Rymer's Foedera with Syllabus
May 1421

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

110-125

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: May 1421', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 110-125. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115288 Date accessed: 25 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

May 1421

Syllabus EntryFoedera Text
May 2. Confirmation of the treaty of Troyes by the three estates of England. Westm.
O. x. 110. H. iv. p. iv. 25.
Approbatio Pacis, Trecis conclusae, per Tres Status Angliae.
An. 9. H. 5. Rot. Parl. 9. Hen. 5. p. 1.m. 18.
Memorandum quòd,
Cùm Trecis,
Vicesimo primo die Maii, Anni Domini Millesimi, Quadringentesimi, Vicesimi, & Regni Serenissimi ac Metuendissimi Domini nostri Regis Henrici Quinti, Octavi,
Inter, Serenissimum ac Illustrissimum Principem, Dominum Karolum, Dei gratiâ, Francorum Regem, Patrem suum, & eundem Metuendissimum Dominum nostrum Regem, & inclita Angliae & Franciae Regna, eorumdemque Regnorum Subditos & Subjectos,
Pax Finalis & Perpetua, largiente PACIS Auctore, conclusa fuerit pariter & concordata,
In cujus PACIS Tractatu, inter caetera, continetur quòd dicta PAX, nedùm per dictos Duos Reges Jurari, set etiam per Tres Status utriusque Regni debeat laudari, acceptari, & approbari,
Quam quidem PACEM idcirco idem Serenissimus Rex Franciae, pro Parte suâ, in Verbo Regio, necnon ad Sancta Dei Euvangelia, per ipsum corporaliter tacta, de purâ & spontaneâ voluntate suâ, promisit, & in propriâ Personâ suâ juravit se Observaturum, ac omnia & singula in dictâ PACE contenta sine dolo & fraude Impleturum,
Necnon, ad majora Firmitatem, Stabilimentum, & Robur PACIS praedictae, idem Illustrissimus Princeps Rex Francorum per Tres Status Regni sui; videlicet,
Praelatorum & Cleri, necnon Procerum & Nobilium, ac etiam Civium, Burgensium, Civitatum, Villarum, ac Communitatum dicti Regni, praefatos Tres Status facientium & repraesentantium,
Quos ad Aulam Palatii sui, apud Sanctum Paulum, Civitatis Parisiensis, propter expeditionem Praemissorum, evocari fecit ad Sextam Diem Mensis Decembris ultimi praeteriti,
Eandem PACEM Laudari & Approbari fecit,
Ut de ipsius Mandato, eis super hoc vivae vocis oraculo facto, praehabitâ maturâ Deliberatione, Decimâ Die ejusdem Mensis Decembris, ipso Domino Rege in Regali Solio sedente, loco praedicto,
Eandem PACEM ac omnia & singula contenta in eadem ipsi Tres Status (prout ex Tenore dictae PACIS astringebantur) Approbârunt, Laudârunt, Acceptârunt, & Auctorizârunt, sicut in Actis indè confectis pleniùs continetur,
Volensque idem Serenissimus Dominus noster, pro parte suâ, dictam PACEM & omnia & singula contenta in eadem modo consimili per ipsum & Tres Status Regni sui Jurari, Firmari, & Roborari (prout ex dictae PACIS Tenore astringitur & obligatur) dictam PACEM benè & fideliter in omnibus se Observaturum, in verbo Regio, & ad Sancta Dei Euvangelia, per ipsum corporaliter tacta, Juravit & Promisit,
Ac dictos Tres Status,
Videlicet, Praelatos & Clerum, Nobiles & Magnates, necnon Communitates dicti Regni sui,
Ad secundum Diem Mensis Maii, Anno Regni sui Nono, ad Palatium suum Westmonasteriense Londoniae, ad majora Firmitatem & Robur PACIS praedictae, necnon propter alias Causas, suum Statum Regium & dicti Regni utilitatem concernentes, juxta morem & consuetudinem ejusdem fecerat congregari,
Coram quibus quidem Tribus Statibus idem Serenissimus Dominus noster Rex, per, Venerabilem in Christo Patrem, Dominum Thomam, Dei gratiâ, Dunolmensem Episcopum, suum Cancellarium, Tenorem dictae PACIS, & omnes & singulos Articulos ejusdem, seriosè exponi fecit & specificè declarari,
Mandavit insuper idem Dominus noster Rex eidem Cancellario suo quòd dicti Tres Status Tenorem dictae PACIS inspicerent & visitarent,
Quibus sic diligenter & maturè peractis, ipsi Tres Status,
Considerantes, censentes, & reputantes dictam PACEM Laudabilem, Necessariam, & Utilem utrisque Regnis, & Subditis eorumdem, ymmo & toto Cristianitati,
Ipsam PACEM & omnia & singula contenta in eadem, ipsius Domini nostri Regis, ut praefertur, Mandato, velud Tres Status dicti Regni sui, Approbârunt, Laudârunt, Autorizârunt, & Acceptârunt, ac eandem se, & eorum quemlibet, pro se, suisque Haeredibus, & Successoribus, benè & fideliter, perpetuis futuris temporibus, quantum ad eos & singulos eorum pertinet, Observaturos & Impleturos promiserunt.
May 3. Safe conduct for the ambassadors of John duke of Bavaria. Westm.
O. x. 111. H. iv. p. iv. 25.
Pro Ambassiatoribus Ducis Bavarriae.
An. 9. H. 5. Franc. 9. H. 5. m. 17.
Rex, universis & singulis Alligatis, &c.
Sciatis quòd,
Cùm, carissimus Consanguineus noster, Johannes, Dux Bavarriae, certos Consiliarios & Ambassiatores suos, penes Praesentiam nostram, in Regnum nostrum Angliae, seu alibi infra Potestatem nostram, pro certis Negotiis ipsius Consanguinei nostri Nobis declarandis, infra breve destinare proponat ut accepimus,
Nos, Praemissis attentis, vos Alligatos, Amicos, & Benivolos Requirimus & Rogamus, &c. prout in ejusmodi de Conductu Literis.
In cujus &c. usque Octavum Diem Junii proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, Tertio Die Maii.
Per ipsum Regem.
May 5. Safe conduct for Peter Despinensis and two other servants of the duke of Bourbon. Rouen.
O. x. 111. H. iv. p. iv. 25.
Pro Duce Burboniae.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 34.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Mensem proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum, &c. Petrum Despinensis Militem, Gassot de Villete Armigerum, & Johannem de Beaupigne, Servitores, carissimi Consanguinei Regis, Johannis Ducis Burboniae, & eorum quemlibet (associatis sibi Sex Personis, vel infra) usque Civitatem Regis Rothomagi, per Loca, Villas, & Dominia praecarissimi Patris Regis & sua, tàm per Diem, quàm per Noctem, pedestrè, vel equestrè, quotiens & quando eis placuerit, veniendo, transeundo, morando, & redeundo, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Et ideò &c.
Proviso &c.
In cujus &c.
Dat. Rothomagi, quinto die Maii.
Per ipsum Regem ad Relationem Concilii.
May 5. Collation of Richard Portefaiz to the hospital of Villers en Bois [de villaribus in Boscagio], and of 13 others, to benefices in France. Rouen.
O. x. 111. H. iv. p. iv. 25.
De Ratificationibus.
An. 9. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Notum facimus quòd,
Si Hospitale sive Domus Dei de Villaribus in Boscagio Bajocensis Dioecesis, per Obitum Domini Johannis Bucelli, ultimi Possessoris ejusdem, nuper vacans,
Quod, dilectus nobis, Ricardus Portefaiz, Magister in Artibus, juratus Ligeus noster, noscitur pacificè possidere,
Praedecessorum nostrorum vel Nostris temporibus in Regalia vacaverit, aut vacet,
Propter quod ad ipsos Praedecessores, vel ad Nos, ipsius Hospitalis sive Domûs Dei Collatio, Jure Regaliae, pertinuerit, aut ad Nos pertineat quovis modo,
Nos dictum Hospitale sive Domum Dei praefato Ricardo Contulimus & Conferimus per Praesentes,
Intuitu Pietatis & de gratiâ speciali Vicariis in Spiritualibus Episcopatûs Bajoensis, ac Decano & Capitulo Ecclesiae praedictae, necnon Officiariis & Ministris nostris quibuscumque, quorum interest, Mandantes quatinus praefatum Richardum in praedicti Hospitalis sive Domûs Dei Possessionem manuteneant & conservent,
Et eidem de Fructibus, Redditibus, Obventionibus, Emolumentis, & Juribus universis, ad dictum Hospitale sive Domum Dei spectantibus, faciant integrè responderi;
Concessimus insuper eidem Ricardo, & Concedimus per Praesentes, de Gratiâ supradictâ, ut, virtute praesentis Collationis nostrae, Possessionem praedicti Hospitalis sive Domûs Dei nullatenus adipisci teneatur, Usu, Stilo, Consuetudine, Observantiâ, vel Editis contrariis non obstantibus.
