Rymer's Foedera with Syllabus
September-December 1422

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

253-263

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: September-December 1422', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 253-263. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115300 Date accessed: 26 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

September–December 1422

Syllabus EntryFoedera Text
HENRY VI.
1 September 1422–4 March 1461.
(fn. 1) Restoration 9 Oct. 1470–1471.
Regnante Henrico 6.
Memorandum of the death of K. Henry V. at Bois de Vincennes between 2 and 3 a.m. on Aug. 31, 1422, and of the resignation of the great seal by Thomas bp. of Durham, chancellor, at Windsor Castle, on Sept. 28, its delivery by the K. to Simon Gaunstede, keeper of the Rolls of Chancery, who on Sept. 29 delivered it to the duke of Gloucester in full parliament at Westm., who entrusted it to Nicholas Dixson.
O. x. 253. H. iv. p. iv. 80.
De Morte Henrici nuper Regis, & de Liberatione Sigilli.
An. 1. H. 6. Claus. 1. H. 6. m. 21. d.
Memorandum quòd,
Defuncto, Nobili & Potenti Principe, Domino
Henrico Quinto, ultimo Rege Angliae, Haerede & Regente Regni Franciae, Patre Domini Henrici Sexti nunc Regis Angliae, & Haeredis Regni Franciae, & Domini Hiberniae,
Qui quidem Henricus, nuper Rex, ultimo Die Augusti (videlicet) die Lunae proximo post Festum Decollationis Sancti Johannis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo Secundo, & Regni ipsius Henrici nuper Regis Decimo, inter Secundam & Tertiam Horam post Mediam Noctis, apud Bos Vincent, in Partibus Franciae, Spiritum reddidit in Manus Creatoris,
Thomas Episcopus Dunolmensis, tunc Cancellarius Angliae, Vicesimo Octavo Die Septembris, tunc proximò sequente (videlicet) in Vigiliâ Sancti Michaelis, horâ Vesperarum, apud Castrum de Wyndesore, in Camera ipsius Domini Henrici Regis nunc, Magnum Sigillum Aureum dicti Domini Henrici nuper Regis, in quadam Bursâ Albi Corei, Sigillo praefati Cancellarii signatâ, dicto Domino Henrico nunc Regi,
In Praesentia,
Venerabilium Patrum
,
Henrici Archiepiscopi Cantuariensis,
Henrici Episcopi Wyntoniensis,
Philippi Episcopi Wygorniensis,
Edmundi Episcopi Exoniensis,
Richardi Episcopi Lincolniensis,
Ac Humfredi Ducis Gloucestriae,
Philippi Comitis Ormundiae,
Johannis Domini de Talbot,
Willielmi Domini de Clynton,
Magistri Johannis Stafford, Custodis Privati Sigilli praedicti Domini Henrici nuper Regis,
Et
Simonis Gaunstede, Custodis Rotulorum Cancellariae ejusdem nuper Regis,
Et aliorum magnatum ibidem existentium,
Liberavit:
Et praefatus
Dominus Rex nunc Sigillam illud, per Manus praefati Ducis, praedicto Simoni liberavit Custodiendum:
Qui quidem
Simon Sigillum praedictum usque Londoniam secum detulit,
Et, in Crastino dicti Festi Sancti Michaelis, tunc proximò sequente, in quadam Camerâ, vocatâ le Sternechamere, infra Palatium Domini Regis Westmonariense, diversas Literas Patentes, in Praesentia praedicti
Episcopi Dunolmensis, ac aliorum Dominorum in eadem Camera existentium, Sigillo praedicto sigillavit, & Sigillum illud, usque vicesimum diem Novembris, extunc proximò sequentem, sub sua Custodia habuit & custodivit,
Quo die idem Custos Sigillum praedictum, in quadam Bursâ praedictâ, Sigillo suo sigillatâ, praefato Duci, in pleno Parliamento existenti, in Praesentia Dominorum Spiritualium & Temporalium, in eodem Parliamento existentium, liberavit:
Qui quidem
Dux Bagam praedictam, sic signatam, Sigillo suo consignavit; & dictum Sigillum Aureum, in praedicto Parliamento Nicholao Dixson Clerico, Nomine Thesaurarii Angliae, in Thesaurariam Domini Regis deferendum, & ibidem custodiendum, tradidit & liberavit.
Oct. 1. The K. orders his peace to be proclaimed by the sheriffs of London, Worcester, Gloucester, Hereford, Shropshire, and Stafford. Westm.
O. x. 254. H. iv. p. iv. 80.
De Proclamatione Pacis.
An. 1. H. 6. Claus. 1. H. 6. m. 23. dors.
Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Quia, foelicis recordationis, Princeps Magnificus, Dominus & Pater noster, Rex Angliae illustris, (quod non sine grandi mentis amaritudine referimus) Naturae Debitum solvens, Spiritum vitalem reddidit Creatori,
Sic quòd dicti Regni Successio Nobis notoriè devolvitur & dinoscitur pertinere,
Et volentes proinde, prout nostrae praecipuè incumbit Dignitatis Officio, Pacem, Quietem, & Tranquillitatem, in cunctis Regni nostri Finibus, in quantum possumus, Pacis Auctoris adjutisuffragio, fieri & haberi,
Et, ad illum finem & effectum, ea, quae Jurgiis & Discordiis Pacis AEmulis fomitem ministrarent, subtrahi & deleri,
Vobis, districtiùs quo possumus, Injungimus & Mandamus quòd in locis, infra Civitatem praedictam, ac Suburbia ejusdem, ubi magis expediens fuerit & necesse, Praemissa ex parte nostrâ publicè Notificari & Proclamari,
Ac universis & singulis Ligeis & Fidelibus nostris, infra Civitatem ac Suburbia ejusdem existentibus, inhiberi faciatis nè ipsi, vel eorum aliquis, sub Fide & Ligeantia suis, ac sub Forisfactura Omnium quae nobis forisfacere poterunt, aliquas Commotiones, Pacis Perturbationes, Riotas, Insurrectiones, seu Conventicula illicita, quovis quaesito colore, facere aut fieri procurent,
Set quòd, sub Pacis silentio ac Quietis dulcedine, prout omninò optamus desiderio, fideliter permaneant & perseverent,
Omnes illos, quos, post & contra Notificationem, Proclamationem, & Inhibitionem praedictas, inveneritis aliqua hujusmodi Commotiones, Perturbationes, Riotas, Insurrectiones, aut Conventicula facere aut fieri procurare, Arestantes, & Prisonae nostrae Mancipantes, in eadem moraturos quousque pro eorum Castigatione, Punitione, & Deliberatione aliter duxerimus ordinandum.
