Rymer's Foedera with Syllabus
January-March 1424

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

316-335

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-March 1424', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 316-335. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115304 Date accessed: 01 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–March 1424

Syllabus EntryFoedera Text
1424. Jan. 10. Confirmation of the grant by K. Henry IV. to Lucy des Viscontes, countess of Kent, of four casks of wine annually, dated Westm., 28 March, 10 Hen. IV. Westm.
O. x. 315. H. iv. p. iv. 104.
Pro Lucia de Vicecomitibus, Comitissa Kantiae, de Vino concesso, durante Vita.
Pat. de An. 1. H. 6. p. 1. m. 5.
Rex, omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes carissimi Patris & Domini nostri, Domini H. nuper Regis Angliae de Confirmatione factas in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, carissimi Domini & Patris nostri, Henrici, nuper Regis Angliae, factas in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, carissima Consanguinea nostra, Alesia de Holand Comitissa Kantiae,
Habens, ex Concessione nostrâ, Quatuor Dolia Vini de Vasconia, percipienda, singulis Annis, durante Vitâ suâ, de Prisâ Vinorum nostrorum, in Portu Villae nostrae Suthamptoniae, per Manus Capitalis Pincernae nostri, vel ejus Locumtenentis ibidem pro tempore existentis, prout in Literis nostris Patentibus, indè confectis, pleniùs continetur,
In voluntate existat Restituendi easdem Literas nostras in Cancellaria nostra ibidem Cancellandas, ad Finem quòd, carissima Soror nostra, Lucia des Viscontes, Comitissa Kantiae, eadem Quatuor Dolia Vini ex Concessione nostrâ habere posset,
Nos, ad Supplicationem praefatae Alesiae, & pro eo quòd eadem Alesia Literas praedictas Nobis in dictâ Cancellariâ nostrâ Restituit Cancellandas, Concessimus eidem Luciae Quatuor Dolia Vini de Vasconia, percipienda, singulis Annis, pro Termino Vitae suae, de Dono nostro, in Portu Civitatis nostrae Londoniae, per Manus Capitalis Pincernae nostrae, vel ejus Locumtenentis ibidem pro tempore existentis, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Martii, Anno Regni nostri Decimo.
Nos autem, de Gratia nostra speciali, & pro bono Servitio, Nobis, per praefatam Luciam impenso & impendendo, Concessionem praedictam ac omnia alia in Literis praedictis contenta Rata habentes & Grata, ea pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Acceptamus, Approbamus, & praefatae Luciae, Tenore Praesentium, Concedimus & Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur,
Ita semper quòd eadem Lucia, pro Termino Vitae suae, cum aliquo alio, praeterquam nobiscum, non Retineatur.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, duodecimo die Julii, Anno Regni nostri primo.
Nos autem, dictas Literas ipsius Patris nostri de Confirmatione, de Avisamento & Assensu Magni Concilii nostri, approbantes, Ratificamus & Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Inquisitions held at Plumtree, Icklingham, and Barking, concerning the property of Lucy countess of Kent, who died on April 14.
O. x. 316. H. iv. p. iv. 105.
De Morte praedictae Comitissae.
An. 2. H. 6. Ex Bund. Efcaet. 2. H. 6. n. 35. Infra Turrim
Inquisitio Capta Apud Plumptre coram Hugone Willoughby, Escaetore Domini Regis in Comitatu Notinghamiae, xxij Maii, Anno secundo H. Sexti.
Juratores dicunt quòd Lucia, quae fuit Uxor Edmundi nuper Comitis Kantiae, in praedicto Brevi nominata, nulla tenuit Terras seu Tenementa, in Dominico suo, ut de Feodo, nec in Servitio, de Domino Rege, nec aliquo alio, in Comitatu praedicto, Die quo Obiit,
Set dicunt quòd eadem Lucia tenuit in Dotem,
Post Mortem dicti nuper Comitis, de Haereditate Johannae Ducissae Eborum, Uxoris Henrici Brounflet Chivaler, Unius, Margaretae Ducissae Clarentiae, Alterius Sororum & Haeredum praedicti nuper Comitis ac Edmundi Comitis Marchiae, Filii Alianorae, Tertiae, Alesiae, jam Uxoris Ricardi Nevill Chivaler, Filiae Alianorae, quae fuit Uxor Comitis Sarum, Quartae, & Radulfi Filii Elizabethae, quae fuit Uxor Johannis Nevill Chivaler defuncti, infra Aetatem & in Custodia dicti Domini Regis existentis, Quintae Sororum Consanguineorum & Haeredum praedicti nuper Comitis Kantiae, ex Assignatione Domini H. nuper Regis Angliae, Avi dicti Domini Regis nunc, in Cancellaria ejusdem Avi factâ eidem Luciae, prout patet,
Quartam Partem unius Feodi Militis in Clypston juxta Plumptre &c.
Et dicunt quòd praefata Lucia obiit 14 die Aprilis ultimo praeterito &c.
Et dicunt quòd Galias de Viscont est Frater & Haeres propinquior praefatae Luciae, & Aetatis xl. Annorum & amplius.
In cujus &c.
Inquisitio Capta Apud Ikelyngham, in Comitatu Suffolciae, die Mercurii, proximo ante Festum Ascentionis Domini, Anno 2. H. 6.
Juratores dicunt quòd Lucia, quae fuit Uxor Edmundi nuper Comitis Kantiae, in dicto Brevi nominata, ut supra.
Set dicunt quòd eadem Lucia Tenuit in Dotem, post Mortem dicti nuper Comitis de Haereditate Johannae, ut supra, unum Feodum Militis in Ikelyngham &c.
Et dicunt quod praefata Lucia obiit 14 Aprilis ultimo praeterito &c.
Et dicunt quòd Galias de Viscont est Frater & Haeres propinquior praefatae Luciae, & Aetatis xl. Annorum & amplius.
In cujus &c.
Inquisitio Capta Apud Berking &c.
Jan. 25. The K. informs Pope Martin that he has given his assent to the election of Philip bp. of Worcester to the see of York, vice Henry Bowet, deceased. Westm.
O. x. 316. H. iv. p. iv. 105.
De Regio assensu.
An. 2. H. 6. Pat. 2. H. 6. p. 1. m. 6.
Sanctissimo in Christo Patri, & Domino, Domino Martino, Divinâ Providentiâ, Sacrosanctae Romanae Universalis Ecclesiae Summo Pontifici, Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae, & Franciae, & Dominus Hiberniae, Devota Pedum oscula beatorum,
Vacante nuper Ecclesia Cathedrali beati Petri Eborum, per Mortem, bonae memoriae, Henrici Bowet, ultimi Archiepiscopi Loci illius, Dilecti nobis in Christo, Capitulum ejusdem Loci, convenientes, in unum, Venerabilem Patrem, Philippum Wygorniensem Episcopum, direxerunt unanimiter Vota sua, & ipsum in suum Archiepiscopum concorditer postulârunt, nobisque cum instantia supplicârunt ut hujusmodi Postulationi suae Assensum Regium praebere curemus,
Nos, ipsius Episcopi considerantes Merita Probitatis, ac sperantes dictam E- borum Ecclesiam, si ipsius Regimini praesideat, in Temporalibus & Spiritualibus, per ipsius Circumspectionem & Industriam, salutaria posse suscipere incrementa, Postulationi praedictae hujusmodi Regium Assensum adhibemus & favorem,
Et hoc vestrae Sanctitati significamus per Praesentes, ut, quod ad vos pertinet in hac parte, ulteriùs exequi dignemini cum favore.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii, vicesimo quinto die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Jan. 28. Warrant for the delivery of 24l. to the K. of Scotland, for a cloth of gold for his marriage. Westm.
O. x. 321. H. iv. p. iv. 107.
Super Nuptiis Regis Scotiae, in Brevi Solemnizandis.
An. 2. H. 6.
Henri &c. as Tresorer & Chamberleins de nôtre Eschequier, Saluz.
Nous volons, de l'avis & assent de nôtre Conseil, & vous Mandons que a, nôtre Treschier Cousin, James Roy de Scotz, facez liverer Vynt & quatre Livres pur un Drap d'Or, a Faire pur la Vesture encontre la solempnitee de sa Mariage, que se ferra en brief, a avoir de nôtre Donn.
Don. &c. a Westm. le xxviij Jour de Januer, l'An &c. Second.
Dors.
Vicesimo Octavo Die Januarii, Anno secundo, apud Westmonasterium, Concessum fuit quòd fiat Litera sub Privato Sigillo, ut infra patet, pro Jocobo Rege Scottorum.
Praesentibus,
Dominis
,
Duce Gloucestriae,
Archiepiscopo Cantuariensi,
Londoniensi,
Wyntoniensi,
Norwicensi,
Et Wygorniensi,
Episcopis,
Comite Warrwicae,
Cancellario,
Thesaurario,
Et Custode Privati Sigilli.
Feb. 1. Warrant for the return of the "Chronicles of Jerusalem" and "the Voyage of Godfrey Bouillon," lent to the late K. by the countess of Westmoreland. Westm. 1 Feb. Warrant for the return of S. Gregory's works, "toutz les libres faitz par Seynt Gregour le Pape en un volume," bequeathed by Thomas Arundel, late abp. of Canterbury, to the convent of Christchurch, Canterbury, and borrowed by the late K. Westm., 6 Feb.
O. x. 317. H. iv. p. iv. 105.
De Libris per nuper Regem mutatis Restituendis.
An. 2. H. 6.
Pleise a, Treshault & Trispuissant Prince, le Duc de Gloucestre, Protector d'Angleterre, & as autres Seigneurs del Counsaill nôtre Soveraigne Seigneur le Roy, pour Doner en Comandement, par Lettres de Prive Seall, a Robert Rolleston Clerk, Garderober a nôtre Soveraigne Seigneur, pur faire Deliverance a la Countesse de Westmerland d'un Livere (contenant les Cronikels de Jerusalem, & le Viage de Godfray Boylion) n'adgaires aprestez, par la dite Countesse, a le Noble Roy Henri, Piere nôtre Seigneur le Roy que ore est, & en la Garde du dit Robert ore esteant.
Dors.
Primo Die Februarii, Anno secundo, apud Westmonasterium, Concessa fuit praesens Supplicatio in forma qua petitur, & Warantum Custodi Magnae Garderobae Regis de Deliberando Librum infrascriptum ut in forma.
Praesentibus,
Dominis
,
Duce Gloucestriae,
Archiepiscopo Cantuariensi,
Wyntoniensi,
Norwicensi,
Et Wygorniensi,
Episcopis,
Comite Warrewicae,
Cancellario,
Thesaurario,
Et Custode Privati Sigilli.
Ad Procurationem Domini de Fitzhugh.
A, Treshault & puissant Prince, & bien Treshonoure & Tresgracious Seigneur le Duc de Gloucestre, & a ses autres Seigneurs, de le Grand Conseill nôtre Soverayn Seigneur le Roy, Supplie treshumblement Johan, Priour de la Esglise de Cristechirche de Canterbers, que,
Come un grand Libre (conteignant toutz les Libres, faitz per Seynt Gregour le Pape, en un Volume) n'adgairs fuist Dimise a dit Suppliant & a sa dite Esglise par, le Tresreverent Pier en Dieu, Thomas Arundell, jadis Erchevesque de Canterbirs, que Dieu assoile, en son Testament,
Apres que Mort mesme le Libre fuist Delivere al Tresnoble Seigneur Henry jadys Roy d' Angleterre (que Dieu Perdoint) pour Inspection avoir d'ycell, per les Mayns de Gilbert Umfravile Chivaler, un des Executours de la Testament du dit Erchevesque,
Et ensy remaigndroit en la gard du dit n'adgairs Roy durant sa Vie, & unqore est Detenu en le Meason de Chartuse de Shene,
Et puis mesme celluy n'adgairs Roy Ordeigna & Disposa, par son Testament & darreyn Voluntee, entre autres, que l'avantdit Libre seroit delivere a le dit Suppliant & a sa Esglise suisdite, come propre Bien de mesme l'Esglise,
Please a voz Tresgraciousez Seigneurs, en le accomplissement de la darrein Voluntee suisdit, Grauntier Lettres de Guarrant, desoubz le Prive Seall nôtre Soverayn Signeur le Roy, Adressiez al Priour de mesme la Meason de Chartuse, luy commandantz & chargeantz pur Deliverer le Libre suisdit, saunz delay ou contradiction queconque, a Frere William Molassh, Mogne & Almoigner de l'avandite Esglise de Christchirche, pour ycell faire ameigner & cariir a le dit Suppliant, son Soverayn, avoir a le Oeps de mesme l'Esglise del Christechirche & la Meason d'icelle, solonque l'entent & volunte du dit n'adgairs Erchevesque, pour Dieu & en Oevre de Charitee.
