Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1423

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

294-316

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1423', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 294-316. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115303 Date accessed: 01 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1423

Syllabus EntryFoedera Text
July 5. Letters of safe conduct for John le Sueille and John Minier, servants of the count of Vendôme; and for William Mareschal, and two others. Westm.
O. x. 294. H. iv. p. iv. 96.
Pro Comite de Vendosme.
An. 1. H. 6. Franc. 1. H. 6. m. 14.
Rex, per Literas suas Patentes, usque ad Festum omnium Sanctorum proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem le Sueille, & Johannem Minier, Servientes Comitis de Vendosme, Prisonarii Regis, in Regno Regis Angliae, cum eodem Comite ad praesens existentes, versus Regnum Regis Franciae transeundo, & exindè versus dictum Comitem, in dictum Regnum Regis Angliae, cum uno Serviente in Comitiva sua, unà cum Auro, Argento, Jocalibus, & Bonis, pro Expensis ejusdem Comitis, ac Hernesiis suis licitis quibuscumque, redeundo, ibidem morando & perhendinando, absque perturbatione vel Impedimento quocumque,
Proviso semper quòd neuter eorum faciat, nec fieri procuret, aliqua praejudicialia Regi aut dicto Regno Regis Angliae, nec alicui Ligeorum Regis ejusdem Regni,
Et quòd non intrent, nec alter eorum intret, aliquod Castellum Regis, Fortalitium, aut Villas Regis firmatas, absque hoc quòd ipsi primò monstrent dictas Literas Regis de salvo Conductu Capitaneis & Custodibus eorumdem, aut eorum Locatenentibus ibidem.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto Die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis de salvo Conductu habent subscripti, per idem tempus duraturas, sub eadem Data; videlicet,
Willielmus Mareschal,
Hugo de Voyre, &
Petrus de Gervaise.
Per idem Breve
.
July 6. Instructions to Thomas bp. of Durham, Philip bp. of Worcester, Henry earl of Northumberland, warden of the East March, and six others, to negotiate with the Scotch ambassadors concerning the liberation of the K. of Scotland.
O. x. 294. H. iv. p. iv. 96.
Super Tractatu cum Ambassiatoribus Scotiae Instructiones.
An. 1. H. 6. Ex Origine. Pell.
Instructio Per Dominum Nostrum Regem, de avisamento sui Magni Concilii, data, sexto die Julii, Venerabilibus in Christo Patribus, Dominis,
Thomae Dunelmensi,
Philippo Wigorniensi
,
Episcopis
Henrico Comiti Northumbriae Custodi Estmarchiae,
Radulpho Comiti Westmerlandiae:
Dominis,
Ricardo Nevill Custodi Westmarchiae,
Radulpho Cromewell,
Et Tho. Chaworth,
Militibus,
Magistro Johanni Wodeham Archidiacono Estrithingi,
Ac Roberto Waterton Domicello,
Ad Conveniendum, Tractandum, & finaliter Concludendum, de & super infrascriptis Negotiis, cum quibuscumque Ambassiatoribus, Nunciis, seu Commissariis Regni Scotiae (cujuscumque Statûs, Gradûs, aut Conditionis extiterint) sufficientem Potestatem habentibus, ubi & quando dictis, Venerabilibus Patribus, Comitibus, Militibus, Archidiacono, & Domicello, Octo, Septem, Sex, Quinque vel Quatuor eorumdem videbit expedire.
Si Ambassiatores Scotiae petant habere Colloquium privatum cum Rege Scotiae, ante Adventum Domini Cancellarii, concedant Ambassiatores Domini nostri Regis, reddentes tamen se difficiles in hujusmodi Licentiâ concedendâ.
INPRIMIS, exhibitis hincinde Facultatum seu Potestatum Literis, & praehabitâ Protestatione, prout moris est, si Pars Scotiae petat Jacobum suum Regem Restitui vel Liberari, Ingrediantur Commissarii dicti Domini nostri Regis Tractatum Restitutionis seu Liberationis dicti Regis Jacobi cum dictâ Parte Scotiae:
Et, cognitâ & digestâ causâ Liberationis dicti Regis, & Oblatione Pecuniarum pro Expensis dicti Regis, pro tempore quo stetit in Custodiâ seu Praesentiâ Regum Angliae, si Ambassiatores Scotiae offerant Ambassiatoribus Domini nostri Regis, pro dictis Expensis, Summas placabiles, de quibus Ambassiatores Domini nostri Regis meritò debeant contentari, benè acceptent Ambassiatores dicti Domini nostri Regis:
Si autem dicti Ambassiatores Scotiae Summam placabilem offerre noluerint, vel Summam satis modicam obtulerint, tunc petant Ambassiatores dicti Domini nostri Regis Quadraginta Milia Librarum, bonae & legalis Monetae, pro Expensis, ut praefertur, dicti Regis Jacobi,
Et, si dictam Summam Ambassiatores dicti Domini nostri Regis, post varias & diversas Communicationes, obtinere non poterint, diminuant de illa Summa xl. Mille l. usque ad Summam xxxvi. Mille l. & ad minorem Summam non condescendant Ambassiatores Domini nostri Regis:
Et sic petant Ambassiatores Domini nostri Regis Duo Milia Librarum, pro Expensis dicti Jacobi Regis Scotorum, pro quolibet Anno, quo dictus Rex Jacobus stctit in Praesentia dictorum Regum Angliae:
Et, in utroque Casu, Tractent Ambassiatores dicti Domini nostri Regis, &, si commodè fieri poterit, finaliter concludant de sufficienti Securitate; datis bonis & sufficientibus Obsidibus, de dicto Regno Scotiae, Solutionum, inter Ambassiatores dicti Domini nostri Regis & ipsos de Scotia concordatum, & temporibus debitis, hincinde concordandis, fiendarum.
Et est de verisimili quòd, si Ambassiatores Scotiae in Communicatione Liberationis dicti Regis fuerint aliqualiter placati, quòd tunc offerent Pacis Tractatum inter duo Regna vel Treugarum:
Set, si dicti Ambassiatores Scotiae offerant dictum Tractatum vel non, ingrediantur Ambassiatores dicti Domini nostri Regis, honestiori medio quo valeant, Tractatum de Pace perpetua:
Et, post habitas hincinde diversas Communicationes de dicta Pace, quia de dicta Pace, propter plura ardua Occerrentia, quae dictam Pacem promovere deberent, propter temporis brevitatem, ad praesens finaliter concludi non potest, Ingrediantur Ambassiatores dicti Domini nostri Regis Tractatum Treugarum; quibus Treugis pendentibus Pax, diu hincinde desiderata, faciliùs poterit concordari; & capiantur dictae Treugae meliori modo & formâ & longiori tempore quibus poterunt inter Partes procurari, secundùm discretiones, ut praemittitur, dictorum Ambassatorum Domini nostri Regis.
Item, petant Ambassiatores dicti Domini nostri Regis quòd, durantibus Treugis praedictis, ipsi de Scotia non praestent Succursum, per Terram, vel per Mare, Armaniacis Adversariis nostris, nec aliquibus aliis Partem Adversariorum Domini nostri Regis tenentibus:
Set, si aliquo modo fieri poterit, petant dicti Ambassiatores Domini nostri Regis manum Armatam Regni Scotiae in partibus Franciae in praesenti existentem & nobis adversantem, quamcito fieri poterit, ad propria cum effectu revocari; & circa istum Articulum, modis possibilibus, instent dicti Ambassiatores Domini nostri Regis juxta ipsorum discretiones pariter & intendant.
Item, si Ambassiatores Scotiae, pro majori Amicita nutrienda & conservanda, petant Confoederationes & Alligantias per Matrimonium inter dictum Regem Scotorum & aliquam Nobilem Mulierem Regni Angliae, Respondeant Ambassiatores dicti Domini nostri Regis quòd dictus Rex Scotorum benè novit plures Nobiles Mulieres, etiam de regali Prosapia:
Et, si dicto Regi in Praemissis placuerit suam voluntatem declarare, Ambassiatores Domini nostri Regis cum dicto Rege vel suis Deputatis, prout tempus & qualitas negotii patiuntur, latiùs communicabunt:
Si verò Ambassiatores Scotiae de praemissa Alligantia per Matrimonium non fecerint mentionem, non videbitur multum honestum quòd Ambassiatores Domini nostri Regis circa Praemissa se ingerant, cùm Mulieres Regni Angliae, saltem Nobiles, non soleant ultrò virorum Connubiis se offerre.
Item, si agatur de Reparatione Attemptatorum, procedant Ambassiatores Domini nostri Regis juxta eorum discretiones, prout eis videbitur fore faciendum.
Item, habeatur auctoritas Domini nostri Regis, ad Concedendum Literas salvi Conductûs ipsis de Scotia (cujuscumque statûs, gradûs, aut conditionis existant) & ad Tempus & Numerum arbitrarias.
In cujus rei Testimonium, de avisamento Concilii Domini nostri Regis, Sigillum Magnum dicti Domini nostri Regis Praesentibus est appensum.
Dat. sexto die Julii, Anno Regni Regis Henrici Sexti Primo.
Sigillo avulso.
July 8. William Welles is ordered to provide victuals for the K. of Scotland during his journey to Pontefract and back. Westm.
O. x. 296. H. iv. p. iv. 97.
De Providendo pro Expensis Regis Scotiae.
An. 1. H. 6. Pat. 1. H. 6. p. 4. m. 17.
Rex, dilecto sibi, Willielmo Welles, Salutem.
Scias quòd Assignavimus Te ad Boves, Multones, Pisces, Capones, Gallinas, Pullos, Aucas, ac alia Victualia quaecumque, necessaria pro Expensis Hospitii Regis Scotorum, durante praesenti Itinere suo versus Pontem fractum, & pro Reditu suo usque Londoniam, ac Cariagium sufficiens pro eisdem, ubicumque inveniri poterunt, tàm infra Libertates, quàm extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) pro Denariis nostris, in hac parte promptè & rationabiliter solvendis, Capiendum & Providendum;
Et ideo Tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis, Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & subditis nostris quibuscumque, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd Tibi, in executione Praemissorum, intendant & subveniant in omnibus diligenter.
In cujus &c. usque Reditum ipsius Regis usque Londoniam duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, viij die Julii.
Per Billam Thesaurarii Hospitii ipsius Regis.
July 10. Safe conduct for William de Fowlis, secretary of Archibald earl of Douglas, to treat for a final peace with Scotland. Westm.
O. x. 296. H. iv. p. iv.
De Tractando cum Ambassiatoribus Scotiae.
An. 1. H. 6. Scot. 1. H. 6. m. 9.
Rex, universis & singulis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos nuper, de avisamento Magni Concilii nostri, per Literas nostras Patentes, Ordinaverimus, Venerabiles in Christo Patres, Thomam Episcopum Dunelmensem, & Philippum Episcopum Wygorniensem, Carissimos Consanguineos nostros, Henricum Comitem Northumbriae Custodem Estmarchiae versus Scotiam, Radulphum Comitem Westmerlandiae, & Richardum Neville Custodem Westmarchiae versus Scotiam, ac, dilectos & fideles nostros, Radulphum Cromwell, & Thomam Chaworth, Milites, Magistrum Johannem Wodham Archidiaconum Estrithingi, & Robertum Waterton Armigerum, Commissarios & Deputatos nostros, ad Interessendum, Communicandum, & Tractandum cum quibuscumque Ambassiatoribus Regni Scotiae, sufficientem Potestatem habentibus ad Tractandum de Deliberatione Jacobi Regis Scotiae, ac ad Tractandum de PACE FINALI sive longis Treugis inter Duo Regna Angliae & Scotiae, prout in Literis praedictis pleniùs continetur,
Nos (volentes Tractatum Materiarum praedictarum debitum sortiri effectum) suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac etiam in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Magistrum Willielmum de Fowlis Secretarium Carissimi Consanguinei nostri Archibaldi Comitis de Douglas, & Sex Personas in Comitiva dicti Secretarii Equites, in Regnum nostrum Angliae penes dictum Concilium nostrum, seu dictos Commissarios nostros, ex causis praedictis veniendo, ibidem morando, & exinde ad partes proprias, absque perturbatione quacumque, redeundo;
Et ideò vobis Mandamus &c.
