Rymer's Foedera with Syllabus
June 1421

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

125-134

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: June 1421', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 125-134. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115289 Date accessed: 18 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

June 1421

Syllabus EntryFoedera Text
June 1. Exemplification of the confirmation by parliament of the peace of Troyes. Canterbury.
O. x. 125. H. iv. p. iv. 31.
Super Approbatione Pacis, Literae de Exemplificatione.
An. 9. H. 5. Franc. 9. H. 5. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Irrotulamentum cujusdam Acti, in Parliamento nostro, apud Westmonasterium, secundo die Maii ultimò praeterito, tento, habiti sive facti, & in Rotulo ejusdem Parliamenti Irrotulati,
Pacem Finalem,
Inter Serenissimum ac Illustrissimum Principem Dominum Karolum, Dei gratiâ, Francorum Regem Patrem nostrum, & Nos, ac inclita Angliae & Franciae Regna, eorumdemque Regnorum Subditos & Subjectos, Trecis, Vicesimo Primo Die Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo, Conclusam & Concordatam,
Ac per Tres Status dicti Regni nostri Angliae, ad dictum Parliamentum nostrum convocatos (videlicet, Praelatos & Clerum, Nobiles & Magnates, necnon Communitates ejusdem Regui nostri) coram quibus PACIS praedictae Tenorem ac omnes & singulos Articulos ejusdem, prout in Literis Patentibus, tàm dicti Patris nostri, quàm Nostris, inde confectis, pleniùs est contentum, per Cancellarium nostrum Angliae exponi fecimus & declarari, juxta formam & effectum Literarum ipsarum, Acceptatam, Laudatam, Approbatam, & Auctorizatam,
Concernentis in haec verba,
Memorandum quòd,
Cùm Trecis, Vicesimo Primo Die Maii, &c. ut in Memorando Dat. 2. Maii usque promiserunt,
Nos autem Tenorem Irrotulamenti Acti praedicti duximus Exemplificandum per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuariam, Primo Die Junii.
June 3. Warrant for the payment of 500 marks, the Easter instalment of the annuity of Louis duke of Bavaria. Westm.
O. x. 126. H. iv. p. iv. 31.
Pro Duce Bavariae, de Annuitate Solvenda.
An. 9. H. 5. Brev. de Term. Pasch. 9. H. 5. Pell.
Henry, par la Grace de Dieu, Roy d'Engleterre, Heriter & Regent du Royalme de France, & Seignur d'Irland, as Tresorer & Chambellains de nostre Eschequier, Saluz.
Nous volons, de l'Assent de nostre Conseil, & vous Mandons que les Cink Centz Marcs, par Nous Dues a nostre Treschier Frere Lowys Duc de Baviere, pur le Terme de Pasque darrein passez, d'une Annuitee quele il prent de Nous a nostre dit Eschequier, faces paier ou dit Duc, ou a Jehan Ladbaum, son Attorne, en son Nonne.
Don. souz nostre Prive Seal a Westm. le iij Jour de Juyn, l'An de nostre Regne Noefisme.
June 3. Receipt for 500 marks by John Ladebom, canon of Worms, ambassador of Louis count palatine of the Rhine. London.
O. x. 126. H. iv. p. iv. 31.
Acquietantia Comitis Palatini.
An. 9. H. 5. Ex Bund. 4. n. 17.
Noverint Universi, per Praesentes, me Johannem Ladebom, Cononicum Wermachiensem, Secretarium & Procuratorem, Illustrissimi Principis, Domini Lodewici, Comitis Palatini Reni, Sacri Romani Imperii Archidapiferi Principis Electoris, & Bavarriae Ducis, Recepisse & Habuisse, die Confectionis Praesentium, de, Serenissimo & Metuendissimo Principe & Domino, Domino Henrico, Rege Angliae, Regente Haeredeque Franciae, & Domino Hiberniae, Quingentas Marcas Sterlingorum, in Partem Solutionis a nunc Pensionis Mille Marcarum Sterlingorum, praefato Domino meo Duci, ad Terminum Vitae suae, per praedictum Dominum Regem Angliae Concessae (videlicet) pro Termino Paschae ultimò praeterito ante Datam Praesentium,
De quibus quidem Quingentis Marcis antedictis, sic per me Receptis pro Termino memorato (scilicet, per manus Thesaurarii praedicti Domini Regis Angliae, in Scaccario Regio) fateor eundem Dominum Regem totaliter fore Quietum, & michi plenariè esse Solutis.