Lettre ent fuist faite, de Date de xij Jour de Feverere, au Priour de la Char- tuse de Shene, selonc l'effect de la Supplication dessus escripte, ou autrement que le dit Priour soit devers le Conseil, le Mersdy proschein venant, pur declarer la Cause pur quelle il ne deveroit ce faire.
Sexto Die Februarii, Anno Secundo, apud westmonasterium, Concessa fuit praesens Supplicatio in forma qua petitur, & Warantum, sub Privato Sigillo, infrascripto Priori Domûs
Cartusiensis de Shene, de Deliberando infrascriptum Librum ad usum Domûs Christi Cantuariensis, ut infra patet.
Praesentibus.
Dominis
,
Duce Gloucestriae,
Archiepiscopo Cantuariensi,
Londoniensi,
Wyntoniensi,
Norwicensi,
Et Wygorniensi,
Episcopis,
Comite Warrwicae,
Cromewell,
Fitz Hugh,
Cancellario,
Et Thesaurario,
Feb. 5. Safe conduct for William bp. of Glasgow, now at York, to come to London. Westm.
O. x. 321. H. iv. p. iv. 107.
Super Negotiis Memorati Regis.
An. 2. H. 6. Scot. 2. H. 6. m. 5.
Rex, Universis & singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Carissimus Consanguineus noster, Jacobus Rex Scottorum penes Concilium nostrum diu, cum frequenti instantia, prosecutus fuerit quòd, Venerabilis Pater, Willielmus Episcopus Glasguensis Cancellarius Scotiae, ac quidam alii de Regno Scotiae, usque ad Numerum Centum Personarum & infra (cujuscumque Statûs, Gradûs, Ordinis, Dignitatis, seu Conditionis fuerint) in Regnum nostrum Angliae,
Pro Mediis ac Viis rationabilibus & honestis, pro Deliberatione ipsius Consanguinei nostri, etiámque super aliis Negotiis, commodum utriusque Regni concernentibus, Tractandis & Communicandis,
Venire valeant liberè & quietè,
Idémque Episcopus & alii praedicti in Regnum nostrum Angliae, occasionibus praemissis, de Licentia nostra, venerint, & de Materiis praedictis, cum certis Commissariis nostris, apud Civitatem nostram Eborum, Tractaverint & Appunctuaverint, & super certis Articulis, Praemissa concernentibus, Concordaverint,
Ac idem Consanguineus noster desideret quòd idem Episcopus penes Magnum Concilium nostrum, apud Civitatem nostram Londoniae, vel alibi, ubi dictum Concilium nostrum fuerit, super quibusdam aliis Articulis, Commodum utriusque Regni concernentibus, Tractaturus & Communicaturus venire possit,
Nos, consideratione Praemissorum, & ad instantiam praefati Consanguinei nostri, de assensu Concilii nostri, suscepimus ipsum Episcopum, in dicta Civitate Eborum jam existentem, penes dictum Concilium nostrum, apud dictam Civitatem nostram Londoniae, vel alibi ubi idem Concilium nostrum fuerit, transeundo, ibidem morando, & super praemissis Tractando & Communicando, & exinde ad partes proprias, per Terram, seu per Mare, cum Hominibus & Servientibus suis, usque ad Numerum Triginta Personarum, & infra (cujuscumque Statûs, Gradûs, Ordinis, Dignitatis, seu Conditionis fuerint) necnon Equis, Bonis, & Hernesiis suis quibuscumque, absque impedimento vel arestatione quacumque Marquae, Reprisaliae, Debiti, Compoti, seu alterius Contractûs cujuscumque, redeundo, in Salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales,
Et ideò vobis Mandamus &c.
Non inferentes &c.
Et si quid &c.
Nolentes autem hunc nostrum salvum Conductum, Delicto alicujus Personae, secum existentis, Infringi, set Delinquens, prout justum fuerit, Puniatur,
Si verò, infra tempus Durationis praesentis nostri Salvi Conductûs, contingat praedictum Episcopum, vel aliquem, seu aliquos, Hominum & Servientum suorum praedictorum, ex Corporis gravitate seu Infirmitate detineri (quod absit) volumus quòd idem noster Conductus in omnibus illaesus servetur & integer, usque ad Mensem postquam de Infirmitate sua plene convaluerit vel convaluerint;
Proviso semper quod praedictus Episcopus, ac Homines & Servientes sui praedicti, benè & honestè se habeant & gerant erga Nos & Populum nostrum, & quicquam, quod in nostri seu Populi nostri dampnum vel praejudicium cedere valeat, non attemptent aut facere vel attemptare praesumant;
Ita tamen quòd idem Episcopus praesentes Literas nostras de Salvo Conductu, ante introitum vel in exitu suo cujuslibet Civitatum, Villarum firmatarum, Castrorum, & aliorum Fortalitiorum nostrorum, Majoribus, Ballivis, Capitaneis, seu Custodibus eorumdem demonstret, si super hoc fuerit requisitus.
In cujus &c. usque ad Primum Diem Maii proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto die Februarii.
Per Concilium.
[Feb. 5.] Release of 10,000 marks to the K. of Scotland, who is about to marry Joan, daughter of the late earl of Somerset. Westm.
O. x. 322. H. iv. p. iv. 107.
De Summa 10000 M. Marcarum, Regi Scotiae, consideratione Matrimonii praefati, Relaxanda.
An. 2. H. 6. Pen. Cler. Pell.
Henricus, &c. Venerabili in Christo Patri, Episcopo Dunolmensi, Cancellario nostro, Salutem.
Cùm nuper,
In quodam Tractatu, habito de & super Liberatione finali carissimi Consanguinei nostri Jacobi Regis Scotorum, inter certos nostros Commissarios ex una parte, ac Ambassiatores quosdam, pro & ex parte Regni Scotiae, ad Regnum nostrum Angliae propter ea destinatos ex altera,
De Avisamento Concilii nostri, inter caetera, Concordatum sit & Appunctuatum quòd praefatus Jacobus Rex, Haeredésve, aut Successores sui, Scotorum Reges, benè & fideliter solvet, seu solvent, Nobis, nostrísve Haeredibus seu Successoribus nostris, aut eorum Deputatis seu Deputandis,
In Ecclesià Sancti Pauli Londoniae, in Regno nostro Angliae, pro Sumptibus & Expensis praefati Jacobi Regis de tempore, quo stetit in Regno nostro Angliae & alibi in nostra & Progenitorum nostrorum Praesentia, & etiam stabit usque in diem quo Ingressus fuerit Regnum Scotiae, vel per eum stetit quo minus ingrediatur,
Quadraginta Milia Librarum, bonae & legalis Monetae Anglicanae; videlicet,
In Ecclesia Sancti Pauli praedicti, Decem Milia Marcarum, Monetae praedictae, infra Sex Menses computandos a Primò Die Ingressûs sui in Regnum Scotiae, vel per eum stetit quo minus ingrediatur,
Et, quolibet Anno extunc sequente, incipiendo Annum a fine Anni, computandi a Primo Die Ingressûs sui supradicti, seu a die quo per eum stetit ut praedicitur, infra Sex Menses, a Principio cujuslibet Anni computandos, in Ecclesiâ Sancti Pauli Londoniae praedictâ, Decem Milia Marcarum, quousqne dicta Quadraginta Milia Librarum fuerunt plenariè & integrè persoluta,
Ac insuper quòd, pro Securitate Solutionis dictarum Quadraginta Milia Librarum, Dominus Jacobus Rex, seu Commissarii Regni Scotiae, ante ultimum diem Martii, realiter & de facto, Dabit & Liberabit, seu sic Dabunt & Liberabunt, in Civitate Dunolmensi, Commissariis & Deputatis nostris, aut Haeredum, seu Successorum nostrorum, certos Obsides, ac Litteras Obligatorias Quatuor Villarum Regni Scotiae, in dicto Appunctuamento expressatarum, ac suas proprias, ante ipsius Recessum a Regno nostro Angliae fiendas, & etiam, post ipsius Ingressum in Regnum Scotiae, Iterandas & Renovandas, prout in Litteris ipsis, exindè confectis, pleniùs continetur,
Nos,
Considerantes Matrimonium inter praefatum Jacobum Regem &, carissimam Consanguineam nostram, Johannam Filiam Comitis Somersettae, dùm vixit Consanguinei nostri, post hujusmodi Appunctuamentum Factum & Solempnizatum,
Et volentes ea propter mitiùs & favorabiliùs agere cum eodem,
Decem Milia Marcarum, de praefatis Quadraginta Milibus Librarum praedictarum,
Illa (videlicet) Decem Milia Marcarum, quae juxta Tenorem & Continentiam praedicti Appunctuamenti Nobis, aut Nostris Haeredibus, seu Successoribus, ut praemittitur, Sexto & ultimo Termino praedicto sunt solvenda,
Praefato Jacobo Regi, & ipsius Haeredibus, & Successoribus, Occasione praemissâ, & de avisamento Concilii nostri Pardonaverimus, Remiserimus, & Relaxaverimus,
Ac ipsum, suósque Haeredes, & Successores, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, Regibus Angliae futuris, imperpetuùm de Decem Milibus Marcarum praedictis Acquietaverimus & Exoneraverimus,
Salvo Nobis, dictisque Haeredibus, & Successoribus nostris, omni Jure nostro, tàm in Residuo Summae Quadraginta Milium Librarum praedictarum; videlicet,
Quoad Quinquaginta Milia Marcarum, quam tantummodo Summam, vigore Primi Articuli in dicto Appunctuamento contenti, & Litterarum Obligatoriarum seu aliarum Securitatum, ad Corroborationem ejusdem factarum seu fiendarum, de praedicto Jacobo Rege, Terminis ad hoc assignatis, peti & levari Voluimus,
Quàm etiam in Litteris habuimus Obligatoriis & Securitatibus praedictis, quoad residuum antedictum,
Vobis Mandavimus quòd Litteras inde sub Magno Sigillo nostro in forma debita fieri faciatis.
Dat. &c. apud Westm.
Dors.
Decimo Tertio Die Februarii, Anno Secundo, apud Westmonasterium, Concessum fuit quòd fiat Warrantum Cancellario, de faciendo Litteras Regis Patentes ut infra patet.
Praesentibus,
Dominis
,
Duce Gloucestriae,
Archiepiscopo Cantuariensi,
Londoniae,
Wintoniae,
Et Wygorniae,
Episcopis,
Comite Warrewicae,
Cromewell,
Fitz Hugh,
Hungerford,
Cancellario,
Thesaurario,
Et Custode Privati Sigilli.
Feb. 8. The K. orders H. abp. of Canterbury to send to the Tower of London Robert Giresme, bp. elect of Meaux, delivered into his custody by the late K. Letter ordering the constable of the Tower to receive him. Westm.
