Rymer's Foedera with Syllabus
July-September 1421

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

134-152

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-September 1421', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 134-152. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115290 Date accessed: 31 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–September 1421

Syllabus EntryFoedera Text
July 1. Restitution of the temporalities to Peter le Provost, prior of Graville. Rouen Castle.
O. x. 134. H. iv. p. iv. 34.
De Restitutione Fructuum.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 29. d.
Rex Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopatûs Rothomagensis, ac universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, Officiariis, Ministris, Ligeis, Fidelibus, & Subditis nostris quibuscumque, quorum interest, Salutem.
Vobis & cuilibet vestrûm Mandamus quòd Fratrem Petrum le Provost, Monachum de Tiromo, & Priorem Prioratûs de Gravilla, in Bailliagio de Caux, ut dicitur, Juratum Ligeum nostrum, omnimoda Fructus, Obventiones, Proficua, & Emolumenta quaecumque, ad Prioratum suum praedictum pertinentia & spectantia, habere, ac eis uti & gaudere pacificè permittatis,
Ipsum in eodem Prioratu non Molestantes in aliquo seu Gravantes; aliquo Mandato nostro, vobis seu alicui vestrûm in contrarium directo, non obstante.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, primo die Julii.
Per ipsum Regem ad Relationem Concilii.
July 10. Warrant for the payment of 100l. a month to Jake duchess of Holland. Westm.
O. x. 134. H. iv. p. iv. 34.
Pro Ducissa Hollandiae, de Centum Libris per Mensem sibi persolvendis.
An. 9. H. 5. Brev. de Term. Pasch. An. 9. H. 5. Pell.
Henry
, par la Grace de Dieu, Roy d'Engleterre, Heriter & Regent du Royaume de France, & Seignur d'Irland, as Tresorer & Chambellains de nostre Eschequier, Saluz.
Nous Volons de l'Assent de nostre Conseil, & vous Mandons que, par le temps que, nostre Treschere & Tresamee Cousine, Dame Jake, Duchesse de Holand, ferra sa Demoere, deinz nostre Roiaume d'Engleterre, a noz Costages, facez paier a mesme nostre Cousine, desore en avant, de temps en temps (assavoir) pour chescun Moys des Kalendes Cent Livres, a prendre des Issues, Revenues, & Profitz provenantz des Seignories, Terres, Tenementz, & autres Possessions, a Johane, n'adgairs Roigne d'Engleterre, assignez en Doiar ou autrement, sibien en Engleterre, comme en Gales.
Don. souz nostre Prive Seal a Westm. le Disme Jour de Juyl, l'An de nostre Regne Noefisme.
July 12. Lucia de Vicecomotibus [dei Visconti], countess of Kent, transfers to the dukes of Bedford and Gloucester, the bps. of Winchester and London, and William Kynwolmersh, treasurer of England, her claim on Philip Maria, duke of Milan, for 6,000 marks, her dowry, which is unpaid. The Abbey of S. Clare.
O. x. 135. H. iv. p. iv. 34.
De Litibus & Processu, occasione Dotis Comitissae Cantiae, per Johannem Maria Anglum Comitem, & Comune Mediolani solvi stipulatae, & non solutae.
An. 9. H. 5. Rot. Parliamenti 9. Hen. 5. p. 1. n. 23.
Ego Lucia de Vicecomitibus, Comitissa Kantiae,
In suprascriptâ Petitione nominata expressa, & solenni Protestatione Praemissâ quòd, ob Complacentiam & Contemplationem Regiae Celsitudinis, & non aliàs, nec tanquam Executrix aut Administratrix Bonorum Illustris Mariti mei suprascripti, nec animo vel intentione Recognoscendi quomodolibet ejus Debita, sicut nec Teneor nec Obligor, nec, respectu aut vigore infrascriptae Cessionis Actionis, ad illa Teneri vel Obligari intendo,
De quo solemniter Protestor, ad effectum quòd, ullo unquam tempore, nec aliqua Curia Parliamenti, vel aliâ, vel aliquâ Lege vel Inquestâ, possim, dictae Cessionis vigore, quomodolibet de caetero vexari vel molestari,
Sicut etiam Regia Celsitudo, autoritate & consensu Parliamenti, & Trium Statuum Regni (videlicet) tàm Spiritualium quàm Temporalium Dominorum & Communitatum, rectè & ritè decrevit,
Do, Concedo, ac Cedo, & Transfero, Illustribus Principibus & Dominis meis gratiosissimis (videlicet,) Domino Duci Bedfordiae, Domino Duci Gloucestriae, ac, Reverendissimis Patribus & Dominis, Domino Henrico Episcopo Wintoniensi, Domino Ricardo Episcopo Londoniensi, & Willielmo Kynwolmersh Thesaurario Angliae moderno, per praefatam Regiam Celsitudinem ad hoc nominatis specialiter & deputatis, Jus, Titulum, & Actionem, mihi qualitercumque competentia seu competitura, & quae mihi competere debent aut possent contra Illustrem Principem Philippum Maria Duccm Mediolani modernum, nec non Civitatem Mediolanen sem, ac caeteros in Instrumento Dotali, de quo inferius fit mentio, contentos, de sive pro Sex Milibus Marcarum, de tresdecim Millibus Marcarum,
Quas, bonae memoriae, Dominus Johannes Maria, olim Dux Mediolani (cui universaliter praefatus Dominus Philippus Maria successit, & eidem universalis Haeres exstitit) mihi, pro Dote meâ, solenni Stipulatione & praefato Instrumento Dotali, Promisit, & ad quas mihi efficaciter praefabus Philippus modernus Dux, tanquam Haeres dicti Johannis Maria, obligatur,
Et, ad effectum quòd exigere valeam Residuum meae Dotis, ultra praedicta Sex Millia Marcarum (ad quod exigendum omnino necessarium est mihi Instrumentum Dotale praedictum) Volo & Intendo quòd aut ipsum Instrumentum Dotale mihi liberè restituatur, aut saltim deponatur in aliquo Loco tuto, ubi utraque Pars valeat ad illud habere Concursum, & illo uti pro Loco & Tempore oportunis,
Super quibus peto mihi fieri Publicum Instrumentum ac Literas Regias, Regiae Celsitudinis Decretum & Determinationem, super Praemissis facta, unà cum caeteris praenarratis, continentia seu continentes, mihi dari, &, ulterius, haec omnia in Rotulo Gestorum Parliamenti Irrotulari, &, ad perpetuam rei memoriam, ibidem Conscribi & Regestrari,
Et Volo & Intendo quòd dicta mea Concessio teneat & valeat, si & in quantum haec fiant, & non aliàs, nec aliter, nec alio modo.
In quorum omnium & singulorum Testimonium atque fidem, praesentes Literas, seu praesens Publicum Instrumentum, per Magistros Ricardum Petworth & Willielmum Freman, Notarios Publicos, feci subscribi, ac suis Signis consuetis signari, necnon Sigillum meum apposui eidem.
Data & Acta sunt haec, in Hospitio meo, infra Monasterium sive Abbatiam Monialium Sanctae Clarae extra Muros London. Die Duodecimo Mensis Julii: Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo primo: Indictione Decimâ quartâ: Pontificatûs, Sanctissimi in Christo Patris, Domini nostri, Domini Martini, Divinâ Providentiâ, Papae Quinti, Anno Quarto.
Praesentibus tunc ibidem,
Egregio Viro, Simone de Teramo Legum Doctore, Sedis Apostolicae Nuncio in Angliâ & Collectore,
Antonio Francisci de Vulterris,
Bernardo Dalzate,
Thoma Knyvet
,
Jacobo Caumbrigge,
Et Roberto Sampson,
Civibus Londoniae,
Testibus ad Praemissa vocatis specialiter & rogatis.
Et Ego Ricardus Petteworth, Publicus Auctoritatibus Apostolica & Imperiali Notarius, Cicestrensis Dioecesis, praefatae Dominae Luciae de Vicecomitibus, Comitissae Kantiae, & Dominae de Wake,
Protestationi, Jurisque, Tituli, & Actionis, de Sex Milibus Marcarum suprascriptarum, Donationi, Concessioni, Cessioni, Transfusioni, atque Petitioni, caeterisque, dùm sic, ut praemittitur, per eandem Comitissam in Hospitio suo agebantur & fiebant, sub Anno, Indictione, Pontificatu, Mense, & Die praedictis, unà cum Magistro Willielmo Freman, hic subscripto Notario Publico, Testibusque praenominatis, praesens personaliter interfui, eaque omnia & singula sic fieri vidi & audivi;
Ideo hoc praesens Publicum Instrumentum, sive Patentes Literas (me arduis aliunde occupato Negotiis) per alium fideliter Scriptum, sive Scriptas, & per Subscriptum dictum Magistrum
Willielmum etiam Subscriptum, sive Subscriptas, ac Signo suo consueto signatum, seu signatas, necnon Sigillo ejusdem Comitissae sigillatum, sive sigillatas, Signo meo solito & consueto signavi, Manu meâ propriâ hic me subscribendo, rogatus per praefatam Comitissam, unà cum dicto Magistro Willielmo, & specialiter requisitus, in fidem & testimonium omnium & singulorum Praemissorum.
Et Ego
Willielmus Freman, aliàs dictus Haselwode Coventriae & Licfeldiae Dioecesis, Publicus Apostolica & Imperiali Auctoritate Notarius, praefatae Dominae Luciae de Vicecomitibus, Comitissae Kantiae, & Dominae de Wake, Protestationi, Jurisque, Tituli, & Actionis, de Sex Milibus Marcarum suprascriptarum, Donationi, Cessioni, & Transfusioni, atque Petitioni, caeterisque, dùm sic, ut praemittitur, per candem Comitissam in Hospitio suo agebantur & fiebant, sub Anno, Indictione, Pontificatu, Mense, & Die praedictis, unà cum Magistro Ricardo Petteworth, Notario Publico suprascripto, Testibusque praenominatis, praesens personaliter interfui, eaque omnia & singula sic fieri vidi & audivi;
Ideo hoc praesens Publicum Instrumentum, sive Patentes Literas (me arduis aliunde occupato Negotiis) per alium fideliter Scriptum, sive Scriptas, & per praedictum Magistrum
Ricardum etiam Subscriptum, sive Subscriptas, ac Signo suo consueto signatum, sive signatas, necnon Sigillo ejusdem Comitissae Sigillatum, sive Sigillatas, Signo meo solito & consueto signavi, Manu meâ propriâ hic me subscribendo, rogatus per praefatam Comitissam, unà cum dicto Magistro Ricardo, & specialiter requisitus, in Fidem & Testimonium omnium & singulorum Praemissorum.
