Rymer's Foedera with Syllabus
March 1421

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

67-93

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: March 1421', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 67-93. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115286 Date accessed: 23 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

March 1421

Syllabus EntryFoedera Text
March 1. Presentation of John Destiney to a canonry at Bayeux. Rouen Castle.
O. x. 67. H. iv. p. iv. 8.
De Praebenda Data.
An. 8. H. 5. Norm 8. H. 5. p. 3. m. 8.
Rex Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Bajocensis, seu Vicariis in Spiritualibus ibidem, Sede vacante, Salutem.
Vobis, Tenore Praesentium, significamus quòd Canonicatum & Praebendam,
Quos nuper optinebat Magister Robertus Bale, in Ecclesia praedicta, per Mortem ejusdem Roberti nunc liberos & vacantes, & in manibus nostris Jure Regaliae existentes ut dicitur,
Quorum quidem Canonicatûs & Praebendae, sic vacantium, Collatio & omnimoda Dispositio Nobis noscuntur pertinere,
Dilecto nobis Johanni Destiney Capellano, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, Conferimus & Donamus,
Mandantes quatinus ipsum Johannem in Canonicum & Fratrem recipiatis, Ipsumque, seu ejus in hac parte Procuratorem, in corporalem Possessionem Canonicatûs & Praebendae praedictorum ponatis & inducatis, seu poni & induci faciatis, Stallum in Choro & Locum in Capitulo assignantes eidem,
Necnon eundem Johannem, seu dictum Procuratorem suum, Fructibus, Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis, ad eosdem Canonicatum & Praebendam spectantibus, uti & gaudere permittatis, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, Primo die Martii.
March 1. Safe conduct for Margaret and Jacoba of Bavaria, countesses of Hainault, going to the latter's county of Ponthieu. Westm.
O. x. 67. H. iv. p. iv. 8.
Pro Margareta de Bavier & Jacoba de Bavier, Comitissis Hanoniae, Holandiae, & Zelandiae.
An. 8. H. 5. Franc. 8. H. 5. m. 2.
Rex Universis & Singulis Alligatis nostris, Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, Fidelibus, & Subditis nostris, ad quos, &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, carissimae Consanguineae nostrae, Margareta de Bavier Comitissa Hanoniae, Holandiae, & Zelandiae, & Jacoba de Bavier, Comitissa Hanoniae, Holandiae, & Zelandiae, & Domina de Foise, ad Comitatum ipsius Jacobae de Pointiffe, certis de causis, infra breve venire & accedere proponant, ut accepimus,
Nos,
Desiderantes quòd dictis Consanguineis nostris, in Itinere suo, versus Comitatum praedictum, Omnia succederent ad votum,
Vos Alligatos Rogamus, vobisque Capitaneis, Castellanis, & vestrorum Locatenentibus, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, Fidelibus, & Subditis nostris, & cuilibet vestrûm, Injungimus & Mandamus quòd eisdem Consanguineis nostris, ac earum Familiaribus & Servientibus, necnon aliis quibuscumque in Comitivâ suâ, in earum Adventu penes Comitatum praedictum, Victualia & alia Necessaria, ad earum Custus & Expensas, favorabiliter ministretis & haberi faciatis, Ipsasque, absque perturbatione sivè impedimento quocumque, transire permittatis ex causâ supradictâ;
Non inferentes eis, seu, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes, Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Arestum, Impedimentum aliquod, seu Gravamen; set potius, quantum in vobis est, & vestrûm quolibet, Auxilium & Favorem celeriter adhibeatis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Primo Die Martii.
Per Concilium.
March 2. Sir William Bardolf is appointed admiral of the fleet. Westm.
O. x. 68. H. iv. p. iv. 9.
De Admirallo Flotae Navium constituto.
An. 8. H. 5. Pat. 8. H. 5. m. 2.
Rex universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, Magistris, & Marinariis Navium, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate & circumspectione, dilecti & Fidelis nostri, Willielmi Bardolf Chivaler pleniùs confidentes,
Constituimus ipsum Admirallum nostrum Flotae Navium, quam in proximo ad essendum supra Mare Ordinavimus, quamdiu Nobis placuerit,
Dantes ei plenam, Tenore Praesentium, Potestatem Audiendi Querelas omnium & singulorum de hiis quae ad Officium Admiralli pertinent, & Cognoscendi in Causis Maritimis, & Justitiam in omnibus Faciendi, ac Delinquentes juxta eorum Demerita Castigandi & Puniendi, & Incarcerandi, & eos Deliberandi,
Necnon Naves & Naviculas Guerrinas, quot necessariae & cujusmodi Portagii fuerint, Congregandi, Marinarios & alios, pro Navibus & Naviculis illis necessarios, Eligendi & Capiendi, & in eisdem Ponendi,
Et Marinarios, qui Rebelles vel Contrariantes fuerint in hac parte, Compescendi & Castigandi,
Et omnia alia, quae ad Officium Admiralli pertinent, debitè Faciendi & Excercendi,
Proviso semper quòd, colore aut vigore Praesentium, carissimo Avunculo nostro, Duci Exoniae (qui Officium Admirallitatis Angliae, Hiberniae, & Aquitanniae, ad Terminum Vitae suae, possidet) non praejudicetur quovis modo,
Et ideò vobis Mandamus quòd eidem Willielmo, in Praemissis faciendis & exequendis, Intendentes sitis, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Secundo Die Martii.
Per Concilium.
March 2. Commission to Geoffrey Louther and John Darell, to take a muster of the men about to serve in the fleet. Westm.
O. x. 68. H. iv. p. iv. 9.
De Monstratione Hominum in Flota Navium capienda.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 2. d.
Rex, dilectis sibi, Galfrido Louther, & Johanni Darell, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate & circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus vos, conjunctim, & divisim, ad Monstrum sive Monstrationem, dilecti & fidelis Militis nostri, Willielmi Bardolf,
Quem Constituimus Admirallum Flotae Navium, quam ad essendum in proximo supra Mare Ordinavimus,
Ac Hominum ad Arma, Armatorum, ac Sagittariorum, in Comitivâ suâ, ex causâ praedictâ, profecturorum, in Partibus Dovorriae, infra Naves illas Capiendum & Supervidendum,
Et ad Nos, in propriâ Personâ, de Numero dictorum Hominum ad Arma, Armatorum, & Sagittariorum, ac de modo, formâ, & sufficientiâ Arraiationis eorumdem, sub Sigillis vestris, vel alterius vestrûm, distinctè & apertè, Certificandum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem praefatis Hominibus ad Arma, Armatis, & Sagittariis, ac aliis, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd vobis, & alteri vestrûm, in executione Praemissorum, pareant, obediant, & intendant, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Secundo Die Martii.
Per Concilium.
March 5. The K. informs his officers in Normandy that Peter de Rebasco, abbot of Val. de S. Marie, has taken the oath of fealty. Rouen Castle.
O. x. 69. H. iv. p. iv. 9.
De Sacramento praestito.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 9. d.
Rex, Thesaurario nostro Generali Normanniae, ac Praesidenti & Gentibus de Camera nostra Compotorum, necnon Ballivis, Vicecomitibus, ac aliis Officiariis Ducatûs nostri Normanniae, ac aliarum Partium Franciae Nobis subjectarum, quibuscumque, vel eorum Locatenentibus, Salutem.
Notum vobis facimus quòd, dilectus nobis in Christo, Petrus de Rebasco, Abbas Vallis beatae Mariae Cisterciensis Ordinis, Sacramentum Fidelitatis,
Ad quod, ratione Temporalium Abbatiae praedictae, infra Ducatum & Partes praedictas existentium, Nobis tenebatur,
Fecit & praestitit,
Ad quod quidem Sacramentum eundem Abbatem Recepimus & Admisimus, nostro & alieno Jure salvo,
Vobis & cuilibet vestrûm Mandantes nè praedictum Abbatem, praetextu dicti Fidelitatis Sacramenti Nobis non praestiti, in praefata Abbatia, nec in ejusdem Pertinentiis quibuscumque, perturbetis, molestetis, aut inquietetis, vel perturbari, molestari, aut inquietari permittatis quovis modo;
Sed, si praedicta Abbatia vel aliquid ejusdem sit ad hoc impedita, id Abbati antedicto deliberetis, seu deliberari faciatis, indilatè.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, quinto die Martii.
March 5. Similar letter concerning John Moreti, abbot of S. Benedict ? [S. Pierre des Preaux.] Rouen Castle.
O. x. 69. H. iv. p. iv. 9.
Pro Abbate Sancti Petri de Pratellis.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 7. d.
Rex Thesaurario nostro Generali Normanniae, ac Praesidenti & Gentibus de Camerâ nostrâ Compotorum, necnon Ballivis, Vicecomitibus, ac aliis Officiariis Ducatûs nostri Normanniae, ac aliarum Partium Franciae nobis subjectarum, quibuscumque, vel eorum Locatenentibus, Salutem.
Notum vobis facimus quòd Johannes Moreti, Abbas Monasterii Sancti Petri de Pratellis, Ordinis Sancti Benedicti, Sacramentum Fidelitatis,
Ad quod, ratione Temporalium Monasterii praedicti, infra Ducatum & Partes praedictas existentium, Nobis tenebatur,
Fecit & praestitit,
Ad quod quidem Sacramentum eundem Abbatem recepimus & admisimus, nostro & alieno Jure salvo,
Vobis & cuilibet vestrûm Mandantes, nè praedictum Abbatem, praetextu dicti Fidelitatis Sacramenti Nobis non praestiti, in praefato Monasterio, nec in ejusdem Pertinentiis quibuscumque, perturbetis, molestetis, aut inquietetis, vel perturbari, molestari, aut inquietari permittatis quovis modo;
Set, si praedictum Monasterium vel aliquid ejusdem sit ad hoc impeditum, id Abbati antedicto deliberetis, seu deliberari faciatis, indilatè.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, Quinto Die Martii.
March 5. Presentation of William Bonteraye to a canonry at Pissiac. Rouen Castle.
O. x. 69. H. iv. p. iv. 9.
De Permutatione.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 13.
Rex Capitulo & Decano Ecclesiae beatae Mariae de Pissiaco, Salutem.
Cùm, dilecti nobis, Johannes Moncheti Clericus, Capicerius & Canonicus Praebendatus in Ecclesiâ praedictâ, & Guillielmus Bonteraye Clericus, Capellanus Capellaniae Sancti Stephani Prothomartiris in Navi Ecclesiae Sanctae Genouese Parisius, Beneficia sua praedicta intendant, ut asserunt, adinvicem canonicè permutare,
Nos dictos, Canonicatum & Praebendam, in praedictâ vestrâ Ecclesiâ, per Resignationem praedicti Johannis, ex causâ hujusmodi Permutationis faciendae, vacantes, & in Manibus nostris pleno Jure existentes (quorum quidem Canonicatûs & Praebendae Collatio & omnimoda Dispositio Nobis noscuntur pertinere) praefato Guillielmo, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, Conferimus & Donamus,
Mandantes vobis quatinus ipsum Guillielmum, seu ejus Procuratorem, in corporalem Possessionem dictorum Canoni- catûs & Praebendae, in Ecclesiâ vestrâ, ex causâ praedictâ, ponatis & inducatis, seu poni & induci faciatis,
Ipsúmque recipiatis in Canonicum & Fratrem, Stallum in Choro, & Locum in Capitulo, prout moris est, assignantes eidem,
Necnon ipsum Guillielmum Fructibus, Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis, ad eosdem spectantibus, uti & gaudere permittatis, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum Regis Rothomagi, Quinto Die Martii.
March 8. The K. orders his officers in Guienne and the Landes to assist the count of Foix in reducing to obedience Languedoc and Vigorre [? Bigorre]. Rouen.
O. x. 70. H. iv. p. iv. 9.
Pro Comite de Foix.
An. 8. H. 5. Ibid.
Henry, &c. aux Seneschaulx de Guienne & des Landes, a tous les Barons, Nobles, & autres noz Officers & Subgitz, de nostre Duchie de Guienne, Salut & Dilection.
Comme n'adgaires nostre Beau Pere de France & Nous aions baille certain Charge & Auctorite a, nostre treschere & tresame Cousin le Conte de Foitz, pour Remettre & Reduire en Obbeissance de nostre dit Pere & de Nous le Paiis de Languedoc & Conte de Vigorre,
Et pour ce icellui nostre Cousin aura besoing d'assembler grant nombre de Gens d'Armes & de Traict,
Vous Mandons & estroitement Enjoignons, & a chascun de vous ainsy qu'il appartiendra, en Peine d'encourir nostre Indignacion, que a nostre dit Cousin de Foitz, quant par luy sur ce resonnablement en serrez requis, Entendez en ce que dit est diligeaulment, & Socourez, & donnez Comfort, Conseill, & Aide en Armes, & ainsi que Besoing sera; & en ce Gardes qu'il n'ait faulte.
Donne a Rouen, le viij jour de Mars.
March 9. Restitution of the fruits of the church of Cambernon, held by John Basseti. Rouen Castle.
O. x. 70. H. iv. p. iv. 9.
De Restitutione Fructuum.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 12. dors.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Pandulpho Episcopo Constanciensi, ac universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, ac aliis Officiariis & Ministris nostris, infra Ducatum nostrum Normanniae ubilibet constitutis, Salutem.
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd Johannem Basseti, Magistrum in Artibus & Licentiatum in Decretis, Curatum Ecclesiae Parochialis beatae Mariae de Cambernon Constanciensi Dioecese, Juratum Ligeum nostrum, omnimoda Fructus, Redditus, Obventiones, & Emolumenta, de Beneficio suo praedicto provenientia, ac Arreragia inde debita, si quae fuerint (solummodo Reservatis hiis, quae circa Reparationes, & in Sustentationem Divini Cultûs, ac alia Onera ordinaria & rationabilia applicantur) habere & tenere,
Et ipsum Johannem Fructibus, Redditibus, Obventionibus, & Emolumentis illis de caetero uti & gaudere pacificè permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis in contrarium directo, non obstante.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, nono die Martii.
March 9. Safe conduct for John de Cantepie, sent by John duke of Bourbon to Crotoy,
O. x. 70. H. iv. p. iv. 10.
Pro Duce de Burbon.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 12.