In cujus rei Testimonium Praesentibus Sigillum meum apposui.
Dat. Londoniae, tertio die Mensis Junii, Anno ab Incarnatione Domini Milesimo, Quadringentesimo, Vicesimo Primo, & Anno Regni, metuendissimi Regis, Henrici, Quinti praedicti post Conquestum Angliae, Nono.
June 3. Henry de Percy, earl of Northumberland, is appointed warden of Berwick and the east march, with an annuity of 5,000l. in war and 2,500l. in peace. Westm.
O. x. 126. H. iv. p. iv. 31.
Pro Comite Northumbriae.
An. 9. H. 5. Penes Cler. Pell..
Henri, par la grace de Dieu, Roy d'Engleterre, Heriter & Regent du Roiaulme de France, & Seigneur d'Irlande, As Tresorer & Chamberleins de nostre Eschequer, Saluz.
Come par ENDENTURE,
Faite, parentre Nous & Nos Treschier & Foial Cousin, Henri de Percy Conte de Northumbreland, le Primer jour de ce present Moys de Juyn,
Mesme cellui Henri soit Retenuz devers Nous Gardein de nostre Ville de Berewik & de toute l'Estmarche vers Escoce, a avoier, de l'Unzisme Jour d'Averil darrein passez, jusques a la fin de Deux Ans, lors prochein ensuyantz & plainement accompliz,
Et Prendra de Nous le dit Henri, en Groos, pur la Garde des susdites Ville & Estmarche, en Temps de Guerre la Some de Cynk Mille Livres, & en Temps de Pees ou Trieues Deux Mille & Cynk Centz Livres, par An,
Dont il avera Paiement ou Souffisant Assignement, de Quarter en Quarter, au Commencement de chascun Quarter, durant le dit Terme, Egalement, selonc l'afferant, sicome en la dite ENDENTURE est contenus plus au plein,
Volons & vous Mandons que, veue de Temps en temps la dite ENDENTURE, facez avoir au dit Henri Paiement ou souffisant Assignement de les Somes susdites, pur Temps de Guerre, Pees ou Trieues, selonc l'effect & purport de l'ENDENTURE susdite.
Don. souz nostre Prive Seal a Westm. le Tier Jour de Juyn, l'An de nostre Regne Noefisme.
June 9. Safe conduct for Alexander Seton, lord of Gordon, with 40 lances, to come to England and return, by water. Dover.
O. x. 127. H. iv. p. iv. 31.
De Salvis conductibus.
Pro Alexandro Seton
.
An. 9. H. 5. Scot. 9. H. 5. m. 4.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum Diem Septembris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Alexandrum Seton Dominum de Gordon, cum Quadraginta Lanceis in Comitiva sua (cujuscumque Gradûs existant) cum Equis & Armaturis eidem Alexandro & Lanceis praedictis debitè spectantibus, usque ad Numerum Centum in toto, vel infra, in Regnum Regis Angliae, per Aquam tantùm veniendo, & ubicumque voluerunt in eodem Regno vel extra applicando, ibidem morando, & exinde versus partes proprias, cum Lanceis, Equis, & Armaturis praedictis, usque ad Numerum praedictum, vel infra, per Aquam tantùm, redeundo;
Proviso semper quòd praedictus Alexander benè & honestè se habeat & gerat erga Regem & Populum suum,
Et quicquam, quod in Regis praejudicium, aut Populi sui Dampnum, cedere valeat, non attemptet, aut facere vel attemptare praesumat, quovis modo,
Quódque ipse praesentes Literas Regis de salvo Conductu, ante Introitum suum cujuslibet Civitatum, Villarum firmatarum, Castrorum, & aliorum Fortalitiorum Regni Regis quorumcumque, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, seu Custodibus eorumdem primitùs demonstret.
Teste Rege apud Dovorriam, ix die Junii.
Per ipsum Regem.
[June 9.] Similar safe conduct for Alexander and Fergus Kenedy.
O. x. 127. H. iv. p. iv. 32.
Pro Alexandro Kenedy, & Fergusio Kenedy.
Ibid.
Rex &c. ut supra usque ibi speciales & tunc sic, Alexandrum Kenedy, & Fergusium Kenedy, cum Triginta Lanceis in Comitiva sua (cujuscumque Gradûs existant) cum Equis & Armaturis eisdem Alexandro & Fergusio & Lanceis praedictis debitè spectantibus, usque ad Numerum Sexaginta in toto, vel infra &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
[June 9.] Similar letters of safe conduct for Alexander Forbas.
