Rymer's Foedera with Syllabus
April 1421

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

93-109

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April 1421', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 93-109. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115287 Date accessed: 23 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

April 1421

Syllabus EntryFoedera Text
April 1. Presentation of Richard Petsey to the parish church of Vasusor, and of Peter de Pleinchamp, and 33 others, to benefices in Normandy. Rouen Castle.
O. x. 93. H. iv. p. iv. 19.
De Praesentationibus.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 41.
Ricardus Petsey Capellanus habet Literas Regis Patentes de Praesentatione ad Ecclesiam Parochialem de Vasusor Bajocensis Dioecesis, per Mortem Roberti Lavener Capellani, ultimae Personae ejusdem, vacantem, & ad Regis Donationem spectantem ut dicitur;
Et diriguntur Literae illae Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Bajocensis, seu Vicariis in Spiritualibus ibidem, Sede vacante.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum suum Rothomagi, Primo die Aprilis.
Consimiles Literas habent subscripti; videlicet,
Petrus de Clinchamp Magister in Artibus Capellanus, ad Ecclesiam Parochialem Sancti Audoeni de Espreville Rothomagensis Dioecesis.
Gilbertus de Launey Capellanus, ad Ecclesiam Sancti Petri de Capella Bequet Lexoviensis.
m. 34.
Martinus Millart Capellanus, ad Ecclesiam Parochialem Sancti Petri de Gonneville in Caux Rothomagensis Dioecesis &c.
m. 32.
Johannes Boulet Capellanus ad Ecclesiam Parochialem Sancti Petri de Anteul Ebroicensis Dioecesis &c.
Johannes Grent Capellanus, ad Ecclesiam Parochialem de Graneron praedictae Dioecesis &c.
m. 30.
Petrus Adae Magister in Artibus, ad Ecclesiam Sancti Petri de Landellis Constantiensis Deoecesis &c.
Magister Gullielmus Anglici Magister in Artibus & Bacallarius in Theologia Studens in Universitate Parisius ad Ecclesiam Parochialem de Handreville Lexoviensis Dioecesis &c.
Rogerus de Liesum Capellanus, ad Ecclesiam Parochialem de Fanerolez Ebroicensis Dioecesis &c.
Ricardus Selles Capellanus, ad Ecclesiam Parochialem Sancti Johannis de Buat Abrincensis Dioecesis &c.
Simon Beralut Capellanus, ad Ecclesiam Parochialem Sancti Juliani de Mailloco Lexoviensis Dioecesis &c.
Johannes Lesgare Capellanus, ad Ecclesiam Parochialem Sancti Stephani de Honneflieu Dioecesis praedictae &c.
m. 29.
Magister Gullielmus Ewerye Magister in Artibus & Baccallarius formatus in Theologia ad majorem Portionem beatae Mariae de Carentomo Constantiensis Dioecesis &c.
m. 28.
Petrus Martin Clericus, ad Ecclesiam Parochialem beatae Mariae de Benevilla Constantiensis Dioecesis &c.
m. 27.
Rogerus Herichon Capellanus, ad Ecclesiam Parochialem beatae Mariae de Blonville Lexoviensis Dioecesis &c.
m. 21.
Georgius Fancus Clericus ad Capellam Sancti Nicholoai Dubur le Roy Bajocensis Dioecesis &c.
Petrus Mauritii Capellanus, Magister in Artibus & in Theologia Bacallarius, ad Ecclesiam Parochialem Sancti Sebastiani de Pratellis Lexoviensis Dioecesis &c.
Johannes Postelli Capellanus, Magister in Artibus, & Bacallarius in Theologia ad Ecclesiam Parochialem Sancti Leodegary de Angiervilla in Valle Deucre Lexoviensis Dioecesis &c.
m. 17.
Michael Harenc Capellanus, ad Ecclesiam Parochialem Sancti Sulpitii subtus Emerunem Rothomagensis Dioecesis &c.
Martinus Asse Capellanus ad Majorem Portionem Ecclesiae Parochialis de Remers Bajocensis Dioecesis &c.
m. 16.
Thomas Boutin Magister in Artibus & Bacallarius in Theologia ad Ecclesiam Parochialem de Muneville Constantiensis Dioecesis &c.
m. 15.
Petrus Erquembout Clericus, ad Ecclesiam Sancti Petri de Tourville, Lexoviensis Dioecesis &c.
Johannes Billart Capellanus, ad Capellam Sancti Johannis Evangelistae in Ecclesia Collegiata Meduntae &c.
Johannes Worsley Capellanus, ad Ecclesiam Parochialem Desterville Bajocensis Dioecesis &c.
Robertus Destampes Magister in Artibus & Bacallarius in Theologia ad Personatum de Fontenay le Paynel Bajocensis Dioecesis &c.
m. 14.
Matheus de Monfiquet Clericus Magister in Artibus ad Ecclesiam Parochialem Sancti Lupy de Friboys Lexoviensis Dioecesis &c.
Dionisius Toftam Capellanus, ad Ecclesiam Parochialem Dumesvill Patre Bajocensis Dioecesis &c.
Gullielmus Cloutary Capellanus, Magister in Artibus ad Capellam sive Capellaniam de Passi Sagiensis Dioecesis &c.
m. 13.
Johannes Meguyn Capellanus, ad Ecclesiam Parochiaiem de Mullers Rothomagensis Dioecesis.
Robertus le Quartier Clericus, ad Ecclesiam Parochialem beatae Mariae de Bysson Bajocensis Dioecesis &c.
Johannes Vespail Capellanus ad Ecclesiam Parochialem Sancti Petri de Bosco Evrard Rothomagensis Dioecesis.
m. 11.
Egidius Carlery de Camerato Capellanus sacrae Theologiae Professor, ad Ecclesiam Parochialem de Ouynulle Rothomagensis Dioecesis &c.
m. 6.
Thomas Jamet Capellanus ad Ecclesiam Parochialem Sancti Martini de Verins Abrincensis Dioecesis &c.
m. 5.
Robertus Loterel aliàs dictus Robertus Salomon, ad Ecclesiam Parochialem de Valibus supra viam Bajocensis Dioecesis &c.
Dionisius Basset Diaconus Bacallarius in Legibus, ad Ecclesiam Parochialem Sanctae Honormae de Vascongne Bajocensis Dioecesis &c.
April 3. Commission of Louis count palatine of the Rhine to John Ladbaum, canon of Worms, to receive the pension due to him from the K. Heidelberg Castle.
O. x. 95. H. iv. p. iv. 19.
Procuratorium Comitis Palatini.
An. 9. H. 5. Ex Bund. 4. m. 17.
Ludovicus, Dei gratiâ, Comes Palatinus Reni, Sacri Romani Imperii Archidapifer & Elector, necnon Bavariae Dux, universis & singulis, ad quos praesens Scriptum pervenerit, Praesentium Tenore Litterarum, Notificamus,
Quùm,
De fidelitate, industriâ, & providâ circumspectione honorabilis Johannis Ladbaum, Canonici Wormaciensis, Secretarii nostri & fidelis dilecti, multipliciter confidentes,
Ipsum, ex certâ nostrâ Scientiâ & assensu, nostrum verum, certum, legittimum, & indubitatum Procuratorem, Actorem, Factorem, Negotiorum Gestorem, & Nuncium specialem Facimus, Constituimus, & Ordinamus, ac plenariâ Potestate Fulcimus,
Ad Petendum, Exigendum, Levandum, & Recipiendum, pro Nobis & nostro Nomine, a Serenissimo Principe & Domino, Domino Henrico, Dei gratiâ, Angliae Rege, Regente Haeredeque Franciae, & Domino Hiberniae, Domino & Affine nostro carissimo, aut ejus Thesaurariis, Procuratoribus, Officialibus, aut Nunciis Quingentas Marcas Sterlingorum, in Termino Paschae proximè praeterito debitas, ad Scaccarium Regium Angliae, a Nobis annuatim percipiendas, secundum Tenorem Litterarum desuper confectarum, & a dictâ Majestate Regiâ Nobis traditarum,
Ipsúmque Dominum Regem de dictis Quingentis Marcis, in dicto Termino Paschae Cessis & Debitis, Liberandum & Quitandum, Pactumque de ulterius non petendo, eidem Domino Regi, ac aliis omnibus quorum interesset,
Necnon omnia & singula Faciendum & Expediendum, quae ad Liberationem & Quitationem dicti Domini Regis in hac parte necessaria fuerint quomodolibet vel oportuna,
Promittimus quoque, pro Nobis, Haeredibusque nostris, Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile perpetuò habiturum totum & quicquid per dictum nostrum Procuratorem Actum, Factum, Gestúmque fuerit in Praemissis ullo modo, sub Bonorum nostrorum omnium, praesentium & futurorum, Ypothecâ & Obligatione,
Offerentes etiam Nos (si pro parte dicti Domini Regis petitum fuerit & postulatum) ea omnia & singula, in efficaciam certitudinis plenioris, nostris denique Litteris autenticis roborare.