O. x. 318. H. iv. p. iv. 105.
De Recipiendo Electum Meldensem in Turrim Londoniae.
An. 2. H. 6. Claus. 2. H. 6. m. 19.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Venerabili in Christo Patri, H. eadem gratiâ, Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem.
Ibid.
Mandamus vobis quòd Robertum Giresme, Electum Meldensem de Francia, Custodiae vestrae per Carissimum Dominum & Patrem nostrum Defunctum nuper Commissum & in Custodia vestra existentem, Constabulario Turris nostrae Londoniae, vel ejus Locumtenenti ibidem, liberetis indilatè,
Cui Mandavimus quòd ipsum Robertum a vobis reciperet, cùm ipsum, ex parte nostra, ei deliberare velitis,
Volumus enim &, de assensu & avisamento Magni Concilii nostri, Concedimus vos de Custodia praedicti Roberti penitùs exonerari,
Teste melpso apud Westmonasterium, octavo die Februarii, Anno Regni nostri Secundo.
Per Concilium.
Rex Constabulario Turris suae Londoniae, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Mandamus vobis quòd Robertum Giresme, Electum Meldensem de Francia, Venerabili in Christo Patre, Henrico Archiepiscopo Cantuariensi, cùm ipsum Robertum vobis, ex parte nostra, Deliberare voluerit, Recipiatis indilatè,
Et ipsum, salvò & securè, in Turri praedicta custodiatis, quousque pro ejus Deliberatione aliter duxerimus ordinandum;
Mandamus enim praefato Archiepiscopo quòd praefatum Robertum, ex parte nostra, vobis liberet.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Februarii.
Per Concilium.
Feb. 14. Warrant for the allowance to Thomas de Strykeland, bearer of the banner of S. George at Agincourt, of 14l. 4s. 10 ½d. for plate pledged to him by the K., and broken. Westm.
O. x. 318. H. iv. p. iv. 106.
Pro Vexillifero in Conflictu de Agencourt.
Au Roy nôtre Soverain Seigneur, & a les Tresgracious Seigneurs de son Conseil.
An
. 2. H. 6.
Supplie treshumblement, un Povere Esquier, Thomas de Strykeland,
N'agairs Baniour de la Baner de Saint George de le Tresnoble Roy Henry Quint, que Dieu assoile,
Que Plese a vôtre bon Grace considerer le long Service, que le dit Suppliant fesoit au dit n'adgairs Roy, es parties dela le Meer, depuis son Arivale a Harflew, & a la Bataille de Agincourt, & depuis jusques le temps que la Citee Roen estoit gaignes,
Et le dit Suppliant nulle Regarde unquore avoit pur son Labour le Jour du dit Bataile, aucun Paiement de ses Gages si non pur un dymy An,
Et coment, a present, le dit Suppliant est trove en Errerages, en son Accompt, en l'Eschequier, en la Somme de xiv l. iv s. xd. Ob. Pur certein Vessell d'Argent rumpitz, a lui mettez en Gage par le dit n'agairs Roy,
Lequell Vessell mesme le Suppliant ad Venduz, & Money, ent pris & retenuz, il as Espenduz en le Service au dit n'agairs Roy,
Et sur ceo plese a voz tressages discretions, a la reverence de Dieu, & pour merit d'Alme du mesme le Roy, Granter a dit Suppliant les diz xiv l. iv s. x d. Ob. en regarde de son Service, & en Partie de Paiement de ses Gages a Lui duez par le dit n'adgairs Roy, & sur ce Graunter Garrant sufficiante, direct a les Tresorer & Barons de l'Eschequier, pur Descharger le dit Suppliante, & Lui faire Quit, en mesme l'Eschequier, envers le Roy, de les xiv l. iv s. x d. Ob. susdites, & ce pur Dieu & en Oeure de Charitee.
Dors.
Decimo Quarto Die Februarii, Anno Secundo, apud
Westmonasterium, Concessa fuit praesens Supplicatio in forma qua petitur, & Warantum Thesaurario & Baronibus de Scaccario de exonerando infrascriptum Strikeland de xiv l. iv s. x d. ob. in Compoto suo reddito ut infra.
Praesentibus.
Domini s
,
Duce Gloucestriae,
Archiepiscopo Cantuariensi,
Londoniensi,
Wyntoniensi,
Norwicensi,
Episcopis,
Comite Warrewicae,
Cromewell,
Cancellario,
Thesaurario,
Et Custode Privati Sigilli.
Ista Billa concessa fuit dicto Strikeland in plenam Solutionem Red. sibi per Regem defunctum debit.
Ad Relationem Custodis Privati Sigilli.
Feb. 14. Thomas Whitgreve and John Eltonhed are ordered to arrest ships for the passage of Edmund earl of March to Ireland. Westm.
O. x. 319. H. iv. p. iv. 106.
De Navibus providendis pro Comite Marchiae.
An. 2. H. 6. Pat. 2. H. 6. p. 2. m. 24. dors.
Rex, dilectis sibi, Thomae Whitgreve, & Johanni Eltonhed, Salutem.
Sciatis quòd Assignavimus vos ad tot Naves, quot pro Passagio Edmundi Comitis Marchiae, & Retinentiae suae, versus partes Hiberniae necessariae fuerint, in Portubus Bristolliae, Bruggewater, & Liverpole, & in singulis Portubus, eisdem Portibus adjacentibus, pro Denariis nostris in hac parte rationabiliter solvendis, Arestandum & Capiendum;
Et ideò vobis Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Magistris, & Marinariis Navium, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd vobis, & alteri vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, Auxiliantes, & Obedientes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Februarii.
Per Concilium.
Feb. 20. Obligation of the provost and commonalty of Dundee for the performance of the treaty with England. Dundee. Similar obligations of the commonalty of Aberdeen, dated Perth, 18 Feb.; Edinburgh, dated 16 Feb.; and Perth, dated 20 Feb.
O. x. 325. H. iv. p. iv. 108.
Obligatio Villae de Dunde.
An. 2. H. 6. Ex Autogr.
Universis, praesentes Literas inspecturis seu audituris, pateat & sit Notum quòd,
Cùm nuper,
De & super Liberatione, Serenissimi Principis & Domini nostri, Domini Jacobi Regis Scotorum, inter Serenissimum Principem Henricum Regem Angliae, de avisamento Concilii sui, ex unâ Parte, & dictum Dominum Jacobum ac certos Ambassatores Regni Scotiae, ad Regnum Angliae, occasione Liberationis hujusmodi, transmissos, ex alterâ,
Inter caetera, Concordatum, Appunctuatum, & Conclusum existat, quòd dictus Dominus Jacobus Rex solvet praefato Henrico Regi Angliae, ipsiúsve Successoribus & Haeredibus, aut eorum Deputatis, seu Deputandis, in Ecclesia Sancti Pauli Londoniae in Angliâ Quadraginta Milia Librarum, bonae & legalis Monetae Angliae; videlicet,
In Ecclesia Sancti Pauli praedicta, Decem Millia Marcarum, Monetae praedictae, infra Sex Menses, computandos a primo die primi sui Ingressûs in Regnum suum Scotiae, vel per ipsum steterit quo minus ingrediatur,
Et quolibet Anno, extunc sequente, incipiendo annum a fine anni, computandi a primo die Ingressûs sui praedicti, in Ecclesia Sancti Pauli praedictâ, Decem Millia Marcarum, quousque dicta Quadraginta Millia Librarum fuerint integrè persoluta,
Ac quòd, pro Securitate Solutionis praedictae fiendae, praedictus Dominus Jacobus Rex literatoriè, sub suo Sigillo, se obliget, caeterique ponantur Obsides, & Literae etiam Quatuor Burgorum sive Villarum Regni Scotiae concordatarum (videlicet) de Edinburgh, Perth, Dunde, & Abbirden, obligatoriae praefato Regi Angliae tradantur & liberentur,
Nos, Praepositus & Ballivi Burgi sive Villae de Dunde praedicti, ac Communitas ejusdem,
Ad Sonum Campanae, ut moris est, in Domo nostrâ communi ad infrascripta specialiter congregati, & Communitatem nostrae Villae facientes,
Ac considerantes praefati Domini nostri Regis Liberationem, non solùm nobis, sed etiam toti Regno Scotiae pro ipsius bono Regimine desideratissimam, & ipsius Adventum, a multis diebus expectatum, Nobis & toti Regno suo fore Jocundissimum,
Ac propterea volentes praedicta Appunctuamenta & Conclusa, quantum ad Nos, cum effectu, exequi & perimplere,
De praefati Domini Regis Consensu & Voluntate, scienter, spontè, & in veritate, dicimus, fatemur, ac, nomine nostro omnium & singulorum, & Communitatis nostrae praedictae, Recognoscimus, si praefatus Dominus Jacobus Rex noster, Loco & Termino seu Terminis appunctuato seu appunctuatis, non solverit & non observaverit, ut praedictum est, Nos & Successores nostros Obligatos praefato Regi Angliae, & ipsius Haeredibus & Successoribus, in Quinquaginta Millibus Marcarum, bonae & legalis Monetae Angliae,
Quam quidem Summam Quinquaginta Millium Marcarum, vice & nominibus nostrûm omnium & singulorum, ac Communitatis nostrae, pro Nobis, & Successoribus nostris, promittimus, & unusquisque nostrûm principaliter pro Se, Haerede, & Successore suo in solidum promittit, in casu non Solutionis & non observationis praedictarum, solvere dicto Henrico Regi Angliae, & Haeredibus suis, & ipsius Successoribus, vel eorum certo Nuncio, praesentes Literas, seu eorum Transumptum, deferenti vel habenti, in Ecclesia Sancti Pauli Londoniae, in Anglia, infra Mensem, computandum a Tempore seu Termino, quo primò praefatus Jacobus Rex noster in solvendo, contra Appunctuamentum, in eâ parte habitum, & superiùs recitatum, Defecerit, absque dilatione ulteriori,
Volumus insuper & Concedimus, per Praesentes, pro Nobis, & Successoribus nostris, ut ipse H. Rex Angliae praedictus, ipsiúsve Haeres, aut quivis Successor, possit (Fori Privilegio non obstante) Nos, & Successores nostros, & quemlibet nostrûm in solidum, & quem primum voluerit, vice & Nomine Communitatis nostrae, & ipsam Communitatem, ubique locorum atque terrarum, in omni Foro, & sub quocunque Judice, tàm Ecclesiastico, quàm Seculari, in omni Curiâ, ad Solutionem summae praedictae, in Parte, vel in Toto, convenire, non obstante vel praejudicante sibi ut, si Partem Debiti in Judicio vel extra exigerit vel reciperit ab aliquo nostrûm, non ideò miniùs possit ipsum eundem, vel etiam reliquos nostrûm, & quem nostrûm maluerit, ad Residuum Summae vel Debiti hujusmodi principaliter & in solidum convenire.
Promittentes Nos non probare Solutionem aut Liberationem hujusmodi Debiti fore, nisi per praesentes Litteras Inscisas vel Cancellatas, aut Acquitantiam, sub Magno Sigillo Regis Angliae, in hac parte conficiendam,
Pro Solutione verò supradicta, caeterisque Praemissis fideliter ac firmiter perimplendis, OBLIGAMUS Nos, & nostrûm quemlibet per se principaliter & in solidum, nomine & vice nostrae Communitatis praedictae, & nostram Communitatem, ac omnia Bona nostra propria & Communitatis nostrae antedictae, praesentia & futura, ubique Locorum & Terrarum inventa,
Renunciantes Exceptioni rei non sic gestae; Beneficio Laesionis, Restitutionis, & Circumventionis; Juris Canonici & Civilis auxilio; omni Statuto, Consuetudini, Privilegio; & omni Juri, per quod generalis Renunciatio reprobatur vel dicitur non valere; ac omnibus aliis Exceptionibus, Allegationibus, & Defensionibus, quae possunt contra praesentes Literas, vel Contenta tn eisdem, obici vel opponi.