O. x. 127. H. iv. p. iv. 32.
Pro Alexandro Forbas.
Ibid.
Rex &c. ut supra usque ibi, speciales, & tunc sic, Alexandrum Forbas Militem, cum Quadraginta Lanceis in Comitiva sua (cujuscumque Gradûs existant) cum Equis & Armaturis eidem Alexandro & Lanceis praedictis debitè spectantibus, usque ad Numerum Centum in toto &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
[June 9.] Similar safe conduct for John S. Clare.
O. x. 128. H. iv. p. iv. 32.
Pro Johanne Seint Clare.
Ibid.
Rex, &c. ut supra usque ibi, speciales, & tunc sic, Johannem Seint Clare Armigerum, cum Triginta Lanceis in Comitiva sua (cujuscumque Gradûs existant) cum Equis & Armaturis eidem Johanni & Lanceis praedictis debitè spectantibus, usque ad Numerum Sexaginta in toto, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
[June 9.] Safe conduct for the abbot of Paisley returning to Scotland.
O. x. 128. H. iv. p. iv. 32.
Pro Abbate de Pasleto.
Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Mensem proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum, suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Abbatem de Pasleto in Scotia, in Regno Angliae jam existentem, versus Scotiam, cum Quatuor Famulis suis in Comitiva sua, transeundo;
Proviso &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
June 9. Safe conduct for Raphael Spinula and Stephen Lomelus, ambassadors from Genoa, Dover.
O. x. 128. H. iv. p. iv. 32.
Pro Ambassiatoribus Januae.
An. 9. H. 5. Franc. 9. H. 5. m. 14.
Rex, universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Raphaelem Spinula, & Stephanum Lomelum, Sindicos & Ambassiatores Nobiles Ducis & Communitatis Januae, ac quoscumque alios Sindicos seu Ambassiatores eorumdem, cum ipsorum Comitiva & Societate, Equis, Valesiis, Pecuniis, Rebus, & Bonis suis caeteris quibuscumque,
Ac etiam quoscumque Januenses Subditósque districtuales Communis Januae, Mercatores, Patronos, seu Magistros quorumcumque Navigiorum Januensium, Officiales, Marinarios, Servitores, & Ministros eorumdem quoscumque,
Cum Bonis, Rebus, Mercibus, Navibus, Navigiis, & Vasis suis quibuscumque,
In Regnum nostrum Angliae, & ad Civitates, Villas, Terras, Portus, Pontes, & Passagia Nobis Subjecta, tàm per Terram, quàm per Aquas & Mare, veniendo, & ibidem morando, stando, & permanendo, & exindè, pro eorum libito voluntatis, cum Bonis, Mercibus, Rebus, & Hernesiis, Equis, Navibus, Navigiis, Officialibus, Marinariis, Famulatoribus, & Servitoribus, & Ministris suis quibuscumque,
Exceptis tamen Mercibus, quae per specialem consuetam Prohibitionem a Regno nostro Angliae extrahi seu abduci non deberent,
Liberè abeundo & redeundo,
Aliquibus Guerris, Criminibus, Delictis, Incendiis, Dampnis, Vulneribus, Homicidiis Personarum, Bonorum vel Navium Captionibus sive Depraedationibus, Marquis seu Reprisaliis quibuscumque, tàm Publicis, quàm Privatis, ante Datum praesentium perpetratis, habitis, sive concessis, non obstantibus;
Et ideò vobis Mandamus quòd praefatos, Raphaelem, & Stephanum, necnon alios Sindicos seu Ambassiatores dictorum Ducis & Communitatis, cum ipsorum Comitiva &c. ut supra usque ibi non obstantibus & tunc sic, manuteneatis, Protegatis, & defendatis,
Non inferentes &c.
Et si quid &c.
Proviso semper quòd iidem Raphael & Stephanus, ac alii Sindici seu Ambassiatores, necnon Januenses praedicti quicumque, benè & honestè se habeant & gerant erga Nos & Populum nostrum,
Dictíque Mercatores & alii supradicti legales exerceant Mercandisas, ac custumas, Subsidia, & alia Deveria, nobis pro Rebus, Mercibus, & caeteris supradictis debita, promptè solvant,
Quodque ipsi aliqua Bona seu Mercandisas aliquorum Inimicorum nostrorum, colore Bonorum & Mercandisarum suorum, non colorent, nec ea Venditioni exponant, sub Poena forisfacturae eorumdem.