Rex universis & singulis Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Gentibus Armorum & de Tractu, Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis praecarissimi Patris nostri Franciae & Nostris, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, carissimus Consanguineus noster, Johannes Dux Burhonniae Johannem de Cantepie Armigerum, Servientem & Familiarem suum, in Civitate nostrâ Rothomagi ad praesens existentem, abinde versus Villam de Crotoy, penes diversos Creditores suos ibidem, pro certis Pecuniae Summis ab eisdem recuperandis, nostrâ mediante Licentiâ, intendat destinare,
Et Nobis supplicaverit ut, pro Securitate ipsius Johannis de Cantepie, velimus gratiosè providere,
Nos (Supplicationi suae favorabiliter annuentes) suscepimus ipsum Johannem de Cantepie, versus praedictam Villam, ex causis praedictis, transeundo, & abinde redeundo, unà cum Bonis, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, & salvum & securum Conductum nostrum, ac Protectionem & Defensionem nostras speciales;
Et ideò vobis Mandamus quòd praedictum Johannem de Cantepie, unà cum Bonis, Rebus, & Hernesiis suis praedictis, ut praemittitur transeundo, manuteneatis, protegatis, & defendatis; non inferentes ei, vel inferri permittentes, injuriam, molestiam, dampnum, aut gravamen:
Et, si quid ei &c.
Proviso semper quòd ipse quicquam, &c. usque ibi, non attemptent quovis modo.
In cujus &c. per Tres Septimanas proximò futuras duraturas.
Dat. ut supra, nono die Martii.
March 10. Confirmation of a rent from mills at Rouen held by the college of Daunville, Paris. Rouen Castle.
O. x. 71. H. iv. p. iv. 10.
Pro Collegio de Daunville Parisius.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Pro parte, dilectorum nobis, Magistri & Scolarium Collegii de Daunville Parisius nobis humiliter exponebatur quòd, inter alia, ad Victum & Sustentationem Magistri & Scolarium ejusdem piâ Devotione collata, idem Collegium, in sui Primordiis, dotatum extitit Trescentis Decem & Octo Libris, Sexdecim Solidis, Decem Denariis, & Obolo, Turonensibus, percipiendis annuatim, ad Duos Anni Terminos, super Halis & Molendinis Villae nostrae Rothomagi, prout ex quibusdam Literis, in eâ parte Nobis & Concilio nostro exhibitis, pleniùs apparebat,
Asserebant insuper quòd, a tempore Fundationis dicti Collegii, in tempus quo, divinâ favente dexterâ, Ducatum nostrum Normanniae Conquisuimus, Magister & Scolares dicti Collegii, quicumque pro tempore existentes, praefatam Summam Trescentarum Decem & Octo Librarum, Sexdecim Solidorum, Decem Denariorum, & Oboli, Turonensium, singulis Annis, ad Duos Anni Terminos, super praedictis Locis, perceperunt & habuerunt, absque impedimenti cujusque vel contradictionis obstaculo, liberè, pacificè, & quietè,
Nobis humiliter supplicantes quatinus, Pietatis intuitu, favoreque Studii, ac contemplatione PACIS FINALIS, inter praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos pridem, largiente Domino, COMPOSITAE, gratiosè providere dignaremur quòd iidem, Magister & Scolares, eorumque Successores, Redditu supradicto gaudere possint & valeant, sicut ante,
Nos igitur (eorum Supplicationibus favorabiliter inclinati) de Gratiâ nostrâ speciali Concessimus & Concedimus praefatis, Magistro & Scolaribus, quòd ipsi, & eorum Successores imperpetuùm, habeant & percipiant annuatim praedictum Redditum Trescentarum Decem & octo Librarum, Sexdecim Solidorum, Decem Denariorum, & Oboli, Turonensium, de & super Halis & Molendinis dictae Civitatis nostrae Rothomagi, eisdem modo & formâ quibus ipsi dictum Redditum ante Conquestum nostrum praedictum habuerunt & perceperunt, ac prout & quatenus Ipsi & Praedecessores sui Redditu illo, a tempore Fundationis supradictae, hactenus rationabiliter usi sunt & gavisi,
Mandantes, Tenore Praesentium, dilectis & fidelibus nostris, Thesaurario nostro Generali Normanniae, ac Praesidenti & Gentibus de Camera nostra Compotorum ibidem, necnon caeteris Justitiariis, Officiariis, & Ministris nostris, praesentibus & futuris, quorum interest, quòd praefatos, Magistrum & Scolares, & Successores suos, praesenti Concessione nostrâ, in formâ quâ praedictum est, uti & gaudere permittant absque Molestatione seu Impedimento quocumque.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, Decimo Die Martii.
Per ipsum Regem ad Relationem Magni Concilii.
March 10. D. abp. of Bourdeaux to the K.; he will send as he desires persons with instructions concerning the state of the duchy. Bourdeaux.
O. x. 72. H. iv. p. iv. 10.
Litera Archiepiscopi Burdegalensis de Congratulatione.
An. 8. H. 5. Ex Bibl. Cot. Caligula D. 5.
Serenissime & Invictissime Princeps, ac Benignissime & Metuendissime Mi Domine (humilimâ Recommendatione praemissâ) scripsit Serenitas vestra, & mandavit quosdam Nobiles Dominos, & nonnullos Scientificos Viros, hujus vestrae Ligiae Civitatis Burdegalensis & Patriae, Magestati vestrae Regiae subjectae & sibi adhaerentis, cum certis Informationibus & Instructionibus, Statum Patriae praedictae & Ducatûs vestri Acquitaniae concernentibus, ad Praesentiam ejusdem vestrae Regiae Magestatis accedere, pro Reformatione dicti Ducatûs & Patriae,
Ac voluit Celsitudo vestra quòd Informationes & Instructiones hujusmodi in Scriptis & Litteris Sigillo meo sigillatis redigerentur.
Quae quidem ad magnam Complacentiam & singularem Consolationem mei humilis Oratoris & Ligii vestri cedunt, Regratiorque quantum valeo eidem vestrae Regiae Celsitudini de tanto Honore per eandem Celsitudinem michi impenso; Offerens me semper ad quaecunque Servitia, Magestati vestrae grata; Ego enim, & totus Clerus, Nobiles, & Cives, ac omnes Incolae & Habitatores hujus vestrae Patriae, Magestatis vestrae Ligii & semper Fideles, de tot & tantis magnificis Operibus & Victoriis, ac mirandis Triumphis, & strenuis Gestis, per Celsitudinem vestram, ut credimus, & certi sumus, divinitùs peractis, Congratulantes in immensum, & Consolati supra Modum, animosiores & solidiores in conservandâ Fidelitate, in Dominio Magestatis vestrae augmentando, & in cunctis ad Laudem & Gloriam Nominis vestri gloriosi peragendis, effecti sumus & consolidati,
Nec immeritò, quantum hujusmodi Victoriae, & Opera vestra gloriosa & magnifica, in Personam vestrae Regiae Magestatis, per Deum Omnipotentem, cunctorum Hominum Plasmatorem, qui cuncta disponit & ordinat, mirabiliter peracta, sicut benè Celsitudo vestra agnoscit & omnia haec sibi attribuit, ostendunt ejus benignam Gratiam in vobis infusam, & ea omnia ab ejus Potestate, Gratiâ, & Virtute procedere, cùm omnis Potestas ab eo sit & procedit.
Et ob hoc ipsum Deum Omnipotentem Nos, praefati Ligii vestri & Fideles, pro Statu vestro feliciori, pro Gratiâ ampliori, ac Victoriis vestris & Triumphis semper augmentandis, cum Processionibus & Orationibus in Divinis Officiis, quae cotidiè peragimus, incessanter deprecamur.
Gratias immensas eidem referentes, quantum credimus pro certo, pro tanto quia a humili & bono Corde, ac rectâ Intentione, & piâ Mente Gesta vestra procedunt, ea semper Domino Deo attribuendo, ipsiusque & Sanctorum suorum Ecclesias & Pia Loca venerando, Personásque Ecclesiasticas ac miserabiles Personas peroptimè tractando, & cum eisdem piè agendo, ac Populos benignè & laudabiliter regendo, quòd super omnes hujus Seculi Reges & Principes vobis Gratiam & virtutem dedit ac Laudem, Famam & Gloriam, in perpetuum dabit, & finaliter Animae vestrae Salvationem, quas idem Deus Omnipotens ejusdem vestrae Regiae Magestatis Personae parare dignetur suâ immensâ Bonitate.
Script. Burdegaliae, Die Decimâ Mensis Martii.
Excellentis vestrae Serenitatis humilis Ligius & devotus Capellanus & Orator vester,
D. Archiepiscopus Burdegalen.
March 12. The K. orders the captains of Libourne and Trousac to receive and assist persons sent by John duke of Bourbon to Aquitain. Rouen Castle.
O. x. 72. H. iv. p. iv. 10.
Pro Duce Burboniae.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 2. m. 7.
Rex Capitaneis, Constabulariis, sive Gubernatoribus de Leyborn & Fronsak, in partibus nostris Aquitanniae, & eorum Locatenentibus ibidem, Salutem.
Cùm, carissimus Consanguineus noster, Johannes Dux Burbonniae Sex Personas, de Familiaribus & Servientibus suis, usque dictas Partes Aquitanniae, & praecipuè ad Civitatem Burdegaliae, pro & super certis Negotiis suis ibidem exequendis & expediendis, quae Commodum & Proficuum nostros concernunt, intendat destinare,
Quibus Sex Personis nostrum salvum & securum Conductum, per Literas Patentes, Concessimus, prout in eisdem pleniùs continetur,
Idcirco vobis, & cuilibet vestrûm, firmiter injungendo, Mandamus quatinus praedictas Sex Personas, cùm ad & per praedicta Loca vestra declinaverint, benignè recipiatis & pertractetis prout decet, necnon ipsas, cum Equis, Bonis, Rebus, Cariagiis, & Hernesiis suis, a Locis vestris & cujuslibet vestrûm, usque Civitatem nostram praedictam, cum sufficienti Stuffurâ Gentium Armorum & de Tractu (si per easdem Personas ad hoc fueritis requisiti) salvò & securè conduci faciatis (suis tamen Sumptibus & Expensis) & hoc nullatenus omittatis:
Proviso semper quòd ipsi quicquam, quod in nostri contemptum vel praejudicium, seu Populi nostri dampnum, aliqualiter cedere valeat, non attemptent, seu faciant quomodolibet attemptari.
Dat. apud Castrum Regis Rothomagi, duodecimo die Martii.
March 12. Confirmation of grants by Philip [V.] and Charles [IV.], formerly Kings of France, to the royal chapel [Sainte Chapelle] at Paris. Rouen.
O. x. 73. H. iv. p. iv. 10.
De Confirmatione pro Sancta Capella Paris.
An. 8. H. 5. Pat. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 3.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Cartam, celebris memoriae, Karoli, quondam Franciae & Navarrae Regis, Progenitoris nostri, factam in haec verba,
Karolus, Dei gratiâ, Franciae & Navarrae Rex.
Notum facimus
universis, tàm praesentibus, quàm futuris, Nos, karissimi Domini Philippi, quondam dictorum Regnorum Regis, Germani nostri, Literas, in Cerâ viridi sigillatas, Vidisse,
Quarum Tenorem totalem, & de verbo ad verbum, praesentibus inseri fecimus in hunc modum,
Philippus, Dei gratiâ, Franciae & Navarrae Rex.
Deus ipse, Rex Regum, & Dominus Dominantium, Altissimus, ab excelso suae bonitatis irriguo, in arridam Regionem habitationis humanae sic Ymbrem salutaris Devotionis infundit & Rorem, quòd concepta divinitùs in Patrum Cordibus Opera Sanctitatis ad plenum compleri interdum non sinit, sed eadem protendit ad Filios, ut in successivâ Propagine nequaquam degeneret Intentio Filialis, quinymmo super commendabilia Gesta Patris proficiat & augeat quod incumbit.
Sanè, Sanctae Memoriae, Proavus noster, Beatissimus Ludovicus, inter caetera, quàm dilecta quámque pulcra, Ecclesiarum Dei undique Tabernacula, infra Septa Domûs seu Palatii Regalis Parisius, in Honore Dei Omnipotentis & Sacrosanctae Spineae Coronae ipsius Domini Jesu Christi, quoddam Fundavit & Aedificavit Habitaculum perinsigne, sicut rei evidentia declarat,
In quo fulget Thesaurus admirabilis Salutarium Vexillorum Sacratissimae Dominicae Passionis, ipsa (videlicet) Corona spinea atque Lignum Crucis vivificae, quas pius Redemptor omnium, pro humani Redemptione Generis, suo Cruore roseo consecravit,
Ipse quidem Almificus Confessor Domini Ludovicus, ob Sancta Sanctorum in Capellâ praedictâ seu in eodem Habitaculo mirificè collata, circa Fundationem ac Venerationem dictae Capellae se ferventi Devotione totum impendens, ut in eâ cresceret & resonaret ulterius Magestatis altissimae laus & decus, ad Divini Cultûs augmentationem, Octo Principales Capellanos, quoddámque Officium Thesaurariae (quod per alterum dictorum Principalium Capellanorum exerceri disposuit, & illum Magistrum Capellanum dictae Capellae vocavit) instituit in eadem,
Pro quorum Sustentatione Septingentas Libras Parisienses Annui Redditûs, percipiendas ab ipsis Annis singulis, assignari eisdem, in locis congruis, per certos, ad hoc deputatos ab ipso, Commissarios, mandavit,
Sed Christus, Processu temporis (Assisiâ dictarum Septingentarum Librarum Parisiensium dictis Principalibus Capellanis minimè factâ) ipsum Proavum nostrum de Terreno Regno transtulit ad Coeleste,
Inclitaeque recordationis Philippus, Filius ejus Primogenitus, Avus noster, sibi succedens in Regno, volens illius in hac parte laudabile Propositum adimplere, dictas Septingentas Libras Parisienses dictis Principalibus Capellanis assignavit, apud Templum, vel ubicumque esset Thesaurus Regius, per manus Thesaurarii Parisiensis pro tempore, capiendas; prout in dictorum Proavi & Avi nostrorum, super hoc confectis, Literis pleniùs continetur,
Capiebant insuper dicti Principales Capellani, praedicto Philippo Rege, Filio dicti beati Ludovici, sublato de medio, pro ipsius Anniversario, in Thesaurariâ Parisiensi, Annis singulis, Octo Libras Parisienses.
Item, percipiebant, in Castelleto Parisius, pro Dono Johannis de Camerâ Presbiteri, Quatuor Libras Parisienses.
Item, pro Escambio, facto cum Guidone de Landuno, Magistro Capellano seu Thesaurario ipsius Capellae, Viginti Libras Parisienses.
Item, pro Dono dicti Guidonis Sexdecim Solidos & Sex Denarios Parisienses.
Item, percipiebant, in & super Thesauro praedicto, pro antiquis Capellanis, Summas Pecuniae, quae sequuntur; videlicet,
Pro Fundatione Capellaniae Sancti Clementis, Viginti duas Libras Parisienses,
Pro Fundatione Capellaniae Sancti Blasii Viginti Libras Parisienses,
Pro Fundatione Capellaniae Sancti Nicholai, retro Altare inferioris Capellae in Castelleto Paris, Triginta Tres Libras Paris,
Pro Castellaniâ, quam Frater Petrus de Condeto, in honore Beati Ludovici, Fundavit ibidem, Viginti Libras Paris,
In dicto Thesauro,
Et, pro Augmento quod fecit eidem Capellaniae Magister Michael de Bondranato, Viginti Novem Libras, Quinque Solidos, & Duos Denarios Paris.