In quorum omnium fidem & testimonium Sigillum nostrum Commune Praesentibus est appensum, apud praedictum Burgum de Dunde, Vicesimo Die Mensis Februarii, anno Domini Millesimo Quadringentesimo Vicesimo Tertio.
Sub Sigillo cereo albi coloris pendente a filo pergamenae.
Consimilis Obligatio villae de Aberdene, Data apud Perth, decimo octavo Februarii, anno Domini Millesimo Quadringentesimo Vicesimo Tertio secundum computationem Ecclesiae Scoticanae.
Sub Sigillo cereo rubei Coloris pendente a caudâ pergamenae.
Obligatio Villae de Edinburgh, dat. 16 Febr. 1423, 2 H. 6.
Obligatio Villae de Perth, Dat. 20 Febr. An. ut supra.
March 1. Power for the abbot of Beaulieu, sir Walter Pole, and John Blodwell, to negotiate an alliance with Alfonso K. of Aragon. Westm.
O. x. 319. H. iv. p. iv. 106.
De Tractando cum Alfonso Rege Aragonum.
An. 2. H. 6. Franc. 2. H. 6. m. 1.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Diligentia, dilecti Nobis in Christo, Abbatis de Bello Loco Ordinis Cisterciensis, fidelis nostri Walteri Pole Militis, & Magistri Johannis Blodwell Decretorum Doctoris, ad plenum confidentes,
De avisamento Concilii nostri Fecimus, Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus ipsos nostros Procuratores & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eisdem, Willielmo, Waltero, & Johanni, & Duobus eorumdem, plenam & liberam Potestatem, Facultatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale Faciendi, Ineundi, Tractandi, Firmandi, & Concludendi, Nomine nostro, & pro Nobis, Regnis, Terris, & Dominiis nostris, pro Nobis, & Successoribus nostris, ac pro nostris Subditis, Vassallis, & Adhaerentibus nostris, cum, Serenissimo Principe, Alfonso Rege Aragonniae, Siciliae &c. Fratre nostro Carissimo, pro Se, suisque Regnis, Terris, & Dominiis, Haeredibus, & Successoribus suis, ac suis Subditis, Vassallis, & Adhaerentibus, necnon cum alio, vel aliis, ad hoc ab ipso Fratre nostro, cum sufficienti & ydonea Potestate, Deputato, seu Deputatis, firmas & veras Amicitias, Confoederationes, & Ligas Imperpetuùm, vel ad Tempus, inter dictum Fratrem nostrum, ac Regna, Terras, & Dominia sua, suosque Haeredes & Successores, Subditos, Vassallos, & Adhaerentes nostros, sub cujuslibet Tenoris forma quae videbitur dictorum Nunciorum & Procuratorum nostrorum ac Duorum eorumdem Discretionibus expedire,
Tractatusque, per eos super hoc habitos, Amicitias, Pacta, Conventiones, Confoederationes, atque Ligas, Promissionibus, Juramentis, Stipulationibus, Obligationibus, sive Poenis, & aliis Securitatibus quibuscumque, hinc & inde Firmandi, Muniendi, Vallandi, & Roborandi, & Jurandi in Animam nostram quòd omnia, per eos, aut eorum Duos, super hiis Tractata & Concordata, tenebimus, & faciemus firmiter, constanter, & irrefragabiliter observari,
Similiáque Juramenta, Promissiones, Obligationes & Poenas ab alia Parte Petendi, Requirendi, & Recipiendi,
Ac insuper omnia alia & singula Gerendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis & circa ea fuerint necessaria seu quomodolibet oportuna,
Promittentes Nos, bonâ fide & in verbo Regio pro Nobis, & Haeredibus, Successoribus, Vassallis, Subditis, & Adhaerentibus nostris, Stabile, Ratum, & Firmum habituros totum & quicquid per dictos Procuratores & Nuncios nostros, aut Duos eorumdem, Actum, Tractatum, seu Gestum, in Praemissis & eorum singulis, fuerit, ac per nostras Patentes Literas, ad majus Robur, quando requiremur, Confirmare.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Primo die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 12. Letters of safe conduct for John de Moucy and William Barrognier, servants of the duke of Orleans. Westm. Four other letters of safe conduct for servants of the duke and of the count of Vendome, and for persons coming to the lords of Estouteville and Gaucourt, various dates.
O. x. 320. H. iv. p. iv. 106.
De Conductubus.
An. 2. H. 6. Franc. 2. H. 6. m. 6.
Rex, per Literas suas Patentes, per Quatuor Menses proximò futuros duraturas, Suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem & Defensionem suas speciales, Johannem de Moucy, Servientem Ducis Aurelianensis, in Regno Regis Angliae ad praesens existentem, versus partes Franciae transeundo, & deinde in dictum Regnum Regis Angliae se divertendo & redeundo, necnon Bona &c. prout in caeteris de Conductu Literis usque ad haec verba primitùs & tunc sic,
Et quòd ipse, existens in Villis, Castris, & Locis Regi obedientibus, quicquam, quod contra Tractatum Pacis Finalis, inter Regna Franciae & Angliae factae & conclusae, cedere possit, per Se, vel per alios, palàm vel secretè, minimè Dicat, Scribat, aut Dici vel Scribi procuret,
Quódque ipse in aliquo Civitatum, Castrorum, Villarum firmatarum, aut Fortalitiorum Regis, non moretur nisi per unam Noctem tantùm.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Martii.
Per Concilium.
Consimiles Literas Regis de Salvo Conductu habet
Guillielmus Barrognier, Serviens praefati Ducis, per idem tempus duraturas.
Per Concilium
.
Rex, &c. speciales, Petrum Sauvage, Consiliarium Ducis Aurelianensis, in Regno Regis Angliae ad praesens existentem, cum Quatuor Personis in Comitiva sua, versus Partes Franciae, ad praesentiam, Carissimi Avunculi Regis, Johannis Bedford, Regentis Regnum Regis Franciae, transeundo, nec- non Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper &c. prout supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Martii.
Per Concilium.
m. 4.
Rex, &c. speciales, Reginaldum Hue presbiterum penes Dominum Destouteville, ad portandum sibi argentum, ac alias Res sibi necessarias, veniendo, & in Regnum Regis Franciae redeundo,
Proviso semper &c. prout supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiij die Maii.
Rex &c. speciales, Hamonem du Chesne penes Dominum de Gaucourt, ad portandum sibi Argentum, & alias Res sibi necessarias, veniendo,
Proviso &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
m. 6.
Rex &c. speciales, Petrum Gonzelles, Johannem Houxime, Johannem Lesnelle, Huet de Voyere, & Petrum Gervoise, Servientes Comitis de Vendosme, cum Duobus Servientibus in Comitiva sua, extra Regnum Regis Angliae transeundo, & in idem redeundo;
Proviso semper quod &c. prout supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 15. Delivery of certain documents concerning the treaty with Scotland for the liberation of the K. of Scotland to John Stafford, treasurer of England. Westm.
O. x. 324. H. iv. p. iv. 108.
De Instrumentis, Redemptionem Jacobi Regis concernentibus, Custodiendis.
An. 2. H. 6. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta inter Johannem Londoniensem & Thomam Dunelmensem, Episcopos, & Willielmum Alnewyk Custodem Privati Sigilli, Metuendissimi Domini nostri Regis Angliae &c. Commissarios, unà cum aliis, per ipsum Dominum nostrum assignatos ad Conveniendum cum Jacobo Rege Scotorum, & aliis, & ad Recipiendum, pro Securitate certorum Appunctuamentorum, pro Liberatione dicti Regis Jacobi, Obsides, Literas obligatorias, & alia, in certo Appunctuamento, indè Londoniae facto, contenta, ex unâ Parte, & Magistrum Johannem Stafford Thesaurarium Angliae ex aliâ Parte,
Testatur quòd, in praesentiâ Dominorum de Magno Concilio praefati Domini Regis Angliae; videlicet, Illustrissimi Principis Humfridi Ducis Gloucestriae,
Reverendissimi Patris Henrici Wyntoniensis Episcopi,
Radulphi Cromwell,
Johannis le Scrop
,
Et Walteri Hungreford,
Militum & Consiliariorum praefati Domini nostri Regis Angliae,
In eodem Concilio praefati, Johannes Londoniensis, & Thomas Dunelmensis, Episcopi, & Custos Privati Sigilli, Liberârunt supradicto Thesaurario, ad opus dicti Domini nostri Regis custodienda, Commissiones, Appunctuamenta, Obligationes, Indenturas, & alia infrascripta; videlicet,
Commissionem Gubernatoris Regni Scotiae, factam W. Glasguensi Episcopo & aliis, ad Tractandum, cum quibuscunque Commissariis Regis Angliae, de & super Deliberatione Jacobi Regis Scotorum.
Appunctuamentum, factum Eborum super Liberatione ejusdem.
Aliud Appunctuamentum, factum Londoniae super Liberatione ejusdem.
Obligationem dicti
Jacobi Regis Scotorum, factam in Anglia, de Quadraginta Milibus Librarum.
Obligationem
Villae de Perth.
Obligationem Villae de Abirdene.
Obligationem Villae de Dunde.
Obligationem Villae de Edyngburgh.
Literam Obsidum, sub eorum Sigillis, Testimonialem super eorum Juramento.
Literam
Walteri Stewart, super Consensu suo quòd Filius suus remaneat Obses.
Literam
Andreae Gray consimilem.
Literam
Willielmi Hay consimilem.
Literam
Johannis Lyon consimilem.
Indenturam, sub Secreto Sigillo
Jacobi Regis Scotorum, factam in Anglia, super Traditione Obsidum, Obligationum, & Juramenti sui praestatione.
Indenturam, Factam inter
Londoniensem & Dunelmensem Episcopos & alios Regis Commissarios ex unâ Parte, & Robertum Hiltonem Vicecomitem Eborum, super Liberatione Obsidum, factâ eidem Vicecomiti.
Obligationem
Jacobi Regis Scotorum, sub Magno Sigillo suo, factam in Scotiâ, de Quadraginta Milibus Librarum.
Literas confirmatorias
Jacobi Regis Scotorum sub Magno Sigillo suo, factas in Regno suo Scotiae, super Appunctuamento facto Londoniae.
Commissionem praefati
Jacobi Regis Scotorum, factam sub Magno Sigillo suo Willielmo Scot, ad Tradendum Cancellario Angliae Literas Confirmatorias super Appunctuamento &c. & ad Recipiendum Litteras consimiles Regis Angliae super Appunctuamento &c.
Indenturam, factam sub Sigillo Secreto
Regis Scotorum in Anglia, super Treugis generalibus, per Terram, & per Mare, duraturis per Septennium, concordatis inter ipsum Regem Scotorum & Commissarios Regis Angliae.
Et aliam Indenturam consimilem, factam sub Magno Sigillo suo in Scotia, super Treugis praedictis.
In cujus rei Testimonium Partes praedictae Partibus hujus Indenturae Sigilla sua alternatim apposuerunt.
Dat. apud Westmonasterium, Quinto decimo die Mensis Martii, anno Regni Regis Henrici Sexti post Conquestum Secundo.
Sub tribus Sigillis, rubei Coloris, pendentibus a caudis pergamenae.
March 28. Obligation of James K. of Scotland for the payment of 40,000 marks to the K. of England.
O. x. 326. H. iv. p. iv. 109.
Obligatio Jacobi Regis Scotorum de Quadraginta Milibus Librarum.
An. 2. H. 6. Ex Autogr.
