Rymer's Foedera with Syllabus
January 1422

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

164-171

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January 1422', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 164-171. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115292 Date accessed: 01 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

January 1422

Syllabus EntryFoedera Text
1422. Jan. 2. Safe conduct for Thomas abbot of S. Vigor de Cerisy, and six others, of Brittany, coming to swear fealty to the K.; also for Oliver de Vassy, of six or seven years of age. Rouen Castle.
O. x. 164. H. iv. p. iv. 46.
De Fidelitatibus faciendis.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 15.
Rex per Literas suas Patentes, usque ad Purificationis beatae Mariae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum &c. Fratrem Thomam Abbatem Sancti Vigoris de Cerisy, Fratrem Johannem Julien Commonachum ejusdem Abbatis, Magistrum Mathaeum Gueroult Curatum de Lithean, Antonium de Urville, Gullielmum le Roy, & Jacobum Clerel, in partibus de Britannia ad Praesens existentes, abinde, cum Octo Personis & Servitoribus suis, vel infra, penes Praesentiam nostram, pro Fidelitatibus nobis faciendis, Equestrè, vel Pedestrè, tàm per Diem, quàm per Noctem, veniendo, unà cum Bonis, Rebus, Jocalibus, Hernesiis, & Cariagiis suis quibuscumque,
Et ideò &c.
Proviso semper quòd Personae praedictae, seu aliquis eorumdem, de illis, qui Johannem, nuper Ducem Burgundiae, occiderunt & murdraverunt, seu ad hoc Consentientes, Consiliantes, vel Agentes aliqualiter fuerunt, non existant,
Quódque ipsi quicquam, quod in Regis Contemptum &c.
Necnon quòd ipsi nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, secundo die Januarii.
Consimiles Literas salvi Conductûs & per idem tempus duraturas habet Oliverus de Vassy Armiger, Aetatis Sex vel Septem Annorum, in Partibus Britanniae &c. abindè, cum Tribus Personis Servitoribus suis vel infra, &c. ut supra.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Jan. 4. Restitution of the temporalities to the prior and convent of Bernay. Rouen Castle.
O. x. 164. H. iv. p. iv. 46.
Pro Priore & Conventu de Bernay.
An. 9. H. 5. Ibid. m. 15. dor.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Thesaurario nostro Generali Normanniae &c. Salutem.
Mandamus Vobis, & vestrûm cuilibet, pout ad eum pertinuerit, quòd, Dilectos nobis in Christo, Priorem & Conventum Abbatiae de Bernay omnimoda Fructus &c. ut in similibus de Restitutione Literis.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, Quarto die Januarii.
Jan. 8. Restitution of the fruits of the benefices held by Michael Sehier and John de Messo. Rouen Castle.
O. x. 164. H. iv. p. iv. 46.
De Restitutionibus Fructuum.
An. 9. H. 5. Ibid. m. 13. dor.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Episcopo Bojocensi, ac Decano & Capitulo ibidem, necnon universis & singulis Ballivis &c. infra Ducatum nostrum Normanniae ubilibet constitutis, Salutem.
Mandamus Vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd Michaelem Sehier, Capellanum, Curatum Ecclesiae Sancti Petri d'Engramville prope Bajeux, Juratum Ligeum nostrum, omnimoda Fructus, Redditus, Obventiones, &c. prout in similibus de Restitutione Literis.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, octavo die Januarii.
Rex Vicariis in Spiritualibus Episcopi Lexoviensis, ipso Episcopo in Remotis agente, ac universis & singulis &c. Salutem.
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd Johannem de Messo Capellanum, Curatum Ecclesiae Parochialis de Huguemanville Lexoviensis Dioecesis, qui Sacramentum, debitum de conservando praesentem PACEM, inter praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos conclusam & concordatam, fecit & praestit, omnimoda Fructus, &c. ut supra.
In cujus &c.
Teste Rege.
Jan. 9. Confirmation of a grant by Hugh de Montfort, son of Gilbert de Grant, to the convent of Bec Helouin. Rouen Castle.
O. x. 165. H. iv. p. iv. 46.
De Confirmationibus.