Demùm vero, recolendae memoriae, Dominus & Genitor noster carissimus, Dominus Rex Philippus,
Fortis, verissimus, ac strenuissimus suo tempore Miles Christi, ac Fidei Catholicae Defensor praecipuus, cujus Fidei Puritas & Devotionis Sinceritas in Fornace hujus Vallis miseriae enituit sicut Aurum,
Ad Capellam praedictam, quâdam Praerogativâ Favoris, gerens eximiae dilectionis & caritatis Affectum, cupiens in eâ Cultum Divini Nominis augmentari, Quatuor Praebendis Novellas, ut ita loquamur, Praebendis Antiquis, in Emolumentis & Redditibus omnibus, consimiles statuit & aequales,
Quarum Summa, pro quolibet Canonico, ad dictas Novas Praebendas instituto, & instituendo pro tempore, habito respectu ad Portionem, quemlibet antiquorum Principalium Capellanorum, in dictis Septingentis Libris Parisiensibus, pro se, & Magistro Capellano, ratione Officii sui Thesaurariae, contingentem, est Septuaginta Septem Librae, Quindecim Solidi, Septem Denarii Parisienses,
Et sic est Summa Totalis, pro dictis Quatuor Canonicis, Trecentae Undecim Librae, Duo Solidi, Quinque Denarii Parisienses,
Volensque eosdem, Magistrum Capellanum Capellae praedictae, & alios Principales Capellanos ejusdem, honorare quodammodo, dictum Magistrum Capellanum Capellae praedictae THESAURARIUM (& meritò, tanquam tanti Thesauri, sicut dictarum Reliquiarum, Custodem & Ministrum) & dictos Capellanos PRINCIPALES CANONICOS appellavit.
Ordinavit, insuper, idem Dominus & Genitor noster, in suo Testamento, Anniversarium suum, Annis singulis, in Capellâ praedictâ, de caetero & perpetuò celebrari; Legans, pro ipso Fundando, Duodecim Libras Parisienses Annui Redditûs: Ad quarum Quatuor Praebendarum Novarum & Aniversarii sui Fundationem complendam Haeredes suos, Franciae Reges, in eodem Testamento, specialiter obligavit.
Nos autem, etsi cunctas Christi Ecclesias eorúmque Ministros, Progenitorum nostrorum imitantes vestigia piae Devotionis, Colimus & ipsarum Zelamus honorem, ad Capellam tamen ipsam majori nimirum affectione perstringimur, dum veraciter intuemur qualiter dicta Capella, tantorum feliciter locupletata Sanctuariorum Praesentiâ, non sine Praerogativâ speciali in Terris revereri meretur, jugiterque ab omnibus Christi Fidelibus honorari.
Hac igitut consideratione inducti,
Et pleniùs attendentes quòd inter ea, quae ad Conservationem Justitiae pertinere noscuntur, nichil specialiùs Regibus & Principibus incumbit quàm Donationes seu Largitiones, factas Ecclesiis, Libertates, & Jura Ecclesiastica in suâ stabilitate teneri, & ea liberalius adaugere,
Et nè fortè Obliviones Hominum, rerumque aut temporum mutabilitates, ea, quae piâ consideratione gesta sunt, novis imposterum contingat implicari calumpniis, necesse est illa autenticorum Scriptorum Patrocinio communiri,
Laudabilis ymo Summae Devotionis eorumdem Progenitorum nostrorum affectum in praedictis non immeritò commendantes,
Praedictas & alias, ab ipsis in dictâ Capellâ factas, Institutiones, Fundationes, & Donationes quascumque, pro dictarum Fundationibus Praebendarum & Thesaurariae, tàm Antiquarum, quàm Novellarum, Anniversariorúmque & Capellaniarum, in dictâ Capellâ, sive sit inferius, a quibuscumque Personis quomodolibet Fundatarum, & omnia in dictis contenta Literis, Volumus, Laudamus, Concedimus, Approbamus, &, ex certâ Scientiâ, auctoritate Regiâ Confirmamus;
Dúmque ad divina Laudum obsequia,
Quae, dilecti nostri, Thesaurarius, Canonici, & alii Capellae ipsius Servitores, nocte dieque, quibuscumque Curis & Negotiis Temporalibus postpositis & rejectis, impendunt ibidem,
Ubi etiam, quasi incessanter, pro Nostri incolumitate corporis, nostrique tranquillitate Regiminis, & pro Nostrae ac Progenitorum nostrorum Animarum Salute, pias Preces fundunt ad Dominum,
Nostrae Meditationis animum reflectimus, ducimur ut, unà cum Duodecim Praebendis & Thesaurariâ praedictis, a saepedictis nostris, Proavo & Domino Genitore, Fundatis, unam novam Praebendam in dicta Capella, & sic Tertiam Decimam Instituamus & Fundemus, de novo, pro Nostrae, ac Johannae, Dei Gratiâ, Reginae Franciae & Navarrae, Consortis nostrae carissimae, Animarum Salute,
Quam quidem Praebendam Novam, caeteris Duodecim Praebendis, in omnibus & singulis Emolumentis, Redditibus, & Servitii Oneribus, consimilem & aequalem, de Septuaginta & Septem Libris, Quindecim Solidis, & Septem Denariis Annui Redditûs, exnunc, Tenore Praesentium, Instituimus & Fundamus.
Ordinamus etiam, de novo, Duo Anniversaria, in dicta Capella de caetero facienda,
Unum (videlicet) pro, inclitae recordationis, Johannae Reginae Franciae & Navarrae, Genetricis, & aliud pro Regis Ludovici, Germani, quondam, nostrorum, Remedio Animarum,
Et, sub Redditu Duodecim Librarum Parisiensium, Fundamus quodlibet eorumdem.
Utque dicti Quinque Canonici, per dictum Dominum & Genitorem nostrum & per Nos in Capella praedicta Creati novissimè & Fundati, praedictis antiquis Canonicis, in perceptione omnium & singulorum ipsorum Proventuum, Reddituum, Anniversariorum, Acquestuum in Oblationibusque Indulgentiarum, & de Vino Sancti Stephanni, in omnibus & singulis Emolumentis, caeteris quibuscumque quoquomodo provenientibus,
Exceptâ duntaxat Liberatione Panis, Grani, & Frumenti, pro quâ dictis Thesaurario & Canonicis Recompensationem aliam, per nostras alias, sub certa forma, Literas duximus faciendam,
Fiant Participes & aequales,
In Recompensationem hujusmodi, consideratis Custubus & Expensis, quos dicti, Thesaurarius, Canonici, & Capellani, habuerunt facere, ipsosque subire multipliciter oportuit in Praemissis, Communitati ipsorum Thesaurarii & Canonicorum, tàm Antiquorum, quàm Novorum, Damus & Concedimus Centum Viginti Libras Parisienses, annui & perpetui Redditûs, cum Praemissis.
Quia autem, ex parte dictorum, Thesaurarii, Canonicorum, ac Capellanorum ejusdem Capellae fuit expositum coram Nobis, quòd de praedictis Redditibus Annuis sibi, ob suae Vitae Sustentationem, pro divinis obsequiis & laudibus ibidem jugiter exolvendis,
Tàm pro antiquarum, quàm Quatuor Novellarum (quas dictus Dominus & Genitor noster statuit) Praebendarum & Thesaurariae praedictae, & dictarum Antiquarum Capellaniarum Fundatione, quàm etiam pro Philippi Avi, Philippi Genitoris, Johannae Genetricis, Ludovici Germani, nostrorum praedictorum, Aniversariis faciendis, quàm etiam de dictis Quatuor Libris de Dono dicti Johannis de Camera, Viginti Librarum de Escambio, Guidonis de Landuno, Sexdecim Solidis & Tribus Denariis Paris. de Dono ejusdem,
Promptam seu competentem habere nequeunt Satisfactionem, pro eo quòd Redditus hujusmodi non sunt eisdem, Thesaurario, Canonicis, & Capellanis, in certis Locis & Proventibus Annuis assignati,
Ex cujus ingruente frequentiùs Satisfactionis nimiâ difficultate divinum in dicta Capella saepe tepescit Officium, & (quod Deus avertat) posset exinde, futuris temporibus, deperire,
Nos, hujusmodi Periculis occurrere cupientes, pro Assignatione dictarum Septingentarum Librarum Parisiensium, ratione dictarum Antiquarum Praebendarum & Thesaurariae, & pro Fundatione dictarum Quatuor Novellarum Praebendarum, dictarum etiam Capellaniarum, in dicta Capella antiquitùs statutarum, Anniversariorum quoque dictorum, Philippi Avi, Philippi Genitoris, Johannae Dominae & Genetricis, ac Ludovici Germani, nostrorum, necnon & pro Fundatione Praebendae Institutae a Nobis noviter & Fundatae, ac pro Dono Centum Viginti Librarum Parisiensium, quod dictis Thesaurario & Canonicis fecimus, ut dicti novissimi Canonici antiquis Canonicis in Perceptione omnium suorum Reddituum, ut praemittitur, sint aequales.
Liberatione Panis, Grani, & Frumenti duntaxat exceptâ, quia eisdem alteram propter hoc Recompensationem fecimus, prout superius est expressum,
Quorum omnium Reddituum, eisdem Thesaurario, Canonicis, & Capellanis assidendorum in Denariis pro dictis, Summa est Mille, Quadringentae, una Librae, Decem & Novem Solidi, & Quinque Denarii Parisienses, valentes Mille Septingentas, Quinquaginta Duas Libras, Novem Solidos, & Tres Denarios Turonenses,
Dictam Summam dictarum Mille Septingentarum, Quinquaginta Duarum Librarum, Novem Solidorum, & Trium Denariorum Turonensium, Annui Redditûs, super Firmis Feodalibus & Redditibus subscriptis nostris Cadomensis & Bajocensis Vicecomitatuum:
In Ballivia Cadomensi Redditus & Proventus quae sequuntur, (exonerando, quoad hoc, Praeposituram & Thesaurum nostros Paris) dictis Thesaurario, Canonicis & Capellanis perpetuò & haereditario assidamus, Júsque & Proprietatem, quod & quam habemus in ipsis, in dictos Thesaurarium Canonicos & Capellanos exnunc Transferimus per Praesentes;
In Vicecomitatu (videlicet) Cadomensi,
Firmam de Cursiaco, Sexaginta Librarum Turonensium.
Firmam de Saveneyo, Quindecim Librarum, Decem Novem Solidorum, Duodecim Denariorum.
Firmam Sanctae Crucis de Grencone, Undecim Librarum, Decem Solidorum.
Molendinos de Enurecthiaco, Quinquaginta Librarum.
Firmam de Trachiaco, Septuaginta Sex Librarum, Decem Solidorum.
Molendinum de Mondeville, Viginti Octo Librarum.
Molendinum de Louveigniaco, Triginta Octo Librarum.
Molendinum de Caronne, Triginta Trium Librarum.
Firmam de Villa Odonis, Decem & Octo Librarum.
Firmam de Enurechiaco, Triginta Librarum.
Firmam de Hamars, Viginti Septem Librarum, Quindecim Solidorum.
Firmam de Colleville, Septuaginta Librarum.
Firmam de Nullyto, Sexaginta Librarum,
Forefacturam Rogeri Tyrel, Triginta Octo Librarum.
Terram Henrici de Ponte Audomari ad Duo Scaccaria, Decem & Octo Librarum, & Quindecim Solidorum,
Terram quae fuit cujusdam Judei, inventi Lugduni, pro toto in Festo Sancti Michaelis, Quinque Solidorum,
Summa Totalis Reddituum praedictorum, in Vicecomitatu Cadomensi,
Quingentae, Septuaginta, Quinque Librae, Quatuordecim Solidi, Duo Denarii Turonenses:
In Vicecomitatu Bajocensi,
Firmam de Vere, per Haeredes Magistri Henrici de Rya, Ducentarum Octoginta Librarum, contraplegiatam:
Firmam de Seures, per Magistrum Guillielmum de Masyaco, Quinquaginta Librarum.
Firmam de Semilly, per Richardum de Profundo Rivo, Septuaginta Septem Librarum, Trium Solidorum.
Firmam de Guesnay Garnon, per Johannem Mariae, Quadraginta Octo Librarum, Octo Solidorum, & Octo Denariorum.
Firmam de Digri, per Johannem Labay, Triginta & unius Librarum, Tresdecim Solidorum, & Sex Denariorum.
Firmam de Campellis, per homines dictae Villae, Quadraginta Librarum.
Firmam de Listeane, per Guillielmum Praepositi, viginti unius Librarum, Tresdecim Solidorum, & Sex Denariorum.
Firmam de Cosmeres, Centum Decem Librarum, Octo Solidorum, Sex Denariorum.
Firmam de Sancto Claro, per Gauffridum Hugonis, Decem novem Librarum, Decem & Septem Denariorum.
Vivarium de Fossato de Tramerez, Quatuordecim Librarum, Trium Solidorum, & Sex Denariorum.
Terram de Boscis de Briquessart, per Haeredes Mathiae de la Conarde, Viginti unius Librarum, Quatuor Solidorum, Decem Denariorum.
Firmam de Cormequeron, Quadraginta Sex Librarum, Decem & Octo Denariorum.
Terram Alemani de Awegniaco a Crungy, per Haeredes Roberti de Beroliis, Decem Librarum.
Firmam Feodalem, quam Abbas de Montebourt tenet, apud Tremeres, Centum Librarum Duodecim, Quinque Solidorum & Sex Denariorum.
Census de Cromy, Octo Librarum, Undecim Solidorum, & Sex Denariorum.
Boscum de Cordeillon, quem tenet Abbatissa dicti Loci, Quatuordecim Librarum, Quinque Solidorum, & Octo Denariorum.
Firmam Haye Aguillom, quae fuit Dompnae Johannae de Aguillan, pro toto Anno in Paschate, per Abbatem de Monedas Quadraginta Librarum.
Firmam de Senully, per Abbatem Sancti Laudi, Quadraginta Quatuor Librarum.
Terram de Bosco de Barra de Senully, per eundem Abbatem, Viginti Quinque Librarum.
Duo Molendina de Terra de Toreignyce, per dictum Abbatem, Viginti Quinque Librarum.
Molendinum de malo respectu, per eundem Abbatem, Triginta Librarum.
Firmam de Longues, per Abbatem dicti loci, Centum Septem Librarum, Sexdecim Solidorum.
