Rymer's Foedera with Syllabus
October-December 1421

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

152-164

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: October-December 1421', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 152-164. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115291 Date accessed: 02 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

October–December 1421

Syllabus EntryFoedera Text
Oct. 4. Restitution of the fruits of benefices held by John Damien, curate of Brecy, and to four others. Rouen Castle.
O. x. 152.
De Restitutionibus Fructuum.
An. 9. H. 5. An. 9. H. 5. Norman. 9. H. 5. m. 22. dor.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Bajocensi Episcopo, vel ejus Vicariis in Spiritualibus, ac Decano & Capitulo ejusdem Ecclesiae, necnon universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris, infra Ducatum nostrum Normanniae ubilibet constitutis, Salutem,
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd Johannem Damien Capellanum, Curatum Ecclesiae Parochialis de Brecy ut dicit, Juratum Ligeum nostrum, omnimoda Fructus, Redditus, Obventiones, & Emolumenta, de quibuscumque Beneficiis suis, infra Ducatum nostrum praedictum, provenientia, ac Arreragia inde debita fi quae fuerint,
Solummodo Reservatis hiis, quas circa Reparationes, & in Sustentationem Divini Cultûs, ac Onera ordinaria & alia rationabilia applicantur,
Habere & Tenere,
Et ipsum Johannem Fructibus, Redditibus, Obventionibus, & Emolumentis illis de caetero uti & gaudere pacificè permittatis,
Aliquo Mandato nostro, vobis in contrarium directo, non obstante.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, Quarto die Octobris.
Consimiles Literas Regis habent subscripti; videlicet,
Magister Guido de Besancon Canonicus Ecclesiae Cathedralis Rothomagensis &c.
Thomas Huays Magister in Artibus & Curatus Deynecrique Rothomagensis Dioecesis &c.
Johannes Perum Capellanus, in Decretis Licentiatus Sagiensis Dioecesis &c.
Magister Martialis Formery Curatus Ecclesiae Parochialis de Quitebeuf Ebrocensis Dioecesis &c.
Oct. 10. Renewal of the commission to William earl of Suffolk and four others to redress infractions of the truce with Brittany. Rouen Castle.
O. x. 152. H. iv. p. iv. 41.
De Confirmatione Treugarum Britanniae.
An. 9. H. 5. Pat. Norm. 9. H. 5. m. 22.
Innovantur Litterae Commissionis, de Reformatione Attemptatorum, contra formam Treugarum, inter Regem & Ducem Britanniae nuper initarum, factae in formâ quâ supra, sub Nominibus Willielmi Comitis Suffolciae, ac, dilectorum & Fidelium Regis, Willielmi Alyngton Thesaurarii sui Normanniae, Roberti Abbatis Montis Sancti Michaelis in periculo Maris, Johannis de Asheton Ballivi Regis de Constantino Militis, & Magistri Laurentii le Berruyer Scolastici Ecclesiae Bajocensis,
Pleniùs confidentes,
Ad Conveniendum cum Commissariis &c. ut supra usque ibi, Potestatem exhibentibus, & tunc sic in Villa nostra de Pontorson, undecimo die Novembris proximo futuro &c. ut supra usque Finem.
Idem Dominus Rex ipsos quinque, quatuor, aut tres eorum, suos veros & legitimos Commissarios, Deputatos, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales fecit, ordinavit, & constituit per Praesentes &c. ut supra.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, Decimo die Octobris.
Oct. 10. The bailiffs of Côtentin, Caen, Evreux, and six other places, are ordered to proclaim that the duke of Suffolk and his colleagues will meet the Breton ambassadors at Pontorson on Nov. 11. Rouen Castle.
O. x. 163. H. iv. p. iv. 41.
De Proclamatione, quod gravati contra Treugas Britanniae intersint apud Pontorson.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 22. dor.
Rex Ballivo suo de Costantyn, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Cùm, per Literas nostras Patentes, Fecerimus, Ordinaverimus, & Constituerimus, carissimum Consanguineum nostrum, Willielmum Comitem Suffolciae, ac certos alios nostros Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales, ad Conveniendum cum Commissariis, Deputatis, & Nunciis, carissimi Fratris nostri, Johannis Ducis Britanniae apud Pontorson undecimo die Novembris proximò futuro,
Ad Audiendum ipsorum Comissariorum, Deputatorum, sive Nunciorum Voluntatem de & super omnibus & singulis, debitam Observantiam Treugarum sive Abstinentiae Guerrarum, inter Nos & praedictum Fratrem nostrum nuper initarum & captarum, concernentibus,
Ac ad Tractandum & Communicandum cum eisdem de & super omnibus & singulis, Liberationem Incarceratorum utriusque Partium praedictarum, ac Reparationem Attemptatorum contra praefatas Treugas & Abstinentias, qualitercumque spectantibus, & hujusmodi Attemptatorum Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem faciendum,
Necon ad quaedam alia, in Literis praedictis specificata, prout in eisdem Literis pleniùs continetur,
Vobis Mandamus quòd, in singulis Locis & Portubus, infra Ballivam vestram, ubi magis expediens fuerit & necesse, publicè, ex parte nostra, proclamari faciatis,
Quòd omnes & singuli Ligei nostri, qui contra Formam dictarum Treugarum aliqualiter senserint se Gravatos, versus Villam nostram de Aurenches, erga Quartum diem Novembris proximò futurum, se properent & festinent, exposituri ibidem, coram nostris Commissariis & Deputatis, eorum Dampna & Gravamina,
Ac ad interessendum apud dictum Locum de Pontorson, praedicto undecimo die Novembris, Audituri & Recepturi quod per Commissarios, Deputatos, & Nuncios, unius Partis & alterius, Decretum tunc fuerit & Ordinatum in hac parte;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, decimo die Octobris.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis; videlicet,
Ballivo suo de Caen. vel ejus &c.
Ballivo suo d'Eureux. vel ejus &c.