Jacobus, Dei gratiâ, Scotorum Rex, Omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos, Jacobus Rex Scotorum praedictus, Tenemur & firmiter Obligati sumus, Serenissimo Principi, Domino Henrico Regi Angliae in Quadraginta Milibus Librarum, Legalis Monetae Angliae, Solvendis eidem Domino Henrico Regi, ipsiúsque Haeredibus & Successoribus, ejus aut eorum certo Nuncio seu Deputato in Ecclesia Sancti Pauli Londoniae in Anglia; videlicet,
Decem Milibus Marcarum infra Sex Menses, computandos a Primo Die primi Ingressús nostri in Regnum nostrum Scotiae, vel a Primo Die quo per Nos steterit quo minus ingrediamur ipsum Regnum nostrum,
Et, quolibet Anno, extunc sequente, incipiendo Annum a fine Anni, computandi a Primo Die Ingressûs nostri praedicti, aut quo poterimus ingredi, infra Sex Menses, a Principio cujuslibet Anni computandos, in Ecclesia Sancti Pauli praedicta, Decem Milibus Marcarum, quousque dicta Quadraginta Milia Librarum fuerint plenariè & integrè persoluta,
Ad quam quidem Solutionem, dictis Diebus sive Terminis & Loco, benè & fideliter, ut praedicitur, faciendam, Obligamus Nos, ac Haeredes, & Successores nostros, Reges Scotorum quoscunque, ac omnia Bona nostra, mobilia & immobilia, praesentia & futura, ubicunque locorum & terrarum reperta,
Nósque, ac dictos Haeredes, & Successores nostros praedictos, atque Bona nostra praedicta, in hac parte, Submittimus Juribus & Cohercionibus, Ritibus & Compulsionibus, Statutis & Consuetudinibus, ac Mero Examini Curiae Camerae Domini nostri Papae, suique Auditorum, Viceauditorum, caeterarúmque aliarum Curiarum, tàm Ecclesiasticarum, quàm Secularium, ubilibet constitutarum, & cujuslibet earumdem, in qua seu quibus praesentes nostrae Literae Obligatoriae, aut earum verum & auctenticum Transumptum ostendi contigerit seu produci,
Renunciantes palàm & expressè omni & cuilibet Juri, tàm Canonico, quàm Civili, Divino & humano, Scripto vel non Scripto, Novo & Veteri, Generali & Speciali, Edito vel Edendo, Promulgato vel Promulgando, Statutis & Consuetudinibus quibuscunque, Exceptioni doli mali & metûs, ac non numeratae Pecuniae, in Factum Actioni, Condictioni indebiti sine causa, vel ex injusta, Privilegio Fori, Feriisque Messium & Vindemiarum, Litteris & Rescriptis Papalibus, jam concessis vel in antea concedendis, impetratis vel impetrandis, & generaliter omnibus aliis & singulis Juribus, & Beneficiis, & Defensionibus quibuscunque, per quae seu quod contra praesentes nostras Litteras Obligatorias venire possemus, seu Modo aliquo Nos Juvare,
In quorum omnium & singulorum testimonium Sigillum nostrum Praesentibus apponi fecimus.
Dat. sub Sigillo nostro Secreto, Vicesimo octavo die Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo quarto, & Regni nostri Decimo octavo.
Sub Sigillo rubeo, pendente a Caudâ Pergamenae.
March 28. Indenture for the delivery of David, son and heir of the earl of Athol, Thomas earl of Moray, Alexander earl of Crawford, and 24 other hostages, by the Scotch K., with the above obligations of Dundee, &c. Durham.
H. iv. p. iv. 109.
Indentura, sub secreto Sigillo Jacobi Regis Scotorum facta in Anglia, super Traditione Obsidum, Obligationum, & Juramenti sui praestatione.
An. 2. H. 6. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta inter Serenissimum Principem Jacobum Regem Scotorum ex Parte unâ, &, Venerabiles in Christo Patres, Johannem Londoniensem, & Thomam Dunelmensem, Episcopos, Henricum Northumbriae, & Radulphum Westmerlandiae, Comites, Ricardum Nevil Custodem West-Marchiae Angliae versus Scotiam, Willielmum Alnewyk Custodem Privati Sigilli, Thomam Dominum de Dacre, Johannem Baronem de Graystock, & Robertum Umfrevil Militem, Commissarios, Christianissimi Principis, Henrici Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, ad Infrascripta Deputatos, ex Parte alterâ,
Testatur quòd idem Jacobus Rex eisdem Commissariis,
Juxta vim, formam, & effectum, ac in Partem Executionis ejusdem Concordiae & Appunctuamenti, super Liberatione suâ nuper conclusi & facti, inter Commissarios & Deputatos dicti Regis Henrici, ex Parte unâ, & Ambassiatores seu Commissarios Regni Scotiae, ex alterâ,
Tradidit, Dedit, & Liberavit, pro Securitate Solutionis Summae Quadraginta Milium Librarum, bonae & legalis Monetae Angliae, ad Locum, Dies, & Terminos in dicto Appunctuamento contenta, ac plenae & integrae Executionis & Complementi omnium & singulorum, in praedicto Appunctuamento contentorum, Obsides & Personas Obsidum, aestimatas, per Partem dicti Jacobi Regis, in Valore Annuo Reddituum, ad Summas infrascriptas; videlicet,
David Primogenitum & Haeredem Comitis Atholiae reddituatum ad xii C. Marc.
Thomam Comitem Moraviae ad M. Marc.
Alexandrum Comitem Craufordiae, ad M. Marc.
Duncanum Dominum de Argill, ad xv C. Marc.
Willielmum Primogenitum & Haeredem Domini de Dalketh, ad xv C. Marc.
Gilbertum Primogenitum & Haeredem Willielmi Constabularii Scotiae, ad viii C. Marc.
Robertum Marescallum Scotiae, ad viii C. Marc.
Robertum Dominum de Erskyn, ad M. Marc.
Walterum Dominum de Driltone, ad viii C. Marc.
Thomam Boyd de Kilmernoch, ad D. Marc.
Dominum Patricium de Dunbarre Dominum de Camnok, ad D. Marc.
Alexandrum Dominum de Gordonne ad iv C. Marc.
Obsides aliàs concordatos, ac vice & loco aliorum absentium etiam aliàs concordatorum Obsidum, quorum Nomina continentur in quadam Cedulâ, dicto Appunctuamento annexâ,
Dominum Willielmum de Abbirnetby, ad D. _ Marc.
Jacobum _ de Dunbarre Dominum de Frendrath, ad D. Marc.
Andream Gray de Foullis, ad vi C. Marc.
Dominum Robertum de Levinston, ad iv C. Marc.
Johannem Lyndesay ad D. _ Marc.
Dominum Robertum de Lille, ad iii C. Marc.
Jacobum Dominum de Caldor, ad iv C. Marc.
Jacobum Dominum de Cadzo, ad D. Marc.
Dominum Willielmum de Rothvane, ad iv C. Marc.
Willielmum Olyfaunt Dominum de Abirdalgy, _
Georgium Primogenitum & Haeredem Hugonis Cambel ad iii C. Marc.
Robertum Primogenitum & Haeredem Domini Roberti de Mautalent, ad iv C. Marc.
David Meignes, ad ii C. Marc.
David de Ogilby ad ii C. Marc.
Patricium Primogenitum & Haeredem Domini Johannis Lyon, ad iii C. Marc.
Necnon Literas suas Patentes Obligatorias, Magno Sigillo suo sigillatas, ac Quatuor Literas Obligatorias Quatuor Burgorum seu Villarum Regni Scotiae, Sigillis Communibus earumdem Villarum sigillatas; videlicet,
Unam, Villae de Edinburgh,
Aliam, Villae Perth, Villae Sancti Johannis communiter nuncupatae,
Tertiam, Villae de Dunde,
Et Quartam, Villae de Abirdene,
Ac insuper, quòd idem Jacobus Rex Promisit solempniter, in verbo Regis, & Juravit, ad Sancta Dei Evangelia, per eum corporaliter tacta, quòd omnia & singula, in dicto Appunctuamento pro ipsius Liberatione concordata & appunctuata, plenè & fideliter faciet & implebit, & quòd non faciet nec veniet in contrarium ipsorum, aut alicujus eorumdem, arte, ingenio, directè, vel indirectè, seu quovis exquisito colore,
Et, inter alia, quòd, infra Quatuor Dies, a Primo Die Primi Ingressûs sui in dictum Regnum Scotiae computandos, Literas suas Approbatorias ac Confirmatorias, de & super omnibus & singulis, ut praefertur, Concordatis & Appunctuatis, necnon quòd Literas suas Obligatorias ejusdem Tenoris, cujus sunt Literae suae Patentes Obligatoriae, de quibus supra fit mentio, utrasque, tàm Obligatorias, quàm Confirmatorias, suo Magno Sigillo sigillatas, Dabit, Tradet, & Liberabit praefato Regi Henrico, ipsiúsve Haeredibus, seu Successoribus, aut Cancellario Angliae pro tempore existenti, aut eorum Deputatis seu Deputandis, aut Henrico Comiti Northumbriae, seu Priori Ecclesiae Cathedralis Dunelmensis,
Ac Juramentum & Promissionem supradicta infra eosdem Quatuor Dies, Faciet, Repetet & Renovabit coram Commissariis dicti Regis Henrici, ad Videndum, Audiendum, & Interessendum in ea parte Deputandis.
In quorum omnium & singulorum Fidem & Testimonium huic Parti INDENTURAE, penes praefatum Regem Henricum remanenti, praefatus Jacobus Rex Secretum Sigillum suum mandavit apponi.
Dat. Dunelm. Vicesimo octavo die Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo quarto.
Sub Sigillo, rubei coloris, pendente a caudâ Pergamenae.
March 28. Truce for seven years between England and Scotland; neither party to assist the enemies of the other. Durham.
O. x. 328. H. iv. p. iv. 109.
Indentura, facta sub Sigillo secreto Regis Scotorum in Anglia, de Treugis, per Septennium duraturis.
An. 2. H. 6. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta inter, Serenissimum Principem, Jacobum Regem Scotorum ex Parte unâ, &, Reverendos in Christo Patres, Johannem, Londoniensem, & Thomam, Dunolmensem, Episcopos, Henricum Comitem Northumbriae Gardianum Orientalis Marchiae Angliae versus Scotiam, Radulphum Neville Comitem Westmorlandiae, Ricardum Neville Gardianum Occidentalis Marchiae Angliae versus Scotiam, Willielmum Alnewyk Custodem Privati Sigilli, Thomam Dominum de Dacre, Johannem Baronem de Graystok, & Robertum Umfrevill Militem, Commissarios, Christianissimi Principis, Henrici Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, ad Infrascripta sufficienter & legitimè Deputatos,
Prout ex eorum Commissionis Litteris,
Quarum Tenor sequitur, & est talis,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, Dominus Hiberniae, omnibus ad quos praesentes Litterae pervenerint Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De industria, fidelitate, & circumspectione, Venerabilium in Christo Patrum, J. Londoniensis, Thomae, Dunolmensis, Episcoporum, ac, Carissimorum Consanguineorum nostrorum, Henrici Northumbriae, Radulphi Westmerlandiae, Comitum, & Ricardi Nevyll Gardiani Westmarchiae, necnon, dilectorum nobis, Willielmi Alnewyk Custodis Privati Sigilli nostri, Thomae Domini de Dacre, Johannis Baronis de Greystok, & Roberti Umfravyll, pleniùs confidentes,
Ipsos, Octo, Septem, & Sex eorum, Facimus, Constituimus, & Assignamus nostros Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales,
Dantes eis, Octo, Septem, & Sex eorvm Potestatem, Auctoritatem & Mandatum speciale ad Tractandum, Concordandum, Firmandum, & Concludendum,
Cùm, Carissimo Consanguineo nostro, Jacobo Rege Scotorum, seu ejus aut Regni Scotiae Commissariis, Deputatis, & Nunciis, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Rege vel Regno Conjunctim vel divisim in hac parte habentibus vel habituris,
De & super Finali Pace & Perpetua, sive de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis generalibus sive particularibus, tàm per Terram, quàm per Mare, inter Nos, & Regna, Terras, Dominia, Ligeos, & Subditos nostra, & ipsum Regem Scotorum, & Regnum Scotiae, Terras, Dominia, Ligeos, & Subditos sua, Ineundis & Firmandis, per tanti temporis Spatium, sive ad Terminum, prout praefatis Commissariis, Deputatis, & Nunciis nostris, Octo, Septem, vel Sex eorum, videbitur, duraturis,
Et ad omnia alia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros praedictos, Octo, Septem, aut Sex eorum, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus rei testimonium has Litteras nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, Quartodecimo die Februarii, Anno Regni nostri Secundo.