Non inferentes &c.
Et, si quid &c.
Proviso semper quòd ipsi, ad Introitum suum cujuslibet Castrorum, Fortalitiorum, & Villarum firmatarum, praesentes Literas nostras de Salvo Conductu Capitaneis, Majoribus, vel Custodibus eorumdem demonstrent,
Et quòd Dampnum nobis aut Ligeis nostris, infra dictum Regnum nostrum Angliae, non faciant quovis modo.
In cujus &c. usque Festum Sancti Michaelis proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, x die Julii.
July 13. Letters of safe conduct for Florimont de Soully, taken prisoner at Meaux, for William de Themericourt and five others, to go to France for their ransoms. Westm.
O. x. 297. H. iv. p. iv. 97.
De Salvis Conductibus.
An. 1. H. 6. Franc. 1. H. 6. m. 11.
Rex, per Literas suas Patentes, per dimidium Annum proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Florimont de Soully Prisonarium, nuper in Mercato de Mewes in Francia captum,
Quem Rex assignavit & deliberavit Roberto Scot, ad ipsum Florimont ad Financiam suam ponendum,
Extra Regnum Regis Angliae in patriam suam, ad dictam Financiam suam ibidem quaerendam, transeundo, & in dictum Regnum Regis, cum Financia sua praedicta, absque perturbatione sive impedimento quocumque, redeundo;
Proviso semper quod idem Florimont benè & honestè se habeat & gerat erga Regem & Populum suum,
Et quicquam, quod in Regis seu Populi sui praejudicium vel Dampnum cedere valeat, non attemptet, aut facere vel attemptare praesumat quovis modo,
Et quòd ipse aliquod Castrorum, Fortalitiorum, aut Villarum Regis Firmatarum, minimè ingrediatur, absque eo quòd ipse Literas Regis de Salvo Conductu Capitaneis, Custodibus, sive Gubernatoribus eorumdem primitùs demonstret.
Teste Rege apud Westmonasterium, xiij die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis de Salvo Conductu habent subscripti, sub eadem Data; videlicet,
Guillielmus de Themericourt.
Guillielmus de Bussy.
Johannes de Bussy,
Hemery Bouyer.
Johan Bouyer.
Guillielmus Lemperour
, cum multis aliis subscriptis.
July 15. Safe conduct for the count of Vendôme coming to England for the payment of his ransom. Westm.
O. x. 297. H. iv. p. iv. 97.
Pro Comite de Vendosme.
An. 1. H. 6. Ibid. m. 2.
Rex, per Literas suas Patentes, per Quinque Menses, proximò post Primum Diem Octobris, proximò futurum, duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales Comitem de Vendosme, & Sexdecim Personas in Comitivâ suâ (cujuscumque Statûs fuerint) & quandam Navem unà cum Marinariis sufficientibus in eadem Navi, in Regnum Regis Angliae conjunctim veniendo, ibidem morando, & exindè transeundo, pro Financiâ suâ quaerendâ, & eadem Financiâ persolvendâ, in dictum Regnum Regis Angliae veniendo, ibidem morando, & abindè versus quascumque partes sibi placuerit, redeundo;
Proviso semper quòd Personae praedictae se benè & honestè habeant & gerant erga Regem & fideles suos, absque aliquo, quod in Praejudicium & Dampnum Regis, & Fidelium Ligeorum suorum cedere valeat, faciendo vel attemptando, aut facere vel attemptare praesumendo, & quòd Personae praedictae in Villis, Castris, & Locis Regis infra Regnum suum Franciae existentes obedientibus, per se vel per alios aliquid, quod contra Tractatum PACIS FINALIS inter Regna Franciae & Angliae existit, clàm vel palàm minimè Dicant, Scribant, vel Procurent,
Et quòd ipsi aliquod Castrorum Regis, Fortalitiorum, vel Villarum firmatarum, non ingrediantur, absque hoc quòd ipsi praesentes Literas Regis de Salvo Conductu, Capitaneis, Gubernatoribus, vel Custodibus eorumdem primitùs demonstrent,
Nec quòd ipsi, post Introitum suum in dictum Regnum Regis Franciae, in aliquo Civitatum, Castrorum, Villarum Firmatarum, vel Fortalitiorum Regis, nisi per unam Noctem dumtaxat, morentur,
Et quòd praefatus Comes Financiam suam praedictam in aliquo Loco, sub Obedientia Regis existente, non adquirat nec adquirere faciat quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium, xv die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 18. Licence to David abp. of Bourdeaux to enjoy the same privileges as his predecessors concerning the sale of wine from his lands. Westm.
O. x. 298. H. iv. p. iv. 97.
Pro Archiepiscopo Burdegalen.
An. 1. H. 6. Vasc. 1. H. 6. m. 13.
Rex, Constabulario Burdegaliae, Contrarotulatori nostro ibidem, & eorum Locatenentibus, ac omnibus Officiariis & Ministris nostris ibidem, qui nunc sunt, vel qui pro tempore fuerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm ex parte, Venerabilis Patris, David Archiepiscopi Burdegaliae, in audientiâ Concilii nostri, Nobis sit ostensum qualiter,
Ubi Archiepiscopi ibidem, Praedecessores sui, a tempore quo non extat memoria, juxta Libertates & Privilegia sua, fuerunt in pacifica Seisina, Possessione, Franchesiâ, & Libertate Canonicâ ad Vendendum & Venditioni exponendum Vina sua propria, de Terris, Redditibus, & Decimis suis, ad dictam Ecclesiam Burdegalensem pertinentibus, provenientia, liberè & absque Custumâ seu Impositione aliquâ pro eisdem solvendis, prout per plures antiquas Evidentias clariùs poterit apparere,
Idem Archiepiscopus, jam de novo per diversas Ordinationes & Impositiones Seculares, apud Burgedaliam, per Officiarios nostros ibidem, ac etiam per illos Villae nostrae Burgedaliae factas, contra Libertates & Privilegia praedicta, diversimodè Impeditus & Vexatus, ac ad solvendum tales Custumas & Impositiones, aliter quàm Ipse seu Praedecessores sui praedicti, Archiepiscopi ibidem, facere aut ante haec tempora solvere consueverunt, Coactus existit, ad grave praejudicium Juris Ecclesiae dictae suae Burdegaliae, & contra Libertatem & Immunitatem ejusdem,
Undè, ex parte praefati Archiepiscopi, Nobis est humiliter supplicatum sibi de Remedio in hac parte providere,
Nos,
Volentes quòd Jura & Libertates Sanctae Ecclesiae cunctis temporibus custodiantur, &, quantum in nobis est, de omnibus Oppressionibus Secularibus praeserventur,
Vobis, de avisamento Concilii nostri praedicti, Mandamus praefatum Archiepiscopum per Ipsum, Familiares, & Servitores suos, Franchesiis & Privilegiis suis praedictis exnunc liberè uti & gaudere permittatis, prout Ipse & Praedecessores sui Archiepiscopi ibidem, ante haec tempora, rationabiliter usi fuerunt & gavisi, absque aliquâ inquietatione, molestatione, seu gravamine, contra formam & effectum Franchesiarum & Privilegiorum suorum supradictorum; ita quòd idem Archiepiscopus non habeat causam rationabilem exnunc ad Nos vel dictum Concilium nostrum, pro defectu Justitiae, in hac parte, ampliùs Querelandi.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Aug. 19. Commission of Murdac duke of Albany, governor of Scotland, to William bp. of Glasgow, chancellor of Scotland, George earl of March, and seven others, to treat with the English ambassadors for the liberation of the K. of Scotland. Innerkethyne. (Inverkeithing.)
O. x. 298. H. iv. p. iv. 98.
Commissio Gubernatoris Regni Scotiae ad Tractandum super Liberatione Jacobi Regis Scotorum.
An. 1. H. 6. Ex Autogr.
Mvrdacus, Dux Albaniae
, Comes de Fife & de Menteth, ac Regni Scotiae Gubernator, universis, ad quorum notitiam praesentes Literae pervenerint, Salutem in Domino sempiternam.
Noverit Universitas vestra quòd Nos,
De fidelitate, circumspectione, prudentiâ, & expertâ diligentâ, dilectorum & fidelium Consiliariorum & Consanguineorum nostrorum, Reverendi in Christo Patris, Willielmi, Dei gratiâ, Episcopi Glasguensis Cancellarii Scotiae, Georgei Comitis Marchiae, Jacobi de Douglas de Balbani Fratris nostri, Venerabilium in Christo Patrum, Abbatum Monasteriorum de Cambuskineth & de Balmurinach, Patricii de Dunbar de Bele, Roberti de Lawedre de Edrington, Militum, necnon Magistri Georgei de Borthwike Archidiaconi Glasguensis, & Magistri Patricii de Houston Licentiati in Legibus Canonici Glasguensis, Secretarii nostri, pleniùs confidentes,
Ipsos Fecimus, Constituimus, Deputavimus, Ordinavimus, & Stabillivimus, Facimusque, Constituimus, Deputamus, Ordinamus, & Stabillimus, pariter ex certâ scientiâ & deliberato consilio Trium Statuum Regni, Nostros & dicti Regni Commissarios, Ambassiatores, Deputatos, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes, harum nostrarum Tenore Literarum, dictis Commissariis nostris, eorum Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, vel Tribus, plenam & liberam Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale, se Repraesentandi & Comparendi cum & coram quibuscunque Commissariis, Nunciis, Ambassiatoribus, & Deputatis, Excellentissimi Principis, Henrici Regis Angliae, sufficientem Potestatem ad hoc habentibus ab eodem, in quibuscumque locis, ubi ipsis Commissariis & Nunciis nostris visum fuerit expedire;
Ac etiam, cum ipsis, & coram ipsis, dicti Regis Angliae Commissariis, seu Deputatis quibuscumque, Communicandi, Tractandi, Concordandi, & finaliter Concludendi super Deliberatione, Serenissimi Principis ac Domini nostri Ligei, Jacobi, Dei gratiâ, Regis Scottorum Illustris,
Et, super quocunque Tractatu, composito, vel componendo, concordato, seu concordando, pro Nobis & ex parte nostrâ, cum & coram illis dictis Commissariis dicti Regis Angliae, Firmandi & Assecurandi per Fidem & Juramentum in Animam nostram Praestandum,
Ac Dandi, Concedendi, & Recipiendi, super hoc, & dependentiis suis, omnimodas Cautiones, Securitates, Stipulationes, & Obligationes, tot & tales quot & quales necesse fuerit, & dictis Commissariis & Nunciis nostris, omnibus melioribus viis & modis, quibus eis, aut ipsius Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, vel Tribus, videbitur expediens, acceptabile, vel oportunum,
Promittentes, fideliter & bonâ fide, Nos tenere & habere, ac fore perpetuò habituros, Ratum, Gratum, Firmum, & Acceptabile quicquid & totum per praedictos Commissarios & Nuncios nostros, eorum Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, vel Tres, Actum, Factum, Gestumve fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum, etiamsi Mandatum exigant magis speciale.
Datum, sub Testimonio Magni Sigilli Officii nostri, apud Villam de Innerkethyne, Decimo nono die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo Tertio, & Gubernationis nostrae Tertio.
Sub Sigillo Magno, cerae albae, a caudâ Pergamenae pendente.
Sept. 10. Treaty for the liberation of James K. of Scotland, who will pay 40,000l. for his maintenance in England, and contract a marriage with some high-born English lady. York.
O. x. 299. H. iv. p. iv. 98.
Appunctuamentum, factum Eborum, super Liberatione Jacobi Regis Scotorum, & de Matrimonio contrahendo.
An. 2. H. 6. Ex Autogr.