Summa Totalis Reddituum praedictorum Vicecomitatûs Bajocensis,
Mille, Centum, Septuaginta, Sex Librarum, Quindecim Solidorum, & unius Denarii, Turonensium,
Et sic, in Universo, Reddituum praedictorum dictorum Duorum Vicecomitatuum Summa est,
Mille, Septingentae, Quinquaginta Duae Librae, Novem Solidi, & Tres Denarii Turonenses,
Tenendos & Percipiendos exnunc imposterùm ab eisdem Thesaurario, Canonicis, & Capellanis, ac ipsorum Successoribus, quiete & libere ab omnibus Servitiis, Redidentiis, & Oneribus quibuscumque, tanquam de nostro Patrimonio Procedentes, ipsoque & eodem modo quibus eos antea tenebamus Levandos, & per manus eorum, Terminis consuetis, ad idem Precium cujuscumque Monetae, quibus reddebantur dicti Redditus Nobis vel nostris Gentibus antea praesentem Assisiam, illóque modo & ad Monetam talem, quibus Nobis, vel Gentibus nostris pro Nobis, aut Successoribus nostris, vel Gentibus eorum pro ipsis, de aliis nostris Redditibus, in Cadomensi Ballivia, Annis singulis, de caetero satisfiet vel satisfieret, de eisdem Firmis & Redditibus, si eos in Manibus nostris teneremus,
Retentis Nobis, & Successoribus nostris, Regibus Franciae, in locis praedictis, Omnimoda Justitia alta & bassa,
Omnique Commodo Contraplegiamentorum dictarum Firmarum, in casu quo dicti Firmarii Firmas dimitterent praedictas, in quo siquidem casu nos, dictum Commodum retinentes, Pretium Firmarum, de quibus Contraplegiamenti perciperemus Commodum, in aequipolenti aestimatione, quâ per Assisiam dictae Firmae, eisdem traditae, sibi perficere teneremur,
Et salvis Nobis & Successoribus nostris Emolumentis Omnibus, occasione altae & bassae Justitiae Proventuris,
Exceptis duntaxat Emendis, quas ob defectum Solutionum dictorum Reddituum & Firmarum ipsarum, juxta Patriae consuetudinem, possent incurrere, quas praedictorum Thesaurarii & Canonicorum usibus & rationibus volumus applicari,
Et salvis eisdem Emendamentis seu Meliorationibus quibuscumque, per eos circa Loca Firmarum & Reddituum hujusmodi imposterùm apponendis,
Hiis addentes quòd, si praedictos Redditus seu Firmas minimè valere dicta Summa Mille, Septingentarum, Quinquaginta, Duarum Librarum, Novem Solidorum, & Trium Denariorum Turonensium, appareat in futurum, Nos, & Successores nostri, Reges Franciae, eisdem Thesaurario & Canonicis, ac pro ipsis ipsorum in dicta Capella Successoribus, id, quod de dicta Summa deerit, in Locis competentibus, praedictis Propinquioribus, tenebimur assidere,
Hoc insuper adjecto quòd, in casu in quo (quod absit) Impedimentum seu Obstaculum poneretur, quo minus ipsis dictis Redditibus, sibi, ut praemittitur, assignatis, gaudere non possent, Nos, & Successores nostri praedicti, eisdem alios Redditus, in aequivalenti Valore, assidere in locis congruentibus, &, donec id fieret, dictam Mille, Septingentarum, Quinquaginta, Duarum Librarum, Novem Solidorum, & Trium Denariorum Turonensium Summam, Annis singulis, Reddere Parisius, in Thesauro nostro, Duobus consuetis Terminis, teneremur,
Pro eorum Securitate volentes quòd ipsi Omnia Munimenta antiqua & Literas, quas habent a nostris Praedecessoribus confectas super Fundationibus antedictis, penes se conservent; Dumtamen, quamdiu Redditus perceperint praedictos, cessent de percipiendo in Thesauro nostro & alibi Redditus alios, in Recompensationem quorum praescriptos sibi duximus assignandos:
Volumus etiam ac eisdem Thesaurario, Canonicis, & Capellanis pro se, & suis Successoribus, duximus Concedendum quòd ipsi Procuratorem, Yconomium, Sindicum, seu Attornatum sub Sigillo suo constituere valeant, qui coram quibuscumque Judicibus Secularibus Regni nostri, agendo & defendendo contra quoscumque Adversarios suos, in omnibus causis & negotiis suis, ac Capellae praedictae, & Singularum Personarum ejusdem, absque Revocatione alterius Gratiae, deinceps admittatur:
Damus autem Ballivo Cadomensi, ejusdémque loci & Bajocensi Vicecomitibus Modernis, & qui pro tempore fuerint, in Mandatis ut quoscumque Firmarios & Debitores dictorum Thesaurarii & Canonicorum, Firmarum & Reddituum & Proventuum praedictorum, sibi in locis praedictis, a Nobis, ut praedicitur, traditorum, & alios quoscumque Bonorum suorum quorumlibet Detentores, ad Satisfaciendum sibi plenariè, Terminis solitis, de praedictis, ac si Nobis propriè deberentur, summariè, & de plano, & absque morosa dilatione, compellant nostris propriis Sumptibus, & per Bonorum Debitorum ipsorum & Corporum Captionem,
Illos enim, quos de dictis Ballivo & Vicecomitibus negligentes repererimus in Praemissis, ad Restituendum Nobis & dictis Thesaurario & Canonicis Expensas quascumque & Misas, quae ob Defectum ipsorum propter hoc factae fuerint, teneri volumus, eosque de eorum Negligentiis aliàs graviter puniri.
Quódque ipsi, Ballivus & Vicecomites pro tempore, dictos Thesaurarium, Canonicos, & Capellanos, in suis justis Possessionibus, illarum Partium, manuteneant ac defendant ab omnibus Injuriis, Oppressionibus, & Violentiis manifestis, unum vel plures de Servientibus nostris, de quibus expedire viderint, dictis Thesaurario & Canonicis Deputantes.
Praetereà tùm praefatus Philippus Rex, Dominus & Genitor noster carissimus, quandam Capellaniam, praeter praedictas, ab Altare beati Johannis Evangelistae, sub Valore Viginti quatuor Librarum Parisiensium Annui Redditûs, in suo Testamento Institui praeceperit & Fundari,
Nósque pro Ipsius ac Genetricis nostrae, quondam Consortis ejusdem, Animarum Salute Decem Libras Parisienses deputavimus pro Distributionibus, ad opus Servitorum dictae Capellaniae, certis diebus & temporibus, faciendis,
Eisdem Thesaurario, Canonicis, & Capellanis, pro Servitoribus & Capellanis dictae Capellaniae, qui fuerint pro tempore, ultra Assisiam praedictam, dictas Triginta quatuor Libras Parisienses in Balliva Senonensi super Terram & Redditus, dudùm dictorum Thesaurarii & Canonicorum Nomine Emptos, de Denariis nostris, apud Soupes in Vastinesio, a Nobili Muliere Ysabella Domina de Blanchefonaco, Relicta Adae de Cronis Militis, in Herbergamento, Ortis, Censibus, Oublens, Pratis, Lanis, Molendinis, Nemoribus, Ovis, & mediate Gratherie, bassâque Justitia, & aliis, quae dicta Ysabella in dicta Villa dictae Venditionis tempore possidebat, & super Terram quamcumque, ad Nos quae, ex Forefactura Philippi de Alneto Militis, apud Saveigny devenisse noscitur, perpetuò & haereditariè Assidemus,
Retentis Nobis & Successoribus nostris Redditibus dictarum Terrarum de Soupes & de Saveigny, excedentibus dictam Triginta Quatuor Librarum Parisiensium Summam, quam eisdem, in dictis duobus Locis, pro dictis Capellania & Distributionibus, duximus Assidendam,
A praedictis Thesaurario, Canonicis, & Capellanis, ac eorum in dicta Capella Successoribus, &, unà cum hiis, omnes & singulas Firmas ac Redditus praedictos, quos in dictis Balliva & Vicecomitatibus ex causis praedictis sibi duximus assidendos, unà etiam cum Redditibus Annuis qui sequuntur, dictis Thesaurario, Canonicis, Capellanis, & dictae Capellae caeteris Servitoribus, super certis Domibus infrascriptis, Parisius scituatis, a diversis Personis legatis, emptis, ac per ipsos etiam acquisitis, pro certis Anniversariis faciendis; videlicet,
Super Domum Guillielmi de Sintyaco, sitam in Tonneleria, Centum Octo Solidos Parisienses.
Supra Domum Radulphi Norman, sitam in Vico de Barris desuper Mortellariam, Septuaginta Solidos Parisienses.
Supra quandam Domum quae fuit Mosse Apothecarii, sitam supra parvum Pontem prope Domum Dei Paris, Quatuor Libras Quindecim Solidos.
Supra quandam Domum vocatam an Moton, sitam in Vico magno ultra parvum Pontem, Quatur Libras, Tres Solidos, & Duos Denarios Parisienses.
Item, supra Tres Domos sitas ab oppositis Forgiae juxta Sanctum Severum in cuneo Vici, Centum decem Solidos Parisienses.
Super quandam Domum sitam in Vico de la Huchete facientem Cuneum Vici de Sac Alye, Viginti duos Solidos Sex Denarios.
Supra quandam Domum quae vocatur Domus Ricardi Barbern, sitam in Magno Vico ultra parvum Pontem, versus Sanctum Benedictum, contiguam Domui Margaretae de Aurelian ex parte unâ, & ex alterâ Domui Andreae Ferperii, prout se comportat post Quatuor Den. Fundi Terrae, Quadraginta Solidos Parisienses.
Unà etiam cum Vineis, quas nunc tenet Reginaldus de Caprosia Presbiter, sub aestimatione Sex Librarum Parisiensium Annui Redditûs,
Cum hiis etiam circiter Viginti Libras Parisienses Annui Redditûs, quas dicti Thesaurarius & Canonici in Censibus, Terris, & Vineis ex eorum Acquisitione apud Salices possidere dicuntur,
Tenendos, Percipiendos, & Possidendos perpetuò, haereditariè, pacificè, & quietè, absque Occasione Vendendi vel extra Manum suam Ponendi, aut Praestandi pro eis Nobis, vel nostris Successoribus, Regibus Franciae, Finantiam qualemcumque,
Promittimus autem pro Nobis, & dictis Successoribus nostris, Regibus Franciae, Nos omnes & singulas Firmas, & Terras, ac Redditus praedictos, dictis, Thesaurario, Canonicis, & Capellanis, in praefatis locis, ex causis praedictis, traditos & haereditariè assignatos, eisdem nostris propriis Expensis & Custibus GARANTIRE, ipsosque & Successores eorum servare indempnes, quantum ad hoc, contra omnes,
Ut autem ipsi Thesaurarii, Canonici, & Capellani, & alii Capellae ipsius Servitores & Successores eorum, ad obsequendum divinis, & Orandum pro Nobis, tanto se reddant devotos & ferventibus Animis promptiores, quanto defensionis nostrae brachium gratiosiùs se noverint invenisse, Ipsos & Successores suos in dictâ Capellâ, Familiasque eorum, & Bona, sub nostrâ Protectione Suscepimus & Gardiâ speciali.
Quod ut firmum & stabile perpetuò preseveret, nostrum Praesentibus fecimus apponi Sigillum; salvo in aliis Jure nostro & in omnibus alieno.
Actum Paris Anno Domini Millesimo, Trecentesimo, Decimo octavo, Mense Junii.
Item, praefatus Dominus Germanus noster carissimus, per Literas suas, in Serico & Cerâ viridi sigillatas, quas ad plenum videri fecimus, pro Officio Cantoriae, quod in dictâ Capellâ Regali Instituit, Quinquaginta Libras Parisienses Annui & perpetui Redditûs, a Cantore dictae Capellae moderno, & qui pro tempore fuerit, percipiendas, assideri & assignari fecit, in & super Locis & Rebus subsequentibus; videlicet,
In Vicecomitatu Bajocensi, Inter Domania Feodalia, super Sede Vivarii de Arquenceyo, singulis Annis, ad Duo Rothomagi Scaccaria aequaliter, Decem Libras Turonenses.
Item, super Nemore seu Bosco Clare Laude, ad Duo Scaccaria praedicta aequaliter Viginti Libras Turonenses.
Item, super Molendino de Robertillio, aequaliter ad Scaccaria praedicta, Triginta Libras Turonenses.
Item, & super Molendino Debur, aequaliter ad Scaccaria praedicta, Quinquaginta Solidos Turonenses.
Nos autem,
In praedictis Titulis Triumphalibus & Gloriosis Vexillis (solius Imperatoriae & Regiae Dignitatis) sub sinceritate Devotionis intimè gloriantes,
Quia repositam in Sinu nostro singulariter spem habemus quòd Gentem & Terram Salus non deserat, nec relinquat Triumphus, quibus tàm preciosus creditus est ab excelso Thesaurus, ut in dictâ Capellâ Regali (quae, quasi Regia Summi solis, Paradisi Margaritis ornata fulgescit, celsis & caelestibus elevata Columpnis) eo solenniùs celebrentur Salvatoris praeconia, quo competentiùs Capella eadem pro suorum fuerit Sustentatione Ministrorum dotata,
Sed & felicitate plenum speraremus undique tempus nostrum, si, post Progenitores nostros (quos circa haec notabilis Devotio, sicut probat non occulta potentis operis evidentia, studiosos efficit) circa Capellam praedictam (humani Foederis Archam, & divini peculii Servatricem) grati complementi quicquam possent adicere dies nostri,
Praemissa omnia & singula in dictis Literis Regiis (quarum Tenor superius est insertus) Grata habemus & Rata, eadem Laudantes & Approbantes, & ex certâ Scientiâ & de Regiae Plenitudine Potestatis, Tenore Praesentium, Confirmamus.
Verùm,
Cùm praefatus Dominus Germanus noster, in dictorum Reddituum assidendorum praedicto tempore, ordinâsse noscatur quòd carissima Domina Maria, quondam Franciae Regina, quae tunc vivebat, dictas Mille, Septingentas, Quinquaginta, Duas Libras, Novem Solidos, & Tres Denarios Turonenses, super dictis Firmis & Redditibus, Annuatim perciperet dùm viveret,
Et proinde interim dicti Thesaurarius, Canonici, & Capellani, & Cantor tantumdem super Emolumentis Sigilli Nundinarum Campanie & Brie perciperent & haberent, prout in Literis Regiis, super hoc Concessis, habuit evidentiùs contineri,
Quia praedicta Regina nuper extitit Viam universae Carnis ingressa,
Nos, dictum Sigillum & ejus emolumenta de Praemissis exonerari volentes, Volumus & Concedimus, sicut dictus Dominus Germanus noster Concesserit, quòd, a Die Decessûs praefatae Reginae, & deinceps in futurum, praefati Thesaurarius, Canonici, & Capellani, ac Cantor, omnes & singulos Redditus praedictos percipiant integraliter & habeant, juxta formam Assidentiae dudùm, ut praetangitur, ipsis factae:
Quae ut Firma sint & perpetuò valitura, praesentes Literas Sigilli nostri fecimus impressione muniri; nostro in aliis & alieno in omnibus quolibet Jure salvo.
