Rymer's Foedera with Syllabus
1425

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

342-349

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1425', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 342-349. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115306 Date accessed: 20 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1425

Syllabus EntryFoedera Text
1425. Feb. 14. Receipt for 450 marks from James K. of Scotland, paid to Richard Bokeland, treasurer of Calais. Westm.
O. x. 342. H. iv. p. iv. 115.
De Acquietantia pro Rege Scotiae.
An. 3. H. 6. Ibid. m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis Nos Recepisse & Habuisse de Jacobo Rege Scotorum, Consanguineo nostro, per manus, dilecti Armigeri nostri, Ricardi Bokeland, Thesaurarii Villae nostrae Calesii, Quadringentas & Quinquaginta Marcas, in Partem Solutionis majoris Summae nobis per praefatum Regem debitae,
Quas quidem Quadringentas & Quinquaginta Marcas, inter alias Summas, praefato Thesaurario, per Literas nostras Patentes, certis de causis, assignari fecimus solvendas,
De quibus quidem Quadringentis & Quinquaginta Marcis fatemur Nos fore Solutos, dictúmque Regem inde Quietum, per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 26. The K. grants to his mother, Q. Katherine, a house in London belonging to the late easl of March, and in the K.'s hands during the minority of the duke of York. Westm.
O. x. 342. H. iv. p. iv. 115.
Pro Katerina Regina Angliae.
An. 3. H. 6. Pat. 3. H. 6. p. 1. m. 4.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus Praecarissimae Matri nostrae Katerinae Reginae Angliae Hospitium in Civitate Londoniae, quod nuper fuit carissimi Consanguinei nostri Comitis Marchiae Defuncti, in manibus nostris ratione Minoris aetatis carissimi Consanguinei nostri Ducis Eborum existens,
Habendum & Tenendum eidem Matri nostrae Hospitium praedictum, durante Minori aetate praedicti Ducis, absque aliquo Nobis reddendo;
Proviso semper quòd dicta Mater nostra Sustentet Domos, Aedificia, & Gardina, praedicto Hospitio pertinentia, & Supportet omnia Onera, eidem Hospitio spectantia sive incumbentia, quamdiu ipsa Hospitium sic habuerit supradictum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 8. Letters of safe conduct for the servants of Gilbert de Hay, sir William Abernethy, sir Robert de Lyle, and 17 other Scotch hostages. Westm.
O. x. 342. H. iv. p. iv. 115.
De Conductibus.
An. 3. H. 6. Scot. 3. H. 6. m. 13.
Rex, de Gratiâ suâ speciali, & de assensu Concilii sui, per Literas suas Patentes, usque ad Festum Sancti Martini proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Nicholaum Makyson, & Jacobum Furde, Servientes Gilberti de Hay, in Regno Regis Angliae ad praesens existentis Obsidis pro Rege Scotiae, in dictum Regnum Regis Angliae, ad dictum Magistrum suum, cum Equis, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, veniendo, ibidem morando, & exinde versus partes suas proprias, cum Equis, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis praedictis, quandocumque sibi placuerit, conjunctim, vel divisim, infra Tempus supradictum, transeundo:
Proviso semper quòd &c. prout in Similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, viij die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimiles Literas habent subscripti,
Servientes Willielmi Abernethy Chivaler.
Servientes Roberti de Lyle Chivaler.
Servientes Jacobi Sandylandes.
Servientes Willielmi Olyfant.
Servientes Willielmi de Ruthvane Chivaler.
Servientes Roberti Matheland.
Servientes David Menebeys.
Servientes Jacobi de Hamilton.
Servientes Willielmi de Douglas de Dalketh.
Servientes Roberti de Levynston.
Servientes Johannis Lyndesay.
Servientes Alexandri Lyndesay.
Servientes Alexandri Seton.
Servientes Andreae Grey.
Servientes David Ogilby.
Servientes Doncan Cambell.
Servientes Thomae Boyde.
Servientes Georgii Cambell.
Servientes Patricii de Dunbarre.