In cujus &c. usque Festum Omnium Sanctorum proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Dovorriam, ix die Junii.
1421. June 9. Power for sir John Tiptoft, seneschal of Aquitain, to receive the homage and fealty of the K.'s subjects there. Dover.
O. x. 129. H. iv. p. iv. 32.
De Recipiendo Homagia in Aquitania.
An. 9. H. 5. Vasc. 9. H. 5. m. 2.
Rex, Universis & singulis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Noverit Universitas vestra quòd Nos,
De Prudentiâ, Fidelitate, Circumspectione, & Industria, dilecti & fidelis Militis nostri, Johannis Tiptoft, Senescalli Ducatûs nostri Aquitanniae, pleniùs confidentes,
Assignavimus eundem Johannem ad Petendum, Requirendum, & Recipiendum, pro nobis & Nomine nostro, Homagium, Fidelitatem, & Juramenta, in ea parte solita & consueta, a quibuscumque Subditis Ducatûs nostri Aquitanniae supradicti (cujuscumque Statûs, Gradûs, aut Dignitatis extiterint) qui, de Jure aut consuetudine dicti Ducatûs nostri, Nobis Homagium, & Fidelitatem, ac Juramenta facere debeant,
Necnon ad Faciendum, Exercendum, & Expediendum Praemissa ac omnia alia & singula in hac parte necessaria & oportuna,
Eidem Johanni Licentiam specialem, Auctoritatem, & liberam Potestatem Damus & Concedimus per Praesentes, usque ad Festum Assumptionis beatae Mariae Virginis proximò futurum duraturas.
In cujus &c.
Teste Rege apud Dovorriam, Nono die Junii.
Per ipsum Regem.
June 10. The constable of the Tower of London is ordered to deliver John Bloundell, of Hainault, the K.'s prisoner, to [Jacoba] Jaqueline of Bavaria, countess of Hainault. Dover.
O. x. 129. H. iv. p. iv. 32.
Pro Comitissa Hanoniae.
An. 9. H. 5. Claus. 9. H. 5. m. 21.
Rex, Constabulario Turris suae Londoniae, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Mandamus Vobis quòd Johannem Bloundell de Hanonia Militem, Prisonarium nostrum, sub Custodia vestra in Turri praedicta existentem, Jacobae de Bavaria, Comitissae Hanoniae, Holandiae, & Selandiae, vel ejus Deputatis,
Per Indenturas, inter vos & praefatam Comitissam, seu Deputatos praedictos, in hac parte, debitè conficiendas, Diem deliberationis Prisonarii praedicti testificantes,
Liberetis seu liberari faciatis indilatè;
Volumus enim vos de Custodia Prisonarii praedicti, per INDENTURAS hujusmodi, & hoc BREVE, erga Nos penitùs exonerari.
Teste Rege apud Dovorriam, Decimo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 10. John duke of Bedford is appointed regent during the K.'s absence abroad. Dover.
O. x. 129. H. iv. p. iv. 32.
De Custode Angliae Constituto.
An. 9. H. 5. Pat. 9. H. 5. p. 1. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Pro eo quòd Nos, in Propria Persona nostra, versus partes Franciae, Deo Duce, in proximo sumus profecturi,
Insidet intimè cordi nostro quòd Pax nostra infra Regnum nostrum Angliae, praesertim dùm absentes fuerimus, inviolabiliter observetur, & quòd Agenda dicti Regni nostri providè dirigantur, ac singulis Justitiae debitum impendatur,
Necnon de fidelitate & industria, Carissimi Fratris nostri, Johannis Ducis Bedfordiae intimè confidentes,
Constituimus ipsum Ducem Custodem dicti Regni nostri, ac Locum nostrum tenentem in eodem Regno, dùm extra idem Regnum nostrum Moram fecerimus, vel donec aliud inde duxerimus ordinandum;
Damus autem universis & singulis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, Militibus, Communitatibus, Vicecomitibus, Liberis Hominibus, Ballivis, Ministris, & omnibus fidelibus nostris, Tenore praesentium, fir miter in Mandatis quòd praefato Duci, tanquam Custodi dicti Regni nostri & Locum nostrum tenenti in eodem, intendentes sint, Respondentes, ac Consulentes, & Auxiliantes.
In cujus rei testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus consignari.
Dat. apud Dovorriam, decimo die Junii.
Per ipsum Regem.