Actum Parisius Anno Domini Millesimo, Trecentesimo, Vicesimo Primo, Mense Januarii.
Inspeximus etiam quandam aliam Cartam praedicti Karoli similiter factam in haec verba,
Charles, par la Grace de Dieu, Roy de France & Navarre,
Savoir faisons
a toutz, presens & a venir, que,
Come, nostre Ame, & feal, & treschier Cosin, Loys Conte de Clemont Sire de Burbon & Chamberier de France, pur la Devotion qu'ila à nostre Chapelle Real de nostre Palais a Paris, il ait Ottroie a la dite Chapelle & aux Chanons d'icelle Quatrevins Cinque Livres Tresze Solz Turonois de Rent a toutz joursmes, perpetuelment a prendre en nostre Tresore, sur une plus grant Some qui luy est Due sur le dit Tresore, pur cause de nostre Treschere dit Cousin sa Femme, a Recevoir chescun An, par la main du Tresor & Channons de la dite Chapelle, qui ores sont, & serront pur le temps, ou de lour commandement, au Terme & en la Manere que la dite Some luy est due, sicome il est plus pleinement contenues es Lettres du dite nostre Cousin fait sur ce,
Dont la Teneur est tele,
A toutz ceulx, qui ces presentes Lettres verront ou orront, Loys Cont de Clermont Seigneur de Burbon & Chamberier de France, Salutz.
Sachez toutz que,
En honeur de Dieu nostre Creature, & de la Benoite Verge Marie sa chiere Miere, de la Sainte Courons, & de la Saint vraie Croix du Saint Glauie, & de touz les autres Saintes Reliques qui sont en la Saint Chapelle Roialle Paris,
Et pur le Remedie de nostre Alme, & de tout les autres que nous y entendoms a acompaigner,
Nous avons Donne & Donnons Quatrevins Cinque Livres Tresze Soldz Tournois de Rent a Tous jours perpetuelment a prendre ou Tresore de Monseigneur le Roy, ou que il soit, sur un plus grant Somme & de la Some qui Nous est deus chescun An ou dit Tresor,
Et a Recevoir les dites Quatre Vins Cinque Livres Tresze Solz, par la mains du Tresorier & Chanons de la dite Saint Chapelle Real, ou de leur Chamberier, qui ores sont, & par les autres pour eulx qui seront pour le temps, aux Termes & en le Manere que la plus grant Somme Nous est Due,
Et Voulons & Ordenons que li Tresorier & Chanons qui ores sont, & les autres qui serront pur le temps, soient tenuz de faire fere Trois Cierges, de bonne Cyre loyale & marchande, chescun Chierge de Trois Livres a la Livre de Paris, & seront fait nouveaux touz les Vendredis, & que les Trois Cierges soient mys sur un Chaundeler d'Argent, que nous avons fait fere especialment sur ce, & sera mis le dit Chandeler, avec les ditz Cierges, devant le Petit Autel dessoubs les Saintes Reliques,
Au quel Autel Nous voulons que le Tresorer & le Chanons de la dite Chapelle, l'un apres l'autres, toutz en Ordre, & leurs Successours, chescun a son tour, soyent tenuz a Celebrer une Masse de Saintes Reliques, toutz les Vendrediz de l'An, a tous joursmais, desores en avant, par yceulx Tresorier & Chanoines, ou par autres Prestres soussisditz, esleux ou a Eslire par les ditz Tresorer & Chanons a ce fere,
Et Voulons & Ordonnons que les Trois Cierges avantdiz, perpetuelment desores en avant a tous jours, soient Alumez le Vendredy, devant le Soleil levant, a la dite Messe, & d'illec en avant Ardront le Vendredi & le Samady tout Jour & tout Nuit continuelment jusques au Dimence Matin apres Soleil levant, en la Remem- brance de la Glorieuse Resurrection nostre Seigneur Dieu Jesu Christ,
Et, s'il y avoit aucun remenaunt des diz Cierges, Nous voulons que ce, qui sera de demourant, soit aus diz Tresorer & Chanoins, a departier entre eulx en la manere qu'il ount accustume a departir toutz lours Rentes, Oblations, Obventions, & toutes les autres Choses queles que elles soient,
Et, se les Trois Cierges ne souffisoient a Ardoir, pour le temps dessusdit, par aucune aventure, ou autre ochoison, les diz Tresorer & Chanoines seront tenuz a ce perfere au leur,
Et est nostre entention que, de la Somme des Quatrevins Cinque Livres Tresze Solz Tournois desusdiz, les diz Tresorer & Chanoins prendront pur chescun Messe, que il diront, ou feront dire, Troiz Soldz Tournois, & pour le Clerk, qui leur aidera, Six Deniers Tournois.
Item, Trois Livres Tournois pour fere Deux Messes Solennelles, chescun de tout le College, en la dite Saint Chapelle, l'un des Mors pour Monseigneur mon Pier Fitz Monsieur Saint Loys de France, Robert jadis Count de Clermont Seigneur de Burbon, & l'autre, pour Nous, tanque come nous viurons, chescun An, de nostre Dame ou Saint Espirit, & apres nostre Deces, & elle serra faite pour Nous & pour ceulx que nous y acompaignerons, de Requiem,
Et serra chescun des dites Messes fait par soy, a tous joursmes, un foiz l'An,
Et seront departies les Deux Pars des dites Tresze Livres a Tresorier & aux Chanoines de la dite Chapelle, & le Tiers des dites Treiz Livres aux Chapellain & aux Clercs de la dite Saint Chapelle, qui serront presens a faire les Messes desusdites.
Et est nostre Entent que le Testament nostre chier Seigneur & Pere & le Nostre soient Deschargez & Quittez parmi ces Treize Livres, se aucune chose il ou nous avons Lessie aux Tresorier, Chanoines, Chapellaines, & Clerks de la dite Sainte Chapelle, jusque a la Date de ces presentes Lettres,
Et tout le remenant, qui demourra des dites Quatrevins Cinque Livres Tresze Solz Tournois, sera converti a Acheter la Cire desusdite, & pour le Facon, & les Mises, qui pourront estre pour la faire Administrer & apparailler en la fourme & manere dessusdites,
Et, quant a ce firmament Tenir & Garder, Nous Obligons Nous, noz Heires, & noz Successours, & noz Biens, les Biens de noz Heires, & de noz Successours, presens & a venir, ou qu'ils sont, ou serroient, ou pourroient estre trouvez,
Et Supplions & Requerons a, nostre Treschere & Redoubte Seigneur, Monseigneur le Roy de France & de Navarre, que toutes les Choses dessusdites, ainsint Ordonnees & Devisees par Nous, vueille Loer, Approver, Ratifier, & Confermer de certaine Science,
Et Nous vuille les Quatre Vins Cinque Livres Tresze Solz Tournois dessusdites eschanger, asseoir, & assigner, a prendre, sur les Fieffermes de Normandie, a plus prez de ceulx ou les Chanoines de la dite Sainte Chapelle prennent leur Rentes, & icelle de sa Grace especialle Amortir,
Et avec ce que il vueille Mander, par ses Lettres, aux Tresorier & Chanoines de la dite Sainte Chapelle, qui ores sont, & qui serront pur le temps a venir, que, ces Lettres veues, il facent Serement que noz dites Ordonnances & Choses dessusdites il feront, ou feront faire loyaument en bonne foye, sicome desus est devise, & les acompliront & feront acomplir sans point de Defaute,
Et de ce se chargent les diz Tresorer & Chanoines desmaintenant, pour eulx & pour lours Successours, & de faire & accomplir toutes les choses desusditz, toutz en la manere que elles sont Ordonnes & Devisees,
Et que nostre presente Ordonnaunce soit en Registre, a perpetuele memoire, ou Marteloge de la dite Sainte Chapelle,
Pour quoy li Tresorier & li Chanons a venir soient Tenuz & Obligez, par leurs Seremens, de faire & accomplier, ou faire fere, sicome dessus est dit, toutz les Choses dessusdites,
Et toutz les Choses dessus dites nostre Compaignie Marie de Haynaut Aloue & Approue.
En Tesmoigne des quelles Choses Nous & nostre Chere Compaignie dessusdite avons miz noz Sealx en ces presentes Lettres.
Donne, a la Saint Chapelle dessusdite, le Vendredy apres le Ascension nostre Seigneur, en l'An de Grace Mille, Trois Cenz, Vint Cinque.
Nous ore, a la requeste de nostre dite Cousin, & Considere la Devotion que il a à nostre dit Chapelle Royal, de Grace especiale, Asseons & Assignons aux diz Tresorer & Chanons la Rente sur noz Fieffermes de la Viconte de Baieux, en la manere qui s'ensuit; c'estassavoir,
Sur la Fiefferme du Molins, de Lingmeure, & de Busseel, Seixante Dousze Livres Tournois, a Deux Termes egaument,
Et sur la Fiefferme de la Terre Sanson Beatrix ou Rename, Quatorsze Livres Cinque Solz Tournois, a Deux Termes egaument,
Les quelles Quatre Vins Cinque Livres Tresze Solz Tournois Nous voulons que les ditz Tresorer & Chanons, ou lour Commandement, preignent & receivent, chescun An, desores en avant, a tous joursmais, en acquitant nostre dit Cousin, & en deschargeant de nostre dit Tresorer de la dite Some,
Et Mandoms & Commaundoms a noz Baillif de Caen & Vicont de Baieux, qui ores sont & serront pur le temps, que de la dite Rente ils respondent & facent respondre aux diz Tresorer & Chanoines en la manere que nous les avons acoustume a recevoire, saunz ce qu'il puissent estre contrains de les vendre ou de les mettre hors de leurs mains, ne a en faire Finance desore en avant,
Et, pur ce que ces choses soient Fermes a tous joursmais, Nous avons fait mettre nostre Seel en ces presentes Lettres; sauf nostre Droiten autres Choses & en toutes le Droit d'autruy.
Donne a Paris, l'An de Grace Mille, Trois Centz, Vint & Six, ou Moys de Juing.
Inspeximus insuper quasdam Literas Patentes ejusdem Karoli similiter factas in haec verba,
Karolus, Dei Gratiâ, Franciae & Navarrae Rex.
Notum facimus
universis, praesentibus & futuris quòd,
Cùm, dilecti Clerici nostri, Thesaurarius & Canonici Capellae nostrae Regiae Paris conquererentur & dicerent quòd Nos tenebamur eisdem, ratione Defectûs Reddituum pro Quinque Novis Canonicis, in dictâ Capellâ noviter Institutis, certos Redditus assignare,
Nos,
Nè de caetero dicti Thesaurarius & Canonici super hoc materiam habeant Conquerendi,
Volentes condescendere Votis suis, pro complemento Reddituum praedictorum, & omnibus in quibus possemus eisdem praedictâ ratione Teneri, Centum Libras Parisienses, Annui & perpetui Redditûs, percipiendas super & in Emolumentis Praepositurae nostrae Bajocensis, per Manum Praepositi, dictam Praeposituram tenentis moderni, & qui pro tempore fuerit, eisdem Tenore Praesentium assignamus,
Quo Redditu contenti dicti Thesaurarius & Canonici nichil a Nobis, ulteriùs pro tempore praeterito, illâ ratione, petere poterunt in futurum.
Quod ut Firmum & Stabile permaneat in futurum, Praesentibus Literis nostrum fecimus apponi Sigillum.
Actum Parisius Anno Domini Millesimo, Trecentesimo, Vicesimo Septimo, Mense Julii.
Nos autem, Cartas & Literas praedictas, ac omnia & singula in eis contenta, Rata habentes & Grata, ea pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, ACCEPTAMUS, APPROBAMUS, &, dilectis Nobis in Christo, nunc Thesaurario & Canonicis Sacrae Capellae supradictae, & Successoribus suis imperpetuum, Tenore Praesentium, de Gratiâ nostrâ speciali CONCEDIMUS & CONFIRMAMUS, prout Cartae & Literae praedictae testantur, ac prout & quatenus iidem Thesaurarius & Canonici & Praedecessores sui Donis, Concessionibus, & Privilegiis supradictis, & eorum quolibet, hactenus rationabiliter usi sunt & gavisi.
Dat. apud Rouen, Duodecimo Die Martii.
Per ipsum Regem ad Relationem Magni Concilii.
March 12. Restitution to the treasurer and canons of the royal chapel at Paris of the town of Pique Anville, and other property. Rouen.