Agreement for the marriage of Edmund earl of Kent and Lucia, daughter of Bernabo dei Visconti. Milan.
O. x. 136. H. iv. p. iv. 35. March 25, 1406.
Instrumentum Matrimonii & Dotis praedictae Comitissae, de quo ante fit mentio.
An. 9. H. 5. Infr. Bibl. Cot. Vitellius. C. 11. n. 5.
In Nomine Sanctae Et Individuae Trinitatis Feliciter Amen.
Divinâ inspiratione cooperante, pro felici Matrimonio honorabilique conjugio,
Iniendo, Tractando, pariter & Fiendo, seu Contrahendo, per & inter, Illustrem & Excelsum Dominum Edmundum dignissimum Comitem Cantiae & Dominum Valchiae, carum Consanguineum, Serenissimi Principis & Domini, Domini Henrici, Dei Gratiâ, Regis infrascripti, pro parte unâ, &, Ingenuam, Magnificam, & Praeclaram Dominam, Luciam, Natam quondam, bonae felicisque memoriae, Magnifici Domini, Domini Vernabonis Vicecomitis, &, infrascripti Illustrissimi Domini, Domini N. Ducis Amitam, pro alterâ,
Fulgentibus Partium antedictarum, eorúmque Parentum, aliorúmque Praedecessorum suorum Virtutibus, Honestate, Ingenuitate, & Generositate,
Serenissimus Princeps & Dominus, Dominus Henricus, Dei Gratiâ, Rex Angliae & Franciae, ac Dominus Hiberniae, &, Illustrissimus Princeps & Dominus, Dominus Johannes Maria Anglus Vicecomes, Dux Mediollani &c. Viribus suis optati fuere,
Adeóque, ut meliùs dictum felix Matrimonium & honorabile Conjugium ad effectum perducatur, Serenissimus Princeps & Dominus, Dominus Henricus, Rex praefatus, cupiens puritatem intimae suae affectionis praefato Domino Domino N.Duci innotescere, de & super hujusmodi felici Matrimonio & honorabili Conjugio, Breve seu Literas, sub Signeto suo sigillata, transmisit hujusmodi Tenoris; videlicet,
Henricus, Dei Gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Magnifico & Potenti Principi, N. Duci Mediollani, Consanguineo nostro carissimo, Salutem & continuae Prosperitatis augmentum.
Magnifice Princeps, Consanguinee Carissime,
Dilectioni vestrae cupimus innotesci qualiter,
Ob affectionis intimae puritatem, quam erga Personam, Ingenuae, Nobilis, & Praeclarae Dominae, Luciae de Vicecomitibus, Amitae vestrae, nostraeque praedilectae, praesertim virtutum suarum intuitu, gessimus antiquitùs, & gerimus in praesenti,
Desiderantes, infra Regnum nostrum, Foederis Matrimonialis felicitate loetari,
Super quo sibi scripsimus aliàs nostrae continentiam voluntatis,
Unde finaliter tale Responsum accepimus ab eadem, quòd in eâ parte libenter adquiescerit votis nostris, mallens (ut asseruit) juxta Ordinationem nostram in Regno nostro desponsari, quàm alibi, confisa de Nobis quòd non, nisi de Re digna & quae Statui suo convenit, Provisionem facere curaremus eidem:
Nos itaque (cupientes hoc ipsum, quod in mente fervido zelo concepimus, effectum mancipare) rescripsimus eidem Consanguineae nostrae, quòd ambassiatam, & praecipuè Domicellum nostrum Thomam de la Crois, meritò nobis carum, ad vestram & ipsius Consanguineae nostrae Praesentiam destinare vellemus.
Itaque circa Festum Paschae proximò futurum, vel incontinenti post, personaliter esset ibi, sufficienti Mandato munitus, ad Tractandum, ac etiam, si oporteat, Concludendum super quodam honorabili Conjugio, Tractando cum illâ; quod reverà tenemus afferre utriusque Partibus immensum Commodum & Honorem, prout, Deo volente, Rei exitus demonstrabit.
Vestram igitur Amicitiam affectione, quâ possimus ampliori, Rogamus quatinus in jam dicto Negotio, per praefatum Domicellum nostrum pleniùs explicando, etiam, nostrae considerationis intuitu, taliter operari velitis, quòd, omissis aliis Oblationibus quibuscumque, certos praetacti desiderii nostri fines tangere valeamus ad laudem Altissimi, necnon & quamplurium exultationem & complacentiam singularem; praesertim cùm, singulis attentis, illa, quae per Nos pro parte unâ fuerit advisata, putemus honorifica fore & consona rationi; super quibus, eidem Domicello nostro, velut Nobis ipsis, credentiam adhibentes, Nobis per eum significare velitis certitudinem prosperam Statûs vestri, unà cum aliis quae per Nos fieri cupitis complacentia votis vestris.
Magnifice Princeps, Consanguinee Noster Carissime,
In Filio Virginis Gloriosae diu & feliciter valeat vestra Dilectio, Nobis cara.
Dat. sub Signeto nostro, in Palatio nostro Westmonasterii, Mensis Martii Die Decimâ octavâ.
Et a Tergo,
Magnifico & Potenti Principi
, N. Duci Mediolani, Consanguineo nostro carissimo.
Ipséque Illustris & Excelsus Dominus, Dominus Edmundus Comes Dignissimus antedictus,
Volens Negotium hujusmodi felicis Matrimonii & Honorabilis Conjugii ad Finem deducere efficacem, prout intentionis suae est, ac inter eum & quosdam Dominos & Amicos de Consilio suo Concordatum extitit,
Dilectum Thomam de la Crois, aliàs de la Cruce, Serenissimi in Christo Principis & Domini, Domini Henrici, Dei Gratiâ, Regis Angliae & Franciae praefati Armigerum & Domicellum, suum certum, verum, & indubitatum Procuratorem, Attornatum, & Nuncium specialem,
Ad Tractandum, Paciscendum, & Concordandum, ac Contractus, Pacta, & Concordiam faciendum cum, praefato illustri Domino, Domino N. Duce Mediollani &c. ac praefatâ Dominâ Luciâ, & aliis Personis de utriusque eorum Consiliis, ad hoc deputatis seu deputandis, pro hujusmodi Matrimonio,
Ordinaverit, fecerit, & constituerit, seu ordinavit, fecit, & constituit, per modum & formam, prout in quodam Publico Instrumento illius Procurationis, rogato, & confecto, scripto, ac in publicam formam redacto, & sigillato Sigillo praefati Domini Edmundi Comitis ut supra, inferiùs, de verbo ad verbum, descripto, continetur,
Cujus quidem Procurationis Tenor sequitur in hâc formâ; videlicet,
Universis sanctae Matris Ecclesiae Filiis, ad quorum notitiam praesentes Literae, sive praesens Procuratorium, in formam Publici Instrumenti redactum, pervenerint, seu pervenerit,
Edmundus Comes Cantiae & Dominus Valochiae Salutem in Domino & fidem indubiam praesentibus adhibere.
Vestrae Universitatis Notitiae deducimus & deduci volumus per Praesentes quod,
Cùm,
Nostrae Voluntatis & Intentionis, ac inter Nos, & quosdam Dominos & Amicos nostros, de Consilio nostro, Concordatum existat quòd,
De, super, & pro Matrimonio,
Inter Nos & Nobilem Mulierem Dominum Luciam, Nobilis, & Potentis, ac Excellentis Principis & Domini, Domini N. Ducis Mediollani ejus Nepotis, sub certis Modis, Formis, & Conditionibus, ad Laudem & Honorem Dei, Contrahendo,
Cum praefato Domino N. Duce, ac dicta Domina Lucia, & eorum Consiliis, Tractatus fieri debeat,
Ideò Nos, Edmundus Comes Cantiae & Dominus de Vake praedictus (hujusmodi Negotium ad Finem deducere volentes efficacem) dilectum Nobis in Christo, Thomam de la Croys, Serenissimi in Cristo Principis & Domini nostri, Domini Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae Illustris Armigerum, omnibus melioribus Modis & Formis, quibus possumus aut debemus, nostrum verum, certum, & indubitatum Ordinamus, Facimus, & Constituimus Procuratorem, Attornatum, & Nuncium specialem,
Damus etiam & Concedimus praefato Thomae, Procuratori & Nuncio nostro in hac parte speciali, plenam & liberam Potestatem & Mandatum speciale, pro Nobis, ac Vice & Nomine nostris, cum, dicto Nobili & Potenti Principe, Domino N. Duce, & cum eadem Domina Lucia, & aliis Personis de utriusque illorum Consiliis, ad hoc deputatis seu deputandis, de & super omnibus & singulis Articulis, Tractatis & Materiam hujusmodi Contractûs Matrimonalis concernentibus seu Tangentibus, Tractandi, Paciscendi, & Concordandi,
Ac Contractus, Pacta, & Concordiam, fiendos, & fienda, & fiendam, omnibus melioribus Modis & Formis quibus fieri poterit, quibuscumque Poenis & Securitatibus Vallandi & Firmandi,
Ac Nos & Bona nostra ad Observationem Tractatûs & Concordiae, per dictum Procuratorem nostrum in & pro Praemissis fiendorum, ac si Nos ibidem personaliter interessemus, firmiter Obligandi,
Caeteráque omnia & singula Faciendi, Exercendi, & Expediendi quae in Praemissis, vel eorum aliquo, necessaria fuerint vel oportuna, etiam si Mandatum in ea parte magis de se exigant speciale,
Ac Promittimus Nos, Edmundum Comitem & Dominum supradictum, Ratum, Firmum, & Stabile perpetuò habituros totum & quicquid per dictum Procuratorem nostrum Actum fuerit in Praemissis vel aliquo Praemissorum, ac dictum Procuratorem nostrum ab omni onere satisdandi & relevare & relevamus, sub Ypotheca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, & Cautiones exponimus per Praesentes.