[June 10.] Powers granted to the duke of Bedford as regent.
O. x. 130. H. iv. p. iv. 33.
De Potestate eidem Custodi concessa.
An. 9. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm &c. ut supra usque ibi, duxerimus ordinandum, & tunc sic,
Nos,
Volentes quieti Praelatorum, Magnatum, & aliorum Fidelium nostrorum, dicti Regni nostri, dùm absentes fuerimus, providere,
Eidem Custodi dicti Regni nostri Angliae, & Locum nostrum tenenti in eodem, plenam Concessimus Potestatem & Auctoritatem specialem,
Tàm Parliamenta quàm Concilia, infra dictum Regnum nostrum, tenendi,
Et Praelatos, Magnates, & Proceres, ac Communitates dicti Regni nostri, cùm tempus exegerit, vel necesse fuerit, Convocandi & Summonendi, & cum ipsis Consulendi, & ea, quae Nobis & Regno nostro praedicto necessaria fuerint vel oportuna, de assensu Parliamentorum & Conciliorum hujusmodi, Faciendi, Ordinandi, & Disponendi, & ea, quae de Assensu Parliamentorum & Conciliorum hujusmodi Ordinata, Tractata, vel Concordata fuerint, Executioni debitè Vice nostra Demandari faciendi,
Necnon Capitulis Ecclesiarum Cathedralium & Conventualium, per Mortem, Cessionem, seu quovis alio modo Vacantium (cùm hujusmodi Vacationes praedicto Custodi, per dicta Capitula, praesentatae fuerint) Concedendi Licentiam Eligendi Personas idoneas in Pastores & Praesidentes Ecclesiarum praedictarum.
Et cùm, de Licentia praedicta, Electiones in dictis Ecclesiis fuerint celebratae, & Personae Electae, per Literas dictorum Capitulorum, Nobis vel Sibi nostro Nomine Praesentatae, Assensum & Favorem Regium singulis hujusmodi Electionibus (nisi rationabili Causa subfuerit quare dictis Electionibus hujusmodi Assensus denegari debeat) Adhibendi,
Et ulterius, pro Confirmatione Electorum, quibus sic adhibetur Assensus, illis, ad quos pertinet, more solito Transcribendi,
Ac, cùm Electiones hujusmodi Confirmatae fuerint, & de hoc, per Literas Dioecesanorum locorum praedictorum, praefato Custodi constiterit, Fidelitates, Nobis de Minoribus Praelatis in hac parte debitas, Recipiendi, ac Temporalia sua Restituendi,
Ita quòd idem Custos a Majoribus Praelatis, sic Electis, non recipiat Fidelitates, nec Temporalia Ecclesiarum, ad quarum Regimen eliguntur seu postulantur, liberet seu restituat quousque Nos super hoc duxerit consulendum, aut aliud a Nobis indè habuerit in Mandatis,
Et quascumque etiam Fidelitates, pro quibuscumque Terris, Tenementis, seu Haereditatibus Nobis debitas, Recipiendi, ac Terras, Tenementa, & Haereditates hujusmodi illis, ad quos pertinent, prout justum fuerit, Liberandi & Restituendi; Homagiis, Nobis pro dictis Terris, Tenementis, & Haereditatibus debitis, reservatis: quae usque Reditum nostrum in Anglia volumus, pro Fine rationabili, in Cancellaria nostra faciendo, Respectuari:
Volumus enim quòd idem Custos omnia Praemissa, ac omnia alia & singula, Gubernationem suam tangentia & concernentia, de Assensu & Deliberatione Concilii nostri, & non aliter, faciat & exequatur.
In cujus &c.
Teste ut supra.
June 17. John de Angerville is appointed governor of the schools at Falaise. Rouen Castle.