In cujus &c.
Dat. apud Rothomagum, Quinto Die Maii.
Consimiles Literas habent subscripti; videlicet,
Guillielmus de Hendrevilla Bacallarius in Decretis, de Canonicatu & Praebendâ de Formentino in Ecclesiâ Cathedrali Lexovien.
Thomas Mantant in utroque Jure Licentiatus, de Canonicatu & Praebendâ in Ecclesiâ Cathedrali Rothomagensi.
Andreas Marguerie Consiliarius Regis, de Canonicatu, & Praebendâ, ac Archidiaconatu in Ecclesiâ Rothomagen.
Johannes ad Ensem Capellanus, de Canonicatu & Praebendâ in Ecclesiâ Cathedrali Rothomagen.
Idem Johannes ad Ensem, de Canonicatu & Praebendâ in Ecclesiâ Collegatiâ beatae Mariae de Audeliaco.
Nicolaus de Venderex Capellanus, de Canonicatu & Praebendâ in Ecclesiâ Cathedrali Rothomagen.
Idem Nicolaus de Archidiaconatu Augi in Ecclesiâ praedictâ.
Radulphus Rousselli Capellanus, de Canonicatu & Praebendâ in Ecclesiâ Cathedrali Rothomagen.
Johannes de Vado Capellanus, de Canonicatu & Praebendâ in Ecclesiâ Cathedrali Rothomagen.
Johannes Bernyngham Clericus, de Canonicatu & Praebendâ dictâ de Sancto Jacobo in Ecclesiâ Cathedrali Lexovien.
Henricus Wodechirche Capellanus, in Artibus Magister, de Canonicatu & Praebendâ de Assemont, in Ecclesiâ praedictâ.
Willielmus Duffield Clericus, in Artibus Magister, de Canonicatu & Praebendâ de Versone in Ecclesiâ praedictâ.
Magister Johannes Lauchan, de Canonicatu & Praebendâ de la Foulerie, in Ecclesiâ Cathedrali Constancien.
May 5. Commission to sir John Radclif to visit the K.'s fortresses, and examine the conduct of the captains and garrisons. Rouen Castle.
O. x. 112. H. iv. p. iv. 26.
Super Regimine Capitaneorum, de Inquirendo.
An. 9. H. 5. Norman. 9. H. 5. m. 35. dor.
Rex, dilecto & fideli suo, Johanni Radclif Militi, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Diligentiâ, & circumspectâ Providentiâ vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus & Deputavimus vos, ac plenam vobis, Tenore Praesentium, Damus Potestatem & Auctoritatem, ad Ingrediendum & Visitandum omnia & singula Villas, Castra, & Fortalitia nostra, per quae vos declinare contigerit,
Et ad diligenter Inquirendum, aut aliis viis & modis, quibus meliùs sciveritis aut poteritis, vos pleniùs Informandum, de Regimine & Gubernatione Capitaneorum, Locatenentium, Custodum, Gubernatorum, Constabulariorum, Marescallorum, Janitorum, & aliorum Officiariorum, necnon Soldariorum, pro & super salvâ & securâ Custodiâ ac sano Regimine Villarum, Castrorum, & Fortalitiorum praedictorum assignatorum & ordinatorum,
Necnon qualiter iidem Capitanei, Locatenentes, Custodes, Gubernatores, Constabularii, Marescalli, Janitores, Officiarii, & Soldarii hujusmodi se habent in omnibus, tàm erga Nos in lminus providâ Custodiâ & sanâ Gubernatione Locorum illorum & Populi nostri eorumdem, quàm erga quoscumque alios Ligeos nostros Partium adjacentium,
Et praesertim de & super Extortionibus, Pilleriis, Roberiis, Impositionibus,
Appaticiamentis, & aliis Actionibus indebitis, per ipsos, ut dicitur, factis & perpetratis,
Et, si Capitanei, Locatenentes, & alii supradicti, vel eorum aliqui, quicquam, contra Monitiones, Inhibitiones, Ordinationes, & Mandata nostra, saepe saepius eis directa, & etiam per Ballivos nostros pluries proclamata, attemptaverint vel contra fecerint,
Necnon qualem Jurisdictionem vel Auctoritatem, in Casibus Criminalibus ac etiam in Transgressionibus, per ipsos Soldarios & alios quomodolibet factis, aut aliis quibuscumque Casibus, contra Ordinationes & Mandata nostra excercuerint, aliàs quàm de jure debeant,
Et de omnibus & singulis, Commodum & Honorem nostros ac Conservationem Locorum praedictorum ac Ligeorum nostrorum concernentibus quoquo modo,
Necnon ad Attemptata, illata, & minus ritè perpetrata, in hac parte Emendandum, Corrigendum, & Reformandum, ac Emendari, Corrigi, & Reformari faciendum,
Attemptantésque, Delinquentes, Inobedientes, & Negligentes si qui fuerint, & Ordinationibus, Editis, Monitionibus, & Proclamationibus nostris non Parentes (cujuscumque fuerint Statûs seu Conditionis) prout Casus exigit & requirit, & prout in eisdem Ordinationibus, Monitionibus, & Proclamationibus nostris cavetur, absque favore Imprisonandum, Castigandum, & Puniendum,
Caeteráque Faciendum & Excercendum quae in hac parte necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Capitaneis, & aliis supradictis, caeterisque Ligeis & Subditis nostris, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Executione Praemissorum, pareant, obediant, & intendant, & vobis, si necesse fuerit, assistant in omnibus, prout decet.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, quinto die Maii.
May 6. Declaration of the annual revenues and expenses of the crown, made by the treasurer to the K.:—Customs, subsidies, and other receipts, 55,743l. 10s. 10 ¼d.; Payments for the safe keeping of Calais, the Scotch marches, Ireland, &c., and to the K.'s officers and others, 52,235l. 16s. 10 ½d. Many other expenses not yet provided for. Lambeth.
O. x. 113. H. iv. p. iv. 26.
Declaratio Proficuorum Regni & Onerum supportandorum.
An. 9. H. 5. Ex Bibl. Cot. Cleopatra F. 3.
Proficuorum Regni Angliae, provenientium, tàm de Custumis & Subsidiis Regis in singulis Portubus Angliae, quàm de Exitibus Vicecomitum, cum Escaetis, Subsidiis, & rum Venalium, Wardarum, Maritagiorum, ac aliarum Reventionum dicti Regni Casualium; videlicet,
Custum. Lanarum,
iii M. ix C. lxxvi L. xiv D.
bs. Lanarum,
xxvi M. xxxv L. xviii S. viii D. ob.
rva Custum.
ii M. iv C. xxxviii L. ix S. id. q.
de xii d. de
viii M. ccxxxvii L. x S. ix D. ob.
Summa,
xl M. Dclxxvi L. xix S. ix D. q.
A Festo Michaelis usque idem Festum,
Reventiones Regni Angliae casuales, ad Receptam Scaccari solutae per idem Tempus,
xv M. lxvi L. xi S. i D.
Summa totalis Custumarum, & Subsidiorum, ac Reventionum praedictarum,
lv M. Dccxliii L. xS. xD. q.
De quibus Supportandum est annuatim; videlicet,
Pro Custodiâ Regni Angliae per Annum,
viii Mille Marcas.
Item, pro Calesio & Marchiis ejusdem Tempore Guerrae,
xix M. cxix L. vS. x D.
Item, pro Custodiâ Estmarchiarum & Westmarchiarum Scotiae, cum Castro de Rokesburgh, Tempore Guerrae,
xix M. D Lib.
Item, pro Custodiâ Terrae Hiberniae,
ii M. D Marcas.
Item, pro Custodiâ Castri de Frounsake,
Milie Marcas.
Item, pro Feodis Thesaurarii, Custodis Privati Sigilli, Justiciariorum de utroque Banco, Baronum de Scaccario & aliorum Officiariorum Curiae Regis,
iii M. ii L. xvii S. vi D.
Item, Collectoribus & Contrarotulatoribus Custumarum & Subsidiorum Regis in singulis Portubus Angliae, de Regardis suis Annuatim Causâ Officiorum suorum ad Receptam Scaccarii percipiendis,
Dxlvii L.
Item, diversis Ducibus, Comitibus, Militibus, Armigeris, Abbatissae de Shene, & aliis diversis Personis pro Annuitatibus suis, ad Receptam Scaccarii annuatim percipiendis.
vii M. Dccli L. xii S. vii D. ob.
Item, diversis Personis pro Annuitatibus suis de diversis Custumis in singulis Portubus Angliae annuatim percipiendis,
iv M. iii C. lxxiv L. iv S. iii D.