Haec Sunt Appunctuata Et Concordata, Decimo Die Mensis Septembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo Tertio, in Domo Capitulari Ecclesiae Eboracensis, inter, Reverendos in Christo Patres & Dominos,
Dominos,
Thomam, Dei gratiâ, Dunelmensem, Angliae Cancellarium, & Philippum Wigorniensem, Episcopos, Henricum Comitem Northumbriae Custodem Estmarchiae versus Scotiam, & Magistrum Johannem Wodeham Archidiaconum Estrithingi, Illustrissimi Principis & Domini, Domini Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae Commissarios in hac parte speciales, ex unâ parte,
Et, Reverendum in Christo Patrem & Dominum,
Dominum Willielmum, eâdem Gratiâ, Glasguensem Episcopum Cancellarium Scotiae, Particium de Cambuskineth, Ordinis Sancti Augustini, Dyoecesis Sancti Andreae, & Johannem de Balmurinath, Ordinis Cisterciensis, ejusdem Dyoecesis, Monasteriorum Abbates, Patricium de Dunbar de Bele, Robertum de Lawedre de Edrington, Milites, Georgium de Borthuyk Archidiaconum Glasguensem, & Patricium de Houston Canonicum Glasguensem, Regni Scotiae Ambassiatores & Commisiarios, Parte ex alterâ,
Virtute Potestatum, dictis Commissariis Domini Regis Angliae & Ambassiatoribus & Commissariis Regni Scotiae datarum & attributarum.
Inprimis, Appunctuatum & Concordatum est quòd, Illustris Dominus, Dominus Jacobus, Dei Gratiâ, Scotorum Rex, Haeredes, & Successores sui, Reges Scotiae, benè & fideliter solvet, vel solvent, Londoniae, in Ecclesiâ Sancti Pauli, pro tempore quo dictus Dominus Rex Jacobus stetit in praesentia Regum Angliae, Quadraginta Milia Librarum, bonae & legalis Monetae An- glicanae Currentis, Henrico, Dei Gratiâ, Regi Angliae, Haeredibus, vel Successoribus suis, seu eorum Deputatis vel Deputandis, infra Sex Annos proximos, incipiendo Primum Annum Solutionis dictarum Quadraginta Milium Librarum a primo tempore quo dictus Dominus Rex Jacobus, virtute praesentis Appunctuamenti, dictum Regnum suum Scotiae fuerit Ingressus, sub formâ quae sequitur; videlicet,
Quòd, pro illo Primo Anno, quo dictus Dominus Rex Jacobus, ut praemittitur, dictum Regnum suum fuerit ingressus, Decem Milia Marcarum, dictae Monetae Angliae, infra Sex Menses proximos post Ingressum dicti Domini Regis Jacobi in dictum Regnum suum, & sic, de Anno in Annum, infra Sex Menset, a principio cujuslibet Anni sequentis, dictus Dominus Rex Jacobus, Haeredes, & Successores sui, solvet, vel solvent, in dicta Ecclesia Sancti Pauli Londoniae, Decem Milia Marcarum, dictae Monetae Anglicanae, dicto Domino Regi Henrico, Haeredibus, vel Successoribus suis, Regibus Angliae, seu Deputatis vel Deputandis eorumdem, quousque Summa Quinquaginta Milia, dictae Monetae Anglicanae, fuerit plenariè persoluta,
Decem verò Milia Residua dictus Dominus Rex Jacobus, Haeredes, vel Successores sui, solvet, vel solvent, Londoniae, in dictâ Ecclesiâ Sancti Pauli, dicto Domino Regi Henrico, Haeredibus, vel Successoribus suis, seu Deputatis vel Deputandis eorumdem, Sexto Anno immediatè sequente, elapso dicto Quinquennio, nisi ad bonam Mediationem, Illustris Principis, Domini Thomae Ducis Exoniae, per Regem & ejus Concilium dicta ultima Summa Decem Milium Marcarum fuerit Remissa vel Defalcata,
Ad quam quidem Solutionem benè & fideliter, ut praemittitur, faciendam, dicti Ambassiatores & Commissarii Regni Scotiae Promiserunt fideliter dare bonos & sufficientes Obsides:
Sed, quia, pro Praesenti, dicti Ambassiatores & Commissarii Regni Scotiae, ut asseruerunt, non erant Instructi de Personis & Nominibus hujusmodi Obsidum, eâ de causâ, inter dictos Dominos Commissarios Regis Angliae & dictos Ambassiatores Scotiae, fuerat Appunctuatum & Concordatum, quòd dictus Dominus Rex Jacobus, cessante justo impedimento, veniet, primo die Martii, post Datam Praesentium, ad Castrum de Braunspath, juxta Civitatem Dunelmensem, vel ad dictam Civitatem Dunelmensem, ad finem quòd dictus Dominus Rex Jacobus possit Tractare & Communicare cum Nobilibus sui Sanguinis & Subditis Regni sui Scotiae, qui, quot, & quales voluerint esse Obsides dicto Domino Regi Angliae, Haeredibus, vel Successoribus suis, Regibus Angliae, quousque de dicta Summa Pecuniae, modo & formâ superiùs apertè & districtè specificatis, dicto Domino Regi Angliae, Haeredibus, vel Successoribus suis, seu eorum Deputatis, vel Deputandis, per dictum Dominum Jacobum Regem, Haeredes, & Successores suos, sine dolo & malo ingenio, fuerit plenariè Satisfactum.
Verùm, quia Matrimonium ut plurimum solebat, nedùm inter contrahentes, sed inter alios Contrahentium Subditos & Benevolos, generare Amorem & Amicitiam mutuam,
Quâ in re dictis Commissariis Regis Angliae & Ambassiatoribus Scotiae videbatur expediens, quòd dictus Dominus Rex Jacobus, contraheret Matrimonium cum aliquâ Dominâ Regni Angliae Altigenitâ,
Quo mediante mutuae Amicitiae inter Duo Regna possunt feliciùs procurari & diutiùs continuari,
Pro quo quidem Matrimonio, & Pertinentibus ad id, Tractando, &, quantum ad Regnum Scotiae & Subditos ejusdem pertinet, fideliter Concludendo, est Appunctuatum & Concordatum, inter Commissarios & Ambassiatores supradictos, quòd Gubernator Regni Scotiae, qui nunc est, vel qui pro tempore fuerit, mittet Procuratores, Commissarios, seu Nuncios, Potestate fulsitos & in hac parte sufficienter instructos, Londoniae, ad Concilium Domini Regis Angliae, citra Vicesimum Diem Mensis Octobris proximò futurum post Datam Praesentium.
In quorum omnium & singulorum Fidem & Testimonium dicti Domini Ambassiatores Scotiae huic Scripto, penes Dominos Commissarios dicti Domini Regis Angliae Remanenti, Sigilla sua singulatim apposuerunt.
Dat. Anno Domini, Die, & Loco supradictis.
Sub Sigillis Ambassiatorum a Caudis Pergamenae pendentibus.
Sept. 16. Letters of safe conduct for the abbot of Balmorynach, John de Montgomery, lord of Ardrossan, and (2) others, sent by the K. of Scotland to the council at London. York.
O. x. 300. H. iv. p. iv. 99.
De salvo Conductu pro Ambassiatoribus Scotiae.
An. 2. H. 6. Scot. 2. H. 6. m. 7.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, carissimus Consanguineus noster, Jacobus Rex Scottorum penes Concilium nostrum diu cum frequenti instantiâ prosecutus fuerit, quòd, Venerabilis Pater, Willielmus Episcopus Glasguensis, Cancellarius Scotiae, Patricius Abbas de Cainyskynnal, Abbas de Balmorynach, Ordinis Cisterciensis, Johannes de Montgomery, Dominus de Ardrossan, Patricius de Dunbar Miles, Robertus de Laweder Miles, Johannes Forstar, Georgius de Brothwyk Archidiaconus Glasguensis, & Patricius de Howyston Canonicus Glasguensis, in Regnum nostrum Angliae,
Pro Mediis ac Viis, rationabilibus & honestis, pro Deliberatione ipsius Consanguinei nostri, etiámque super aliis Negotiis, Commodum utriusque Regni concernentibus, tractandis & communicandis,
Venire valeant liberè & quietè,
Ac iidem, Episcopus, Abbates, Patricius de Dunbar, Robertus Archidiaconus & Patricius de Howyston, in Regnum nostrum Angliae, Occasionibus praemissis, de Licentia nostra venerint, & de Materiis praedictis, cum certis Commissariis nostris, apud Civitatem nostram Eborum tractaverint, appunctuaverint, & super certis Articulis, Praemissa concernentibus, concordaverint,
Ac iidem, Abbates, Patricius de Dunbar, Robertus Archidiaconus, & Patricius usque Regnum Scotiae jam Reversi existant,
Idemque Consanguineus noster desideret quòd praedicti, Abbas de Balmorynach, Johannes, & Johannes, ac Thomas Somervile Dominus de Carnwyth, & Walterus Ogilby, penes Magnum Concilium nostrum, apud Civitatem nostram Londoniae, vel alibi ubi dictum Concilium nostrum fuerit, super quibusdam Articulis, Commodum utriusque Regni concernentibus, Tractaturi, & Communicaturi, venire possint,
Nos, Consideratione Praemissorum, & ad instantiam praedicti Consanguinei nostri, de assensu Concilii nostri, Suscepimus ipsos, Abbatem de Balmorynach, Johannem, Johannem, Thomam, & Walterum in Regnum nostrum Angliae, penes dictum Concilium nostrum, apud dictam Civitatem nostram Londoniae, vel alibi ubi dictum Concilium nostrum fuerit, falvò & securè veniendo, ibidem morando, & super Praemissis Tractando & Communicando, & exinde ad Partes proprias, per Terram, seu per Mare,
Cum Hominibus & Servientibus suis usque ad numerum Quinquaginta & Quatuor Personarum & infra (cujuscumque Statûs, Gradûs, Ordinis, Dignitatis, seu Conditionis fuerint) necnon Equis, Bonis, & Hernesiis suis quibuscumque, absque Impedimento vel Arestatione quacumque Marquae, Contramarquae, Reprisaliae, Debiti, Compoti, seu alterius Contractûs cujuscumque,
Redeundo, in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales;
Et ideò vobis Mandamus &c.
Non inferentes eis &c.
Et, si quid &c.
Proviso &c.
In cujus &c. usque Primum Diem Martii proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Eborum, Decimo Sexto Die Septembris.
Per Concilium.
Dec. 3. Commission to Philip bp. of Worcester, John Stafford, treasurer of England, William Alnewyk, keeper of the privy seal, and four others, to treat with the Scotch ambassadors. Westm.
O. x. 301. H. iv. p. iv. 99.
De Tractando cum Ambassiatoribus praedictis.
An. 2. H. 6. Ibid.