Ballivo suo Rouen. vel ejus &c.
Ballivo suo de Caux vel ejus &c.
Ballivo suo d'Alencon. vel ejus &c.
Ballivo suo de Gisors vel ejus &c.
Ballivo suo de Mante vel ejus &c.
Ballivo suo de Dieppe vel ejus &c
.
Teste ut supra.
Oct. 14. Safe conduct for sir Alexander Forbas, lord of Forbas in Scotland, going through England to Normandy with 40 men-at-arms. Westm.
O. x. 153. H. iv. p. iv. 42.
De Salvis Conductibus
Pro Alexandro Forbas
.
An. 9. H. 5. Scot. 9. H. 5. m. 4.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum Diem Martii, proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Alexandrum Forbas Militem Dominum de Forbas de Scotia, ac quadraginta Homines ad Arma & Armatos de Scotia (cujuscumque gradûs existunt) cum eorum Famulis, usque ad Numerum Centum Personarum, vel infra; videlicet,
Praefatum Alexandrum cum Duodecim Personis in Comitiva sua, Armatis sive non Armatis, cujuscumque Gradûs existunt, usque Civitatem Regis Londoniae per Terram veniendo, & ibidem morando, ac deinde penes Praesentiam Regis & Carissimi Consanguinei sui Jacobi Regis Scotorum per Terram & Aquam transeundo, & ibidem morando,
Ac praedictos reliquos Homines ad Arma & Armatos, cum eorum Famulis, in Comitiva sua, usque ad numerum praedictum, vel infra, ad Ducatum Regis Normanniae, per Aquam & per Mare, ac Portus Maris proficiscendo, & exinde penes dictam Praesentiam Regis & praedicti Regis Scotorum, per Terram, & per Aquam, ac Portus Maris veniendo, & ibidem morando,
Necnon Bona, Res, Armaturas, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd praedictus Alexander, Homines, ac Personae praedictae benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum, & quicquam, quod in Regis Praejudicium, aut Populi sui Dampnum, cedere valeat, non attemptent, aut facere vel attemptare praesumant quovis modo,
Quodque ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu, ante Introitum suum cujuslibet Civitatis, Villarum firmatarum, Castrorum, & aliorum Fortaliciorum Regni Regis & Potestatis suae quorumcumque, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, seu Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westmonasterium, decimo quarto die Octobris.
Per Concilium.
[Oct. 14.] Similar safe conduct for Alexander de Seton, lord of Gordon in Scotland.
O. x. 154. H. iv. p. iv. 42.
Pro Alexandro de Seton.
Consimiles Literas Regis de salvo Conductu habet Alexander de Seton Dominus de Gordon de Scotiâ, ac Viginti Homines ad Arma & Armati de Scotiâ (cujuscumque Gradûs existunt) cum eorum Famulis, usque ad numerum Quaterviginti Personarum, vel infra; videlicet,
Praefatus Alexander cum Duodecim Personis in Comitivâ suâ, &c. ut supra mutatis mutandis,
Per idem tempus duraturas.
Teste ut supra.
[Oct. 14.] Similar safe conduct for William Blaire and John Wenton, of Scotland.
O. x. 154. H. iv. p. iv. 42.
Pro Willielmo Blaire & Johanne Wenton.
Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, per idem tempus duraturas, suscepit &c. ut supra usque ibi, speciales, & tunc sic, Willielmum Blaire, & Johannem Wenton, Armigeros de Scotiâ, cum Duodecim Personis de Comitivâ suâ, vel paucioribus, Armatis, sive non Armatis (cujuscumque Gradûs existunt) usque Civitatem Regis Londoniae, per Terram veniendo, & ibidem morando, ac deinde penes Praesentiam Regis & carissimi Consanguinei sui Jacobi Regis Scotorum, tàm per Terram, quàm per Mare & Aquam, transeundo, & ibidem morando, necnon Bona, Res, Armaturas, & Hernesia sua quaecumque, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per Concilium.
[Oct. 14.] Safe conduct for Walter Legat, of Scotland, to go to Scotland and return.
O. x. 154. H. iv. p. iv. 42.
Pro Waltero Legat.
Consimiles Literas Regis de salvo Conductu habet Walterus Legat de Scotiâ, in Regno Regis Angliae existens, cum Sex Famulis in Comitivâ suâ, vel paucioribus, versus partes Scotiae transeundo, & in Regnum Regis praedictum veniendo, ibidem morando, & exindè penes Praesentiam Regis, &c. ut supra mutatis mutandis.
Per idem tempus duraturas.
Teste ut supra.
Oct. 20. Restitution of the temporalities to the abbot and convent of Bec Helouin. Rouen Castle.
O. x. 154. H. iv. p. iv. 42.
De amovendo manus Regis, pro Abbate Bechelloum.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 24. d.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Thesaurario nostro Generali Normanniae, &c. Salutem.
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd Manus nostras,
Super Fructus, Redditus, & Proventus Temporalium Abbatiae de Bechelloum, per vos, seu saltem aliquos vestrûm, nuper Appositas ut accepimus,
Ab eisdem, sine dilatione, levetis & ammoveatis, ac levari & ammoveri faciatis,
Dilectos nobis in Christo, Abbatem & Conventum Loci illius Fructus, Redditus, & Proventus hujusmodi Temparalium habere, & eisdem uti & gaudere pacificè permittatis absque molestatione seu impedimento quocumque,
Aliquibus Mandatis nostris, vobis in contrarium factis, seu aliquâ aliâ Causâ quacumque, non obstantibus;
Et, si quid de Fructibus, Redditibus, & Proventibus hujusmodi Ceperitis, seu Levaveritis, id praesatis Abbati & Conventui Restituatis & Deliberetis, ac Restitui seu Deliberari faciatis indilatè;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, vicesimo die Octobris.
Oct. 24. The K. orders the sheriff of Ange to send to Rouen the smith and carpenters who were engaged in making "cuillardes" and other engines of war for the duke of Clarence. Rouen Castle.
