Rymer's Foedera with Syllabus
April 1422

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

200-209

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April 1422', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 200-209. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115295 Date accessed: 26 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

April 1422

Syllabus EntryFoedera Text
April 1. Ratification of the appointment of Robert Granger as master of the parsonage of Planes. Rouen Castle.
O. x. 200. H. iv. p. iv. 60.
De Ratificatione.
An. 10. H. 5. Ibid. m. 25.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Volentes Securitati, dilecti nobis, Richardi Granger Clerici, Magistri sive Custodis Personatûs de Planes, Lexoviensis Dioecesis, providere, Statum & Possessionem, quos idem Richardus habet in Personatu praedicto, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Acceptamus, Approbamus, & Ratificamus,
Nolentes quòd ipse, super Possessione sua Ecclesiae praedictae, ratione alicujus Juris vel Tituli, quod vel qui nobis competit, seu Nobis aut Haeredibus nostris in futurum competere poterit, per Nos vel Haeredes nostros, seu Ministros nostros quoscumque, futuris temporibus, impetatur, inquietetur, molestetur in aliquo, seu gravetur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, primo die Aprilis.
April 3. Presentation of Geoffrey de la Fontellaye to the church of S. Marie de Champ du Boul, in exchange for that of Gelbolt, with John de Couvert. The army at Meaux.
O. x. 200. H. iv. p. iv. 60.
De Permutatione.
An. 10. H. 5. Ibid. m. 26.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Episcopo Constanciensi, Salutem.
Cùm Johannes de Couvert Capellanus, Parsona Ecclesiae Parochialis beatae Mariae de Champ du Boul vestrae Dioecesis, & Galfridus de la Fontellayee, Capellanus Capellae sive Capellaniae Sancti Gelbolt in Ecclesia Cathedrali Bajocensi, Beneficia sua hujusmodi intendant, ut asserunt, adinvicem canonicè permutare,
Nos ad praedictam Ecclesiam de Champ du Boul, ad nostram Donationem spectantem ut dicitur, praefatum Galfridum, ex causa hujusmodi Permutationis faciendae, vobis Praesentamus,
Intuitu caritatis rogantes quatinus ipsum Galfridum ad Ecclesiam praedictam ex causa praedicta admittatis, & Personam instituatis in eadem.
In cujus &c.
Teste rege in Excercitu suo apud Meaulx, tertio die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 4. Restitution of the fruits of the benefice held by Mark de Foras, curate of Harfleur. Rouen Castle.
O. x. 200. H. iv. p. iv. 60.
De Restitutione Fructuum.
An. 10. H. 5. Ibid. m. 25. dor.
Rex Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopatûs Rothomagensis, ac universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, Officiariis, & Ministris nostris, infra Ducatum nostrum Normanniae ubilibet constitutis, Salutem.
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd, dilectum nobis, Magistrum Marcum de Foras, Curatum de Harifluino,
Qui Sacramentum, debitum de conservando Praesentem Pacem, inter Praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos conclusam & concordatam, fecit & praestitit,
Omnimoda Fructus, Redditus, Obventiones, & Emolumenta, de Beneficio suo praedicto provenientia, ac Arreragia inde debita, si quae fuerint,
Solummodo Reservatis hiis, quae circa Reparationes, & in Sustentationem Divini Cultûs, ac Onera ordinaria & alia rationabilia applicantur,
Habere & Tenere,
Et ipsum Marcum Fructibus, Redditibus, Obventionibus, & Emolumentis illis de caetero uti & gaudere pacificè permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis in contrarium dicto, non obstante.
Teste meipso apud Castrum nostrum Rothomagi, Quarto Die Aprilis.
April 6. Commissions to Henry bp. of Winchester, Thomas bp. of Durham, William Kynwolmersh, treasurer of England, and three others, to muster the retinues of the duke of Bedford and the Q., who are coming to France. Southampton.
O. x. 201. H. iv. p. iv. 60.
Pro Viagio Katerinae Reginae.
An. 10. H. 5. Pat. 10. H. 5. m. 16. d.
Rex, Venerabilibus in Christo Patribus, Henrico Wyntoniensi, & Thomae Dunolmensi, Episcopis, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & Circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus vos, conjunctim, & divisim, ad Monstrum sive Monstrationem, carissimi Fratris nostri, Johannis Ducis Bedfordiae, ac Hominum ad Arma, Armatorum, & Sagittariorum in Comitivâ suâ, ad partes Franciae, penes Praesentiam nostram, in proximo profecturi apud Letleyheth Capiendum & Supervidendum,
Et ad Nos & Concilium nostrum inde, ac de modo, formâ, & sufficientia Arraiationis eorumdem, distinctè & apertè, Certificandum & Reportandum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem praefatis Hominibus ad Arma, Armatis, & Sagittariis, ac aliis, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd vobis, & alteri vestrûm, in Executione Praemissorum, pareant, obediant, & intendant, prout decet.