Satis liquet,
Testatur quòd praedictus Jacobus Rex & Commissarii supradicti, in vim Potestatis eorum suprascriptae, Inierunt, Concordârunt, & Concluserunt, Iniunt, Concordant, & Concludunt bonas, firmas, indubias, & inviolabiles Treugas & Guerrarum Abstinentias seu Sufferentias, per Terram & per Mare, pro dictis Regibus eorumque Haeredibus, & Successoribus, ac eorum Regnis, Terris, Dominiis, necnon Vassallis, Ligiis, & Subditis eorum quibuscumque, duraturas, ab Ortu Solis Primi Diei Mensis Maii proximò futuri, per Septennium extunc proximò futurum (videlicet) usque ad Occasum Solis dicti Primi Diei ejusdem Mensis Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo Primo,
Quibus quidem Treugis, Guerrarum Abstinentiis Sufferentiisve, sic durantibus, Concordatum est, hinc & inde, quòd uterque dictorum Regum cessare faciet per Se, Vassallos, Ligios, & Subditos suos quoscumque, omnes Prisias Personarum, Bonorum, Villarum firmatarum, Fortalitiorum, & aliorum Locorum, omnes Pilerias, Roberias, Incendia, Demolitiones Domorum & Murorum, Prostrationes Arborum, tàm portantium Fructus, quàm aliarum quarumcumque, per omnia Regna, Terras, Dominia, seu Loca quaecumque, alteri eorumdem Subdita, Subjecta, seu quoquomodo Pertinentia, ac omnia alia Facta Guerrae, tàm per Terram, quàm per Mare.
Item, quòd nullus dictorum Regum, supradictis Treugis durantibus, Portabit, Faciet, Inferet, nec a Vassallis, Ligiis, seu Subditis suis quibuscumque Portari aut Inferri permittet alteri eorumdem Regum, in Regnis, Terris, Dominiis, seu Locis quibuscumque, ipsi alteri Regi Subditis, Subjectis, seu quoquo modo Pertinentibus, vel aliàs, per Terram, sive per Mare, Guerram, Dampnum, Molestiam, sive Gravamen.
Item, quòd, si, durantibus dictis Treugis, seu Guerrarum Abstinentiis, contingat aliquos Mercatores Peregrinos aut Piscatores, unius Partis vel alterius, navigando ex causa Mercandizandi, Peregrinandi, seu Piscandi, vi Tempestatis aut Ventorum impellente, Applicare in aliquo Portuum alterius Partis, non licebit alteri Parti aut ejus Subditis ipsos aut eorum Naves vel Bona Capere, set licebit eisdem sic Impulsis, & debent, unà cum earum Navibus & Bonis, liberè ab hujusmodi Portu, quamcitiùs commodè poterint, Recedere absque Impedimento quocumque per alteram Partem sibi dando:
Et, si aliquid factum vel attemptatum fuerit, in contrarium praesentium Treugarum, illud legitmè Reparabitur, ad pristinum & debitum Statum, per Partem illam, ex quâ seu per cujus Subditos sic Attemptatum fuerit, absque contradictione seu difficultate quacumque:
Et, si aliqui de una Parte capiant aliquod Fortalitium super aliam Partem, Ipse, super & adversus quem hujusmodi Fortalicium Captum fuerit, poterit illud Recuperare, per viam Facti, vel aliter quoquo modo, prout meliùs poterit; Et etiam poterit Punire Malefactores in ea parte secundùm exigentiam Casûs:
Et tenebuntur Conservatores Partis illius, cujus Subditus Fortalitium hujusmodi ceperit, Succurrere & Juvare ipsum, super & adversus quem hujusmodi Fortalitium Captum fuerit, quamcitiùs & quam diligentiùs poterit, ipsius Partis Offendentis expensis; vel, si magìs placuerit, Ipse, super quem hujusmodi Fortalitium Captum fuerit, requirere poterit & summare Regem & Conservatores alterius Partis quòd sibi Reddi faciant & Restitui dictum suum Fortalitium, & Malefactores, qui Fortalitium hujusmodi ceperint, Puniendos; quod ipsi, pro posse, facere & Perimplere tenebuntur, absque fraude, dolo, seu malo ingenio quocumque.
Item, Concordatum est quòd, si aliqui ex Vassallis, Ligiis, aut Subditis unius Partium praedictarum Deliquerint in Territorio alterius Partis, liceat Parti, in cujus Territorio sic Deliquerint, ipsos Capere & Punire secundùm Leges Patriae in quae Deliquerint, & exigentiam Delicti per ipsos commissi seu perpetrati:
Si verò illic Capti non fuerint, ut praemittitur, set Se retraxerint in Dominium ipsius Regis cujus sunt Subditi, Conservatores illius Partis requisiti tenebuntur Liberare Personas hujusmodi Malefactorum, Puniendas ut praefertur, Conservatoribus alterius Partis, hoc requirentis, Deputatis in Marchia ubi deliquerunt:
Si verò iidem Malefactores se occultaverint, latitaverint, seu effugerint, ita ut Capi non possint, Rex, cujus Subditi extiterint, debet eos mox, pro perpetuo Forbannire ab omnibus Locis suae Ditioni subjectis; quos extunc, nullo unquam tempore, Restituet, neque permittet ingredi vel inhabitare Loca, suae ut praefertur Ditioni subjecta, nisi Malefactores ipsi subierint Justitiam & plenè satisfecerint alteri Parti, contra quam sic attemptaverint, de Attemptato hujusmodi sive Delicto, per ipsos ut praefertur perpetrato:
Et, licet aliquis talis Malefactor sic Bannitus fuerit, seu, absque Bannitione, sic, ut praefertur, Captus extiterit, nichilominus tenebuntur Conservatores Partis illius, cujus idem Malefactor Subditus extiterit, Reparare Attemptata de Bonis hujusmodi Malefactoris quatenus se extendi poterunt:
Si verò idem Malefactor, sic Captus, sive Deprehensus, non habeat in Bonis unde Satisfacere valeat, hoc Casu eo graviùs Punietur & licet in Corpore:
Et quicumque Malefactorem hujusmodi scienter Receptaverit, Celaverit, aut Consilium ei dederit, Auxilium, seu Favorem, ad eandem, in omnibus, Satisfactionem & Poenam tenebitur, ad quam faciendam & subeundam teneretur hujusmodi Malefactor, si posset apprehendi.
Item, quòd, si (quod absit) aliquod in contrarium Praemissorum, seu praesentium Treugarum, aut alicujus eorumdem, per Terram, sive per Mare, fieri vel attemptari contigerit, per Hoc tamen praesentes Treugae non erunt, censebuntur, aut reputabuntur Ruptae, Infirmatae, vel adnullatae; set nichilominus in suo Robore permanebunt & Vigore, nec Guerrae pro eo fieri debent ab una Parte vel ab altera, nec Prisiae Personarum, nec Districtiones sive Captiones Bonorum, nec Obsidiones Villarum, Castrorum, aut Fortalitiorum, nec Homicidia, Murdra, aliáve quaecumque, in contrarium Praemissorum, a quocumque attemptari sive committi; set Reparabuntur & Renoventur in Statum pristinum & debitum Maleficia, Attemptata, & Interprisiae hujusmodi quaecumque per Conservatores & Commissarios illius Partis, cujus Subditi sic attemptaverint, offenderint, seu malefecerint, vel aliàs secundùm Modum superiùs recitatum:
Qui verò contrafecerit,
Videlicet, Movendo Guerram, seu Obsidendo Invadendo, aut Capiendo Villas vel Fortalitia, aut Faciendo Homicidia sive Murdra, propter aliquod Attemptatum ex parte altera, aut propter Auctoritatem & Decretum Conservatorum, faciendo Prisias Personarum, aut Districtiones seu Captiones Bonorum,
Eo ipso recidet a causa sua, & nichilominus Punietur juxta Delicti sui exigentiam, ac Restituet & reparabit alteri Parti omne Illud, in quo eam laeserit & ceperit ab eadem.
Item, quòd, si aliquis Subditorum unius Regum praedictorum Contrahat vel quasi, seu Delinquat vel quasi, infra Regnum, Terram, sive Dominium illius ex Regibus cujus idem Contrahens vel Delinquens est Subditus, & extunc, pro vitandâ Justitiâ, se Subtrahet & Effugiat in Locum quemcumque, subditum sive subjectum alteri ex eisdem Regibus, cujus Subjectus non extiterat, & illic deveniat Homo Ligius illius Regis, nichilominus Compelletur ad Respondendum, & Satisfaciendum, ac Subeundum Justitiam, de Debito seu Delicto suo hujusmodi, coram conservatoribus Treugarum utriusque Partis, aequè ut Satisfacturus & Subiturus fuisset si permansisset sub Fide & Ligiantia illius Regis, cujus Terram & Dominium effugit:
Si verò in solà Fugâ perstiterit, nec tamen devenerit Homo Ligius illius Regis in cujus Terram sic Confugit, eo Casu Remittetur & Restituetur illi Parti, cujus Ligius & Subditus fuerit, pro Justitia de eo, prout sibi videbitur, facienda.
Item, ut Treugae praedictae eo firmiùs & meliùs Conserventur, quo cuilibet ex Subditis Partium praedictarum, Conqueri volenti, liberior pateat facultas Justitiae suae prosequendae, Concordatum est quòd, si aliquis, ex Subditis unius Partium praedictarum, quidquam Depraedatus fuerit seu Attemptaverit infra Marchias aut Terram alterius Partis, &, post Depraedationem hujusmodi seu Attemptatum, fugiendo revertatur in Marchias sive Terram illius Partis cujus est Subjectus, licebit illi, contra quem sic attemptaverit (in recenti, videlicet, infra sex Dies, computandos a tempore Delicti sic attemptati sive commissi) Auctoritate praesentis Concordiae, absque aliis Litteris de salvo Conductu, Prosequi illum Malefactorem, &, Ipsum sic Prosequendo, intrare salvò & securè Marchiam sive Terram, in quam idem Malefactor se retraxerit; vel, si melius sibi videbitur, poterit, infra praedictos Sex Dies, vel etiam quandocumque postea, adire unum ex Gardianis Marchiarum alterius Partis:
Et idcirco Concordatum est quòd tàm Gardiani Marchiarum Angliae versus Scotiam, quàm Gardiani Marchiarum Scotiae versus Angliam, dare poterunt bonas & sufficientes Litteras de salvo Conductu (videlicet, quilibet Gardianorum unius Partis Litteras hujusmodi de salvo Conductu Subditis alterius Partis) pro veniendo ad Prosequendam Justitiam suam, penes Regem seu Consilium suum, in Conservatores illius partis, per cujus Subditum seu Subditos dicit se Laesum; factâ primitùs fide per eum coram ipso Gardiano quòd, omni dolo, fraude, & malo ingenio cessantibus, ad hoc solum petit Litteras hujusmodi de salvo Conductu, ut, juxta quod praefertur, prosequatur Causam & Justitiam suam, & quod eas efficaciter, quantum in se est, Prosequetur & prosequi intendit:
Et, quia dictae Treugae nondum Puplicatae sunt aut Congnitae plerisque ex Subditis dictarum Partium, & praesertim Navigantibus Mare, Concordatum est quòd utraque Partium Publicari faciet & Notificari dictas Treugas Subditis suis citra Primum Diem Mensis Maii proximò futurum; citra quem Diem, si quid per Subditos unius vel alterius Partium praedictarum, ad quorum notitiam dictae Treugae non pervenerint, fieri contingat, in contrarium Treugarum praedictarum, non veniet Reparandum tanquam Attemptatum contra Treugas antedictas:
Caeterùm, quia nonnulli Subditorum praefati Jacobi Regis Secesserunt in partes Franciae, qui illic sunt in praesenti, quos idcirco impedire & cohibere non posset quo minus ibi faciant & exerceant facta Guerrae, Protestatur & Declarat quòd non est intentionis suae Respondere de hujusmodi Factis eorum, nec quòd ipsi vel aliqui ex eis comprehendantur sub istis Treugis, donec semel Reversi fuerint in Terram suam; quos extunc deinceps Cohibebit a Factis Guerrae, durantibus Treugis supradictis.