O. x. 155. H. iv. p. iv. 42.
Ad faciendum Cuillardes, de Intendendo.
An. 9. H. 5. Ibid.
Rex Vicecomiti nostro d'Auge, Salutem.
Praecipimus Tibi, firmiter injungendo, ac Tenore Praesentium Te Committimus, quòd illos Fabrum & Carpentarios, qui certos Cuilliardes, ac alia Ingenia & Guerrarum Abillamenta, carissimo Fratri nostro, Thomae Duci Clarenciae Defuncto nuper fecerunt, qui etiam in tuo Vicecomitatu dicuntur commorari, ubicumque ipsos infra eundem Vicecomitatum seu alibi reperire poteris, unà cum omnibus Instrumentis suis, pro hujusmodi Operibus necessariis & oportunis, apud Civitatem nostram Rothomagi, penes Cancellarium nostrum Normanniae, & Ballivum nostrum ibidem, ut ipsi eosdem Fabrum & Carpentarios, cum omni celeritate, penes Nos, ubicumque fuerimus, valeant destinare, venire, & habere faciant indilatè,
Ipsósque & eorum quemlibet, hoc facere Renuentes, Vi & Potentiâ aliorum Officiariorum & Ligeorum nostrorum, si indiguerit, ad id faciendum compellas & compelli facias absque favore quocumque;
Dantes, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, tàm praefatis Fabro & Carpentariis, quàm Officiariis & Ligeis nostris praedictis, quòd Tibi, in Executione Praemissorum, pareant, obediant, & intendant;
Et hoc, sieut Indignationem nostram evitare volueris, nullatenus omittas.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, vicesimo quarto die Octobris.
Oct. 26. Confirmation of the treaty with Genoa. Westm.
O. x. 155. H. iv. p. iv. 42.
Confoederationis, cum Januensibus initae, Confirmatio.
An. 9. H. 5. Franc. 9. H. 5. m. 7.
Universis Christi fidelibus, praesentes Literas inspecturis, Nos, Philippus, Permissione Divinâ, Wigorniensis Episcopus, Johannes Stratford Privati Sigilli Custos, & Willielmus Alnewyk Secretarius, Serenissimi ac Illustrissimi Domini, Domini Henrici, Dei Gratiâ, Regis Angliae, Haeredis & Regentis Regni Franciae, & Domini Hiberniae, ejusdémque Metuendissimi Domini Commissarii, &c. prout supra de Dat. Die 29 Maii, usque haec verba (viz.)
Et Nos, Henricus, Dei Gratiâ, Rex Angliae, Haeres & Regens Regni Franciae, & Dominus Hiberniae,
Habentes certam & indubitatam notitiam de Pace, inita & firmata inter Nos, sive Deputatos nostros, ex unâ parte, &, Egregios Viros, Raphaelem Spinula, & Stephanum Lomelini, Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios dicti Magnifici & Potentis Viri Thomae de Campofregoso Januensium Ducis & Nobilis Communis Januae, ex alterâ,
Cujus Pacis Capitula, de verbo in verbum, superiùs sunt inserta,
De certâ scientiâ, & nullo, Juris seu Facti, Errore ducti, dictam Pacem & Capitula Pacis praedictae, superiùs descripta, gratanter aceeptantes, Approbavimus, Ratificavimus, & Confirmavimus, &, Praesentium Tenore, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus,
Decernentes dictam Pacem, in formâ suâ, nichilque praetermisso, per Nos, & quoscunque Successores nostros, ac Vassallos, Ligeos, & Subditos nostros, perpetuis futuris temporibus, inviolabiliter observari debere.
In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium has nostras Patentes Literas Sigilli nostri fecimus appensione muniri.
Dat. apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Octobris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo Primo, & Regni nostri Nono.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 4. Restitution of the fruits of the benefice of Espreville, held by William Euvrie. Rouen Castle.
O. x. 156. H. iv. p. iv. 43.
De Restitutione Fructuum.
An. 9. H. 5. Norman. 9. H. 5. m. 19. dor.
Rex Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopatûs Rothomagensis, Salutem.
Mandamus vobis quòd, dilectum nobis, Gullielmum Euvrie, Magistrum in Artibus, & Bachalarium formatum in Theologiâ, nuper Curatum Ecclesiae Parochialis de Esprevillâ, dictae Dioecesis, ut dicit,
Qui Sacramentum, debitum de conservando praesentem Pacem, inter praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos conclusam & concordatam, fecit & praestitit,
Omnimoda Arreragia Fructuum & Proventuum dicti Beneficii, &c. prout in similibus de Restitutione Literis.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, Quarto die Novembris.
Nov. 6. Presentation of Giles des Champs to a canonry and prebend at Rouen. Four other presentations. Rouen Castle.
O. x. 156. H. iv. p. iv. 43.
De Permutationibus.
An. 9. H. 5. Ibid. m. 21.
Rex, Dilectis sibi in Christo, Decano & Capitulo Ecclesiae Collegiatae beatae Mariae Rotonde Rothomagi, Salutem.
Cùm, dilecti nobis, Johannes de Mara, Canonicus Praebendatus in Ecclesia praedicta Rothomagensis Dioecesis, & Magister Egidius de Campis, Licentiatus in Legibus, Curatus Ecclesiae Parochialis de Piron Constantiensis Dioecesis, Beneficia sua praedicta intendant, ut asserunt, adinvicem Canonicè Permutare,
Nos dictos Canonicatum & Praebendam, per Resignationem praedicti Johannis, ex causa hujusmodi Permutationis faciendae, vacantes & in Manibus nostris pleno Jure existentes,
Quorum quidem Canonicatûs & Praebendae Collatio & omnimoda Dispositio nobis noscuntur pertinere,
Praefato Egidio, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, Conferimus & Donamus,
Mandantes vobis quatenus ipsum Egidium, seu ejus Procuratorem, in Corporalem Possessionem dictorum Canonicatûs & Praebendae, ex causa praedicta, ponatis & inducatis, seu poni & induci faciatis,
Ipsumque in Canonicum & Fratrem recipiatis, Stallum in Choro, & Locum in Capitulo, prout moris est, assignantes eidem,
Necnonipsum Egidium Fructibus, Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis, ad eosdem spectantibus, uti & gaudere permittatis; adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, sexto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas habent subscripti; videlicet,
Magister Gullielmus le Hamel, Persona Ecclesiae Sancti Georgii de Grauanchon Rothomagensis Dioecesis, & Gullielmus le Seigneurs Capellanus Capellae Sancti Thomae Martiris in Ecclesia Sancti Anthonii de Vienne ejusdem Dioecesis, &c.