Item, pro Feodis Custumariorum & Contrarotulatorum in singulis Portubus Angliae, eis in Scaccario pro Officiis suis annuatim allocatis,
Cclxxiv L. iii S. iv D.
Summa Oneris Supportandi annuatim,
lii M. ccxxxv L. xvi S. x D. ob.
Et sic Summa Proficuorum praedictorum excedit Onera praedicta,
iii M. Dvii L. xiii S. xi D. ob. q.
De qua Summa providendum est, videlicet,
Pro Camera Regis & Reginae
.
Item, pro Hospitio Regis & Reginae.
Item, pro Garderoba Regis & Reginae.
Item, pro Operibus Regis.
Item, pro Factura Novae Turris apud Portesmonth.
Item, pro Officio Clerici Navium Regis.
Item, pro Custodia Leonum Regis ac
Feodo Constabularii Turris Londoniae
.
Item, pro Artillariis & aliis diversis Ordinatis pro Guerra Regis.
Item, pro Custodia & Sustentatione Prisonariornm Regis.
Item, pro Ambassiata Regis,
Item, pro diversis Nunciis, Pergamenâ, & aliis Expensis & Necessariis.
Item, pro Expensis Ducissae Hollandiae.
Et nondum provisum est; videlicet
,
Pro Antiquis Debitis Villae de Herfleu.
Item, pro Antiquis Debitis Villae Calesii.
Item, pro Antiquis Debitis Garderobae Regis.
Item, pro Antiquis Debitis Hospitii Regis.
Item, pro Antiquis Debitis in Officio Clerici Navium Regis.
Item, pro Antiquis Debitis in Officio Clerici Operationum Regis.
Item, pro Arreragiis Feodorum Annuatorum.
Item, pro Executoribus Testamenti Regis Henrici Quarti pro Debitis ejusdem Regis.
Item, pro Debitis Regis dùm Princeps erat.
Suprascriptae Declarationes ostensae fuerunt Domino Regi, per Thesaurarium Angliae, apud Lambhith, sexto die Maii, Anno &c. Nono.
In ipsius Domini Regis Praesentiâ pro tunc constitutis,
H. Cantuariae Archiepiscopo,
H. Wintoniensi,
T. Dunolmensi Angliae
Cancellario,
P. Wigorniensi,
Episcopis:
H. Domino Fitz Hugh Camerario Regis,
W. Kynwolmarssh Angliae Thesaurario, Magistris, J. Stafford Custode Privati Sigilli,
Et W. Alnewyk Secretario Regis,
Et caeteris.
May 17. Presentation of John Ruffi to the chapel of S. Antony at Gisors. Rouen Castle.
O. x. 115. H. iv. p. iv. 27.
De Permutatione.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 34.
Rex Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopatûs Rothomagensis, Salutem.
Cùm, dilecti Nobis, Robertus Flebourc, Capellanus Capellaniae Sancti Antoniae in Domo Dei de Gisorcio praedictae Dioecesis, & Magister Johannes Ruffi, Canonicus Praebendatus in Ecclesiâ Collegiatâ beatae Mariae Scoyarum ejusdem Dioecesis, Beneficia sua praedicta intendant, ut asserunt, adinvicem canonicè permutare,
Nos, ad dictam Capellaniam, ad nostram Donationem spectantem ut dicitur, praefatum Johannem, &c. ut in similibus de Permutatione Literis.
In cujus, &c.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, decimo septimo die Maii.
May 21. Commission to E. bp. of Exeter, sir John Colvyle, William Alnewyk, the K.'s secretary, and John Stokes, to treat for redress of infractions of the truce with the duke of Brittany. Westm.
O. x. 115. H. iv. p. iv. 27.
De Attemptatis, contra Treugas Britanniae Reformandis.
An. 9. H. 5. Franc. 9. H. 5. m. 15.
Rex, Venerabili in Christo Patri, E. eadem Gratiâ, Episcopo Exoniae, ac, dilecto & fideli suo, Johanni Colvyle Militi, necnon, dilectis sibi, Magistro Willielmo Alnewyk Secretario nostro, & Magistro Johanni Stokes, Legum Doctoribus, Salutem,
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, circumspectione, & industriâ vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus vos, conjunctim, & divisim, vobisque, & cuilibet vestrûm, sufficientem Auctoritatem, plenamque & liberam Potestatem, pro Nobis & Nomine nostro, Committimus, per Praesentes, ad Tractandum & Communicandum cum Commissariis, carissimi Fratris nostri, Johannis Ducis Britanniae, de & super Reparatione & Reformatione Dampnorum, Injuriarum, Violentiarum, & Attemptatorum contra Treugas & Guerrarum Abstinentias,
Inter Nos pro Nobis, Ligeis, Vassallis, & Subditis nostris, Regno Terris, Patriis, & Dominiis nostris quibuscumque, & praefatum Fratrem nostrum Ducem Britanniae, ac Vassallos & Subditos Ducatûs sui praedicti, Terras, Patrias, & Dominia sua quaecumque, initas & firmatas,
Factorum & illatorum,
Ac etiam ad Transigendum, Componendum, & Paciscendum, & ulterius, in negotio Reparationis & Reformationis hujusmodi, cum Commissariis, praedicti Fratris nostri, Ducis Britanniae, si oporteat, Procedendum, Cognoscendum, & Statuendum, cum suis lncidentibus Dependentiis, & Connexis, & Fine debito Terminandum,
Subditisque nostris, laesis & dampnificatis, veritate, summariè & de plano, aut aliâ viâ Juris quacumque, inspectâ, Justitiae Complementum Ministrandum, Faciendum, & Reddendum, ac ministrari, fieri, & reddi Videndum,
Et insuper ad Communicandum, Appunctuandum, & Concordandum cum praefatis Commissariis, ad hoc Potestatem habentibus, de & super certis Diebus & Locis, pro Reparatione & Reformatione quorumcumque Attemptatorum, hinc inde contra Treugas supradictas, Statuendum & Limitandum,
Caeteráque omnia & singula Excercendum, Decernendum Diffiniendum, & Exequendum, quae in hac parte necessaria fuerint vel oportuna, & quod Negotii qualitas exigit & requirit,
Promittentes, bonâ fide, & in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid Actum, Gestum, vel Factum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus consignari.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii, vicesimo primo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 25. Protection for Edmund earl of March, going abroad in the K.'s retinue. Westm.
O. x. 115. H. iv. p. iv. 27.
Pro Comite Marchiae.
An. 9. H. 5. Ibid. m. 16.
Dllectus Consanguineus & Fidelis Regis, Edmundus Comes Marchiae & Vltoniae, qui in Obsequium Regis, in Comitivâ suâ, ad Partes Transmarinas profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis mora- turus, habet Literas Regis de Protectione, cum Clausula Volumus, per dimidium Anni duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxv die Maii.
Per Billam de Privato Sigillo.
May 26. Protection for Humfrey duke of Gloucester. Westm.
O. x. 116. H. iv. p. iv. 27.
Pro Duce Gloucestriae.
Ibid.
Carissimus Frater Regis Humfridus Dux Gloucestriae, qui in Obsequium Regis, in Comitiva Regis, versus partes Transmarinas profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis moraturus, habet Literas Regis de Protectione cum Clausula, Volumus, per Dimidium Anni duraturas. Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvj die Maii.
Per Billam de Privato Sigillo.
May 27. The several sheriffs are ordered to summon those who are going to accompany the K. to prepare for embarkation. Westm.
O. x. 116. H. iv. p. iv. 27.
Super Viagio Regis, de festinando.
An. 9. H. 5. Claus. 9. H 5. m. 23. d.
Rex, Vicecomiti Kantiae, Salutem.
Praecipimus tibi, firmiter injungentes, quòd statim, visis praesentibus, in singulis Locis, infra Comitatum praedictum, ubi meliùs expedire videris, publicè ex parte nostra Proclamari facias,
Quòd universi & singuli Domini, Milites, Armigeri, & alii, qui ad Proficiscendum Nobiscum, in praesenti Viagio nostro, versus partes Transmarinas, per Indenturas seu alio modo Retenti sunt & Concordati,
Ac omnes illi, qui cum eisdem Dominis, Militibus, Armigeris, & aliis Retenti sunt, seu de eisdem, aut aliquo eorumdem, Pecunias aliquas receperunt, ad Proficiscendum cum eisdem in praedicto Viagio nostro,
Se penes Praesentiam nostram, cumomni festinatione, properent & festinent,
Illis, qui alibi quàm in Praesentia nostra, in diversis Portubus, versus partes praedictas, in Viagium praedictum per Nos proficisci assignantur, dumtaxat Exceptis,
Et quòd omnes illi, sic Excepti, ad Portus illos, eis sic assignatos, se similiter properent & festinent,
Nè (quod absit) dictum Viagium nostrum, versus Partes praedictas, per eorum Negligentiam & Defectum, aliqualiter retardetur,
Et quòd hoc, sub eorum Ligeantia, & Forisfactura omnium quae Nobis forisfacere poterunt, nullatenus omittant,
Et hoc sub Poena Centum Librarum nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvij die Maii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur singulis
Vicecomitibus per Angliam
.