Teste Rege apud Westmonasterium, Primo Die Octobris.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub Datâ subscriptâ; videlicet,
Vicecomiti Wigorn.
Vicecomiti Gloucestr.
Vicecomiti Hereford.
Vicecomiti Salop.
Vicecomiti Stafford
.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem & Concilium.
Oct. 3. The K. orders sir John Talbot, sir Edmund Ferrers of Charteley, and sir William Talbot to prevent riots on the Welsh marches. Westm.
O. x. 254. H. iv. p. iv. 81.
De Riotis, in Marchiis Walliae, Inhibendis.
An. 1. H. 6. Pat. 1. H. 6. p. 1. m. 32. dors.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Johanni Talbot, Edmundo de Ferrers de Charteley Chivaler, & Willielmo Talbot Chivaler, Salutem.
Cùm, foelicis recordationis, Princeps Magnificus, Dominus & Pater noster, nuper Rex Angliae Illustris (quod non sine grandi mentis amaritudine referimus) Naturae Debitum solvens, spiritum vitalem reddidit Creatori,
Sic quòd dicti Regni Successio Nobis notoriè devolvitur & dinoscitur pertinere,
Et volentes proinde, prout nostrae praecipuè incumbit Dignitatis Officio, Pacem, Quietem, & Tranquillitatem, in cunctis Regni nostri Finibus, in quantum possumus, Pacis Auctoris adjuti Suffragio, fieri & haberi,
Etque, ex Relatu plurium, accepimus quòd diversae Lites, Dissensiones, & Debatae inter Ligeos nostros, in Comitatibus Salopiae, Herefordiae, Wygorniae, & Gloucestriae, & Marchiis Walliae, eisdem Comitatibus adjacentibus, commorantes, jam nuper subortae existunt,
De avisamento Concilii nostri Vicecomitibus Comitatuum praedictorum, & eorum cuilibet, per Brevia nostra, dedimus in Mandatis, quòd in singulis Locis, infra Ballivas suas, ubi magìs expediens fuerit & necesse, Pacem nostram, ex parte nostrâ, publicè Proclamari & Notificari,
Ac Ligeis praedictis, & eorum cuilibet, Inhiberi faciant nè ipsi, vel eorum aliquis, sub Fide & Ligeantia suis, ac sub Forisfactura omnium quae Nobis forisfacere poterunt, aliquas Commotiones, Pacis Perturbationes, Riotas, Insurrectiones, seu Conventicula illicita, quovis quaesito colore, facere aut fieri procurent,
Omnes illos, quos, post & contra Notificationem, Proclamationem, & Inhibitionem praedictas, invenerint aliqua hujusmodi Commotiones, Perturbationes, Riotas, Insurrectiones, aut Conventicula facere aut fieri procurare, Arestantes, & Prisonae nostrae Mancipantes, in eadem moraturos quousque pro eorum Castigatione, Punitione, & Deliberatione aliter duxerimus ordinandum, prout in eisdem Brevibus pleniùs continetur,
Et, nè Executiones Brevium praedictorum in aliquo retardentur providere volentes, Assignavimus vos, conjunctim, & divisim, ad Supervidendum, & juxta sanas discretiones vestras Ordinandum, quòd Brevia praedicta, in Comitatibus & Marchiis praedictis, debitè exequantur,
Et quòd Pax nostra, inter Ligeos nostros, ibidem firmiter & inviolabiliter observetur,
Et ad omnes illos, quos, post & contra Proclamationem, Notificationem, & Inhibitionem praedictas, aliqua hujusmodi Riotas, Insurrectiones, Commotiones, Pacis Perturbationes &c. prout supra.
Damus autem &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Tertio Die Octobris.
Per Concilium.
Oct. 5. Henry Bromley, sergeant-at-arms, is ordered to provide ships for the conveyance to England of the Queen-Mother and the remains of the late K. Westm.
O. x. 255. H. iv. p. iv. 81.
De Conductu pro Funere nuper Regis.
An. 1. H. 6. Pat. 1. H. 6. p. 1. m. 32. d.
Rex, dilecto sibi, Henrico Bromley, Servienti nostro ad Arma, Salutem.
Scias quòd Assignavimus Te ad omnia Naves & alia Vasa necessaria, a Portu Villae nostrae magnae Jernemuthae, usque Ripam Thamisiae, Arestandum, & ea usque Villam nostram Calesii transmittendum,
Pro Conductu Funeris Domini H. nuper Regis Angliae, Patris nostri Defuncti, & Reginae Matris nostrae, in Regnum nostrum Angliae,
Pro Denariis nostris, in hac parte rationabiliter solvendis;
Et ideo tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter Intendas, ac ea facias & exequaris in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Tibi, in executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto Die Octobris.