Johannes le Fonqueron Capellanus Capellae Sancti Johannis Baptistae, in Ecclesiâ Collegiatâ Beatae Mariae Medunte Fundatae, & Radulphus Paloun Magister in Artibus & in Medicinâ, Persona Ecclesiae Parochialis Sancti Petri de Bonge Bajocensis Dioecesis, &c.
Petrus Sauvage Capellanus, optinens Praebendam Eleemosinae Sancti Salvatoris in Ecclesiâ Constantiensi, & Inguerrandus de Camporotundo Capellanus Capellae seu Capellaniae Decima de Poterel vulgariter nuncupatae Constanciensis Dioecesis, &c.
Gullielmus Britains Curatus Ecclesiae Parochialis de Villabandoms Constanciensis Dioecesis, & Nicholaus Ogier Capellanus Capellae seu Capellaniae Sancti Martini supra Ulnam Bajocensis Dioecesis, &c.
Nov. 28. Summons to the bp. of Bayeux and Seez and the vicars-general of the bps. of Lisieux and Evreux to attend on the K.'s council at Rouen. Rouen Castle.
O. x. 157. H. iv. p. iv. 43.
De veniendo ad Concilium Regis.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 20. d.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Episcopo Bajocensi, vel ejus Vicario Generali, Salutem.
Quibusdam certis & arduis de causis, Nos moventibus, vobis Mandamus quòd Vos (praefate Episcope, vel Vicarie,) in propria Persona vestra sitis apud Concilium nostrum Rothomagi, infra Quindecim Dies, a Die Datae Praesentium, ad avisandum super certis Negotiis, Honorem, Laudem, & Exaltationem Divini Nominis, & Bonum Subditorum & Fidelium nostrorum, concernentibus,
Ac ad Audiendum ea, quae, ex parte nostra, vobis exponentur tunc ibidem;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, vicesimo octavo die Novembris.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis; videlicet,
Venerabili in Christo Patri Episcopo Sagiensi, seu ejus Vicario Generali.
Vicario Generali Episcopi Lexoviensis, ipso Episcopo in Remotis agente.
Vicario Generali Episcopi Ebroicensis, ipso Episcopo in Remotis agente.
Nov. 29. The K. orders John Burgh, bailiff of Gisors, to conduct certain men-at-arms, sent by Arthur count of Yvery to serve him. Rouen Castle.
O. x. 157. H. iv. p. iv. 43.
Pro Arthuro Comite d'Yvery.
An. 9. H. 5. Ibid. m. 19.
Rex, dilecto & fideli suo, Johanni Burgh Armigero, Ballivo suo de Gisors, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, carissimus Frater noster, Arthurus Comes d'Yvery certum Numerum Hominum ad Arma & aliorum, ex hiis quos ad Impendendum Obsequium carissimo Patri nostro Franciae & Nobis nuper secum de partibus Britanniae adduxit, ad easdem Partes mittere velit & intendat,
Idcirco assignavimns vos,
De cujus fidelitate, circumspectione, & industriâ plenè confidimus,
Ad dictos Homines ad Arma, & alios,
Quos per Praesentes, unà cum Equis, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis propriis, in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras suscepimus speciales,
In eundo versus Partes praedictas, per Ducatum nostrum Normanniae, de Loco ad Locum, salvò & securè Conducendum, & Conduci faciendum,
Et ipsos & eorum quemlibet Manutenendum, Protegendum, & Defendendum,
Prohibentes, ex parte nostrâ, omnibus & singulis Fidelibus, Ligeis, & Subditis nostris, nè quis eorum praefatis Hominibus ad Armâ, & aliis antedictis, aut eorum alicui, in eundo versus Partes praedictas, ut praedictum est, Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen inferat,
Set ipsos, & eorum quemlibet, pacificè & honestè, transire, ac Victualia, pro Se & Equis suis necessaria & oportuna, suis Sumptibus, habere permittat,
Et, si quid eis, aut eorum alicui, forisfactum sive injuriatum fuerit, id eis, & eorum cuilibet, sine dilatione, corrigi & debitè reformari, & praesentis nostri salvi Conductûs beneficio in omnibus uti & gaudere faciat;
Proviso semper quòd iidem Homines ad Arma, & alii supradicti, quicquam, quod in nostri Contemptum vel Praejudicium, aut Populi nostri Dampnum, aliqualiter cedere valeat, non attemptent, seu attemptari faciant,
Et quod ipsi nullum Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum nostrarum firmatarum, absque speciali licentiâ Capitaneorum eorumdem, intrent quovis modo;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Gentibus Armorum & de Tractu, Ballivis, Vicecomitibus, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in executione Praemissorum, cum per vos ex parte nostrâ fuerint requisiti, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes in omnibus diligenter,
Et quòd praedicti Capitanei, & eorum Locatenentes, de Gentibus Garnisionum suarum, & de Retinentiis suis, pro executione Praemissorum, vobis assignent, ac intendere & auxiliare faciant, ad Numerum de quo per vos in ea parte fuerint requisiti,
Dimissâ tamen in Garnisionibus praedictis rationabili Stuffurâ pro salvâ Custodiâ eorumdem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, vicesimo nono die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 30. Mark de Four is appointed sub-deacon at Andely. Rouen Castle.