May 27. The wardens of the passage at London, Southampton, and other ports, are ordered to permit John bp. of Nantes, and two other ambassadors of the duke of Brittany, to leave the kingdom. Westm.
O. x. 116. H. iv. p. iv. 27.
Pro Ambassiatore Ducis Britanniae.
An. 9. H. 5. Ibid. m. 22.
Rex, Custodibus Passagii in Portu Londoniae, Dovorriae, Orewell, vel Sandewici, & in singulis Portubus & Locis eisdem Portubus adjacentibus, Salutem.
Mandamus vobis, firmiter injungentes, quòd, Venerabilem Patrem, Johannem Episcopum Naunetensem, Cancellarium & Ambassiatorem, carissimi Fratris nostri, Johannis Ducis Britanniae, cum Triginta Personis in Comitiva sua, ac eorum Equis, Bonis, Rebus, & Hernesiis, necnon Quatuor Arcubus suis, in aliquo Portuum praedictorum, versus partes Transmarinas, liberè & absque impedimento aliquo, transire permittatis,
Eisque, ad Custus & Expensas suos, quandam Navem de Britannia (si quae in Portubus praedictis existat) vel aliam Navem ibidem existentem, pro eorum Transitu, versus partes praedictas, liberari & haberi faciatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Maii.
Per Concilium.
Rex, Custodibus Passagii in Portubus Suthamptoniae, Exoniae, Dertemuth. Plymmuth. Fowy & Briggewater, & in singulis Portubus, & Locis eisdem Portubus adjacentibus, Salutem.
Mandamus vobis, firmiter injungentes, quòd Henricum de Inch Chivaler de Britannia, & Herneum Abbatis utriusque Juris Doctorem, Ambassiatores carissimi Fratris nostri Johannis Ducis Britanniae, cum Sexdecim Personis in Comitiva sua, ac eorum Equis, Bonis, Rebus, & Hernesiis, in aliquo Portuum praedictorum, conjunctim, & divisim, versus partes Transmarinas liberè &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
May 29. Treaty of alliance between the K. and the commonalty of Genoa. Neither party is obliged to assist the other in war. The Genoese will not assist the dauphin.
O. x. 117. H. iv. p. iv. 28.
Confoederatio cum Januensibus inita.
An. 9. H. 5. Franc. 9. H. 5. m. 7.
Universis Christi Fidelibus, praesentes Literas inspecturis, Nos Philippus, permissione divinâ, Wigorniensis Episcopus, Johannes Stafford Privati Sigilli Custos, & Willielmus Alnewyk Secretarius, Serenissimi, ac Illustrissimi Domini, Domini Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae, Haeredis & Regentis Regni Franciae, & Domini Hiberniae, ejusdémque metuendissimi Domini Commissarii ad infrascripta sufficienter & legitimè deputati, Salutem in Domino, & fidem indubiam praesentibus adhibere.
Universitati vestrae deducimus, per Praesentes, quòd Nos, Commissarii & Deputati subscripti, in vim Potestatis, Nobis attributae in hac parte,
Cujus Tenor sequitur, & est talis,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Haeres & Regens Regni Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, quos tangit praesens Negotium, vel concernere poterit quovismodo in futurum, Salutem, & praesentibus adhibere fidem firmam.
Licet, non sine magnae Sollicitudinis studio, dedimus hactenus operam, & adhuc impendimus operosâ prosecutione Labores, ut inter Nos & caeteros Christianae Fidei Potestates & Principes universos vigeat ferventiùs tranquillae beatitudo Quietis, ac Amicitiae mutuae & Unitatis integritas irrefragabili Amoris Foedere solidiùs connectantur,
Ad Civitatem tamen & Commune Januae, Progenitorum nostrorum inhaerendo Vestigiis, peculiari quadam affectione dirigimus intuitus mentis nostrae,
Ac de Fidelitate, Prudentia, & Circumspectionis Industriâ, Venerabilis in Christo Patris, Domini Philippi, Deigratiâ, Wigorniensis Episcopi, ac, Magistrorum, Johannis Stafford Legum Doctoris Privati Sigilli nostri Custodis, & Willielmi Alnewyk Secretarii nostri, plenariè confidentes,
Ad Tractandum, Conveniendum, & Concordandum cum, Magnificis & Nobilibus, Duce, Civibus, & Communitate Januae, aut eorum sufficienter Deputatis sive Deputandis, de & super quibuscumque Ligis, Amicitiis, & Confoederationibus,
Inter Nos, & Successores nostros Reges Angliae, Ligeos, Vassallos, & Subditos nostros, Regna, Terras, & Dominia nostra quaecumque, ex parte una, & dictos, Ducem, Cives, & Communitatem Januae, Successores, Vassallos, & Subditos suos, Ducatum, Terras, & Dominia sua quaecumque, ex alterâ parte, contrahendis & ineundis, & firmandis perpetuò vel ad tempus, secundùm quod praefatis, Venerabili Patri, &, Magistris, Johanni & Willielmo, videbitur expedire,
Necnon de & super omnibus & singulis Dampnis, Incendiis, Depraedationibus, Offensionibus, Vulneribus, Homicidiis, ac Captionibus Personarum, Bonorum, & Navium, & demùm omnibus & singulis hincinde per Partes minus benè Gestis, Factis, Commissis, & hactenus Perpetratis, & Finem, Quitationem, Remissionem, & Absolutionem Omnimodas, cum Pacto de ulterius non petendo, Faciendum,
Ac etiam de & super Intercursu & mutuis Communicationibus, inter Subditos unius Partis & alterius, in Mercimoniis & aliis licitis, securè & amicabiliter faciendis,
Ac de & super omnibus & singulis Articulis, quantumcumque specialibus, qui Ligas, Confoederationes, seu Amicitias inter Nos & dictos, Ducem, Cives, & Communitatem Januae, seu eorum, ut praemittitur, Deputatos, Contrahendas, Concordandas, & Firmandas, concernere poterunt quovis modo, cum eorum Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis,
Necnon omnia & singula, quae sic Tractata, conventa, & concordata fue- rint, cum omni Securitate, debitâ & honestâ, pro Nobis & Nomine nostro, Firmandum, ac consimilem Securitatem, pro Nobis & Nomine nostro, a praenominatis, Duce, Civibus, & Communitate, seu eorum Deputatis, Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Jurandúmque in Animam nostram quòd Tractata, Conventa, & Concordata hujusmodi Rata habebimus & Grata, nec aliquid Procurabimus vel faciemus per quod Tractata hujusmodi effectu debito frustrari poterunt seu quomodolibet impediri,
Ac Juramentum consimile a supranominatis, Duce, Civibus, & Communitate, seu eorum in eâ Parte Deputatis seu Deputandis, Petendum, Exigendum, & Recipiendum,
Caeteráque omnia & singula Faciendum, Exercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac quae qualitas & natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae nosmetipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia forent quae Mandatum exigant quantumcumque speciale,
Ipsos, Venerabilem Patrem, & Magistros, Johannem & Willielmum, nostros Ambassiatores, Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales Facimus, Creamus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, bonâ Fide & in verbo Regio, ac sub Ypothecâ & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In quorum omnium & singulorum Testimonium, has Literas nostras fieri fecimus Patentes, Sigilli nostri appensione communitas.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii, primo die Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo Primo, & Regni nostri Nono.
Cum, egregiis & Nobilibus Viris, Raphael Spinula quondam Raphael, & Stephano Lomelino quondam Leonelis, Nobilis & Potentis Viri, Thomae de Campofregoso, Januensium Ducis & Populi Defensoris, & Nobilis Communitatis Januae Ambassiatoribus, Sindicis, Nunciis, & Commissariis, in vim Potestatis eis attributae,
Cujus Tenor sequitur, & est talis,
Thomas de Campofregoso, Dei gratiâ, Januensium Dux & Populi Defensor, & Consilium Anteriorum, ac Officium Provisionis Civitatis & Communis Januae, universis & singulis, quos praesens tangit Negotium, vel concernere poterit quomodolibet in futurum, Salutem & Praesentibns fidem impendere Creditivam.
