Rymer's Foedera with Syllabus
February 1421

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

60-67

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: February 1421', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 60-67. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115285 Date accessed: 02 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

February 1421

Syllabus EntryFoedera Text
Feb. 8. Presentation of Henry Thibout and John de Hayneville to prebends at Contances, and of John Fenandi to a prebend at Bayeux. Rouen Castle.
O. x. 60. H. iv. p. iv. 6.
De Ratificationibus Praebendarum.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 15.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Notum facimus quòd,
Si Canonicatus & Poenitentiaria, cum Praebenda annexa, quos, dilectus nobis, Henricus Thibout Capellanus in Ecclesiâ Cathedrali Constanciensi noscitur pacificè possidere, Praedecessorum nostrorum vel nostris temporibus, in Regalia vacaverint, aut vacent ad praesens,
Propter quod ad ipsos Praedecessores nostros, vel ad Nos, ipsorum Canonicatûs, Poenitentiariae, & Praebendae Collatio, Jure Regaliae, pertinuerit, aut ad Nos pertineat quovis modo,
Nos ipsos, Canonicatum, Poenitentiariam, & Praebendam, dicto Henrico, Contulimus & Conferimus, per Praesentes,
Intuitu Pietatis & de Gratiâ speciali, Venerabili in Christo Patri, Pandulpho Episcopo Constanciensi, necnon, dilectis nobis in Christo, Cantori & Capitulo Ecclesiae praedictae, Mandantes quatinus praefatum Henricum in dictorum, Canonicatûs, Poenitentiariae, & Praebend ae Possessione manuteneant & conservent
Et eidem de Fructibus, Redditibus, Obventionibus, Emolumentis, & Juribus universis, ad eosdem spectantibus, respondeant aut faciant responderi:
Concessimus insuper eidem Henrico, & Concedimus per Praesentes, de Gratiâ supradictâ, ut, virtute praesentis Collationis nostrae, Possessionibus hujusmodi Canonicatûs, Poenitentiariae, & Praebendae nullatenus adipisci teneatur, Usu, Stilo, Consuetudine, Observantiâ, vel Edictis contrariis non obstantibus quibuscumque.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, octavo die Februarii.
Per ipsum Regem ad Relationem Concilii.
Consimiles Literas habent subscripti, sub eâdem formâ, & eodem Waranto, mutatis mutandis; videlicet,
Johannes Fenandi in Ecclesiâ Cathe- drali Bajocensi, de Canonicatu & Praebendâ de Castillione; Et diriguntur Literae illae Vicariis in Spiritualibus Episcopatûs Bajocensis, ac Decano & Capitulo Ecclesiae praedictae.
In cujus &c.
Johannes de Haynevilla Capellanus in Ecclesiâ Cathedrali Constanciensi, de Canonicatu & Praebendâ de Sancto Egidio; Et diriguntur Literae illae Venerabili in Christo Patri Pandulpho Episcopo Constanciensi, necnon dilectis Regis in Christo Cantori & Capitulo Ecclesiae praedictae.
In cujus &c.
Feb. 10. Protection for the abbess and convent of the Holy Trinity, of Caen. Rouen Castle.
O. x. 61. H. iv. p. iv. 6.
Pro Monialibus de Cadomo.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 19.
Rex omnibus Justiciariis, Vicecomitibus, & omnibus Ministris & Fidelibus nostris totius Ducatûs Normanniae, Salutem.
Sciatis Nos suscepisse in Manum, Custodiam, & Protectionem nostram, dilectas Nobis in Christo, Abbatissam & Conventum Sanctae Trinitatis de Cadomo, ac Homines suos, & omnes Res & Possessiones earum;
Quare Volumus & firmiter Praecipimus quòd manuteneatis, custodiatis, & protegatis Abbatissam & Moniales praedictae Abbatiae, ac Homines suos, & omnes Res & Possessiones earum, tanquam nostras Dominicas & proprias,
Nec permittatis aliquam molestiam aut gravamen eis inferri:
Volumus etiam & Praecipimus quòd faciatis habere praedictis Abbatissae & Monialibus praedictae Abbatiae omnes Libertates & liberas Consuetudines suas, sicut Cartae Progenitorum nostrorum testantur (de quibus tamen erant in Possessione & pacificè fuerant usae ante Descensum nostrum in Ducatum nostrum praedictum) donec, pleniùs consideratis & visis Titulis & Cartis Fundationis earum, aliàs, per plenam Confirmationem, poterimus eis, ad Dei laudem, providere, seu aliter a Nobis habueritis in Mandatis.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum suum Rothomagi, decimo die Februarii.