In quorum fidem & testimonium Sigillum nostrum Praesentibus est appensum.
Datum & Actum in Castro nostro Heydelberg. Die Tertiâ Mensis Aprilis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo Primo.
April 3. The K. orders the bailiffs of Rouen, Caux, and other places in Normandy, to take possession of the property of Thomas duke of Clarence, John lord Roos, sir John Gray of Hethon, sir Gilbert Umfreville, and other knights and esquires killed in battle. Rouen Castle.
O. x. 95. H. iv. p. iv. 19.
Super Duce Clarenciae in quodam Conflictu interfecto.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 37. dor.
Rex, Ballivo suo de Roven, Salutem.
Quia, carissimus Frater noster Thomas Dux Clarenciae, ac Johannes Dominus de Roos, Johannes Gray de Hethon, & Gilbertus Umfreville, Milites, necnon quamplures alii Milites & Armigeri,
Qui nonnulla Dominia, Terras, Tenementa, Redditus, & Possessiones, infra Ducatum nostrum Normanniae, ac alias Partes Franciae nobis subjectas, ex Concessione nostrâ, habuerunt & tenuerunt,
In quodam Conflictu, super Inimicos nostros habito, ante Diem Paschae proximò praeteritae, Divinâ permittente Clementiâ, Dies suos clauserunt extremos, ut accepimus,
Vobis Mandamus quòd omnia Dominia, Terras, Tenementa, Redditus, & Possessiones quaecumque, quae fuerunt praedictorum, Ducis, Johannis, Johannis, & Gilberti, ac aliorum Militum & Armigerorum, in Conflictu praedicto sic Defunctorum, vel alicujus eorumdem, infra Bailliagium vestrum existentia, in Manus nostras, sine dilatione, capi & saisiri faciatis,
Ac de Redditibus, Reventionibus, & Proventibus, inde pro Termino Paschae nunc proximò elapso debitis, nobis integrè & plenariè faciatis Responderi,
Et, si quid, de Termino illo, per Receptores suos, Levatum seu Perceptum fuerit, id nobis indilatè Restitui & Deliberari curetis,
Et Receptores illos ad id faciendum, si opus fuerit, viis & modis congruis & oportunis, cogatis & compellatis;
Et hoc nullatenus omittatis.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, Tertio Die Aprilis.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis; videlicet,
Ballivo suo de Caux.
Ballivo suo de Caen.
Ballivo suo de Constantin.
Ballivo suo de Gisors.
Ballivo suo de Mante.
Ballivo suo d'Eureux.
Ballivo suo de Alencon
.
April 7. Commission to Henry earl of Northumberland, and seven others, to raise a loan in the west riding of Yorkshire. Similar commissions for the north and east ridings. York. Nine similar commissions for Devonshire and other counties, dated Westm. 21 April, and for Hertfordshire and Essex, dated Westm. 14 May.
O. x. 96. H. iv. p. iv. 19.
De Mutuo faciendo.
An. 9. H. 5. pat. 9. H. 5. p. 1. m. 26. dor.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Henrico Comiti Northumbriae, ac, Carissimo Avunculo suo, Radulpho Comiti Westmorlandiae, necnon, dilectis & fidelibus suis, Willielmo Haryngton, Ricardo Tempest, & Ricardo Redmayn, Militibus, Roberto Waterton, Thomae Clarell, & Edmundo Fitz William, Armigeris, Salutem.
Cùm Nos, in propriâ Personâ nostrâ, versus Ducatum nostrum Normanniae, & alias Partes Franciae, Deo duce, in proximo simus profecturi,
Et quia de tantis Pecuniarum Summis,
Quas pro Solutione Vadiorum Soldariorum, qui Nobiscum versus Partes praedictas profecturi sunt, Nos habere oportebit, de Exitibus, Reventionibus, & Proficuis Regni nostri Angliae.
Infra tempus, quo Iter nostrum versus easdem Partes disposuimus, Provideri non valemus,
Et Nos, ratione Praemissorum, hujusmodi Summas de diversis Ligeis nostris mutuari desiderantes,
Ac de fidelitate & circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus vos, conjunctim, & divisim, ad omnes & singulas Personas, Spirituales & Temporales, de Westrithingo in Comitatu Eborum, quas in hac parte fore videritis evocandas,
Exceptis certis Personis de Westrithingo praedicto, qui Nobis diversas Pecuniarum Summas Mutuare concesserunt, quarum Nomina, unà cum Summis per eas sic concessis, vobis mittimus in quâdam Cedulâ praesentibus annexâ,
Coram vobis, seu aliquo vestrûm, venire faciendum,
Et cum ipsis Communicandum & Tractandum, ac easdem Personas viis & modis, quibus meliùs sciveritis aut poteritis, ad certas Summas, prout cum eis concordare poteritis, nobis Mutuandas, & illas Summas, per ipsos sic mutuatas, Thesaurario nostro Angliae, citra Primum Diem Maii proximò futurum, mittere seu mitti facere Inducendum,
Et ad vos ipsos ad Summas, pro Gradibus vestris competentes, Nobis similiter Mutuandas, Assidendum, & Summas illas ad Diem praedictum in formâ praedictâ Mittendum,
Sufficientes securitates, pro Summis praedictis, vobis, & aliis hujusmodi Creditoribus nostris, in hac parte, Solvendis, adtunc recepturi,
Et ad Nos, tàm de Nominibus omnium & singulorum, qui Nobis aliquas Summas mutuârunt, ac de singulis Summis, sic per ipsos Mutuatis, quàm de Nominibus illorum, qui coram vobis mutuare recusârunt, sub Sigillis vestris, vel unius vestrûm, ad Diem praedictum, distinctè & apertè, Certificandum;
Remittentes Nobis tunc hoc Breve:
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & expleatis in formâ praedictâ;
Damus autem Vicecomiti nostro Comitatûs praedicti, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris ejusdem Comitatûs, quòd vobis, & cuilibet vestrûm, in Praemissis faciendis & explendis, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Eborum, septimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Eodem modo assignantur subscripti, in Comitatibus & Locis subscriptis, sub Datâ subscriptâ; videlicet,
Henricus Comes Northumbriae.
Radulphus Comes Westmerlandiae.
Willielmus Eure
Chivaler.
Johannes Clereuese Chivaler.
Alexander Nevile.
Marmaducus Darell.
Johannes Pygot.
Robertus Horneby.
Willielmus Gower.
Cristoferus Couzers.
Willielmus de Burgh.
Johannes de Kyllum.
Willielm. Lassellys de Sourby
.
in Northrithyngo in Comitatu Eborum.
Teste ut supra.
Milo de Goldysburgh.
Willielmus Darell.
Willielmus de Lokton.
Marmaducus de Thwyng,
Henricus Maunsell.
Willielmus Belforth.
Robertus de Norton.
Willielmus Franke
.
in Northrithyngo in Comitatu Eborum.
Teste ut supra.
Ricardus Comes Warrwicae in Villâ Bristoll.
Teste ut supra.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Henrico Courtenay Comiti Devoniae, ac, dilectis & Fidelibus suis, Johanni Arundell Chivaler, Rogero Bole Praecentori Ecclesiae Cathedralis Exoniae, Johanni Wynard, & Johanni Bosom, ac Vicecomiti Comitatûs Devoniae, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos in propriâ Personâ nostrâ, &c. ut supra usque ubi, evocandas, & tunc sic, coram vobis, seu aliquo vestrûm, &c. ut supra usque ibi, Thesaurario nostro Angliae, & tunc sic, citra Octavum Diem Maii, &c. ut supra usque ibi, Damus autem, & tunc sic, Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris Comitatûs praedicti, quòd vobis, & cuilibet vestrûm, in Praemissis faciendis & explendis, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Aprilis.
Consimiles Literae Regis Patentes diriguntur Personis subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub Datâ subscriptâ; videlicet,
Waltero Hungerford Chivaler.
Hugoni Luterell Chivaler.
Magistro Simoni Sydenham.
Decano Ecclesiae Beatae Mariae Eborum
.
Magistro Johanni Hody.
Magistro Johanni Baath.
Vicecomitibus
.
in Comitatibus Somers. Dors. & Wilts. Teste ut supra.
H. Episcopo Wintoniensi.
Vicecomitibus
.
in Comitatibus Sutht. & Surr. Teste ut supra.
