Rymer's Foedera with Syllabus: 1426

Rymer's Foedera Volume 10. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1426', in Rymer's Foedera Volume 10, (London, 1739-1745) pp. 349-368. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol10/pp349-368 [accessed 23 April 2024]

1426

Syllabus Entry Foedera Text
1426. Jan. 15. Writs are to be issued to the admiral of England and to all sheriffs of counties to proclaim open war between England and the duke of Brittany.
O. x. 349. H. iv. p. iv. 118.
De Guerra Aperta inter Regem & Ducem Britanniae proclamanda.
An. 4. H. 6. Cleopatra F. 4. Bibl. Cot. Act. Consil.
Decimo Quinto die Januarii Anno Quarto Concordatum fuit quòd Custos Privati Sigilli Faciat Warantum sub Privato Sigillo Domino Cancellario, de Faciendo Brevia sub Magno Sigillo Regis, directa Admirallo Angliae, ejúsve Locumtenenti, & singulis Vicecomitibus Comitatuum Angliae, & aliis, ut est fieri consuetum, ad Proclamari faciendum in Locis consuetis & oportunis Guerram apertam & Inimicitias inter Dominum nostrum Regem ejusque Regna, Dominia, & Subditos, & Ducem Britanniae, ac ejus Patriam, Dominia, & Subditos.
Letters of safe conduct for Denysot Rogier, servant of the duke of Orleans, bringing wine for his use, Westm. 8 Feb.; for Oudart Cleppier, councillor of the duke of Bourbon, Leicester 16 March; for John Chabanes, coming with the ransom of lord Gaucourt; also for John Petit and Heliot de Linaye, Westm. June 27; and for Tousauntz de Chastell, servant of Charles count of Eu, Leicester, 10 May.
O. x. 350. H. iv. p. iv. 118.
De salvis Conductibus.
An. 4. H. 6. Franc. 4. H. 6. m. 8.
Rex, per Literas suas Patentes, usque primum diem Augusti proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Denysot Rogier, Servientem Ducis Aureleanensis, in Regnum Regis Angliae, cum Duobus vel Tribus Vasis, Sexcentis Pipis Vini vel infra ad usum ipsius Ducis carcatis, ac cum Marinariis pro eisdem Vasis competentibus, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & exinde ad partes suas proprias, cum Vasis & Marinariis praedictis, redeundo;
Proviso semper &c. prout in similibus Literis de Conductu.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Februarii.
Ibid.
Rex, de avisamento & assensu Concilii sui, per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti Johannis Baptistae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Magistrum Oudart Cleppier, Consiliarium carissimi Consanguinei Regis Ducis Bourboniae & d'Auvergne, & Praesidentem Camerae suae Compotorum ad eundem locum Bourboniae, in Regnum Regis Angliae, cum Quinque Personis in Comitiva sua, penes dictum Consanguineum Regis, &, dilectos & fideles Regis, Executores Testamenti carissimi Domini & Patris Regis Regis Defuncti, pro certis Agendis & Negotiis, agenda dicti Consanguinei Regis tangentibus, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque, veniendo, & exinde, absque perturbatione seu impedimento quocumque, durante tempore praesentis salvi Conductûs, redeundo;
Proviso semper &c. prout in caeteris de Conductu Literis.
Teste Rege apud Leycestr. decimo sexto die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Ibid. m. 2.
Rex, per Literas suas Patentes, per quinque Mensses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem Chabanes Armigerum, & duos Homines in Comitivâ suâ, ad praesens in Regno Regis Franciae existentes, in Regnum Regis Angliae veniendo, ad deferendum Aurum & Argentum ac alia bona legalia, dilecto & fideli Militi nostro, Johanni Cornewaile, pro Financia Domini de Gaucourt, Prisonarii ejusdem Johannis Cornewaille, pro Financiâ praedictâ, ibidem morando & perhendinando, & exindè in dictum Regnum Regis Franciae redeundo, absque perturbatione sive impetitione quacumque, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis Patentes de salvo Conductu habent Johannes Petit & Heliot de Linaye, cum duobus Servientibus in Comitivâ suâ sub eâdem Datâ.
Per idem Breve.
Ibid. m. 7.
Rex, per Literas suas Patentes, per Tres Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem & Defensionem suas speciales, Tousauntz de Chastell, Servientem Karoli Comitis de Ew, Prisonarii Regis, in Regnum Regis Franciae, ad Acquirendum Monetam de Amicis praedicti Karoli, pro Rebus sibi necessariis & oportunis, transeundo, & ibidem morando, & exinde in dictum Regnum Regis Angliae reveniendo, deferendo secum praedicto Karolo Monetam pro Rebus sibi necessariis & oportunis, absque perturbatione vel impedimento quocumque;
Proviso semper quòd praedictus Tousauntz &c.