Per ipsum Regem ad Relationem Magni Concilii.
Feb. 10. William earl of Suffolk, William Alyngton, treasurer of Normandy, and John de Assheton, bailiff of Cotentin, are appointed conservators of the truce with Brittany. Rouen Castle.
O. x. 61. H. iv. p. iv. 6.
De Conservatoribus Treugarum Britanniae constitutis.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 16.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper inierimus, fecerimus, & concordaverimus Treugas & Abstinentias Guerrarum, sub certis modo & formâ, cum carissimo Fratre nostro Johanne Duce Britanniae, prout ex earum Tenoribus clariùs liquere poterit in eventum,
Nos,
Ipsa Pacis seu Treugarum Foedera, quantum in Nobis est, inviolata & illibata observari cupientes, ac quicquid in contrarium actum est aut fuit ultro citroque debita cum celeritate Reformari,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ, carissimi Consanguinei nostri, Willielmi Comitis Suffolciae, ac, dilectorum & fidelium nostrorum, Willielmi Alyngton Thesaurarii nostri Generalis Normanniae, & Johannis de Assheton Ballivi nostri de Constantyn, plenariè confidentes,
Fecimus, Ordinavimus, & Constituimus ipsos, pro Parte nostrâ, Ducatûs nostri Normanniae, Conservatores Generales Treugarum praedictarum,
Et Concedentes eis, & Duobus eorum, plenam, Tenore Praesentium, Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale ad Conveniendum, & Communicandum cum Conservatoribus Treugarum praedicti Ducis, pro Parte suâ, sufficientem in hac Parte Potestatem exhibentibus, in quocumque loco ad hoc apto & congruo,
Audiendumque Conservatorum praedictorum voluntatem de & super omnibus & singulis, praedictarum Treugarum seu Abstinentiarum debitam & fidelem Observantiam concernentibus,
Et Attemptatorum hujusmodi Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem Faciendum, & eas fieri Petendum, Requirendum, & cum effectu Optinendum,
Ac utriusque Partis Querelas, ultro citroque propositas & proponendas, cum suis emergentibus, incidentibus, dependentibus, & connexis, Audien- dum, Examinandum, & in fine debito Terminandum summariè, simpliciter, & de plano, sine strepitu & figurâ Judicii (legalibus Terminis, si eis videbitur expedire, non servatis, aut aliàs de Consensu Partium recissis aut abreviatis) inspectâ solâ Facti veritate,
Necnon omnes & singulos Malefactores, Transgressores, & Violatores Treugarum praedictarum, juxta eorum Demerita & Casûs exigentiam, Castigandum & Puniendum,
Caeteráque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint aut quomodolibet oportuna,
Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros quicquid per eosdem Conservatores nostros, aut Duos eorum, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, decimo die Februarii.
Per ipsum Regem ad Relationem Concilii.
Feb. 12. Commission to John Stokes and Walter Charleton, lieutenant of Cherbourg, to re-form the truce with Brittany. Westm.
O. x. 62. H. iv. p. iv. 6.
De Attemptatis contra Treugas Britanniae Reformandis.
An. 8. H. 5. Franc. 8. H 5. m. 1.
Rex, dilectis sibi, Magistro Johanni Stokes, Legum Doctori, & Waltero Charleton Armigero Locumtenenti de Chirburgh, Salutem.