H. Archiepisco Cantuar.
Thomae Domino de Ponyngges.
Johanni Pelham
Chivaler.
Vicecomitibus.
in Comitatibus Kantiae & Sussex. Teste ut supra.
Thomae Chaucer Armigero.
Johanni Wallicotes Armigero.
Johanni Golafre Armigero.
Vicecomitibus.
in Comitatibus Oxon. & Berks. Teste ut supra.
Reginaldo de Grey de Ruthyn Ch valer.
Johanni Cornwaill Chivaler.
Thomae Bromeflete Chivaler.
Thomae Waweton.
Thomae Strikland.
Hugoni Hasilden.
Vicecomiti
.
in Com. Bedf. Teste ut supra.
Willielmo Molyns Chivaler.
Ricardo Wyot.
Johanni Barton
Juniori.
Willielmo Massy.
Georgio Longevyle.
Waltero Fitz Richard.
Vicecomiti
.
in Comitatu Bucks, Teste ut supra.
citra primum diem Maii proximò futurum.
Rogero Flore.
Johanni Basynges
Chivaler.
Thomae Burton Chivaler.
Henr. Plesyngton Chivaler.
Roberto Browe.
Vicecomiti
.
in Com. Rotel. Teste ut supra.
Johanni Sprigy Majori Villae Norhampton in Villa Norhampton.
Teste ut supra.
Rogero Flore.
Nicholao Merbury.
Johanni Longeville.
Johanni Catesby.
Thomae Wake.
Vicecomiti
.
in Comitatu Norhampt. Teste ut supra.
citra primum diem Maii proximò futurum.
Johanni Leventhorp.
Johanni Pyrient.
Johanni Hotoft.
Salomoni Freston.
Vicecomiti
.
in Com. Hertf.
Teste Rege apud Westmonasterium Decimo quarto Mai.
Lodowico John.
Roberto de Teye.
Ricardo Baynard.
Vicecomiti
.
in Com. Essex. Teste ut supra.
citra Octabas Sanctae Trinitatis proximò futuras.
April 8. Restitution of endowments to the college of Mignon, Paris. Rouen Castle.
O. x. 98. H. iv. p. iv. 20.
Pro Collegio de Mignon Parisius.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 33.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Pro Parte Magistri & Scolarium de Mignon Parisius Nobis exponebatur quòd, inter alia, ad suam Sustentationem, in primariâ Fundatione ejusdem Collegii, piâ Devotione collata, Dotati extiterunt de Portu, Peagio, & Traversu Domorum super Sayn in Castellana de Poissy, prout ex quibusdam Literis, in ea parte nobis & Concilio nostro exhibitis, pleniùs apparebat,
Asserebantque quòd, à tempore Dotationis praedictae, in tempus quo, divino nutu, Ducatum nostrum Normanniae CONQUISIVIMUS, Magistri & Scolares Collegii praedicti, quicumque pro tempore existentes, Portum, Peagium, & Traversum praedicta habuerunt, tenuerunt, & possiderunt, absque impedimenti cujusque vel contradictionis obstaculo, liberè, pacificè, & quietè,
Nobis humiliter supplicantes quatenus, Pietatis intuitu, favoreque studii, ac contemplatione PACIS FINALIS, inter praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos pridem, largiente Domino, COMPOSITAE, gratiosè providere dignaremur quòd iidem Magister & Scolares, eorúmque Successores, Portu, Peagio, & Traversu praedictis gaudere possint & valeant, sicut ante,
Nos igitur (eorum Supplicationibus favorabiliter inclinati) De Gratia nostra speciali, Concessimus & Concedimus, per Praesentes, praefatis, Magistro & Scolaribus, quòd ipsi, & eorum Successores IMPERPETUUM, habeant & teneant Portum, Peagium, & Traversum praedictâ, eisdem modo & formâ quibus ipsi eadem, ante CONQUESTUM nostrum praedictum, habuerunt, tenuerunt, & possiderunt, ac prout & quatinus Ipsi & Praedecessores sui eisdem Portu, Peagio, & Traversu, a tempore Dotationis supradictae, hactenus rationabiliter usi sunt & gavisi;
Mandantes, Tenore Praesentium, dilectis & fidelibus nostris, Thesaurario nostro Generali Normanniae, ac Praesidenti & Gentibus de Camerâ nostrâ Compotorum ibidem, necnon caeteris Justiciariis, Officiariis, & Ministris, praesentibus & futuris, quorum interest, quòd praefatos, Magistrum & Scolares, & Successores suos, praesenti Concessione nostrâ, in formâ quâ Prae- dictum est, uti & gaudere permittant absque Molestatione seu Impedimento quocumque.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum suum Rothomagi, octavo die Aprilis.
Per ipsum Regem ad Relationem Magni Concilii.
April 8. The K.'s bailiffs in Normandy, and Richard Worcester, captain of Bernay, are ordered to summon English men-at-arms and archers to join Thomas earl of Salisbury or other captains. Rouen Castle.
O. x. 99. H. iv. p. iv. 21.
De festinando ad Comitem Sarum.
An. 9. H. 5. Ibid. m. 37. dor.
Rex, Ballivo nostro de Roven, Salutem.
Vobis Mandamus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in locis, infra Ballivam vestram, ubi meliùs expedire videritis, publicè & notoriè, ex parte nostrâ, Proclamari faciatis,
Quòd omnes & finguli Homines ad Arma & Sagittarii, & generaliter omnes Anglici (cujuscumque Statûs aut Conditionis fuerint) versus, carissimum Consanguineum nostrum, Thomam Comitem Sarum, Locumtenentem Ducatûs nostri Normanniae, seu magnum Senescallum ejusdem Ducatûs nostri, aut alios Capitaneos, in eorum Comitiva, vel ad Garnesias nostras, infra Ducatum nostrum praedictum, seu alias partes nobis subjectas, existentes, ad Finem quòd ipsi cum eisdem ad Vadia nostra capienda retineri possint, absque dilatione aliquâ, se trahant, properent, & festinent, sub Poena Amissionis Vitae eorum,
Et quod nullus eorum aliqua Victualia, seu alia Deveria, ab aliquibus Ligeis seu Subditis Ducatûs & Partium praedictarum, absque promptâ Solutione in manu, vel aliter prout cum eisdem poterit concordari, capiat seu capi faciat sub Poenâ supradictâ,
Et ulterius, in locis supradictis, publicè, ex parte nostrâ, de novo proclamari faciatis quasdam Literas nostras Patentes, apud Rothomagum, vicesimo quarto die Januarii ultimò praeterito, factas, & vobis nuper transmissas,
Mentionem facientes quòd nullus Janitor sive Custos Portarum quarumcumque Villarum seu Fortaliciorum, in Obedientiâ nostrâ praedictâ existentium, aliqua Proficua a Ligeis seu Subditis nostris praedictis quovis modo capiat, nec quod nullus (cujuscumque statûs fuerit) Equos, Jumenta, seu alia Bestias, vel Animalia, absque Voluntate Partis capiat seu capi faciat quovis modo, sub certâ Poenâ in eisdem Literis nostris contentâ, ac de certis aliis Punctis, Articulis, & Circumstantiis, in dictis Literis nostris specificatis, prout in eisdem Literis pleniùs continetur,
Et ea omnia & singula, in eisdem contenta, firmiter & districtè custodiri & observari faciatis,
Et quòd vos per totum Balliagium vestrum Equitatis, ad Transgressores & alios quoscumque, contra Pacem facientes & Delinquentes, absque favore aliquo, cum effectu, sine dilatione, Castigandum & Puniendum,
Et omnia alia & singula supradicta debitè Exequendum, prout gravem Indignationem nostram evitare, & de Praemissis nobis respondere volueritis, nullatenus omittatis.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, octavo die Aprilis.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis; videlicet,
Ballivo nostro de Caux.
Ballivo nostro d'Eureux.
Ballivo nostro de Alencon.
Ballivo nostro de Gisors.
Ricardo Worcestre
Capitaneo Villae Regis de Bernay.
Ballivo nostro de Caen.
Ballivo nostro de Constantin
.
April 11. Safe conducts for Archibald earl of Douglas and Walter Styward, earl of Athol and Caithness. Hoveden.
O. x. 99. H. iv. p. iv. 21.
Pro Comite de Douglas & pro Comite Atholiae.
An. 9. H. 5. Scot. 9. H. 5. m. 3.