April 5. Commissions by James K. of Scotland to William Scott, to deliver to the bp. of Durham, chancellor of England, the letters concerning the treaty and truce. Melrose.
O. x. 343. H. iv. p. iv. 115.
Commissio Jacobi Regis Scotorum ad Tradendum & Recipiendum Literas Confirmatorias super Appunctuamento.
An. 3. H. 6. Ex Autogr.
Jacobus, Dei gratiâ, Scottorum Rex, Dilecto & fideli nostro, Willielmo Scott, Magistro in Artibus, Salutem,
De industriâ & fidelitate vestris pleniùs confidentes, Vos ad Tradendum, & Liberandum quasdam Literas nostras,
Confirmatorias, & Approbatorias, de, & super Appunctuatis, Concordatis, & Conclusis, pro Liberatione nostrâ, inter Venerabilem Patrem Willielmum Episcopum Glasguensem, Johannem Abbatem de Balmerinotz, Georgium Archidiaconum Glasguensem, ac alios Ambassiatores, & Commissarios Regni nostri Scotiae, ex unâ Parte, ac Venerabilem Patrem Philippum Episcopum Vigorniensem, Johannem de Stafford Thesaurarium Angliae, Willielmum Stoke, & alios Commissarios & Deputatos Domini Henrici Regis Angliae, ex Parte alterâ,
Venerabili Patri Episcopo Dunelmensi Cancellario Angliae, vel, in ejus absentiâ, Priori Monasterii Dunelmensis,
Necnon ad Petendum, Exigendum, & Requirendum consimiles Literas Confirmatorias & Approbatorias ab eis vel eorum altero, Nomine & ex Parte dicti Domini Regis Angliae, ejus Sigillo sigillatas, de & super Appunctuatis, Concordatis, & Conclusis in dicto Appunctuamento,
Assignavimus, & Deputavimus, ac per Praesentes Assignamus, & Deputamus;
Et ad omnia alia & singlua Faciendum, Exercendum, & Expediendum, quae in hâc parte necessaria fuerint, seu etiam oportuna,
Et ideo vobis Mandamus, quòd circa Praemissa diligenter attendatis, & ea faciatis ac expleatis in formâ praedictâ.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Monasterium Melrossense, Quinto Die Aprilis, Anno Regni nostri Decimo nono.
Insuper etiam Commisimus Litteras nostras Obligatorias, Sigillo nostro sigillatas, praefato Magistro Guillielmo, liberandas Venerabili Patri Episcopo Dunelmensi, vel, in ejus Absentiâ, Priori Monasterii Dunelmensis, antedictas etiam Litteras Treugarum, inter Regna Scotiae & Angliae initarum.
Sub Magno Sigillo Regis Scotiae, pendente a Caudâ Pergamenae.
April 5. Confirmation, by James K. of Scotland, of the treaty of 4 Dec. 1423. Melrose.
O. x. 343. H. iv. p. iv. 115.
Litterae Confirmatoriae supra Memoratae.
An. 3. H. 6. Ex Autogr.
UNIVERSIS, praesentes Litteras Inspecturis, Nos, Guillielmus, Permissione Divinâ, Episcopus Glasguensis Cancellarius Scotiae, Johannes Abbas Monasterii de Balmorynoch, Georgius de Borthvik Archidiaconus Glasguensis, Et Patritius de Houston Licentiatus in Legibus Canonicus Glasguensis, Ambassiatores & Commissarii ad infrascripta sufficienter deputati, Salutem in Domino.