Per Concilium.
Oct. 15. John Baldok, Roger Wylles, and John Redy are appointed to provide carriage for hearses and lights to accompany the corpse of the late K. from Dover to London. Westm.
O. x. 255. H. iv. p. iv. 81.
De Cariagiis & Necessariis pro Funere memorato arestandis.
An. 1. H. 6. Ibid. m. 30. d.
Rex, dilectis sibi, Johanni Baldok, Rogero Wylles, & Johanni Redy, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & Circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus vos, conjunctim, & divisim, ad Cariagia & alia necessaria,
Pro Herceis & aliis Luminaribus, circa Funus Carissimi Domini & Patris nostri Defuncti Disponendis & Expendendis,
Infra Libertates & extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) pro Denariis nostris, in hac parte rationabiliter solvendis, Arestandum & Capiendum,
Et ea, a Civitate nostra Londoniae usque Villam Dovorriae, & a dicta Villa usque dictam Civitatem revertendo, cariandum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Constabulariis, Ballivis, Ministris, ac aliis quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, & cuilibet vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xv die Octobris.
Per Concilium.
Payments to William Soper, keeper of the K.'s ships, John Hexham, clerk, and others, for the expenses of the funeral of K. Henry V.
O. x. 256. H. iv. p. iv. 81.
Super Expensis pro Funere antefato.
An. 1. H. 6. Exit. de Term. Pasch. 10. H. 5. Penes Cler. Pell.
Persolvuntur,
Willielmo Soper, Custodi Navium Regis, in Denariis, sibi liberatis, per manus Johannis Thorlethorp, super Solutionibus, apud Southampton factis, diversis Magistris & Marinariis diversarum Navium & Vasorum, super Vadiis & Regardis suis, & Ea usque Calesium transmittendo,
Pro Conductu Funeris Domini H. nuper Regis Angliae, Patris Regis nunc, Defuncti, & Reginae Matris ejusdem Regis nunc, in Angliam, in Denariis, sibi liberatis per manus proprias, super Solutione per ipsum sic factâ ccl l. undè Respondebit,
Johanni Hexham Clerico, similiter misso, de assensu Concilii Regis, de Londonia versus Portus Sandewici, Dovorriae, Smalhith, Redyng, & Wynchelse, ad Solutiones faciendum diversis Magistris & Marinariis diversorum Navium & Vasorum, super Vadiis & Regardis suis, & Ea usque Villam Calesii transmittendo,
Pro Conductu Funeris &c. ut supra lxvi l. xiij s. iv.
Henrico de Bromley, uni Servientum Regis ad Arma, assignato per Commissionem Domini Regis, de assensu Concilii sui, ad omnia Naves & Vasa necessaria, a Portu Villae magnae Jeremuthe usque Ripam Thamisis, Arestandum, & ea usque Villam Calesii &c. prout supra xl. undè Respondebit.
Johanni Arderne
, Clerico Operationum Regis, in Denariis, sibi liberatis, per manus Willielmi Pierson,
Pro xxxvi Doliatis Petrae de Cane, ab eo Emptis, pro Tumba Regis H. V. infra Ecclesiam Sancti Petri Westmonasteriensis fiendâ, & ibidem sepeliend. xii l. undè Respondebit.
Simoni Prentot
Wexchaundeler Londoniae, in Denariis, sibi liberatis, per manus proprias, ad Vices; videlicet,
Unâ Vice c Marcs.
Aliâ Vice, 1l.
Et Tertia Vice, c Marcs.
Et Quarta Vice, cxvii l. v s. xd.
In partem Solutionis cccx l. xviii d. Sibi liberandorum, ex Conventione, per Thesaurarium Angliae, de Assensu Concilii Regis, in grosso facta, pro diversis Herceis, per ipsum apud Dovorriam, Cantuariam, Hosprynge, Rouchestre, Dentford, Sanctum Paulum Londoniae, & Westmonasterium fiendis, pro Funere, Ecellentissimi Principis & Domini, Regis H. Quinti de Partibus Franciae in Angliam, per Villas & Civitates praedictas, sic ducendo, & apud Westmonasterium Sepeliend. ccc l. xii s. vid.
Johanni Ardern
, Clerico Operationum Regis, in Denariis, sibi liberatis, per manus proprias, pro Factura Tumbae H. Quinti infra Ecclesiam Beati Petri Westmonasteriensis Fienda, & ibidem Sepeliend. xxiii l. vi s. viii d. undè Respondebit.
March 11. Warrant for payments to William Cantelowe, and others, for buckram and other necessaries for the funeral of K. Henry V., 50l. 1s. 7d. Westm.
O. x. 956. H. iv. p. iv. 81.
Particulae Provisae in Garderoba pro Internamento Regis Henrici supradicti.
An. 1. H. 6. Pell.
Imprimis, de Willielmo Cantelowe xx Peciae de Bokeram nigiri curt.
Precium Peciae iii s. iv d. lxvi s. viii d.
Item, de Hugone Dyke ix Peciae de Bokeram Longae, Precium Peciae vi s. liv s.
Item, de Willielmo Caudewell iv Bastard. Sell. cum Hernes. Prec. Pec. xxvi s. viii d. C vi s. viii d.
Item, eidem Willielmo pro Opere vj Tractuum Coopertorum cum Tarterin Blod. pro i. Ghaare pro corpore Regis, xxs.
Item, eidem Willielmo pro ii M. Braket Naill. Prec. M. viiid. xvi d.
Item, Thomae Daunt pro Vapulatione de ccxx Ulnis de Valenc. pro Herceiis Regis, videlicet, pro Ulna xiid. xil.