Rex, universis & singulis Marchiarum Regni nostri Angliae versus Scotiam Custodibus, ac Admirallis, Capitaneis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Consanguineum nostrum, Archibaldum Comitem de Douglas, cum Sexaginta Personis in Comitivâ suâ, vel infra (cujuscumque Statûs, Gradûs, Praeeminentiae, Dignitatis, vel Conditionis existant) cum Equis, Rebus, Bonis, & Hernesiis suis quibuscumque, in Regnum nostrum Angliae, conjunctim, & divisim, veniendo, ibidem morando & perhendinando, ac exinde, quotiens & quando eis placuerit, ad partes Scotiae, sine impedimento quocumque, redeundo,
Nolentes quòd dictus Comes, nec aliquis secum veniens, ratione Contractûs, Juramenti, Conditionis, seu Obligationis, ante ipsorum Comitis & secum venientium vigore praesentis nostri salvi Conductûs, in Regnum nostrum Primos Ingressum & Adventum initorum, sive factorum, praestitorum, aut contractorum, vel propter Marquam, Contromarquam, aut Prisalias, seu Reprisalias, inter Regnum nostrum Angliae & Regnum Scotiae, seu Partes Flandriae, aut quascumque alias Partes, ante diem dictorum Ingressûs & Adventûs, concessas, seu propter quascumque alias Causas, Diem ipsorum Ingressûs & Adventûs, de quo praefertur, praecedentes, quocumque modo nominandas, Operibus vel Verbis implacitentur, acusentur, occasionentur, molestentur in aliquo, seu graventur, in Judicio, vel extra, per Nos, seu Ligeos & Subditos nostros quoscumque;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Comitem, cum Sexaginta Personis in Comitivâ suâ, vel infra (cujuscumque Statûs, Gradûs, Praeeminentiae, Dignitatis, vel Conditionis existant) cum Equis, Rebus, Bonis, & Hernesiis suis quibuscumque, in Regnum nostrum Angliae, conjunctim, & divisim, veniendo, ibidem morando & perhendinando, ac exindè, quotiens & quando eis placuerit, ad partes Scotiae, sine Impedimento quocumque, redeundo, manuteneatis, protegatis, & defendatis,
Non inferentes eis, seu eorum alicui, nec ab aliis inferri permittentes, Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Arestum, Impedimentum aliquod, seu Gravamen, ratione Contractûs, Juramenti, Conditionis, seu Obligationis, ante ipsorum Comitis & secum venientium, vigore praesentis nostri salvi Conductûs, in Regnum nostrum primos ingressum & adventum initorum, sive factorum, praestitorum, aut contractorum, vel propter Marquam, Contromarquam, aut Prisalias, seu Reprisalias, inter Regnum nostrum Angliae & Regnum Scotiae, seu partes Flandriae, aut quascumque alias partes, ante diem dictorum Ingressûs & Adventûs, concessas, seu propter quascumque alias Causas, diem ipsorum Ingressûs & Adventûs, de quo praefertur, praecedentes, quocumque modo nominandas, operibus vel verbis,
Et, si dicti Comes seu secum venientes, aut eorum aliquis, contra Praesentium Tenorem, in aliquo implacitentur, accusentur, occasionentur, arestentur, vel aliquo modo, operibus vel verbis, graventur, implacitetur, occasionetur, arestetur, vel aliquo modo gravetur ipsorum aliquis, ipsis, vel illi, sic laesis, aut laeso, gravatis, aut gravato, competentes & rationabiles Emendas & Satisfactionem congruam fieri facere promittentes per Praesentes.
In cujus &c. usque ultimum diem Maii proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Hoveden, undecimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis de salvo Conductu habet Walterus Styward Comes Atholiae & Cathenensis, sub eadem Datâ.
Per ipsum Regem.
April 14. Safe conduct for persons sent by the duke of Bourbon to Bourdeaux with part of his ransom. Rouen Castle.
O. x. 100. H. iv. p. iv. 21.
Pro Duce Burboniae.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 41.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Vicesimum sextum Diem Maii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum &c. Decem Personas, vel infra, Servientes, carissimi Consanguinei sui, Johannis Ducis Burboniae, Armatas, vel non Armatas, ac totidem Equos suos, pro conducendo Parcellam Financiae ipsius Ducis usque Civitatem Regis Burdegaliae, tàm per Terram, quàm per Aquam, transeundo, ibidem morando, & exindè ad propria redeundo, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Et ideò &c.
Proviso semper quòd Personae praedictae quicquam &c.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum suum Rothomagi, decimo quarto die Aprilis.
Per ipsum Regem ad Relationem Magni Concilii.
April 14. The K. desires Pandulph bp. of Coutances, the bps. of Avranches and Seez, the vicars of the dioceses of Rouen, Evreux, Lisieux, and Bayeux, and the dean of Mantes, to collect the first of the two tenths granted by the duchy. Rouen.
O. x. 101. H. iv. p. iv. 21.
De Prima Decima colligenda pro Rege.
An. 9. H. 5. Pat. Norm. 9. H. 5. m. 39. dors.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Pandulpho, eâdem gratiâ, Episcopo Constantiensi, seu ejus Vicariis in Spiritualibus, Salutem.
Inter caeteras regalis, nobis coelitùs commissi, Regiminis Curas & Solicitudines, Regiis humeris incumbentes, votis nostris occurrit praecipuum, ea, nostris temporibus, ubique locorum Nobis Subditorum, stabilire, prosequi, & complere, quae nostris Subditis Pacem pareant, Justitiae fructum afferant unicuique quod suum est.
Eo propter,
Nostrae considerationis aciem dirigentes specialiter ad ipsum nostrum Normanniae Ducatum, & alias Partes supradictas per Nos, Salvatoris Pacis, Justitiae & Aequitatis Directoris, operante gratiâ, Conquestos, ipsorúmque Ducatûs & Partium tranquillum Regimen, & Populi ibidem degentis Tuitionem, ut Pacis & Justitiae fruantur dulcedine, defendantur a nostris & eorum Hostibus, praeserventur a noxiis, in suisque securi conversentur Domibus & Possessionibus, tàm infra quàm extra Villarum & Castrorum nostrorum Moenia constitutis, Terrásque suas, Agros, & Vineas, aliasque Possessiones ad debitam Culturam reducere valeant sine metu, optatâ Libertate potiantur & gaudeant, vitenturque jam ibidem experta Pericula, & Populus Partium earumdem, ab Opprimentium Protectus Incursibus, sedeat, sedendo quiescat in pulchritudine Pacis & Tabernaculis Justitiae, Praemissorumque laetitiâ gaudiosè nutritus optatis semper proficiat incrementis,
Ex nostrâ certâ scientiâ, & de avisamento Concilii nostri, Tres Status nostrorum Ducatûs & Patriae praedictorum (videlicet, Cleri, Nobilium, & Civium nostrorum caeterorum) serie Brevium pud Villam nostram Rothomagensem coram Nobis fecimus evocari,
Quibus Statubus, tunc praesentibus coram Nobis, palam exponi fecimus intentionem nostram in Praemissis & aliis nonnullis, concernentibus sanum, securum, ac salubrem Statum & Bonum universale Reipublicae nostrorum Ducatûs & Patriarum praedictorum,
Eosdem Status requirentes attentè quatenus super Praemissis nobis impartirentur & praeberent Auxilium, Consilium, & Juvamen,
Super quibus, habitâ inter eosdem Deliberatione providâ & maturâ, & perpendentibus ipsis evidenter quòd ad Praemissorum executionem debitam & efficacem opus erat Finantiis plurimis & permaximis Pecuniarum Summis, tandem alter praedictorum Statuum, Status quidem honorabilis Cleri (viz.) Praelati & Ecclesiasticae Personae Ducatûs & Patriae nostrorum praedictorum, Exemptae & etiam non Exemptae, suarum mentium desideriis & intimis affectibus Praemissa cupientes adimpleri, quo magis eadem commodiùs exequi valeremus cum effectu, duas Decimas per ipsos Praelatos & Personas Ecclesiasticas, Ducatûs & Patriae nostrorum praedictorum, de Praelaturis & Beneficiis suis quibuscumque, tàm Exemptis, quàm non Exemptis, Nobis, certis Terminis persolvendas, Concesserunt,
Quocirca vos attentiùs quo valemus, Tenore Praesentium, Monemus, Requirimus, & hortamur quatinus de Beneficiis quibuscumque Ecclesiasticis Taxatis praedictam unam Decimam, & aequivalentem Summam de non Taxatis, a Capitulis, Abbatibus, Prioribus, Conventibus, Collegiis, & caeteris Personis Ecclesiasticis, Exemptis & non Exemptis, vestrarum Civitatis & Dioecesis (cujuscumque Praeeminentiae, Dignitatis, Statûs, ac Conditionis existant) secundum praesentem Cursum Monetae nostrae Colligatis, & Levetis, ac Recipiatis, seu Colligi, & Levari, ac Recipi faciatis per talem pro quo de dictâ Decimâ Nobis respondere volueritis.