Pro Ecclesia Sanctae Mariae Becci
.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Literas Patentes cujusdam Hugonis de Monteforti, Filii Gilberti de Gant, factas in haec verba,
Notum sit omnibus Sanctae Ecclesiae Fidelibus, tàm praesentibus, quàm futuris, quòd ego Hugo de Monteforti, Filius Gilberti de Gant, Concessione Gaufridi Normannorum Ducis & Filii ejus Henrici, Consilioque Hugonis Rothomagensis Archiepiscopi, &, Episcoporum Normanniae, Arnulfi Lexoviensis, & Ratroci Ebroicensis, & Philippi Bajocensis, Haelinâ Uxore meâ & Filiis meis Roberto & Valerano concedentibus, Baronibúsque meis praesentibus, Do Ecclesiae Sanctae Mariae Becci, Monacisque ibi Deo servientibus, Ecclesiam Sancti Y merii, cum Praebendis & omnibus ad eam pertinentibus, ut Monachi in eâ, in Loco Canonicorum, constituantur,
Et insuper Deo & Sancto Y merio Do quandam Partem &c.
Nos autem Literas praedictas, ac omnia & singula in eisdem contenta, quoad Dona & Concessiones praedicta, Ecclesiae Sancti Ymerii, infra Ducatum nostrum Normanniae, ac partes Franciae nobis subjectas, facta & concessa, Rata habentes & Grata, ea pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus & Approbamus,
Ac, dilectis nobis in Christo, Abbati & Conventui de Becco Heluun, necnon Priori & Monachis dicti Loci de Sancto Ymerio, & Successoribus suis imperpetuùm, Tenore Praesentium, Concedimus & Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur, & prout praedicti Abbas & Conventus, necnon dicti Prior & Monachi, & Praedecessores sui, Donis & Concessionibus praedictis, infra Ducatum & Partes praedictos, hactenus rationabiliter usi sunt & gavisi;
Intentionis tamen nostrae non existit quòd, per hanc Confirmationem nostram, praefatis Abbati & Conventui, necnon & Monachis, aut Successoribus suis, adversus Nos, seu quemcumque alium, praejudicium aliquod generetur,
Nec etiam quòd iidem Abbas & Conventus, ac Prior & Monachi, seu Successores sui, aliquod Jus vel Clameum, super aliquibus Possessionibus, infra Regnum nostrum Angliae, colore praesentis Confirmationis nostrae, habeant, vendicent, sive clament in futurum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, nono die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 12. Safe conduct for Thomas de Mirton, chaplain of James K. of Scotland, going to Scotland. Rouen Castle. Similar safe conduct for Robert Symson, Jan. 14.
O. x. 166. H. iv. p. iv. 47.
Pro Jacobo Rege Scotiae.
An. 9. H. 5. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, per Sex Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum &c. Magistrum Thomam de Mirton, Capellanum & Servientem, carissimi Consanguinei Regis, Jacobi Regis Scotorum, versus Regnum Scotiae, pedestrè, vel equestrè, per Dominia & Potestatem Regis transeundo, & abinde penes praedictum Regem, per eadem Dominia & Potestatem Regis, cum Octo Equis & Quinque Famulis pro custodiendo eosdem, reveniendo, salvò & securè, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Et ideò &c.
Proviso semper quòd praedictus Thomas ac Famuli praedicti quicquam &c.
Quódque ipsi nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, Duodecimo die Januarii.
Rex, per Literas suas Patentes, per Duos Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum &c. Robertum Symson, Servientem, carissimi Consanguinei Regis, Jacobi Regis Scotorum, versus Regnum Scotiae, pedestrè, vel equestrè, per Dominia & Potestatem Regis transeundo, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Et ideò &c.
Proviso semper quòd idem Robertus quicquam &c.
Quódque ipsi nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste ut supra, decimo quarto die Januarii.
Jan. 14. General request for letters of safe conduct for Richard bp. of Lincoln, sir Walter Pole, and Nic. Bildeston. Westm.
O. x. 167. H. iv. p. iv. 47.
De Requestu.
An. 9. H. 5. Franc. 9. H. 5. m. 5.
Rex universis & singulis Regibus, Principibus, Ducibus, &c. Salutem in omnium Salvatore.