O. x. 158. H. iv. p. iv. 43.
De Subdiaconatu Collato.
An. 9. H. 5. Ibid. m. 21.
Rex Decano & Capitulo Ecclesiae Collegiatae beatae Mariae de Audeliaco Rothomagensi Dioecese, Salutem.
Vobis, Tenore Praesentium, Significamus quòd Officium Subdiaconatûs magnae Missae in Ecclesiâ praedictâ, vacans & ad nostram Donationem JURE REGALIAE spectans ut dicitur, dilecto nobis Marco de Four Capellano, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, Contulimus & Donamus,
Mandantes quatinus ipsum Marcum in Corporalem Possessionem Officii praedicti ponatis & inducatis, seu poni & inducti faciatis,
Necnon Fructibus, Obventionibus, & Emolumentis, ad eundem spectantibus, uti & gaudere permittatis; adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, xxx die Novembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 3. Letters of safe conduct for John Moncy and William Buroguier, servants of the count of Angoulême, going to the K. Westm.
O. x. 158. H. iv. p. iv. 44.
Pro Comite de Angoulesme.
An. 9. H. 5. Franc. 9. H. 5. m. 8.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum Diem Februarii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales Johannes Moncy, Servientem Comitis de Angoulesme, & unum Hominem in suâ Societate, penes Regem in partes Franciae eundo,
Proviso semper quòd iidem, Johannes & Homo, benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum, & quicquam, quod in Regis seu Populi sui praedicti Dampnum vel Praejudicium cedere valeat, non attemptent, aut facere vel attemptare praesumant quovis modo.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westmonasterium tertio Die Decembris.
Per Concilium.
Rex, &c. ut supra usque ibi, speciales, & tunc sic, Willielmum Baroguier, Servientem Comitis de Angoulesme, & unum Hominem in suâ Societate, penes Regem in Franciam pro prosequendo ibidem pro certâ Financiâ sive Summâ ab ipso, sub salvo Conductu Regis, in dictis partibus Franciae ablatâ sive captâ, eundo;
Proviso semper quòd iidem Willielmus & homo, benè & honestè &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Dec. 4. Safe conduct for Walter Leget and Robert Danyston, of Scotland, coming to the K. of Scots. Westm.
O. x. 158. H. iv. p. iv. 44.
Pro Jacobo Rege Scotorum.
An. 9. H. 5. Ibid. m. 5.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Purificationis beatae Mariae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Walterum Leget, & Robertum Davyston, de Scotiâ, in Regnum Regis Angliae, cum certis Equis, carissimo Consanguineo Regis Jacobo Regi Scotorum ad opus ejusdem Regis ducendis, ac Duobus Famulis in Comitivâ suâ, veniendo, ibidem morando, & exindè penes praefatum Regem, cum Equis praedictis, transeundo, ac Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd praedicti, Walterus, & Robertus, ac Famuli praedicti benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum, & quicquam, quod in Regis praejudicium aut Populi sui Dampnum cedere valeat, non attemptent, aut facere vel attemptare praesumant,
Quodque ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu, ante Introitum suum cujuslibet Castrorum, Civitatum, Villatum firmatarum, aut aliorum Fortalitiorum Regis, primitùs demonstrent.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westmonasterium, iv die Decembris.
Dec. 8. The bailiffs of Rouen, Caux, Caen, and five others, are ordered to summon those who have not yet submitted to the K. to do so before Candlemas. Rouen Castle.
O. x. 159. H. iv. p. iv. 44.
De veniendo ad Ligeantiam Regis.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 17. d.
Rex, Ballivo suo de Rouen, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Mandamus vobis, firmiter injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Locis, infra Bailliagium vestrum, ad hoc consuetis, publicè, ex parte nostra, Proclamari faciatis,
Quòd omnes & singuli (cujuscumque Statûs, Gradûs, Sexûs, Aetatis majoris vel minoris, aut Conditionis fuerint) tàm de Ducatu nostro Normanniae, quàm aliis Locis Conquestûs nostri,
Qui nondum ad Obedientiam & Ligeantiam nostras pervenerunt, set ad ipsas venire volunt & desiderant,
Ad easdem, citra Festum Purificationis beatae Mariae proximò futurum, pro omnibus Terminis veniant,
Illis omnibus & singulis, qui Johannem, nuper Ducem Burgundiae, Occiderunt & Murdraverunt, seu ad hoc Consentientes, Consiliantes, vel Agentes aliqualiter fuerunt, semper & omnino Exceptis,
Quòd, si non venerint, sint & maneant perpetuo Alieni & absque spe succedendi in Haereditatibus, Terris, Possessionibus, aut Juribus, quae eis ex Patrum, Matrum, Fratrum, aut aliarum quarumcumque Personarum, seu alio quocumque Titulo, infra Ducatum & Partes praedictas, possent pertinere,
Quos etiam ad Haereditates, Terras, Possessiones, & Jura supradicta quaecumque, infra Ducatum & Partes praedictos constituta, si & quatenus infra dictum Terminum non venerint, Inhabilitamus per Praesentes;
Volumus etiam & Mandamus quòd illi, qui sic, ut praefertur, ad Obedientiam & Ligeantiam nostras, infra tempus praedictum, venire voluerint, securè etiam cum Bonis suis, si quae apportaverunt, veniant,
Et statim, cùm ingressi fuerint Limites Ducatûs aut Partium praedictorum, vadant ad aliquem Ballivorum nostrorum (illum, videlicet, qui proximus fuerit illi Loco, in quo intraverint Limites Ducatûs seu Partium nostrarum praedictarum) vel ad Gardianum Marchiae nostrae ibidem, & coram illo Sacramentum, in hac parte debitum & consuetum, corporaliter faciant & praestent;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste meipso apud Castrum nostrum Rothomagi, viij die Decembris.
Consimilia Brevia diriguntur subsoriptis; videlicet,
Ballivo de Caux vel ejus &c.