In cujus &c.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Suthampton, Sexto die Aprilis.
Per Concilium.
Rex, dilecto Clerico suo, Willielmo Kynwolmerssh Thesaurario Angliae, ac, dilecto sibi, Johanni Ovedale Armigero, Salutem.
Sciatis &c. ut supra usque ibi, Monstrationem, & tunc sic, Hominum ad Arma, Armatorum, & Sagittariorum Hospitii nostri, in Comitiva, carissimae Consortis nostrae, Katerinae Reginae Angliae, ad partes Franciae, penes Praesentiam nostram, in proximo profecturorum, apud le Wyndemylle, juxta Tychefell, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Rex, dilecto Clerico suo, Magistro Johanni Stafford Custodi Privati Sigilli nostri, ac, dilecto & fideli suo, Waltero Sandes Militi, Salutem.
Sciatis quòd &c. ut supra usque ibi, Monstrationem, & tunc sic, Hominum ad Arma, Armatorum, & Sagittariorum, qui ad proficiscendum ad partes Franciae, penes Praesentiam nostram, nobiscum Indentârunt, & de Hospitio nostro seu Retinentiâ, carissimi Fratris nostri, Johannis Ducis Bedfordiae non existunt, apud Hampton Heth Capiendum, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
April 7. The bailiffs of Rouen, Evreux, and five others, are ordered to summon English subjects to meet the earl of Salisbury at Mante. Similar letters to the captains of Caen, Argentan, Harfleur, and nine others. Rouen Castle.
O. x. 201. H. iv. p. iv. 60.
De Festinando ad Comitem Sarum.
An. 10. H. 5. Norm. 10. H. 5. m. 24. d.
Rex, Ballivo suo de Roven, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Mandamus vobis, firmiter injungentes, quòd statim, visis praesentibus, in singulis Locis, infra Ballivam vestram, ad hoc consuetis, publicè exparte nostrâ Proclamari faciatis & districtè Mandari,
Quòd omnes & singuli Ligei nostri, de Regno nostro Angliae, & generaliter omnes & singuli Homines ad Arma & Sagittarii,
Exceptis solis Soldariis, qui, de Mandato Capitaneorum suorum, super Custodia Locorum, eis commissorum, manere debebunt,
Penes, carissimum Consanguineum nostrum, Thomam Comitem Sarum, apud Villam nostram de Mante, certis arduis & urgentibus de causis, excusatione quacumque cessante, & omni dilatione postpositâ, veniant, se properent, & festinent, sub Poena Forisfacturae omnium quae Nobis forisfacere poterunt, & Imprisonamenti Corporum suorum ad voluntatem nostram.
Et, si quos hujusmodi Ligeos nostros, post Tres Dies, post Proclamationem istam sic factam, inveneritis a retro existentes, seu in hac parte negligentes, eos, sine dilatione, & absque favore aliquo, arestetis & capiatis, unà cum Equis, Rebus, & Bonis suis quibus- cumque, & in salva & secura Custodia poni & custodiri faciatis, quousque aliter pro eorum Deliberatione duxerimus ordinandum;
Et hoc, sub Fide & Ligeancia, quibus Nobis tenemini, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, vij die Aprilis.
Consimilia Brevia diriguntur Ballivis subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Ballivo de Deureux vel &c.
Ballivo de Gisors vel &c.
Ballivo de Mante vel &c.
Ballivo d'Alencon vel &c. ut supra usque ibi
ad voluntatem nostram & tunc sic, & Vos ipse sic cum Retinentia vestra veniatis, Et si quos &c. ut supra.
Ballivo de Caen
vel ejus &c. ut prox. supra.
Ballivo de Caux
vel &c. ut supra usque ibi Remanere debebunt & tunc sic, & illos qui in Comitiva dilecti & fidelis Militis nostri Radulphi Botiller in Obsidione Villae de Gamaches existant penes Carissimum &c. ut supra.
Ibid
.
Rex, Capitaneo de Caen, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Mandamus vobis, firmiter injungentes, quòd omnes & singulos Homines ad Arma & Sagittarios de Garnisione vestra,
Exceptis solis illis, quos, pro salva & secura Custodia ejusdem Garnisionis juxta vestrae discretionis arbitrium, necesse fuerit illic remanere,
Penes, Carissimum Consanguineum nostrum, Thomam Comitem Sarum, certis magnis & urgentibus de Causis, omni dilatione postpositâ, ad Villam nostram de Mante transmittatis,
Mandantes eisdem, ex parte nostra, quatinus, omni excusatione cessante, ad eundem Consanguineum nostrum indilatè veniant, sub Poena Forisfacturae omnium quae Nobis forisfacere poterunt, & Imprisonamenti Corporum suorum ad voluntatem nostram,
Et, si quos ex eis, post Tres Dies, postquam praesens Mandatum nostrum receperitis, inveneritis a retro existere, seu negligere sic, ut praefertur, ad dictum Consanguineum nostrum venire, eos sine dilatione, omni favore postposito, capiatis & arestetis, unà cum Equis, Rebus, & Bonis suis quibuscumque, & in salva Custodia poni faciatis, quousque pro eorum Deliberatione aliud a nobis habueritis in Mandatis;
Et hoc, sub Fide & Ligeantia, quibus nobis tenemini, nullatenus omittatis:
Et de omni eo, quod feceritis in hac parte, & de Nominibus & Numero eorum, quos, ut praefertur, dicto Consanguineo nostro transmiseritis, ipsum vestris Literis certificetis indilatè.