Litteras Commissionis, ad Subscripta Nobis factae, Patentes, Serenissimi Principis, Domini Ducis Albaniae, Gubernatoris Scotiae, ejus Magno Sigillo sigillatas, nuper Recepimus,
Quarum Auctoritate cum, Reverendo in Christo Patre, Domino Philippo, Dei gratiâ, Episcopo Wigorniensi, Johanne Stafford Thesaurario Angliae, Willielmo Alnewik Custode Privati Sigilli, Legum Doctoribus, Radulpho Domino de Cromwell, Johanne Pelham Milite, Roberto Baterton Scutifero, & Johanne Stokes Legum Doctore, Commissariis Regis Angliae,
Ad Tractandum, Concordandum, Appunctuandum, & finaliter Concludendum cum Commissariis & Ambassiatoribus Gubernatoris & Regni Scotiae praedicti, de & super Liberatione, Excellentissimi & Incliti Principis, Domi- nique nostri Legii, Jacobi, Dei gratiâ, Regis Scotorum, constitutis,
Aliquamdiu Communicavimus & Contulimus,
Et demùm, post varios Tractatus mutuos, inter Nos & ipsos, ut Articulatim sequitur, Concordatum fuit, & est, atque Appunctuatum,
In Primis, quòd dictus Dominus Jacobus Scotorum Rex, Haeredésve, aut Successores sui, &c. ut in Literis Dat. 4 Dec. 1423. tunc sic,
Nos autem Jacobus Scotorum Rex praedictus, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concordiam & Appunctuamentum praedicta,
Ac omnia alia & singula praemissa, Rata habentes & Grata, Ea pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, Laudamus, & Confirmamus, juxta vim, formam, & effectum eorumdem.
In cujus Rei Testimonium has Litteras nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Melros, Quinto Die Aprilis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo Quarto, & Regni nostri Decimo Nono.
Sub Magno Sigillo Regis Scotiae, de cerâ Albâ, pendente a duplici caudâ Pergamenae.
June 9. Safe conduct for Henry bp. of Aberdeen, William bp. of Dumblane, John Abbot, of Melrose, and seven other Scotch ambassadors. Westm.
O. x. 344. H. iv. p. iv. 116.
Pro Ambassiatoribus Regis Scotorum ad Curiam Romanam Profecturis.
An. 3. H. 6. Scot. 3. H. 6. m. 12.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Paschae proximò futurum duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Henricum Episcopum Abardenen sem, Willielmum Episcopum Dumblenen sem, Johannem Abbatem de Melros, Jacobum Priorem Sancti Andreae, Johannem Abbatem de Balmirynach, Willielmum de Borthwyk Juniorem, & Willielmum de Haya, Milites, Magistrum Thomam de Myreton, Magistrum Edwardum de Laueadre, & Magistrum Johannem Stenes, Ambassiatores, Carissimi Consanguinei Regis, Regis Scotorum, qui in Ambassiata sua, cum Quinquaginta Familiaribus & Equis in eorum Comitiva, versus Curiam Romanam profecturi sunt, ad Proficiscendum versus Curiam supradictam, & deinde ad Partes proprias redeundo, per Terram vel per Aquam, absque Perturbatione sive Impedimento quocumque;
Proviso semper quòd praedicti, Episcopi, Abbates, Willielmus de Borthwyk, Willielmus de Haya, Thomas, Edwardus, & Johannes Stenes, ac Familiares sui praedicti, benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum,
Et quicquam, quod in Regis vel Ligeorum suorum praejudicium cedere poterit, facere vel procurare fieri non praesumant,
Et quod non intrent aliquod Castrum Regis, Fortalitium, sive Villam Firmatam, absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu Capitaneis, Majoribus, Ballivis, Custodibus, sive Gubernatoribus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, ix die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 9. Grant to Henry Percy, earl of Northumberland, captain of Berwick, of 2,000 marks from the first payment by the K. of Scotland for the wages of his soldiers. Westm.
O. x. 344. H. iv. p. iv. 116.
De Recipiendo Duo Milia Marcarum debita per Regem Scotorum.
An. 3. H. 6. Ibid.