Pridem accepimus quòd nonnulli Subditi, carissimi Fratris nostri, Johannis Ducis Britanniae, contra Treugas & Guerrarum Abstinentias,
Inter Nos, pro Nobis, Ligeis, Vassallis, & Subditis nostris, Regno, Terris, Patriis, & Dominiis nostris quibuscumque, tàm per Terram, quàm per Mare, ex unâ parte, &, Carissimum Fratrem nostrum, Ducem Britanniae supradictum, ac Vassallos & Subditos sui Ducatûs praedicti, Terras, Patrias, & Dominia sua quaecumque, tàm per Terram, quàm per Mare, ex alterâ Parte, contractas, initas, & firmatas,
Plura Dampna, Injurias, & Violentias Subditis Regni nostri Angliae, ac etiam Ducatûs nostri Normanniae, fecerunt & intulerunt, nonnullosque ex eis ceperunt & Carceribus indebitè mancipârunt, & ipsos ita Incarceratos detinent de praesenti, ac eos Bonis, Rebus, & Mercandisis suis indebitè spoliârunt, & spoliari fecerunt, in Subditorum nostrorum grave Praejudicium non modicumque Gravamen,
Sicque, contra exigentiam & effectum Treugarum & Abstinentiarum supradictarum, attemptare, ac, ipsis non obstantibus, Dampna Subditis nostris inferre indies non desistunt,
Nos,
Volentes ipsas Treugas & Guerrarum Abstinentias, secundum Exigentiam earumdem, pro Bono publico, ac Quiete, & Tranquillitate utriusque Nostrûm ac Subditorum nostrorum, inviolabiliter conservari debere,
Sinceriter etiam affectantes Dampna, Violentias, Injurias, & Attemptata supradicta debitè corrigi & reformari,
Vobis igitur, & utrique vestrûm,
De quorum Fidelitate & Circumspectionis Industriâ plenam & firmam fidem habemus,
Committimus, per Praesentes, sufficientem Auctoritatem, plenamque & liberam Potestatem, ad Requirendum, dictum carissimum Fratrem nostrum, Johannem Ducem Britanniae supradictum ad Tenendum & Observandum benè, securè, & inviolabiliter Treugas, Tollerantias, & Abstinentias supradictas, modo & formâ quibus captae, initae, & concordatae fuerint, & a suis pari formâ Teneri & Observari Faciendum,
Necnon ad Petendum, pro Nobis & Nomine nostro, ac pro Subditis nostris, Reparationem & Reformationem Dampnorum, Injuriarum, & Violentiarum, eis, ut praedicitur, illatarum,
Et pro eis ad Transigendum, Componendum, & Paciscendum, & ulterius in Negotio Reparationis hujusmodi, cum Commissariis Fratris nostri supradicti, si oporteat, ad Procedendum, Cognoscendum, & Statuendum, cum suis Incidentibus, Dependentiis, & Connexis, & fine debito Terminandum,
Subditisque nostris, laesis & Dampnificatis, supradictis veritate, summariè & de plano, aut aliâ viâ Juris quacumque, inspectâ, Justitiae Complementum Ministrandum, Faciendum, & Reddendum, ac ministrari, fieri, & Reddi Videndum,
Ac insuper ad Communicandum, Appunctuandum, ac Concordandum cum praedicto praecarissimo Fratre nostro, aut suis Commissariis Potestatem ad hoc habentibus, de & super certis Diebus & Locis, pro Reparatione & Reformatione quorumcumque Attemptatorum, hinc inde contra Treugas supradictas Statuendis & Limitandis,
Caeteráque omnia & singula Excercendum, Decernendum, Diffiniendum, & Exequendum quae in hac parte necessaria fuerint vel oportuna, & quod Negotii qualitas exigit & requirit,
Promittentes, bonâ fide & in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid Actum, Gestum, vel Factum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c. has Literas nostras fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus consignari.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii, duodecimo die Februarii.
Per ipsum Regem.
The sheriffs of London are ordered to summon those who owe service at the coronation of a queen to appear before the earl of Warwick, lieutenant of the duke of Clarence, steward of England, at Whitehall on Monday next, to present their petitions for service at the coronation of Q. Katharine.
O. x. 63. H. iv. p. iv. 7.
De Proclamatione facienda, super Coronatione Katherinae Reginae.
An. 8. H. 5. Claus. 8. H. 5. m. 4. d.
Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Praecipimus vobis, firmiter injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Locis Civitatis praedictae & Suburbiorum ejusdem, ubi expedire videritis, publicè ex parte nostrâ proclamari faciatis,
Quòd omnes & singuli, qui aliqua Servitia, diebus Coronationum Reginarum Angliae, ratione Tenurae suae, seu alio modo, debent aut facere tenentur, sint coram, dilecto & fideli Consanguineo nostro, Ricardo Comite Warrwicae, Locum tenente, carissimi Fratris nostri, Thomae Ducis Clarenciae Senescalli Angliae, de Ordinatione nostrâ, die Lunae proximò futuro, apud Westmonasterium, in Aulâ Albâ,
Ad Petendum, per Petitiones suas, Servitia sua die Coronationis Katerinae, nunc Reginae Angliae, Consortis nostrae carissimae, cum omni Honore & Reverentiâ quibus decet, ibidem, more solito, fieri & excerceri; Et hoc nullatenus omittatis,
T.
Richard Auncel and two others are sent with writs to summon the lords spiritual and temporal to be present at the coronation of Q. Katharine at Westm. on the 3rd Sunday in Lent.
O. x. 63. H. iv. p. iv. 7.
Super Coronatione praedicta.
An. 8. H. 5. Penes Cler. Pell.
Ricardo Auncel, & Johanni Stewall, & Henrico Botolfe, Nunciis missis versus diversos Comitatus, cum Brevibus de Privato Sigillo Domini Regis, diversis Episcopis, Prioribus, & aliis Praelatis, & aliis diversis Dominis & Personis Temporalibus, directis, ad essendum apud Westmonasterium, in Tertiâ Dominicâ Quadragesimae, pro Coronatione Katerinae Reginae Angliae tunc ibidem solempnizandâ.
Feb. 16. Safe conduct for Peter Despinensez and Gassot de Villette, servants of the duke of Bourbon. Rouen Castle.
O. x. 63. H. iv. p. iv. 7.
Pro Duce Burboniae.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 15.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Paschae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum &c. Petrum Despinensez MilItem, & Gassot de Villette Armigerum, Servientes, carissimi Consanguinei Regis, Johannis Ducis Britanniae, ac Decem Personas ex parte eorumdem Petri & Gassot, de & super certis Negotiis praedicti Ducis exequendis & explendis deputatos & commissos, & eorum quemlibet, conjunctim, vel divisim, praesentes Literas secum deferentes, Armatos, vel non Armatos, usque Civitatem Regis Rothomagi, ad Praesentiam praedicti Ducis, unà cum Equis, Bonis, Jocalibus, Auro, Argento, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, quotiens & quando eis placuerit, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & abinde salvò & secure redeundo;
Et ideò &c. ut supra.
Et si quid eis &c.
Proviso semper quòd ipsi quicquam, quod in praedicti Patris, &c. ut supra, contemptum vel Praejudicium aliqualiter cedere valeat, non attemptent, seu faciant quomodolibet attemptari,
Quódque ipsi nullum Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum firmatarum, ipsius Patris Regis, aut suorum, absque speciali Licentiâ Capitaneorum seu Custodum eorumdem, intrent quovis modo.
In cujus &c.
D at. apud Castrum suum Rothomagi, decimo sexto die Februarii.
Per ipsum Regem ad Relationem Magni Concilii.
Feb. 17. Restitution of the fruits of benefices held by John le Bouchier and Peter Lambert, canons of Noyon, and two others. Rouen Castle.
O. x. 64. H. iv. p. iv. 7.
De Restitutione Fructuum.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 11. dor.
Rex, Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopi Rothomagensis, ipso Archiepiscopo in remotis agente, necnon universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, ac aliis Officiariis, & Ministris nostris, infra Ducatum nostrum Normanniae ubilibet constitutis, Salutem.
Vobis, & cuilibet vestrûm, prout ad eum pertinuerit, Mandamus quòd Johannem le Bouchier Canonicum de Noion,
Qui Sacramentum debitum de Conservando praesentem PACEM, inter praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos conclusam & concordatam, fecit & praestitit,
Omnimoda Fructus, Redditus, Obventiones, Proficua, & Emolumenta, de quibuscumque Beneficiis suis, infra Ducatum nostrum praedictum, provenientia, ac Arreragia inde debita si quae fuerint (solummodò reservatis hiis, quae circa Reparationes & in Sustentationem Divini Cultûs ac alia Onera ordinaria & rationabilia applicantur) habere & tenere,
Et ipsum Johannem Fructibus, Redditibus, Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis illis de caetero uti & gaudere pacificè permittatis;
Aliquo Mandato, vobis, aut alicui vestrûm, in contrarium directo, non obstante.