Et Nobis, seu Thesaurario nostro Normanniae, in Villâ nostrâ Cadomensi, infra Quindecim Dies proximò futuros, integraliter solvatis, seu solvi faciatis,
Et Personas Ecclesiasticas quascumque supradictas, omni dilatione postpositâ, per Monitiones & Censuras Ecclesiasticas, in eorum Personas, & Interdicti Sententias, in eorum Loca, fulminandas, & alias quascumque vias & modos legitimos, ad Solutionem Decimae supradictae, dictis Die & Loco, ut praemittitur, faciendam, Coherceatis, & faciatis contra easdem debitam Executionem, &, si opus sit, per Invocationem Brachii Secularis, praedictas Personas ad Solutionem praedictae Decimae Compellatis, seu Compelli faciatis cum effectu, taliter quòd a Nobis valeatis de promptâ diligentiâ commendari:
De Nomine verò & Cognitione dicti Collectoris sive Receptoris, per vos in hac parte deputandi, praefatum nostrum Thesaurarium Normanniae, dictis Die & Loco, debitè certificetis.
Data apud Rouen, decimo quarto Die Aprilis.
Per ipsum Regem ad Relationem Magni Concilii.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis; videlicet,
Venerabili in Christo Patri Episcopo Abrincensi, seu ejus Vicariis in Spiritualibus ibidem.
Venerabili in Christo Patri
Episcopo Sagiensi, seu ejus Vicariis &c.
Vicariis in Spiritualibus Episcopatûs Bajocensis, Sede ibidem vacante.
Vicariis in Spiritualibus
Episcopi Ebroicensis, ipso Episcopo in remotis agente.
Vicariis in Spiritualibus
Episcopi Lexoviensis, ipso Episcopo in remotis agente.
Vicariis in Spiritualibus
Archiepiscopatûs Rothomagensis.
Dilecto sibi in Christo, Decano Ecclesiae Collegiatae beatae Mariae de Medunta.
April 18. Nicholas de Venderez is appointed archdeacon of Angi. Rouen Castle.
O. x. 102. H. iv. p. iv. 22.
De Archidiaconatu Collato.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 40.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Notum facimus quòd, si Archidiaconatus Angi, quem, dilectus nobis, Nicholaus de Venderez Capellanus in Ecclesiâ Cathedrali Rothomagensi noscitur pacificè possidere, Praedecessorum nostrorum vel Nostris temporibus, in Regalia vacaverit, aut vacet ad praesens,
Propter quod ad ipsos Praedecessores nostros, vel ad Nos, ipsius Archidiaconatûs Collatio, Jure Regaliae, pertinuerit, aut ad Nos pertineat quovis modo,
Nos ipsum Archidiaconatum dicto Nicholao Contulimus & Conferimus per Praesentes,
Intuitu Pietatis & de gratiâ speciali Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopatûs Rothomagensis, necnon, dilectis nobis in Christo, Decano & Capitulo Ecclesiae praedictae, Mandantes quatinus praefatum Nicholaum in dicti Archidiaconatûs Possessionem manuteneant & conservent,
Et eidem de Fructibus, Redditibus, Obventionibus, Emolumentis, & Juribus universis, ad eundem spectantibus, respondeant aut faciant inregrè responderi;
Concessimus insuper eidem Nicholao, & Concedimus per Praesentes, de Gratiâ supradictâ, ut, virtute praesentis Collationis nostrae, Possessionem hujusmodi Archidiaconatûs nullatenus adipisci teneatur, Usu, Stilo, Consuetudine, Observantiâ, vel Edictis contrariis non obstantibus quibuscumque.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, decimo octavo die Aprilis.
April 18. Henry Birton is appointed governor of the lazar-house called Leprosaria de Contesse, near Meulent, on the resignation of William Lestandart. Rouen Castle.
O. x. 102. H. iv. p. iv. 22.
De Administratione Hospitalis.
An. 9. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Dedimus & Concessimus, dilecto nobis, Religioso Viro, Henrico Birton Praemonstracensis Ordinis Administrationem, sive Regimen Leprosariae prope Meulenc, vacata Leprosaria de Contesse, per Resignationem Guillielmi Lestandart, ultimi Administratoris ejusdem, vacantem, & ad nostram Donationem spectantem ut dicitur,
Habendam cum suis Juribus & Pertinentiis quibuscumque,
Mandantes, Tenore Praesentium, Ballivo nostro de Mante & Meulenc, vel ejus Locumtenti apud Meulenc ibidem, quòd praedictum Henricum, vel ejus Procuratorem, in corporalem Possessionem Leprosariae praedictae ponant & inducant, seu poni & induci faciant,
Necnon Fructibus, Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis, spectantibus ad eandem, uti & gaudere permittant, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis;
Proviso semper quòd praedictus Henricus Compotum, inde debitum, si & ubi debetur, prout moris est, reddere teneatur.
In cujus &c.
Dat. apud Castrumnostrum Rothomagi, decimo octavo die Aprilis.
April 18. Restitution of the temporalities of the abbey of Val de S. Marie, near Pontoise. Rouen Castle.
O. x. 103. H. iv. p. iv. 22.
De Restitutione Fructuum.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 39. dors.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Thesaurario nostro Generali Normanniae, ac Praesidenti & Gentibus de Camera nostra Compotorum, necnon Universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Praepositis, Receptoribus, ac aliis Officiariis & Ministris, infra Ducatum nostrum Normanniae ac alias Partes Franciae nobis Subjectas ubilibet constitutis, Salutem.
Mandamus Vobis, & Vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd, dilectos nobis in Christo, Abbatem & Conventum du Val, beatae Mariae prope Pontoise omnimoda Fructus, Redditus, Obventiones, & Emolumenta quorumcumque Beneficiorum suorum, & aliorum Terrarum, Tenementorum, Reddituum, & Possessionum, infra Ducatum & Partes praedictos existentium, necnon Arreragia eorumdem, inde pro Termino Paschae ultimò praeterito a retro existentia, si quae fuerint,
Solummodo Reservatis hiis, quae circa Reparationes, & in Sustentationem Divini Cultûs, ac Onera ordinaria & alia rationabilia applicantur,
Habere & tenere, & ipsos Abbatem & Conventum Fructibus, Redditibus, Obventionibus, & Emolumentis illis de caetero uti & gaudere pacificè permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis in contrarium directo, non obstante.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, Decimo octavo die Aprilis.
April 20. Collation of John Basseti to the prebend of Baally, in the parish of Londmarus, in Rouen. Rouen Castle.
O. x. 103. H. iv. p. iv. 22.
Super Praebenda de Baally.
An. 9. H. 5. Norm. 9 H. 5. m. 40.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Notum facimus quòd, si Canonicatus & Praebenda Ecclesiae Rothomagensis, vulgariter nuncupata Praebenda de Baally, in Parochia de Londmarus,
Quos, dilectus nobis, Magister Johannes Basseti, in Decretis Licentiatus, in eadem Ecclesia Rothomagensi noscitur pacificè possidere,
Praedecessorum nostrorum, vel nostris temporibus, JURE REGALIAE, vacaverint, aut vacent ad praesens,
Propter quod ad ipsos Praedecessores nostros, vel ad Nos, ipsorum Canonicatûs & Praebendae Collatio, JURE REGALIAE, pertinuerit, aut ad nos pertineat quovis modo,
Nos ipsos Canonicatum & Praebendam dicto Johanni Contulimus & Conferimus per Praesentes,
Intuitu Pietatis & de Gratia speciali Venerabilibus Viris Decano & Capitulo Ecclesiae praedictae Mandantes, quatenus praefatum Johannem in dictorum Canonicatus & Praebendae Possessionem matuteneant & conservent, & eidem de Fructibus, Redditibus, Obventionibus, Emolumentis, & Juribus universis, ad eosdem spectantibus, respondeant & faciant integrè responderi;
Concessimus insuper eidem Johanni, & Concedimus per Praesentes, de Gratiâ supradictâ, ut, virtute praesentis Collationis nostrae, Possessionem hujusmodi Canonicatûs & Praebendae nullatenus adipisci teneatur, Usu, Stilo, Consuetudine, Observantiâ, vel Edictis contrariis non obstantibus quibuscumque.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, Vicesimo die Aprilis.
April 21. Richard Walstede, bailiff of Caux, and William le Provost, are ordered to audit the accounts of John Culerier, receiver of the abbey of Fescamp. Rouen Castle.
O. x. 103. H. iv. p. iv. 22.
De Audiendo Compotum.
An. 9. H. 5. Ibid. m. 35. d.