Teste ut supra, vij die Aprilis.
Consimilia Brevia diriguntur Capitaneis subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Capitaneo Dargenthen vel &c.
Capitaneo de Hareflieu vel &c.
Capitaneo de Caudebec vel &c.
Capitaneo de Faloise vel &c.
Capitaneo de Honneflieu vel &c.
Capitaneo de Tonque vel &c.
Capitaneo de Courton vel &c.
Capitaneo de Portandemer vel &c.
Capitaneo de Beaumesvill vel &c.
Capitaneo de Liseux vel &c.
Capitaneo de Lilbon. vel &c
.
April 7. Restitution of the fruits of the benefice held by Thomas Parquelenee, curate of Amayo.
O. x. 202. H. iv. p. iv. 61.
De Restitutione.
An. 10. H. 5. Ibid. m. 25. d.
Rex, Venerabili in Christo Patri, N. eadem gratiâ, Episcopo Bajocensi, Salutèm.
Ex parte Thomae Parquelenee Capellani, bacallarii in Decretis, & ut asserit, Curati Ecclesiae Parochialis Sancti Vigoris de Amayo, vestrae Dioecesis, Jurati Ligei nostri, Nobis est humili Supplicatione monstratum,
Quòd ipse Aurelianis, ex causa Studii, & non alià, per Sex Annos & ultra stetit,
Quódque jam pridem, cùm ad aures suas pervenit quòd ipse, unà cum aliis ad Residendum super Beneficium suum, & ad praestandum Juramentum Nobis debitum, vocatus eslet, mox, cùm hujusmodi rei notitiam habuerat, a praedicto Loco Aurelianen. absque mora recessit, se divertendo versus Nos, & Ducatum nostrum Normanniae, ac Curam suam praedictam,
Set, obstantibus Viarum periculis, & aliis nonnullis Impedimentis Facti, quae sibi in Itinere supervenerunt, ad infra Diem limitatum venire nullatenus potuerat,
Unde,
Timens ne ex eo impedimentum sibi fiat circa Titulum, Jus, & Possessionem, quae in dicto Beneficio suo optinuit, necnon circa Fructus, Redditus, & Proventus ejusdem,
Nobis supplicavit sibi per Nos de Remedio in hac parte providere oportuno, Nos (volentes in hac parte fieri quod est justum) vobis Mandamus quòd, si vobis legitimè constiterit Praemissa veritatem continere, ipsum Thomam Ecclesiam suam praedictam, necnon Fructus, Obventiones, Proficua, & Emolumenta quaecumque, ad ea dem spectantia, necnon Arreragia inde debita, &c. prout in caeteris de Restitutione Literis.
Teste ut supra, vij die Aprilis.
April 8. The K. desires W. bp. of Bayeux to collect the remainder of the tenth granted to the K. of France before the K.'s descent upon Touque. Rouen Castle.
O. x. 203. H. iv. p. iv. 61.
De Levando unam Antiquam Decimam in Normannia.
An. 10. H. 5. Pat. Nor. 10. H. 5. m. 25. d.
Rex, Venerabili in Christo Patri, N. eadem gratiâ, Episcopo Bajocensi, Salutem.