In quorum omnium Praemissorum Testimonium atque fidem praesentes Literas nostras, sive Praesens Procuratorium nostrum, per Magistrum Dionisium Lopham Clericum, Publicum Apostolicâ & Imperiali Auctoritate Notarium, subscriptum subscribi & publicari Mandamus, & Sigilli nostri appensione fecimus communiri.
Data & Acta sunt haec in Palatio, Serenissimi in Christo Principis & Domini nostri, Domini Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae Illustris, & Domini Hiberniae, infra Monasterium Westmonasteriense, Londoniense Dioecese situatum, Decimo nono die Mensis Martii, Anno ab Incarnatione Domini, secundum Cursum & Computationem Ecclesiae Anglicanae, Millesimo, Quadringentesimo, Quinto: Indictione Decima quarta: Pontificatûs, Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri, Domini Innocentii, Divinâ Providentiâ, Papae Septimi, Anno Secundo; & Anno Regni dicti Domini nostri Regis Angliae & Franciae Septimo.
Praesentibus,
Nobilibus Viris,
Domino Willielmo do Ferers Domino de Groby,
Lincolniensis,
Domino Johanne Gortency Milite,
Exoniensis,
Domino Johanne Marrucham Capellano.
Et Johanne Bathe Armigero,
Sarum,
Dioecesuum,
Et aliis Testibus, ad Praemissa vocatis specialiter & rogatis.
Ego Dionisius de Lopham Clericus, Norwicensis Dioecesis Publicus Apostolicâ & Imperali Auctoritate Notarius, praedictis Procuratorii Constitutioni, Potestatis Dationi, Promissioni, & Actionum & Cautionum Expositioni, caeterisque Praemissis omnibus & singulis, dùm sic, ut praemittitur & superiùs recitantur, per dictum, Nobilem & Potentem Dominum, Dominum Edmundum, Comitem Cantiae & Dominum de Vake, agebantur & fiebant, unà cum Testibus praenominatis, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, Loco praedictis, praesens personaliter interfui, eáque omnia sic fieri vidi & audivi, ac, aliis Negotiis arduis aliundè impeditus, per alium scribi feci, Manúque meâ propriâ me hic subscripsi, & Praemissa, de Mandato dicti, Nobilis & Potentis Domini, Domini Edmundi Comitis praedicti, in hanc Publicam Formam redegi, & Signum meum, unà cum Sigillo dicti Domini constituentis, hic apposui consuetum, rogatus & requisitus, in Fidem & Testimonium omnium Praemissorum,
Modò autem, IN NOMINE SALVATORIS
A quo omnis Honor & Gloria, omnéque Bonum procedere dinoscuntur,
Anno Nativitatis ejusdem Millesimo Quadringentesimo Sexto, Indictione Quartadecima, Die Martis Vicesimo quinto Mensis Martii,
Ad Honorem, Exaltationem, & Gloriam praefatorum, Illustrissimi Domini, Domini Ducis Mediollani &c. Illustris Domini Domini N. Comitis Cantiae, praeclaraeque Dominae Luciae,
Praelibatus Illustris Dominus, Dominus Johannes Maria Anglus Vicecomes, Dux Mediollani &c. In Praesentia & Voluntate praeclarae & Ingenuae Dominae Luciae praefatae, habitans in ejus Curia, quae appellatur Curia Arongi Dominationis Mediolanensis, situata in Civitate Mediolani, in Porta Romana, in Parochia Sancti Johannis ad Fontes, etiam sub Nomine Ducalis Dignitatis suae, pro una Parte,
Et, praefatus Egregius & Nobilis Armiger & Domicellus, Thomas de la Crois, aliàs de la Cruce, Natus quondam Egregii Viri Domini Francisci Civitatis Mediolani,
Procurator, Attornatus, & Nuncius specialis, praefati Illustris & Excelsi Domini Edmundi Comitis Cantiae & Domini Valchiae, ad hoc, & alia, specialiter constitutus per suprascriptum Publicum Instrumentum, scriptum & in publicam Formam redactum per suprascriptum Dionixium de Lopham, Notarium ut supra,
Ex alterâ,
Et uterque eorum, suo & Nomine quibus supra, voluntariè, & ex certa scientia, & de plenitudine Potestatis, & aliàs, omnibus Modo, Jure, Viâ, & Formâ quibus melius potuerunt & possunt,
Tractaverunt, & Concordaverunt, & Pacti fuerunt, ac Tractatus, Pacta, & Concordium seu Concordiam fecerunt, de, pro, & super praedicto foelici Matrimonio & honorabili Conjugio, per & inter praefatum Dominum Edmundum Comitem Cantiae, ex parte unâ, & praelibatam & Magnificam Dominam Luciam de Vicecomitibus, Amitam praefati Illustris Domini, Domini N. Ducis Mediolani, parte ex altera, in hunc modum & per haec verba; videlicet,
Quòd praedictus Thomas, Procurator & Procuratorio Nomine quo supra, Promisit & Promittit,
Per solennem Stipulationem, praefato, Illustri & Excellenti Domino, Domino N. Duci Mediolani, & michi Notario, stipulanti & recipienti Nomine & Vice & ad Partem & Utilitatem praeclarae Dominae Luciae praefatae,
Et, per praefatum Illustrem Dominum, Dominum N. Ducem, & me Notarium, ipsi Dominae Luciae, & item ipsi Dominae Luciae,
Quòd praefatus Illustris Dominus Edmundus Comes, ut supra, accipiet in ejus Uxorem legitimam, & pro ejus Uxore legitimâ, praefatam Dominam Luciam, ac in eam consentiet, eam accipiendo in suam veram & legitimam Uxorem, ac Matrimonium contrahet cum ea, per se, vel ejus legitimum Procuratorem, ad hoc speciale Mandatum habentem, per verba de praesenti, & Anulorum Immissione & Subarratione, juxta laudabilem Consuetudinem, ac Ritum, & Formam Sanctae Matris Ecclesiae:
Et de & pro Dote, constituendâ pro praeclara Domina Lucia praelibata, praefatus Dominus Edmundus, Comes ut supra, faciet solenniter quamlibet Securitatem, Cautionem, Promissionem, & Obligationem de ea Dote reddenda & restituenda, secundùm Formam Juris, aut secundùm Consuetudinem Angliae, causâ ejus Dotis petendae seu repetendae adveniente, quòd Deus avertat;
Et haec omnia, cum Securitate & Cautione, Promissione & Obligatione, Renunciatione, Clausulis, & Verbis, & Sacramentis, in talibus debitis, oportunis, & necessariis, & per Publicum, seu per Publica, Instrumentum, & Instrumenta inde solenniter conficienda:
Et quòd praefatus Illustris Dominus Edmundus, Comes ut supra, eandem, praeclaram & Magnificam Dominam Luciam traducit ad Patriam suam infra Kalendas Decembris proximò futuras.
Praelibatus verò Dominus, Dominus N. Dux Mediolani promisit & promittit suprascripto Thomae praesenti, dicto Nomine stipulanti & recipienti, & per eum, dicto Nomine, praefato Domino Edmundo, Comiti ut supra, & item praefato Domino Edmundo, curare & facere cum effectu, & quòd curabit & faciet cum Effectu, quòd praefata Domina Lucia ipsi Matrimonio, ut praemittitur, contrahendo & fiendo acquiescet, & tacita & contenta praemanebit, eúmque Dominum Edmundum Comitem antedictum in ejus verum & legitimum Maritum accipiet, ac in eum consentiet, ipsum accipiendo in suum verum & legitimum Martium, per verba de praesenti, & (Deo propitio) per Immissionem Anuli Subarrari permittet, & traduci, & contrahet & faciet quaecumque, secundum Morem & Ritum Sanctae Matris Ecclesiae facienda:
Et quòd praefatus Dominus, Dominus N. Dux, in eventum dicti Matrimonii, teneatur & debeat constituere, & quòd constituet, Dotem dictae Dominae, ac dare & solvere praefato Domino Edmundo, Comiti ut supra, pro Dote & Nomine Dotis praelibatae Dominae Luciae, Florenoruw Septuaginta Milia, valentium ad computa infrascripta, & per Terminos infrascriptos,
(Viz.) Florenorum Duodecim Millia, ad Compotum Sterlingorum xxxvi Angl. pro Floreno, consignandorum in Anglia cùm solenni Tractatu & deventum sit ad dictum Matrimonium per verba de Praesenti, & per Anulorum Immissionem & Subarrationem, & ipsa Domina Lucia fuerit Traducta ad praefatum Dominum Comitem & per eum carnaliter fuerit cognita,
Et, elapso Anno uno, a die quâ facta fuerit Solutio dictorum Florenorum Duodecim Millia, tunc inde, ad Annum unum tunc proximò futurum, Florenorum Octo Millia, Ducentum Octoginta quinque, ad computum S. xxxvi Angl. pro quolibet Floreno, & S. xxi & D. v. Imper.