Rex, omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, circumspectione, prudentia, & experta diligentia, Venerabilis Patris, Philippi Wygorniensis Episcopi, dilectorum Clericorum nostrorum, Johannis Stafford Thesaurarii nostri Angliae, & Willielmi Alnewyk Custodis Privati Sigilli nostri, Legum Doctorum, ac, dilectorum & fidelium nostrorum, Radulphi Domini de Cromwell, Johannis Pelham Militis, necnon, dilectorum nobis, Roberti Waterton Armigeri, & Johannis Stokes Legum Doctoris, pleniùs confidentes,
Ipsos Fecimus, Constituimus, Deputavimus, Ordinavimus, & Stabilivimus, Facimúsque, Constituimus, Deputamus, Ordinamus, & Stabilimus, de avisamento Concilii nostri, nostros Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes dictis Commissariis nostris, eorum Sex, Quinque, Quatuor, vel Tribus, plenam & liberam Potestatem, & Mandatum speciale, cum, Venerabili Patre, Willielmo Episcopo Glasguensi, Georgio Comite Marchiae, Jacobo de Douglas de Balbam, Abbatibus Monasteriorum de Cainbuskineth & de Balmurmach, Patricio de Dunbar de Bele, Roberto de Lawedre de Edryngton, Militibus, necnon Magistris, Georgio de Brothewike Archidiacono Glasguensi, & Patricio de Howeston Licenciato in Legibus Canonico Glasguensi, Regni Scotiae & pro ipso Regno Ambassiatoribus, Deputatis, & Nunciis, ipsorum Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, vel Tribus, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, Concordandi, & finaliter Concludendi de & super Liberatione, Carissimi Consanguinei nostri, Jacobi Scotorum Regis,
Et quaecumque Tractata, Composita, vel Componenda, Concordata, seu Concordanda, pro Nobis & ex Parte nostra, cum ipsis Ambassiatoribus, Deputatis, & Nunciis Regni Scotiae & pro Ipso Regno, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, aut Tribus, quacumque Securitate Firmandi & Roborandi,
Ac Dandi, Concedendi, & Recipiendi, super Hoc, & Dependentiis suis, omnimodas Cautiones, Securitates, Stipulationes, & Obligationes, tot & tales quales necessariae fuerint, & dictis Commissariis & Deputatis nostris, omnibus melioribus viis & modis, quibus eis, aut ipsis Sex, Quinque, Quatuor, vel Tribus eorum videbitur expediens, acceptabile, vel oportunum,
Promittentes, de Consensu & avisamento Concilii nostri praedicti, Nos tenere & habere, ac fore perpetuò habituros, Ratum, Gratum, Firmum, & Acceptabile quicquid & totum per praedictos Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros, eorum Sex, Quinque, Quatuor, vel Tres, Actum, Factum, Gestúmve fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum, etiam si Mandatum magìs exigant speciale.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Tertio Die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 4. Another treaty for the liberation of the K. of Scotland, who will give as hostages Thomas earl of Moray, Alexander earl of Crawford, and 19 others. London.
O. x. 302. H. iv. p. iv. 99.
Aliud Appunctuamentum, factum Londini, super Liberatione Jacobi Regis.
An. 2. H. 6. Ex Autogr.
Universis Praesentes Literas Inspecturis, Nos, Willielmus, Permissione Divinâ, Episcopus Glasguensis Cancellarius Scotiae, Johannes Abbas Monasterii de Balmorynath, Georgius de Borthwik Archidiaconus Glasguensis, & Patricius de Houston Licentiatus in Legibus Canonicus Glasguensis, Ambassiatores & Commissarii ad infrascripta sufficienter Deputati, Salutem in Domino.
Litteras Commissionis, ad Subscripta Nobis factae, Patentes, Serenissimi Principis, Domini Ducis Albaniae Gubernatoris Scotiae, ejus Magno Sigillo sigillatas, nuper recepimus,
Quarum Auctoritate cum, Reverendo in Christo Patre, Domino Philippo, Dei Gratiâ, Episcopo Wygorniensi, Johanne Stafford Thesaurario Angliae, Willielmo Alnwyk Custode Privati Sigilli, Legum Doctoribus, Radulpho Domino de Cromewelle, Johanne Pelham Milite, Roberto Waterton Scutifero, & Johanne Stokes Legum Doctore,
Commissariis Regis Angliae ad Tractandum, Concordandum, Appunctuandum, & finaliter Concludendum, cum Commissariis & Ambassiatoribus Gubernatoris & Regni Scotiae praedicti, de & super Liberatione Excellentissimi & Incliti Principis Dominique nostri Legii Jacobi, Dei Gratiâ, Regis Scotorum, constitutis,
Aliquamdiu Communicavimus & Contulimus, & demùm, post varios Tractatus mutuos, inter Nos & ipsos, ut articulatim sequitur, Concordatum fuit & est atque Appunctuatum,
IN PRIMIS, quòd dictus Dominus Jacobus Scotorum Rex, Haeredésve, aut Successores sui, Scotorum Reges, benè & fideliter solvet, seu solvent, praefato Domino Henrico Regi Angliae, ipsiùsve Haeredibus, seu Successoribus, aut eo- rum Deputatis, seu Deputandis, in Ecclesia Sancti Pauli Londoniae, in Angliâ, pro Sumptibus & Expensis ipsius Domini Jacobi Regis, de tempore quo stetit in Regno Angliae, & alibi in praesentia Regum Angliae, & de tempore quo stetit in Anglia usque in diem quo Ingressus fuerit Regnum Scotiae, vel per eum steterit quo minus ingrediatur, Quadraginta Millia Librarum, bonae & legalis Monetae Angliae; videlicet,
In Ecclesia Sancti Pauli praedicti Decem Milia Marcarum, Monetae praedictae, infra Sex menses, computandos a Primo Die Ingressûs sui in Regnum Scotiae, vel per eum steterit quo minus ingrediatur,
Et quolibet Anno, ex tunc sequente, incipiendo Annum a fine Anni computandi a Primo Die Ingressus sui supradicti, seu a Die quo per eum steterit ut praedicitur, infra Sex Menses, a Principio cujuslibet Anni computandos, in Ecclesia Sancti Pauli Londoniae praedicta, Decem Milia Marcarum, quousque dicta Quadraginta Milia Librarum fuerint plenariè & integrè persoluta.
Item, quòd dictus Dominus Jacobus Scotorum Rex, infra Octo Dies, Festum Purificationis Beatae Mariae Virginis proximò futurum immediatè sequentes, ad Civitatem Dunelmensem, vel ad Castrum de Bramspath, dante Domino, veniet, ad effectum ut, per totum Residuum illum Februarii Mensem, de suis Obsidibus, & qui pro ipso aut ejus Liberatione Obsides Remanere velint & debeant, disponere possit & ordinare.
Item, quòd, Primo Die Mensis Martii proximi, Commissarii praedicti Henrici Regis Angliae, Deputati, vel Deputandi, Praefatúsque Jacobus Scotorum Rex, ac Ambassiatores pro & ex parte Regni Scotiae, praedicti, aut alii ipsorum Loco subrogandi, in Ecclesia Dunelmensi Convenient; videlicet,
Dictus Jacobus Rex ac Commissarii Regni Scotiae praedicti, pro Tradendo & Liberando, eodem Primo Die, vel ad minus ante ultimum Diem ejusdem Mensis Martii, Commissariis praedicti Regis Angliae Personas Obsidum, pro Liberatione dicti Jacobi Regis ac Securitate Appunctuatorum & Appunctuandorum dandas & Liberandas.
Item, quòd dictus Dominus Jacobus Rex, seu Commissarii Regni Scotiae supradicti, ante praedictum ultimum Diem Martii, realiter & de facto, dabit & liberabit, seu dabunt & liberabunt, in Civitate Dunelmensi praedicta, Commissariis & Deputatis praedicti Regis Angliae, aut suorum Haeredum, seu Successorum, Regum Angliae, pro Securitate Solutionis dictarum Quadraginta Millium Librarum, & praesentis Appunctuamenti, Personas Obsidum, quorum Nomina in Cedulâ, Praesentibus annexâ & indentatâ, continentur, aut alias aequi valentes in Possessionibus & Redditibus temporalibus,
De quorum Obsidum Aequivalentium Personis praefati Commissarii praedicti Regis Angliae, aut ipsius Haeredum, seu Successorum, velint contentari,
In quorum Obsidum Liberatione Jurabunt Ambassatores & Commissarii Regni Scotiae praedicti, tactis per eos singulariter Sacrosanctis Dei Evangeliis, quòd illae Personae, pro Obsidibus sic liberandae, sunt eaedem Personae Obsidum de quibus conventum & Concordatum existit, & nullatenus Personae Suppositae, Fictae, aut Simulatae.
Item, quòd, infra eundem Mensem Martii, praedictus Jacobus Rex, seu Ambassatores, sive Commissarii Regni Scotiae supradicti, liberabit & tradet, seu liberabunt & tradent, Commissariis dicti Henrici Regis Angliae, aut Haeredum, & Successorum suorum, praedictis Quatuor Literas Obligatorias, Quatuor Burgorum sive Villarum Regni Scotiae infrascriptorum, Sigillis communibus eorumdem Burgorum sive Villarum Sigillatas, secundùm Tenorem in Cedula, Praesentibus affixa, contentum; salvâ saltem diversitate Nominum eorumdem Villarum, sive Burgorum & Praepositorum, Ballivorum, seu Rectorum eorumdem; videlicet,
Unam, Burgi de Edinburch,
Unam, Burgi de Perth, Villae Sancti Johannis communiter nuncupata,
Unam, Burgi de Dunde,
Et Unam, Burgi de Abirdene,
Item, nè Obsides, ut praemittitur, ponendi, per eorum diutinam Moram in Regno Angliae, & longam a Rebus eorum Familiaribus absentiam, Dispendium patiantur, poterunt ipsi & eorum quilibet,
Dato priùs, loco sui, Aequivalente in Possessionibus & Redditibus temporalibus, infra Regnum Scotiae constitutis, quem praedictus Henricus Rex Angliae, aut ipsius Haeredes, vel Successores, seu Gardiani Orientalis & Occidentalis Marchiarum versus Scotiam, duxerit seu duxerint acceptandum.
In Regnum Scotiae, de consensu & licentia dicti Domini Henrici Regis Angliae, per suas Literas Patentes, super hoc habitas, se transferre, &, cùm voluerint, seu voluerit, se Obsides, seu Obsidem, ut prius, Reponere, & loco sui positos Obsides, seu positum Obsidem, ab Hostagio liberare.
Item, quòd dicti Obsides omnes & singuli, & eorum subrogati seu subrogandi, a tempore quo praefato Hen. Regi Angliae, ipsiúsve Haeredibus, aut Successoribus, seu suis aut eorum Commissariis vel Deputatis, traditi fuerint seu liberati, usque ad plenariam in omnibus & finalem Executionem & Complementum omnium & singulorum, pro Liberatione dicti Jacobi Regis Appunctuatorum & Concordatorum, inclusivè, bene & fideliter, absque fraude, dolo, seu malo ingenio, permanebunt & expectabunt penes dictum Regem Angliae, & in ejus Potestate & Custodia, seu suorum Haeredum, & Successorum, ac suorum in ea parte Commissariorum & Deputatorum, & sic permanere & expectare Jurabunt ad Sancta Dei Evangelia, per eosdem corporaliter tangenda; Eo salvo quod in proximo Articulo suprascripto exprimitur & continetur.
Item, cùm in Cedulâ, Nomina Obsidum continente & Praesentibus annexâ, nonnulli ponantur, qui vel personaliter venire vel ipsorum Filios & Haeredes mittere pro Obsidibus debeant, Concordatum est quòd ipsi omnes & singuli, qui ipsorum Filios & Haeredes mittent, in ea parte, unà cum ipsis, ipsorum sic mittentium Literas Obligatorias, in formâ, Praesentibus annexâ, praefato Henrico Regi Angliae, ipsiúsve Haeredibus, & Successoribus, ipsiúsve aut eorum Deputatis seu deputandis, liberandas, destinabunt.
Item, dicti Obsides, pro tempore quo in Regno Angliae sic, ut praemittitur, stabunt & residebunt, se ipsos & ipsorum Servitores, tàm Anglicos, quàm Scotos,
De quorum Numero & Qualitate, in proxima Conventione Commissariorum praedicti Henrici Regis Angliae, seu Haeredum, & Successorum suorum, ac Ambassatorum Regni Scotiae, de quâ praemittitur, fiendâ, appunctuabitur & concordabitur,
Propriis eorum Expensis, in omnibus & singulis eorum necessariis, sustentabunt.