Rex, Carissimo Consanguineo suo, Henrico Percy Comiti Northumbriae, Capitaneo Villae nostrae Berewici, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos nuper, de avisamento & assensu Concilii nostri, Assignaverimus Vobis ac Soldariis Villae praedictae & Estmarchiae versus Scotiam, Summam Duorum Milium Marcarum, in Partem Satisfactionis & Aggreamenti, tàm de veteri, quàm de nono debito, pro Vadiis vobis ac Soldariis praedictis a retro existentibus, prout per certas Tallias, ad Receptam Scaccarii nostri levatas, pleniùs apparet,
De quo quidem Assignamento vos Solutionem Summae praedictae nondum habere potuistis aut adhuc habere potestis, ut asseritis,
Nos,
Praemissa considerantes, & Volentes pro eo Vobis in hac parte Aisiamentum facere, de avisamento & assensu praedictis,
Ac pro eo quod Vos Tallias, Summam praedictam continentes, ad Receptam Scaccarii nostri restituistis Dampnandas, & eaedem Talliae unà cum Foliis earumdem ibidem Dampnatae existunt,
Sicut Thesaurarius & Camerarii nostri nobis in Cancellariam nostram de Mandato nostro certificârunt,
Concessimus Vobis quòd Vos Duo Milia Marcarum de primis Denariis, Nobis per Carissimum Consanguineum nostrum Jacobum Regem Scotorum debitis, recipere possitis, ad Satisfaciendum tàm vobis quàm Soldariis praedictis:
Et ideo vobis Mandamus quòd Summam praedictam, in forma praedicta, Capiatis & Recipiatis, & praefatis Soldariis id, quod eis de eadem Summa debitum fuerit, solvatis ut est justum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, ix die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 9. Receipt for 2,000 marks from the K. of Scotland by the earl of Northumberland. Westm.
O. x. 345. H. iv. p. iv. 116.
De Acquietantia pro Summa praedicta.
An. 3. H. 6. Scot. 3. H. 6. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis Nos Recepisse & Habuisse de Jacobo Rege Scotorum Consanguineo nostro, per manus carissimi Consanguinei nostri Henrici Percy Comitis Northumbriae Capitanei Villae nostrae Berewici, Duo Milia Marcarum, in Partem Solutionis Majoris Summae Nobis per praefatum Regem debitae,
Quae quidem Duo Milia Marcarum, inter alias Summas, praefato Henrico, per Literas nostras Patentes, certis de causis Assignari fecimus Solvenda,
De quibus quidem duobus Milibus Marcarum fatemur nos fore solutos, dictumque Regem inde Quietum, per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, ix die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 19. Sir Richard Hastynges, constable of Knaresborough Castle, is ordered to deliver sir Robert Erskyne and James Dunbar to John Langton, sheriff of York and warden of the said castle. Henry Lounde is ordered to deliver to the same John Langton, David, son of the earl of Athol, Thomas earl of Moray, the earl of Crawford, and 11 others. Westm., June 16.
O. x. 345. H. iv. p. iv. 116.
De obsidibus liberandis.
An. 3. H. 6. Claus. 3. H. 6. m. 1.
Rex, dilecto & fideli Militi suo, Richardo Hastynges, Constabulario Castri de Knaresburgh, Salutem.
Vobis, de avisamento & assensu Concilii nostri, Mandamus quòd Robertum Erskyn Militem, & Jacobum Dunbar Armigerum,
Obsides pro Securitate observationis cujusdam Appunctuamenti, inter certos Commissarios nostros ex unâ, & quosdam Commissarios Regni Scotiae parte ex alterâ, facti, per carissimum Consanguineum nostrum Jacobum Regem Scotorum, super ipsius Liberatione, Nobis traditos, & in Custodia vestra de Mandato nostro existentes,
Dilecto & fideli Militi nostro Johanni Langton Vicecomiti nostro Eborum & Custodi Castri nostri ibidem, per Indenturas, inter vos & praefatum Vicecomitem exinde conficiendas, Liberetis,
Teste Rege apud Westmonasterium, xix die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex, dilecto sibi, Henrico Lounde Armigero, Salutem.
