praesentatione habent subscripti, ad Ecclesias subscriptas; videlicet,
Ibid.
Nicholaus Mollet
in Artibus Magister ad Ecclesiam Parochialem Sanctorum Cosmae & Damiani de Rouceyo Constanciensis Dioecesis, &c.
Ibid. m. 14.
Robertus le Prevost Capellanus, ad Ecclesiam Parochialem Sancti Martini de Corvielles Bajocensis Dioecesis, &c.
Ibid. m. 13.
Guillielmus Sacci Capellanus Magister in Artibus, de Praesentatione ad Capellam Sancti Jacobi in Ecclesia Collegiata beatae Mariae de Medunta Fundatam Carnocensi Dioecese, &c.
Ibid.m.II.
Reginaldus Ermey Clericus, ad Capellam Sancti Martini de Preaux situatam in Foresta de Bris Constantiensi Dioecese, &c.
Ibid.m.7.
Robertus Piri Magister in Artibus Studens in Universitate Parisius, de Praesentatione ad Ecclesiam Parochialem beatae Mariae Aleaume Constanciensis Dioecesis, &c.
Petrus Cardonnel Capellanus in Artibus & Medicina Magister, ad Ecclesiam Parochialem Sancti Albini Besonnalle Lexoviensis Dioecesis, &c.
Magister Petrus de Clunchamp Capellanus, Magister in Artibus, de Praesentatione ad Ecclesiam Parochialem Sancti Amani de Sauieres Ebroicensis Dioecesis, &c.