Et sunt & erunt Conservatores Treugarum praedictarum, pro dictis Regibus, & eorum Regnis, Terris, Dominiis, ac Locis, & Personis quibuscumque, tàm per Terram, quàm per Mare; videlicet,
Pro Parte dicti Henrici Regis,
Humfridus Dux Gloucestriae
&c.
Thomas Dux Exoniae,
Edmundus Comes Marchiae,
Ricardus Comes Warrewici,
Henricus Comes Northumbriae,
Radulphus Comes Westmerlandiae,
Robertus Dominus de Wylughby
,
Omnes Admiralli Maris praedicti Regis Henrici,
Custodes Marchiarum Angliae versus Scotiam,
Robertus Umfraville & Walterus Hungerford
,
Milites.
Pro Parte vero praefati Regis Jacobi,
Murdacus Dux Albaniae,
Walterus Comes Atholiae,
Alexander Comes de Mar,
Archibaldus Comes de Wygeton,
Georgius Comes Marchiae,
Dominus Willielmus Constabularius Scotiae,
Johannes Dominus de Seton,
Thomas Dominus de Somervile,
Jacobus Dominus de Dalketh,
Johannes Forster,
Custodes Marchiarum Scotiae versus Angliam
,
Qui quidem,
Humfridus, Thomas,
Duces,
Edmundus, Ricardus, Henricus, Radulphus,
Comites,
Robertus,
Dominus,
Robertus, & Walterus,
Milites,
Murdacus,
Dux,
Walterus, Alexander, Archibaldus, Georgius,
Comites,
Johannes,
Dominus,
Jacobus, & Johannes,
Hinc inde habebunt plenum Posse, soli & in solidum, ac Custodes & Admiralli in Locis Custodiae & Admirallatûs suorum, ad Reparandum & Emendandum omnia Dampna, Attemptata, & Excessus facta & perpetrata contra Tenorem dictarum Treugarum & Puniendum Malefactores secundùm Casuum exigentiam.
In quorum omnium & Singulorum Testimonium atque Fidem huic Parti Indenturae, penes praedictum Regem Henricum remanenti, praefatus Jacobus Rex Sigillum suum Secretum apponi fecit.
Dat. Dunelm. Vicesimo Octavo Die Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo Quarto.
Sub Sigillo, rubei coloris, pendente a caudâ Pergamenae.
March 23. Commission to Henry Earl of Northumberland, warden of the East March, sir Robert Ogle, sir William Heron, and the sheriff of Northumberland, to conduct the K. of Scotland from Durham to Scotland. Durham.
O. x. 332. H. iv. p. iv. 111.
De Conducendo Regem Scotorum.
An. 2. H. 6. Scot. 2. H. 6. m. 5.
Rex, Carissimo Consanguineo suo Henrico Comiti Northumbriae Custodi Estmarchiae nostrae versus Scotiam, vel ejus Locumtenenti, ac, dilectis & fidelibus suis, Roberto Ogle, & Willielmo Heron, Militibus, ac Vicecomiti Northumbriae, Salutem.
Vobis Praecipimus & Mandamus quòd vos, Quinque, aut Quatuor ex vobis, cum decenti & sufficienti Numero Ligeorum nostrorum in Comitiva vestra, Carissimum Consanguineum nostrum, Jacobum Regem Scotorum a Civitate Dunelmensi usque Regnum Scotiae, cum omni quo valetis Honore, Conducatis,
Non permittentes sibi, aut suis in ejus Comitiva profecturis, ab aliquo Ligeorum nostrorum Impedimentum aliquod aut Obstaculum quoquomodo dari, quo minùs in dictum Regnum liberè & absque impedimento progredi valeat & transire.
Teste Rege apud Dunolm. Vicesimo Octavo Die Martii.
Per Concilium.
March 28. Commission to sir William Bowes, William Duncaster, and William Park, to receive the oath of the K. of Scotland. Durham.
O. x. 332. H. iv. p. iv. 111.
De Juramento Regis Scotiae requirendo.
An. 2. H. 6. Ibid.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Willielmo Bowes Militi, Willielmo Duncastre in Legibus Bacallario, & Willielmo Park Scutifero, Salutem.
Cùm in quodam Appunctuamento, de & super Liberatione Carissimi Consanguinei nostri Jacobi Regis Scotorum,
Inter Venerabilem Patrem, Philippum Wygorniensem Episcopum, ac, dilectos Clericos nostros, Johannem Stafford Thesaurarium nostrum Angliae, Willielmum Alnewyk Custodem Privati Sigilli nostri, & alios nostros Commissarios ac Deputatos, ex parte una, &, Venerabilem Patrem, Willielmum Glasguensem Episcopum, Johannem Abbatem de Balmorinach, Georgium Archidiaconum Glasguensem, ac alios Ambassiatores & Commissarios Regni Scotiae, ex altera, nuper concordato & concluso,
Contineatur, inter caetera, quòd dictus Jacobus Rex, infra Quatuor dies, a Primo die primi Ingressûs sui in Regnum Scotiae computandos, Promittet, solempniter & in verbo regio, & Jurabit, ad Sancta Dei Evangelia, per eum corporaliter tacta, quòd omnia & singula, in dicto Appunctuamento pro ipsius Liberatione Concordata & Appunctuata, plenè & fideliter faciet & perimplebit, & non faciet nec veniet in contrarium ipsorum Concordatorum & Appunctuatorum, aut alicujus eorumdem, arte vel ingenio, directè vel indirectè, seu quovis exquisito colore,
Nos (de industria & fidelitate vestris pleniùs confidentes) Vos & Duos vestrûm ad Petendum, Exigendum, & si oporteat, cum instantia Requirendum praedictum Juramentum modo & formâ praedictis,
Et ad omnia alia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in hac parte necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Et ideo Vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, & ea faciatis & expleatis in formâ praedictâ.
In cujus &c.
Teste Rege apud Dunolm. Vicesimo Octavo Die Martii.
Per Concilium.
March 28. Oath taken by David, son and heir of the earl of Athol, and 27 others, to remain in England as hostages for the Scotch K. Durham.
O. x. 335. H. iv. p. iv. 111.
Litera Obsidum, sub eorum Sigillis Testimonialis, super eorum Juramento.
An. 2. H. 6. Ex Autogr.
Nos,
David Primogenitus & Haeres Comitis Atholiae,
Thomas Comes Moraviae,
Alexander Comes Craufurdiae,
Duncanus Dominus de Argil,
Willielmus Primogenitus & Haeres Domini de Dalketh,
Gilbertus Primogenitus & Haeres Willielmi Constabularii Scotiae,
Robertus Marescallus Scotiae,
Robertus Dominus de Erskyn.
Walterus Dominus de Driltonne,
Thomas Boyd de Kilmernok,
Dominus Patricius de Dunbarr. Dominus de Camnok.
Alexander Dominus de Gordonne.
Dominus Willielmus de Albirnethy,
Hugo Dominus de Louet,
Jacobus de Dunbarr Dominus de Frendrach,
Andreas Gray de Foullis,
Dominus Robertus de Levinstonne,
Johannes Lyndesay,
Dominus Robertus de Lille,
Jacobus Dominus de Caldoz,
Jacobus Dominus de Cadize,
Dominus Willielmus de Rothuane,
Willielmus Olyfaunt Dominus de Abirdalgy,
Georgius Primogenitus & Haeres Hugonis Cambel,
Robertus Primogenitus & Haeres Domini Roberti de Mautalent,
David Meignez,
David de Ogibly,
Et Patricius Primogenitus & Haeres Domini Johannis Lyon
,
Universis Notum facimus, per Praesentes, nos, conjunctim, & divisim, Constituisse Nos, & Posuisse, ac Devenisse, & per Praesentes Devenire & Esse Obsides atque Plegios apud, Christianissimum Principem, Henricum Regem Angliae & Franciae &c. pro Serenissimo Principe Jacobo Rege Scotorum Domino nostro,
Necnon pro Summâ Quadraginta Milium Librarum, bonae & legalis Monetae Angliae, solvendarum praefato Regi Henrico, ad Locum & Terminos, limitatos in quodam Appunctuamento, inter praedictos Reges, de & super Liberatione praefati Domini nostri Ligii facto & concordato,
Et pro Securitate ac Complemento omnium & singulorum in dicto Appunctuamento contentorum,
Atque Jurasse, ad Sancta Dei Evangelia, per Nos corporaliter tacta, quòd, usque ad iplenariam in omnibus & finalem Executionem & Complementum omnium & singulorum, pro Liberatione dicti Jacobi Regis Appunctuamentorum & Concordatorum, inclusivè, benè & fideliter, absque fraude, dolo, seu malo ingenio, permanebimus & expectabimus penes praedictum Regem Henricum, & in ejus Potestate & Custodiâ, seu suorum Haeredum & Successorum, aut suorum in eâ parte Commissariorum & Deputatorum, & quilibet nostrûm sic permanebit & expectabit, nec abinde quoquo modo Recedemus, nec Recedet aliquis nostrûm, sine Licentiâ dicti Regis Henrici, aut Haeredum, seu Successorum suorum, sub Literis suis Patentibus, Magno Sigillo suo Sigillatis, nobis, juxta vim & effectum dicti Appunctuamenti, in Casu Mutationis & Subrogationis aliarum Personarum pro Personis nostris, nobis dandis,
Quódque, pro tempore quo erimus Obsides infra Regnum Angliae, nichil Dicemus, Scribemus, Procurabimus, Attemptabimus, seu Faciemus, nec Faciet aliquis nostrûm, quod quoquo modo esse poterit aut cedere in Dampnum seu praejudicium dicti Regis Henrici, aut Dominiorum seu Subditorum suorum,
Nec erimus in Consilio vel Auxilio quod aliquid tale fiat,
Et praesertim per quod veniri possit aut fieri, in toto, vel in parte, contra Appunctuamentum supradictum.
In quorum omnium & singulorum, sic ut supra scribuntur & recitantur, de nostrâ merâ, purâ, & spontaneâ voluntate, per Nos Actorum & Gestorum, Fidem & testimonium praesentibus Sigilla nostra apposuimus.
Dat. Dunelmi, Vicesimo octavo die Martii, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Vicesimo quarto.
Sigilla singula Plegiorum sunt appensa.
March 28. Promise of Andrew Gray, of Foulis, that his son Andrew shall go to England as a hostage. Foulis. Similar promises by John Lyon, Walter Steward, and William de Hay.
O. x. 334. H. iv. p. iv. 112.
Litera Andreae Gray, super Consensu suo, quod Filius suus remaneat Obses &c.
An. 2. H. 6. Ex Autogr.