Et deinde, omni Anno, in fine cujuslibet Anni, alios Florenos Octo Millia, Ducentum, Octoginta quinque Imper. donec erit facta & completa Solutio praedictorum Florenorum Septuaginta Millia ad compota suprascripta:
Et quòd, praefatus Dominus, Dominus N. Dux teneatur & debeat,
Per publicum & solemne Instrumentum, vallatum cum Promissionibus, Obligationibus, Renunciationibus, Constitutionibus, & Clausulis quibuscumque necessariis & oportunis, & per Publicum Notarium conficiendum,
Promittere, & Se & Bona sua Obligare, & facere cum effectu, quòd Comune Mediollani,
Per Sindicos, legitimè constitutos seu constituendos,
Similiter unà cum praelibato Domino, Domino N. Duce, per publicum & solemne Instrumentum, vallatum ut supra, promittent Se, & ipsum Comune, & Bona & Intratas dicti Comunis, Obligare praefato Illustri Domino Edmundo, seu ejus Haeredibus, aut ejus certo misso Nuncio, vel Procuratori, praedictos Florenos Septuaginta Millia, per Terminos suprascriptos, ad compota suprascripta, & cum Expensis, Dampnis, & Interesse quae Fierent vel Paterentur pro praedictis Denariis Petendis & Exigendis, vel ab alio recuperandis, aliquo Termino praeterito:
Et quòd, ulteriùs, praefatus Dominus Dominus Dux teneatur & debeat, ejus propriis Dampnis & Expensis, in eventum dicti Matrimonii, Contracti per verba de praesenti ut supra, consignari & associari facere Honorificè & decenter praefatam Dominam Luciam, occasione dicti Matrimonii carnaliter consummandi, usque ad Mare; videlicet,
Ad alterum ex Tribus infrascriptis Portibus; videlicet,
Ad Portum Dodrecht,
Vel ad Portum Midelburg,
Vel ad Portum Calexii:
Et a dicto Mari in antea consignetur, & consignari debeat & traduci, Sumptibus & Expensis & cum Comitiva praefati Illustris Domini Edmundi Comitis ut supra:
Quare praelibatus Dominus Dominus N. Dux, etiam sub Nomine Ducalis Dignitatis, pro unâ parte, & praedictus Nobilis & egregius Vir, Thomas de la Crois, aliàs de la Cruce, Nomine quo supra, pro alterâ parte, Promiserunt, & Vadium dederunt, & Sese, & omnia sua, sub & in dictis Nominibus, Bona, praesentia & futura, Obligaverint sibi vicissim (videlicet, una Pars alteri, & Altera alteri) praedicta omnia & singula Attendere, observare, adimplere, & executioni mandare, & in aliquo contra non facere nec venire, aliquâ ratione, nec causâ, de Jure, nec de Facto, sub Reffectione & Restitutione omnium Expensarum, Dampnorum, & Interesse Litis & extra:
Insuper, ad majorem roboris firmitatem, & pro praedictis melius attendendis, & ut praefatus Edmundus sit de & pro praedicta Dote constituenda ut supra magis securus, Rugirollus de Comite, Filius quondam Domini Gasperri Comitis, Portae Ticinensis, Parochiae Sancti Laurentii Majoris intus Mediollani, Calzinus de Vicecomitibus Filius quondam Domini Johannis, Portae Romanae, Parochiae Sancti Johannis ytollani, Bertollonicus de Aliprandis, Filius quondam, spectabilis & egregii Militis Legúmque Doctoris Domini Araxini, Portae Cumanae, Parochiae S. Johannis ad Quatuor Facies, Sindici & Procuratores, & Sindicario & Procuratorio Nomine Comunis Mediolani, ad haec & alia specialiter constituti, ut Publico constat Instrumento dicti Sindicatûs, tradito & rogato per Ambrosium de Clericis, de Lomazio, Mediolani, Notarium ac dicti Communis Mediolani, Anno praesenti, die Sabbati xxij praesentis Mensis Martii, & quilibet eorum Promiserunt, & vadiam dederunt Obligandi dictum Commune, & omnia Bona & Intratas dicti Communis Mediolani, praesentia & futura, Pignori suprascripto Thomae praesenti, dicto Nomine stipulanti, & recipienti Nomine praefati Domini Edmundi Comitis ut supra, & per eum Thomam, dicto Nomine, ipsi Domino, Edmundo, & item ipsi Domino Edmundo, quòd, in eventum dicti Matrimonii, & dum dictum Matrimonium erit contractum per verba de praesenti, per modum & formam supra scriptos, curabunt & facient cum effectu quòd, praelibatus Dominus, Dominus N. Dux dabit & solvet praefato Domino Edmundo, seu ejus legali Nuncio vel Procuratori, praedictos Florenos Septuaginta Millia, ad Compota suprascripta, & Terminos suprascriptos, pro Dote constitutâ seu constituendâ dictae Dominae Luciae,
Et, in casu quo, per ipsum Dominum Ducem, dicta Dos, seu praedicti Denarii pro praedicta Dote, non darentur, & non solverentur, prout superiùs, quod dicti Sindici, Sindicario Nomine quo supra, & dictum Comune dabunt & solvent praefato Domino N. Comiti praedictos Florenos Septuaginta Millia, ad compota suprascripta, & in Terminis suprascriptis;
Et hoc cum omnibus Expensis, Dampnis, & Interesse, quae fierent & paterentur pro praedictis Denariis petendis, exigendis, & consequendis, vel aliàs recuperandis, praeterito aliquo termino;
Renunciando Exceptioni, praefatus Dominus Dominus Dux, praedictus Thomas, necnon praedicti Sindici, & quilibet eorum, Nominibus quibus supra, non Celebrati hujusmodi Contractûs, Pactorum, Promissionum, & Concordii, & Praedictorum supradictorum omnium & singulorum non ita Actorum & Factorum, & omni Probationi & Defensioni in contrarium,
Suplevit insuper, & Suplet, ac Remisit, & Remittit praefatus Illustris & Excelsus Dominus Dominus N. Dux &c. certâ scientiâ & deliberato animo ac de suae Potestatis etiam Ducalis plenitudine etiam absoluta, omnem solempnitatem Juris, tam Comunis, quàm Municipalis, tàm instrinsicam, quàm extrinsicam, quae aliàs in talibus requiratur seu expediens foret:
Mandantes, & Mandaverunt insuper, praefatus Illustris Dominus Dominus N. Dux, & praefati Sindici Communis Mediolani, per Praesentes, hoc praesens Instrumentum, ad majorem Firmitatem, & in testimonium & robur Praemissorum, appensione Sigillorum praefati Domini N. Ducis, & dicti Comunis Mediolani debere Muniri:
Et de praedictis praefatus Dominus Dominus N. Dux mandavit, & praedicti Sindici Communis Mediolani, ac Thomas praedictus, & quilibet eorum, rogaverunt per me, Johannem Moroun, Notarium infrascriptum, ac Notarium & Scribam praelibati Domini Domini N. Ducis, Publicum confici debere Instrumentum, & Instrumenta, unum, & plura, unius & ejusdem Tenoris.
Acta & facta fuere Praemissa omnia & singula in Curia praelibatae Ingenuae & praeclarae Dominae Dominae Luciae in Mediolano, situata in Porta Romana, in Parochia Sancti Johannis ad Fontes.
Praesentibus Pronotariis, Donato de Aricutis, Filio quondam Domini Ambrosii, Portae Cumanae, Parochiae Sancti Prothasii, in Campo intus,
Ambobus Mediolani Notariis & Pronotariis,
Necnon praesentibus,
Magnifico & spectabili Milite, Domino Guidone de Galleaziis de Seins Comite & Mediolani Potestate,
Magnifico Domino Gabriele Vicecomite, Nato quondam, praeclarae memoriae, Domini Johannis Galeoz, olim Ducis Mediolani &c. habitante in ejus Curia, situata in Porta Romana, in Parochia Sancti Johannis ad aquam,
Magnifico Milite Domino Valzarino de Pustrella, Filio quondam spectabilis Viri Domini Francisci, Portae Ticinensis, Parochiae Sancti Sebastiani,
Serenissimo & spectabili Milite Domino Johanne de Pastrella, Filio quondam spectabilis Viri Domini Guideti, Portae Ticinensis, Parochiae Sancti Petri in Curte,
Domino Ottone de Mandello Filio quondam spectabilis Militis Domini Petri Portae Novae Parochiae Sancti Fidellis,
Omnibus Consiliariis & de Concilio praelibati Domini Domini N. Ducis,
Spectabili & Egregio Doctore Domino Tadiollo de Vicecomercato Cancellario Magno praefati Domini Domini Ducis,
Egregiis Doctoribus Dominis,
Francisco de Tigmoxiis Vicario proximo Comunis Mediolani,
Johanne de Caruago,
Sigmarino de Homodeis,
Beltramo Pasqualli,
Masfiollo de Seregnio
,
Et,
Gasperino de Caponibus,
Omnibus de Collegio Jurisperitorum Mediolani,
Spectabilibus & Egregiis,
Johanne de Aliprandis,
Johanne de Badagio
similiter Consilario praelibati Domini Domini Ducis,
A. Hirollo de la Cruce,
Et,
Guideto de Seregnio,
Camerariis praelibati Domini Domini Ducis,
Uberto de Viglinario,
Et Bernardo de Sinnatis,
Ambobus Secretariis praelibati Domini Domini N. Ducis,
Johanne de Brugore Conservatore,
Jacobo de la Cruce,
Petro de Raymondiis
,
Et Nicholao de la Cruce,
Omnibus Habitatoribus Civitatis Mediolani Notis & ad Praemissa vocatis & rogatis.
July 12. Presentation of Mark Bykker to the parish church of Guisnes, and of John Peyntour to the chantry of the Holy Cross in S. Nicholas' church, Calais. Westm.
O. x. 142. H. iv. p. iv. 37.
De Praesentationibus.
An. 9. H. 5. Franc. 9. H. 5. m. 8.
Markus Bykker, Capellanus habet Literas Regis de Praesentatione ad Ecclesiam Parochialem de Guysnes, vacantem & ad Regis Donationem spectantem ut dicitur;
Et diriguntur Literae illae L. Episcopo Morivensi, vel ejus Vicario Generali, ipso Episcopo in Remotis agente.
In cujus &c.
Teste praefato Custode apud Westm. xij die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Ibid
.
Dilectus Regis Johannes Peyntour Capellanus habet Literas Regis de Praesentatione ad Cantariam Sanctae Crucis, infra Ecclesiam Sancti Nicholaii Calesii, Morivensis Dioecesis, vacantem & ad Regis Donationem spectantem;
Et diriguntur Literae illae L. Episcopo Morivensi, vel ejus Vicario Generali, ipso Episcopo in remotis agente.
Teste Johanne Duce Bedfordiae, Custode Angliae &c.
July 14. The K. will enforce his rights concerning the archbishopric of Rouen, as the abp. has not taken the oath of fealty to him. Mantes.