Praecipimus Tibi quòd David Filium Comitis Atholiae, Thomam Comitem Moraviae, Comitem Craufordiae, Robertum Keth, Walterum Haliburton, Alexandrum Seton, Thomam Boyde, Johannem de Lyndesay, Patricium Lyon, Georgium Cambell, David Ogilby, Robertum Lylle, Duncanum Cambell, & David Meygnes, Obsides &c. ut supra Mutatis mutandis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xvj die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 28. Quittance for Robert Gilbert, late dean of the chapel royal, for vestments, &c. delivered to the abbey of S. Denis, and churches at Maunte and elsewhere, as bequests from the late K. Henry V. Westm.
O. x. 346. H. iv. p. iv. 116.
Super Liberatione diversis Franciae Ecclesiis, juxta Testamentum Henrici nuper Regis.
An. 3. H. 6. Pat. 3. H. 6. p. 2. m. 10.
Rex, ominibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, dilectus Clericus noster, Magister Robertus Gilbert, nuper Decanus Capellae carissimi Domini & Patris nostri Regis Defuncti, per Praeceptum carissimi Consanguinei nostri Ducis Exoniae, &, dilectorum & fidelium nostrorum, Domini de Bourgchier, Walteri Hungerford, & Willielmi Porter, Militum, ac Domini Fitz Hugh jam Defuncti, Executorum nominatorum in Testamento dicti Patris nostri, liberari fecerit diversis Ecclesiis, in partibus Regni nostri Franciae, Res & Parcellas subscriptas, pro Exonerationibus Animae dicti Patris nostri fiendis; videlicet,
Abbatiae Sancti Dionisii unam Crucem Argenteam Deauratam, cum uno magno Pede stante, Ponderis Viginti & Octo Librarum Troye,
Unam altam Frontellam, & unam bassam Frontellam, de Velvet rubeas, cum Foliis Aureis brouderatas,
Unam Paruram positam cum Perreia & Armis Angliae.
Tres Capas de Velvet rubeas, cum Rosis Aureis, Leonibus, & Floribus de Liciarum brouderatas;
Duas Tunicas, & unam Casulam, de eisdem Panno & Colore,
Tres Albas cum Paruris Stolis, & Favones de eisdem Panno & Colore,
Et etiam,
Unum Par Curtinarum de Tartryn rubearum
.
Item, apud MAUNTE, unum Vestimentum aureum Panni Viridis, cum Foliis aureis, & unam altam Frontellam cum una bassa Frontella ejusdem Panni,
Item, apud VERNON unum Vestimentum ejusdem Panni Viridis Aurei.
Et similiter apud
ROTHOMAGUM, Duos Pannos Blodei Coloris, cum Falconibus aureis, pro Vestimentis inde faciendis,
Et unum Pannum Rubei Coloris Aureum pro Orfrais inde faciendis
,
Item, apud OFFAY unum Pannum aureum Blodei Coloris cum Falconibus & Heronis.
Item, apud ARKES, unum Pannum Aureum ejusdem Coloris.
Et consimiliter apud
EWE, unum Pannum Blodei Coloris, cum Foliis aureis.
Item, apud HEEDYN, unum Pannum Aureum Rubei Coloris cum Foliis Aureis.
Et apud
TIREWYN, unum Pannum Aureum Rubei Coloris, cum Foliis Aureis.
Nos, de assensu Concilii nostri, consideratione Praemissorum, Volumus quòd praefatus Robertus de omnibus Rebus & Parcellis praedictis, per ipsum ut praemittitur liberatis, erga Nos, Haeredes, & Executores nostros, in Scaccario nostro, seu alibi, Quietus sit & Exoneratus imperpetuum per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 8. The sheriff of York is ordered to receive sir Robert de Erskyn, James Dunbar, David, son of the earl of Athol, and 13 other hostages, from sir Richard Hastynges, constable of Knaresborough Castle, and from Henry Lounde. Westm.
O. x. 346. H. iv. p. iv. 117.
De Obsidibus Recipiendis.
An. 3. H. 6. Claus. 3. H. 6. m. 1.
Rex Vicecomiti Eborum, ac Custodi Castri nostri Eborum Salutem.