Item, eidem Thomae pro Vapulatione xxvii Scuchons de Armis Regis, videlicet, pro Pec. xd. xxiis. vid.
Item, eidem Thomae pro Vapulatione vii Scuchons de Armis Sancti Georgii, videlicet, pro Pec. iiid. xxid.
Item, eidem Thomae pro Vapulatione ii Trappours, videlicet, de Armis Sancti Edwardi & alterius de Armis Sancti Edmundi Prec. Pet. xl s. iv l.
Item, eidem Thomae pro Vapulatione unius Tunici de Armis Regis xxs.
Item, eidem Thomae pro Vapulatione viij Vexillorum de Armis Regis, videlicet, pro Pec. xs. iv l.
Item, eidem Thomae pro Vapulatione xvj. Vexillorum de Armis Sancti Edmundi & Sancti Edwardi Prec. Pec. viiis. vi l. viiis.
Item, eidem Thomae pro Vapulatione unius Scuti de Armis Regis xxs.
Item, eidem Thomae pro Factura unius Crestae & unius Helmae pro Rege xxxiii s. ivd.
Item, eidem Thomae pro factura vj. Crestes de Armis Sancti Georgii pro vj. Equitibus Prec. Pec. xxd. xs.
Item, eidem Thomae pro Vapulatione dictorum Sell. iv s.
Item, dicto Willielmo Cantelowe pro v Pec. Tarterin. blod Prec. Pec. xxvis. viiid.
vi. l. xiii s. iv d.
Summa L l. xixd.
Don. &c. a Westm. le xj Jour de Mars l'An primer.
Sexto Die Marcii, Anno Primo, apud Westmonasterium Concessum fuit quòd fiat Warrantum, sub Privato Sigillo, Executoribus Testamenti Regis Defuncti, Patris Regis nunc, ut in Forma, pro Solutione L. l. & xix d. expositarum pro Custode Garderobae Regis circa Provisionem Parcellarum Infrascriptarum.
Praesentibus Dominis Ducibus,
Gloucestriae
,
Et Exoniae,
Wyntoniense Episcopo
,
Comite Warrwicae,
Tiptoft, Hungerford
, Cancellario, Thesaurario, & Custode Privati Sigilli.
Ad procurationem Domini Ducis Exoniae.
Nov. 4. Safe conduct for Nicholas de Hestroy and Reginald Hue going to convey jewels to the lord of Estouteville in England, and also for Simon de Gury their servant. Westm. Westm.
O. x. 257. H. iv. p. iv. 82.
Pro Domino de Estouteville.
An. 1. H. 6. Franc. 1. H. 6. m. 10.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Paschae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales, Nicholaum de Hestroy Armigerum, & Reginaldum Hue Capellanum, extra Regnum Regis Franciae in Regnum Regis Angliae, penes Dominum d'Estouteville, ad Portandum sibi Jocalia, Aurum, & omnia alia Bona, veniendo, ibidem morando, & exindè absque Perturbatione vel Impetitione quacumque transeundo; proviso semper quòd Personae praedictae benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & fideles Ligeos Regis, & quicquam quod in Regis aut Statutorum & Ordinationum Regni Regis praedicti praejudicium cedere valeat &c. prout in caeteris de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Novembris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Consimiles Literas de salvo Conductu habet Simon de Gury Servitor praedictorum Nicholai & Reginaldi sub eadem Data.
Per eandem Billam.
Nov. 6. Power for Humfrey duke of Gloucester to preside at the parliament to be held at Westminster on the Monday after Martinmas. Westm.
O. x. 257. H. iv. p. iv. 82.
De Parliamento inchoando.
An. 1. H. 6. Pat. 1. H. 6. p. 1. m. 30.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, de avisamento Concilii nostri, pro quibusdam Arduis & Urgentibus Negotiis, Nos, Statum & Defensionem Regni nostri Angliae, ac Ecclesiae Anglicanae, contingentibus, quoddam Parliamentum nostrum, apud Westmonasterium, die Lunae, proximo ante Festum sancti Martini, proximò futurum, Teneri Ordinaverimus,
Et quia verò, propter certas causas, ad Parliamentum praedictum personaliter non poterimus interesse,
Ac de circumspectione & industria, carissimi Avunculi nostri, Humfridi Ducis Gloucestriae plenam fiduciam reportantes,
Eidem Avunculo nostro, ad Parliamentum praedictum, Nomine nostro, Inchoandum, & in eo Procedendum, & ad faciendum omnia & singula quae pro Nobis & per Nos, pro bono Regimine & Gubernatione Regni nostri praedicti, ac aliorum Dominiorum nostrorum eidem Regno nostro pertinentium, ibidem fuerint facienda,
Necnon ad Parliamentum illud Finiendum & Dissolvendum,
De assensu Concilii nostri, plenam, Tenore Praesentium, Committimus Potestatem;
Dantes ulteriùs, de assensu ejusdem Concilii nostri, tàm universis & singulis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, & Militibus, quàm omnibus aliis quorum interest, ad Parliamentum nostrum praedictum conventuris, similiter, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd eidem Avunculo nostro intendant in Praemissis, in forma supradicta.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 9. The K. grants to his mother Katharine, Leeds Castle, the castle and town of Rochester, and the castle and town of Hawardyn. Westm.
O. x. 258. H. iv. p. iv. 82.
Pro Katerina Regina Angliae.