O. x. 82. H. iv. p. iv. 14.
Pro Sacra Capella Palatii Regis.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 1.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Exposuerunt Nobis, humiliter & devotè, dilecti Nobis, Thesaurarius & Canonici sacrae Capellae Palatii Regii Parisius, quòd Praecarissimus Pater noster Franciae nuper adquisierat Villam, Terram, & Dominium de Pique Anville infra Balliagium nostrum de Costantin, cum omnibus Redditibus, Proventibus, Juribus, & Pertinentiis quibuscumque, ad idem Dominium pertinentibus & spectantibus,
Quae eisdem Thesaurario & Canonicis & Successoribus suis, in Sustentationem certorum Onerum, in dictâ Capellâ, per ipsum ordinatorum, imperpetuum faciendorum, Dederat & Amortisaverat, prout per Literas suas superinde confectas, & coram Nobis & Concilio nostro exhibitas & ostensas, pleniùs continetur,
Quodque postmodùm idem Pater noster, per alias suas Literas, quas inspeximus, Concesserit eisdem Thesaurario & Canonicis & Successoribus suis Amortisationem Sexcentarum Librarum Parisiensium, Annui & Perpetui Redditûs, insimul, vel per partes, in suis Censivis & Retrocensivis, Feudis & Retrofeudis, & etiam in Praepositurâ Mercatorum Parisius, cum bassâ Justitiâ dumtaxat, per ipsos, in quibuscumque Regni sui Partibus, acquisitarum vel acquirendarum,
Quarum Literarum vigore, iidem Thesaurarius & Canonici acquisierant Feodum de Cutesson, situatum in Parochiâ de Bouhon, cum omnibus Censivis Redditibus, Justitiâ, Dominio, & Pertinentiis suis, infra Vicecomitatum nostrum de Carenten. Valoris Duodecim Librarum Turonensium, vel circiter, per Annum ut dicitur,
Ac etiam Quaterviginti & Decem Libras Parisienses, Annui & Perpetui Redditûs, certis Terminis percipiendas, super Terris, Dominiis, & Possessionibus de Anneville & de Vendemire, & Emolumentis eorumdem, & generaliter super omnibus Terris & Possessionibus cujusdam Johannis de Villaribus, dicti Sauvage Militis, Domini Locorum praedictorum,
Necnon Viginti & Quatuor Libras Parisienses, Annui & perpetui Redditûs, super Terris & Dominio de Blarra, & super omnibus Censivis & Redditibus eidem Dominio adjacentibus, & generaliter super omnibus Terris & Possessionibus, cuidam Johanni de Satamville Militi, tunc Domino de Blarra, spectantibus,
Juxta Vim, Formam, & Effectum Concessionis supradictae, in Deductionem praedictarum Sexcentarum Librarum Parisius, sibi sic Amortisatarum ut praedictum est,
Asseruuntque praedicti Thesaurarius & Canonici quòd, a tempore Donationum & Acquisitionum hujusmodi, in tempus quo, Divino Nutu, Ducatum nostrum Normanniae Conquisivimus, Thesaurarius & Canonici Capellae praedictae, quicumque pro tempore existentes, Praemissa omnia & singula Habuerunt, Tenuerunt, & Perceperunt, absque impedimento cujusque vel contradictionis obstaculo, liberè, pacificè, & quietè,
Nobis obnixè supplicantes quatinus,
Pietatis intuitu, favoréque praedictae sacrae Capellae ac Sacrarum Reliquiarum in eadem existentium, necnon contemplatione PACIS FINALIS, inter praedictum Patrem nostrum & Nos ibidem, largiente Domino, COMPOSITAE,
Gratiosè providere dignaremur quòd ipsi Thesaurarius & Canonici, eorúmque Successores, Praemissis omnibus & singulis gaudere possint & valeant, sicut ante,
Nos igitur (eorum Supplicationibus favorabiliter inclinati) de Gratiâ nostrâ speciali Concessimus, ac Concedimus, & Elargimur praefatis Thesaurario & Canonicis quòd ipsi, & eorum Successores imperpetuùm, Habeant & Percipiant praedicta, Villam, Terram, & Dominium de Pique Anville, ac Feodum de Cuttesson, necnon praedictas Quaterviginti & Decem Libras Parisienses super Terris & Dominiis de Auneville & Vendemire, ac etiam praedictas Viginti & Quatuor Libras Parisienses super Terra & Dominio de Blarra, cum omnimodis Censivis, Redditibus, Juribus, & Pertinentiis suis praedictis, eisdem modo & formâ quibus iidem Thesaurarius & Canonici eadem, ante CONQUESTUM nostrum praedictum, Habuerunt, Tenuerunt, & Perceperunt, ac prout & quatinus Ipsi & Praedecessores sui eisdem, a tempore Donationum & Acquisitionum praedictarum, hactenus rationabiliter usi sunt & gavisi,
Mandantes, Tenore Praesentium, Dilectis & Fidelibus nostris, Thesaurario nostro Generali Normanniae, ac Praesidenti & Gentibus de Camerâ nostrâ Compotorum ibidem, necnon caeteris Justiciariis, Officiariis, & Ministris nostris, praesentibus & futuris, quorum interest, quòd praefatos Thesaurarium & Canonicos, & Successores suos, praesenti Concessione nostrâ, in formâ quâ praedictum est, uti & gaudere permittant, absque omni Molestatione seu Impedimento quocumque.
In cujus &c.
Teste Rege apud Rothomagum, duodecimo die Martii.
Per ipsum Regem ad Relationem Magni Concilii.
March 14. Restitution of the fruits of the benefices held by James de Monsognichard, Guy Danoult, and Thomas Hobe. Rouen Castle.
O. x. 84. H. iv. p. iv. 15.
De Restitutione Fructuum.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 7. dor.
Rex Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopi Rothomagensis, ipso Episcopo in remotis agente, ac universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris, infra Ducatum nostrum Normanniae ubilibet constitutis, Salutem.
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd Jacobum de Monsognichardo, utriusque Juris Doctorem,
Qui Sacramentum debitum de Conservando praesentem PACEM, inter praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos conclusam & concordatam, fecit & praestitit,
Omnimoda Fructus, Obventiones, & Emolumenta, de quibuscumque Beneficiis suis, infra Ducatum nostrum praedictum, provenientia, ac Arreragia indè debita, si quae fuerint,
Solummodo reservatis hiis, quae circa Reparationes, & in Sustentationem Divini Cultûs, ac alia Onera ordinaria rationabilia applicantur,
Habere & tenere,
Et ipsum Jacobum Fructibus, Redditibus, Obventionibus, & Emolumentis illis de caetero uti & gaudere pacificè permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis in contrarium directo, non obstante.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, decimo quarto die Martii.
Rex Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopi Rothomagensis, Episcopi Ebroicensis, ac Episcopi Lexoviensis, ipsis Archiepiscopo & Episcopis in remotis agentibus, necnon universis & singulis, &c. ut supra mutatis mutandis, Mandamus vobis, &c. quòd Guidonem Danoult Juratum Ligeum nostrum, qui Sacramentum debitum, &c. ut supra.
Rex Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopi Rothomagensis, ipso Archiepiscopo in remotis agente, ac universis &c. ut supra, Salutem.
Mandamus vobis, &c. quòd Magistrum Thomam Hobe Capellanum, Doctorem in Theologiâ, in Universitate Parisius Studentem, Archidiaconum de Ango, in Ecclesiâ Rothomagensi, ac Praebendatum in eâdem Ecclesiâ ut dicit, Juratum Ligeum nostrum omnimoda Fructus, &c. ut supra mutatis mutandis.
Dat. ut supra.
March 16. The K. orders the bishops of Coutances, Seez, and Avranches, and the vicars of the bps. of Evreux, Lisieux, Bayeux, and Rouen, to proceed against non-resident holders of benefices. Rouen Castle.
O. x. 84. H. iv. p. iv. 15.
Contra non Residentes.
An. 8. H. 5. Pat. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 3. d.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Episcopo Constanciensi, aut ejus Vicariis in Spiritualibus, Salutem.
Nuper, per nostras Litteras, vobis, aut Decano & Capitulo, tunc Sede Episcopali vacante, significavimus quòd omnes & singulas Personas Ecclesiasticas, ejusdem Civitatis & Dioecesis, extra Obedientiam nostram tunc existentes ad Residendum super Beneficiis suis, secundum Sacrorum Canonum instituta, moneretis & venire compelleretis, ac contra ipsas & earum quamlibet, hoc facere Renuentes, secundum Juris exigentiam, procederetis,
Quod, ut accepimus, diligenter estis executi,
Quarum tamen nonnulli, ab hujusmodi suis Beneficiis se nichilominus Absentantes, ad ea redire non curârunt neque curant,
Repetitâ igitur Vice vobis intimamus quòd contra tales Absentes, debitè monitas, Paci, inter praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos factae, non Adhaerentes, ymò extra Obedientiam dicti Patris nostri & Nostram in Locis, praedictae Pacinon Adhaerentibus, se tenentes, mox, post Receptionem Praesentium, secundum Canonicas Sanctiones procedatis, & procedi faciatis indilatè.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, decimo sexto die Martii.
Per ipsum Regem ad Relationem Magni Concilii.
Consimiles Literae diriguntur subscriptis; videlicet,
Vicariis in Spiritualibus Episcopi Ebroice. ipso Episcopi in remotis agente.
Vicariis in Spiritualibus Episcopi Lexovien. ipso Episcopo in remotis agente.
Vicariis in Spiritualibus Episcopatûs Baiocen. Sede ibidem vacante.
Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopi Rothomagen. ipso Archiepiscopo in remotis agente.
Venerabili in Christo Patri Episcopo Sagien. seu ejus Vicariis in Spiritualibus.
Venerabili in Christo Patri Episcopo Abricen. seu ejus Vicariis in Spiritualibus
.
March 16. The K. desires the above-named bishops to order the receivers of non-residents to buy silver marks with their receipts, and send them to those appointed to collect them. Rouen Castle.
O. x. 85. H. iv. p. iv. 15.
De Marcis deferendis.
An. 8. H. 5. Pat. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 3. d.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Episcopo Abrincensi, aut ejus Vicariis in Spiritualibus, Salutem.
Cùm per Receptores, in vestrâ Dioecese deputatos & ordinatos, receptae sint Pecuniae de Fructibus, Redditibus, & Proventibus Beneficiorum ejusdem Dioecesis, spectantium ad Personas Ecclesiasticas absentes, & pro Melioratione Monetae nunc Currentis, ac bono & utilitate Reipublicae Nobis subjectae, requiratur magna quantitas Marcarum Argenti,
Vobis significamus quatenus Receptores praedictos compellatis, sive compelli faciatis, ut ex omnibus Pecuniis, per eos receptis, aut imposterùm in Monetâ nunc Currente recipiendis, Marcas Argenti emant, & easdem ad manus Receptoris nostri pro recipiendo Marcas in Dioecese vestrâ portent, sive portari faciant, &, pro quâlibet Marcâ Argenti, infra Mensem a tempore Fabricae Monetae, recipiant Septem Francos bonae Monetae, juxta Ordinationem nostram alias indè factam & provisam; & hoc nullatenus omittatis.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, decimo sexto die Martii.
Per ipsum Regem ad Relationem Magni Concilii.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis; videlicet,
Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopi Rothomagensis, ipso Archiepiscopo in remotis agente.
Vicariis in Spiritualibus
Episcopi Ebroicensis, ipso Episcopo in remotis agente.
Vicariis in Spiritualibus
Episcopi Lexoviensis, ipso Episcopo in remotis agente.
Vicariis in Spiritualibus Episcopatûs Bajocensis, Sede ibidem vacante.
Venerabili in Christo Patri
Episcopo Constanciensi, vel ejus Vicariis in Spiritualibus.
Venerabili in Christo Patri
Episcopo Sagiensi, vel ejus Vicariis in Spiritualibus.
March 17. Release by the K. of John duke of Bourbon, who will swear to keep the treaty of Troyes, will pay a ransom of 100,000 crowns, and will deliver the county of Cleremont to the French K. Rouen Castle.
O. x. 85. H. iv. p. iv. 15.
De Conditionibus super Elargitione Ducis Burboniae.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 4.
Henry, &c. a touz &c. Salut.
Comme, nostre Treschier & Tresame Cousin, Johan Duc de Bourbon nous eust n'agaires fait, per plusours fois, supplier, prier, & requirer que,
Attendu la tresgrant & parfaite Affection qu'il a al'Entretenement & effect de la PAIX FINAL, n'adgaires faite entre nostre treschier Beau Pere de France & Nous, la quelle PAIX & les Lettres sur ce faite il a veu & leuz de mot a mot, & Lui ont semble bonnes, saines, & justes,
Et pur le tresgrant desir qu'il a de Nous faire bonne, loiaux, & aggreables Services,
Nous voulsissons, de nostre Grace, entendre a son Eslargissement & Deliurance,
Savoir faisons que Nous,
Desirans la fermete de la dit PAIX, & icelle, tant par les Peres de nostre dit Beau Pere, & Grans Seignieurs des diz Roiaumes, & autres, estre tenue & garde sauns enfraindre,
Et pour la grant amour & dilection, que nous avons a nostre dit Cousin, esperans que bien & loialment icellui nostre Cousin Nous fera Plaisirs & Services,
Apres plusours Paroles, sur ce faitz,
Nous somes contentez a entendre aux devantdites Supplications d'Eslargissement & Deliurance, par la fourme, manere, & condicions, des quelles nostre dit Cousin, de sa franche & pure volente, meurement deliberees, a estre d'acord, comme y s'ensuent,
Primerment, Nous & nostre dit Cousin avons este, & somes d'acord, que il Promettra & Jurera, sur les Saintes Evangeles de Dieu, par Foy & Serement de son Corps, & sur tout son Honneur, que il Gardera & Teindra la PAIXFINALE dessusdite, & toutz & chescun Pointz contenuz en Traictie & Lettres de la dite Paix, sanz enfraindre, & sur ce baillera Lettres Patentes, telles que au cas apperteindra; & aux faire jurer la dite PAIX aux Gens d'Eglise, Nobles, & bonnes Villes de ses Pais & Seigneuries queconques, tantost & sauns delaier apres son Eslargissement.
Item, &, pur le seurte de l'Acomplissement & Entretenement des Choses dessusdites, & d'autres quelxconques cy apres declarrez, nostre dit Cousin baillera Lois son Fitz puisne, acompaignie de six Homes de plus notables de ses Pays (d'ont l'un d'iceulx aura tenu & favorise la Parti du dit Beau Pere, & de nostre Treschier Frere le Duc de Burgoigne) & par l'advis d'icellui & de noz Genz seront esleus & choisis, & par nostre dit Cousin ou ses Genz bailles les autres Cinq Ostages, & seront governez & sustenuz aux despens de nostre dit Cousin; &, avec ce, nostre dit Cousin fera son loial pouoir de Recouvrir Charles son Fitz Ainsne, & icellui Emploier au Service de nostre dit Beau Pere & de Nous, en Lui Pourvoiant a son Estat resonablement.
Item, que nostre dit Cousin baillera, ou fera bailler, a Nous, ou noz Commis, six des plus notables Places de ses Paiis, teles que par Nous, ou noz Commiz, serront demaundez: & icelles fera bailler & delivrer en nostre Maine, ou de noz Commis, avec les Costages dessusdites, dedens le Huitisme Jour d'Aust prouchain venant: les quelles Places nostre dit Cousin advitaillera souffisaument, pour un An, pour la Nombre des Gens, que vint Paies pourront Mounter en chescun place; & icelles baillera, ainsi souffisaument advitailles, dedeins le dit viij Jour d'Aoust, icelles Places Garnies souffisaument de habillement de Guerre & d'Artilleries:
Et paiera nostre dit Cousin les ditz xx Paies en chescun Place, chescun Mois, depuis qu'il aura baille a Nous, ou a noz ditz Commis, les diz Places, & que noz ditz Gentz y entreront, jusques a Pasques lors ensuiant (c'estassavoir) xv Frans pour Paie de bon Monoie, dont les xxiis. vid. Tournois, valent ung Escu d'Or:
Et paiera nostre dit Cousin nos dis Gens pur un Mois a leur Entre, & semblablement au commencement de chescun Mois.
Et seront les dis Vitailles & Artilleries bailles a noz ditz Commis par Inventoire; les queulz paraillement seront tenuz de les lui rendre sans les dessiper ou despendre; si non qu'ils feussent contrains, ou empeschiez de non pouoir perder des diz Places par Siege, ou autrement, ou que Marchie de viures leur seront retrait:
En quel cas noz diz Gentz pourront prendres des dis Vitailles, qui seront en l'eur Garnisons, pour le pris qu'ils vouldront raisonablement, en rebatant de lour Gages, ou auterment: & aussi pourront les dis Gens avoir toute maneres des Viures au pris qu'ils vouldront au Paiis.
Item, que nostre dit Cousin baillera incontinent la Conte de Cleremont, & les Forteresses d'icelle en la main de nostre dit Beau Pere; par le quelle nostre dit Beau Pere serra commis la Garde au Sire de la Bierville.