O. x. 142. H. iv. p. iv. 38.
Declaratio Regaliae, in Eccle sia Rothomagensi.
An. 9. H. 5. Pat. Norm. 9. H. 5. m. 29.
Rex universis, praesentes Litteras inspecturis, Salutem.
Cùm, a tempore Conquestûs nostri de Ducatu nostro Normanniae & aliis partibus Nobis subjectis, Nullus qui se Rothomagensem Archiepiscopum asserit seu praetendit, Sacramentum Fidelitatis Nobis exhibuerit, praestiterit, seu fecerit, aut exhibere, praestare, seu facere optulerit, sive voluerit,
Quâ de causâ JURA REGALIAE Nobis in dictâ Rothomagensi Ecclesiâ dinoscuntur pertinere,
Notum facimus quòd REGALIAM & JURA ipsius REGALIAE in dicta Rothomagensi Ecclesiâ, cum Dependentiis solitis, Apperuimus & Declaravimus, ac Tenore Praesentium Apperimus & Declaramus appertè,
Qua circa, dilectis & fidelibus nostris, Cancellario & Consiliariis nostri Magni Concilii & Scaccarii in Ducatu Normanniae, ac etiam Gentibus Compotorum nostrorum & Thesaurario, necnon Ballivo & Vicecomiti nostris de Rouen, caeterisque Justiciariis & Officiariis nostris, & eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, Mandamus, & Committimus, si sit opus, quatinus, Auctoritate nostra, REGALIA & Juribus ejusdem in dictâ Ecclesiâ utantur, caeteráque faciant & exequantur quae ad hujusmodi REGALIAM dinoscuntur pertinere; Significantes praefatam REGALIAM & ejus Aperturam Decano & Capitulo praedictae Ecclesiae Rothomagensis, ac Vicariis in Spiritualibus ipsius Archiepiscopatûs, si qui sint, aut fuerint, ac omnibus aliis & singulis quorum interest,
Ac etiam significari facientes publicè, in dictâ Ecclesiâ Rothomagensi, & alibi in locis consuetis,
Inhibentes eisdem (quibus Tenore Praesentium Inhibemus) nè quicquam contra seu in praejudicium dictae REGALIAE & Juris ejusdem faciant seu attemptent, aut attemptari seu fieri permittant,
Quod, si factum fuerit, aut fieri contigerit, nullius esse Decernimus momenti, ipsósque Attemptantes Poenâ condignâ puniendos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante, xiv die Julii.
Per ipsum Regem.
July 16. The K. prorogues, until August 1, the taking of the oath of fealty by Paul de Crapanica, bp. of Evreux. Rouen Castle.
O. x. 143. H. iv. p. iv. 38.
De Respectuatione pro Episcopo d'Eureux.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 29. dors.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Thesaurario nostro Generali Normanniae, &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper Dederimus & Concesserimus, Venerabili in Christo Patri, Paulo de Crapanica,
Quem Dominus Summus Pontifex ad Episcopatum Ebroicensem nuper providit,
Certum diem (videlicet, Festum Sancti Johannis Baptistae proximò nunc venturum) ad faciendum & praestandum nobis corporaliter Sacramentum Fidelitatis,
Quod nobis, ratione Temporalium Episcopatûs praedicti, facere debeat & tenetur,
Infra quem quidem Terminum, obstantibus impedimentis non modicis, ad Praesentiam nostram in Personâ suâ commodè accedere non valeat ut accepimus,
Nos igitur (de Gratiâ nostrâ speciali) Diem sive Terminum praedictum usque primum Diem Augusti proximò futurum Prorogavimus & Elongavimus, ac Prorogamus & Elongamus per Praesentes;
Mandantes, Tenore Praesentium, vobis, & cuilibet vestrûm, prout ad eum pertinuerit, quatinus Procuratores praedicti Episcopi omnia Temporalia, ad Episcopatum praedictum, infra Ducatum nostrum Normanniae, ac alias partes Franciae nobis subjectas, pertinentia & spectantia, necnon Fructus, Redditus, & Proventus ejusdem, usque praedictum diem, vice & nomine ejusdem Episcopi, percipere, colligere, & habere, & eis ad usum & proficuum ipsus Episcopi interim pacificè uti & gaudere, permittatis, absque molestatione vel impedimento quocumque.
In cujus &c.
Dat. apud Castrum nostrum Rothomagi, decimo sexto die Julii.
Per ipsum Regem ad Relationem Concilii.
July 17. Power for sir Walter de la Pole and John Stokes to treat with Sigismund, K. of the Romans, concerning the mortgage of the duchy of Luxembourg. Westm.
O. x. 143. H. iv. p. iv. 38.
De Tractando cum Rege Romanorum pro Ducatu de Lusenburg.
An. 9. H. 5. Franc. 9. H. 5. m. 16.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis Nos,
De Fidelitate, circumspectione, & industriâ, dilecti & fidelis nostri, Walteri de la Pole Militis, & dilecti Clerici nostri, Magistri Johannis Stokes Legum Doctoris, plenarie confidentes,
Ad Transportandum se penes Praesentiam Illustrissimi & Excellentissimi Principis Sigismundi, Dei gratiâ Romanorum, Bohemiae, Ungariae, Regis &c. Fratris nostri Praecarissimi,
Ac ad Tractandum, Communicandum, Componendum, Concordandum, & finaliter Concludendum, pro Nobis & Nomine nostro, cum praesato Praecarissimo Fratre nostro, seu ejus in hac parte Commissariis, Procuratoribus, sive Deputatis, plenam & sufficientem Potestatem ab eodem habentibus, de & super DUCATU LUSENBURGENSI,
Et ad Concordandum de quibuscumque Pecuniarum Summis pro Luitione & Liberatione ejusdem (qui Ducatus in Pignus, Ypotecam, seu Morgagium obligatus sive impignoratus existit) Nobis & Haeredibus nostris realiter faciendis & liberandis cum effectu, secundum quod melius per Ambassiatores nostros praedictos concordari poterit,
Et ea, sic Tractata, Communicata, Composita, Transacta, seu Conclusa, quatenus ad Nos attinet, Omnimodis Securitatibus legitimis, in ea parte debitis & necessariis, Nomine nostro Firmandum,
Similésque Securitates a praefato praecarissimo Fratre nostro, seu ejus Commissariis, sivè Deputatis, praedictis, Petendum, Stipulandum, Recipiendum, & Optinendum;
Caeteráque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae qualitas hujusmodi Negotii & natura exigunt & requirunt, & quae nos faceremus seu facere possemus si personaliter ibidem praesentes interessemus, etiam si Mandatum exigant quantumcunque speciale,
Praefatos Walterum, & Johannem, nostros veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Ambassiatores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales, conjunctim, & divisim, Facimus, Creamus, Ordinamus, & Constituimus, ac plenam ipsis, & eorum alteri, Damus & Concedimus Potestatem per Praesentes,
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid per praedictos Procuratores nostros, seu eorum alterum, Actum, Gestum, Procuratum, seu Conclusum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In cujus rei testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii, Decimo septimo die Julii.
Per Concilium.
July 17. Power for the same Walter to treat for the cession of Dauphiné and Languedoc to the K. by Sigismund K. of the Romans. Westm.
O. x. 144. H. iv. p. iv. 38.
Pro Tractando cum Eodem super quibuscunque Negotiis, & praecipue pro Dolphinatu.
An. 9. H. 5. Franc. 9. H. 5. m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, Nos,
De fidelitate, circumspectione, & industriâ, dilecti & fidelis nostri, Walteri de la Pole Militis, & dilecti Clerici nostri Magistri Johannis Stokes Legum Doctoris, plenariè confidentes,
Ad Transportandum se penes Praesentiam Illustrissimi & Excellentissimi Principis Sigismundi, Dei gratiâ, Romanorum, Bohemiae, Ungariae Regis &c. Fratris nostri praecarissimi,
Ac ad Tractandum, Communicandum, Componendum, Concordandum, & finaliter Concludendum, pro Nobis & Nomine nostro, cum praefato Praecarissimo Fratre nostro, seu ejus in hac parte Commissariis, Procuratoribus, sivè Deputatis, plenam & sufficientem Potestatem ab eodem habentibus, de & super quibuscumque Negotiis, Causis, seu Materiis, Statum, Dignitates & Honores nostros Regales qualitercumque concernentibus, & praecipuè de & super Concessione & Donatione, Nobis & Haeredibus nostris, per ipsum Praecarissimum Fratrem nostrum, quantum in ipso erit, de Dolphinatu Vienensi, ac Terris & Dominiis de LANDOK, cum omnibus & singulis Pertinentiis eorumdem, secundùm quod melius concordari poterit, faciendis,
Caeteráque omnia & singula Faciendum, Exercendum, & Expediendum quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae qualitas hujusmodi Negotii & natura exigunt & requirunt, & quae Nos faceremus seu facere possemus si personaliter ibidem praesentes interessemus, etiam si Mandatum exigant quantumcumque speciale,
Praefatos, Walterum, & Johannem, nostros veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Ambassiatores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales, conjunctim, & divisim, Facimus, Creamus, Ordinamus, & Constituimus, ac plenam ipsis, & eorum alteri Damus & Concedimus Potestatem per Praesentes,
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid per praedictos Procuratores nostros, seu eorum alterum, Actum, Gestum, Procuratum, seu Conclusum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii, decimo septimo die Maii.
Per Concilium.
July 17. Power for the same Walter to treat with the marquis of Baden for the ransom of Oliver de Blois, count of Poictou, his prisoner. Westm.
O. x. 145. H. iv. p. iv. 38.
De Tractando cum Marchione de Baden.