Dat. apud Castrum suum Rothomagi, decimo septimo die Februarii.
Consimiles Literas Regis habent subscripti, & diriguntur subscriptis; videlicet,
Petrus Lambert Canonicus de Noion, qui de conservando &c. ut supra;
Et diriguntur Literae ut supra prox.
Hugo de Cayen in Legibus Licenciatus, qui de conservando &c.
Et diriguntur Literae Pandulpho Episcopo Constanciensi, ac Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis beatae Mariae Bajocensis, Sede ibidem vacante &c.
Jacobus Haymer in Decretis Bacallarius, Studens Parisius, Juratus &c. ut supra.
Et diriguntur Literae illae Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopi Rothomagensis, ipso Archiepiscopo in Remotis agente, ac Decano & Capitulo beatae Mariae Bajocensis, Sede ibidem vacante, &c. ut supra.
Feb. 20. The K. orders the sheriff of Bayeux to induct Denis Sanson into possession of the chapel of S. Katharine. Rouen Castle.
O. x. 64. H. iv. p. iv. 7.
De Permutatione.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 17.
Rex Vicecomiti nostro Baieux, Salutem.
Cùm Radulphus Lugon, Magister in Artibus, Capellanus Capellae Sanctae Katerinae, Fundatae in Burgo Regis Bajocensi Dioecese, & Dionisius Sanson, Capellanus Capellae Sancti Albini de Ingromâ ejusdem Dioecesis, Beneficia sua praedicta intendant, ut asserunt, adinvicem canonicè permutare,
Nos dictam Capellam Sanctae Katerinae, ad nostram Donationem spectantem, praefato Dionisio, ex causâ hujusmodi Permutationis faciendae, Contulimus & Donamus, cum suis Juribus & Pertinentiis universis,
Praecipientes tibi quatinus ipsum Dionisium in Corporalem Possessionem dictae Capellae Sanctae Katerinae, ex causâ praedictâ, ponas & inducas, seu poni & induci facias,
Necnon eundem Dionisium Fructibus, Redditibus, Proficuis, Obventionibus, & Emolumentis quibuscumque, ad eandem Capellam Sanctae Katerinae spectantibus, uti & gaudere permittatis, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum suum Rothomagi, vicesimo die Februarii.
Feb. 20. Prorogation until Michaelmas of the term for the chapter of Rouen to produce the titles to their temporalities. Rouen Castle.
O. x. 65. H. iv. p. iv. 7.
De Prorogatione Termini concessi Ecclesiae Rothomagensi.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 19. dor.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Thesaurario Generali Normanniae, Praesidenti & Gentibus de Camera nostra Compotorum, necnon universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, ac aliis Officiariis nostris, infra Ducatum nostrum Normanniae ubilibet constitutis, Salutem.