Et que des Revenues prouffiz & Emolumens d'icelle Conte seront paiez les Gentz, qui serront commis a la Garde de la dite Conte,
Et la surplus de la Revenu, se aucun y soit, vendra ou prouffit de nostre dit Cousyn.
Item, que nostre dit Cousin Nous paiera la Some de Cent Mille Escuz d'Or, les Deux vaillans ung Noble d'Engleterre.
Et Lui, en Paiant la dis Some, & en Acomplissant les Choses contenuz en ce present Acord, serra Quit envers Nous de touts Despens, & autres Choses quelconques, que Nous Lui pourrons demander a cause de sa dite Prisone.
De la quelle Some,
XXV Mille Escuz d'Or serront Paiez a Pasches Charnelx prochain venant,
Et xxxv Mille Escuz d'Or le viij jour d'Aoust ensuiant,
Et ainsi faisant le dit nostre Cousin serra Eslargi,
Pourveu que les ditz Chasteulx & Ostages serront par avant Deliures a noz Commis,
Et aussi, Siz Mois apres le viij jour d'Aust, le dit nostre Cousin nous paiera les autres xl Mill Escus d'Or, restans de la dite Some de Cent Mille Escus d'Or.
Item, est Accorde que les Enfans de nostre dit Cousin serra compris en la dite Paix; pourveu que, dedens tout le dit Mois d'Aoust, ils veignent en l'Obbeisance de nostre dit Beau Pere, & Jurent la dite PAIX.
Item, en cas que Nous yrions de vie a Trespassement, ou que Nous ne serons Retourn par deca, pendant les Termes desudis de Eslargir, Deliurer, & de faire les autres Choses desusdis, nostre Treschere & Tresame, Frere & Uncle, les Ducs de Clarence & d'Excestre, & noz amez & feaulx Chancellier & Tresorier de Normandie, a tout plain Pouoir de Eslargier & faire les Choses dessusdis.
Et auxi est Acorde que, si nostre dit Cousin trespassoit, ses Heriters serront Tenus de Acomplir, & Acompleront les Choses dessusdis; & a ce il Obligera, & Oblige, touts ses Biens Moebles & Immeobles, & ses Heirs, Successours, Executours, & aians Cause.
Item, & que Nous purrons Tenir, par Nous, ou noz Commis, les dis Forteresses & Ostages, pour plus grant seurte des Choses dessusdis, oultre le dit Terme de Pasques,
Et, se nostre dit Cousin acomplist touts & chescun les Choses dessusdiz, & que il Teigne & Garde sans enfraindre la dis PAIX, Nous Lui Rendrons les dites Forteresses & Ostages a la tous Sains ensuyvant M. CCCC. XXII. se ainsi n'istoit que, par les grans Services, q'il ferroit a nostre dit Beau Pere & a Nous, plus tost lui voulsissions rendre.
Item, pur le bien & entreterement plus grant de la PAIX PINAL dessusdis, nostre dit Cousin de Bourbon fera, souffira, & laissera le Sire de la Bret, & ses Heirs & Successours, Joir paissiblement ses Terres & Heritages, Villes & Forteresses, estans & situez en ses Seigneuries & Paiis queconques, en leur faisant les Recongnoissances & Devoirs appertenez & deubz;
Pourveu que icellui Sire de la Bret, & ses Heirs, & Successours Gardont bien & loialment, sans enfraindre, la PAIX FINALE dessusdite.
Toutes les quelles Choses, & chescun d'icelles, en la fourme & manere desusdite, Nous avons Promis, & Promettons pour nostre Part, &, en tant qu'il Nous touche, icelles bien & loialment Tenir & Garder, sans enfraindre, sanz dole, fraude, ou male engyn, en parole de le Roy, & sur l'Obligacion de touts noz Biens moebles & Heritages.
En Tesmoign &c.
Donne a nostre Chastel de Rouen, le xvij jour de Mars.
March 19. Grant to John Kerner of the governorship of the hospital of S. John at Alençon. Rouen Castle.
O. x. 87. H. iv. p. iv. 16.
De Hospitali Concesso.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 3. m. 3.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Dedimus & Concessimus, dilecto nobis, Johanni Kerner Clerico Administrationem sive Regimen Hospitalis sive Domûs Dei Sancti Johannis d'Alencon,
Per Mortem Domini Lodewici Guillemet, ultimi Administratoris ejusdem, vacantis, & ad nostram Donationem spectantis ut dicitur,
Habendum cum suis Juribus & Pertinentiis quibuscumque,
Mandantes, Tenore Praesentium, Ballivo nostro d'Alencon, vel ejus Locumtenenti ibidem, quòd praedictum Johannem, vel ejus Procuratorem, in corporalem Possessionem Hospitalis sive Domûs praedicti ponat & inducat, seu poni & induci faciat, necnon Fructibus, Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis, spectantibus ad eandem, uti & gaudere permittat, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis;
Proviso semper quòd Compotum, inde debitum, si & ubi debetur, prout moris est, reddere teneatur.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, decimo nono die Martii.
Per ipsum Regem ad Relationem Concilii.
March 21. Restitution of the fruits of the benefices held by John Bodin, Martin Pinard, and 12 others. Rouen Castle.
O. x. 87. H. iv. p. iv. 16.
De Restitutionibus Fructuum.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 41. dors.
Rex Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopi Rothomagensis & Lexoviensis, ipsis Archiepiscopo & Episcopo in Remotis agentibus, ac universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, Officiariis, & Ministris nostris, infra Ducatum nostrum Normanniae ubilibet constitutis, Salutem.
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd Johannem Bodin Capellanum, Licentiatum in Decretis, Juratum Ligeum nostrum,
Qui Sacramentum, debitum de Conservando praesentem PACEM, inter praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos conclusam & concordatam, fecit & praestitit,
Omnimoda Fructus, Redditus, Obventiones, & Emolumenta, de quibuscumque Beneficiis suis, infra Ducatum nostrum praedictum, provenientia, ac Arreragia indè debita, si quae fuerint,
Solummodo reservatis hiis, quae circa Reparationes, & in Sustentationem Divini Cultûs, ac alia Onera ordinaria & rationabilia applicantur,
Habere & tenere,
Et ipsum Johannem Fructibus, Redditibus, Obventionibus, & Emolumentis illis de caetero uti & gaudere pacificè permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis in contrarium directo, non obstante.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, vicesimo primo die Martii, Anno Regni nostri nono.
Consimiles Literas habent subscripti sub eadem formâ; mutatis mutandis.
Martinus Pinard, Magister in Artibus, & Bacallarius in Decretis Juratus &c.
Simon Pinard Capellanus Decanus Abrincensis & Curatus Ecclesiae Parochialis Sancti Dionisii de Gigneio Sagiensis Dioecesis &c.
Philippus Diron Capellanus, Curatus Ecclesiae Parochialis de Flamavilla Constantiensis Dioecesis &c.
Guillielmus de Mathecrier Capellanus, Curatus Ecclesiae Parochialis de Varauilla Bajocensis Dioecesis &c.
Johannes Soquet Capellanus, Magister in Artibus, & Bacallarius formatus in Theologia, Curatus Ecclesiae Parochialis de Bournauvilla Lexoviensis Dioecesis &c.
Petrus Melier Capellanus, Curatus Ecclesiae Parochialis de Gomerville Rothomagensis Dioecesis &c.
Natalis le Roy Magister in Artibus, & Bacallarius in Medicina ac Canonicus Praebendatus in Ecclesiâ Constantiensi ut dicitur &c.
Magister Stephanus Hunette Capellanus, Curatus Ecclesiae Parochialis de Hanville Rothomagensis Dioecesis &c.
Jacobus de Fouea Bacallarius in Decretis, Canonicus Ecclesiae Rothomagensis, ac Curatus Ecclesiae Parochialis de Fourmigueyo Bajocensis Dioecesis &c.
Johannes Pochon, Curatus Ecclesiae Parochialis Sancti Georgii de Vipera Lexoviensis Dioecesis &c.
Guillielmus Barbot, Curatus Ecclesiae Parochialis Sancti Georgii Lexoviensis Dioecesis &c.
Magister Henricus de Scoenheze Capellanus, Curatus Ecclesiae Parochialis de Bounevilla Rothomagensis Dioecesis &c.
Nicholaus Jobert Capellanus, Curatus Ecclesiae Parochialis de Mesuille Garnerii Constanciensis Dioecesis &c.
March 22. Restitution of the possessions of Simon de Boesmare, abbot of S. Mary's, of Corneville, and chaplain of the chapel of S. John in the castle of Beaumont-le-Roger. Rouen Castle.
O. x. 88. H. iv. p. iv. 17.
Pro Capellania de Corneville.
An. 9. H. 5. Norman. 9. H. 5. m. 35.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos humilem Supplicationem, religiosi Viri, Fratris Simonis de Boesmare, Ordinis Sancti Augustini, de Abbatia beatae Mariae de Corneville, & Capellani Capellaniae beati Johannis, Fundatae in Castro de Bellomonte Rogeri, recepimus, continentem quòd,
Cùm praedicta Capella, ab antiquo, fuerat Fundata & Dotata per, bonae memoriae, Rogerum quondam Comitem dicti Loci de Bellomonte,
In cujus Capellae Fundatione Ipse idem Comes, inter caetera, Dedisset, pro Dotatione ejusdem, ea quae sequuntur; videlicet,
Ad Terminum Sancti Michaelis, singulis Annis, Viginti & Septem Sexteria Frumenti, vel pro eisdem Viginti & Septem Libras Turonenses, ad Tria Modia Vini pro toto Anno, aut Quindecim Libras Turonenses pro eisdem,
Item, ad eundem Terminum Sancti Michaelis, pro Medietate Anni, Decem Libras Turonenses,
Ac ad Terminum Paschae, pro alia Medietate Anni, Decem Libras Turonenses, necnon ad eundem Terminum Paschae Decem & Octo Sexteria Avenae pro toto Anno,
Quas quidem Summas praedictus Capellanus & Praedecessores sui, per manus Vicecomitis & Receptoris de Bellomonte, singulis Annis percipere & habere consueverant,
Unà cum libera Molta in Molendinis nostris dictae Villae,
Ac libero Pasnagio & Pasturagio pro omnibus Animalibus suis (exceptis Capris) in Foresta de Bellomonte,
Necnon Bosco pro Focali & Aedificatione in dicta Foresta, per liberationem Viridarii ejusdem Forestae,
Ac etiam libero Estoublage, cum Sexaginta Solidis Turonensibus Annui Redditûs, situatis supra nonnullas Pecias Terrae in dicta Villa & Campania dicti Loci de Bellomonte,
Et etiam cum Relevamentis & Tertiodecimis, dùm acciderint occasione Haereditagiorum, supra quae dicti Sexaginta Solidi situati existunt,
Pro inveniendo & perquirendo Luminare dictae Capellae necessarium,
Et ulterius dictus Comes, in sua Dotatione, voluisset & se Submisisset Tenere & Teneri facere dictam Capellam cum mora Capellani seu Capellanorum ejusdem in bono & sufficienti Statu, aut de novo construere, dùm & si opus fuerit, suis & Successorum suorum Sumptibus & Expensis, in Dominio supradicto,
Ac etiam invenire & manutenere, per se, & Successores suos, Vestimenta dictae Capellae, pro Divino Servitio inibi celebrando necessaria & condigna; videlicet, Calicem, Libros, & alia Ornamenta necessaria, totiens quotiens esset oportunum,
Asserueritque praedictus Capellanus quòd, a tempore Fundationis & Dotationis praedictarum, in tempus, quo, divino nutu, Ducatum nostrum Normanniae Conquisivimus, Capellani Capellae praedictae, quicumque pro tempore existentes, Praemissa omnia & singula, ut praedictum est, habuerant, perceperant, & possiderant, absque impedimenti cujuscumque vel contradictionis obstaculo, liberè, & pacificè, & quietè,
Velimus igitur, pietatis intuitu, ex nostra regia Munificentia, in Augmentationem Divini Cultûs in Capella praedicta gratiosius providere, quòd idem Capellanus, pro Se, & Successoribus suis, omnia & singula supradicta gaudere possit & valeat sicut ante.
Nos verò (Supplicationi suae favorabiliter inclinati) de Gratia nostra speciali Concessimus & Concedimus per Praesentes, praefato Capellano quòd ipse & Successores sui habeant, percipiant, & possideant omnia & singula praedicta eisdem modo & formâ quibus idem Capellanus, & Praedecessores sui, Capellani ejusdem Capellae, eadem ante Conquestum nostrum praedictum habuerunt, perceperunt, & possiderunt, ac prout & quatenus ipsi eisdem & eorum singulis, a tempore Fundationis & Dotationis praedictarum, hactenus rationabiliter usi sunt & gavisi,
Mandantes, vigore Praesentium, dilectis & Fidelibus nostris, Thesaurario nostro Generali Normanniae, ac Praesidenti & Gentibus de Camera nostra Compotorum ibidem, necnon caeteris Justiciariis, Officiariis, & Ministris nostris, praesentibus & futuris, quorum interest, quòd praefatum Capellanum, & Successores suos, praesenti Concessione nostrâ, in formâ quâ praedictum est, uti & gaudere permittant absque Molestatione seu Impedimento quocumque.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, xxij die Martii.
Per ipsum Regem ad Relationem Magni Concilii.
March 24. Restitution of the endowments of S. Mary's chapel, in S. Martin's church, in Harfleur, of which John de Suillot is chaplain. Rouen Castle.
O. x. 89. H. iv. p. iv. 17.
Pro Capellania de Harefloto.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 34.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Ex parte, dilecti Ligei nostri, Johannis de Suillot, Capellani Capellaniae beatae Mariae, in Ecclesia Sancti Martini de Harefloto Fundatae, Nobis est ostensum,
Qualiter Capellania praedicta nuper a quodam Johanne Loiselet, aliàs dicto Nettelet, quondam Burgense Villae praedictae, Fundata, & per eundem Johannem Dotata fuit Triginta & Sex Libris Turonensibus Annualis Redditûs, percipiendis in & super Possessionibus infrascriptis; videlicet,
Viginti & Sex Libras Turonenses super Hallis & Hallagio Villae praedictae, immediate post Triginta Duas Libras Turonenses, Annui, Redditûs, nobis ibi spectantes.