An. 9. H. 5. Franc. 9. H. 5 m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, circumspectione, & industriâ, dilecti & fidelis nostri, Walteri de la Pole Militis, &, dilecti Clerici nostri, Magistri Johannis Stokes Legum Doctoris, plenariè confidentes,
Ad Transportandum se penes Praesentiam, Magnifici & Praepotentis Viri, Marchionis Baden, Amici nostri carissimi,
Ac ad Tractandum, Communicandum, Componendum, Concordandum, & finaliter Concludendum cum praefato Marchione, Amico nostro carissimo, de & super Emptione sivè Solutione Financiae Domini Oliveri de Bloys, Comitis Pictaviae, Prisonarii sui, ac liberatione ejusdem nobis realiter facienda,
Necnon de quibuscumque Pecuniarum Summis, in hac parte exigendis & solvendis, secundum quod melius per Ambassiatores nostros praedictos concordari poterit,
Et ea, sic Tractata, Communicata, Composita, Transacta, seu Conclusa, quatenus ad Nos attinet, omnimodis Securitatibus legitimis, in eâ parte debitis & necessariis, Nomine nostro Firmandum,
Similésque Securitates a praefato Marchione, Amico nostro carissimo, seu ejus Commissariis, sivè Deputatis praedictis, Petendum, Stipulandum, Recipiendum, & Optinendum,
Caeteráque omnia & singula Faciendum, Exercendum, & Expediendum quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae qualitas hujusmodi Negotii & natura exigunt & requirunt, & quae Nos faceremus seu facere possemus si personaliter ibidem praesentes interessemus, etiam si Mandatum exigant quantumcumque speciale,
Praefatos, Walterum, & Johannem, nostros veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Ambassiatores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales, conjunctim, & divisim, Facimus, Creamus, Ordinamus, & Constituimus, ac plenam ipsis, & eorum alteri, Damus & Concedimus Potestatem per Praesentes,
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totam & quicquid per praedictos Procuratores nostros, seu eorum alterum, Actum, Gestum, Procuratum, seu Conclusum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In cujus rei testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii, decimo septimo die Julii.
Per Concilium.
July 19. Warrant for the payment of 85l. to Simon Prencost, wax chandler of London, for making the hearse of the duke of Clarence at Canterbury. Westm.
O. x. 145. H. iv. p. iv. 39.
Pro Hercea Ducis Clarenciae.
An. 9. H. 5. Brev. de Term. Paseb. An. 9. H. 5. Pell.
Henri
, par la Grace de Dieu, Roy d'Engleterre, Heriter & Regent du Royame de France, & Seignur d'Irland, As Thesorer & Chambellains de nostre Eschequier, Saluz.
Nous volons & Vous Mandons que a Simon Prencost, Wexchendeller de Londres, faces paier, de nostre Tresorer, Quatervintz & cinque Livres pur une Herse, par Lui n'adgaires, de nostre Ordenance, fait deinz l'Eglise Metropolitane de Canterbirs, pur nostre Treschier & Tresame Frere le Duc de Clarence, qui Dieux Assoille.
Don. souz nostre Prive Seal a Westm. le xix Jour de Juyl, l'An de nostre Regne Noefisme.
July 20. The K. orders Hugh Spencer, captain of Lillebon, and Peter Lound, to provide ships for conveying the body of the duke of Clarence, together with Margaret his widow and her household, to England. Rouen Castle.
O. x. 146. H. iv. p. iv. 39.
De Navibus, ad Conducendum Corpus Thomae Nuper Ducis Clarentiae, capiendis.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 30. dor.
Rex, Dilectis sibi, Hugoni Spencer Armigero, Capitaneo de Lillebon, & Petro Lound Armigero, Salutem.
Sciatis quòd assignavimus vos ad tot & tales Naves, pro Conducendo Corpus, Carissimi Fratris nostri, Thomae Nuper Ducis Clarenciae Defuncti, ac carissimam Sororem nostram Margaretam Ducissam Clarentiae, cum Famulis & Servientibus, quot & quales sibi necessarii fuerint & oportuni, sine dilatione Capiendum & Arestandum, & eas praefati Sorori nostrae, pro Denariis suis, Magistris sive Marinariis earumdem Navium rationabiliter solvendis Deliberandum, seu deliberari faciendum;
Et ideò vobis mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta;
Damus autem universis & singulis Officiariis, & Ministris, ac aliis Ligeis nostris, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis, in Executione Praemissorum, sint Intendentes, Consulentes, & Auxiliantes prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, Vicesimo die Julii.
July 26. Restitution of the fruits of the benefices held by Nicholas Boulet; also to John Gobun and six others. Rouen Castle.
O. x. 146. H. iv. p. iv. 39.
De Restitutionibus Fructuum.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 30. dor.
Rex, Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopatus Rothomagensis, ac universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris, infra Ducatum nostrum Normanniae ubilibet constitutis, Salutem.
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd Nicholaum Boulet Capellanum,
Qui Sacramentum debitum de conservando praesentem Pacem, inter praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos conclusam & concordatam, fecit & praestitit,
Omnimoda Fructus, Redditus, Obventiones, & Emolumenta, de quibuscumque Beneficiis suis, infra Ducatum nostrum praedictum, provenientia, ac Arreragia inde debita si quae fuerint,
Solummodo Reservatis hiis, quas circa Reparationes, & in Sustentationem Divini Cultûs, ac Onera ordinaria & alia rationabilia applicantur,
Habere & Tenere,
Et ipsum Nicholaum Fructibus, Redditibus, Obventionibus, & Emolumentis illis de caetero uti & gaudere pacificè permittatis, aliquo Mandato nostro, vobis in contrarium directo, non obstante.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, Vicesimo sexto die Julii.
Consimiles Literas Regis habent subscripti; videlicet,
Johannes Gobun Curatus Ecclesiae Parochialis Sancti Germani de Pontaudemer Lexoviensis Dioecesis &c.
Adam Fortis de primo Facto in utroque Jure Bacallarius & Curatus Ecclesiae Parochialis Sancti Johannis de Lesquereya Lexoviensis Dioecesis &c.
Magister Ambrosius des Capitaines de Caranzio dictus de Farmate Bacallarius in Legibus & Canonicus Praebendatus de Praebenda Sancti Petri de Lisieux Constanciensi Dioecese &c.
Magister Johannes Pinchon Juratus Ligeus Regis omnimoda Fructus &c. de quibuscumque Beneficiis suis &c. ut supra.
Et diriguntur Literae illae Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopatûs Rothomagensis, ac, Venerabilibus in Christo Patribus, Episcopis Ebroicensi, Bajocensi, & Abrincensi, seu eorum Vicariis in Spiritualibus, necnon Universis &c.
Johannes de Mousant Bacallarius in Decretis & Curatus Ecclesiae Parochialis Gommecourt Rothomagensis Dioecesis &c.
Julianus Boulenc Capellanus Rothomagensis Dioecesis &c.
Decanus & Capitulum Ecclesiae Sancti Quintini in Vermendoys Rothomagensis Dioecesis &c.
July 28. The K. orders the bp. of Bayeux to proceed against non resident holders of benefices. Rouen Castle.
O. x. 147. H. iv. p. iv. 39.
De Procedendo contra non Residentes.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 31. d.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Episcopo Bajocensi, seu ejus Vicariis in Spiritualibus, Salutem.
Nuper, per Literas nostras, Vicariis in Spiritualibus Episcopatûs Bajocensis, nunc vestri, ac Decano & Capitulo Ecclesiae vestrae, tunc Sede Episcopali vacante, Significavimus quòd omnes & singulas Personas Ecclesiasticas, in Civitate & Dioecese Bajocensi, extra Obedientiam nostram tunc existentes, ut in eandem Obedientiam nostram, ad Residendum super Beneficiis suis, secundum Sacrorum Canonum Instituta, monerent, & venire compellerent, ac contra ipsas, & earum quemlibet, hoc facere Renuentes, secundùm Juris exigentiam procederent,
Quod, ut accepimus, protunc diligenter exequi ceperunt,
Et subsequenter, quia nonnullae Personarum praedictarum ad hujusmodi sua Beneficia redire non curârunt, praedictis Vicariis in Spiritualibus dicti Episcopatûs vestri, eique, vel eis, ad quem, vel ad quos, Excercitum Spiritualis Jurisdictionis in dicto Dioecese pertinebat, per alias Literas nostras, sub Magno Sigillo, repetitâ vice, Intimamus quòd contra dictas Absentes, debitè Monitos, PACI, inter praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos factae, non Adhaerentes, ymò eidem & Nobis Rebelles se tenentes, mox, post Receptionem Literarum illarum, secundùm Canonicas Sanctiones, procederent & procedi facerent indilatè,
Ac de post, per Literas missivas, ex parte Magni Concilii nostri, eisdem Vicariis destinatas, sibi fuerit Declaratum quòd Intentionis nostrae extiterat, quòd, post Receptionem dictarum Literarum, antequam iidem Vicarii Sententiam in hac parte proferrent, daretur praedictis Absentibus Prorogatio & Tempus usque ad Festum Sanctae Trinitatis, proximò nunc elapsum, pro omnibus Terminis & Praefixionibus peremptoriis, prout in Literis fupradictis pleniùs est expressum,
Vos tamen, Praemissa non ponderantes, set, ut accepimus, contra voluntatem nostram ac Juris exigentiam, postquam, ex Provisione vobis per Apostolicam Sedem in eâ parte factâ, plenum Jurisdictionis Spiritualis excercitium recepistis, exquisitis Coloribus, contra Absentes supradictas procedere distulistis, seu deferri fecistis, & adhuc differtis, in nostri Contemptum non modicum & Juris Ecclesiasticae derogationem manifestam, de quo miramur quamplurimum & movemur,
Vobis igitur, sicut pluries, iteratò Significamus quòd, frivolis dilationibus & exquisitis occasionibus quibuscumque postpositis, contra Absentes supradictas in formâ quâ praedictum est, cum omni celeritate procedatis & procedi faciatis, sic quòd, per vestri Negligentiam, materiam non habeamus, in hac parte, ampliùs Rescribendi.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, vicesimo octavo die Julii.
Per ipsum Regem.
July 28. Respite for the bp. of Evreux for taking the oath of fealty until Easter. Rouen Castle.
O. x. 147. H. iv. p. iv. 39.
De Respectuatione pro Episcopo Ebroicensi.