Quia Diem,
Dilectis Nobis in Christo, Capitulo & Canonicis Ecclesiae beatae Mariae Rothomagensis, ac Capellanis & aliis ibidem Deo Servientibus, ad Confirmandum certas Literas & Evidentias suas de eorum Libertatibus & Possessionibus, usque Festum Paschae proximò futurum per Nos nuper datum & concessum,
Usque Festum Sancti Michaelis Archangeli proximò futurum, de Gratia nostra speciali, Prorogavimus & Elongavimus,
Vobis, & cuilibet vestrûm, prout ad eum pertinuerit, Mandamus quòd praefatos Capitulum, Canonicos, Capellanos, & alios, omnimoda Proficua, Obventiones, Redditus, Fructus, & Emolumenta quaecumque, unà cum Arreragiis eorumdem, ad ipsos quovis modo spectantia sive pertinentia, & quae hactenus rationabiliter habere & percipere consueverunt, tàm illa quae supra Domanium & Receptam nostra, per manus Receptorum & Officiariorum nostrorum, quàm ea omnia & singula, quae supra Temporalitatem Achiepiscopatûs Rothomagensis, propter Absentiam Archiepiscopi loci illius in manibus nostris de praesenti existentis, infra Villam nostram de Dieppe, & alibi, percipere & habere solebant, usque dictum Festum Sancti Michaelis habere, percipere, & colligere, ac inde liberè disponere, necnon Libertatibus, Quietantiis, & Privilegiis suis, per ipsos seu eorum Predecessores ante haec tempora rationabiliter usitatis, uti & gaudere permittatis, & etiam inde respondeatis, prout ad quemlibet vestrûm pertinet, ac ab aliis quibuscumque integrè & plenariè responderi faciatis,
Ipsosque, & eorum singulos, ac ipsorum Procuratores & Attornatos, ad Prosequendum & Defendendum, coram Vobis & singulis vestrûm, in quibuscumque Placitis & Querelis, motis vel movendis, per ipsos vel contra ipsos, de & super Praemissis, vel aliquo Praemissorum, liberè & absque difficultate aliqua, usque idem Festum Sancti Michaelis, recipiatis & admittatis,
Quia sic volumus fieri de Gratia nostra speciali, aliquo Mandato nostro, vobis seu alicui vestrûm in contrarium facto, non obstante.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, Vicesimo die Februarii.
Per ipsum Regem ad Relationem Concilii.
Feb. 21. Presentation of Thomas Marteloti to the canonry of S. Melon de Pontisara. Rouen Castle.
O. x. 65. H. iv. p. iv. 8.
De Permutatione.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 18.
Rex Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopi Rothomagensis, ipso Archiepiscopo in remotis agente, ac Decano & Capitulo Ecclesiae Collegiatae beati Meloni de Pontisara, Salutem.
Cùm Nicholaus Lorecte Capellanus, Canonicus Praebendatus in dicta Ecclesia Collegiata beati Meloni de Pontisara, Rothomagensis Dioecesis, & Thomas Marteloti, Capellanus Capellaniae perpetuae ad Altare Sancti Eligii, in Ecclesia Collegiata Sancti Vedasti Belvacensis fundatae, Beneficia sua praedicta intendant, ut asserunt, ad invicem Canonicè permutare,
Nos dictos Canonicatum & Praebendam beati Meloni de Pontisaria, nunc liberos & vacantes, & in Manibus nostris pleno Jure existentes ut dicitur, praedicto Thomae, ex causa hujusmodi Permutationis faciendae, cum suis Juribus & Pertinentiis quibuscumque, Conferimus & Donamus,
Mandantes quatinus ipsum Thomam in Canonicum & Fratrem recipiatis, ac ipsum seu ejus in hac parte Procuratorem in corporalem Possessionem Canonicatûs & Praebendae praedictorum ponatis & inducatis, seu poni & induci faciatis, Stallum in Choro & Locum in Capitulo, prout moris est, eidem assignantes,
Necnon eundem Thomam Fructibus, Redditibus, Obventionibus, & Emolumentis, ad eosdem Canonicatum & Praebendam spectantibus, uti & gaudere permittatis, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum suum Rothomagi, Vicesimo primo die Februarii.
Feb. 7. Safe conduct for Raphael Spinolle and Stephen Lommelin, Genoese ambassadors. Westm.
O. x. 66. H. iv. p. iv. 8.
Pro Ambassiatoribus Januae.
An. 8. H. 5. Franc. 8. H. 5. m. 2.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum diem Junii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Raphaelem Spinolle & Stephanum Lommelin, Ambassiatores Communitatis Januae, usque Praesentiam Regis ubi Rex fuerit, cum Quadraginta, Personis in Comitiva sua, vel infra, Armatis, vel non Armatis, ac cum Equis, Manticis, Jocalibus, Auro, Argento, Robis, & aliis Bonis suis quibuscumque, equestrè, vel pedestrè, per Diem, vel per Noctem, tàm per Terram, quàm per Aquam & Mare, conjunctim, vel divisim, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & abindè ad partes suas proprias redeundo;
Proviso semper quòd praedicti, Raphael & Stephanus, ac Personae praedictae, quicquam, quod in Regis Contemptum vel Praejudicium, aut Populi sui Dampnum, cedere valeat, non attemptent, aut facere vel attemptare praesumant, quovis modo,
Quódque ipsi, ante Introitum suum cujuslibet Castrorum, Civitatum, Villarum firmatarum, aut aliorum Fortalitiorum suorum, Capitaneis, Majoribus, Constabulariis, sive Custodibus eorumdem praesentes Literas nostras primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 28. Restitution of the fruits of the benefices held by Nicholas Saveigny and William de Gramville. Rouen Castle.