Ballivo de Caen &c.
Ballivo suo de Constantin &c.
Ballivo suo d'Alencon &c.
Ballivo suo d'Eureux &c.
Ballivo suo de Gisors &c.
Ballivo suo de Mante &c
.
Dec. 8. Warrant to Robert Rolleston, keeper of the great wardrobe, to deliver certain garments to the lord of Estouteville, the K.'s prisoner in the Tower of London.
O. x. 159. H. iv. p. iv. 44.
Pro Domino de Estouteville.
An. 9. H. 5. Penes Cler. Pell.
Henri
&c. as, nôtre ame Clerc, Robert Rolleston, Gardein de nôtre grande Garderobe, Saluz.
Nous volons, de l'assent de nôtre Conseil, & vous Mandons, que au Sire d'Estouteville, nôtre Prisonner, esteant deinz nôtre Tour de Loundres, facez liverer les parcelles contenues en la Cedule, que le Nous vous envoions closee deinz c'esses; Et cestes noz Lettres &c.
Don. le viij Jour de Decembre, l'An &c. Noefisme.
Dors.
Nono Die Decembris, Anno Nono, Concessum est quòd fiat hujusmodi Warantum ut infra, pro Liberatione Parcella
- rum in Cedulâ, buic copiae annexâ, Domino d'Estouteville Prisonario Regis.
Scedula annexa, de qua fit mentio
.
Cy ensuyent les Choses, que sont necessaires a Monsieur Estouteville, les quelles il ad pleu a Tresnoble & Sage Conseil du Roy d'Engleterre Me mander que se mette par Escrit.
Primerement, un Robe de Drappe noir, long jusques a la pee, Furree de Bugge.
Item, un Chaperon de mesme le Drappe.
Item, un Mantel de noir double, de mesmes.
Item, iij pair de Chauces.
Item, vj pair de Robes linges fourmes, & vj coverchiefs.
Item, vj pair de Solers.
Item. vij Lit competent par son estat.
Item, une Robe de noir double, pour son Servant, ovec Chaperon de mesme.
Dec. 11. Restitution of the temporalities to Peter Migecii, alias Glenessus, prior of S. Fidés, Longueville Guisfard. Rouen Castle.
O. x. 160. H. iv. p. iv. 44.
De Restitutione Fructuum.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 18. dor.
Rex, universis & singulis Ballivis &c. infra Ducatum nostrum Normanniae ubilibet constitutis, Salutem.
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd, dilectum Nobis in Christo, Petrum Migecii, aliàs dictum Glenessus, Priorem Prioratûs Sanctae Fidis de Longuevilla Guisfardi, Juratum Ligeum nostrum, omnimoda Fructus &c. prout in Similibns de Restitutione Literis.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, xj die Decembris.
Dec. 16. The K. orders the bailiffs of Caux, Rouen, and six others, to publish again the ordinances for the government of Normandy (see 24 Jan). Rouen.
O. x. 160. H. iv. p. iv. 44.
De Ordinationibus Normanniae.
An. 9. H. 5. Ibid. m. 15. d.
Henry &c. Au Bailli de Caux
, ou a son Lieutenant, Salut.
Combien que,
A la Conservation de Justice & de la Chose Publique de nostre Duche de Normandie, & des Paiis de nostre Conqueste, & pour le Bien & Prouffit de nos Subges,
Vous eussons antrefoiz envoie noz Lettres Patentes, contenantes certaines Articles de Ordonnance, par Nous faites, des quelles les Teneurs ensuiant,
Premerement, que nul Portier, ne Gardes des Portes, de quelques Villes ou Forteresse, estant en nostre Obeissance, ne Prengne aucun Prouffit de quelque Personne que ce soit &c. prout de Anno octavo. Dat. a Rouen, die Vicesima quarta Januarii, tunc sic.
Et Vous eussons, par icelles Lettres, commande de Publer, proclamer, & faire proclamer nos dictes Ordonnances en tous Lieux accustumes de vestre Bailliage,
Et, d'abondant, de les atacher aux Portes des Eglises & Villes, a fin que nul ne puisse en ce pretendre Ignorance,
Et que vous les Gardisses, & Feisses Plainement Garder & Executer, sans enfraindre, par tout vestre dit Bailliage,
Neantimoins, par ce que avons entendu, vous ne les aves en rien executres, mais avez Lessie, souffert, & souffres, de jour en jour, estre fait au contraire en tous poins, a nostre tresgrant Desplaiser, & intollerable Dommage de noz Subges, Perdicion & Degastement de nostre Paiis dessusdit,
Pourquoy, derechief, Vous Mandons, & estroitement Enjoingnons, que les dictes Articles & Ordonnances vous faces Proclamer & Publier, de nouvel, & sans delay, es Lieux acoustumes de vestre dit Bailliage,
Et les Gardes, & faites pleinement Garder, & les mettez a Execution deuve, sur Paine d'encourir en nostre Indignation, comme de ce vous veulle a Nous Respondre:
Et,
Pour ce qu'il est venu a nostre cognoissance que pluseurs de nos Anglois, aussiq' bien de soub do rs de Garnisons, comme autres, mettent & se tiennent sur le plat Paiis, ilz & leurs Chevaulx, & la prengnont Grains, Bles, Besteaulx, manieres de Viures & des autres Choses, sans paier ceulx a qui ilz appartiennent, Pillent, Robent, & Degastent noz diz Paiis & Subgez, & font innumerables Maulx & Dommages, a grant Offence de Dieu & Desplaiser de Nous,
Nous vous Mandons, Commandons, & estroictement Enjongnons que, a toute diligence possible, vous allez & visitez vestre dit Bailliage,
Et facez Inquisition deue des Choses dessusdictes,
Et en faces bonne & plaine Justice, sans deport ou faveur quelconque,
Et, en oultre, des Nombres d'iceulx, que aussi trouveres en ce fait & demourer sur le plat Paiis, & de quelles Garnisons, & a quel Cappitains ils sont, Certiffier noz Chancelier, Gens de nostre Grant Conseil, & aussi nostre Tresorier de Normandie,
Et ce faces & contenues de temps en temps sur Paine dessusdite.