Licet, non sine magnae Sollicitudinis studio, dederimus hactenus Operam, & adhuc jugiter impendimus operosâ prosecutione Labores, ut inter Nos & caeteros, Christianae Fidei Potestates & Principes universos vigeat ferventiùs tranquillae Beatitudo Quietis, ac Amicitiae mutuae & integritas Unitatis irrefragabili Amoris Foedere solidiùs connectantur,
Ad Regnum tamen Angliae, ipsiúsque Regni Serenissimum & Victoriosissimum Regem & Dominum, Praecessorum nostrorum in Regimine vestigiis inhaerendo, peculiari quadam Affectione dirigimus intuitus Mentis nostrae,
Ac de Fidelitate & Prudentia, nostrorum Nobilium, Raphaelis Spinule quondam Raphael, ac Stephani Lomelie, quondam Lionelis, plenariè confidentes,
Ad Tractandum, Conveniendum, Concludendum, & Concordandum cum, praefato Serenissimo Domino, Rege Angliae, aut cum sufficientibus Deputatis seu Deputandis, ab ipsius Regia Magestate, de & super quibuscumque Ligis, Amicitiis, & Confoederationibus,
Inter praefatum Serenissimum Dominum Regem Angliae, & Successores suos, Ligeos, Vassallos, & Subditos, ejusque Regna, Terras, & Dominia sua quaecumque, ex una parte, & Nos, & Successores nostros, Duces & Praesidentes Reipublicae Januensium, ac Subditos, Ligeos, & Vassallos nostros, Dominiaque, Terras, Civitates, & Villas quaecumque, ex parte alterâ, Contrahendis, ineundis, & firmandis, perpetuò vel ad tempus secundùm quod praefatis Raphaeli & Stephano videbitur expedire,
Necnon de omnibus & singulis Dampnis, Incendiis, Depraedationibus, Offensionibus, Vulneribus, Homicidiis, Captionibus, Personarum, Bonorum, & Navium, & demùm de omnibus & singulis hinc & inde per Partes minus benè Gestis, Factis, Commissis, & hactenus perpetratis, Finem, Quitationem, Remissionem, & Absolutionem omnimodas, cum Pacto de ulterius non petendo, Faciendum,
Ac etiam de & super Intercursu & mutuis Communicationibus, inter Subditos unius Partis & alterius, in Mercimoniis & aliis licitis, securè & amicabiliter faciendis,
Ac de & super omnibus Articulis, quantumcumque specialibus, qui Ligas, Confoederationes, seu Amicitias, inter praefatum Serenissimum Dominum Regem, seu, ut praemittitur, Deputatos vel Deputandos, & Nos Contrahendas, Concordandas, & Firmandas, concernere poterunt quovis modo, cum eorum Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis,
Necnon omnia & singula, quae sic Tractata, conventa, & concordata fuerint, cum omni Securitate, debitâ & honestâ, pro Nobis & Nomine nostro, ac Communis Januae, Firmandum, ac consimilem Securitatem, pro Nobis & Nomine nostro, a praefato Serenissimo Domino Rege Angliae, seu a suis Deputatis, Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Jurandúmque in Animam nostram quòd Tractata, Conventa, Conclusa, & Concordata hujusmodi Rata habebimus atque Grata, nec aliquid procurabimus aut faciemus, per quod Tractata hujusmodi effectu debito frustrari possint seu quomodolibet impediri,
Ac Juramentum consimile a praesato Serenissimo Domino Rege Angliae, seu suis in hac parte Deputatis vel Deputandis, Petendum, Exigendum, & Recipiendum,
Caeteráque omnia & singula Faciendum & Exercendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac quae qualitas & natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae nosmetipsi facere possemus si praesentialiter interessemus, & si talia forent quae Mandatum quantamcumque exigunt speciale,
Ipsos, Raphaelem & Stephanum, in hac parte nostros Ambassiatores, Procuratores, Negotiorum gestorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales Facimus, Creamus, Ordinamus, Deputamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, bonâ fide, & in verbo Ducali & Communitatis Januae, ac sub Ypotheca & Obligatione Bonorum omnium nostrorum & Communis Januae, praesentium & futurorum, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios nostros Actum, Gestum, Factum, Promissum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In quorum omnium & singulorum fidem & Testimonium has Patentes nostras Litteras Sigilli nostri Ducalis & Communitatis antedictae fecimus appensione muniri.
Dat. Januae, Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo, die Mercurii, Septimâ Februarii.
De & super contentis in praefata Comissione nostra Communicavimus & Tractavimus saepiùs & diligenter,
Ac,
Post hujusmodi Communicationes & Tractatus, inter Nos hinc & inde, Nomine Partium supradictarum, habitos,
Considerantes quòd, inter caetera, quae Fidei & Ecclesiae Sacrosanctae exaltationem respiciunt, Reges & Dominos condecorant, illud videtur esse praecipuum quòd ipsi & eorum Subditi, Regnáque & Dominia sua, sub Pacis tranquillitate vigeant, & indissolubili Concordiae & Amicitiae vinculo foeliciter & perpetuò connectantur,
Hinc est quod Nos, Philippus Episcopus, Johannes, ac Willielmus, Commissarii praedicti,
Pro parte praefati Illustrissimi Domini nostri Regis Angliae supradicti, pro Se, Haeredibus, & Successoribus suis, ac Regno suo Angliae, Terris, Dominiis, Ligeis, Subditis, & Vassallis ejusdem,
Necnon Raphael & Stephanus, Nuncii, Ambassiatores, & Commissarii praedicti,
Pro praefato potenti Viro Duce, ac Nobili Communitate Januensium, & Successoribus suis, Terris, Dominiis, Subditis, & Vassallis eorumdem,
Communicato Consilio, Consensu, & Assensu nostris, bonas, firmas, stabiles, & inviolabiles Amicitias, Confoederationes, Alligantias, & Ligas reales & perpetuas inter ipsos, Illustrissimum Dominum nostrum Regem, & praefatum Ducem Januae, eorumque Haeredes & Successores, Regnum, Terras, Patrias, & Dominia, Ligeos, Subditos, & Vassallos, seu Districtuales ipsorum quoscumque, Inivimus, Concordavimus, Firmavimus, & Fecimus, ac, Praesentium Tenore, Inimus, Concordamus, Firmamus, & facimus, per Praesentes, modo & formâ qui sequantur,
Inprimis, Concordatum est, quòd amodò sint Amicitia, Unitas, Confoederatio, & firma Liga, perpetua & realis, per Terram, Aquas, & Mare, inter dictum Serenissimum & Victoriosissimum Dominum Dominum Henricum, Dei gratiâ, Regem Angliae, Haeredésque & Successoressuos, ac Vassallos, Ligeos, Subditos, & Districtuales ejusdem, Ecclesiasticos & Seculares, Regnúmque suum Angliae, ac Terras, Patrias, Civitates, atque Villas, & Dominia sua, ex una parte, & dictum Nobilem Virum Thomam de Campo fregoso Ducem Januensium, ac Magnificam Communitatem Januae, suósque Successores, Subditos, & Districtuales, Ligeos, Ecclesiasticos & Seculares, Territoriúmque eorum, Terras, Patrias, Civitates, atque Villas, & Dominia sua, ex altera, perpetuis suturis temporibus inviolabiliter permansurae.
Item, unanimiter CONCORDATUM est, quòd praefatus Serenissimus Dominus Rex Vassallos, Ligeos, ac omnes & singulos Subditos suos, Ecclesiasticos & Seculares, necnon dictus Nobilis Vir Dux, & Commune Januae, Vassallos, Districtuales, ac omnes & singulos Subditos suos, Ecclesiasticos & Seculares, pro Injuriis, Depraedationibus, Captionibus Personarum, Bonorum, & Navium, Vulneribus, Incendiis, & Homicidiis quibuscumque, hinc & inde, ante Datam Praesentium, Actis, Factis, Commissis, & Perpetratis utrinque, pacificabunt, ac quietos & contentos facient & reddent; adeo quòd dictus Dominus Rex Angliae, ac Haeredes, & Successores sui, Vassallos, Subditos, & Districtuales praedictorum Ducis & Communitatis Januae, & ipsorum quemlibet, dictúsque Dominus Dux, & Commune Janae, ac Haeredes & Successores sui, Vassallos, Ligeos, & Subditos Domini Regis praedicti, ab Impetitionibus, Accusationibus, Actionibus, Demandis, Querelis, Vexationibus & Perturbationibus quibuscumque, Realibus vel Personalibus, occasione Praemissorum, in Judicio, vel extra, hinc vel inde faciendis, movendis, seu proponendis, illaesos & indempnes conservabunt, ac quietos & contentos reddent.
Item, Concordatum est, quòd praefatus Serenissimus Dominus Rex Angliae, ac Haeredes, & Successores sui, omnem Amicitiam, Benivolentiam, & firmam Pacem dictis, Nobili Viro Duci, & Communi Januae, Haeredibus, Successoribus, Vassalisque, & Subditis suis quibuscumque, perpetuis futuris temporibus, continuè servabunt, impendent, exhibebunt, & quilibet suo tempore servabit, impendet, & exhibebit, & sic a suis, quantum in eis erit, servari, impendi, & exhiberi facient:
Et, e converso, dictus Nobilis Vir Dux & Commune Januae, Haeredes, Successorésque sui, omnem Amicitiam, Benivolentiam, & firmam Pacem dicto Serenissimo Domino Regi Angliae, Haeredibus, & Successoribus suis, ac Vassallis, Ligeis, & Subditis quibuscumque ejusdem, perpetuis temporibus, contitinuè servabunt, impendent, & exhibebunt, & quilibet suo tempore servabit, impendet, & exhibebit, & sic a suis, quantum in eis erit, servari, impendi, & exhiberi facient.