Cùm, ut accepimus, quaedam Decima, non longè ante Descensum nostrum apud Tonque, Carissimo Patri nostri Franciae, per Praelatos & Clerum Ducatûs nostri Normanniae, de Praelaturis & Beneficiis suis quibuscumque, tàm Exemptis, quàm non Exemptis, Concessa fuerit & Concordata,
Et de eo, quod de eadem Levatum fuerit, & non solutum dicto Patri nostro, Nobis fuerit, per Locorum Ordinarios, & eorumdem in ea parte Deputatos, in Camera nostra Compotorum, ut rationis erat, responsum, & ejusdem Decimae magna pars nondum Levata fuerit, set Levanda,
Ad quam, in Civitate Bajocensi & Dioecese vestris, Levandam Magister Gervasius Larchamp pro tunc Commissus extiterit & Deputatus,
Quocirca vos, attentiùs quo valemus, Tenore Praesentium, Monemus, requirimus, & hortamur quatenus de Beneficiis quibuscumque Ecclesiasticis, Taxatis ad Decimam, & aequivalenter de non Taxatis, a Capitulis, Abbatibus, Prioribus, Praelatis, Conventibus, Collegiis, & caeteris Personis Ecclesiasticis, Exemptis, & non Exemptis, dictarum Civitatis & Dioecesis (cujuscumque Praeeminentiae, Dignitatis, Statûs, ac Conditionis existant) Partem praedictae Decimae, sic a retrò existentem, Colligatis, Levetis, & Recipiatis, seu Colligi, Levari, ac Recipi per eundem Magistrum Gervasium, aut alium, pro quo de Parte dictae Decimae, sic a retrò existentis, Nobis respondere volueritis, dando eidem Magistro Gervasio, vel alii, quem ad id duxeritis deputandum, vestras in ea parte Commissionis Literas, ac plenam & sufficientem in hac parte Potestatem, & Nobis seu Thesaurario nostro Normanniae, in Villa nostra Cadomensi, infra Quindecim Dies proximò futuros a tempore receptionis Praesentium integraliter solvatis, seu solvi faciatis,
Et Personas Eclesiasticas quascumque supradictas, omni dilatione postpositâ, per Monitiones & Censuras Ecclesiasticas in eorum Personas, & Interdicti Sententias in eorum Loca, fulminandas, & alias quascumque vias & modos legitimos, ad Solutionem dictae Partis Decimae hujusmodi, sic a retrò existentis, dictis Die & Loco, ut supradictum est, faciendam, coherceatis, & faciatis contra easdem debitam Executionem, &, si opus sit, per Invocationem Brachii Secularis praedictas Personas ad Solutionem dictae Partis hujusmodi Decimae, sic a retrò existentis, compellatis, seu compelli faciatis cum effectu, taliter a Nobis valeatis de prompta diligentia commendari.
Damus autem universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Officiariis, & Ministris nostris, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd Vobis, & Deputatis vestris in hac parte, quotiens opus fuerit, & per vos, seu hujusmodi Deputatos vestros, in Auxilium & Executionem Praemissorum fuerint requisiti, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes,
Et Personas Ecclesiasticas quascumque, quae de solvendo Summas, a se, ratione Decimae praedictae, seu Partis ejusdem, debitas, seu a retrò existentes, negligentes fuerint vel remissi, per Bonorum suorum Explectationem, ac Corporum suorum Captionem & Incarcerationem si necesse fuerit, & aliis quibuscumque viis & modis congruis, cogant & compellant, seu cogi & compelli faciant indilatè, Appellationis & alterius cujuscumque dilationis seu contradictionis obstaculo non obstante.
In cujus, &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, viij die Aprilis.
April 14. Warrant for payments to Katherine, widow of sir Henry Noon, Isabella, widow of sir John Godard, and to Joan Bealknap, Joan Troutbek, Joan Courcy, and Agnes and Guilmole, ladies of the Q. Southampton.
O. x. 204. H. iv. p. iv. 61.
Pro Comitiva Katerinae Reginae in praesenti Viagio.
An. 10. H. 5. Penes Cler. Pell.
Henri, par la grace de Dieu, Roy d'Engleterre, Heriter & Regent du Royaume de France, & Seigneur d'Irland, as Tresorer & Chamberlains de nostre Eschequer, Saluz.
Nous volons, de l'assent de nostre Counseil, & vous Mandons, que des Issues & Profitz, provenantz des Terres, n'adgaires en Doair assignez a Johan Roigne d'Engleterre, facez paier; c'estassavoir,
A Katerine, n'adgaires Feme de Henri Noon Chivaler, & Isabelle, que feust la Feme de Jehan Godard Chivaler, a chescune de eles vynt Livres,
A Johane Bealknap, Johane Troutbek, Johane Courcy, & Agneys, Damoiselles de nostre Treschere Compaigne, a chescune de eles Dys Liures,
Et a Guilmote, Damoiselle de la Chambre de mesme nostre Compaigne, Cent Souldz,
A avoir, de regard de nostre Donn, pour les Coustages & Expenses, queux leur coviendra faire & sustenir en venant presentement, devers Nous, en Royaume de Fraunce, en la compaignie de nostre Compaigne susdite.
Don. souz nostre Prive Seal, a nostre Ville de Southampton, le xiv Jour d'Averill, l'An de nostre Regne Disme.
April 14. Letters of safe conduct for Alexander de Seton, lord of Gordon, and William de Foulys, returning to Scotland. Letley.
O. x. 204. H. iv. p. iv. 62.
De salvis Conductubus.
An. 10. H. 5. Scot. 10. H. 5. m. 1.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Haeres & Regens Regni Franciae, & Dominus Hiberniae, universis & singulis Admirallis &c. ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd, de assensu Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Alexandrum de Seton Dominum de Gordon, & Magistrum Willielmum de Foulys, de Scotia, in Regno nostro Angliae jam existentes, abinde versus partes Scotiae, cum Viginti & Quatuor Personis in Comitiva sua, vel infra, Armatis, vel non Armatis (cujuscumque sint Gradûs seu Conditionis) tàm per Terram, quàm per Mare & Aquam, equestrè, vel pedestrè, conjunctim, vel divisim transeundo;
Et ideò Vobis Mandamus &c. prout in Similibus de Conductu Literis.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes, usque Quintum Diem Maii proximò futurum inclusivè duraturas.
Teste Johanne Duce Bedfordiae, Custode Angliae, apud Letley, xiv die Aprilis, Anno Regni nostri Decimo.
Per Concilium.
April 18. Warrant for the payment of 6,954 nobles 2s. 8d. to John de Forton, and two other ambassadors of the count of Foix. Southampton.
O. x. 20. H. iv. p. iv. 62.
Pro Ambassiatoribus Comitis de Foix.
An. 10. H. 5. Brev. de Term. Pasch. 10. H. 5. Pell.
Henry, par la grace de Dieu, Roy d'Engleterre, Heriter & Regent du Royaume de France, & Seigneur d'Irland, as Tresorer & Chambellains de nostre Eschequier Saluz.
Nous Volons, de l'advise & assent de nostre Prive Conseil, & Vous Mandons que au Mester Johan de Forton, Bertrand de Domasain, & a Johan de Santerise, Ambassatours de, nostre Treschier Cousin, le Count de Foix, facez paier, de nostre Tresor, Sys Mille, Noefe Centz, Cinquant & quatre Nobles, Deux Souldz, & Oept Deniers; Recevant d'eux Soufficeantes Lettres, desouz leurs Seales, Tesmoignantz la Receite de mesme la Somme.
Donne, souz nostre Prive Seel, a nostre Ville de Southampton, le xviij jour d'Averill, l'An de nostre Regne Disme.
April 22. Receipt of the above-mentioned ambassadors for the said sum, due to the count of Foix from Charles K. of France. Southampton.
O. x. 205. H. iv. p. iv. 62.
Acquitantia Ambassiatorum Comitis Fuxii de Recepta vi M. ix C. liv. Nobilium Angliae & unius Scuti, solutorum illis, per Henricum Quintum Regem Angliae, in plenam Solutionem xii M. vii C l. Scutorum debitorum eidem Comiti per Carolum Regem Franciae.
An. 10. H. 5. Ex Autogr.
In Dei Nomine Amen.
Per praesens Publicum Instrumentum Cunctis appareat evidenter quòd, Anno ab Incarnatione Domini, secundùm Cursum & Computationem Ecclesiae Anglicanae, Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo secundo, Indictione Quintadecima, Pontificatûs sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Martini divinâ providentiâ Papae Quinti Anno Quinto, & Regni Henrici Quinti, Regis Angliae, Haeredis & Regentis Regni Franciae, & Domini Hiberniae Illustrissimi Decimo, Mensis Aprilis Die Vicesimâ primâ, in Hospitio habitationis, venerabilis Domini, Domini Thesaurarii Angliae (videlicet) in Aula ejusdem Hospitii, in Parochia Sanctae Crucis Villae Southampton situati, & in mei Johannis Huge, Auctoritatibus Apostolicâ & Imperiali Notarii publici & Testium subscriptorum praesentia constituti personaliter, Reverendi & Discreti Viri, Bertrandus de Domasanio, Johannes de Fortono, & Johannes de Santerisse, Ambassiatores, Procuratores, ac Nuncii, Sublimis & Magnifici Domini, Domini Johannis Comitis Fuxi, prout asseruerunt, tunc ibidem, quandam Literam Acquittantium, sive Quittationum, & Exonerationum, cujusdam Summae Pecuniarum in se continentem, Sigillis suis signatam, prout fatebantur & recognoverunt, & eorum quilibet fatebatur & recognovit, praefato Reverendo Domino Domino Thesaurario Angliae praesentarùnt & obtulerunt tunc ibidem,
Cujus quidem Literae Tenor sequitur in haec verba,
Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, nos, Bertrandus de Domasanio, Johannes de Fortono, & Johannes Santerisse, Ambassiatores, Procuratores, ac Nuncii, Sublimis & Magnifici Domini, Domini Johannis Comitis Fuxi, NOTUM FACIMUS quòd,
Cùm nuper in quodam Tractatu, habito inter Serenissimum in Christo Principem Karolum Regem Franciae, parte ex una, & Nos Ambassiatores antedictos, ex altera, inter caetera, concorditer Appunctuatum extiterit & Conclusum, quòd, dictus Illustrissimus Princeps, Karolus Rex Franciae Duodecim Milia, Septinginta, Quinquaginta Scuta Auri Domino nostro Comiti supradicto, certis de causis, in dicto Tractatu expressatis, benè & fideliter solveret, solvive faceret, prout in Literis super hoc confectis apertiùs continetur,
Noverint Universitas vestra Nos, Ambassiatores supradictos, vice & nomine Domini nostri Comitis saepedicti, loco dictorum Duodecim Milium, Septengintorum, Quinquaginta Scutorum Auri, Summam Sex Milium, Nongentorum, Quinquaginta quatuor Nobilium Angliae & unius Scuti Auri a, Serenissimo in Christo Principe ac Domino nostro metuendissimo, Henrico, Dei gratiâ, Rege Angliae, Haerede & Regente Regni Franciae, per manus, Venerabilis & Egregii Domini, Domini Thesaurarii sui Angliae, hac die praesenti, HABUISSE & integraliter RECEPISSE, pro Summam ipsam apud dictum Dominum Comitem portando, seu deferendo, prout inter praefatum Illustrissimum Principem Regem Angliae & Nos extiterat concordatum,
Quam quidem Summam, nomine quo supra, Nos Ambaxiatores praefati Confitemur & in veritate RECOGNOSCIMUS Nobis plenariè esse Traditam modo suprascripto & Solutam,
Et ipsos Illustrissimos Principes & Reges supradictos, ac Thesaurarium Angliae antedictum, Haeredésque & Successores suos, de eadem, ut praefertur, Nobis Traditâ, & per Nos Receptâ, juxta Appunctuamentum, super hiis Pecuniis, per Nos recipiendis & portandis, finaliter factum, & solutâ, QUITAMUS per Praesentes.
In cujus rei testimonium Nos, Ambaxiatores praedicti, Praesentibus Sigilla & Signa nostra manualia duximus apponenda.
Datum apud Southampton, die Vicesimo secundo Mensis Aprilis, Anno Domini Millesimo, Quandringentesimo, Vicesimo secundo.
Bertran De Domesayn.
De Fortono.
Johan De Santerisse.
Consequenter verò, post hujusmodi Literae Praesentationem & Obligationem, ut praemittitur, praefati Ambassiatores Domini Comitis praenotati fatebantur & recognoverunt se de dicta Pecuniarum Summa fore penitùs & effectualiter Solutos,
Ac Cautionem Juratoriam, Nomine ejusdem Domini Comitis, Domini sui saepedicti, de ulterius dictam Pecuniarum Summam non petendo, seu quovis modo exigendo, mihi Notario supradicto, vice & nomine omnium & singulorum, quorum interest in hac parte, palàm, & publicè, ac Solempnitèr Stipulanti & Recipienti, praestiterunt tunc ibidem.
Acta sunt haec, prout suprascribuntur & recitantur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco, ac Regno Regis, supradictis,
Praesentibus tunc ibidem,
Venerabilibus ac Reverendis Viris & Dominis; videlicet,
Reverendo in Christo Patre & Domino Thoma Dunolmense Episcopo & Cancellario Angliae,
Et Domino Johanne Stafford Custode Sigilli Privati Angliae,
Testibus ad Praemissa vocatis & in debita Juris forma requisitis.
Et ego verò Johannes Huge Clericus Sarum Dioecesis, publicus Auctoritatibus Apostolicâ & Imperiali Notarius, praemissae Literae Praesentationi & Oblationi, Confessioni ac Recognitioni, necnon & Cautionis praestationi, caeterisque omnibus & singulis, dùm sic, ut praemittitur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Regno Regis, Mense, Die, & Loco supradictis, agebantur & fiebant, unà cum praenominatis Testibus, praesens ipse intersui, eaque omnia & singula sic fieri vidi & audivi, manúque propriâ scripsi & publicavi, ac in hanc publicam formam redegi, Signóque & Nomine meis solitis & consuetis, quibus utor, signavi, in fidem & testimonium omnium & singulorum Praemissorum.
Constat michi Notario publico antedicto de Rasuris horum verborum, Domasain in quartâ, sui Angliae in duodecimâ, & nomine ejusdem Domini in decimâ octavâ Lineâ, computando & descendendo a principio praesentis publici Instrumenti:
Constat eciam de Interliniaria hujus verbi Anno supra secundam subscriptionis hujus publici Instrumenti; quae omnia approbo, & vitium reputo non errorem proprium, defectum corrigendo, ego Notarius saepedictus.
Constat eciam michi Notario memorato de Rasura hujus Nominis (Thoma) in penultimâ lineâ praesentis Instrumenti, quod eciam approbo, defectum corrigendo.
April 24. Safe conduct for John duke of Brittany coming to the K. Rouen Castle.
O. x. 206. H. iv. p. iv. 62.
De salvo Conductu pro Duce Britanniae.
An. 10. H. 5. Nor. 10. H. 5. m. 24.
Rex Universis & singulis Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Gentibus Armorum & de Tractu, Ligeis, Subditis, & Vassallis, tàm praecarissimi Patris nostri Franciae quàm Nostris, ubilibet constitutis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, carissimus Frater noster, Johannes Dux Britanniae, pro Bono Pacis, usque Praesentiam nostram accedere desideret ut accepimus,
Nos (Securitati suae & eorum de Comitiva sua in hac parte providere volentes) Suscepimus ipsum Fratrem nostrum, usque Praesentiam nostram, unâ cum Baronibus & aliis de Comitiva sua (cujuscumque Statûs, Gradûs, aut Conditionis fuerint) Armatis, vel non Armatis, usque ad Numerum Mille Personarum, vel infra, Equestre, vel Pedestre, cum Armaturis, Libris, Literis, Jocalibus, Bonis, Manticis, Bogeis, Baggagiis, & aliis rebus suis quibuscumque, per omnia Dominia, Districtus, & Potestatem ipsius Patris nostri atque Nostra, ex causa praedicta, Veniendo, ibidem morando & perhendinando, & abinde ad partes suas proprias salvò & securè Redeundo, in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales.
Et ideo vobis, Ligeis & Subditis praedicti Patris nostri, ex parte sua & nostra, ac Ligeis & Subditis nostris, Praecepimus & Mandamus quòd ipsum Fratrem nostrum &c. prout in similibus de Conductu Literis, usque ad haec verba,
Et si contingat aliquem hujusmodi Venientium aliquid, in praedicti Patris nostri aut Nostri Contemptum vel Praejudicium, aut Populi ejusdem Patris nostri aut nostrorum Dampnum, attemptare, vel facere attemptari, per hoc praesens noster salvus Conductus non irritetur aut frustretur; set Ille sic Attemptans, seu Attemptari faciens, subeat & subjaceat Poenis in ea parte debitis & condignis:
Proviso etiam quòd praefatus Frater noster praemittat quosdam de Gentibus suis, ad Praemuniendum Capitaneos seu Custodes Locorum, ad quae ipsum venire & declinare contigerit, vel eorum Locatenentes, de Adventu suo ad eadem.
In cujus &c. usque Quintumdecimum diem Junii proximò futurum inclusive duraturas.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, Vicesimo quarto die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis de salvo Conductu, sub eadem Data, habet
idem Dux usque Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò futurum duraturas.
April 24. Safe eonduct for four prelates and six barons of Brittany. Rouen Castle.
O. x. 207. H. iv. p. iv. 63.
De salvo Conductu pro Praelatis & Baronibus de Britannia.
An. 10. H. 5. Norm. 10. H. 5. m. 24.
Rex eisdem &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, carissimus Frater noster, Johannes Dux Britanniae,
Qui, certis & urgentibus de causis, de praesenti, non valet, ut dicitur, usque Praesentiam nostram, in Persona sua propria, venire,
Quatuor Praelatos & Sex Barones, de Ducatu & Patria suis Britanniae, cum Potestate plenaria & sufficienti, Nomine ipsius Fratris nostri ac Trium Statuum Ducatûs & Patriae praedictorum, usque Praesentiam nostram praedictam, pro Bono Pacis, mittere proponat ut accepimus,
Nos, ipsos Quatuor Praelatos & Sex Barones (quos ad hoc duxerit deputandos) usque Praesentiam nostram, cum Militibus & aliis Gentibus suis in Comitiva sua, usque ad Numerum Trescentarum Personarum vel infra, cujuscumque Statûs, Gradûs, &c. ut supra usque ibi debitè reformari, & tunc sic,
Proviso semper quòd nullus cum praefatis Praelatis & Baronibus venientium quicquam &c. ut supra usque ibi debitis & condignis & tunc sic,
Proviso etiam quòd in Literis Potestatis, praefatis Praelatis & Baronibus, ut praefertur, dandis, contineatur quòd iidem Praelati & Barones, sic mittendi, Nobis possint & debeant promittere & Nos assecurare quòd, quodcumque Juramentum iidem Praelati & Barones, nomine ipsius Fratris nostri ac Trium Statuum praedictorum, praesititerunt,
Sit de PACE, inter praecarissimum Patrem nostrum Karolum Regem Franciae & Nos ac Franciae & Angliae Regna nuper conclusâ & concordatâ, CUSTODIENDA & OBSERVANDA, seu aliud quodcumque,
Idem Frater noster nichilominus in Persona sua idem Juramentum iterabit & praestabit.
Et super hujusmodi Juramento, dùm fuerit per eum praestitum, suas Literas, suo Magno Sigillo Sigillatas & manu suà propriâ signatas, tradet aut mittet Nobis, cum effectu, infra Viginti Dies a tempore praedicti Juramenti praestiti per praefatos Praelatos & Barones, sub Ypotheca & Obligatione omnium Bonorum suorum, mobilium & immobilium;
Proviso insuper quòd praefati Praelati & Barones praemittant quosdam &c. ut supra usque ibi de adventu suo ad eadem, & tunc sic,
In cujus &c. usque Quintumdecimum diem Junii proximò futurum duraturas,
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, Vicesimo quarto die Aprilis.
[April 24.] Safe conduct for 30 persons sent by the duke of Brittany.