Cùm, Venerabilis Pater, Ricardus Episcopus Lincolniensis, ac, dilecti & fideles nostri, Walterus Pole Miles, & Nicholaus Bildeston Legum Doctor, pro certis Negotiis expediendis, ad longinquas Partes habeant se transferre,
Universitatem vestram multipliciter honorabilem, & quemlibet vestrûm per se, attentiùs & efficaciùs quo possumus, Tenore Praesentium, Requirimus & Rogamus quatinus,
Eosdem, Episcopum, Walterum, & Nicholaum, seu eorum aliquem, cùm ipsos, seu eorum aliquem, per Regna, Dominia, & Potestates vestra, seu cujuslibet vestrûm, transire contigerit, nostrae Majestatis intuitu, & harum Literarum nostrarum speciali interventu, propensiùs recomendatos habentes,
Eosdem, Episcopum, Walterum, & Nicholaum, vel eorum aliquem, cum Familiaribus, Equis, Bonis, Hernesiis, & Rebus suis quibuscumque, recipiatis, & inibi morari, seu per eadem Regna, Dominia, & Potestates, cùm sibi placuerit, liberè & absque impedimento seu perturbatione quacumque redire permittatis, sine solutione Dacii, Pedagii, Gabelli, aut aliquâ aperitione Manticarum, Literarum, seu Hernesiorum,
Necnon salvum & securum Conductum eis, & eorum cuilibet, si necesse fuerit, suis Sumptibus, habere faciatis,
Non inferentes eis, aut eorum alicui, nec quomodolibet inferri permittentes, in Corporibus seu Bonis eorumdem, Dampnum, Impedimentum, Violentiam, Injuriam, Molestiam, seu Gravamen, quin potiùs, si egeant, eis, & eorum cuilibet, in eorum Agendis, ministrare dignemini Consilium, Auxilium, & Favorem, ac Scortam salvúmque & securum Conductum per Passus, Loca, & Dominia vestra, & cujuslibet vestrûm, rationabilibus Sumptibus & Expensis,
Et, si quid eis, aut eorum alicui, in Personis vel Rebus, Injuriatum fuerit (quod nollemus) id indilatè reformari curetis nostris Precibus & Amore:
Nos Subditis vestris, & cuilibet vestrûm, si quidem cùm ad Regna seu Dominia nostra aliquos ex ipsis declinare contigerit, Favorem consimilem, & majorem si indiguerint, grato animo impendere promittimus, & de facto veraciter impendemus.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari, per unum Annum duraturas.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii, decimo quarto die Januarii.
Per Concilium.
Jan. 14. Commission to Thomas baron of Carreu and William de Lyndwode to negotiate with the K. of Portugal for supplying the K. of England with men. Westm.
O. x. 167. H. iv. p. iv. 47.
De Tractando cum Rege Portugaliae pro Succursu.
An. 9. H. 5. Ibid. m. 3.
Rex universis & singulis, praesentes Literas inspecturis, Salutem, & fidem indubiam praesentibus adhibere.
Licet nuper, post nonnulla Guerrarum, inter Regna Angliae & Franciae longo de cursu temporis habitarum, Aerumpnas & Decidia, disponente Clementiâ pacifici Regis Regum, PAX FINALIS & perpetua inter Illustrissimum in Christo Principem & Praecarissimum Patrem nostram Franciae & Nos ac Franciae & Angliae Regna supradicta concordata fuerit & conclusa,
Et, pro tutiori Observantiâ ejusdem, per Tres Status, utriusque Regni, non solùm acceptata & ratificata, verùm etiam eorumdem Trium Statuum, ad hoc specialiter vocatorum, publicè & solenniter Juramenti Vinculo roborata,
Procurante tamen antiquo Humanae Inimico Naturae, sunt nonnulli, in profundo Malitiae positi, ut Karolus Dolphynus Vieniae se nominans, & sui Complices, dictae PACIS Rupturam totis viribus hanelantes, & Rebellionis calcaneum, in Dei offensam, ac Patris nostri & Nostri Contumeliam, erigere non verentes, PACIS antedictae gratissima Foedera confringere, ac Subditos Patris nostri & nostros, non sine magnâ Strage Christianorúmque Sanguinis effusione, invadere indiésque depraedari non desinunt,
Quorum quidem Malitiis, affectantes Regnum Franciae supradictum Pacis prosperitate laetari, prout tenemur, obviare, Decrevimus eos ad veram Patris nostri Obedientiam atque Nostram reducere, laborabimus, &, ipso suffragante, qui in se sperantes non deserit, mediantibus Consanguineorum Alligatorum & Amicorum nostrorum Assistentiâ, Succursu, & Subsidio, in proximo reducemus.