Rex, Dilecto & fideli suo, Ricardo Walstede, Ballivo suo de Caux, ac, dilecto sibi, Gullielmo le Provost, Salutem.
Sciatis quòd Assignavimus vos, conjunctim, & divisim, ad Audiendum & Recipiendum Compotum Johannis Culerier, Receptoris Abbatiae de Fescamp, de omni eo quod Recepta Officii sui, de tempore quo in Officio illo steterit, habet & debet computare,
Caeteráque, quae ad hujusmodi Compotum Audiendum & Recipiendum pertinent, Faciendum & Exequendum,
Et nos & Concilium nostrum de Compoto illo, cùm sic factum fuerit, indilatè Certificandum;
Et ideò Vobis Mandamus quòd Compotum praedictum audiatis & recipiatis in forma supradicta:
Damus autem praefato Johanni, Tenore praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in executione Praemissorum, pareat, obediat, & intendat, prout decet.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, Vicesimo primo die Aprilis.
April 24. Restitution of the fruits of the benefices held by Louis Dauviller, dean of Moriton. Rouen Castle.
O. x. 104. H. iv. p. iv. 23.
De Restitutione Fructuum.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 38 d.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Episcopo Abrincensi, seu Vicariis in Spiritualibus ibidem, ac universis & singuli Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, Officiariis, & Ministris nostris, infra Ducatum nostrum Normanniae ubilibet constitutis, Salutem.
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd Ludovicum Dauviller, Decanum Ecclesiae Collegiatae Sanctorum Ebrulfi & Firmati de Moritonio Abrincensis Dioecesis, ac Canonicum Praebendatum in eadem Ecclesiâ, Juratum Ligeum nostrum, omnimoda Fructus, Redditus, Obventiones, & Emolumenta, de Beneficiis praedictis, infra Ducatum nostrum praedictum, provenientia, ac Arreragia inde debita si quae fuerint,
Solummodo Reservatis hiis quae circa Reparationes, & in Sustentationem Divini Cultûs, ac Onera ordinaria & alia rationabilia applicantur,
Habere & Tenere,
Et ipsum Lodowicum Fructibus, Redditibus, Obventionibus, & Emolumentis illis de caetero uti & gaudere pacificè permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis in contrarium directo, non obstante.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, Vicesimo quarto die Aprilis.
April 24. Presentation of Roger Gylder to the chapels of S. Marie de Bisson and S. Sauveur de Maverbe, near Lisieux. Thirteen other presentations of the same date, and six dated Dec. 1. Rouen Castle.
O. x. 104. H. iv. p. iv. 23.
De Collationibus.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. .m. 39.
Rex Vicecomiti nostro d'Ange, Salutem.
Tibi, Tenore Praesentium, Significamus quòd Capellas sive Capellanias, beatae Mariae de Bisson, & Sancti Salvatoris, infra Parochiam de Maverbe prope Liseux, in Dioecese Bajocensi,
Permortem Domini Petri Escombart, ultimi Capellani earumdem, vacantes, & ad nostram Donationem spectantes ut dicitur,
Dilecto nobis, Rogero Gylder Capellano, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, Conferimus & Donamus,
Mandantes quatinus ipsum Rogerum in corporalem Possessionem Capellarum sive Capellaniarum praedictarum ponas, seu poni facias,
Necnon Fructibus, Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis quibuscumque, ad easdem spectantibus, uti & gaudere permittas, & de eisdem ab omnibus, quorum interest, integrè facias responderi, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, Vicesimo quarto die Aprilis.
m. 34.
Rex, Dilectis sibi, Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Bajocensis, Sede ibidem vacante, Salutem.
Vobis, Tenore Praesentium, Significamus quòd Canonicatum & Praebendam,
Quos nuper in Ecclesia praedicta optinere solebat Magister Johannes de Crepone Defunctus, quosque occupat & illicitè detinet Magister Johannes Gervasii,
De Jure liberos & vacantes, per Contractum illicitum & Simoniam, per eundem Johannem Gervasii factas ut dicitur,
Quorum quidem Canonicatûs & Praebendae, sic vacantium, Collatio & omnimoda Dispositio nobis noscuntur pertinere,
Dilecto nobis, Magistro Thomae Moigne, Sacrae Paginae Professori, cum suis Juribus &c. ut supra mutatis mutandis.
m. 31.
Rex, Decano & Capitulo Ecclesiae Collegiatae beatae Mariae de Poissiaco, Salutem.
Vobis, Tenore Praesentium, significamus quòd Canonicatum & Praebendam in Ecclesia praedicta,
Nunc liberos & vacantes per mortem Noeli Priede Capellani, pridem Canonici & Praebendarii ibidem,
Quorum quidem Canonicatûs & Praebendae, sic vacantium, Collatio & omnimoda Dispositio nobis noscuntur pertinere,
Dilecto Nobis Johanni Morlet Clerico, cum suis Juribus &c. ut supra mutatis mutandis.
Ibid. m. 29.
Rex Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Rothomagensis, seu Praesidenti & Capitulo ejusdem, ipso Decano absente, Salutem.
Vobis &c. ut supra usque ibi Ecclesia praedicta, & tunc sic, quos nuper optinere solebat in eadem Magister Johannes Mercherii, nunc liberos & vacantes & in manibus nostris Jure Regaliae existentes, quorum quidem Canonicatûs & Prebendae Collatio & omnimoda Dispositio nobis noscuntur pertinere, dilecto Clerico nostro Magistro Thomae Bruns in utroque Jure Doctori cum suis Juribus &c. ut supra mutatis mutandis.
Consimiles Literas Regis Patentes habent subscripti; videlicet,
Dilectus Regis Magister Nicholaus Canal Licentiatus in Legibus de Canonicatu & Praebenda quos optinere solebat Magister Robertus Faubuisson &c.
Dilectus Clericus Regis Johannes Stopyndon de Canonicatu & Praebenda quos optinere solebat in eadem Magister Johannes Carozoli &c.
Dilectus Regis Magister Dionisius Gastinel Magister in Artibus & in utroque Jure Licentiatus de Canonicatu & Praebenda quos optinere solebat Magister Jacobus de Frevilla.
Dilectus Regis Magister Robertus Morelet Magister in Artibus de Canonicatu & Praebenda quos optinere solebat Magister Jordanus Morin &c.
Dilectus Regis Magister Jacobus Ligatoris Magister in Artibus & Licentiatus in Theologia de Canonicatu & Praebenda quos optinere solebat Magister Simon Fauept &c.
Dilectus Regis Magister Johannes Maugier Magister in Artibus & Licentiatus in Decretis de Canonicatu & Praebenda quos optinere solebat Magister Philippus Porchery &c.
Dilectus Regis Magister Willielmus de Gardinis Magister in Medicina de Canonicatu & Praebenda quos nuper optinere solbat Magister Michael Maupoure per ejus Obitum nunc liberos & vacantes &c.
Dilectus Regis Magister Nicholaus Maulun Licentiatus in Legibus & Bacallarius in Decretis de Sacristaria in Ecclesia in Andeliaco &c.
Dilectus Regis Mathaeus Gaudun Clericus de Canonicatu & Praebenda in Ecclesia Collegiata de Gournayo &c.
Rex, Vicecomiti nostro de Pontandemer, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Tibi Tenore Praesentium significamus quòd Capellam, in Castro de Pontandemer Rothomagensis Dioecesis fundatam, vacantem, & ad nostram Donationem spectantem ut dicitur, dilecto Nobis Gullielmo du Desert Clerico cum suis Juribus &c. ut in prioribus Literis mutatis mutandis.
Ibid. m. 27.
Rex, Praesidenti & Capitulo Ecclesiae Collegiatae Sancti Melloni de Pontisara, Decano ibidem absente, Salutem.
Vobis Tenore Praesentium significamus quòd Canonicatum & Praebendam in Ecclesia praedicta, quos nuper optinere solebat in eadem Magister Anthonius Courandi, nunc liberos & vacantes & in manibus nostris pleno jure existentes, quorum quidem Canonicatus & Praebendae Collatio & omnimoda dispositio nobis noscuntur pertinere, Dilecto Nobis Petro Eurardi Capellano cum suis Juribus &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra, primo die Decembris.
Consimiles Literas habent subscripti; videlicet,
Johannes Berterii Clericus, ad Canonicatum & Praebendam in Ecclesia Bajocen.
Johannes Piedor Capellanus, ad Capellaniam in Hospitali d'Argentem Sagien. Dioecese.
Johannes Denis Bacallarius in Decretis, ad Capellam in Castro de Gaureyo Constancien. Dioecese.