Item, si contingat aliquem, vel aliquos dictorum Obsidum, sic, ut praefertur, dandorum, & liberandorum, ac subrogandorum, aut subrogandos vice alicujus, seu aliquorum ex eis, ante plenariam & finalem Executionem & Complementum omnium & singulorum, pro Liberatione dicti Jacobi Regis concordatorum & appunctuatorum, ab hac Vita decedere seu migrare, praedictus Jacobus Rex, ac Haeredes, & Successores sui, & Regnum Scotiae supradictum,
Infra Tres Menses proximos, computandos a Die quo idem Jacobus Rex, aut Haeredes sui, de Obitu sive Morte hujus, per Literas dicti Regis Angliae, certioratus seu certiorati fuerit aut fuerint,
Realiter & de facto dabit & liberabit, seu dabunt & liberabunt praefato Regi Angliae, aut Cancellario suo Angliae pro tempore existenti, Vice & Loco ipsius, seu ipsorum, sic Decedentis, seu Decedentium, alium, seu alios, Obsidem, seu Obsides, Aequivalentem, seu Aequivalentes, in Bonis & Possessionibus, infra idem Regnum Scotiae, ipsi, vel ipsis, Decedenti, seu Decedentibus, de quo, seu quibus, sic dando, vel dandis, dictus Dominus Rex, aut sui in ea parte Deputati seu Deputandi, velint contentari.
Item, quòd dictus Dominus Jacobus Rex Scotorum, ante ipsius Liberationem & Recessum a Civitate Dunolmensi, per suas Literas Obligatorias, suo Sigillo sigillandas, in dictis Quadraginta Milibus Librarum, Loco & Terminis, superiùs concordatis & appunctuatis, dicto Henrico Regi Angliae, ipsiúsve Haeredibus, & Successoribus, fideliter persolvendarum, in formâ Praesentibus annexâ, Se, Sua, Haeredesque, & Successores suos, purè & simpliciter obligabit.
Item, quòd, infra quatuor dies, immediatè postquam in Regnum Scotiae pervenerit, Literas consimiles & ejusdem Tenoris (salvâ in Data Diei & Loci diversitate) Obligatorias in Summâ praedictâ , Terminis & Loco praedictis persolvendâ, sub suo Magno Sigillo fieri, & praedicto Henrico Regi Angliae, aut Haeredibus, vel Successoribus, aut Cancellario Angliae pro tempore existenti, eorúmve Deputatis aut Deputandis, seu Comiti Northumbriae, aut Priori Ecclesiae Dunolmensis, realiter tradi & liberari faciet.
Item, quòd praefatus Jacobus Rex, ante ipsius Liberationem finalem, promittet, solempniter & in verbo Regio, ac jurabit, tactis per eum sacrosanctis Dei Evangeliis, quòd omnia & singula, in hac parte pro ipsius Liberatione concordata & appunctuata, plenè & fideli- ter faciet, observabit, & implebit, & non faciet aut veniet in contrarium Concordatorum & Appunctuatorum hujusmodi aut alicujus eorumdem, arte seu ingenio, directè vel indirectè,
Et quòd, infra Quatuor Dies, a Primo Die Primi Ingressûs sui in Regnum Scotiae computandos, Literas suas Approbatorias & Confirmatorias, de & super omnibus & singulis hujusmodi Concordatorum & Appunctuatorum, sub suo Magno Sigillo Sigillandas, praefato Henrico Regi Angliae, ipsiúsve Haeredibus, seu Successoribus, aut Cancellario Angliae, pro tempore existenti, aut eorum Deputatis, seu Deputandis, aut Comiti seu Priori praedictis, tradi faciet & liberari, quòd Juramentum & Promissionem praedicta, infra Quatuor Dies praedictos, Faciet, Repetet, & Renovabit.
Item, Factis Literis Approbatoriis & Confirmatoriis hujusmodi, & Traditis, ut praedicitur, factisque &c. ac Renovatis & Receptis Juramento & Promissione proximò antedictis, praefatus Henricus Rex Angliae Literas suas, sub Magno Sigillo suo fiendas, praesentis Appunctuamenti Approbatorias & Confirmatorias, dicto Jacobo Scotorum Regi, aut suo Deputato ipsas petenti, tradi faciet realiter & liberari.
Item, quòd, Datis Realiter & Liberatis, ac Receptis, ut praedicitur, Obsidibus, ac Obligationum dictorum Burgorum ac praefati Domini Jacobi Regis Literis, Factisque praedictis solempni Promissione & Juramento, ante ipsius Liberationem & Recessum fiendis, praefatus Dominus Jacobus Rex Dimittetur, absque impedimento, pro transeundo in Regnum Scotiae.
Item, quòd, Solutis dictis Quadraginta Milibus Librarum, Loco & Terminis praedictis, ac omnibus aliis Articulis, superiùs concordatis & Appunctuatis, debitè perimpletis, dictus Dominus Henricus Rex Angliae, ipsiúsque Haeredes, & Successores, Obsides, ipsos omnes & singulos, unà cum ipsorum Servitoribus Scotis, ac Rebus & Bonis suis, liberos & quietos quoad Praemissa Dimittet & Dimittent, ac ipsos salvò & securè,
Non obstante Contractu aliquo vel quasi, seu Delicto vel quasi, cum ipsis Obsidibus, aut eorum aliquo, seu quocumque alio, vel ab ipsis, vel eorum aliquo ante Diem quo, ad ponendum se Obsidem, seu Obsides, Regnum Angliae ingressi fuerint, aut ingressus fuerit aliquis eorumdem, habito, facto, seu commisso,
In Regnum Scotiae transire permittet & faciet, ac permittent & facient, necnon Literas dicti Jacobi Regis & Burgorum praedictorum Obligatorias praedictas, Incisas vel Cancellatas, Restituet dicto Jacobo Regi & Burgis praedictis, & Restituent; aut suas Literas de Soluto & Acquitantiales, in ea parte necessarias, sub Magno Sigillo suo, ipsis dabit & liberabit Requisitus, ac dabunt & liberabunt Requisiti.
In quorum omnium Testimonium ac fidem Sigilla nostra Praesentibus apposuimus.
Dat. Londoniae, Quarto Die Mensis Decembris, Anno Domini Millesimo, Trecentesimo, Vicesimo Tertio.
Universis, praesentes Literas inspecturis seu Audituris, PATEAT ET SIT NOTUM quòd,
Cùm nuper,
De & super Liberatione, Serenissimi Principis & Domini nostri, Domini Jacobi Regis Scotorum.
Inter, Serenissimum Principem, Henricum Regem Angliae, de avisamento Concilii sui, ex unâ Parte, & dictum Dominum Jacobum, ac certos Ambassiatores Regni Scotiae, ad Regnum Angliae, occasione Liberationis hujusmodi, nuper transmissos, ex altera,
Inter caetera Concordatum, Appunctuatum, & Conclusum existat quòd dictus Jacobus Rex solvet praefato Henrico Regi Angliae, ipsiúsve Haeredibus, & Successoribus, aut eorum Deputatis seu Deputandis, in Ecclesia Sancti Pauli Londoniae, in Angliâ, Quadraginta Milia Librarum, bonae & Legalis Monetae Angliae; videlicet,
In Ecclesiâ Sancti Pauli praedictâ Decem Milia Marcarum, Monetae praedictae, infra Sex Menses, computandos a Primo Die Primi Ingressûs sui in Regnum Scotiae, vel per eum steterit quo minus ingrediatur,
Et quolibet Anno, extunc sequente, incipendo Annum a fine Anni, computandi a Primo Dei Ingressûs sui praedicti, in Ecclesia Sancti Pauli praedicta, Decem Milia Marcarum, quousque dicta Quadraginta Milia Librarum fuerint integrè persoluta;
Et quòd, pro Securitate Solutionis praedictae fiendae, praedictus Dominus Jacobus Rex Litteratoriè sub suo Sigillo se Obliget, certique ponantur Obsides, & Litterae etiam Quatuor Burgorum sive Villarum Regni Scotiae concordatorum (videlicet, de Edinburch, Perth, Dunde, & de Aberdene) Obligatoriae praefato Regi Angliae tradentur & liberentur,
Nos N. Praepositus, & Nos N. Ballivi Burgi sive Villae de Edinburch praedictae, ac Communitas ejusdem, ad Sonum Campanae, ut moris est, in Domo nostrâ Communi, ad infrascripta specialiter Congregati, & Communitatem nostrae Villae ibidem facientes,
Ac considerantes praefati Domini Jacobi Regis Liberationem, non solùm Nobis, sed toti Regno Scotiae, pro ipsius bono Regimine, desideratissimam, & ipsius adventum, à multis diebus exspectatum, Nobis & toti Regno suo fore Jocundissimum,
Ac propterea volentes praedicta Appunctuata & Conclusa, quantum Nos concernunt, cum effectu exequi & perimplere,
De praefati Domini Jacobi Regis consensu & voluntate, scienter, spontè, & in veritate Dicimus, Fatemur, ac, Nomine nostrûm omnium & singulorum & Comunitatis nostrae praedictae, Recognoscimus si, praefatus Dominus Jacobus Rex praedictis Loco & Terminis seu Termino appunctuatis seu appunctuato, non solverit & non observaverit, ut praedictum est, Nos & Successores nostros Obligatos praefato Henrico Regi Angliae, & ipsius Haeredibus, & Successoribus, in Quinquaginta Milibus Marcarum, bonae & legalis Monetae Angliae,
Quam quidem Summam Quinquaginta Milium Marcarum, Vice ac Nominibus nostrûm omnium & singulorum ac Comunitatis nostrae, pro Nobis & Successoribus nostris, Promittimus, & unusquisque nostrûm principaliter pro Se & Haerede Suo in solidum Promittit, in casu non Solutionis & non Observationis praedictarum, solvere dicto Henrico Regi Angliae, & ipsius Haeredibus & Successoribus, ipsiúsve aut eorum certo Nuncio, praesentes Litteras seu earum verum Transumptum deferenti vel habenti, in Ecclesiâ Sancti Pauli Londoniae, in Anglia, infra Mensem, Computandum a Tempore sive Termino quo Primo praefatus Jacobus Rex in solvendo, contra Appunctuamentum, in ea parte habitum & superiùs recitatum, defecerit, absque dilatione ulteriori,
Volumus insuper & Concedimus, per Praesentes, pro Nobis, & Successoribus nostris, ut ipse Henricus Rex Angliae, ipsiúsve Haeres, aut quivis Successor, possit, Fori Privilegio non obstante, Nos, & Successores nostros, & quemlibet nostrûm in solidum, & quem primò voluerit, vice & nomine Comunitatis nostrae, & ipsam Comunitatem ubique locorum & terrarum, in omni Foro & sub quocunque Judice, tàm Ecclesiastico, quàm Seculari, & omni Curiâ, ad Solutionem Summae praedictae, in Parte vel in Toto, convenire, non obstante vel praejudicante sibi ut, si Partem Debiti in Judicio vel extra exigerit vel receperit ab aliquo nostrûm, non ideò minus possit ipsum eundem vel etiam Reliquos nostrûm, & quem nostrûm maluerit, ad Residuum Summae vel Debiti hujusmodi principaliter & in solidum convenire,
Promittentes Nos non probare Solutionem aut Liberationem hujusmodi Debiti fore factam, nisi per praesentes Litteras Incisas vel Cancellatas, aut Acquietantiam, sub Magno Sigillo Regis Angliae in hac parte conficiendam,
Pro Solutione verò supradictâ, caeterisque Praemissis fideliter ac firmiter perimplendis, Obligamus Nos, & nostrûm quemlibet per Se principaliter & in solidum, Nomine & Vice nostrae Communitatis praedictae, & ipsam Communitatem, ac omnia Bona nostra propria & Communitatis nostrae antedictae, praesentia & futura, ubicunque locorum & terrarum inventa,
Renunciantes Exceptioni Rei non sic gestae, beneficio Laesionis, Restitutionis, & Circumventionis, Juris Canonici & Civilis auxilio, omni Statuto, Consuetudini, Privilegio, & omni Juri, per quod generalis Renunciatio Reprobatur vel dicatur non Valere, ac omnibus aliis Exonerationibus, Allegationibus, & Defensionibus, quae possent contra praesentes Litteras vel Contenta in eisdem obici vel opponi.
In quorum omnium Testimonium Sigillum nostrum Commune Praesentibus est appensum.
Dat. &c.