Tibi, de avisamento & assensu Concilii nostri, Praecipimus, firmiter injungentes, quòd Robertum de Erskyn Militem, & Jacobum Dunbar Arm gerum,
Obsides pro Securitate observationis cujusdam Appunctuamenti, inter certos Commissarios nostros ex una, & quosdam Commissarios Regni Scotiae Parte ex altera, facti, per Carissimum Consanguineum nostrum Jacobum Regem Scotorum, super ipsius Liberatione, Nobis traditos, & in Custodia, dilecti & fidelis Militis nostri, Richardi Hastynges, Constabularii Castri nostri de Knaresburgh, de Mandato nostro existentes.
Ab eodem Richardo, seu ab eo qui praedictos, Robertum, & Jacobum, Nomine dicti Richardi, Tibi Liberabit, per Indenturas, inde inter Te & eundem Richardum, seu Ipsum qui dictos, Robertum, & Jacobum, ejus Nomine ut praemittitur, Tibi Liberabit, debitè conficiendas, fine dilatione Recipias, ad eos salvò & securè, absque Dura Prisona, Custodiendos: Et hoc, sub Poena Mille Librarum, nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, viij die Julii.
Ibid.
Rex eidem, Salutem.
Praecipimus tibi firmiter Injungentes quòd David Filium Comitis Atholiae,
Thomam Comitem Moraviae,
Comitem Craufurdiae,
Robertum Keth,
Walterum Haliburton,
Alexandrum Seton,
Thomam Boyde,
Johannem de Lyndesay,
Patricium Lyon,
Georgium Cambell,
David Ogilby,
Robertum Lylle,
Duncanum Cambell
,
Et David Meygnez,
Obsides &c. ut supra usque ibi in Custodia & tunc sic, dilecti Nobis Henrici Lounde Armigeri de Mandato existentes, ab eodem Henrico seu ab eo qui &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste Rege apud Westmonasterium, viij die Julii.
July 14. The K. orders the sheriffs of the city and county of York and of Northumberland to proclaim that Thomas bp. of Durham, William Alnewyk, keeper of the privy seal, Ralph lord de Cromwell, and three others, will meet the Scotch commissioners at Berwick on Aug. 15. to redress infractions of the truce. Westm.
O. x. 347. H. iv. p. iv. 117.
Super Attemptatis, contra Treugas Scotiae Reformandis.
An. 3. H. 6. Scot. 3. H. 6. m. 13.
Rex Vicecomitibus Civitatis Eborum, Salutem.
Cùm, pro Reformatione & Reparatione Attemptatorum contra Treugas,
Tàm per Henricum Comitem Northumbriae Consanguineum nostrum, & alios Commissarios pro Regno nostro Angliae, ex una, & Comites Marchiae & de Duglas, & alios Commissarios pro Regno Scotiae, parte ex altera dudùm, quàm per carissimum Consanguineum nostrum Jacobum Regem Scotorum, ex una, &, Venerabiles in Christo Patres, Johannem, Londoniae, & Thomam, Dunolmiae, Episcopos, ac alios nostros Commissarios, Parte ex altera, nuper initas & conclusas,
Venerabilem Patrem Thomam Dunolmensem Episcopum, Willielmum Alnewyk Legum Doctorem Custodem Privati Sigilli nostri, Radulphum Dominum de Cromwell, Johannem le Scrop, Robertum Umfravyle, & Willielmum Haryngton, Milites, nostros Commissarios, sub certa forma, Deputaverimus Ordinaverimusque quòd iidem Commissarii nostri, cum Commissariis praefati Jacobi Regis, eâ de causâ, in Villâ nostrâ Berewici super Twedam, Quinto decimo die Mensis Augusti proximò venturi, & nonnullis diebus Subsequentibus, convenient,
Vobis Praecipimus quòd in Civitate praedicta, ubi major habetur Populi Concursus, Publicam fieri faciatis Proclamationem,
Quòd omnes & singuli Subditi nostri, se Laesos vel Dampnificatos contra dictas Treugas sentientes, sint coram dictis Commissariis nostris, in Villa Berewici praedicta, Sexto decimo die dicti Mensis Augusti proximi, suas Proposituri, si velint, Querelas & Demandas, & eas prout convenit Prosecuturi, Probationésque & Informationes, si quas in ea parte habuerint, pro eorum celeriori Expeditione, Producturi, & ulterius quod rationis & Juris fuerit Recepturi,
Dictos Commissarios nostros, ad dictos diem & Locum, quomodo & in quibus Locis hujusmodi Breve nostrum fueritis Executi, certificantes.