Magister Radulphus Veret, ad Canonicatum & Praebendam in Ecclesia Collegiata Sanctorum Ebrulfi & Firmati de Moritonio, Abrincensi Dioecese.
Ivo de Bostendast Capellanus, Magister in Artibus, & Bacallarius in Legibus, ad Canonicatum & Praebendam in supradicta Ecclesia Collegiata &c.
April 25. Restitution of the temporalities to the dean and chapter of Moreton; also to the abbey of S. Germain de Hay, and five other convents. Rouen Castle.
O. x. 106. H. iv. p. iv. 23.
De Restitutione Temporalium.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 40.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & ut Divinum Servitium ac alia Pietatis Opera (quae in Ecclesia Collegiata Sanctorum Ebrulphi & Firmati de Moretonio Abricensis Dioecesis fieri debeant) plus solito accrescant & ibidem laudabiliùs manuteneantur & sustineantur,
Concessimus, dilectis Nobis in Christo, Decano & Capitulo Ecclesiae praedictae omnia Temporalia, eidem Ecclesiae, infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentia sive spectantia,
Habenda, in Sustentationem Divini Servitii ibidem, ac aliorum Pietatis operum supradictorum, de Dono nostro.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagense, xxv die Aprilis.
Consimiles Literas de Restitutione Temporalium subscriptorum habent subscripti; videlicet,
Abbas & Conventus Abbatiae Sancti Germani de Flay Beluacensis Dioecesis.
Frater Petrus Hayer Prior Prioratûs de Seaulx.
Frater Johannes Alespee Commendator seu Gubernator Hospitalis de Campigni Lexoviensis Dioecesis.
Abbas & Conventus Abbatiae beatae Mariae de Aubecourt propè Poissy.
Oliverus Maillart Prior Prioratûs de la Ferte Macie.
Prior & Conventus Prioratûs & Leprosariae Sancti Egidii de Pontandemer.
April 25. Orders sent to the captains of Rouen, Pontoise, Gisors, and 34 other towns, for the better governance of the garrisons, of whom the people complain. Rouen Castle.
O. x. 106. H. iv. p. iv. 24.
Super Regimine & Jurisdictione quae ad Capitaneos pertinere debeant.
An. 9. H. 5. Ibid. m. 33. d.
Rex, Capitaneo de Rouen, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Quia nonnulli Capitanei Villarum, Castrorum, & Fortalitiorum nostrorum, & eorum Locatenentes, Officiarii, & Ministri, in Ducatu nostro Normanniae, & aliis Locis Conquestûs nostri, sibi temerariò & indebitè vendicant & usurpant in nonnullis Casibus Potestatem, Auctoritatem, & Jurisdictionem, eis nullo modo per Nos attributam aut competentem,
Ac Ligeos & Subditos nostros depraedantur & spoliant Bonis, Catallis, & Rebus suis, & eosdem onerant Exactionibus, Impositionibus, Subsidiis, & Appaticiamentis, tàm in Pecuniis, quàm in Victualibus, & aliis multis modis,
Aliáque nonnulla gravia & enormia Delicta, Crimina, & Excessus nequiter Perpetrant & Committunt, & a suis Soldariis, Stipendiariis, & Servitoribus (quos itaque regere & gubernare tenentur) fieri permittunt in grandem Divinae Majestatis offensam, ac nostri & Legum nostrarum Praejudicium & Contemptum manifesta, necnon dictorum Subditorum nostrorum Ducatûs & Partium praedictorum enervationem & destructionem, nisi & quatenus super hiis, per Nos, de Remedio celeri provideretur & oportuno, ut ex frequentibus dictorum Subditorum nostrorum Querelis, ac ex ipsâ Facti evidentiâ, perpendimus evidenter,
Nos idcircò, Volentes (prout ex suscepti Regiminis Officio tenemur & astringimur) Praemissis obviare & occurrere,
Et Matrem virtutum, Justitiam,
Per quam Reges regnant, & Regna vigent & prosperantur, quâ docemur & instruimur honestè vivere, Alterum non laedere, & Jus suum cuique tribuere,
Ubique Terrarum & Locorum, nobis subjectorum, regere & principari,
Vobis, per Praesentes, articulatim significamus quae & qualia Regimen & Jurisdictio ad Vos, ratione Capitaneatûs praedicti, pertinere debeant,
Et, unà cum hoc, adicimus specialiter quosdam Articulos, quos,
Sub Poenis, in ea parte de Jure incumbentibus, ac aliis Poenis per Nos specialiter institutis, &, si in aliquo Ar- ticulorum illorum Poena limitata non fuerit, sub Poena Imprisonamenti, & alterius amplioris Poenae, pro nostrae voluntatis arbitrio imponendae,
Volumus & districtè PRAECIPIMUS observari,
Et Inprimis, pro Salva Gardia Loci praedicti, Custodiae vestrae per Nos commissi, VOLUMUS & DECERNIMUS quòd omnes & singuli Soldarii seu Stipendiarii praedicti Loci, ac alii, qui circa tutam & salvam Gardiam ejusdem vacare & intendere tenentur, quatenus ad eos & quemlibet eorum spectat, Vobis in ea parte Pareant, Obediant, & Intendant in omnibus & singulis, concernentibus Salvam Gardiam ac tutam & securam Custodiam ejusdem Loci:
Et quòd ad Vos, vestrósve Officiarios & Deputatos, spectet & pertineat Regimen & Gubernatio, tàm per Diem, quàm per Noctem, Murorum, Portarum, Exituum, Fossatorum, ac Vigiliarum Loci praedicti; circa quae praecipimus & Mandamus quòd providè, diligenter, & solerter, tàm per Diem, quàm per Noctem, Invigiletis & Intendatis:
Ac Castigetis, Puniatis, & Coherceatis, juxta Casûs seu Delicti Qualitatem & exigentiam, Soldarios, Stipendiarios, & alios quoscumque, in Praemissis aut circa ea quomodolibet Transgredientes, Delinquentes, aut Offendentes; abstinendo vos omninò ab Oppressionibus, Extortionibus, & Exactionibus indebitis quibuscumque, ratione praetensi Neglectûs Vigiliarum Nocturnarum, aut alio quovis exquisito colore.
Item, Volumus quòd habeatis Gubernationem, & Determinationem, ac Discutionem quarumcumque Contentionum, Litium, sive Causarum, Motarum sive Movendarum, inter Soldarios de Garnisione vestra, ratione Butinorum & Lucrorum, ex facto Guerrae provenientium, ac etiam Soldarios ejusdem Garnisionis & alios, ratione Lucrorum hujusmodi, quae habuerint & optinuerint in Equitationibus, aut quocumque Viagio, seu Excercitio Guerrae, sub vobis factis.
Item, Volumus quòd Vos, ac omnes & singuli Soldarii, Stipendiarii, Officiarii, & Ministri vestri, sitis in omnibus humiliter Obedientes, Parentes, Intendentes, & Auxiliantes Locumtenenti nostro Normanniae, ac Cancellario, Thesaurario, Senescallo, Ballivis, & aliis Officiariis nostris, in eorum Officiis exequendis; & eisdem Armatâ manu Assistentes & Ferentes opem, cùm super hoc fueritis per eosdem congruè requisiti.
Item, Praecipimus & Mandamus quòd non faciatis, nec per Soldarios, Stipendiarios, Servitores, seu Ministros vestros fieri permittatis aliquas Exactiones, Paticias, Prisias Animalium, Bladorum, aut aliorum quorumcumque Bonorum, seu Impositiones, quovis exquisito colore, super Villis, Parochiis, aut Subditis nostris quibuscumque, prout superinde Nobis ac dictis Subditis nostris super hoc volueritis respondere.
Item, quia nonnulli Soldariorum Garnisionum nostrarum, & eorum Servitores & Ministri, nec Deum timentes, nec Hominem verentes, tenent, ut informamur, Mulieres in Concubinatu, & (quod deterius est) in Adulterinis & aliis illicitis Amplexibus,
Et, dùm non habuerint unde hujusmodi voluptuosam & illecebrem Conversationem suam (quae prodigos & inordinatos Sumptus exigit & requirit) sustentare valeant, Bona dictorum Fidelium & Subditorum nostrorum Praedantur, Furantur, Diripiunt, Exigunt, & Extorquent, Divinae Majestatis Iram in se & alios provocantes, & in Nostri ac totius nostrae Reipublicae nostrorumque Subditorum grande Periculum, Praejudicium, & Gravamen,
Vobis PRAECIPIMUS & MANDAMUS quòd nullum Soldariorum, seu Stipendiariorum hujusmodi (cujuscumque Statûs aut Conditionis fuerit) aut ejus Servitorem seu Ministrum, permittatis habere sive tenere Mulierem aliquam in hujusmodi Concubinatu, aut aliis quibuscumque prohibitis seu illicitis Amplexibus,
Et, si quem inveneritis contrafacientem, faciatis Eum, omni Favore postposito, Carceribus mancipari ad omne minus ad Mensem, & ad amplius tempus juxta quod Delicti qualitas exiget & requiret,
Pro quo quidem Mense sive tempore carebit etiam Vadiis & Stipendiis, nec a Carceribus hujusmodi exire permittatur donec rationabilem Securitatem invenerit, sub certâ Poenâ, per vos in ea parte limitandâ, quòd benè & honestè conversabitur & se habebit in futurum.