O. x. 130. H. iv. p. iv. 33.
De Officio Regendi Scolas Falesiae concesso.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 29. dor.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Monstravit Nobis Johannes de Angervilla, in Artibus Magister, quòd,
Cùm ipse, per tempus non modicum jam elapsum, tenuerit & rexerit Scolas Villae Falesiae, sive Partem earum, virtute Literarum Episcopi Sagiensis,
Cui quidem Episcopo hujusmodi Scolarum Erogatio, de Tribus Annis in Tres Annos, solummodò pertinebat ut dicitur,
Et ita sit quòd, propter Rebellionem ipsius Episcopi, Scolae illae ad nostram spectant Donationem pro praesenti ut accepimus,
Nobis humiliter supplicando ut sibi Regimen & Gubernationem Scolarum praedictarum, Caritatis intuitu, ad tempus Trium Annorum gratiosè concedere dignaremur,
Nos (Supplicationi suae annuentes) in casu quo Praemissa Veritatem contineant, Concedimus & Licentiam Dedimus praefato Johanni quòd ipse praedictas Scolas, per Tres Annos proximò futuros, Habere, Tenere, Regere, & Gubernare possit, unà cum omnimodis Proficuis & Emolumentis eisdem Scolis pertinentibus & consuetis,
Dummodò Ipse in Scolis praedictis continuè Resideat, ac circa Regimen & Gubernationem earumdem fideliter & diligenter intendat,
Necnon Juramentum, solitum ad id faciendum, ubi interest, praestet, prout antiquitùs fuerat consuetum;
Mandantes, Tenore Praesentium, tàm Scolaribus & aliis, causâ Eruditionis ibidem affluentibus, quàm aliis Ligeis & Subditis nostris, quorum interest, firmiter in Mandatis quòd ipsum Johannem, in Casu praedicto, praesenti Concessione nostrâ uti & gaudere permittant, eidémque, tanquam Magistro Scolarum illarum, pareant & obediant, prout decet, durante tempore supradicto.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, decimo septimo die Junii.
June 21. The earl of Salisbury to the K., concerning a successful raid made by him in Anjou and Maine. Argentan.
O. x. 131. H. iv. p. iv. 33.
Litera Comitis Sarum, super Cavalcatubus suis.
An. 9. H. 5. Ex Bibl. Cot. Caligula D. 5.
Mt Most Hy and Sourein Lord, I, zour humble Liege Man, Rekomaunde me to zour Hy and Noble Grace as lowly as any Creature may Devyse or Thinke.
And, zif hyt like zour Hynesse to know of Tidinges from this Parties of zour Lond, Blessed be God, at the Writinge of this, hit stod in good Plit and neure so well as now; for, Thanked be God, zour Liege Peple here dredde neure lasse zour Enemye thanne they don at this Day, and all the Capteines here don wel her Diligence, as wel in seur Kepinge of her Places as in Sturing and Enoying of zour Enemies.
And liketh zour Hinesse to wite that, the Saterday afore the Date of this, I, zour humble Liege Man, com hom from a Journe, woch I hadde mad into Aungow and Mayne; where as I hadd Assemblid with me gret Part of the Capteines of zour Lond: And, Blessed be God, wee spedde right well; for zour Peple is gretly Reffreshed with this Rood; For, as they seien in comune, they woueir neure more in no such Roode.
And we browghten Hom the fareste and gretteste Prey of Bestes, as alle tho seiden that saw hem, that eure they saw; And also, Thanked be Godd, we misse no Man of thrift ner other to Acoumpte at the said Roode.
Also our Rood was so, that our Renneres rannen afore Aungers.
And trewly, My Most Hy and Sourein Lord, we were afore diverse Places, that what Time hit liketh zow to sette on hem, or to Comaunde any other Man to sette on hem, they be nat able, with Godde's Grace, to holde ajenst zow no whyle.
And trewly, Sir, zif hit liked zour Grace to Comaunde me to Sture Aghwere in Recouringe of any thing, now I have rested many a Day, I am ful redy ther to.
Furthermore, My most Hy and Sourein Lord, liketh zow to wite that I sent, nat longe ago, Bellesme, my Poursuaunt, unto zour Hynesse with Lettres, the woche Bellesme, as I am sikerly Enformed, is Sleien, in comynge to me ward azen, with Brigaundes.
And, for I wot neure whether ze, my Sourein Lord, senten me any Lettres or Word by him of any of zour Gracious Wille, that causeth I lete zour Hynesse have Witinge theroffe.
My most Hy and Sourein Lord, I Write no more to zour Hynesse at this Time, but that I biseche Almyghty God that he save and kepe zour Hy and Myghty Persone in as long Lif, Joie, and Welthe as eur hadd Creature Boren.
Writen at Argenthen, the xxj Day of Jun.
Zour humble Liege Man,
Th"erle Of Salisbury.
June 28. Confirmation of privileges granted to the bp. of S. David's by Ric. II., dated Shene, 21 Dec., 7 Ric. II. Westm. (fn. 1)
O. x. 132. H. iv. p. iv. 33.
De Confirmatione, pro Episcopo Menevensi.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. p. 1. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Cartam Domini R. nuper Regis Angliae, Secundi post Conquestum, factam in haec verba,
Ricardus, Dei Gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Praepositis, Ministris, & omnibus Ballivis & Fidelibus suis, Salutem.