Teste Rege apud Westmonasterium, xiv die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex Vicecomiti Eborum, Salutem.
Cùm &c. ut supra usque ibi, convenient, & tunc sic,
Tibi Praecipimus quòd in Locis & Villis Comitatûs tui, in quibus major habetur Populi Concursus &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Consimile Breve dirigitur Vicecomiti Northumbriae sub eadem Data.
July 16. Licence to George Cambell and David Meignes, Scotch hostages, to return to Scotland, as they have delivered two substitutes. Similar licence for Thomas earl of Moray, Robert lord Keth, marshal of Scotland, and seven others. Westm.
O. x. 348. H. iv. p. iv. 117.
De Obsidibus Liberandis, & aliis loco eorum Aequivalentibus Recipiendis.
An. 3. H. 6. Ibid. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm in quodam Appunctuamento,
Inter certos nostros Commissarios, ex una, & certos Commissarios Regni Scotiae Parte ex altera, de & super Liberatione carissimi Consanguinei nostri Jacobi Scotorum Regis facto,
Inter caetera, contineatur quòd quilibet Obsidum, pro Securitate dicti Appunctuamenti & contentorum in eodem, Nobis per dictum Consanguineum nostrum Datorum & Liberatorum, poterit,
Dato prius Loco sui Aequivalente in Possessionibus & Redditibus temporalibus, infra Regnum Scotiae constitutis, quem nos, Haeredes, vel Successores nostri, seu Gardiani Marchiarum nostrarum versus Scotiam, duxerimus, seu duxerint Acceptandum,
In Regnum Scotiae, de Consensu & Licentia nostris, per Literas nostras Patentes super hoc habitas, se transferre,
Nos,
Pro eo quod Georgius Cambell,
Et David Meignes,
Obsides, unà cum aliis, ex causa praemissa, Nobis Dati & Liberati, Duos alios, pro Aequivalentibus per dictos Gardianos Acceptatos, juxta formam dicti Appunctuamenti, Loco suo tradiderunt & realiter liberaverunt,
Concedimus & Licentiam Damus quòd iidem, Georgius, & David, a dicto Regno nostro Angliae Recedere, & in dictum Regnum Scotiae se Transferre valeant.
In cujus &c. usque Festum Sancti Michaelis proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, xvj die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm &c. ut supra usque ibi, Nos,
Pro eo quòd Thomas Comes Moraviae,
Dominus Robertus Keth Marescallus Scotiae,
Duncanus Cambell de Argyle,
Walterus de Haliburton,
Alexander de Seton de Gordonne,
Thomas Boyd,
Johannes Lyndesay,
Dominus Robertus Lyle
,
Et David de Ogilby,
Obsides, unà cum aliis, ex causa praemissa, Nobis Dati & Liberati,
Patricium Primogenitum Comitis Marchiae Scotiae,
Dominum Johannem Mungumbry de Ardrossan,
Robertum Stewart de Lorn,
Dominum Thomam Hay de Zestir,
Dominum Willielmum Borthwyk Seniorum,
Dominum Adam de Helburn de Halys,
Normannum de Lesly,
Georgium Lyile
Primogenitum dicti Domini Roberti Lyile,
Et Andream Keth de Enyrrugi, singuli (videlicet) singulos, per dictos Gardianos Marchiarum nostrarum Acceptatos, juxta formam dicti Appunctuamenti, Loco sui Tradiderunt & realiter Liberaverunt,
Consentimus & Licentiam Damus quòd praedicti,
Thomas Moraviae,
Robertus Keth,
Duncanus,
Walterus,
Alexander,
Thomas Boyde,
Johannes Lyndesay,
Robertus Lyile
,
Et David de Ogilby,
A dicto Regno nostro Angliae Recedere, & in Regnum Scotiae se Transferre valeant.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 16. The sheriff of York is ordered to conduct the said hostages to Durham. Westm.