Donne a Rouen, le xvj jour de Decembre.
Semblables Lettres sont addressez aux Bailliz dessoubz escriptz, C'estassavoir,
Au Bailli de Rouen ou a son Lieutenant.
Au Bailli de Gisors, Chaumont, Beaumont sur Oise, & Pontoise.
Au Bailli d'Eureux &c.
Au Bailli de Mante.
Au Bailli d'Alencon.
Au Bailli de Caen.
Au Bailli de Costentin
.
Dec. 16. Restitution of the temporalities to the dean and chapter of Chartres. Rouen Castle.
O. x. 161. H. iv. p. iv. 45.
Pro Ecclesia Cathedrali de Chartres.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 17.
Rex Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopatûs Rothomagensis, ac universis & singulis Ballivis, &c. nostris, infra Ducatum nostrum Normanniae, ac alias partes Conquestûs nostri, ubilibet constitutis, Salutem.
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd, Dilectos nobis in Christo, Decanum & Capitulum Ecclesiae Cathedralis de Chartres,
Qui Sacramentum, debitum de conservando praesentem PACEM, inter praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos conclusam & concordatam, fecerunt & praestiterunt,
Omnimoda Possessiones, Fructus, &c. prout in similibus Literis de Restitutione.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, xvj die Decembris.
Dec. 18. Instructions for the bp. of Lincoln, sir William Coggeshale, and Nichol Bildeston, sent to ask for an auxiliary force from the K. of the Romans, the abps. of Treves, Cologne, and Mayence, and Louis and Henry, dukes of Bavaria. The army at Faron beside Meaux.
O. x. 161. H. iv. p. iv. 45.
Instructiones pro Commissariis, in Ambassiata ad Regem Romanorum & Principes Germaniae, destinatis.
Instruction yeven by the King unto the Bysshop of Lincoln, Sire William Coggeshale, Knyght, and Maister Nichol Bildeston, ordeined to goo en Ambassiate, in the materes underwritten, to his Brethyr King of the Romans, the Archebisshoppes of Trevers, Coloigne, Meyns, his Brother Lodowyk Duk of Bauveir, Elizours of th'Empire, and to his Cousyn Duc Henry of Baviere.
An. 9. H. 5. Ex Origine. Penes Cleric. Pell.
Furst, they shal goo to the said Lowyk Duk of Baiuere, and, aftre due Reverence and presenting of the King's Letters, they shall reherse the grete Kindnesse that late he shewed unto the Kyng, and the labour he had in comyng to the King in the Rewme of France, into grete worship to the King and proffit; whereof, as wel as of muche other kyndness, the Kyng thanketh him with all his hert.
Item, they shul say furthermore that, for asmoche as they been sent by the King, to the Persones abovesaid, aswell as to hym, for to have Souccours of Men, the which myght never by lykeheed be more behoveful unto him, considered that he is now in the point and conclusion of his labour, and thorow Godds Grace, and help of his Allies and Friends, shall soon have an end of the Werre, the King entirely, as his principal and special trust is in hym, prayeth him of his favour and good diligence doyeng, aswell in his owne Persone, as to the Persones abovesaid, in fortherance of the Kings entent in this matter.
Item, They shull declare afterward to the said Elizours and Duc Henry, whether be it that they have hem assembled, or severally, howe the sadde Love, Pees, and Accorde, that continuelly hath been betwix the King's Progenitours, and also him and the said Elizours and Duc Henry, and their Soubgetts and Lordshippes, and thorow Godes grace alway shall be Alliance, and also th' affection and good zeel that they have to the Kynges Persone, as he is enfourmed by diverse of his Subgettez and other, and also hath by experience (whereof he thanketh him hertly) meven him to send to hem at this time, as to his verray and faithfull Frendes, for the causes they shall declare unto hem.
Item, They shul declare how the King supposeth hit is not unknowne unto hem, that, after long Werre many yeres betwix the Rewmes of England and of France, as it pleseth God, ther is a Pees now appointed and concluded betwix the King and his Fader of France, and the two saide Rewmes; the which Pees, yowh it be Confermed and Sworn by the Thre Estates of the said Rewme of France, yet there been certain Persones that wold lette it, as he that clepeth hym Dauphin, and his adherents.
Item, They shall declare what good and proffit myght ryse if there were Pees and Rest amongs Cristen Princes; for thanne myght they togeder entende ayeins Miscreants, in encrece and augmentation of Christien Feith, aswel as to the good of the Chirche.
Item, Wherefore the King, consideryng that he is now in the Point and Conclusion of his Labour, and, thorow God's grace, trusteth, with Succurse of his Allies and Friends, to have good and hasty end, and therfore thenking that he had never more necessity, prayeth hem and requireth hem, as his Frends and Allies, to yeve him Succurse and help, and, among other communyng, they shall fall ynne to witte, and ask how, and in what fourme, and what Succourse they will yeve the Kyng.
Item, If the seid Lords ask how and in what maner the King desireth their Succurse? they shall answere, yif they see them noon otherwise disposed, but for to doo the King Service at his Cost, that he desireth at his Wages, such as he yeueth to his own Subgetts, Englishmen other Frenchmen.
Item, If they ask Declaracion of the Wages he payeth to his own Soubgettes; they shul declare that the Wages been xv Francs for the Month for a Spere.
Item, Toucheing the Wages of the said Lords, the King wol that his said Ambassiatours Trete with hem for to yeve eche of hem (except Duc Lodowic and th'Archbishop of Coloigne) for his Estate xij C. Nobles, and so Encrece in profit if they wol not agre hem: And, or they breke of, accorde ii M. Nobles; and eche of hem to teke, over that, as moche asiv other Speres doo.