Supplicavit nobis, Venerabilis Pater, Adam Episcopus Menevensis ut,
Cùm ipse Episcopatum suum & quamlibet Parcellam ejusdem de Nobis, ut de Coronâ nostrâ, integrè teneat,
Ipséque, & Praedecessores sui, Episcopi loci illius, Jurisdictione Regali, in omnibus Dominiis suis Episcopatûs praedicti, ut in Cognitionibus omnimodorum Placitorum, personalium, & realium, ac de Coronâ, ad Prosecutionem suam propriam & aliorum, cum omnimodis Proficuis indè provenientibus, juxta Consuetudines Partium illarum, totis retroactis temporibus, usi fuerint & gavisi, absque hoc quòd Nos, seu Progenitores nostri, seu aliquis alius Dominus Marchiarum, aut eorum Ministri, ratione aliquorum Dominiorum, in Wallia, infra dicta Dominia ipsius Episcopi, aliqualiter intromittere consuevimus, seu consueverunt, debuimus, aut debebant,
Ac, celebris memoriae, Dominus Henricus, Filius Regis Johannis, quondam Rex Angliae, Progenitor noster, per Cartam suam, Concesserit & Confirmaverit, pro se & Haeredibus suis, A. praefatae Ecclesiae Episcopo quòd ipse, & Successores sui, & Ecclesia sua, Quieti essent imperpetuùm de omnibus Placitis & Querelis, & omnibus Sectis, nisi coram eo, & Haeredibus suis, vel Justiciariis suis specialiter ad hoc assignatis,
Et quòd haberent liberam Curiam suam de Hominibus suis, ita quòd non tenerentur de aliqua Querelâ alibi, quàm in Curiâ Dominorum suorum Episcoporum Menevensium, Respondere, nisi coram eo, & Haeredibus suis, vel Justiciariis suis ad hoc assignatis, & hoc per speciale Mandatum suum vel Haeredum suorum, salvâ in omnibus Regiâ Dignitate,
Velimus, pro majori Securitate & Quiete ipsius Episcopi, & Successorum suorum, nè ipsi super Praemissis imposterùm impetantur, occasionentur quomodolibet, vel graventur, gratiosè providere,
Nos,
Ad Honorem Dei, & Ecclesiae Sanctae, necnon ad specialem instantiam & supplicationem, Venerabilis Patris, Archiepiscopi Cantuariensis, Consanguinei nostri, & totius Cleri totius Provinciae suae dictae, Supplicationi praefati nunc Episcopi, ob grandem affectionem quam ad dictam Ecclesiam Menevensem & Personam ipsius Episcopi meritò gerimus & habemus, favorabiliter inclinati,
De Gratiâ nostrâ speciali Concessimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris, & hâc Cartâ nostrâ Confirmavimus, quòd praefatus Episcopus, & Successores sui, omnes & singulas Libertates praedictas, & omnimodas alias Libertates, habeant, & eis gaudeant & utantur imperpetuùm, adeò plenè & liberè, sicut aliqui Dominorum Marchiarum, in Dominiis & Marchiis suis Walliae, habent & utuntur,
Et quòd omnes Tenentes ipsius Episcopi, & Successorum suorum, sive Residentes in Dominiis suis Episcopatûs praedicti, alibi, quàm in Curiâ dicti Episcopi, & Successorum suorum, Respondere minimè teneantur, nec ad Respondendum artentur,
Et quòd idem Episcopus, & Successores sui, de omnibus Placitis, Querelis, Sectis, & Impetitionibus, versus ipsos motis vel movendis (praeterquam coram Nobis, & Haeredibus nostris, & Concilio nostro) imperpetuùm sint Quieti, salvâ semper Regiâ Dignitate;
Quare Volumus & firmiter Praecipimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quòd praefatus Episcopus, & Successores sui, omnes & singulas Libertates praedictas, & omnimodas alias Libertates, habeant, & eis gaudeant & utantur imperpetuùm, adeò plenè & liberè, sicut aliqui Dominorum Marchiantium in Dominiis & Marcheis suis Walliae habent & utuntur,
Et quòd omnes Tenentes ipsius Episcopi, & Sucessorum suorum, sive Residentes in Dominiis suis Episcopatûs praedicti, alibi, quàm in Curiâ dicti Episcopi, & Successorum suorum, Respondere minimè teneantur, nec ad Respondendum artentur,
Et quòd idem Episcopus, & Successores sui, de omnibus Placitis & Querelis, Sectis & Impetitionibus, versus ipsos motis vel movendis (praeterquam coram Nobis, & Haeredibus nostris, & Concilio nostro) imperpetuum sint quieti, sicut praedictum est.