An. 1. H. 6. Ibid. m. 17.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm,
In quodam Pacis Tractatu, inter, Excellentissimos & Praecarissimos Dominos, Patrem & Avum nostros concluso & concordato, in Ecclesia beati Petri Trecensis, Vicesimo primo die Maii, anno Dominicae Incarnationis Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo,
Inter caeteros Articulos, fuerit concordatum, in effectu, quòd Katerina Regina Angliae, Mater nostra praecarissima nuper Consors praedicti Patris nostri, Filia praedicti Avi nostri & Isabellae nuper Consortis suae, perciperet & haberet Dotem, in dicto Regno Angliae, prout Reginae Angliae, usque ad dictum Vicesimum primum diem Maii, percipere & habere consueverunt; videlicet,
Usque ad Summam Quadraginta Milium Scutorum, quorum duo semper valerent unum Nobile Anglicanum,
Qui quidem Pax, Tractatus, Conclusio, & Concordia, omnésque Articuli contenti in eisdem, in Parliamento dicti Patris nostri, apud Westmonasterium, secundo die Maii, anno Regni sui Nono, tento, Auctoritate ejusdem Parliamenti Approbati, Laudati, Auctorizati fuerunt & Acceptati,
Et quos quidem Pacem, Tractatum, Concordiam, & Conclusionem, in omnibus suis Articulis, tàm dictus Pater noster, in verbo Regio, & ad Sancta Dei Evangelia, per ipsum corporaliter tacta, se observaturum juravit & promisit, quàm Tres Status dicti Regni Angliae; videlicet, Praelati & Clerus, Nobilesque, Magnates, ac Communitates ejusdem Regni Angliae, se, & eorum quemlibet, pro se, Haeredibus & Successoribus suis, benè & fideliter, quantum ad eos & eorum quemlibet pertinet, imperpetuùm observaturos & impleturos in eodem Parliamento promiserunt, prout in Rotulis, Recordis, & Actis ejusdem Parliamenti pleniùs continetur,
Nos, consideratione Praemissorum, de Assensu Dominorum spiritualium & Temporalium, ac Communitatis Regni nostri Angliae, in praesenti Parliamento nostro existentium, de omnibus Castris, Honoribus, Dominiis, Villis, Maneriis, Comot. Comit. Feodi Firmis, annualibus Redditibus, Terris, & Tenementis, ac aliis Possessionibus, quae fuerunt praedicti Patris nostri, tàm de Corona, Principalitate, & Ducatu Cornubiae, quàm de Haereditate Comitatûs Cestriae, Concessimus & Assignavimus praefatae Matrinostrae Reginae Angliae Castra, Honores, Dominia, Villas, Maneria, Commot. Com. Feodi Firmas, Annuales Redditus, Terras, & Tenementa, ac alias Possessiones subscripta; videlicet,
Castrum de Ledes, ad Valorem Viginti & quatuor Librarum,
Castrum & Villam de Rouchestre, ad Valorem Quinquaginta & Quinque Librarum,
In Comitatu Kantiae,
Castrum & Dominium de Hawardyn &c.
Et, insuper, quòd praefata Mater nostra de Terris, Tenementis, Redditibus, & Possessionibus, quae primitùs in manus nostras seu Haeredum nostrorum devenerint seu acciderint, per nos & dictos Haeredes nostros, in Deductionem & Satisfactionem praedictorum Duarum Milium, Ducentarum, Quaterviginti & Quatuordecim Librarum, Decem & Octo Solidorum, unius Denarii, & unius Oboli, tenendis, in dotem suam praedictam, provideatur & recompensetur,
Et quòd eadem Mater nostra habeat tot & talia Brevia de Liberate Currant, & Allocate Dormant, ac alia Brevia & Waranta, quot & qualia ei in hac parte, pro solutione Summarum, sibi, ut praemittitur, concessarum & assignatarum, pro pleniori executione Praemissorum, necessaria fuerint & oportuna,
Et quòd Cancellarius noster Angliae, ac Custos Privati Sigilli nostri, & Haeredum nostrorum praedictorum, pro tempore existentes, Brevia & Waranta illa, de tempore in tempus, quandocumque & quotienscumque, ex parte praefatae Matris nostrae, rationabiliter fuerint requisiti, Tenore Praesentium, fieri faciant indilatè.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Decembris.
Per ipsum Regem & Concilium in Parliamento.
Livery of lands to Humfrey, son and heir of Esmon, late earl of Stafford, pursuant to a verbal grant Henry V. on Aug. 30.
O. x. 259. H. iv. p. iv. 83.
De Concessione nuper Regis die quo obiit, a Rege nunc in Parliamento confirmata.
A nôtre Soverein Sire le Roy.
An. 1. H. 6. Pell.
Supplie Treshumblement Humfrey, Fitz & Heir a Esmon n'adgairs Count de Stafford, qi mort est, qi de Sire Henry, n'adgairs Roy d'Engleterre, vôtre Aiel, tenoit en Chief       morust qu come Henry, n'adgairs Roy d'Engleterre vôtre Pere, qi Dieux Assoile, le xxx Jour d'Augst, darrain passe, Graunta, par Bouche, de sa Grace especiale, au dit Suppliant       alors deinz Age & en la Garde de vôtre dicte Pere esteaunt, que mesme le Suppliaunt averoit Liveree de toutes lez Terres, Tenementz, Offices &c.
In Dors.
Considerez coment le Tresgracious Roi Henry, Piere nôtre Soverain Seigneur le Roy q'orest, le xxx Jour d'Augst, darrein passe, avoit faite Grante de Livere, par Bouche, a le Suppliant, nommez en ceste Petition, de tout ceo que de sa Enheritance fuit en la Main le dit Piere, pur Cause de le bonne Service que Luy avoit fait par dela, si come le Duc d'Excestre, le Sire Fitz Hugh, & pleuseurs autres Chivalers, esteantz alors en la Presence de le dit Piere, le Tesmoignoient, en ceste Parlement; & pur taunt que l'effect de celle Graunt ne prist mye Execution en la vie de mesme le Piere, le Roy Voet & Graunt, de l'Assent de touz les Seigneurs Espirituelx & Temporelx, en mesme le Parlement esteantz, que le dit Suppliant ait Liveree de touz les Terres, Tenementz, Offices &c.