Sane semper expressè intellecto quòd, propter hujusmodi Pacem, Amicitiam, Confoederationem, seu Ligam, & Reconciliationem, aliqua dictarum Partium in aliquo non teneatur propterea, vel aliqualiter obligata sit, Guerram vel Inimicitias capere vel inire cum iis, cum quibus altera Partium praedictarum Guerram vel Inimicitias haberet, tàm praesentialiter, quàm in futurum; set liceat & licitum sit utrique dictarum Partium, ac Subditis & Districtualibus ipsarum cum eorum Navigiis, Marinariis, Officialibus, Mercatoribus, Servitoribus, ac caeteris Ministris, Rebúsque, Libris, Mercibus, & Bonis quibuslibet, per Portus & Districtus, Pontes & Passagia Ripariarum, & Fluminum, & Maris liberè ire, & intrare Portus, Loca, Civitates, & Terras (More Mercantali tantùm) quorumlibet Inimicorum alterins dictarum Partium, & exinde liberè redire, & suas Negotiationes quomodolibet exercere, absque eo quòd, per Praemissa, intelligatur Paci praedictae aliqualiter contraventum.
Item, quòd praefatus Serenissimus Dominus Rex Angliae, Haeredésque & Successores sui, per se, aut alios ipsoram nomine, non dabunt per Terram, Mare, vel Aquas, cum eorum Navigiis vel Navibus, Armigeris, Balistariis, seu Sagittariis, vel quoquo modo alio, palàm vel occultè, Auxilium, Succursum, vel Juvamen Aragonensibus seu Catallanis Exiticiisve aut Bannitis dictorum Ducis & Communis Januae, vel quibusvis notoriis & manifestis suis nunc vel in futurum Inimicis, contra ipsos Ducem & Commune Januae; dùm tamen Alligati & Confoederati praefato Domino Regi Angliae, ante Datam Praesentium, infrascripti dictis Nobili Duci & Communi Januae in praesenti vel in futurum non fuerint Inimici, aut fuerit Inimicus aliquis eorumdem:
Alligati & Confoederati dicto Domino Regi supradicti sequuntur, & sunt isti,
Ecclesia Romana,
Et Romanus Pontifex, qui pro tempore fuerit,
Rex Romanorum,
Serenissimúsque Princeps Dominus Karolus Rex Francorum, Pater praefati Serenissimi Domini Regis Angliae,
Necnon Regnorum Portugaliae, ac Sweciae, Daciae, & Norwegiae Reges,
Sabaudiae & Bavariae Duces,
Ac Jacoba Ducissa Bavariae, Holandiae & Zelandiae Comitissa.
Item, quòd dicti Dux & Commune Januae, Haeredes, & Successores sui, per se, aut alios ipsorum Nomine, non dabunt per Terram, Mare, vel Aquas, cum eorum Navigiis, Galeis, vel Navibus, Armigeris, Balistariis, seu Sagittariis, aut quoquo modo alio, palàm vel occultè, Auxilium, Succursum, vel Juvamen Karolo Delphino Viennensi se dicenti, aut alicui alteri Patrem ipsius Delphini tenenti, nunc vel in futurum, seu alicui alteri Subdito Regni Franciae, praefato Serenissimo Domino Regi Angliae, Haeredi & Regenti Regni Franciae, Haeredibus & Successoribus suis, nunc vel in futurum Inobedienti, aut Castellanis & Scotis, ac quibuscumque aliis notoriis & manifestis nunc vel in futurum Inimicis praefati Serenissimi Domini Regis Angliae, contra ipsum Dominum Regem Angliae; dumtamen Alligati & Confoederati dictis Duci & Communi Januae, ante Datam Praesentium, de quibus inferiùs memoratur, praefato Domino Regi Angliae in praesenti vel in futurum non fuerint Inimici, aut fuerit Inimicus aliquis eorumdem:
Et Alligati & Confoederati, de quibus superiùs fit mentio, sunt,
Ecclesia Romana,
Romanus Pontifex
,
Ac Domini,
Rex Romanorum,
Et Ludovicus Rex, si & quantum Guerram moveat pro Regno Siciliae & Apuliae sibi tantùm acquirendo seu recuperando,
Ac alii Reges & Domini, cum quibus Ligam seu Confoederationem, ante Datam Praesentium, dicti Januenses habuerunt & contraxerunt, quorum Nomina, Dignitates, Praeeminentias, & Officia dicto Domino Regi Angliae, vel Cancellario suo Angliae, citra Festum Ominum Sanctorum proximò futurum, sub Publico Instrumento, Sigillis ipsorum Ducis & Communis Januae sigillandis, edere, ostendere, & realiter liberare debent;
Proviso semper quòd, inter Alligatos & Confoederatos suos praefatos, Karolum, Delphinum Viennae nominatum, aut alium Partem suam tenentem, seu alium Subditum Regni Franciae, praedicto Domino Regi Angliae, Haeredi & Regenti supradicto, Inobedientem, Scotosve aut Castellanos, seu Notorios alios Inimicos praefati Domini Regis Angliae, dicti Dux & Commune Januae nullatenus reputabunt, numerabunt, nominabunt, vel ostendent,
Item Concordatum est quòd, si praefatum Serenissimum Dominum Regem Angliae, aut aliquem suorum Haeredum, Regum Angliae, aliquibus Confoederatis aut Colligatis suis praedictis, aut eorumdem alicui, vigore alicujus anterioris Ligae, contra praefatos Ducem & Commune Januae, Haeredes, & Successores suos, Vasallos, Subditos, & Districtuales ipsorum, Terras, Patrias, & Dominia sua quaecumque, Guerram moventibus, aut moventi, Auxilium, Succursum, vel Juvamen dare vel exhibere contigerit, Januenses, & eorum Mercatores, atque Ministri, Factores, & Servitores ipsorum (cujuscumque Statûs vel Praeeminentiae fuerint) in Regno, Territorio, & Districtu praefati Serenissimi Domini Regis Angliae tunc commorantes, seu pro & cum Mercaturis & Mercantiis vel aliter amicabiliter ibidem existentes vel venientes, Terminum habebunt Octo Mensium, a Die Praemonitionis, eis Auctoritate Regiâ faciendae, ad Recedendum, & abinde Exeundum salvò & securè, cum Personis, Mercantiis, Navibus, Libris, & Rebus suis aliis quibuscumque:
Et, e converso, si contigerit dictum Ducem & Commune Januae, aut aliquem Haeredum aut Successorum suorum, aliquibus Alligatis aut Confoederatis suis, seu eorum alicui, vigore alicujus anterioris Ligae, contra praefatum Serenissimum Dominum Regem Angliae, Haeredes, & Successores suos, Vasallos, Ligeos, seu Subditos suos, Terras, Patrias, Dominia sua quaecumque, Guerram moventibus, aut moventi, Auxilium, Succursum, vel Juvamen dare vel exhibere, Subditi praefati Domini Reggis Angliae (cujuscumque Statûs fuerint seu Praeeminentiae) & eorum Ministri & Servitores, in Territorio & Districtu dictorum Ducis & Communis Januae tunc commorantes, seu pro & cum eorum Mercantiis, seu aliter amicabiliter inibi venientes vel existentes, Terminum consimilem habebunt Octo Mensium, a die Praemunitionis, eis auctoritate dictorum Ducis & Communis Januae faciendae, ad Recedendum, & abinde Exeundum salvò & securè, cum Personis suis, Mercantiis, Navibus, Bonis, Libris, ac etiam suis Rebus aliis quibuscumque.