An. 9. H. 5. Ibid.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Thesaurario nostro Generali Normanniae, &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper Dederimus & Concesserimus, Venerabili in Christo Patri, Paulo de Crapanica,
Quem Dominus Summus Pontifex ad Episcopatum Ebroicensem nuper providit,
Certum Diem (videlicet, Primum Diem Augusti proximò nunc venturum) ad faciendum & praestandum nobis corporaliter Sacramentum Fidelitatis,
Quod nobis, ratione Temporalium Episcopatûs praedicti, facere debet & tenetur,
Infra quem quidem Terminum, obstantibus impedimentis non modicis, ad Praesentiam nostram in Personâ suâ commodè accedere non valet ut accepimus,
Nos igitur (de Gratiâ nostrâ speciali) Diem sive Terminum praedictum usque Festum Paschae proximo futurum Prorogavimus & Prorogamus per Praesentes;
Mandantes, Tenore Praesentium, &c. ut in similibus de Respectuatione Literis.
In cujus, &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, vicesimo octavo die Julii.
Per ipsum Regem.
Aug. 5. Warrant for the payment in advance of the annuity of 20l. granted to John Boyers, doctor in philosophy, confessor to the Queen. Westm.
O. x. 148. H. iv. p. iv. 40.
De Annuitate pro Doctore in Philosophia, Confessore Reginae.
An. 9. H. 5. Brev. de Term. Pasch. 9. H. 5. Pell.
Henry
&c. as noz Tresorer & Chambellains de nostre Eschequier, Saluz.
Comme Nous eons Ottroi ez a, nostre bien ame, Mestre Jehan Boyers, Doctour en Philosophie, Confessour a nostre Treschere & Tresamee Compaigne la Royne, une Annuitee de xx Livres, a prendre a nostre dit Eschequier, tan comme nous plerra, a cause du dit Office du Consessour,
Vous Mandoms que de tiele Annuitee faces paier a l'avandit Jehan xx Livres par un An (c'estassavoir) de la Feste de Seint Johan Baptistre derrein passez, jusque a la Feste de Seint Johan Baptistre prochein venant.
Don. souz nostre Prive Seal a Westm. le Quint Jour d'August, l'An de nostre Regne Noefisme.
Aug. 20. Privileges granted to the "College de la Cinquantaine des Arballesters," at Rouen. The army at Morouval before Dreux.
O. x. 148. H. iv. p. iv. 40.
Pro Collegio Balestariorum de Rouen.
An. 9. H. 5. Pat. Norm. 9. H. 5. m. 3.
Henry &c.
Savoir faisons a tous, presens & advenir,
Nous avoir receu humble Supplication du College de la Cinquantaine & Arballesters de nostre bonne Ville & Citee de Rouen,
Contenue Comme, par l'Auctorite de noz Ancesseurs, le dite College ait este Cree, de tresgrant Anciennete, par les Mairs, Pers, & Bourgs, qui lors estoient en nostre dite Ville & Citee de Rouen, depuis entertenu, maintainu, & governe jusques arres, & jouy de certains Privileges a eulx sur ce Ottroyes, & aussi estoient tenuz de faire certains Services,
Comme, d'estre a toutz heures, de Jour & de Nuit, qu'il estre Mandes par les Cappitains & Baillie de la dite Ville, ou leurs Lieuxtenantz, ou l'un d'eulx, Prez & Appareillez, touz Armes suffisauntement pour leur Corps deffende, a aller ou l'en lea a vouler mener, feust pour le Fait de la Guerre, ou pour le fait de Justice,
Comme ces choses & autres, cy apres declarees, sont plus a plaine contenue es Lettres des dites Maires & Pers sur ce Ottroyez au dite Colliege,
Le quel Colliege ait fait, ca en Arrere, au moins, jusques ad ce que, par la grace de Dieu, nostre dite Ville & Cite de Rouen ait este Reduicte en nostre Obeissance, les Services qu'ils estoyent tenuz de faire selon le dite Ottroie, & soient encore preste de faire & Nous servir pour Resister contre la puissance de noz Enemis,
En quoy lour convendroit moult Frayer & Despenses, ce qu'ilz ne pourroit Supporter se ilz n'avoient Privileges, dont ilz jouyssissent, en nous humblement requerrantz que les voulsissens du tout descharger desditz services, ou leurs Privileges paravant ces heures obtenuz,
Des quielx, puis la dite Reduction de nostre dite Ville, ils n'ont peu jouir, ja soit ce qu'ilz aient estre prestz de faire yceulx Services, obstant quilz n'avoient noz Lettres Patentes sur ce,
Nous leur Veiulle Ordonne & Ottroyer, & fere jouir, & en ce impartit nostre Grace,
Pour ce est il que Nous,
Voulans & desirans le Bien, Honneur, Prouffit, & Seurte de la chose Publique de nostre Ville de Rouen, & du Paiis de Normandie,
Considere l'Anciene Creacion & Continuation du dite College,
Et que ceulx d'icelle sont Expers pour Nous Servir de Traict,
A l'Oneur de Nous & de nostre Seigneur, par l'advis & deliberacion de nostre Grant Conseil,
Veues les Lettres & Chartres, Ottroyez du consentement des dites Maires & autres Servans a ce,
Et pour certains causes a ce Nous mouvans,
Avons au dite Colliege de la Cinquantaine des Arbalesters, de la dite Ville de Rouen, Donne & Ottroye, Donnons & Ottroyons, de nostre certain Science, plaine Puissance, Auctorite royall, & Grace especiall, par ces Presentes; C'estassavoir,
Que yceulx Cinquantaine Arbelasters de Rouen soient Quites & Exemps, & leurs Successours, Arbalesters du dite Nombre, de paier ivme. Imposition, & quelconque autre Aide ou Subside, ayant Armes pour la faite de la Guerre, des Biens de Rouen & choses qui croisteront en leur Heritages seulment,
Et aussi de Paier quelconques Prestz, Tailles, Subsides, Gabelles, & autres Aides & Servitutes, qui ont & aurent cours en ycelle Ville de Rouen, soit pour Nous, le Fait de la dite Ville, ou pur quelconque cause que ce soit, sois senlement pour la Fortification de la dite Ville, pour l'Arrerband, & pour la Rencon de Nous & de noz Successours, seoccupez estions de noz Ennemis, que Dieu ne vueille,
Et, en oultre, avons Ordonne, & Voulons de nostre dite Grace, que tous ceulx, qui serront mis & ordonnez du dite College, en temps avenir, par l'Eleccion du Maistre & des Compaignions, soyent admenez par le Maistre des dis Arbalesters devant le Capitaine, Governeurs, & Conseillers de la dite Ville, qui pour le temps serront, tout Array & Prestz, pour son Corps deffendre, en tel Estat come il vendra toutesfoys que mestier serra au besoing de Nous & de nostre Guerre, & pour le fait de Justice & de Garde d'icelle Ville,
Et, se il souffest, le Receuront, & Feront Jurer a Tenir & Garder les Ordonnances dessusdites,
Et que les Armures, dont il serra Arme, serront seiennes propres, & ne les vendra, donra, prestera, ne estrangera pour quelconque cause que ce soit,
Et que en l'Estat, quel se monstrera, il vendra au Mandement de Nous, du diz Capitaine, Governeurs, & Conseilleurs, & du Maistre d'iceulx Arbelasters, toutesfoys que mestir serra, & il leur sera fait savoir,
Et, en cas que aucun des Cinquantaine Arbalasters charra en Poverte ou Impotent par Vielleste, Malladie, ou autre Accident, Celui, qui ainsi serra Dibilie, de son fait, pourra metter, en son Lieu & pour lui, ung Home suffiser soit & deliure, Arme & Garny d'Arbelester, au Gre du dite Maistre des dis Arbalesters,
Le quel Servira Nous & la dite Ville, au dit fait, aux Fraiz, Coustz, & Despens d'icelle, pour & en lieu du quel il serra mis & receu ou dite Nombre, tout en la fourme & maniere que serroit & serroit tenu de faire cellui, ou lieu du quel in sera mis, & durant la dite Voyage seullement,
Et par ainsy ycellui Debilite usera des dites Franchises & Libertez, & nomme cellui qui serra pour luy.
Et ne pourront yceulx Cinquantaine Arbalesters aller en aucune Armee, ne partu de nostre dite Ville, sanz le Conge du diz Capitain, des Governeurs, & Conseilleurs, & du Maistre de la dite Cinquantaine.
Et avons Ordonne & Ordonnons, par ces Presentes, que, ce par nostre Commandement, ou de noz dits Capitains, Governeurs, & Conseillers de Rouen, yceulx Arbelasters, ou aucuns d'eulx hors de la dite Ville & Baull, de Rouen, faire se pourra, & serront Tenuz de y allers, aux Deppens de nostre dite Ville, pour eulx & leurs Chivaulx,
Et ni le pourront reffuser vaillablement, s'ils n'ont just cause & si loyall essoigne, que on ne la puisse ou doy reffuser,
Par my Troiz Solz d'icelle Monoie, qui courra en Paiis ou len les meurra,
Que nostre dite Ville de Rouen, ou les Governeurs d'icelle, leur serront Tenuz, a chescun d'eux paier, chescun Jour, de Gaiger, des Deniers de nostre dite Ville,
Et au dit Maistre des dites Arbalasters Cinque soulz pour Jour, de la dite Monnoie,
Oultre leurs Despenses de Bouche pour eulx & pour leur Chivaulx, & leurs Vallez Parvoifiers,
Et, se aucun des diz Arbelasters fault ou reffuse a venir au Mandement de leur dit Maistre, & a contribuer a aucune Assiette, faite par le dit Maistre & Compaignie pour le prouffit de la Confrairie Saint Georg, fondee par les ditz Arbalasters en l'Eglise du Sepulere de Rouen, & du dite Collige, ou exi de les Choses desusdites, se il n'a vraye & juste excusation, il serra a tous jours prive du dite Collige, ou il paiera l'Amende a la Voulente & Tauxation du Maistre & des Compaignons de la dite Cinquantaine,
Et, en cas que aucun de dis Cinquantaine Arballasters, pour occasion du dit Office, serront par aucun ou aucunes adjournez ou autrement poursuis Damages, Nous voullons la Cause & congnoissance estre de ce pardevant nostre Bailli de Rouen present & advenir, le quel en serra Juge & Commis quant a ce,
Et ce desmenront les Proces d'ceulx Arballesters, qui ainsy serront travallez, par nostre Procureur, ou Baillage de Rouen, se nostre dite Procureur n'estoit partie Fourmee on cas d'exces contre les d'Arbelasters,
Si Donnons en Mandement, par ces mesmes presents, a noz amez & fealx Consaillers, les Gens tenans & qui tendront nostre Court Souveraine & Eschequier, a nostre Tresorier & Gens de nostre Chambre des Comptes, aux Bailli & Capitaine de Rouen, & a touz noz autres Justicers & Officers, presens & advenir, ou a leurs Lieuxtenantz, & a chescun d'eulx, si come a lui appartendra,
Et, quant au dit Bailli de Rouen, qui a present est, & qui en temps advenir serra, quant a la plaine Congnissance des Causes d'Arbelasters, & de l'Exercice d'icellui, & des Deppendences, Commettons que, de nostre present Grace & Ottroye, facent, suffrent, & laissent yceulx Arbalesters, & chascun d'eulx, jouir & user paissiblement, &, contre la Tenure de ces Presentes, ne les contraingnent, ou molestent, ne facent ou suffrent estre contrainte, ne molestez, en Corps ne en Biens, en aucune manere; mais leurs Corps, ou leurs Biens, qui pour ce ferroient prins ou arrest, mettier ou facent metter, sans delay, ces Lettres veues, a plain deliurance.