O. x. 207. H. iv. p. iv. 63.
De salvo Conductu pro Triginta Personis de Britannia.
An. 10. H. 5. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Pentecostes proximo futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Triginta Personas (cujuscumque Statûs, Gradûs, aut Conditionis fuerint) Armatas vel non Armatas, quas carissimus Frater Regis, Johannes Dux Britanniae penes Regem, pro Bono Pacis, mittere voluerit,
Usque Praesentiam Regis, ubicumque ipsum fore contigerit, Pedestrè, vel Equestrè, unà cum Libris, Literis, Manticis, Bogeis, Bonis, Rebus, Cariagiis, & Hernesiis suis quibuscumque, veniendo, ibidem morando, & exinde salvo & securè ad propria redeundo.
Proviso semper quòd Personae praedictae quicquam, quod in praedicti Regis, &c.
Quódque ipsi nullum Castrorum &c.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
April 27. Restitution of the temporalities to the prior and convent of Bernay. Rouen Castle.
O. x. 208. H. iv. p. iv. 63.
Pro Priore & Conventu de Bernay.
An. 10. H. 5. Norman. 10. H. 5. m. 23. d.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Thesaurario nostro Generali Normanniae, &c. Salutem.
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd, dilectos nobis in Christo, Priorem & Conventum Abbatiae beatae Mariae de Bernay omnimoda Fructus, Obventiones, Proficua, & Emolumenta quaecumque Temporalium Abbatiae praedictae, sibi, infra Ducatum nostrum Normanniae, pertinentia & spectantia, usque Festum Sancti Michaelis proximò futurum, Levare, Percipere, & Habere, ac eisdem interim liberè & absque Impedimento aliquouti & gaudere permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis, seu alicui vestrûm, in contrarium directo, non obstante.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, vicesimo septimo die Aprilis.
April 28. Heretong Clux to the K.; informing him of the dissension between the emperor and the nobles of Bohemia concerning their religion. Swynes.
O. x. 208. H. iv. p. iv. 63.
Litera super Negotio Ambassiatae cum Imperatore, nunc Bohemiae Rege, ubi Magnates in Re Religionis omnino nolunt ipsi complacere, unde Impeditus nullatenus valeat, juxta Alligantias & Pacta, Regi esse Auxilio.
An. 10. H. 5. Ex Autogr. Pen. Cler. Pell.
Most Worshipful and Reverend Lord, I recomande me unto zour graciouse Lordschipp,
And of touching Lebarde's Message, whilk he brohte to the Emperor, I have sped him in all the haste that I might; so that the Emperor has fulfilde all zour desire of that Message.
And if it like zour gratiouse Lordschip for to knaw of my Governaunce, sen tyme that I sent zow last word, be Master Johan Stokes, be Muthe, and nohte by Letter, and also afore, be the Provinciale Diprant and Hanse of S rwse, be Letter also,
And, after that Master Johan Stokes wasse gone, the Emperor sayde to me planly, that I suld noht gone frome hym unto tyme that I sulde wyte wheder he might come to zow this Somer or noht; and thereopon he hase holden me all way unto this time.
And now I knaw well he may noht come for this cause, that many of the grete Lordes of Beheme, that ware Sworne of his Counsell, sen that his Brother dyde, and bare his Livere, have required hym for to late hem halde the same Beleve that thei ben in:
The qwhilk Articles and your Letter I have closed in this Letter, qwhilke thei have sent to the Empror,
And thereopon he sent hem word, that rader he wolde be Dede or he wold sustene hem in thare Malesse.
And they have ansserd him agayne, that thei will rather Dye than goe frome thare Beleve.
And like your Graciouse Lordschip for to knaw, that there is a grete Power of hem, bothe of Lordys, Knyghts, and Squiers; bot the grettiste Power is of Communers: and therefore the Empror Gedirse all the Power that he may, for to gone into Beheme opon hem, and knawse no nother, ne no Man that is about him, bot that he is like to have a grete Batelle with hem. and therefore the Empror hase charged me habyde, and see an ende lyke of he did qwen he went out of Hungare agaynes the Turkys,
And therefore I beseke zowe, of zour graciouse Lordschip, als lauley and als mekely of any poure Servaunt may done unto his Lord, that ze be noht displesid of my lang habyding from zow; for I think for to come unto zow in a short tyme, be the Grace of God, and bringe zowe redy worde of alle manere thing qwilk I have noht wryte unto your graciouse Lordschip at this tyme,
For I wold noht byde soe longe frome zowe, savyng that I here such Tydings of zowe, that all zour Frendis be glad ther of zow and zoure Werres, whom God save and kepe alle wey frome evell.
Writen at Swynes, at departing of the Emperor going into Beheme, in the Fest of Sayn Vitale Martyr.
Be zour poure Servaunt,
Heretong Clux.
Serenissimo Principi Henrico, Franciae Angliaeque Regi, ac Domino Hiberniae, Domino meo Metuendissimo.