Nov. 16. Thomas bp. of Durham is appointed chancellor of England by letters patent. Westm.
O. x. 259. H. iv. p. iv. 83.
De Cancellario Angliae constituto.
An. 1. H. 6. Pat. 1. H. 6. m. 19. p. 4.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu totius Concilii nostri, in praesenti Parliamento nostro existentis, Constituimus, venerabilem Patrem, Thomam Episcopum Dunolmensem, Cancellarium nostrum Angliae,
Dantes & Concedentes, de Avisamento & Consensu praedictis, eidem Cancellario nostro omnes & omnimodas Auctoritatem & Potestatem, ad ea omnia & singula, quae ad Officium Cancellarii Angliae de Jure sive Consuetudine pertinent, seu quovis tempore pertinere consueverunt, Vice, Nomine, & Loco nostris, Faciendum, Excercendum, Exequendum, & Expediendum quamdiu nobis placuerit,
Percipiendo & Habendo, in Officio illo, Vadia & Feoda ac omnia alia, & eisdem in singulis Gaudendo, prout Cancellarii Angliae ante haec tempora habuerunt & perceperunt, ac aliquo tempore usi & gavisi fuerunt;
Mandantes, insuper, & firmiter Praecipientes universis & singulis Ligiis nostris Regni nostri Angliae (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) quòd eidem Cancellario nostro, in Excercitio & Executione Officii illius, de tempore in tempus, in omnibus, obediant & intendant prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xvi die Novembris.
Nov. 23. Safe conduct for Peter de Gonzolles and John Leveille and Peter Gorverse, servants of the count of Vendôme. Westm.
O. x. 260. H. iv. p. iv. 83.
Pro Servientibus Comitis Vendosme.
An. 1. H. 6. Franc. 1. H. 6. m. 20.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Purificationis beatae Mariae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Petrum de Gonzolles, & Johannem Leveille, & unum Valettum in eorum societate, Servitores Comitis de Vendosme, in Regnum Regis Angliae, cum Auro, Argento, Jocalibus, Hernesiis, Bonis, & Rebus dicti Comitis quibuscumque, veniendo, ibidem morando, & exindè ad Propria redeundo;
Proviso semper quòd iidem, Petrus Johannes, & Valettus, benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum, & quicquam, quod in Regis praejudicium, aut Populi sui Dampnum cedere valeat, non attemptent, aut facere vel attemptare praesumant, quovismodo.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiij die Novembris.
Per ipsum Regem & Concilium.
Rex, &c. ut supra usque ibi speciales, & tunc sic, Petrum Gorverse, Servitorem Comitis de Vendosme, in Regno Regis Angliae jam existentem, in Regnum Franciae transeundo, & exindè in dictum Regnum Regis Angliae cum aliis redeundo;
Proviso &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem & Concilium.
Nov. 24. Safe conduct for William Baroguier, esquire of the count of Angoulême, going to France. Westm.
O. x. 260. H. iv. p. iv. 83.
Pro Comite de Angoulesme.
An. 1. H. 6. Ibid. m. 10.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti Johannis Baptistae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Willielmum Baroguier, Armigerum Comitis d'Anguillesme, extra Regnum Regis Angliae versus Regnum Regis Franciae, cum uno Famulo suo in Comitiva sua, Equis, Bonis & Hernesiis suis licitis, ad certa Necessaria & Agenda ipsius Comitis, ac etiam certas Summas Auri & Argenti, in quibus idem Comes diversis Mercatoribus in Regno Regis Angliae, tàm pro Seipso, quàm pro aliis Obsidibus suis, hic secum existentibus, tenetur & obligatur, Nanciscenda, Quaerenda, & Providenda, transeundo, ibidem morando, & exindè in dictum Regnum Regis Angliae, cum Necessariis, Auro, & Argento praedictis, quotiens & quando eum oportebit, citra Festum praedictum, absque Perturbatione vel Impetitione quacumque, redeundo;
Proviso semper quòd &c. ut in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiv die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 28. Safe conduct for Louis count of Vendôme going to France. Westm.
O. x. 260. H. iv. p. iv. 83.
Pro Comite de Vendosme.
An. 1. H. 6. Ibid. m. 9.
Rex, per Literas suas Patentes, per Decem Menses proximò futuros duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Lodowicum Comitem de Vendosme de Regno Regis Franciae, in Regno Regis Angliae ad praesens existentem, versus dictum Regnum Regis Franciae, cum Decem Servientibus suis, Pedestribus vel Equestribus, in Comitiva sua, per Terram, & per Mare, transeundo, ibidem morando & perhendinando, & exindè in dictum Regnum Regis Angliae, cum Bonis & Hernesiis suis licitis, redeundo;
Proviso semper quòd praedictus Comes, ac Ipsi de dicta Comitiva sua, benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum, absque aliquo faciendo sive attemptando, quod in Re- gis praejudicium, aut praedicti Populi sui Dampnum cedere valeat, quovis modo,
Quódque ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu, ante Introitum suum cujuslibet Civitatum, Villarum firmatarum, Castrorum, sive Fortalitiorum, infra dicta Regna Regis, Majoribus, Ballivis, Capitaneis, sive Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 5. John duke of Bedford is appointed protector of the realm and church of England, and chief councillor of the K.; during his absence in France, Humfrey duke of Gloucester is to hold the same office. Westm.
O. x. 261. H. iv. p. iv. 83.
De Protectore Regni constituto.