Et ces Presentes facent publier & en Register en nostre Registers de Souveraine Court de nostre Chambre des Comptes, & ou dite Bailliage de Rouen, & par tout aillours ou mestier serra, au quieulx Register Nous voullons plaine foy estre adjouster, comme a ces Presentes, & semblablement au VIDIMUS d'icelles, fait soubz nostre Seel Royal.
Et, que ce soit Chose Ferme & Estable a touz jours, Nous avons fait metter nostre Seel a ces Presentes; Sauf en autres Choses nostre Droit & l'autrouy en toutes.
Et fut fait, en nostre Host, a Moronual, devan Dreux, le xx Jour d'Aoust.
Per ipsum Regem.
Aug. 20. Grant of the temporalities to Nicholas Haubert, bp. of Bayeux, until Easter, when he has to exhibit his papal bulls. The army at Moronval.
O. x. 150. H. iv. p. iv. 40.
Pro Episcopo Bajocensi.
An. 9. H. 5. Pat. Norm. 9. H. 5. m. 27. d.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Quia, Venerabilis in Christo Pater, Nicholaus Haubert,
Cui Dominus Summus Pontifex de Episcopatu Bajocensi nuper providit, ut asseritur,
Sacramentum Fidelitatis (quod ratione Temporalium Episcopatûs praedicti Nobis debetur praestare & facere) optulit,
Ad quod quidem Sacramentum eundem Admisimus, & Sacramentum illud ab eo, de Gratiâ nostrâ speciali, Recepimus, nostro & alieno Jure Salvo, ac sub Modo, Formâ, & Conditionibus subsequentibus; videlicet,
Quòd idem Episcopus Bullas Apostolicas, Nobis in formâ debitâ & consuetâ in hac parte dirigendas, citra Festum Paschae proximò futurum, Nobis, aut Cancellario nostro Normanniae, exhibeat & deferat, aut exhiberi & deferri faciat absque dilatione ulteriori.
Ac de uberiori Gratiâ nostrâ Volumus, &, per Praesentes, Concedimus quòd idem Episcopus omnia Temporalia, ad Episcopatum praedictum, infra Ducatum nostrum pertinentia & spectantia, usque Festum praedictum, sub manibus nostris habeat & teneat,
Ac Fructus, Redditus, & Proventus eorumdem colligat & percipiat, & eis interim utatur & gaudeat, absque Molestatione seu Impedimento quocumque,
Reservatis tamen, tempore intermedio, Nobis Collationibus & Omnimodis Dispositionibus Dignitatum, Praebendarum, & aliorum Beneficiorum quorumcunque, in dicta Ecclesia Bajocensi, & alibi, in REGALIA Vacantium,
At etiam quòd in Castro de Nully l'Evesque, pro salva & secura Custodia ejusdem ponere & ordinare valeamus & possimus Capitaneum talem, de quo Nobis videbitur expedire, qui in Societate sua habere debet unum Hominem ad Arma & Sex Sagittarios, ad sumptus & vadia Episcopi supradicti,
Nichilominus Volumus quòd dictus Episcopus, cum Familia sua, Moram suam ibidem, ac liberos Exitum & Introitum congruis temporibus habere possit in eodem,
Mandantes, Tenore Praesentium, dilectis & fidelibus nostris, Thesaurario nostro Generali Normanniae, ac Praesidenti & Gentibus de Camera nostra Compotorum, necnon universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, Officiariis, & Ministris dicti Ducatûs nostri, & eorum cuilibet, quorum interest, quòd praefatum Episcopum Temporalia praedicta, usque Festum praedictum, sub Manibus nostris, habere & tenere, ac Fructus, Redditus, & Proventus eorumdem colligere & percipere, & eis interim uti & gaudere permittant pacificè & quietè,
Et, si praedictus Episcopus Bullas supraedictas Nobis, aut praefato Cancellario nostro, infra praedictum Festum, exhibuerit & liberaverit, deinceps, ab eodem Festo, Nos eidem Episcopo Temporalia supradicta, Tenore Praesentium, plenariè Liberamus & haberi Volumus pro sic Liberatis;
Reservatâ Nobis nichilominus, ut praefertur, Facultate Ponendi Capitaneum in dicto Castro de Nully, & Providendi pro securâ & salva Gardia ejusdem, modo & formâ supradictis:
Damus autem, Vigore praesentium, firmiter in Mandatis Capitaneo dicti Castri, qui pro tempore erit, quòd praedictum Episcopum, cum ejus Familia, Moram suam ibidem, ac liberos Exitum & Introitum, ut praedictum est, habere permittat, sine contradictione quacumque.
In cujus &c.
Teste Rege, in Excercitu suo, apud Moronual, prope Dreux, vicesimo die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 21. Restitution of the temporalities to the bp. of Chichester, chancellor of Normandy. The army at S. Denis de Morunvall.
O. x. 131. H. iv. p. iv. 41.
Pro Episcopo Cicestrensi, de Restitutione Temporalium.
An. 9. H. 5. Pat. 9. H. 5. p. 2. m. 18.
Rex, Escaetori suo in Comitatibus Surriae & Sussexiae, Salutem.
Cùm, Venerabilis Pater, Episcopus Cicestrensis, Cancellarius noster Ducatûs nostri Normanniae,
Quem, Sanctissimus Pater noster, Papa ad Episcopatum Cicestrensem praedictum providit,
Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in Literis bullatis ipsius Sanctissimi Patris contentis, Nobis directis, Renunciaverit,
Volentes cum eo in hac parte agere gratiosè, Cepimus Fidelitatem ipsius Episcopi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideo Tibi Praecipimus quòd eidem Episcopo Temporalia praedicta, cum pertinentiis, in Balliva tua, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege, in exercitu suo, apud Sanctum Dionisium, de Mornuvall, juxta Dreux, xxi die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus suscriptis in Comitatibus subscriptis; sub eadem Data, videlicet,
Willielmo Caumbrigge Majori Civitatis Regis Londoniae, & Escaetori Regis in eadem Civitate.
Escaetori Regis in Com. Midds.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Sept. 19. Grant of the temporalities to the chapter of S. Mary, Rouen, until Easter, when they have to show their titles. Rouen Castle.
O. x. 151. H. iv. p. iv. 41.
Pro Decano & Capitulo Rothomagi.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 26. dor.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Thesaurario Generali Normanniae, &c. Salutem.
Quia Diem, dilectis nobis in Christo, Capitulo & Canonicis Ecclesiae beatae Mariae Rothomagensis, ac Capellanis & aliis ibidem Deo Servientibus, ad Confirmandum Cartas, Literas, & Evidentias suas, de eorum Libertatibus & Possessionibus, usque Festum Sancti Michaelis Arcangeli proximò futurum, per nos nuper Datum & Concessum, usque Festum Paschae proximò futurum, de Gratiâ nostrâ speciali, Prorogavimus & Elongavimus,
Vobis, & cuilibet vestrûm, prout ad eum pertinuerit, Mandamus quòd praefatos, Capitulum, Canonicos, Capellanos, & alios, omnimoda Proficua, Obventiones, Redditus, Fructus, & Emolumenta quaecumque, unà cum Arreragiis eorumdem, ad ipsos quovis modo spectantia sive pertinentia, & quae hactenus rationabiliter habere & percipere consueverunt, tàm illa quae supra Domanium & Receptam nostra, per Manus Receptorum & Officiariorum nostrorum, quàm ea omnia & singula quae supra Temporalitatem Archiepiscopatûs Rothomagensis, propter Absentiam Archiepiscopi Loci illius, in Manibus nostris de praesenti existentia, infra Villam nostram de Dieppe & alibi, percipere & habere solebant, usque dictum Festum Paschae habere, percipere, & colligere, ac indè liberè disponere, necnon Libertatibus, Quietantiis, & Privilegiis suis, per ipsos, seu eorum Praedecessores, ante haec tempora, usitatis, uti & gaudere permittatis, & etiam inde respondeatis, prout ad quemlibet vestrûm pertinet, ac ab aliis quibuscumque integrè responderi faciatis,
Ipsósque, & eorum singulos, ac ipsorum Procuratores & Attornatos, ad Prosequendum & Defendendum, coram vobis, & singulis vestrûm, in quibuscumque Placitis & Querelis, motis vel movendis, per ipsos, vel contra ipsos, de & super Praemissis, vel aliquo Praemissorum, liberè & absque Difficultate aliqua, usque idem Festum Paschae, recipiatis & admittatis;
Quia sic volumus fieri de Gratia nostra speciali, aliquo Mandato nostro, vobis, seu alicui vestrûm, in contrarium facto, non obstante.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, decimo nono die Septembris.
Per ipsum Regem.