Item, Concordatum est quòd omnes & singuli Vasalli & Subditi Serenissimi Domini Regis Angliae, Haeredúmque, & Successorum suorum (cujuscumque Statûs vel Conditionis extiterint) poterunt, salvò & securè, cum eorum Navigiis, Marinariis, Officialibus, aliisque suis Ministris, ac Mercatoribus, Mercibus, Bonis, Rebus, Libris, Jocalibus, Pecuniis, & Hernesiis suis quibuscumque, venire & intrare Portus, Loca, Passagia, & Riparias Domini Ducis & Communis Januae quaecumque, inibique stare, morari, & mercari, & abinde, cum eorum Bonis, Rebus, Jocalibus, Pecuniis, Mercibus, aliisque Hernesiis, ac cum Navibus, Navigiis, Marinariis, Ministris, Officialibus, & Mercatoribus suis quibuscumque (quandocumque eis placuerit) abire & recedere (exceptis hiis Mercibus tantùm, quae, per specialem Prohibitionem, a locis illis extrahi non deberent) solvendo nichilominus Subsidia, Custumas, Commercia, & Deveria, in Partibus illis solvi consueta & pro tempore usitata, necnon per ipsorum Loca, Pontes, Portus, Passagia, & quoscumque Districtus, Fluminum, Ripariarum, & Maris, tutè & liberè, ire & transire, ac per ea reverti, absque Impedimento, Molestatione, Perturbatione, vel Inquietatione quibuscumque:
Et, e converso, quòd omnes & singuli Vassalli, Subditi, & Districtuales Ducis & Communis Januae, Haeredúmque, & Successorum suorum (cujuscumque Statûs vel Conditionis extiterint) poterunt, salvò & securè, cum eorum Navigiis, Marinariis, Officialibus, aliisque suis Ministris, ac Mercatoribus, Mercibus, Bonis, Rebus, Jocalibus, Pecuniis, Libris, & Hernesiis suis quibuscumque, venire & intrare Portus, Loca, Passagia, & Riparias Serenissimi Domini Regis Angliae quaecumque, inibique stare, morari, & mercari, & abindè, cum eorum Bonis, Rebus, Jocalibus, Pecuniis, Mercibus, aliisque Hernesiis, ac cum Navibus, Navigiis, Marinariis, Ministris, Officialibus, & Mercatoribus suis quibuscumque, quandocumque eis placuerit, abire & recedere (exceptis hiis Mercibus tantùm, quae, per specialem Prohibitionem, a Locis illis extrahi non deberent) solvendo nihilominus Subsidia, Custumas, Commercia, & Deveria, in Partibus illis solvi consueta & pro tempore usitata, necnon per ipsorum Loca, Pontes, Portus, Passagia, & quoscumque Districtus Fluminum, Ripariarum, & Maris, tutè & liberè, ire & transire, ac per ea reverti, absque Impedimento, Molestatione, Perturbatione, vel Inquietatione quibuscumque,
Item, Concordatum est quòd, si aliquae singulares personae, vel aliqua singularis persona, dictarum Partium, vel alterius ipsarum, ausu remerario aut diabolico Spiritu ductae, seu ducta, contra Praemissa (quod absit) volentes, seu volens, hujusmodi Pacem, Confoederationem, Ligam, & Amicitiam malitiosè infringere, attemptare praesumpserint, vel praesumpserit, Puniri debeant, & debeat, Factâ notitiâ, secundùm sua Demerita, per eum cujus Jurisdictioni & Potestati supposita fuerit, vel suppositae fuerint; nec propter hoc intelligantur supradicta Pax, Liga, & Confoederationes Fractae, nec eis per Partes aliqualiter contraventum; set, praedictis Attemptatis non obstantibus, manere debeant in suis robore & vigore:
Et, eodem modo, si Navigia alicujus dictarum Partium, per Vim, & invitis Patronis vel Magistris dictorum Navigiorum, cogerentur ire vel armari contra alteram dictarum Partium, seu Subditos, & Districtuales ipsarum (cùm non sit fas Vi Potentum Dominorum resistere, praesertim in Terris vel in partibus, in quibus, propter eorum Potentiam, poslint Extraneos cogere ad Indecentia & Illicita, ipsis invitis) non proptereà intelligatur Paci praedictae aliqualiter contrafactum.
Item, quòd Partes supradictae (videlicet) praefatus Serenissimus Dominus Rex Angliae, ac Haeredes, & Successores sui, in quibuscumque Amicitiis, Confoederationibus, Pactis, & Alligantiis, cum quocumque Rege, Principe, ac Persona quacumque, Ecclesiasticâ, seu Mundanâ (cujuscumque Statûs, Gradûs, Dignitatis, aut Conditionis existat) de caetero per ipsum aut ipsorum aliquem Contrahendis, ineundis, firmandis, & concordandis, praefatum Nobilem Virum Ducem ac Communem Januae, Haeredes, & Successores suos, per expressum & in speciali, excipere debeant:
Et, è converso, dicti Nobilis Vir Dux & Commune Januae, Haeredésque, & Successores sui, in quibuscumque Amicitiis, Confoederationibus, Pactis, & Alligantiis, cum quocumque Rege, Principe, aut Persona quâcumque, Ecclesiasticâ, seu Mundanâ (cujuscumque Statûs, Gradûs, Dignitatis, aut Conditionis exislat) de caetero per ipsos aut ipsorum aliquem Contrahendis, Ineundis, Firmandis, & Concordandis, dictum Serenissimum Dominum Regem Angliae, Haeredésque, & Successores suos, per expressum & in speciali, excipere debeant.
Item, Concordatum est quòd Subditi & Districtuales dictarum Partium, & utriusque ipsarum, invicem, in Mari, Terrâ, & Aquâ, amicabiliter & caritativè se habeant, &, cum eorum Navigiis, Galeis, Marinariis, Officialibus, Servitoribus, Mercatoribus, & aliis Ministris, Bonisque, Rebus, Mercibus, Libris, Jocalibus, Pecuniis, & Hernesiis quibuslibet, possint & valeant liberè, tutè, & securè accedere ad Portus, Civitates, Terras, & Loca quaelibet dictarum Partium, & utriusque ipsarum:
Ita quòd Subditi & Districtuales praefatae Regiae Majestatis Angliae, sub salvâ Custodiâ ac salvo Conductu praefati Nobilis Viri Ducis & Communis Januae; ac, eodem modo, Subditi & Districtuales praefatorum Ducis & Communis Januae, sub salvâ Custodiâ & salvo Conductu praelibati Serenissimi Domini Regis Angliae, semper sint & censeantur existere.
Item, Concordatum est quòd omnia & singula, per dictos Commissarios, Ambassiatores, & Sindicos, ut praemittitur, Tractata, Conclusa, & Concordata, Partes praedictae (videlicet) praefatus Metuendissimus Dominus Rex Angliae suis Litteris Patentibus, Magno Sigillo suo sigillandis, Approbabit, Ratificabit, & Confirmabit; & consimiliter dicti Nobilis ac Potens Dux & Commune Januae suis Litteris, ipsorum Sigillis sigillandis, Ratificabunt, Approbabunt, & Confirmabunt.
Item, Concordatum est quòd praefati Illustris Dominus Dux & Commune Januae dabunt & solvent, seu dari & solvi facient, Willielmo Walderne & Sociis suis Civibus Londoniae (qui optinuerunt contra Januenses Merchas & Reprisalias pro Lanis & aliis Mercibus captis) in Civitatem Januae Libras Sex Milia Sterlingorum, pro omni eo & toto quod dicti Dampnificati restant ad Habendum, seu habere & recipere debent, ac petere & requirere possint, virtute dictarum suarum Reprisaliarum & Mercharum, & tàm pro eorum Sorte, quàm pro Poena, Expensis, & Interesse (videlicet) Libras Mille Sterlingorum, in Festo beati Michaelis proximò futuro, & alias Libras Mille, in alio Festo beati Michaelis venturo, de Anno Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo secundo, & successivè, singulis Annis, in dicto Festo beati Michaelis, alias Libras Mille Sterlingorum, usque ad integram Solutionem & Satisfactionem dictarum Sex Milium Librarum Sterlingoruw,
Dictis Dampnificatis,
Praestitâ & habitâ Securitate Sufficienti pro Solutione dictarum Sex Milium Librarum, benè & fideliter Terminis supradictis, ut praefertur, faciendâ,
Per priùs, & ante Solutionem Primae Solutionis dictae Quantitatis Pecuniae, facientibus tunc Duci & Communi Januae, seu Notario Publico stipulanti & recipienti ipsorum Nomine, per Publicum Instrumentum, cum Clericis & Solempnitatibus oportunis conficiendum, Finem, Quitationem, Remissionem, Renunciationem, & Absolutionem omnimodam dictarum suarum Reprisaliarum & Mercharum, ac Pactum de ulterius non petendo,
Et tradentibus eisdem Domino Duci & Communi Januae, sive eorum Sindico & Procuratori, Instrumenta & Litteras per dictos Dampnificatos, propterea impetrata & impetratas, incisa & incisas, in signum verae & liberae Quietationis & Remissionis Reprisaliarum ac Mercharum praedictarum,
Et non aliter, nec ante, seu alio modo.
Acta, Conclusa, & Concordata fuerunt omnia & singula supradicta, modo & formâ Praemissis, Vicesimo nono Die Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo primo.
May 30. Engagement by indenture of Archibald earl of Douglas to serve the K. with 200 men-at-arms and 200 archers. London.
O. x. 123. H. iv. p. iv. 30.
Comitis de Douglas Indentura Guerrae.