Noverint universi, per Praesentes, quòd A. de B. &c. Filius, ac Jure Successorio & Consuetudine Regni Scotiae Haeres mei N. de N. Militis &c. unicus, de Consensu & voluntate in eis expressis, accedit in Regnum Angliae, ad Remanendum ibidem Obses, unà cum aliis, pro Securitate Observationis Nonnullorum Articulorum, nuper appunctuatorum pro Liberatione, Serenissimi Principis, Domini Jacobi, Scotorum Regis,
Quem quidem A. de B. Filium & Haeredem meum faciam & procurabo, quantum michi possibile existit, fidelem sic obsidem, usque ad finale Complementum & Executionem omnium hujusmodi Appunctuamentorum (salvo sibi Beneficio Transmutationis in formâ concordata) Remanere.
Et, si contingat praefatum A. de B. Filium & Haeredem meum praedictum, contra formam Appunctuatorum hujusmodi, Recedere, aut se Subtrahere (quod absit) ipsum, infra Mensem, a die quo michi primò de Recessu aut Subtractione hujusmodi quoquo modo innotuerit, in Potestatem & Custodiam, Serenissimi Principis, Henrici Regis Angliae, ipsiúsve Haeredum, & Successorum, aut suorum Deputatorum, prout prius fuerat, Reducam & Restituam, aut, infra eundem Mensem, in praedictas Potestatem & Custodiam me Obsidem, ipsius loco, Reponam,
Promittens firmiter, in veritate & ex bonâ fide, quòd dictum Filium meum, sic Obsidem Remanentem, nullâ ex causâ, in toto, vel in parte, Exhaeredem faciam; sed eidem Successionem suam illaesam, & illibatam, atque integram, usque ad ipsius Liberationem finalem inclusivè, secundùm modum Appunctuatum, Conservabo.
Ad quae omnia & singula fideliter & firmiter perimplenda Obligo Me, Haeredes, & Executores meos, ac omnia Bona mea, mobilia & immobilia, praesentia & fntura; Subiciens Me, Haeredes, & Executores meos, ac Bona mea praedicta, in hâc parte, Cohertioni & Jurisdictioni cujuscunque Judicis Ecclesiastici vel Secularis,
In cujus Rei Testimonium Sigillum meum Praesentibus apposui.
Dat. &c.
Jacobus, Dei gratiâ, Scotorum Rex, Omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos, Jacobus Rex Scotorum praedictus, Tenemur & firmiter Obligati sumus, Serenissimo Principi, Henrico Regi Angliae in Quadraginta Milibus Librarum, Legalis Monetae Angliae, solvendis eidem Domino Henrico Regi, ipsiúsque Haeredibus & Successoribus, ejúsve aut eorum certo Nuncio seu Deputato, in Ecclesia Sancti Pauli Londoniae, in Anglia; videlicet,
Decem Milibus Marcarum infra Sex Menses, Computandos a Primo Die primi Ingressûs nostri in Regnum nostrum Scotiae, vel a Primo Die quo per Nos steterit quo minus ingrediamur ipsum Regnum nostrum,
Et quolibet Anno, extunc sequente, incipiendo Annum a fine Anni, Computandi a primo die Ingressûs nostri praedicti, aut quo poterimus ingredi, infra Sex Menses, a Principio cujuslibet Anni Computandos, in Ecclesia Sancti Pauli praedicta, Decem Milibus Marcarum, quousque dicta Quadraginta Milia Librarum fuerint plenariè & integrè persoluta,
Ad quàm quidem Solutionem, dictis Diebus seu Terminis & Loco, benè & fideliter, ut praemittitur, faciendam, Obligamus Nos, ac Haeredes, & Successores nostros, Reges Scotorum quoscunque, ac omnia Bona nostra, Mobilia & Immobilia, praesentia & futura, ubicunque locorum & terrarum Reperta,
Nósque, ac dictos Haeredes, & Successores nostros praedictos, atque Bona nostra praedicta, in hâc parte Submittimus Juribus, Cohertionibus, Ritibus, & Compulsionibus, Statutis, & Consuetudinibus, ac mero Examini Curiae Camerae Domini nostri Papae, ejúsque Auditorum, Viceauditorum, caeterarúmque aliarum Curiarum, tàm Ecclesiasticarum, quàm Secularium, ubilibet constitutarum, & cujuslibet earumdem, in quâ seu quibus praesentes nostrae Literae Obligatoriae, aut earum verum & auctenticum Transumptum, ostendi contigerit seu produci,
Renunciantes palàm & expressè omni & cuilibet Juri, tàm Canonico, quàm Civili, Divino & Humano, Scripto vel non Scripto, Novo & Veteri, Generali & Speciali, Edito vel Edendo, promulgato vel promulgando, Statutis & Consuetudinibus quibuscunque, Exceptioni Doli mali & metûs, ac non Numeratae Pecuniae, in factum Actioni, Conditioni Indebiti, sine causa vel ex Injusta, Privilegio Fori, Feriisque Messium & Vindemiarum, Literis & Rescriptis Papalibus, jam concessis vel inantea Concedendis, Impetratis vel Impetrandis, & generaliter omnibus aliis & singulis Juribus, & Beneficiis, & Defensionibus quibuscunque, per Quae seu Quod contra praesentes nostras Literas Obligatorias venire possemus, seu modo aliquo Nos juvare.
In quorum omnium & singulorum Testimonium Sigillum nostrum &c.
Nomina Obsidum.
Thomas Comes Moraviae Reddituatus & Possessionatus ad M. Marc.
Alexander Comes Crauffurdiae vel Filius ejus & Haeredes ad M. Marc.
Willielmus Comes Angusiae ad vi C. Marc.
Maletius Comes de Stratherne ad v C. Marc.
Georgius Comes Marchiarum vel Filius ejus Primogenitus ad viii C. Marc.
David Filius Primogenitus Comitis Atholiae vel Filius ejus & Haeres ad xii C. Marc.
Willielmus Constabularius Scotiae vel Filius ejus & Haeres ad viii C. Marc.
Dominus Robertus de Erskyn ad M. Marc.
Robertus Marescallus Scotiae vel Filius ejus & Haeres ad viii C. Marc.
Walterus Dominus de Dyrbtoun, vel Filius ejus & Haeres ad viii C. Marc.
Johannes Dominus de Cetoun Miles vel Filius ejus & Haeres ad vi C. Marc.
Johannes de Montgomery Miles de Ardrossane vel Filius ejus & Haeres ad vii C. Marc.
Alexander Dominus de Gordonne ad iv C. Marc.
Malcolmus Dominus de Bygare ad vi C. Marc.
Thomas Dominus de Yestyr ad vi C. Marc.
Johannes Kennady de Carryk ad v C. Marc.
Thomas Boyde de Kylmernok vel Filius ejus & Haeres ad v C. Marc.
Patricius de Dounbarre Dominus de Cammok vel Filius ejus & Haeres ad v C. Marc.
Jacobus Dominus de Dalketh vel Filius ejus Primogenitus ad xv C. Marc.
Duncanus Dominus de Argill ad xv C. Marc.
Johannes Lyon de Glaumis ad vi C. Marc.
Sub Sigillis cerae rubrae a Caudis Pergamenae pendentibus.
Dec. 13. Letters of safe conduct for sir James de Douglas, of Dalkeith, John lord of Seton, sir Robert Logan, sir William Rorthiven, and 57 others, coming to Durham to the K. of Scotland. Similar letters of safe conduct for William Olyfant, lord of Abirdawge, and three others, dated Feb. 5. Westm.
O. x. 308. H. iv. p. iv. 101.
Pro Scotis, usque Villam Dunolmensem, penes Praesentiam Regis Scotorum, venturis.
An. 1. H. 6. Scot. 1. H. 6. m. 8.
Rex, per Literas suas Patentes, usque ultimum diem Aprilis, proximò futurum, duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Jacobum de Douglas de Dalketh Chivaler, vel Haeredem suum, Johannem de Seton Dominum de Seton, vel Haeredem suum, Robertum Logan Chivaler, & Willielmum Rorthiven Chivaler, in Regnum Regis Angliae, usque Villam Dunolmensem, penes Praesentiam, Carissimi Consanguinei Regis, Regis Scotorum, cum Equis, Servientibus, Bonis, & Hernesiis suis licitis, veniendo, ibidem morando, & deinde versus partes Scotiae, cum Hominibus & Servientibus suis, usque ad Numerum Viginti Personarum in toto, transeundo, conjunctim, & divisim, absque perturbatione, impedimento, vel arestatione quacumque Marquae, Contramarquae, Debiti, Compoti, vel Conventionis, seu alterius Contractûs cujuscumque, sine fraude vel dolo,
Proviso semper quòd Personae praedictae & Servientes sui se benè & honestè habeant & gerant erga Regem & Populum suum, & quicquam, quod in dampnum vel praejudicium Populi Regis cedere valeat, non attemptent,
Et quòd ipsi aliquod Castrorum, Fortalitiorum, vel Villarum firmatarum Regis, non ingrediantur, absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis de Salvo Conductu, Capitaneis, Majoribus, Ballivis, vel Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, xiij die Decmbris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis de Salvo Conductu habent subscripti, per idem tempus duraturas, sub eadem Data; videlicet,
Comes de Levenax.
Dunkan Cambel
de Argyle.
Johannes Sympyl de Elyotiston.
Robertus de Lille Chivaler de Doughale.
Usque ad Numerum Sexdecim Personarum,
Archibaldus de Douglas Comes de Wygton.
Harbertus de Maxwell de Carlafrok.
Harbertus de Herys de Tarreglys.
Johannes Steward de Dundonnalde.
Johannes Steward de Blute.
Johannes Kenedy de Carryk.
Usque ad Numerum Viginti & Quinque Personarum.
Comes de Marrawe.
Jacobus de Dunbarre
de Frendrauth.
Hugo fresale de Lovet.
usque ad Numerum Sexdecim Personarum.
Joannes de Mongomery Chivaler de Adrossane vel Haeres suus.
Thomas Boyde de Kylmernok.
Robertus de Cunigame de Kalmauris.
Patricius de Dunbar Chivaler de Cunak.
Jacobus de Homylton de Cadyow.
Hugo Cambel de Lovdon.
Johannes Maxwell de Caldorwode.
usque ad Numerum Viginti & Quinque Personarum.
Alexander de Lyndesay Comes de Craufurde, vel Filius suus Senior.
Johannes Lyonus Miles.
Johannes de Lyndesay de Birys,
Andreas de Gray de Fonylis.
Robertus de Levynston Miles.
David de Lesle Dominus de Lesle.
Normans de Lesle de Fytherkyl.
Alexander de Forbas Miles.
Alexander de Seton Dominus de Gordone.
usque ad Numerum Quinquaginta Personarum.
Johannes Abbas de Balumrinath.
Thomas Somervile de Carnwyth.
Johannes Foresterii
Chivaler.
Walterus Ogilby.
Magister Patricius de Houston.
usque ad Numerum Viginti Personarum.
Georgius Comes Marchiae Scotiae.
Walterus Haliburton de Drylton.
Robertus de Laweder de Basse Chivaler.
usque ad Numerum Decem & Octo Personarum.
m. 7
Comes d'Orkeneye.
Jacobus de Douglas
de Balvany.
Alexander de Levyngeston de Calendar.
usque ad Numerum Viginti & Quatuor Personarum.
Willielmus de Hay Constabularius Scotiae vel ejus Haeres.
Robertus de Keth Chivaler Marescallus Scotiae vel ejus Haeres.
usque ad Numerum Sexdecem Personarum.
Robertus de Erskyn Dominus de Erskyn.
Robertus Steward de Lorne.
Malcomus Flemyn de Bygare.
Jacobus de Sandelandis de Caldor.
usque ad Numerum Viginti Personarum.
Willielmus Comes de Angus.
Adam de Hebborne de Halys.
Thomas de Haya de Zestyr.
Willielmus de Albyrnethy
Miles.
Willielmus Crythton Dominus de Crythton,
usque ad Numerum Viginti & quatuor Personarum.
Malitius de Grame Comes de Stratheryn.
Alexander Steward de Fyff.
David Steward Senior Filius & Haeres Comitis d'Athoile.