Item, They shall profer Duc Lodewic, and also the Archbishop of Coloigne (which be Vassalls and Feed Men of the King's) to have thaire Fees, over thair Wages, accustumed payed for ii Yere; for the Toon Yere at thair departing, and for the tother whanne they come to the King: and, if they wol in noe wise assent, they shul Trete with hem, profring hem a raisunable Some, and Encresyng, fro Some to Some, to they come to ii M. Nobles, semblably as they doo with other.
Item, Touching the receiving of the Money and Wages abovesaid, the King wol that his Ambassiatours accorde with hem to pay half at Coloigne, and the t'other halfe when they come to the Kyng.
Item, If thay say the Wages be too small, considering the grete distance, or peradventure other causes that they wol allege; the said Ambassiatours shull pray hem instantly, in the King's Partie, to considre the grete Charge that he hath born many Yeres continuing his Werres, and shew him such Frendship now as they wol desire of him in cas semblable, and as he wold do to thaim at thair desire and request with good will.
Item, If thay wol nat agre hem in no way unto the said Wages; the said Ambassiatours shall cast to what Some the Wages aboveseid woole drawe to for every of hem, and for the Meny he wold bring to the Kyng in his Feliship, and profre hym that Some in grete: and, if he wol not so hald him content, thei shul profre him, for himselfe, his Estate, and his C. Speres, iv M. Nobles: and finally, atte uttermaste, tretyng with him astre the tenure of a Cedule, which the King sendeth, closed undre his Signet, unto his Conseil by the Bryngers of thees.
Item, Atte uttermast it may be said, how it is to all Folk knawen, and ought not to be unknawen, that thay of Castille aswel as thay of Scotland come in grete nombre into the Service of him that clepeth him Dauphine, the Kings Adversaire, and serve him aswell by Water as by Land, and be not payed of her Wages past xx. or xxiv. Francs of feble Money for the Month; the which Money is feble, that it passath not a good English Noble a Month; wherefore the King trusteth that, now in his nede, the forsaid Elizours, which bene his Friends and Allies, wolde not falle him, atte lest at his resonnable Costs, no more than Strangers men doo to theim that been his Adversaires.
Item, and, thus Accorded upon the Wages, the King wol that the Ambassiatours appoint with the said Lords for v C. Speres, or with eche of hem for C. Speres, to be with the King the first day of May, or atte ferthest within a Sevennyght after, and to abide and continue in his Service for v Months suyng (xxx. days accounted for the Month) and be paid for vi Months; the vi. month, so allowed to thaym in thair Wages, taking for comyng to the Kyng, and retournyng home ayein into thair Countree.
Item, if it be that any of the said Lords wol not accorde to the nombre of C. Speres, but benethe, the said Ambassiatours shall see and purveye that that failleth in oon be fulfilled in another or elles in other, so that, among thaim all, they may come to the said nombre of v C. Speres.
Item, if thare be any variance betwix the Elizours and the Lords abovesaid, and the said Ambassiatours, in appointment of thees Articles, or any of hem, or elles of any matere other that is nat contened in this Instruxion; the King wol not thay breke lightly of, but putt the matere in delay to tyme they be certefyed of the King's Will; to whom they shull sende, in all haste possible, in that party, to make report to the King, and bring answer ayein to theim of his said Will.
Item, the Matere abovesaid thus come, the said Ambassiatours shall passe forth to the King of the Romans, and, after due and accustumed salutation and presentation of the Kings Lettres, they shul declare to hym, how the King is enfourmed, by the reporte of his Ambassiatour, which be sent late unto hym, that he desired to be required on the Kings behalve of Succurse; sayeing that it myght now availe: Wherefore they shal require him that (seen furst the matere, touching the Feith ayein the Heretiks and Lollardes of his Rewme of Boeme, the which is Godds cause immediately, may be sette in such way, unto his comyng ayein, that no mescheif folowe for his absence) he come and do the King succurse after his many Promesses and often tymes wryting.
Item, semblaby as above, they sh u require all the remanent of the Elizours of th' Empire to yeve the King Succurse in the best manner the said Ambassiatours can devyse, and finally by vertue of the Lige, made betwix his Brother th'Emperour and him and thaim, Confermed and Approved.
Item, yif he ask of the said Ambassiatours if they have any power to Trete with him or accorde of a Place for the Conceil General to be holden in, or of any Articles touching that matere; they shall say that the King yaf him in charge to commune with him in that matere, and make report unto him of his Will; for the King desireth that the seid Counceil shuld be holden in such place, as were most couvenable unto the said King of Romans and to al other.
Yeven, undre oure Grete Seel, Prive Seel, and Signet, in our Ost at Seint Faron beside Meaulx, the xviii day of Decembre.
Dec. 30. Grant to Henry Birton of the governorship of the hospital of Meulent. Rouen Castle.
O. x. 163. H. iv. p. iv. 46.
De Administratione Hospitalis.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 16.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Dedimus & Concessimus, dilecto Nobis, Henrico Birton Capellano Administrationem sive Regimen Hospitalis de Meulenc, vocati L'Ostel de Dieu, per obitum Johannis Gobellin, dicti Phisicien, ultimi Administratoris ejusdem, vacantis, & ad nostram Donationem spectantis ut dicitur,
Habendam cum suis Juribus & Pertinentiis quibuscumque,
Mandantes, Tenore Praesentium, Ballivo nostro de Mante & Meulenc, vel ejus Locumtenenti apud Meulenc, quòd praedictum Henricum, vel ejus Procuratorem, in corporalem Possessionem Hospitalis praedicti ponat & inducat, seu poni & induci faciat,
Necnon Fructibus, Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis, ad dictum Hospitale spectantibus, in Sustentationem Sui & Pauperum ibidem degentium, uti & gaudere permittat; adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis;
Proviso semper quòd praedictus Henricus Compotum, indè debitum, si & ubi debetur, prout moris est, reddere teneatur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, Tricesimo die Decembris.
Per ipsum Regem.