Hiis Testibus,
Venerabilibus Patribus,
W. Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primate,
R. London.
W. Wynton
.
Episcopis:
Johanne Rege Castellae & Legionis, Duce Lancastriae,
Edmundo Comite Cantebrigiae,
Thoma Comite Bukyngham
,
Avunculis nostris carissimis:
Richardo Arundell,
Hugone Staffordiae,
Henrico de Percy Northumbriae
,
Comitibus:
Michaele de la Pole Cancellario,
Hugone de Segrave Thesaurario, nostris,
Johanne de Monte Acuto, Senescallo Hospitii nostri;
Et aliis.
Dat. per Manum nostram, apud Manerium nostrum de Shene, Vicesimo primo Die Decembris, Anno Regni nostri Septimo.
Nos autem, Concessiones & Confirmationes, ac omnia alia & singula in Cartâ praedictâ contenta, Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, &, Venerabili Patri, Benedicto, nunc Episcopo Menevensi, & Successoribus suis imperpetuùm, de Gratiâ nostrâ speciali, Concedimus & Confirmamus, prout Carta praedicta rationabiliter testatur, & prout idem Episcopus, & Praedecessores sui, Regalitatibus, Libertatibus, Franchesiis, & Acquietantiis praedictis, ante haec tempora, rationabiliter usi sunt & gavisi.
In cujus &c.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo, & pro Quadraginta Solidis solutis in Hanaperio.
June 19. Licence to Edmund earl of March and Ulster, to absent himself from Ireland for one year. Westm.
O. x. 133. H. iv. p. iv. 34.
Pro Comite Marchiae.
An. 9. H. 5. Pat. 9. H. 5. p. 1. m. 2.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus, carissimo & fideli Consanguineo nostro, Edmundo Comiti Marchiae & Vltoniae quòd ipse, durante Termino unius Anni proximi post Datam Praesentium, se extra Terram nostram Hiberniae Absentare, & in Praesentiâ nostrâ, infra Regnum nostrum Angliae, Franciae, seu alibi, morari possit,
Et quòd ipse, medio tempore, omnibus Dominiis, Maneriis, Castris, Libertatibus, Franchesiis, Terris, Tenementis, Redditibus, & Servitiis suis, cum Pertinentiis, ibidem gaudere, habere, & occupare,
Ac Exitus, Proficua, & Commoditates eorumdem, per Officiarios, Ministros, Attornatos, & Servientes suos, infra Terram nostram praedictam, recipere, & in dictum Regnum nostrum Angliae, seu alibi quo sibi placuerit, absque aliquo Impedimento Nostri, vel Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque, infra Terram nostram praedictam, mittere possit;
Aliquibus Statutis sive Ordinationibus, contra Absentes extra Terram nostram praedictam, aliquas Possessiones in eadem habentes, & super eisdem non Residentes, vel Gentes sufficientes defensabiles super eisdem minimè invenientes, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westmonasterium, vicesimo nono die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 30. Licence for Peter Lopi de Quintaal and Loderic Fernandi, Portuguese ambassadors, to leave England. Westm.
O. x. 134. H. iv. p. iv. 34.
Pro Ambassiatoribus Regis Portugaliae.
An. 9. H. 5. Claus. 9. H. 5. m. 15.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Mandamus vobis, firmiter Injungentes, quòd Petrum Lopi de Quintaal Militem, & Lodericum Fernandi Justiciarium, Ambassiatores Regis Portugaliae, infra Regnum nostrum Angliae existentes, cum Duabus Navibus de Portugaliâ (undè Johannes Alfonsi & Egidius Johannis sunt Magistri) in Portu Villae nostrae Suthamptoniae ad praesens existentibus, unà cum Sexaginta Lanceis, Equis, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, in Navibus praedictis, versus Partes suas proprias, absque impedimento seu perturbatione quâcumque, transire permittatis; aliquo Aresto, in hac parte facto, non obstante.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westmonasterium, tricesimo Die Junii.
Per Concilium.
Et erat Patens
.

Footnotes

1 Documents dated in England during the King's absence are attested by the duke of Bedford.