O. x. 348. H. iv. p. iv. 117.
De Conducendo Obsides supra dictos.
An. 3. H. 6. Scot. 3. H. 6. m. 11.
Rex Vicecomiti Eborum, Salutem.
Cùm, pro Securitate Solutionis Quadraginta Millium Librarum,
Nobis, Haeredibúsve nostris, seu Successoribus, fiendae per, carissimum Consanguineum nostrum, Jacobum Scottorum Regem, ipsiúsve Haeredes, & Successores,
Idem Jacobus Rex certos Obsides Nobis Dederit & Liberaverit, juxta formam cujusdam Appunctuamenti,
Inter certos nostros Commissarios, ex unâ, & quosdam Commissarios Regni Scotiae, Parte ex altera, nuper facti,
In quo quidem Appunctuamento, inter caetera, continetur quòd Obsides ipsi, & eorum quilibet,
Dato prius Loco suo Aequivalente in Possessionibus & Redditibus Temporalibus, infra Regnum Scotiae constitutis, quem Nos, aut Haeredes, seu Successores nostri, vel Gardiani Orientales & Occidentales Marchiarum versus Scotiam, duxerimus seu duxerint Acceptandum,
In Regnum Scotiae, de Consensu & Licentia Nostris, per Literas nostras Patentes, super hoc habitas, se Transferre,
Ac nonnulli dictorum Obsidum, Nobis sic datorum & liberatorum; videlicet,
Thomas Comes Moraviae,
Robertus Keth
Miles Marescallus Scotiae,
Duncanus Cambele de Argyle,
Walterus Haliburton,
Alexander Seton
de Gordon,
Thomas Boyde,
Johannes Lyndesay,
Robertus Lyle
Miles,
Georgius Cambele,
David Meignes
,
Et David de Ogilby,
In Castro nostro Eborum & sub Custodia tua ibidem existentes, desiderent & velint, ut nobis ex eorum parte asseritur, alios eis Aequivalentes, ut praedicitur, Loco suo dare, & sic in Regnum Scotiae, juxta dicti Appunctuamenti effectum, se Transferre,
Et quia Nos, Volentes dictum Appunctuamentum, quantum ad Nos attinet, observare, praedictos Obsides ad Villam Dunelmensem, pro Subrogatione hujusmodi, Decimo die Augusti proximò futuro, facienda, per Te Ducendos, de avisamento Concilii nostri, Ordinavimus,
Tibi Praecipimus quòd dictos Obsides ad Villam Dunelmensem ad diem praedictum salvò & securè Ducas, & ipsos ibidem, usque ad aliorum ipsorum, Loco singulorum, videlicet, pro singulis Subrogandorum, de dictis Gardianis (quibus, ad Deliberandum Subrogandos, in hac parte, Tibi, per Literas nostras, sub Privato Sigillo nostro, dedimus in Mandatis) realem Receptionem, Custodias, & ipsos tunc dictis Gardianis Liberes,
Et Subrogandos hujusmodi ab ipsis Gardianis Recipias per Indenturam, testificantem diem Receptionis praedictae, & Numerum ac Valorem hujusmodi Subrogandorum & Subrogantium in Terris & Possessionibus Temporalibus,
Et eos, sic Receptos, aliosque nunc Obsides, si quos forsan, ob defectum Subrogandorum, remanere continget, ad Castrum nostrum Eborum praedictum ducas, & ipsos ibidem salvò, securè, & honestè, absque Dura Prisona, custodias,
Et Nos Tibi inde, in Compoto per te reddendo, debitam Allocationem habere faciemus in hac parte.
Teste Rege apud Westmonasterium, xvi die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.