Noverint Universi, per Praesentes, quòd Andreas Gray Filius ac jure Successorio & consuetudine Regni Scotiae Haeres mei Andreae Gray de Foulys unicus, de Consensu & Voluntate meis expressis, accedit in Regnum Angliae, ad remanendum ibidem Obses, unà cum aliis, pro Securitate Observationis nonnullorum Articulorum, nuper appunctuatorum pro Liberatione Serenissimi Principis Domini Jacobi Scotorum Regis:
Quem quidem Andream Gray, Filium & Haeredem meum praedictum, faciam & procurabo, quantum michi possibile existit, fidelem sic Obsidem, usque ad finale Complementum & Executionem omnium hujusmodi Appunctuatorum (salvo sibi Beneficio Transmutationis in formâ concordatâ) remanere:
Et, si contingat praefatum Andream Gray, Filium & Haeredem meum praedictum, contra formam Appunctuatorum hujusmodi Recedere, aut Se Subtrahere (quod absit) Ipsum, infra Mensem, a die quo michi primo de Recessu aut Subtractione hujusmodi quoquo modo innotuerit, in Potestatem & Custodiam, Serenissimi Principis, Henrici Regis Angliae & Franciae, ipsiúsve Haeredum, & Successorum, aut suorum Deputatorum, prout priùs fuerat, Reducam & Restituam; aut, infra eundem Mensem, in praedictas Potestatem & Custodiam Me Obsidem ipsius loco Reponam:
Promittens firmiter, in veritate & ex bonâ fide, quòd dictum Filium meum, sic Obsidem remanentem, nullâ ex causâ, in toto, vel in parte, Exhaeredem faciam; sed eidem Successionem suam illaesam, & illibatam, atque integram, usque ad ipsius Liberationem finalem inclusivè, secundùm modum appunctuatum conservabo:
Ad quae omnia & singula fideliter & firmiter perimplenda Obligo Me, Haeredes & Executores meos, ac omnia Bona mea, mobilia & immobilia, praesentia & futura; subiciens Me, Haeredes, & Executores meos, & Bona mea praedicta Cohertioni & Jurisdictioni cujuscunque Judicis, Ecclesiastici, vel Secularis.
In cujus rei testmonium Sigillum meum Praesentibus apposui.
Datae apud Foulis, Vicesimo octavo die Mensis Martii, Anno Domini Mil- lesimo, Quadringentesimo, Vicesimo quarto.
Sub Sigillo, albi coloris, pendente a caudâ pergamenae.
Consimiles, sub Datis subscriptis,
Johannis Lyon, super consensu suo, quòd Filius suus remaneat Obses &c.
Datae apud Glammys, vicesimo quarto die Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo octavo.
Walteri Steward, super consensu suo, quòd Filius suus remaneat Obses &c.
Datae apud Castrum meum de Methfen, vicesimo septimo die Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo quarto.
Willielmi de Hay super consensu suo quod Filius suus remaneat Obses &c.
Datae apud Dunde, ultimo die Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo quarto.
March 29. Receipt of the Scotch hostages by sir Robert Hilton, sheriff of York, from John bp. of London, Thomas bp. of Durham, and their colleagues. Durham.
O. x. 335. H. iv. p. iv. 112.
Indentura super liberatione obsidum.
An. 2. H. 6. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Testatur quòd Johannes Episcopus Londoniensis, Thomas Episcopus Dunelmensis, Henricus Comes Northumbriae, Radulphus Comes Westmerlandiae, Richardus Nevyl Custos Westmarchiae, versus Scotiam, Willielmus Alnewyk Custos Privati Sigilli Domini nostri Regis, Thomas Dominus de Dacre, Johannes de Graystok Miles, & Robertus Umfraville Miles, Commissarii praedicti Domini nostri Regis, pro Deliberatione Carissimi Consanguinei ejusdem Domini nostri Regis Jacobi Regis Scotorum Deputati, Deliberaverunt Roberto Hilton Militi, Vicecomiti Eborum,
David, Primogenitum & Haeredem Comitis Atholiae,
Alexandrum, Comitem Craufordiae,
Alexandrum Dominum de Gordonne,
Johannem de Lyndesay,
Patricium
, Primogenitum & Haeredem Domini Johannis Lyon,
Andream Gray de Foullis,
David de Ogilby,
Dominum Willielmum de Rothuane,
David Meignez,
Willielmum Olyfaunt, Dominum de Abirdalgy,
Thomam, Comitem Moraviae,
Robertum, Marescallum Scotiae,
Gilbertum
, Primogenitum & Haeredem Willielmi Constabularii Scotiae,
Robertum Dominum de Erskyn,
Jacobum de Dunbarre, Dominum de Frendraught,
Jacobum, Dominum de Caldor,
Willielmum, Primogenitum & Haeredem Domini de Dalketh,
Robertum de Lyle,
Walterum, Dominum de Driltonne,
Dominum Willielmum de Abirnethy,
Robertum
Primogenitum & Haeredem Domini Roberti Mautalant,
Duncanum Dominum de Argill,
Thomam Boyd, de Kylmernok,
Patricium de Dunbarre
Dominum de Camnok,
Georgium
Primogenitum & Haeredem Hugonis Cambel,
Jacobum
Dominum de Cadize,
Et Dominum Robertum de Levynston,
Obsides, pro praefato Jacobo Rege, praefato Domino nostro Regi, per eundem Jacobum Regem, traditos & liberatos, ad eosdem Obsides, juxta formam & effectum quorundam Brevium praedicti Domini nostri Regis, eidem Vicecomiti directorum, liberandos.
In cujus rei testimonium tàm praedicti Commissarii quàm praedictus Vicecomes praesentibus Sigilla sua alternatim apposuerunt.
Dat. Dunelmi, vicesimo nono die Martii, Anno Regni praedicti Domini nostri Regis Secundo.
Sigillum deest.
The K. orders Robert Waterton, constable of Pontefract Castle, to deliver David, son and heir of the earl of Athol, and nine other hostages, to Robert Scot, lieutenant of the constable of the Tower of London. Similar letters to sir Richard Hastynges, constable of Knaresborough Castle, to deliver Gilbert, son and heir of William, constable of Scotland, and five others ; and to sir Thomas Burton, to deliver Humfrey, son and heir of the lord of Dalketh, and six others, to Geoffrey Louther, lieutenant of the constable of Dover Castle. Westm.
O. x. 335. H. iv. p. iv. 113.
De Obsidibus Deliberandis & Recipiendis.
An. 2. H. 6. Claus. 2. H. 6. m. 8.
Rex, dilecto Armigero suo, Roberto Waterton, Constabulario Castri nostri de Pontfreyt, Salutem.
Quibusdam certis de causis, Nos & Concilium nostrum specialiter moventibus, vobis Mandamus quòd,
David Filium Seniorem & Haeredem Comitis d'Atholie,
Alexandrum Comitem de Crauford,
Alexandrum
Dominum de Gordonne,
Johannem de Lyndesay,
Patricium Filium
Seniorem & Haeredem Johannis de Lyon Chivaler,
Andream Gray de Foullis,
David de Ogilby,
Willielmum de Rothuane
Chivaler,
David Meignez,
Et,
Willielmum Olyfaunt Dominum de Abirdalgy,
Obsides, pro, Carissimo Consanguineo nostro, Rege Scotorum,
Vobis nuper, per Commissarios, pro Tractatu de Deliberatione ejusdem Consanguinei nostri assignatos, commissos, in Castro praedicto salvo Custodiendos,
Dilecto Nobis Roberto Scot, Locumtenenti Constabularii nostri Turris Londoniae, per Indenturas, inde inter Vos & praefatum Robertum Scot, Diem Deliberationis, & Receptionis Obsidum praedictorum & eorum Nomina Testificantes, debitè conficiendas, Liberetis,
Teste Rege apud Westmonasterium, xxi die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex, dilecto sibi, Roberto Scot, Locumtenenti Constabularii nostri Turris Londoniae, Salutem.
Quibusdam certis de causis, Nos & Concilium nostrum specialiter moventibus, Vobis Mandamus quòd,
David Filium Seniorem & Haeredem Comitis d'Atholiae &c. ut supra usque ibi Scotorum, & tunc sic, de, dilecto Armigero nostro, Roberto Waterton, Constabulario Castri nostri de Pontfreyt, per Indenturas, inde inter Vos & praefatum Robertum Waterton, diem Deliberationis & Receptionis Obsidum praedictorum & eorum Nomina Testificantes, debitè conficiendas, Recipiatis, & eos in Turri praedicta salvo Custodiri faciatis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex, dilecto & fideli Militi suo, Ricardo Hastynges, Constabulario Castri nostri de Knaresburgh, Salutem.
Quibusdam certis de Causis, Nos & Concilium nostrum specialiter moventibus, vobis Mandamus quòd,
Gilbertum Filium Seniorem & Haeredem Willielmi Conestable de Scotia,
Jacobum
Dominum de Caldor,
Robertum Filium
Seniorem & Haredem Domini Roberti Mautalent,
Robertum de Lyle,
Robertum Marescallum Scotiae
,
Et Dominum Willielmum de Abbirnethy,
Obsides, &c. ut in Primo Brevi mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex, dilecto sibi, Roberto Scot, Locumtenenti Constabularii nostri Turris Londoniae, Salutem.
Quibusdam certis de Causis, Nos & Concilium nostrum specialiter moventibus, vobis Mandamus quòd,
Gilbertum Filium Seniorem & Haeredem &c. ut supra usque ibi Robertum de Lyle, & tunc sic,
Walterum Dominum de Driltone,
Et Dominum Willielmum de Abirnethy,
Obsides, pro, Carissimo Consanguineo nostro, Rege Scotorum, de, dilecto & fideli Milite nostro, Ricardo Hastinges, Constabulario Castri nostri de Knaresburgh, per Indenturas, inde inter Vos & praefatum Richardum, diem Deliberationis & Receptionis Obsidum praedictorum & eorum Nomina Testificantes, debitè conficiendas, Recipiatis, & eos in Turri praedicta Custodiri faciatis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex, dilecto & fideli suo, Thomae Burton Chivaler, Salutem.
Quibusdam certis de Causis, Nos & Concilium nostrum specialiter moventibus, vobis Mandamus quòd,
Humfridum, Filium Seniorem & Haeredem Domini de Dalketh,
Duncan Dominum de Argyll,
Thomam Boyd
de Kylmernok,
Patricium de Dunbarre Dominum de Caumok,
Georgium Filium Seniorem & Haeredem Hugonis Cambell,
Jacobum Dominum de Cadizo,
Et Dominum Robertum de Levinston,
Obsides, pro, Carissimo Consanguineo nostro, Rege Scotorum, in Custodia vestra apud Castrum de Fodrynghey jam existentes,
Et Vobis nuper, per Commissarios, pro Tractatu & Deliberatione praedicti Consanguinei nostri assignatos, commissos, in Castro praedicto salvò Custodiendos,
Dilecto Nobis Galfrido Louther, Locumtenenti Constabularii Castri nostri Dovorriae, per Indenturas, inde inter Vos & praefatum Galfridum, Diem Deliberationis & Receptionis Obsidum praedictorum & eorum Nomina Testificantes, debitè conficiendas, Liberetis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex, dilecto sibi, Galfrido Louther, Locumtenenti Constabularii Castri nostri Dovorriae, Salutem.
Quibusdam certis de Causis &c. ut supra usque ibi, Scotorum, & tunc sic, in Custodia, dilecti & fidelis nostri, Thomae Burton Chivaler, apud Castrum de Fodrynghey, jam existentes, ab eodem Thoma, per Indenturas, indè inter Vos & praefatum Thomam, Diem Deliberationis & Receptionis Obsidum praedictorum & eorum Nomina Testificantes, debitè conficiendas, Recipiatis, & eos in Castro praedicto Custodiri faciatis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.