An. 1. H. 6. Pat. 1. H. 6. p. 2. m. 2.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Nos considerato, quòd in adeo tenera Aetate constituti sumus, quòd circa Protectionem & Defensionem Regni nostri Angliae ac Ecclesiae Anglicanae personaliter intendere non possumus in praesenti,
Nos,
De Circumspectione & Industria, carissimi Avunculi nostri, Johannis Ducis Bedfordiae, plenam fiduciam reportantes,
De assensu & avisamento, tàm Dominorum, quàm de assensu Communitatis dicti Regni Angliae, in instanti Parliamento existentium, Ordinavimus & Constituimus ipsum Avunculum nostrum dicti Regni nostri Angliae & Ecclesiae Anglicanae Protectorem & Defensorem, ac Consiliarium nostrum Principalem,
Et quòd Ipse dicti Regni nostri Angliae ac Ecclesiae Anglicanae Protector & Defensor ac Principalis Consiliarius noster sit & nominetur, in & juxta Vim, formam, & effectum cujusdam Acti, in dicto Parliamento, die Datae praesentium, habiti & concordati,
Proviso semper quòd praefatus Avunculus noster nullum gerat aut habeat, vigore praesentium, Potestatem, nec sic, ut praefertur, nominetur, nisi pro tempore quo praesens hic in Regno nostro Angliae fuerit, & prout in praedicto Acto continetur,
Quódque, carissimus Avunculus noster Dux Gloucestriae Nobis, in agendis dicti Regni nostri Angliae Negotiis, post ipsum Avunculum nostrum Ducem Bedfordiae, Principalis Consiliarius existat & nominetur, quotiens & quando praefatum Avunculum nostrum Ducem Bedfordiae infra Regnum nostrum Angliae praedictum morari contingat,
Confidentes, insuper, ad plenum de circumspectione & Industria praedicti Avunculi nostri Ducis Gloucestriae, de assensu & avisamento praedictis Ordinavimus & Constituimus, ipsum Avunculum nostrum, Ducem Gloucestriae, in dicto Regno nostro Angliae jam praesentem, dicti Regni nostri Angliae ac Ecclesiae Anglicanae Protectorem & Defensorem, necnon Consiliarium nostrum Principalem, quotiens & quando praedictum Avunculum nostrum Ducem Bedfordiae extra Regnum nostrum Angliae praedictum morari vel abesse contingat,
Et quòd ipse Avunculus noster Dux Gloucestriae, Protector & Defensor dicti Regni nostri Angliae & Ecclesiae Anglicanae ac Principalis Consiliarius noster sit & nominetur, juxta Vim, formam, & effectum Acti praedicti,
Proviso semper quòd praefatus Avunculus noster Dux Gloucestriae nullam gerat aut habeat, vigore Praesentium, Potestatem, nec ut praesentur, nominetur, nisi pro tempore quo praesens hic in Regno nostro Angliae fuerit, in Absentia dicti Avunculi nostri Ducis Bedfordiae, & prout in praedicto Acto continetur;
Damus autem universis & singulis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, Militibus, & omnibus aliis Fidelibus & Subditis nostris, dicti Regni nostri Angliae, quorum interest, tenore praesentium, firmiter in Mandatis quòd tàm praefato Avunculo nostro Duci Bedfordiae, quotiens & quamdiu Protectionem & Defensionem hujusmodi sic habuerit & occupaverit, quàm praefato Avunculo nostro Duci Gloucestriae, quotiens & quamdiu ipse Consimiles Protectionem & Defensionem habuerit & occupaverit, in Praemissis faciendis pareant, obediant, & intendant prout decet.
In cujus &c. quamdiu Regi placuerit duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Decembris.
Per ipsum Regem & Concilium suum in Parliamento.
Dec. 8. Warrant to Henry Kays, keeper of the hanaper of the Chancery, to pay the wages of Simon Gaunstede, keeper of the rolls of Chancery, while keeper of the great seal. Westm.
O. x. 262. H. iv. p. iv. 84.
Pro Custode Magni Sigilli, de vadiis solvendis.
An. 1. H. 6. Claus. 1. H. 6. m. 8.
Rex, dilecto Clerico suo, Henrico Kays, Custodi Hanaperii Cancellariae nostrae, Salutem.
Mandamus vobis quòd, dilecto Clerico nostro, Simoni Gaunstede, Custodi Rotulorum Cancellariae nostrae praedictae, nuper Custodi Magni Sigilli nostri, Talia & hujusmodi Vadia pro Se ipso, ac Sociis suis Clericis, ac aliis Ministris ejusdem Cancellariae, secum Commensalibus, ut est moris, a Vicesimo octavo Die Septembris ultimò praeterito (quo Die Sigillum praedictum liberatum fuit praefato nuper Custodi) usque Decimum Septimum Diem Novembris tunc proximò sequentem (quo Die Magnum Sigillum praedictum liberatum fuit, Venerabili Patri, Thomae Episcopo Dunelmensi Cancellario nostro) Qualia Cancellarii Angliae, pro tempore existentes, temporibus Progenitorum nostrorum, quondam Regum Angliae, pro Se ipsis, ac Sociis suis Clericis, & aliis Ministris Cancellariae praedictae, Commensalibus, ante haec tempora, perceperunt, de Exitibus & proficuis Hanaperii praedicti Solvatis & Liberetis, & Nos vobis indè, in Compoto vestro, ad Scaccarium nostrum, debitam Allocationem habere faciemus.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Decembris.
Per Concilium.
Dec. 14. Safe conduct for Simon Frysquetour, John Sabart, and three other servants of the count of Angoulême, coming to England. Westm.
O. x. 262. H. iv. p. iv. 84.
Pro Comite de Engoulesme.