Johannes de Drummond
de Cargyl Chivaler.
Johannes de Wemys de Rerase Chivaler.
usque ad Numerum Viginti & quinque Personarum.
Jacobus de Laweder de Scotia usque ad Numerum Quatuor Personarum.
Consimiles Literae de Dat. Tertio Feb. pro iisdem; quibus adjunguntur sequentes, viz.
m. 6
Willielmus olyfant Dominus de Abirdawge.
Dominus Willielmus de Erth Miles.
Alexander de Romsay, Dominus de Dalwose.
Willielmus de Borthwich Dominus de Heriot
usque ad Numerum Viginti Personarum.
1423. Oct. 18. Commission of Louis count palatine of the Rhine to John Pott, John Dahs, and Ertmar Suvartz, citizens of Cologne, to receive his annuity from the K. of England. Heidelberg.
O. x. 310. H. iv. p. iv. 102.
Super annuitate Comitis Palatini solvenda.
An. 2. H. 6. Ex Bund. 3. n. 2. Pen. Camer.
Ludowicus
, Dei gratiâ, Comes Palatinus Reni, Sacri Romani Imperii Archidapifer, & Bavariae Dux, Universis & singulis, ad quos praesentes pervenerint, harum Tenore Literarum, cupimus fieri notum, Quòd,
De fidelitate, industria, & matura legalitate providorum, Johannis Pott, Johannis Dahs, & Ertmari Suvartz, Civium Coloniensium, multipliciter confisi,
Ex certa nostra scientia & assensu Ipsos, & quemlibet eorum in solidum, veros nostros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Actores, Factores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales Fecimus, Constituimus & Ordinavimus, Facimus, Constituimus, & Ordinamus, ac plenariâ Potestate Fulcimus,
Ad Petendum, Exigendum, Levandum, & Recipiendum per se, aut eorum Substitutos & Institores, seu cujuslibet eorum Substitutum aut Institorem, in Regno Angliae degentes vel degentem, & ab ipsis ad haec Potestatem habentes vel habentem, pro Nobis & nostro Nomine, a, Serenissimo Principe & Domino, Domino Henrico, Angliae Franciaeque Rege, & Domino Hiberniae, Domino & Affine nostro carissimo, aut ejus Thesaurario, Quingentas Markas Sterlingorum, in Termino Festi Sancti Michaelis, proximò lapso Praesentis Anni, cessas, debitas, & solvendas, ad Scaccarium Regni Angliae a Nobis annuatim percipiendas,
Ipsúmque Dominum Regem, ejus Haeredes, necnon omnes & singulos, quorum interest, de dictis Quingentis Marcis, in praefato Termino Festi Sancti Michaelis, ut praemittitur, cessis & debitis, Liberandum & Quitandum.
Pactúmque de ulterius non petendo eidem Domino, ac aliis omnibus quorum interest.
Necnon omnia & singula Faciendum & Expediendum, quae ad Liberationem & Quietationem dictorum Domini Regis, & Haeredum ejusdem, ac aliorum quorum interest, in hac parte necessaria fuerint quomodolibet vel oportuna:
Promittimus quoque pro Nobis, Haeredibusque nostris, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile perpetuò habituros totum & quidquid per dictos nostros Procuratores, & eorum Substitutos, vel per quemlibet, aut cujuslibet eorum Substitutum, Actum, Factum, Gestúmque fuerit in Praemissis, ullo modo, sub omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum Ypotheca & Obligatione,
Offerentes etiam Nos, si pro parte dicti Domini Regis, vel Haeredum ejusdem, petitum fuerit & postulatum, ea omnia & singula, in efficacia & certitudine pleniori, nostris denique Literis autenticis roborare.
In quorum omnium fidem & testimonium Sigillum nostrum Praesentibus est appensum.
Datum & actum in Castro nostro Heidelberg, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo vicesimo quarto, die decimo octavo Mensis Octobris.
Oct. 19. Power for Humfrey duke of Gloucester, the K.'s uncle, to open parliament at Westminster on Oct. 20. Westm.
O. x. 310. H. iv. p. iv. 102.
De Parliamento per Ducem Gloucestriae tenendo.
An. 2. H. 6. Pat. 2. H. 6. p. 1. m. 30.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, de avisamento Concilii nostri, pro quibusdam arduis & urgentibus Negotiis, Nos, Statum, & Defensionem Regni nostri & Ecclesiae Anglicanae tangentibus, quoddam Parliamentum nostrum, apud Westmonasterium, Vicesimo die Octobris proximò futuro, Teneri Ordinaverimus,
Nos,
De Circumspectione, Fidelitate, & Industria, carissimi Avunculi nostri, Humfridi Ducis Gloucestriae, plenam fiduciam reportantes,
Eidem Avunculo nostro ad Parliamentum praedictum Nomine nostro Inchoandum, negotiaque praedicta Exponendum & Declarandum, ac Exponi & Declarari faciendum, necnon in Negotiis ipsis, & Parliamento praedicto, ac omnibus & singulis in eo emergentibus Procedendum,
Et ad Faciendum omnia & singula quae pro Nobis & per Nos, pro bono Regimine & Gubernatione Regni nostri praedicti, ac aliorum Dominiorum nostrorum eidem Regno nostro pertinentium, ibidem fuerint facienda,
Necnon ad Parliamentum illud Finiendum & Dissolvendum, de assensu Concilii nostri praedicti,
Plenam Commisimus Potestatem, quam, in eventu quòd dicto Parliamento nostro Nos, tempore aliquo, forsan in Persona nostra adesse contigerit, Revocari Nolumus, nec Revocare intendimus,
Dantes ulterius, de assensu ejusdem Concilii nostri, tàm universis & singulis Archiepiscopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, & Militibus, quàm omnibus aliis quorum interest, ad Parliamentum nostrum praedictum conventuris, firmiter in Mandatis quòd eidem Avunculo nostro Intendant in praemissis in forma supradicta.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xix die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Oct. 20. Denization of Jacqueline duchess of Gloucester. Westm.
O. x. 311. H. iv. p. iv. 103.
Pro Ducissa Hollandiae, quod fiat Indigena.
An. 2. H. 6. Pat. 2. H. 6. p. 3. m. 25.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De assensu & avisamento Dominorum Spiritualium & Temporalium ac Communitatis Regni nostri Angliae, in praesenti Parliamento nostro existentium,
Concessimus, carissimae Consanguineae nostrae, Jacobae Ducissae Gloucestriae quòd ipsa fiat Indigena,
Et quòd ipsa sicut Indigena & Ligea Faemina nostra, tàm infra Regnum nostrum Angliae, quàm alibi infra Potestatem & Dominium nostra, habeatur, tractetur & reputetur,
Quódque ipsa omnimoda Privilegia, Libertates, Franchesias, & Custumas sicut aliqua Persona Ligea, infra dictum Regnum nostrum oriunda, infra Regnum, Dominia, & Potestatem nostra habere, ac eis uti & gaudere possit liberè quietè imperpetuùm,
Et ulterius quòd Ipsa, infra Regnum praedictum, & alibi infra Potestatem & Dominium nostra, Terras, Tenementa, Redditus, Servitia, Feoda, Advocationes, Res, Jura, & Possessiones quaecumque licitè perquirere possit, tàm in Dominico, quàm in Reversione,
Habenda sibi & Haeredibus suis, vel sibi & Haeredibus de Corpore suo exeuntibus, seu aliter, in quocumque Feodo Talliato, vel ad Terminum Vitae suae, aut alterius, seu ad Terminum Annorum, & ea Tenere, in forma supradicta, absque Impetitione vel Impedimento nostri & Haeredum nostrorum,
Et eadem Terras, Tenementa, Redditus, Servitia, Feoda, Advocationes, Res, Jura, & Pessessiones aliis, secundùm Legem Angliae, Dare & Alienare possit,
Quodque ipsa, in omnibus Curiis nostris, & aliis Curiis, infra dictum Regnum nostrum, vel alibi infra Potestatem & Dominium nostra praedicta, omnimodas Actiones, Reales, & Personales, & Mixtas, Habere & Prosequi, & de eisdem Implacitare & Implacitari, ac in eisdem Respondere & Responderi possit, eodem modo & adeo liberè sicut aliquis Ligeorum nostrorum, infra dictum Regnum nostrum oriundus,
Eo, quòd dicta Consanguinea nostra infra Regnum nostrum Angliae oriunda non fuit, aut aliquo alio Statuto, vel Ordinatione in contrarium facta, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Octobris.
Per ipsum Regem & Concilium in Parliamento.
Oct. 20. Denization of Anne duchess of Bedford. Westm.
O. x. 311. H. iv. p. iv. 103.
Pro Ducissa Bedfordiae.
An. 2. H. 6. Ibid. m. 33.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, ac de avisamento & assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium, ac Communitatis Regni nostri Angliae, in praesenti Parliamento nostro existentium,
Concessimus, dilectae Consanguineae nostrae, Annae Uxori carissimi Avunculi nostri Johannis Ducis Bedfordiae (cujus quidem Annae Homagium usque Adventum suum in Angliam respectuavimus) quòd ipsa Faemina Ligea nostra, infra Regnum nostrum Angliae, & alibi infra Dominia & Potestatem nostra, Persona Dotabilis, ipsaque & Haeredes sui Haereditabiles existant,
Et ulterius quòd ipsa, tàm infra Regnum nostrum Angliae, quàm alibi infra eadem Dominia & Potestatem nostra, in omnibus & singulis Causis, Materiis, Casibus, & Querelis, tàm Ecclesiasticis, quàm Temporalibus, eam qualitercumque concernentibus, & quae eam concernere possunt in futurum, tanquam vera Persona nostra Ligea, Haeredum, & Successorum nostrorum, infra Regnum nostrum Angliae oriunda, & non aliter, nec alio modo, habeatur, pertractetur, & gubernetur,
Et similiter quòd ipsa omnimoda Privilegia, Libertates, Franchesias, & Consuetudines, infra Regna, Potestatem, & Dominia nostra praedicta, habere, uti, & gaudere possit, & eisdem gaudeat & utatur, liberè & quietè imperpetuùm sicut veri Ligei nostri, infra Regnum nostrum Angliae praedictum oriundi, ratione Originis sui, modo fortiori habent, gaudent, & utuntur, aut sunt habituri & gavisuri,
Et insuper quòd praefata Anna, tàm infra dictum Regnum nostrum Angliae, quàm alibi, infra dicta Dominia & Potestatem nostra, Terras, Tenementa, Redditus, Servitia, Feoda, Advocationes, Res, Jura, & Possessiones quaecumque, tàm in Dominico, quàm in Reversione, seu ad Terminum Vitae vel Annorum, vel aliàs sibi & Haeredibus suis, in Feodo simplici, aut sibi & Haeredibus de Corpore suo exeuntibus, seu aliàs in Feodo Talliato, sive alio modo quocumque, licitè Adquirere & ea Tenere in formâ praedictâ ,
Necnon eadem Terras, Tenementa, Redditus, & Servitia, Feoda, Advocationes, Res, Jura, & Possessiones cuicumque de Ligeis nostris, infra Regnum nostrum Angliae oriundis, Dare, Concedere & Assignare possit, secundùm Legem & Consuetudinem Regni nostri Angliae, absque Impetitione, Molestatione, vel Impedimento nostri, vel Haeredum nostrorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque,
Et ulterius quòd eadem Anna omnimodas Actiones, Reales, & Personales, & Mixtas, Habere, Movere, & Excercere, ac eis Uti & Gaudere, necnon Implacitare & Implacitari, ac Respondere & Responderi possit in quibuscumque Curiis & Locis, sicut vera Ligea nostra, Haeredum, & Successorum nostrorum, infra Regnum Angliae oriunda,
Eo, quod praefata Anna in Regno nostro Angliae Nata non fuit aut Oriunda, seu alio Statuo vel Ordinatione, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Octobris.
Per ipsum Regem & Concilium in Parliamento.
Oct. 20. Denization of sir John Robessart. Westm.