O. x. 66. H. iv. p. iv. 8.
De Restitutionibus Fructuum.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 13. dor.
Rex Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopi Rothomagensis ac Episcopi Lexoviensis, necnon universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, ac aliis Officiariis & Ministris nostris, infra Ducatum nostrum Normanniae ubilibet constitutis, Salutem.
Mandamus vobis & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd Nicholaum Saneigny, in utroque Jure Licenciatum,
Qui Sacramentum debitum de conservando praesentem Pacem, inter praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos conclusam & concordatam, fecit & praestitit,
Omnimoda Fructus, Redditus, Obventiones, & Emolumenta, de quibuscumque Beneficiis suis, infra Ducatum nostrum praedictum, provenientia, ac Arreragia indè debita, si quae fuerint,
Solummodo reservatis hiis, quae circa Reparationes & in Sustentationem Divini Cultûs ac alia Onera ordinaria rationabilia applicantur,
Habere & tenere,
Et ipsum Nicholaum Fructibus, Redditibus, Obventionibus, & Emolumentis illis de caetero uti & gaudere pacificè permittatis, aliquo Mandato, vobis aut alicui vestrûm in contrarium directo, non obstante.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, vicesimo octavo die Februarii.
Consimiles Literas Regis habet subscriptus, mutatis mutandis; videlicet,
Magister Guillielmus de Gramville Juratus Ligeus Regis, qui Sacramentum debitum de conservando &c. ut supra.
Feb. 28. Presentation of John de Mara to a canonry at Rouen, and of William de Brandribosco to a canonry at Bayeux. Rouen Castle.
O. x. 66. H. iv. p. iv. 8.
De Permutationibus.
An. 8. H. 5. Norm 8. H. 5. p. 3. m. 15.
Rex Decano & Capitulo Ecclesiae Collegiatae beatae Mariae Rotundae Rothomagi, Salutem.
Cum, dilecti Nobis, Magister Guillielmus de Brandribosco, Canonicatus Praebendatus in Ecclesia praedicta, & Johannes de Mara Capellanus, Canonicus Praebendatus in Ecclesia Cathedrali Rothomagensi, Beneficia sua praedicta intendant, ut asserunt, ad invicem Canonicè permutare,
Nos dictos Canonicatum & Praebendam, in praedicta vestra Ecclesia, per Resignationem praedicti Guillielmi, ex causa hujusmodi Permutationis faciendae, vacantes, & in manibus nostris pleno Jure existentes (quorum quidem Canonicatûs & Praebendae Collatio & omnimoda Dispositio Nobis noscuntur pertinere) praefato Johanni, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, Conferimus & Donamus,
Mandantes vobis quatinus ipsum Johannem, seu ejus Procuratorem, in corporalem Possessionem dictorum Canonicatûs & Praebendae, in Ecclesia vestra, ex causa praedicta, ponatis & inducatis, seu poni & induci faciatis,
Ipsumque recipiatis in Canonicum & Fratrem, Stallum in Choro & Locum in Capitulo, prout moris est, assignantes eidem,
Necnon ipsum Johannem Fructibus, Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis, ad eosdem spectantibus, uti & gaudere permittatis, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum suum Rothomagi, Vigesimo octavo die Februarii.
Guillielmus de Brandribosco habet Consimiles Literas de permutatione cum praedicto Johanne, mutatis mutandis; set ubi ponitur pleno Jure, ponitur Jure Regaliae;
Et diriguntur Literae illae Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Bajocensis, seu Vicariis in Spiritualibus ibidem.
In cujus, &c.