An. 1. H. 6. Franc. 1. H. 6. m. 19.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Paschae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Simonem Frysquetour, Johannem Sabat, Johannem Hervy, & Johannem de Moncy, Servitores Comitis d'Engoulesme, in Regnum Regis Angliae de Partibus Franciae, cum quadam navi Portagii Centum Doliorum, cum Marinariis convenientibus in eadem, ac Vinis & aliis Mercandisis, pro Necessariis praefati Comitis, tàm per Terram, quàm per Mare, veniendo, ibidem morando &c. prout in talibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Decembris.
Per Concilium.
Rex &c. ut supra usque ibi speciales, & tunc sic, Johannem de Moncy & Willielmum de Broncy, Servientes Comitis d'Engonlesme, in Regnum Regis Angliae de Partibus Franciae, tàm per Terram, quàm per Mare, veniendo &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Dec. 18. Safe conduct for James Boucher, treasurer of the duke of Orleans, Hugh Perrier, his secretary, Reginald Pidone, and three others, coming to England with the ransom of the count of Angoulême. Westm.
O. x. 262. H. iv. p. iv. 84.
Pro Duce Aurialensi super Financia Comitis de Angoulesme.
An. 1. H. 6. Ibid. m. 8.
Rex, per Literas suas Patentes per Tres Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Jacobum Boucher Thesaurarium, carissimi Consanguinei Regis, Ducis Aurelianensis, magistrum Hugonem Perrier Secretarium dicti Consanguinei Regis, Reginaldum Pidone, Johannem le Mercier, Willielmum Pidone, & Johannem Cheun, de Regno Regis Franciae, cum Sex Servientibus in Comitiva sua, & Duodecim Equis, de Ducatu Aurelianensi in Regnum Regis Angliae, ad portandum Financiam Comitis d'Angoulesme, veniendo, ibidem morando, & extra idem, versus quascumque partes sibi placuerit, cum Jocalibus, Literis, Auro, Argento, & aliis Bonis suis licitis quibuscumque, absque perturbatione sive impetitione quacumque, transeundo;
Proviso semper quòd Personae praedictae & dicti Servientes sui benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Fideles Ligeos suos, absque aliquo attemptando, seu attemptari facere praesumendo, quod in Regis & Fidelium Ligeorum suorum praejudicium cedere valeat,
Et quòd ipsi aliqua Castrorum, Fortalitiorum, sive Villarum Firmatarum, minimè ingrediantur, absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu Capitaneis, Gubernatoribus, sive Custodibus eorum primitùs demonstrent,
Et quòd non morentur in aliquibus Castrorum, Fortalitiorum, sive Villarum firmatarum supradictorum, nisi dumtaxat per unam Noctem,
Quódque ipsi, existentes in Villis, Castris, & Locis, sub Obedientia Regis, quicquam, per aliquem eorum, sive per alios, apertè vel secretè, quod sit contra Tractatum PACIS FINALIS, inter Reges & duo Regna Angliae & Franciae factae & conclusae, & contra Honorem & Proficuum Regis minimè dicant sive scribant, aut dici seu scribi procurent.
Teste Rege apud Westmonasterium, xviij die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 21. Grant to Peter de Alcobasse, the K.'s physician, of the prebend in S. George's Chapel, Windsor, vacant by the death of John Eston. Westm.
O. x. 263. H. iv. p. iv. 84.
Pro Medico Regis.
Le Roy la Grante.
An
. 1. H. 6. Penes Cler. Pell.
Plaise a, Treshaut & Puissant Prince, le Duc de Gloucestre, uncle a nôtre Souverain Seigneur le Roy, Graunter a, vôtre humble & foiall Oratour, Pietre de Alcobasse Clerk, Phisician de mesme le Roy, la Prebende en la Franc Chapell de Seint George, deins la Chastell de Wyndesore, la quele Johan Eston Clerk (qui Dieu assoille) avoit en icelle (a avoir ovec sez Droitures & Appurtenantz qeconqes) pur Dieu & en Oevere de Charite.
Dat. apud Westm. xxi die Decembris, Anno &c. Primo.
H. Chambellan d'Angleterre.
Dec. 22. Safe conduct for John Vigier, servant of the duke of Bourbon, and John Aussent, servant of the count of Eu. Westm.
O. x. 263. H. iv. p. iv. 84.
Pro Duce de Bourbon, & pro Comite de Ew.
An. 1. H. 6. Franc. 1. H. 6. m. 8.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Mensem proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem Vigier Servientem Ducis de Burbon, & Johannem Aussent Servientem Comitis de Ew, versus Dominos suos praedictos transeundo, conjunctim, vel divisim, quotiens sibi placuerit, reveniendo;
Proviso semper &c. ut in Similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxij die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 23. Safe conduct for John Fournier, esquire of the kitchen, and Eustace de Montfornier, secretary of the duke of Bourbon. Westm.
O. x. 263. H. iv. p. iv. 84.
Pro Duce de Burbon.
An. 1. H. 6. Ibid. m. 19.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Mensem proximò futurum duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum Johannem Fournier, Armigerum de Coquina, & Eustachium de Montfornier, Secretarium, dilecti Consanguinei sui, Ducis de Bourboniâ, & alias Tres Personas, Valettos aut Servientes suos, & de Comitiva sua, versus Villam Regis Rothomagensem, per Patriam Regis Normanniae, cum Bonis & Hernesiis suis licitis, salvò & securè transeundo;
Proviso semper &c. prout in Similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.

Footnotes

1 King Henry VI. was deposed on the 4th March 1461, but he recovered possession of the throne on the 9th of October 1470; he lost it again after the battle of Barnet on the 14th of April 1471.