Hinc est quòd Nos,
De fidelitate & providâ circumspectionis industriâ, dilectorum & fidelium nostrorum, Thomae Baronis de Carreu Militis, & Willielmi de Lyndwode Clerici utriusque Juris Doctoris, multipliciter confidentes,
Ipsos, & eorum utrumque per se & in solidum, ex certâ nostrâ scientiâ, & deliberato proposito, nostros veros, certos, legitimos, & indubitatos Ambassiatores, Procuratores, Commissarios, Sindicos, Actores, Factores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales Fecimus, Ordinavimus, Deputavimus, & Constituimus, ac Facimus, Ordinamus, Deputamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, Thomae & Willielmo, Ambaxiatoribus, Procuratoribus, Commissariis, Sindicis, Actoribus, Factoribus, Negotiorum Gestoribus, & Nunciis nostris praedictis, & eorum utrique, plenariam Potestatem, & Mandatum speciale, ad Conveniendum, Tractandum, Concordandum, Componendum, & in ea parte finaliter Concludendum & Appunctuandum cum, Serenissimo in Christo Principe, Domino Johanne, Rege Portugaliae & Algarbiae, nostro Fratreque carissimo, ejúsque Commissario, vel Commissariis, Deputato, vel Deputatis, loco, vice, & nomine nostris, ac pro Nobis,
Ab eodem, & eisdem, Subsidium & Succursum Hominum Armorum, Balistariorum, ac aliorum de Tractu, Petendum, Exigendum, & Optinendum,
Requisitionésque & Motiva, quotiens opus fuerit, penes eosdem, pro celeri Transmissione Hominum Armatorum, Balistariorum, ac aliorum de Tractu hujusmodi, faciendum,
Necnon de & super numero Hominum hujusmodi Vadiisque, Solutionibus, & Stipendiis, eisdem & eorum cuilibet solvendis, Naucleris insuper & Navigiis, eis oportunis, Tractandum, Conveniendum, Paciscendum, &, si necesse fuerit, in hac parte Solutiones solempnes Ineundum & Faciendum,
Et, pro majori Securitate, in hac parte, pro hujusmodi Vadiis, Solutionibus, & Stipendiis, eisdem Hominibus Armorum, Balistariis, & aliis de Tractu, cum Naucleris & Navigiis hujusmodi, fiendis, Nos dicto Domino Johanni Regi Portugaliae & Algarbiae, alii, vel aliis, pro ejus libito, Obligandum per quascumque Cautiones, Obligationésque, licitas, & honestas, & in hac parte quomodolibet requisitas,
Omniáque alia & singula Faciendum, Exercendum, & Expediendum, quae in Praemissis omnibus & singulis, Dependentiis, Connexis eorumdem, & circa ea necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna, & quae merita Negotiorum hujusmodi exigunt & requirunt, etiam si talia forent quae Mandatum, de sui naturâ, magis exigant speciale quàm aliquod Praemissorum;
Promittentes Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile perpetuò habituros totum & quicquid dicti, Thomas & Willielmus, Ambaxiatores, Procuratores, Commissarii, Sindici, Actores, Factores, Negotiorum Gestores, & Nuncii nostri fecerint, seu eorum alter fecerit, in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii, decimo quarto die Januarii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Jan. 14. Power for Richard bp. of Lincoln, sir Walter Pole, and Nicholas Bildeston, to treat with Sigismund K. of the Romans for assistance to be given to the K. of England. Westm.
O. x. 168. H. iv. p. iv. 48.
De Tractando cum Rege Romanorum.
An. 9. H. 5.
Rex universis & singulis, praesentes Literas inspecturis, Salutem, & fidem indubiam praesentibus adhibere.
Licet nuper, post nonnulla Guerrarum, inter Regna Angliae & Franciae longo decursu temporis habitarum, Aerumpnas & Decidia, disponente Clementiâ pacifici Regis Regum, PAX FINALIS & perpetua inter Illustrissimum in Christo Principem & Praecarissimum Patrem Nostrum Franciae ac Nos ac Franciae & Angliae Regna supradicta concordata fuerit & conclusa,
Et, pro tutiori observantiâ ejusdem, per Tres Status utriusque Regni, non solùm Acceptata & Ratificata, verùm etiam eorumdem Trium Statuum, ad hoc specialiter vocatorum, publicè & solempniter Juramenti Vinculo Roborata,
Procurante tamen antiquo humanae Inimico Naturae, sunt nonnulli, in profundo Malitiae positi, ut Karolus Dolphynus Vienae se nominans, & sui Complices, dictae Pacis Rupturam totis viribus hanelantes, & Rebellionis Calcaneum, in Dei Offensam, ac Patris nostri & Nostri Contumeliam, erigere non verentes, Pacis antedictae gratissima Foedera confringere, ac Subditos Patris nostri & Nostros, non sine Magnâ Strage Christianorúmque Sanguiuis effusione, invadere indiésque Depraedari non desinunt,
Quorum quidem Malitiis, affectantes Regnum Franciae supradictum Pacis prosperitate laetari, prout tenemur, obviare, Decrevimus eos ad veram Patris nostri Obedientiam atque Nostram reducere, laborabimus, &, ipso suffragante, qui in se sperantes non deserit, mediantibus Consanguineorum, Alligatorum, & Amicorum nostrorum Assistentiâ, Succursu, & Subsidio, in proximo reducemus.
Hinc est quòd Nos,
De fidelitate & providâ circumspectionis industriâ, Venerabilis Patris, Ricardi Lincolniensis Episcopi, ac, dilectorum & fidelium nostrorum, Walteri Pole Militis, & Magistri Nicholai Bildeston Legum Doctoris, multipliciter confidentes,
Ipsos Tres, & Duos eorum, ex certâ nostrâ scientiâ, & deliberato proposito, nostros veros, certos, legitimos, & indubitatos Ambassiatores, Procuratores, Commissarios, Sindicos, Actores, Factores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales Fecimus, Ordinavimus, Deputavimus, & Constituimus, ac Facimus, Ordinamus, Deputamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, Episcopo, Waltero, & Nicholao, Ambassiatoribus, Procuratoribus, Commissariis, & Sindicis nostris, Tribus, & Duobus eorum, plenariam Potestatem, & Mandatum speciale, ad Tractandum, Concordandum, Componendum, & in ea parte finaliter Concludendum cum, Excellentissimo & Serenissimo in Christo Principe, Segismundo, Dei Gratiâ, Romanorum Rege, semper Augusto, ac Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, &c. Rege, Fratre nostro praecarissimo, seu Deputatis & Commissariis suis, sufficientem Potestatem & Auctoritatem in hac parte habentibus, loco, vice, & nomine nostris, ac pro Nobis, ab eisdem Exigendum & Optinendum Subsidium & Succursum Hominum Armorum, Balistariorum, ac aliorum de Tractu,
Requisitiones & Motiva, quotiens opus fuerit, penes eundem Fratrem nostrum praecarissimum, & dictos Deputatos & Commissarios suos, ut ipse, in propriâ Personâ suâ, in Subsidium & Succursum Nostri, notabili Numero Hominum Armatorum, Balistariorum, ac aliorum de Tractu suffultus, ad certum Terminum in hac parte Appunctuandum & Concordandum, venire disponat & accedat, sive aliàs hujusmodi Numerum Hominum Armatorum, Balistariorum, ac aliorum de Tractu, mittat & destinet, Faciendum & Exponendum,
Omniáque alia & singula Faciendum, Exercendum, & Expediendum, quae in Praemissis omnibus & singulis, Dependentiis, & Connexis eorumdem, & circa ea necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna, & quae merita Negotiorum hujusmodi exigunt & requirunt, etiam si talia forent quae Mandatum, de sui naturâ, magis exigant speciale quàm aliquod Praemissorum;
Promittentes Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile perpetuò habituros totum & quicquid dicti, Episcopus, Walterus, & Nicholaus, Tres, vel Duo eorum, fecerint in Praemissis.
In cujus &c. has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii, decimo quarto die Januarii.
Per ipsum Regem & Concilium.
[Jan. 14.] Similar power for the same persons to treat with Louis duke of Bavaria.
O. x. 170. H. iv. p. iv. 48.
De Tractando cum Lodovico Duce Bavariae.
An. 9. H. 5. Ibid.
Rex, &c. ut supra usque ibi, finaliter Concludendum, & tunc sic, cum, carissimo Fratre nostro, Ludowico Duce Bavarriae, &c. ut supra usque ibi, Faciendum & Exponendum, & tunc sic,
Necnon de & super Numero hujusmodi Hominum Armatorum, Balistariorum, & aliorum de Tractu, quos idem Frater noster, in nostrum Obsequium & Succursum praedicta, secum ducet, seu mittet sive destinabit,
Vadiisque, Solutionibus, & Stipendiis, eisdem & eorum cuilibet Solvendis, Tractandum, Conveniendum, & Paciscendum,
Et, pro majori Securitate in hac parte, pro hujusmodi Vadiis, Solutionibus, & Stipendiis, eisdem Hominibus Armorum, Balistariorum, & aliis de Tractu fiendis, Obligandum Nos quibuscumque Cautionibus & Obligationibus, licitis, & honestis, & in hac parte debitè requisitis,
Omniáque alia &c. ut supra.
Dat. ut supra.
Per ipsum Regem & Concilium.
[Jan. 14.] Similar power for the same to treat with duke Henry of Bavaria.
O. x. 170. H. iv. p. iv. 48.
De Tractando cum Henrico Duce Bavarriae.
Ibid.
Rex &c. ut supra usque ibi, finaliter Concludendum, & tunc sic, cum, carissimo Consanguineo suo, Duce Henrico Bavarriae, &c. ut supra mutatis mutandis.
Dat. ut supra.
[Jan. 14.] Similar power to treat with the abp of Treves.
O. x. 170. H. iv. p. iv. 48.
De Tractando cum Archiepiscopo Treverensi.
Ibid.
Rex, &c. ut supra usque ibi, finaliter Concludendum, & tunc sic, cum Reverendissimo in Christo Patre, Archiepiscopo Treverensi, Amico nostro, &c. ut supra mutatis mutandis.
Dat. ut supra.
[Jan. 14.] Also to treat with the abp. of Cologne.
O. x. 170. H. iv. p. iv. 48.
De Tractando cum Archiepiscopo Coloniensi.
Ibid.
Rex, &c. ut supra usque ibi, finaliter Concludendum, & tunc sic, cum, Reverendissimo in Christo Patre, Archiepiscopo Coloniensi, Amico nostro, &c. ut supra.
Dat. ut supra.
[Jan. 14.] Also to treat with the abp. of Mayence.
O. x. 170. H. iv. p. iv. 48.
De Tractando cum Archiepiscopo Magontenensi.
Ibid.
Rex, &c. ut supra usque ibi, finaliter Concludendum, & tunc sic, cum, Reverendissimo in Christo Patre, Archiepiscopo Magontenensi, Amico nostro, &c. ut supra.
Dat. ut supra.
Jan. 18. Restitution of the temporalities to William Dalton, abbot of S. Mary's, York. Westm.
O. x. 170. H. iv. p. iv. 48.
De Restitutione Temporalium.
An. 9. H. 5. Pat. 9. H. 5. p. 2. m. 7.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Eborum, Salutem.
Cùm, Venerabilis Pater, H. Archiepiscopus Eborum Electionem, nuper factam, in Ecclesiâ Conventuali beatae Mariae Eborum, de, dilecto Nobis in Christo, Fratre Willielmo Dalton, nuper Priore ejusdem Domûs, in Abbatem Loci illius (cui priùs Regium Assensum adhibuimus & Favorem) Confirmaverit, sicut per Literas Patentes ipsius Archiepiscopi, nobis indè directas, Nobis constat,
Nos (Confirmationem illam acceptantes) eidem Electo (cujus Fidelitatem, per Decanum Ecclesiae Cathedralis Ebo- rum, capi Mandavimus) Temporalia Abbatiae illius, prout moris est, Restituimus:
Et ideo Tihi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum pertinentiis, in Balliva tua, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste praefato custode apud Westmonasterium, decimo octavo die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Lincoln.
Escaetori Regis in Com. Cantebr.
Escaetori Regis in Com. Norff. & Suff.
Escaetori Regis in Com. Cumbr. & Westmerl.
Escaetori Regis in Com. Notyng.
Majori Civitatis Regis Lincolniae & Escaetori suo in eadem Civitate
.
Dilecto sibi Richardo Russell Majori Civitatis Regis Eborum, & Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Jan. 26. William Parker and Edmund Spayne are appointed to provide horses, &c. for the passage of Q. Katherine to France. Westm.
O. x. 171. H. iv. p. iv. 48.
Super Viagio Katerinae Reginae, de Intendendo.
An. 9. H. 5. Ibid. m. 6.
Rex, dilecto sibi, Willielmo Parker, Salutem.
Scias quòd Assignavimus Tead Homines, & Equos, ac alia quaecumque, pro Officio Stabuli Hospitii nostri, pro praesenti Viagio Carissimae Consortis nostrae Katerinae Reginae Angliae, versus partes Franciae, necessaria & oportuna, pro Vadiis nostris, Hominibus praedictis, ac Denariis nostris pro Equis & aliis praemissis, rationabiliter solvendis ubicumque inveniri poterunt, tàm infra Libertates, quàm extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) Capiendum, Emendum, & Providendum,
Et ideò Tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in formà praedictà:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Senescallis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Tibi, in Executione Praemissorum, pareant & intendant in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Januarii.
Per Billam Thesaurarii Hospitii ipsius Regis.
Rex, dilecto sibi, Edmundo Spayne Salutem.
Scias &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per eandem Billam.