Item, ad finem quòd nec Vos, nec aliquis Soldariorum aut Stipendiariorum nostrorum, futuris Temporibus, praetendere poterit in ea parte Ignorantiam, mittimus vobis certos Articulos Praesentibus interclusos, quos, secundùm Tenorem & Formam eorumdem, districtè VO- LUMUS Observri, quos aliàs, per Ballivos nostros, Publicari fecerimus & Proclamari,
Vobis, ultra Praemissa, districtè PRAECIPIENTES & MANDANTES, sub Poena Indignationis nostrae, quòd circa Praemissorum Observantiam fideliter & diligenter Intendatis, & quòd nullatenus usurpetis seu excercere praesumatis quovis modo Jurisdictionem Ordinariam, ad Ballivos & alios Justiciarios nostros spectantem sive pertinentem.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, xxv die Aprilis.
Per ipsum Regem ad Relationem Magni Concilii.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis; videlicet,
Capitaneo de Pontoise velejus Locumtenenti ibidem.
Capitaneo de Gisors &c.
Capitaneo de Meulenc &c.
Capitaneo de Mante &c.
Capitaneo de Vernon &c.
Capitaneo de pont de l'Arche &c.
Capitaneo de Louvers &c.
Capitaneo de Gournay &c.
Capitaneo de Neufchastel & de Torchy.
Capitaneo de Aumarle.
Capitaneo de Estrippaigny.
Capitaneo de Eu.
Capitaneo de Harflieu.
Capitaneo de Caudebec.
Capitaneo de Guilliard.
Capitaneo de Gallion & Goulettes.
Capitaneo de Honneflieu.
Capitaneo de Tonque.
Capitaneo de Bernay.
Capitaneo de Caen.
Capitaneo de Baieux.
Capitaneo de Carenten.
Capitaneo de Chierburgh.
Capitaneo de Auerences.
Capitaneo de Constance.
Capitaneo de Samlo.
Capitaneo de Faloise.
Capitaneo de Vire.
Capitaneo de Valoignes.
Capitaneo de Reyneville.
Capitaneo de Daufront.
Capitaneo d'Eureux.
Capitaneo de Couches.
Capitaneo de Vernuyl.
Capitaneo de Dieppe.
Capitaneo de Poissy
.
April 26. Safe conduct for Peter de Fleurimont, sent by the duke of Bourbon to sir John Cornewaill. Rouen Castle.
O. x. 108. H. iv. p. iv. 24.
Pro Duce Burboniae.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 40.
Rex, per Literas suas Patentes, per Viginti Dies proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum &c. Petrum de Fleurimont, Servientem, carissimi Consanguinei Regis, Johannis Ducis Burboniae,
Quem idem Dux in Regnum Regis Angliae, penes Johannem Cornewaile Militem, pro certâ Summâ eidem Johanni solvendâ, mittere proponit, ut accepit,
Versus idem Regnum, tàm per Terram, quàm per Aquam, transeundo, ibidem morando, & exindè salvò & securè redeundo, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Et ideò &c.
Proviso semper quòd ipse quicquam &c. usque ibi faciat attemptari.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum suum Rothomagi, xxvi die Aprilis.
April 26. The K. desires Humfrey duke of Gloucester, constable of Dover Castle and warden of the Cinque Ports, to warn the barons of the Cinque Ports to provide their service of ships for the K.'s intended voyage. Westm.
O. x. 108. H. iv. p. iv. 25.
Pro Viagio Regis.
An. 9. H. 5. Claus. 9. H 5. m. 24.
Rex, Carissimo Fratri suo, Humfrido Duci Gloucestriae, Constabulario Castri sui Dovorriae, & Custodi Quinque Portuum suorum, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Cùm Barones nostri Quinque Portuum praedictorum, de Anno in Annum, debeant nobis certa Servitia per Mare, si necesse fuerit; videlicet,
Quinque Portus praedicti, cum Membris, invenient Quinquaginta & septem Naves super Mare, ad Summonitionem nostram, Quadraginta dierum,
Et in qualibet Navi Viginti Homines & Magistrum, Armatos & benè Arraiatos, ad faciendum Servitium nostrum,
Quae quidem Naves, ad proprios Custus dictorum Quinque Portuum, tenentur esse ad Portum ubi Summonitae fuerint proficiscendae,
Et, quando dictae Naves ibidem venerint, Quindecim diebus in Servitio nostro, ad proprios Custus Quinque Portuum praedictorum, morabuntur,
Et, Quindecim diebus elapsis, Naves illae, cum Hominibus in illis existentibus, morabuntur, ad Custus nostros, si de Servitio illo indiguerimus, quamdiu nobis placuerit; videlicet,
Magister Navis percipiet per diem Sex Denarios, Constabularius Sex Denarios, & quilibet aliorum Tres Denarios,
Sicut per Tenorem Cartarum de Libertatibus, dictis Baronibus Quinque Portuum per Progenitores nostros concessis (quas Confirmavimus) in Rotulis Cancellariae nostrae irrotulatarum, nobis constat,
Et, quia nos jam, certis de causis, nos moventibus, firmum cepimus Propositum ad Mare, cum potestate nostra, in propria Persona nostra, Deo dante, ad quoddam Viagium super inimicos nostros faciendum, transire infra breve, Volumus ut dicti Barones Servitium suum Navium praedictarum, in fortificationem Armatae Viagii praedicti faciant in forma praedicta,
Et ideò Vobis Mandamus quòd Barones singulorum Portuum praedictorum ac Membrorum eorumdem, ex parte nostrâ, sine dilatione, summoneri faciatis, quòd ipsi, cum Navibus & Marinariis hujusmodi, sufficienter arraiatis, prompti sint apud Portum Villae nostrae Sandewici, citra ultimum diem Maii proximò futurum, ad proficiscendum supra Mare, cum Armatâ nostrâ supradictâ, & Servitium suum, sub Poenâ & periculo iminentibus, in formâ praedictâ, fideliter faciant ut tenentur,
Et Vos de Summonitione illà, cùm sic facta fuerit, nobis in Cancellariâ nostrâ, sub Sigillo vestro, distinctè, & apertè, Certificetis.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 26. The K. grants to Edmund Lacy, bp. of Exeter, the custody of the temporalities of the see from Michaelmas to All Saints, for 80l. Westm.
O. x. 109. H. iv. p. iv. 25.
De Temporalibus Episcopatus Exoniae Commissis.
An. 9. H. 5. Pat. 9. H. 5. p. 1. m. 24.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Commisimus Edmundo Lacy Exoniensi Episcopo Custodiam omnium Temporalium Episcopatûs Exoniae cum suis Pertinentiis,
Habendam, a Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, usque Festum Omnium Sanctorum tunc proximum sequens, solvendo Nobis, pro Custodiâ praedictâ, Quaterviginti Libras tantùm.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Aprilis.
Per Billam Thesaurariae.
April 29. Grant to William Esdale of the governorship of the hospital of Harfleur. Rouen Castle.
O. x. 109. H. iv. p. iv. 25.
De Hospitali dato.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5.m. 32.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Dedimus & Concessimus, dilecto nobis, Willielmo Edsale Capellano Administrationem, sive Regimen Hospitalis sive Domûs Dei de Harflieu, unà cum Capellâ beatae Mariae in eodem Hospitali situatâ, vacantis, & ad nostram Donationem spectantem ut dicitur,
Habendam cum suis Juribus & Pertinentiis quibuscumque,
Mandantes, Tenore Praesentium, Capitaneo praedictae Villae nostrae de Harflieu, vel ejus Locumtenenti ibidem, quòd praedictum Willielmum in corporalem Possessionem Hospitalis sive Domûs praedictae, unà cum Capellâ, ponat & inducat, seu poni & induci faciat,
Necnon Fructibus, Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis, spectantibus ad eadem, uti & gaudere permittat, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis;
Proviso semper quòd praedictus Willielmus Compotum, inde debitum, si & ubi debetur, prout moris est, reddere teneatur.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum Regis Rothomagi, vicesimo nono die Aprilis.