O. x. 312. H. iv. p. iv. 103.
De Johanne Robessart Indigena facto.
An. 2. H. 6. Pat. 2. H. 6. p. 4. m. 1.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem,
Sciatis quòd Nos,
Considerantes diutinum & fidele Servitium, quòd, dilectus & fidelis noster, Johannes Robessart Chivaler, tàm carissimo Domino & Patri nostro, quàm carissimo Domino & Avo nostro impendit, & nobis impendet in futurum,
Quòd idem Johannes Nobis ac praefato Patri nostro Homagium Ligeum fecit,
De avisamento & assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium, ac ad Requisitionem Communitatis Regni nostri Angliae, in praesenti Parliamento existentium, Concessimus eidem Johanni quòd ipse fiat indigena,
Et, ut Ligeus Homo noster, tàm infra Regnum, quàm alibi infra Potestatem & Dominium nostra habeatur, teneatur, tractetur, & reputetur, quodque ipse omnimoda Privilegia, Libertates, Franchesias, & Consuetudines, sicut aliqua Persona Ligea, infra dictum Regnum nostrum oriunda, infra Regnum, Dominium, & Potestatem nostra praedicta Habere, ac eis Uti & Gaudere possit liberè & quietè imperpetuùm,
Et ulterius quòd ipse, infra Regnum praedictum, & alibi infra Potestatem & Dominium nostra, Terras, Tenementa, Redditus, Servitia, Feoda, Advocationes, Res, Jura, & Possessiones quaecumque licitè Perquirere possit, tàm in Dominico, quàm in Reversione,
Habenda sibi & Haeredibus suis, vel sibi & Haeredibus de Corpore suo procreatis, seu aliter, in quocumque Feodo Talliato, vel ad Terminum Vitae suae, aut alterius, seu ad Terminum Annorum,
Et ea Tenere, in forma supradicta, absque Impetitione vel Impedimento nostri, & Haeredum nostrorum,
Et eadem Terras, Tenementa, Redditus, Servitia, Feoda, Advocationes, Res, Jura, & Possessiones, aliis Dare & Alienare, prout Lex Angliae requirit,
Quodque ipse, in omnibus Curiis nostris, & aliis Curiis infra dictum Regnum nostrum, vel alibi infra Potestatem & Dominium nostra praedicta, omnimodas Actiones, Reales, Personales, & Mixtas, Habere & Prosequi, & de eisdem Implacitare & Implacitari, ac in eisdem Respondere & Responderi possit, eodem modo & adeò liberè sicut aliquis Ligeorum nostrorum, infra dictum Regnum nostrum Oriundus,
Eo, quòd dictus Johannes infra Regnum nostrum Angliae Oriundus non fuit, aut aliquo alio Statuto vel Ordinatione, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Octobris.
Per ipsum Regem & Concilium in Parliamento.
Oct. 23. The K. orders the seneschal of Gascony and the constable of Bourdeaux to coin money at Bayonne. Westm.
O. x. 313. H. iv. p. iv. 103.
De Moneta, in Civitate Baionae, cudenda,
An. 2. H. 6. Vasc. 2. H. 6. m. 13.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Senescallo nostro Vasconiae, & Constabulario nostro Burdegaliae, qui nunc sunt, vel qui pro tempore erunt, Salutem.
Quibusdam certis de Causis, Nos & Concilium nostrum moventibus, vobis Mandamus quòd, omni dilatione postpositâ, in Civitate nostra Baionae Talem Monetam & Tanti Ponderis & Valoris, Qualis Burdegaliae & alibi in Ducatu nostro praedicto utitur, fieri & cudi, ac ulterius, pro Commodo nostro, inde ordinari faciatis prout melius fore videritis faciendum,
Et, si Causa sufficiens & rationabilis subfuerit, quare Praemissa fieri non debeant vel possint, tunc Nobis & dicto Concilio nostro de Causâ hujusmodi, si quae fuerit, sub Sigillis vestris, distinctè, & apertè, ac indilatè, significari & constari faciatis; Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, Vicesimo tertio Die Octobris, Anno Regni nostri Secundo.
Per Breve de Privato Sigillo.
Oct. 27. Confirmation of a charter of K. Richard I. to the master and brethren of S. John of Jerusalem, dated Spires, 5 Jan., 5 Ric. I. Westm.
O. x. 313. H. iv. p. iv. 103.
Cartae, Richardi primi apud Spiram datae, Confirmatio.
An. 2. H. 6. Ibid. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Irrotulamentum cujusdam Cartae Domini E. nuper Regis Angliae, Progenitoris nostri, in Rotulis Cancellariae suae irrotulatae, in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae & Dominus Hiberniae, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Praepositis, Ministris, & omnibus Ballivis & Fidelibus suis, Salutem.
Inspeximus Tenorem Cartae Domini Richardi, quondam Regis Angliae, Progenitoris nostri, dudùm Magistro & Fratribus Domûs Hospitalis de Jerusalem factae, in quibusdam Literis Patentibus, Sigillo quo utimur in Burdegalia ad Contractus consignatis, & coram nobis in Cancellaria nostra exhibitis, contentum in haec verba,
Richardus, Dei gratiâ, Rex Anglorum, Dux Normanniae, Aquitanniae, Comes Andegaviae, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Vicecomitibus, Baronibus, Senescallis, Justiciariis, Praepositis, & omnibus Ballivis & Fidelibus suis totius Terrae, & universis Sanctae Matris Ecclesiae Filiis, ad quos praesens Carta pervenerit, Salutem in Domino.
Quàm Magnifica! quàm Jugis! in Operibus Sacrosancta Domus Hospitalis Jerosolimitani existat, ad Universitatis vestrae notitiam non minus ipsa Inmensitas Rei, quàm Famae potest celebritas deduxisse; cujus rei Fidem certissimam, in Jerosolimitanis partibus constitutus, propriorum Oculorum Testimonium & Experientia ipsa fecêre.
Nam, praeter cotidiana, quae caeteris Indigentibus, & supra Fidem, & super ipsius Domûs facultates, Magister & Fratres ipsius Domûs Hospitalis de Jerusalem exhibuere, Subsidia, Nobis quo- que, & ultra Mare, & citra, tàm devotè t´mque magnificè subvenerunt, ut & ipsa Magnitudo Subventionis, & obligatae sibi Conscientiae nostrae indicium, tanta Nos Beneficia dissimulare sub Ingratitudine non permittant.
Quocirca, piis eorum Operibus volentes pariter in Opere Pietatis Respondere, pro Salute Animae Domini Regis H. Patris nostri, & A. Reginae Matris nostrae, & Fratrum nostrorum, necnon & Antecessorum nostrorum, & nostra, Dedimus & Concessimus Deo, & beatae Mariae semper Virgini, & beato Johanni Baptistae, & supradictae Domui Sancti Johannis de Jerusalem, & Magistro & Fratribus & Hominibus suis, in omnibus Tenementis suis, & Eleemosinis, quae eis datae & factae sunt & erunt, & in quibuscumque acquirere potuerunt Dedimus, & in puram ac perpetuam Heleemosinam Concessimus, omne Jus, omne Dominium, quod ad Nos pertinet & pertineat, omnem Potestatem, omnes Libertates, & liberas Consuetudines, quas Regia Potestas conferre potest in omnibus, ut habeant & teneant omnes Res & Possessiones & universas Pertinentias suas, quas in praesenti possident, & in futuro possidebunt, benè & in pace, liberè & quietè, integrè, plenariè, & honorificè, in Bosco, & Plano, in Pratis, & Pascuis, & Marescis, & Piscariis, in Vivariis, in Stagnis, in Aquis, & Molendinis, in Furnis, in Feriis, & in Nundinis, & in Terris, in Agris, & Vineis, in Censibus, & Venditionibus, in Villicationibus (scilicet) & in Latrociniis, & in Raptu Mulierum, in Incendiis, & in Multicidiis, in Paagiis, & in Metis, in Hominibus, in Domibus, & Mensuris, & in Civitatibus, in Castellis, & in Villis, in Viis, & extra Vias,
Et ita Volumus & firmiter Praecipimus quòd Homines praedicti Sancti Hospitalis Iherusalem, sint Liberi & Quieti de Exercitu, & Equitatu, de Theoloneo, & Paagio, Pontagio, & Passagio, & Homagio, & Foagio, & de omnibus Redditibus, & de omnibus Querelis, Placitis, Auxiliis, & Tallagiis, & de omnibus Operationibus Civitatum, Castellorum, Villarum, ut Pacem habeant in omnibus,
Similiter, si aliquis Hominum praedictorum Fratrum sit Immerciatus erga Nos vel erga Ballivos nostros, pro quacumque Causa, vel Delicto, vel Forisfacto, Merciae & Amerciamenta Pecuniae praedictis Fratribus sine dilatione reddantur,
Prohibemus etiam nè de aliquo ponantur in placitum nisi coram praedictis Fratribus, vel eorum Domûs Ballivis, vel Servientibus Sancti praedicti Hospitalis Jerosolomitani,
Haec omnia praedicta, & omnes Exitus, qui inde provenire potuerunt, CONCESSIMUS & CONFIRMAMUS, cum aliis Libertatibus & liberis Consuetudinibus suis, cum universis Rebus, ad praenominatam Domum & Fratres & Homines praedicti Sancti Hospitalis de Jherusalem pertinentibus, in Universo Regno nostro, & in tota Terra nostra, ultra Mare, & citra, vel ubicumque sint; nichil Nobis retinentes, nec Haeredibus, & Successoribus nostris, nisi tantummodò Orationes & Bona spiritualia saepedictae Domûs Sancti Hospitalis Jerosolimitani.
Testibus,
R. Lernovicen.
Et H. Xanton.
Episcopis,
Raldimiro de Rethin,
Willielmo de Ferar,
Roberto de Harecourt,
Gaufrido de Sei,
Aymerico Vicecomite de Thoardz,
Hugone de Brymbellai
de Mostrell,
Johanne Praeposito de Duay,
Goffrido Thesaurario de Cicestria
.
Dat. per Manum Willielmi Eliensis Episcopi Apostolicae Sedis Legati, Cancellarii nostri, apud Spiram, Quinto Die Januarii, Anno Quinto Regni nostri.
Nos autem, Donationes, Concessiones, & Confirmationem praedictas Ratas habentes & Gratas, eas pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, dilectis nobis in Christo, nunc Magistro & Fratribus dicti Hospitalis Jerusalem, & Successoribus suis, Concedimus & Confirmamus, sicut Carta praedicta rationabiliter testatur, & prout idem Magister, & Fratres, & Praedecessores sui Res & Possessiones praedictas hactenus rationabiliter tenuerunt, & Libertatibus & Quietantiis praedictis hactenus rationabiliter usi sunt & gavisi.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Hiis Testibus,
Venerabilibus Patribus,
J. Archiepiscopo Cantuariae, totius Angliae Primate.
W. Wyntoniensi Episcopo Thesaurario nostro.
Henrico Comite Lancastriae.
Willielmo de Bohun Comite Northamptoniae.
Thoma Wake
de Lydell.
Johanne de Moubray.
Richardo Talbot
Senescallo Hospitii nostri;
Et aliis.
Dat. per manum nostram apud Westm. Octavo Die Martii, Anno Regni nostri Vicesimo Secundo.
Nos autem dictam Cartam praefati Progenitoris nostri, de hujusmodi Privilegiis, Libertatibus, Immunitatibus, & Quietantiis minimè revocatis, de avisamento & assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium, in Parliamento nostro, apud Westmonasterium, Anno Regni nostri Primo, tento, existentium, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus, prout Carta praedicta rationabiliter testatur, & prout iidem Magister & Fratres Hospitalis praedicti eis uti debent, ipsique & Praedecessores sui, Magister & Fratres ejusdem loci Privilegiis, Libertatibus, Immunitatibus, & Quietantiis praedictis, a tempore confectionis Cartae praedictae, hucusque rationabiliter uti & gaudere consueverunt.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo.