Rymer's Foedera with Syllabus
February 1422

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

171-176

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: February 1422', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 171-176. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115293 Date accessed: 30 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

February 1422

Syllabus EntryFoedera Text
Feb. 5. Confirmation of charters of Philip and Louis, formerly Kings of France, respecting a grant of Alerin de Omaco and Margaret his wife to the abbess and convent of S. Marie Royale, near Pontisera. The army at S. Pharon near Meaux.
O. x. 166. H. iv. p. iv. 46.
Pro Abbatissa & Conventu Beatae Mariae Regalis juxta Pontisaram.
Ibid. m. 13.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, celebris memoriae, Philippi, quondam Regis Franciae, Nobilis Progenitoris nostri, factas in haec verba,
Philippus, Dei Gratiâ, Francorum Rex.
Notum
facimus universis, tàm praesentibus, quàm futuris, quod Nos Literas, piae recordationis, carissimi Domini & Genitoris nostri, Ludovici Francorum Regis, vidimus in haec verba,
Ludovicus, Dei Gratiâ, Franciae Rex.
Notum
facimus universis, tàm praesentibus, quàm futuris, quòd Nos Literas Alerini de Omaco, quondam Militis, & Margaretae ejus Uxoris, vidimus in haec verba,
In Nomine Domini Amen.
Ego Alerinus de Omaco Miles, & Ego Margareta Uxor ejus, Notum facimus universis, praesentes Literas inspecturis, quòd Nos, libero, spontaneo, & communi Consensu nostro, pensatâ utilitate nostrâ, Vendidimus & imperpetuùm Tradidimus, Religiosis Dominabus, Abbatissae & Conventui beatae Mariae Regalis juxta Pontisaram, Cisterciensis Ordinis, Parisiensis Dioecesis, &c.
Nos autem Literas praedictas, ac omnia & singula in eis contenta, Rata habentes & Grata, ea pro Nobis, ac Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, ac, Dilectis nobis in Christo, nunc Abbatissae & Conventui Loci praedicti, & Successoribus suis imperpetuùm, Tenore Praesentium, Concedimus & Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur, & prout praedictae Abbatissa & Conventus, & earum Praedecessores, Donis & Concessionibus, in praedictis Literis contentis, & eorum quolibet, hactenus rationabiliter usae sunt & gavisae.
In cujus &c.
Teste Rege in Excercitu suo apud Seint Pharon prope Meaux, quinto die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 10. Appointment of John Garin as archdeacon of Wlguesive, in France, vice Antony Courant, deceased. Eleven other presentations to benefices in France. Paris.
O. x. 171. H. iv. p. iv. 49.
De Collationibus Dignitatum & Praebendarum.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 11.
Rex, Praesidenti & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Rothomagensis, Decano absente, Salutem.
Vobis, Tenore Praesentium, Significamus quòd Archidiaconatum Wlguessive Franciae, in dictâ Ecclesiâ Rothomagensi,
Quem nuper optinere solebat in eadem Magister Antonius Courant Defunctus,
Nunc liberum & vacantem, & in manibus nostris, JURE REGALIAE, existentem,
Cujus quidem Archidiaconatûs, sic vacantis, collatio & omnimoda Dispositio Nobis noscuntur pertinere,
Dilecto nobis Magistro Johanni Garin Decretorum Doctori, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, Conferimus & Donamus, &c. ut in caeteris Literis de Collatione.
Teste Rege apud Parisius, Decimo Die Februarii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas de Collatione habent subscripti; videlicet,
Guillielmus le Sessue ad Archi diaco- natum de Citrâ Vadâ, in Ecclesiâ Cathedrali Bajocensi, &c.
Willielmus Alnewyk Legum Doctor, & Secretarius Regis, ad Canonicatum & Praebendam de Gauray in Ecclesiâ Bajocensi praedictâ.
Michael de Levesque in Jure Canonico & Civili Licenciatus, ad Canonicatum & Praebendam de Chames in Ecclesiâ praedictâ, &c.
Nicholaus Dauy Magister in Artibus, & Licenciatus in Decretis, ad Canonicatum & Praebendam de Gicu in Ecclesiâ praedictâ, &c.
Guillielmus Nugues Capellanus, Magister in Artibus, in Medicinâ Doctor, ad Canonicatum & Praebendam in Ecclesiâ praedictâ, &c.
Johannes James Capellanus, ad Canonicatum & Praebendam de Montibus in Ecclesiâ praedictâ, &c.
Guillielmus Fabri Capellanus, Canonicus Praebendatus, ad Succentoriam in Ecclesiâ praedictâ,
Laurentius Berruyer Magister in Artibus, ad Canonicatum & Praebendam de Arreyo in Ecclesiâ praedictâ, &c.
Johannes le Brun, ad Canonicatum & Praebendam de Brecy in Ecclesiâ praedictâ, &c.
Thomas Mantant in utroque Jure Licentiatus, ad Canonicatum & Praebendam Sancti Germani de Leucâ in Ecclesiâ praedictâ, &c.
Dionisius de Sabureto Capellanus, Magister in Artibus, & Bacalarius in Theologiâ ad Canonicatum & Praebendam in Ecclesiâ Collegiatâ beatae Mariae de Medunta, &c.
Feb. 14. Restitution of the temporalities to Nicholas Habard, bp. of Bayeux. Rouen Castle.
O. x. 172. H. iv. p. iv. 49.
Pro Episcopo Bajocensi.
An. 9. H. 5. Ibid. m. 11. dor.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Pro eo quòd, Venerabilis in Christo Pater, Nicholaus Habard,
Cui Summus Pontifex de Episcopatu Bajocensi nuper providit, prout per inspectionem Literarum Apostolicarum, nobis directarum, & coram Nobis in Cancellariâ nostrâ Normanniae exhibitarum, liquet manifestè.
Sacramentum Fidelitatum, quod ratione Temporalium Episcopatûs praedicti nobis debetur, fecit & praestitit, ad quod quidem Sacramentum eundem Episcopum Recepimus, nostro & alieno Jure salvo,
Concessimus & Concedimus, per Praesentes, eidem Episcopo omnia Temporalia, Episcopatui suo praedicto, infra Ducatum nostrum Normanniae ac alias Partes Conquestae nostrae, qualitercumque pertinentia sive spectantia, ac ea eidem Episcopo, Tenore Praesentium, plenariè LIBERAMUS, & haberi VOLUMUS pro sic liberatis,
Reservatâ tamen Nobis Facultate providendi pro salvâ & securâ Custodiâ Castri sui de Nully Levesque, ad Sumptus & Vadia ipsius Episcopi, ac ponendi Capitaneum in eodem talem de quo Nobis videbitur expedire, qui in Comitivâ suâ habere debet unum Hominem ad Arma & Sex Sagittarios,
Volentes nichilominus quòd praedictus Episcopus, cum Familiâ suâ, ibidem liberos Exitum & Introitum, congruis Temporibus, habeat in eodem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, decimo quarto die Februarii.
Per ipsum Regem.
Et Mandatum est Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Bajocensis, necnon universis & singulis Militibus, liberis Hominibus, & omnibus aliis Tenentibus Episcopatûs praedicti, ubilibet constitutis, & eorum cuilibet, quòd eidem Nicholao, tanquam Episcopo Episcopatûs praedicti, in omnibus, quae ad Episcopatum illum pertinent, seu suo incumbunt Officio Pastorali, Intendentes sint, Obedientes, & Respondentes, prout decet.
Teste ut supra.
Et Mandatum est similiter Thesaurario Regis Generali Normanniae, ac Praesidenti & Gentibus de Camerâ suâ Compotorum ibidem, necnon universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, Officiariis, Ministris Ligeis, & Subditis Regis quibuscumque, quorum interest, quòd praefatum Episcopum Temporalia sua praedicta habere, ac eisdem per Se, vel Officiarios suos, uti & gaudere permittant, pacificè & quietè, juxta Tenorem Literarum Regis praedictarum; ipsum contra Tenorem earumdem non molestantes in aliquo seu gravantes.
Teste ut supra.
Feb. 14. Guillerm, abbot, and the convent of S. Martin Eduen, commissions John Hue, John de Clugny, and 13 others, to swear to the peace between England and France, at the entry of the duke of Burgundy into Dijon on Feb. 19. The Monastery of S. Martin's.
O. x. 173. H. iv. p. iv. 49.
De Primo Introitu Ducis Burgundiae in Divion.
An. 9. H. 5.
Universis, praesentes Literas inspecturis, Nos Guillermus, Dei & Apostolicae Sedis Gratiâ, humilis Abbas Monasterii Sancti Martini Eduen, Totúsque ejusdem Loci Conventus,
Notum facimus quòd Nos, in Capitulo nostro, horâ Capitulandi, ad Nonum Campanae, prout moris est, propter hoc personaliter & specialiter insimul Congregati, Notum facimus quòd nuper per Nos, cum eâ quâ decuit Reverentiâ, receptis nonnullis Literis in Papiro clausis, ex parte, Illustrissimi Principis ac Domini, Domini Philippi Burgundiae Ducis, sub Datâ ac Nomine Villae Meldun, octavâ die praesentis Mensis Februarii, nobis directis atque praesentatis,
In quibus, brevi compendio, cavetur quòd praefatus Dominus Rex conclusit, Deo auxiliante, facere suum Primum Introitum seu Ingressum in suâ Villâ Divion, Die Jovis Decimâ nonâ supradicti Mensis,
Idcirco idem Dominus Dux voluit, & Nobis per hujusmodi Literis Mandavit, quòd Nos transmitteremus & destinaremus, dictâ Die, apud Divionem, aliquas Notabiles Personas Ecclesiae nostrae, & in competenti Numero, & ad interessendum ipsâ Die in Introitu & Ingressu praedictis,
Necnon etiam ad faciendum, Nomine nostro, Juramentum PACIS Duorum Regnorum, Franciae (videlicet) & Angliae, prout idem Dominus Dux fecit, ac etiam nonnulli ipsius Domini Ducis Subditi, & Habitatores aliquarum bonarum Villarum ejusdem fecerunt,
Ac quòd praefatae Gentes, per Nos mittendae, habeant bonam Potestatem ad Praemissa faciendum, unà cum hiis omnibus quae expedierint pro Praemissis,
Hinc est quòd Nos, mandatis Domini Ducis praefati, ut tenemur, obtemperare cupientes,
Confidentes ad plenum de scientiâ, legalitate, probitate, atque sufficientiâ, Venerabilium & Circumspectorum Virorum, Dominorum, & Magistrorum, Johannis Hue, Johannis de Clugniaco, in Legibus Licentiatorum, & Quincun Inglerii, Canonicorum Eduen: Religiosorum Virorum, Fratris Richardi, Quarirti, Roberti, Guillem, Anthonii de Charenceyo, Commonachorum nostrorum: Nobilium Virorum, Hugonis de Bosco, Girardi de Borbonio, Johannis de Villa Novâ, Domicellorum: Discretorum Virorum, Magistri Henrici de Clugniaco Clerici in Legibus Licentiati, Droyni Marescalli: Providorum Virorum, Regnandi de Thoseyo, Johannis Rolin, Guillielmi Vrot, Burgensium Eduen,
Ipsos & eorum quemlibet in solidum, fecimus, Constituimus, &, Tenore Praesentium, Ordinamus Nostros & dictae Ecclesiae nostrae Procuratores, Actores, Factores, & Nuncios speciales & generales,
Quibus, & eorum cuilibet in solidum, Dedimus, atque, Praesentium Serie, Damus plenariam & omnimodam Potestatem, pro Nobis, Ecclesiâ nostrâ, & nostris Nominibus, dictâ Die Jovis, Divionem Ingressu, & Introitu praedictis, interessendum; necnon ad faciendum, Nominibus quibus supra, Juramentum Pacis dictorum Regnorum, prout & quemadmodum idem Dominus Dux, aliaeque Personae Ecclesiasticae dicti Ducatûs fecerunt & facient, Subditique & Habitatores praedicti fecerunt, ut in dictis Literis pleniùs continetur,
Omniaque & singula alia Faciendum, Exercendum, & Procurandum quae in Praemissis & circa ea fuerint necessaria, seu etiam quomolibet oportuna,
Promittentes Nos, Abbas & Conventus praedicti, bonâ fide, & sub Voto Religionis nostrae, ad opus omnium & singulorum, quorum interest, vel intererit, vel interesse poterit, sub Ypothecâ & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, & dicti nostri Monasterii, Ratum, Gratum, atque Firmum habere & habituros totum id & quidquid, in Praemissis, per dictos Procuratores nostros, & eorum quemlibet, Actum, Juratum, Gestúmve fuerit in Praemissis, aut aliàs quomodolibet Procuratum.
In quorum omnium Testimonium Nos, Abbas & Conventus praedicti, Sigilla nostra, quibus in talibus utimur, huic praesenti Procuratorio duximus apponenda.
Datum & Actum, in dicto Capitulo nostro, Die Decimâ Quarta Mensis Februarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo Primo.
Dors.
Procuratio Religiosorum Sancti Martini
.
Maistre Henri de Clugny, Licencie un Luz, Procureur de Religieux Abbe & Convent de S. Martin d'Osting.
Feb. 18. Grant to John de la Tremoille, lord of Jouvalle, of the castle of Conflans, S. Honorine. The army at S. Pharon, near Meaux.
O. x. 174. H. iv. p. iv. 50.
Pro Johanne de la Tremoille Domino de Janvalle.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, Auctoritate nostrâ Regiâ, & ad Supplicationem, dilecti Nobis, Johannis de la Tremoille Militis, Domini de Jonvalle,
Qui Sacramentum, debitum de conservando praesentem PACEM, inter praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos conclusam & concordatam, fecit & praestitit,
Dedimus & Concessimus ei Castrum, Terram, Reventiones, & Pertinentias de Conflans Sainte Honorine, quae ipse, ante primum diem Augusti, Anno Regni nostri Quinto, infra partes Conquestae nostrae, tenuit & possidebat ut dicit,
Habenda & Tenenda Castrum, Terram, Reventiones, & Pertinentias praedicta praefato Johanni & Haeredibus suis, de Nobis & Haeredibus nostris, per Homagium, ac faciendo omnia alia Onera & Servitia, indè debita & consueta, Imperpetuùm,
Reservatis semper &c.
Proviso semper quòd sufficiens, & competens Stuffura Soldariorum in Castro praedicto, ad illud & Patriam adjacentem, contra Hostiles Invasiones & Incursus, tempore imminenti, per praedictum Johannem & Haeredes suos praedictos, omnimoda habeatur,
Quòdque dicta Castrum, Terra, Reventiones, & Pertinentiae, seu aliqua parcella eorumdem, de Dominico Regni Franciae, aut alicui Personae, per Nos, ante haec tempora, DATA & CONCESSA, non existant.
In cujus &c.
Teste Rege in Excercitu suo apud Saint Pharon prope Meaulx, Decimo Octavo Die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 18. The K. informs the president and chamber of the accounts that the lord of Jouvalle has done homage. The army at S. Pharon.
O. x. 174. H. iv. p. iv. 50.
De Homagio facto, per Dominum supradictum.
An. 9. H. 5. Ibid. m. 4. d.
Rex, Praesidenti & Gentibus de Camera nostra Compotorum, Salutem.
Quia, dilectus nobis, Johannes de la Tremoille, Miles, Dominus de Jonvalle Homagium suum, pro Castro, Terra, Reventionibus, & Pertinentiis de Conflans Saincte Honorine, quae infra partes Conquestae nostrae, ex Concessione nostra, tenet, nobis fecit,
Vobis significamus quòd ulterins in hac parte, facere valeatis quod de Jure & secundùm Legem & Consuetudinem Partium praedictarum rationabiliter fuerit faciendum.
Teste Rege in Exercitu suo apud Saint Pharon prope Meaulx, xviij die Februarii.
Feb. 18. Safe conduct for Alexander de Seton, lord of Gordon, and William de Fowlys, going to the K. of Scotland at Rouen. Westm.
O. x. 174. H. iv. p. iv. 50.
Pro Jacobo Rege Scotorum.
An. 9. H. 5. Scot. 9. H. 5. m. 2.
Rex, per Literas suas Patentes, usque ultimum Diem Aprilis proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Alexandrum de Seton Dominum de Gordon, & Magistrum Willielmum de Fowlys de Scotia, conjunctim, & divisim, ac Viginti & Quatuor Homines de Scotia, vel infra, Armatos, sive non Armatos (cujuscumque gradûs aut Conditionis existunt) in Comitiva sua, in Regno Regis Angliae jam existentes, usque Rothomagum, penes Praesentiam carissimi Consanguinei sui Jacobi Regis Scotorum, tàm per Terram & Aquam, quàm per Mare, transeundo & proficiscendo, & exinde in dictum Regnum Regis Angliae, per Terram, Aquam, & Mare praedicta, conjunctim, vel divisim, revertendo, ibidem morando & perhendinando, ac exinde in dictum Regnum Scotiae se divertendo & redeundo, necnon Bona &c. prout in similibus de Conductu Literis.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westmonasterium, Decimo Octavo Die Februarii.
Per Concilium.
Feb. 24. The K. exempts the inhabitants of Harfleur from the payment of quartage on wine, beer, &c. Rouen Castle.
O. x. 175. H. iv. p. iv. 50.
Pro Burgensibus de Harefleu.
An. 9. H. 5. Pat. Norm. 9. H. 5. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Ut Villa nostra de Harefleu (quam specialis amplectimur praerogativâ dilectionis) sui Statûs ampliora percipiat Incrementa,
De Gratia nostrâ speciali, Concessimus, dilectis Ligeis nostris, Burgensibus & Habitatoribus Villae nostrae praedictae quòd ipsi, usque ad Annum completum, exnunc proximò futurum, Quieti sint & Exonerati de Omnimodis Quartagiis Vinorum, Cervisiarum, & aliorum quorumcumque Potuum, infra eandem Villam Venditorum, Nobis, seu cuicumque alii ad opus nostrum, seu aliorum quorumcumque, quomodolibet Solvendis,
Mandantes, Tenore Praesentium, Ballivo nostro de Caux, ac Vicecomiti nostro de Monstrevillers, necnon Firmariis Quartagiorum hujusmodi infra Vicecomitatum illum, ac aliis quibuscumque Justiciariis & Ministris nostris, necnon omnibus & singulis quorum interest, quòd praefatos Burgenses & Habitatores a Solutione hujusmodi Quartagiorum, pro tempore praedicto, Liberos, Quietos, & totaliter Exoneratos esse permittant, juxta Tenorem Litterarum nostrarum praedictarum; Ipsos, contra Tenorem earumdem, non Molestantes in aliquo seu Gravantes.
In cujus, &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, vicesimo quarto die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 27. The constable of Dover Castle and warden of the Cinque Ports is ordered to send ships to Southampton, for the passage of the Queen to France. Westm.
O. x. 175. H. iv. p. iv. 50.
De Navibus arestandis, pro Transitu Reginae.
An. 9. H. 5. Claus. 9. H. 5. m. 5.
Rex, Constabulario Castri sui Dovorriae, & Custodi quinque Portuum suorum, & ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Mandamus vobis, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, omnia & singula Naves & alia Vasa, Portagii Viginti & Quatuor Doliorum Vini & ultra, infra Quinque Portus praedictos existentia, arestari,
Et ea usque Portum Villae nostrae Suthamptoniae, citra Primum Diem Aprilis proximò futurum, pro Transitu Carissimae Consortis nostrae Reginae & aliorum in Comitiva sua penes Praesentiam nostram, pro Vadiis nostris, in hac parte rationabiliter solvendis, duci faciatis;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westm. vicesimo septimo die Februarii.
Per Concilium.
Feb. 28. Henry Boudier, John des Hayes of Caudebec, Hugh Spenser, captain, and William Hamell, sheriff of Lillebon, are ordered to buy lampreys for the K. Rouen Castle.
O. x. 175. H. iv. p. iv. 50.
De Capiendo Lampredas pro Rege.
An. 9. H. 5. Norm. 9. H. 5. m. 9. dor.
Rex, Dilectis sibi, Henrico Boudier & Johanni des Hayes de Caudebec, Salutem.
Sciatis quòd Assignavimus Vos, conjunctim, & divisim, ad tot Lampredas vivas, quot infra Ripariam de Sayne, seu alibi extra eandem, inter Civitatem nostram Rothomagi & Villam nostram de Harflieu, in singulis Locis ubi magis habundant, tàm infra Libertates, quàm extra, & in quorumcumque Manibus, citra Vicesimum Diem Martii proximò futurum, reperire poteritis, pro Denariis nostris, in hac parte rationabiliter solvendis, cum omni celeritate possibili, Emendum, Capiendum, & Pro- videndum, & eas usque dictam Civitatem nostram Rothomagi, penes Coferarium nostrum ibidem, de tempore in tempus, Apportandum seu apportari faciendum;
Et ideo Vobis & alteri vestrûm Praecipimus, firmiter injungentes, quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, & ea faciatis, & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Officiariis, & aliis Ligeis & Subditis nostris quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, & alteri vestrûm, in executione Praemissorum, Intendentes sint Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c. usque ad praedictum Vicesimum Diem tantummodo duraturas.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, xxviij die Februarii.
Rex, Dilectis sibi, Hugoni Spenser Armigero Capitaneo de Lillebon, & Guillielmo Hamell Vicecomiti ejusdem Loci, Salutem.
Sciatis &c. ut supra usque ibi extra eandem, & tunc sic inter Lillebon & Harflieu, in singulis Locis &c. ut supra mutatis mutandis, Set Loco Praecipimus, dicatur Mandamus,
Et per tantum tempus duraturas.
Teste ut supra.