An. 9. H. 5. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta inter, Inclitissimum Principem, Dominum Henricum, Dei Gratiâ, Regem Angliae, Haeredem ac Regentem Regni Franciae, & Dominum Hiberniae, ex unâ Parte, &, Magnificum ac Potentem Virum, Dominum Archibaldum Comitem de Douglas, ex alterâ,
Testatur quòd,
Cùm praefatus Dominus Rex Angliae, partim ob magnae Affectionis Zelum quem habet ad carissimum Consanguineum suum Dominum Jacobum Scotorum Regem Illustrem, & partim ad ipsius Domini Comitis instantias & intercessus, cum praefato Consanguineo suo Scotorum Rege, super ipsius Transitu & Li- centiâ transeundi in Regnum suum Scotiae, sub certâ formâ concordâsset & conclusisset,
Dominus Rex Scotorum praedictus, hoc considerans, mandavit dicto Comiti quòd (salvâ semper Ligeantiâ suâ ad Ipsum Regem Scotiae, & Haeredes & Successores suos Scotorum Reges) Auxilium, Succursum, Juvamen, ac Servitium, quod posset, faceret praedicto Domino Regi Angliae,
Quare idem Dominus Comes, ad utriusque ipsorum Regum Complacentiam, Promisit & se Obligavit, ex Assensu & Mandato dicti Domini Scotorum Regis, quòd praefato Domino Henrico Regi Angliae, quoad vixerit, ipse Comes extunc deinceps dabit Auxilium, Succursum, & Juvamen contra omnes Homines (Domino Jacobo Rege Scotorum praedicto, & ipsius Haeredibus & Successoribus, Regibus Scotiae, exceptis) cum Ducentis Militibus & Scutiferis sufficienter Armatis & Arraiatis pro Guerrâ, & Ducentis Sagittariis Equestribus competenter pro Guerrâ Arraiatis, ubicunque dictus Dominus Rex Angliae hoc voluerit, dumtamen debitè de hoc fuerit praemunitus,
Capiendo, pro ipsis singulis, Vadia talia, qualia, in Viagio, pro Tempore fiendo, praedictus Dominus Rex Angliae solverit suis Subditis de Regno suo Angliae,
Et incipiet tempus, quo hujusmodi Vadia solvi debeant, Die Monstrationis, quam faciet praedictus Comes, in Ingressu praedicti Regni Angliae, veniendo versus Regem Angliae supradictum,
Ipsósque Homines Armatos & Arraiatos, in Numero de quo praemittitur, Paratos & Collectos habebit in Festo Paschae proximò futuro, vel infra Quatuordecim Dies dictum Festum Paschae immediatè sequentes, apud Novum Castrum super Tinam, si per Terram, vel apud Berwyk super Twedam, si per Mare, infra Decem Dies, ad dictum Dominum Regem Angliae fuerit transiturus,
Et deinceps continuabit Viagium suum usque & ad locum ubi Dominus Rex voluerit,
Ita tamen quòd de hoc, Quintâ decimâ Dei Februarii proximò futurâ, vel ante, fuerit Praemunitus,
Et percipiet & habebit dictus Dominus Comes, ad Terminum Vitae suae & Nostri, Annuum Feodum Ducentarum Librarum, solvendarum eidem per praefatum Dominum Regem Angliae, ad Duos Anni Terminos (videlicet) ad Festa Sancti Michaelis Archangeli proximò venturum, & Paschae tunc proximò sequens, per aequales Portiones,
Habebit etiam Eskippamentum & Reskippamentum, Expensis praefati Domini Regis Angliae, quotiens & quando in ipsius Servitio praefatum Comitem per Mare transire contigerit,
Eritque insuper sub Protectione dicti Domini Regis Angliae, ipsumque, per Literas suas Patentes, ipsius Magno Sigillo sigillandas, habebit, pro omnibus & singulis Contractibus, Debitis, Transgressionibus, Delictis, Factis, Verbis, & Injuriis, ante Diem Ingressûs sui, propter dicti Domini Regis Servitium, in Regnum Angliae, per ipsum Comitem aut alios suo Nomine habitis, initis, contractis, vel commissis, quotiens in Regno Angliae, aut Locis aliis dicto Domino Regi Angliae Subditis & Subjectis, ipsum Comitem, occasione praemissâ, esse, vel ad ea venire, vel ab ipsis locis ad propria redire contigerit,
Ad quae omnia & singula benè & fideliter perimplenda, tàm praedictus Dominus Henricus Rex Angliae supradictus, quàm etiam praefatus Dominus Archibaldus Comes memoratus, ipsos obligârunt, & se Obligant per Praesentes.
Praetereáque idem Dominus Archibaldus Comes praedictus juravit, tactis per ipsum Sacrosanctis Dei Euvangeliis, quòd omnia & singula supradicta, quatenus ipsum Comitem concernunt seu concernere poterunt, fideliter observabit,
Promisit ac etiam Promittit dictus Dominus Rex praefato Domino Comiti Bonam, Gratam, & Benivolam Dominationem, ac Favorem, si & quatenus eidem Domino Regi dictus Comes bonum & gratum fecerit Obsequium.
In quorum omnium & singulorum Testimonium atque Fidem, tàm praedictus Illustrissimus Princeps Dominus Rex Angliae, quàm praefatus Comes, hiis Indenturis Sigilla sua alternatim apposuerunt.
Dat. in Civitate Londoniae penultimo Die Mensis Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo primo, & Regni praefati Illustrissimi Domini Regis Angliae Nono.
Sub Sigillo praefati Comitis, Cerâ rubeâ expresso, pendente a Caudâ Pergamenae.
May 31. The K. will permit James K. of Scotland to go to Scotland within three months after the return of the two Kings from France, and on receipt of Walter earl of Athol, Walter Stewart, son and heir of the duke of Albany, and 18 other hostages. Westm.
O. x. 125. H. iv. p. iv. 31.
Super Transitu Scotorum Regis in Regnum Scotiae.
An. 9. H. 5. Scot. 9. H. 5. m. 4.
Rex Omnibus, ad quos, &c. Salutem.
Sciatis, quòd,
Habitis inter Nos, ex unâ, & carissimum Consanguineum nostrum, Jacobum Regem Scottorum, parte ex alterâ, de & super ipsius Transitu in Regnum Scotiae, & Licentiâ, eidem per Nos in ea parte concedendâ, Communicationibus & Tractatibus variis & diversis,
Tandem, interveniente Domino Archibaldo Comite de Douglas Consanguineo nostro, Appunctuavimus, Concordavimus, & Conclusimus cum eodem quòd,
Si praedictus noster Consanguineus Scottorum Rex, infra Tres Menses, a tempore Regressûs nostri & sui in Angliâ continuè numerandos, postquam a Viagio, quod modo in Franciâ, per Dei gratiam, sumus arrepturi, Reversi fuerimus,
Walterum Comitem Atholiae,
Walterum Stewart Filium & Haeredem Ducis Albaniae,
Thomam Comitem Moraviae,
Willielmum Comitem Angusiae,
Alexandrum Comitem de Craford,
Et Willielmum Comitem Orcadiae
,
Ac,
Venerabiles Patres,
Henricum Episcopum Sancti Andreae,
Willielmum Episcopum Glascuensem,
Robertum Episcopum de Dunkeldyn
,
Et Henricum Episcopum Moraviae,
Necnon Jacobum de Douglas, secundum Filium Comitis de Douglas,
Robertum Dominum de Erskyn,
Willielmum Dominum de Erol & de Hay
Constabularium Scotiae,
Robertum Stewart Dominum de Lorn,
Jacobum Sandiland Dominum de Caldor,
Malcolmum Flemyng Dominum Bygar & de le Leynze,
Jacobum de Hamylton Dominum de Cadzon,
Thomam Boyde Dominum de Kylmornowe,
Robertum de Keth Marescallum Scotiae,
Et Willielmum de Borthwic Dominum de Borthwic,
Aut, ipsorum loco, alios de Regno Scotiae tantae sufficientiae, Ita quòd in locum unius, forsitan deficientis, unus vel plures, qui deficientis statui & sufficientiae, in Bonis & Possessionibus, secundùm quòd Nobis videbitur, correspondeant, sumi possent & debeant,
Obsides suos & pro Hostagio Nobis dederit & liberaverit,
Extunc, modo, formâ, & tempore de quibus inter Nos & dictum nostrum Consanguineum Scottorum Regem concordabitur, ad & in Regnum Scotiae praedictum transire, ibidem morari, & in Angliâ redire, quantum in Nobis aut nostris erit, salvò poterit & securè;
Quae omnia & singula, sic, ut praemittitur, Appunctuata, Concordata, & Conclusa, in verbo Regio Promittimus Nos benè & fideliter observaturos,
Data in Palatio Regis Westm. sub Magni Sigilli sui Testimonio, tricesimo primo die Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo Primo, Anno Regni nostri Nono.
Per ipsum Regem.