Item, Sex Libras Turonenses Annui Redditûs super quadam Pecia Terrae, Domibus, & Edificiis in eadem constitutis, ad Johannem Anglici tunc spectantibus in eadem Villa, contiguae ex una parte protunc Guillielmo le Macon dicto Alixaundre, & ex alia parte Johanni Porre confrontaneae in uno Capite sine fine itineri regio vocato quadrinio Hispaniae, & in alio fine tunc Roberto de Campis: Reliquas vero quatuor Libras Turonenses annui Redditus super quadam Pecia Terrae, Domibus & Aedificiis in eadem constitutis quondam Thomae Mercerii competentibus contiguae ex una parte tunc Thomae Anglici, & ex alia parte Vico vocato le Jumeaux, confronteneae in uno Capite Itineri Regio vocato quadrui Johannis Gorren, & in alio Capite seu Fine tunc Rogero Guerart,
Quae quidem Triginta & Sex Librae Redditûs per praecarissimum Patrem nostrum Franciae Amortisatae fuerant & Sacris Usibus deputatae, prout ex Literis ipsius Patris nostri, & quibusdam aliis, Nobis & Concilio nostro exhibitis & ostensis, plenius apparebat,
Asserebátque idem Capellanus quòd ipse, a tempore Dotationis praedictae, in tempus, quo, divino nutu, Villam nostram praedictam Conquisivimus, praedictas Triginta & Sex Libras, modo & formâ supradictis, habuit & percepit, absque impedimenti cujusque vel Contradictionis obstaculo, liberè, pacificè, & quietè,
Nobis humiliter Supplicando quatenus, Pietatis intuitu, sibi in hac parte gratiosiùs providere dignaremur, quòd ipse Capellanus, pro Se, & Successoribus suis, praedicto Redditu Triginta & Sex Librarum gaudere possit & valeat, sicut ante,
Nos (Supplicationi suae favorabiliter inclinati) Concessimus & Concedimus, per Praesentes, praefato Capellano quòd Ipse, & Successores sui, Capellani Capellaniae praedictae, imperpetuùm Habeant & Percipiant eundem Redditum Triginta & Sex Librarum, eisdem modo & formâ quibus ipse ante Conquestum Villae praedictae habuit & percepit, ac prout & quatenus ipse Redditu illo, a tempore Dotationis praedictae, hactenus rationabiliter usus fuerit & gavisus,
Mandantes, Tenore Praesentium, dilectis & fidelibus nostris, Thesaurario nostro Generali Normanniae, ac Praesidenti & Gentibus de Camera nostra Compotorum ibidem, necnon caeteris Justiciariis, Officiariis, & Ministris nostris, praesentibus & futuris, quorum interest, quòd praefatum Capellanum, & Successores suos, praesenti Concessione nostrâ, in forma qua praedictum est, uti & gaudere permittant absque Molestatione seu Impedimento quocumque.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, xxiv die Martii.
Per ipsum Regem ad Relationem Magni Concilii.
March 26. Restitution of the fruits of the benefices held by William Alis, John Chanu, and Thomas Richer. Rouen Castle.
O. x. 90. H. iv. p. iv. 17.
De Restitutionibus Fructuum.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 35. d.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Pandulpho, eadem Gratiâ, Episcopo Constantiensi, ac universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris, infra Ducatum nostrum Normanniae ubilibet constitutis, Salutem.
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd Guillielmum Alis Capellanum, Juratum Ligeum nostrum, omnimoda Fructus, Redditus, Obventiones, & Emolumenta, de quibuscumque Beneficiis suis infra Ducatum nostrum praedictum provenientia, ac Arreragia inde debita si quae fuerunt,
Solummodò Reservatis hiis, quae circa Reparationes, & in Sustentationem Divini Cultûs, ac Onera ordinaria & alia rationabilia, applicantur,
Habere & Tenere,
Et ipsum Guillielmum Fructibus, Redditibus, Obventionibus, & Emolumentis illis de caetero uti & gaudere pacificè permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis in contrarium directo, non obstante.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, xxvj die Martii.
Consimiles Literas habent subscripti, & diriguntur subscriptis; videlicet,
Johannes Chanu Capellanus, Juratus &c.
Et diriguntur Literae &c. ut supra.
Thomae Richer, Bacallarius in Jure Canonico, Capellanus, Juratus &c.
Et diriguntur Literae illae Pandulpho Episcopo Constantiensi, & Episcopo Bajocensi, seu ejus Vicario Generali, ipso Episcopo Bajocensi in Remotis agente &c.
March 26. Commission to William earl of Suffolk and others to redress infractions of the truce with Brittany. Rouen Castle.
O. x. 91. H. iv. p. iv. 17.
De Reformatione Treugarum Britanniae.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 37.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper Inierimus, Fecerimus, & Concordaverimus Treugas & Abstinentias Guerrarum, sub certis modo & formâ, cum, carissimo Fratre nostro, Johanne Duce Britanniae, prout ex earum Tenoribus clariùs liquere poterit in eventum,
Nos,
Ipsa Pacis seu Treugarum Foedera, quantum in nobis est, inviolata & illibata observari cupientes, ac quicquid in contrarium actum est aut fuit ultro citroque debita cum celeritate Reformari,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, Carissimi Consanguinei nostri, Willielmi Comitis Suffolciae, ac, dilectorum & Fidelium nostrorum, Willielmi Alyngton Thesaurarii nostri Normanniae, Johannis de Assheton Ballivi nostri de Costantino Militis, & Magistri Laurentii le Berruyer Scolastici Ecclesiae Bajocensis, pleniùs confidentes,
Ad Conveniendum cum Gomissariis, Deputatis, sive Nunciis praedicti Ducis, sufficientem in hac parte Potestatem exhibentibus, in Villa nostra de Pontorson,
Audiendumque Commissariorum, Deputatorum, sive Nunciorum hujusmodi Voluntatem,
De & super omnibus & singulis, praedictarum Treugarum seu Abstinentiarum debitam & fidelem Observantiam Concernentibus,
Necnon ad Tractandum & Communicandum cum eisdem de & super omnibus & singulis, Liberationem Incarceratorum utriusque Partium praedictarum, ac Reparationem Attemptatorum circa praefatas Treugas & Abstinentias, qualitercumque concernentibus,
Et Attemptatorum hujusmodi Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem Faciendum, & eas fieri Petendum, Requirendum, & cum effectu optinendum,
Ac utriusque Partis Querelas, ultro citróque propositas & proponendas, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, Audiendum, Examinandum, & fine debito Terminandum, summariè, simpliciter, & de plano, sine strepitu & figura Judicii, legalibus Terminis, si eis videbitur expedire, non servatis, aut aliàs de Consensu Partium recissis aut abbreviatis, inspectâ solâ facti veritate,
Necnon ad Concedendum, Petendum, & Optinendum quibuscumque Personis salvi Conductûs Literas, quatenus Negotii natura, qualitas, & expeditio Reformationis supradictae exigit & requirit,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Exercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint aut quomodolibet oportuna,
Ipsos Quatuor, Tres, aut Duos eorum nostros, veros, & legitimos Commissarios, Deputatos, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, Creamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros quicquid per eosdem Commissarios, Deputatos, Negotiorum Gestores, & Nuncios, aut Duos eorum, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, Vicesimo Sexto die Martii.
March 26. Similar commission, adding Robert, abbot of Mount S. Michael, in periculo maris to the above.
O. x. 91. H. iv. p. iv. 18.
Innovatio praedictae Commissionis.
An. 9. H. 5. Ibid.
Innovatio Literae Commissionis de Reformatione Attemptatorum contra Formam Treugarum, inter Regem & Ducem Britanniae, nuper initarum, factae in forma quae supra, sub Nominibus Willielmi Comitis Suffolciae, ac, dilectorum & fidelium Regis Willielmi Alyngton Thesaurarii sui Normanniae, Roberti Abbatis Montis Sancti Michaelis in Periculo Maris, Johannis de Assheton Ballivi Regis de Costantino Militis, & Magistri Laurentii le Berruyer Scolastici Ecclesiae Bajocensis &c. ut supra,
Et idem Dominus Rex ipsos Quinque, Quatuor, aut Tres eorum suos veros & legitimos Commissarios, Deputatos, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales fecit, ordinavit, creavit, & constituit per Praesentes &c. ut supra.
Dat. ut supra, Vicesimo Sexto die Martii.
Per ipsum Regem ad Relationem Concilii.
March 27. The bailiffs of Côtentin, Caen, Evreux, and six other places, are ordered to proclaim that the above-mentioned commissioners will meet at Pontorson on April 20. Rouen Castle.
O. x. 92. H. iv. p. iv. 18.
De Proclamatione Treugarum Britanniae.
An. 9. H. 5. Ibid. m. 41. d.
Rex Ballivo suo de Costantin, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Cùm, per Literas nostras Patentes, Fecerimus, Ordinaverimus, & Constituerimus, carissimum Consanguineum nostrum, Willielmum Comitem Suffolciae, ac certos alios nostros Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales, ad Conveniendum cùm Commissariis, Deputatis, & Nunciis, carissimi Fratris nostri, Johannis Ducis Britanniae, apud Pountorson, Vicesimo Die Aprilis proximo futuro,
Ad audiendum ipsorum Commissariorum, Deputatorum, sive Nunciorum Voluntatem, de & super omnibus & singulis, debitam Observantiam Treugarum sive Abstinentiae Guerrarum, inter Nos & praedictum Fratrem nostrum nuper initarum & captarum, concernentibus,
Ac ad Tractandum & Communicandum cum eisdem de & super omnibus & singulis, Liberationem Incarceratorum utriusque Partium praedictarum, ac Reparationem Attemptatorum circa praefatas Treugas & Abstinentias, qualitercumque Spectantibus,
Et hujusmodi Attemptatorum Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem faciendum,
Necnon ad quaedam alia, in Literis praedictis specificata, prout in eisdem Literis pleniùs continetur,
Vobis Mandamus quòd in singulis Locis, infra Ballivam vestram, ubi magis expediens fuerit & necesse, publicè ex parte nostra proclamari faciatis,
Quòd omnes & singuli Ligei nostri, qui contra Formam dictarum Treugarum aliqualiter senserint se Gravatos, versus dictum Locum de Pountorson, erga Diem praedictum, se properent & festinent, exposituri ibidem eorum Dampna & Gravamina, ac Audituri & Recepturi quod per Commissarios, Deputatos, & Nuncios unius Partis & alterius Decretum tunc fuerit & Ordinatum in hac parte;
Et hoc nullatenus omittatis.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, Vicesimo Septimo die Martii.
Per ipsum Regem ad Relationem Concilii.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis; videlicet,
Ballivo de Caen vel ejus Locumtenenti ibidem.
Ballivo Deureux vel ejus &c.
Ballivo de Rouen vel ejus &c.
Ballivo de Caux vel &c.
Ballivo d Alencon vel &c.
Ballivo de Gisors Chaumont & Saintlys vel ejus &c.
Ballivo de Mante vel ejus &c.
Ballivo de Dieppe vel ejus &c
.
March 27. Safe conduct for Peter Despinensez, Gassot de Villete, and two other servants of John duke of Bourbon. Rouen Castle.
O. x. 92. H. iv. p. iv. 18.
Pro Duce Burboniae.
An. 9. H. 5. Ibid. m. 41.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Haeres & Regens Regni Franciae, & Dominus Hiberniae, universis & singulis Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Gentibus Armorum & de Tractu, ac aliis Ligeis, Fidelibus, & Subditis, caeteríssque Amicis & Benivolis, tàm praecarissimi Patris nostri Franciae, quàm Nostris, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Petrum Despinensez Militem, Gassot de villete Armigerum, Radulphum de Baquencourt, & Johannem Beaupigne, Servientes, carissimi Consanguinei nostri, Johannis Ducis Burboniae, & eorum quemlibet, conjunctim, vel divisim, praesentes Literas secum deferentes, cum Sex Personis, vel infra, in Comitiva sua, Armatis vel non Armatis, pedestrè, vel equestrè, usque ad & per Civitates, Villas, & Loca praecarissimi Patris nostri Franciae, necnon ad Civitatem nostram Rothomagi, unà cum Equis, Bonis, Jocalibus, Auro, Argento, Rebus, Hernesiis, Carectis, & Cariagiis suis quibuscumque, & ad quamlibet Carectam Duos Carectarios, quotiens & quando eis placuerit, veniendo, transeundo, morando, perhendinando, & redeundo salvò & securè;
Et ideò Vobis, Ligeis & Subditis praedicti Patris nostri, ex parte suâ & nostrâ, ac Ligeis & Subditis nostris Praecipimus & Mandamus, Vosque Amicos & Benivolos Requirimus & Rogamus, quòd ipsum Petrum, Gassot, Radulphum, & Johannem, & eorum quemlibet, conjunctim, vel divisim, praesentes Literas secum deferentes, cum Personis, Carectariis, Equis, Bonis, Jocalibus, Auro, Argento, Rebus, Hernesiis, Carectis, & Cariagiis praedictis, ut praemittitur, veniendo, transeundo, morando, perhendinando, & redeundo, manuteneatis, protegatis, & defendatis,
Non inferentes eis vel inferri permittentes Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen:
Et, si quid eis forisfactum vel Injuriatum fuerit, id eis, sine dilatione, corrigi faciatis & debitè reformari;
Proviso semper quòd Ipsi quicquam, quod in praedicti Patris vel nostri, aut Ligeorum seu Subditorum nostrorum, Contemptum vel Praejudicium aliqualiter cedere valeat, non attemptent, seu faciant quomodolibet attemptari,
Quódque ipsi nullum Castrorum, Fortaliciorum, seu Villarum firmatarum ipsius Patris nostri aut Nostrorum, absque speciali Licentia Capitaneorum seu Custodum eorumdem, intrent quovis modo.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes usque Festum Sancti Johannis Baptistae proximò futurum duraturas.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, Vicesimo Septimo die Martii, Anno Regni nostri Nono.
Per ipsum Regem ad Relationem Magni Concilii.
March 30. Safe conduct for Raphael Spinolle and Stephen Lommelyn, Genoese ambassadors. Westm.
O. x. 93. H. iv. p. iv. 18.
Pro Ambassiatoribus Januae.
An. 9. H. 5. Franc. 9. H. 5. m. 15.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Quintumdecimum diem Junii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Raphaelem Spinolle, & Stephanum Lomelyn, Ambassiatores Communitatis Januae, usque Praesentiam Regis, ubi Rex fuerit, cum Quadraginta Personis in Comitiva sua, vel infra, Armatis, vel non Armatis, ac cum Equis, Manticis, Jocalibus, Auro, Argento, Robis & aliis Bonis suis quibuscumque, equestrè, vel pedestrè, per Diem, vel per Noctem, tàm per Terram, quàm per Aquam & Mare, conjunctim, vel divisim, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & abinde ad partes suas proprias redeundo;
Proviso semper quòd praedicti Raphael & Stephanus, ac Personae praedictae, quicquam, quod in Regis Contemptum vel Praejudicium, aut Populi sui Dampnum, cedere valeat, non attemptent, aut facere vel attemptare praesumant, quovis modo,
Quódque ipsi, ante Introitum suum cujuslibet Castrorum, Civitatum, Villarum firmatarum, aut aliorum Fortalitiorum Regis, Capitaneis, Majoribus, Constabulariis, sive Custodibus eorumdem praesentes Literas Regis primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, Tricesimo die Martii.
Per ipsum Regem.