Teste Rege apud Villam suam Leycestr. decimo die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Safe conduct for William Forstar, Alexander Sinclere, and John Hoggesson, servants of the lord of Frendrath, one of the hostages for the K. of Scotland, and for the servants of the earl of Craufurde, and two other hostages, Leicester, 25 Feb. Also for the servants of James de Hamylton, Gilbert Hay, William Olyfaunt, and five others. Leicester, 24 May
O. x. 351. H. iv. p. iv. 118.
Pro Servientibus Obsidum.
An. 4. H. 6. Scot. 4. H. 6. m. 10.
Rex, per Literas suas Patentes, per Dimidium Anni duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Willielmum Forstar, Alexandram Sinclere, & Johannem Hoggesson, Servientes Domini de Frendrath, unius Obsidum Carissimi Consanguinei Regis Jacobi Regis Scotorum, in Regnum Regis Angliae, cum Duobus Servientibus pro quolibet praedictorum Willielmi, Alexandri, & Johannis, veniendo, ibidem in obsequio ejusdem Domini morando, & abinde ad partes suas proprias redeundo;
Proviso semper &c.
Teste Rege apud Leycestr. vicesimo quinto die Februarii.
Consimiles Literas Regis Patentes habent subscripti, per tempus praedictum duraturas, sub eadem Datâ; videlicet,
Johannes Flemyng, Johannes Mortymer, Nicholaus Lansman, & Robertus de Mare; Servientes Comitis de Craufurde unius Obsidum &c. ut supra.
Jacobus de Wode
, & Simon Lyon; Servientes Patricii Lyon, unius Obsidum, &c. ut supra.
Patricius de Hepburne, Willielmus de Hepburne
, & Johannes Halyburton; Servientes Domini de Halys, unius &c. ut supra.
Rex, per Literas suas Patentes, usque primum diem Maii proximò futurum duraturas, de assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem de Glasford, & Thomam de Hamylton, Servientes Jacobi de Hamylton, Obsidis pro Rege Scotorum in Regno Regis Angliae ad praesens existentis, extra idem Regnum in Regnum Scotiae, cum Bonis & Hernesiis suis licitis quibuscumque, ad Aurum, Argentum, & alia necessaria pro Expensis Magistri sui praedicti deferenda, transeundo, & exinde in dictum Regnum Regis reveniendo, ac in dictum Regnum Scotiae redeundo, & exinde in dictum Regnum redeundo, & exinde in dictum Regnum Regis Angliae revertendo, duabus vicibus tantum;
Proviso semper &c.
Teste Rege apud Leycestr. vicesimo quarto die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimiles Literas habent subscripti,
Servientes Gilberti Hay Obsidis.
Servientes Willielmi Olyfaunt Obsidis.
Servientes Willielmi de Ruthven Obsidis.
Servientes Jacobi de Sandyland Obsidis.
Servientes Willielmi de Douglas Obsidis.
Servientes Andreae Gray Obsidis.
Servientes Patricii de Dunbar Chivaler Obsidis.
Feb. 18. William Crowmere, alderman of London, is appointed alderman and judge of the Hanse merchants in England. Leicester.
O. x. 351. H. iv. p. iv. 119.
Pro Mercatoribus de Hansa de Aldermanno assignato.
An. 4. H. 6. Pat. 4. H. 6. p. 2. m. 12.
Rex, dilecto sibi, Willielmo Crowmere Aldermanno Civitatis nostrae Londoniae, Salutem.
Supplicaverunt nobis Mercatores de Hansa de Almannia, infra Regnum nostrum Angliae Residentes, per Petitionem suam, nobis in praesenti Parliamento nostro exhibitam, ut,
Cùm, inter caeteras Libertates, praefatis Mercatoribus per Cartas Nobilium Progenitorum nostrorum, quondam Regum Angliae, Concessas & Confirmatas, Concessum sit eisdem quòd quidam probus & discretus Civitatis praedictae assignetur Judex Mercatoribus praedictis, coram quo iidem Mercatores valeant specialiter Placitare & Debita sua celeriter Recuperare (si Major & Vicecomites Londoniae eis non facerent, de die in diem, celeris Justitiae complementum) de hujusmodi Causis quae inter Mercatorem & Mercatorem essent impetratae, secundum Legem Mercatoriam deducendis, prout in Cartis & Confirmationibus praedictis pleniùs continetur,
Cujus quidem Concessionis Auctoritate praefati Mercatores de Hansa, in Londonia Residentes, a tempore confection- nis Cartarum praedictarum, habuerunt unum Aldermannum Civitatis praedictae eis assignatum pro eorum Judice, pro resistendo Controversiae ac Deperditis & Dampnis immensis, quae inter Mercatorem & Mercatorem pro causis praedictis possint evenire, si hujusmodi Judex non foret Assignatus,
Ac ita sit quòd iidem Mercatores, per spatium Septem Annorum & amplius, destituti fuerint de eorum Aldermanno praedicto,
Pro eo quod Major, Aldermanni, & Vicecomites dictae Civitatis praefatos Mercatores aliquem hujusmodi Aldermannorum eis pro eorum Judice assignari permittere noluerunt,
Quanquam in ultimo Parliamento nostro, apud Westmonasterium Anno Regni nostri Tertio tento, de avisamento Dominorum Spiritualium & Temporalium, in eodem Parliamento existentium, Concessum fuerit & Inactitatum quòd iidem Mercatores haberent Aldermannum suum eis Assignatum, prout antiquitùs habere consueverunt,
Eo quod in eodem Parliamento aliquis Aldermannus in speciali Ordinatus non fuit nec Assignatus, nec per quem vel quos iidem Aldermannus eis assignaretur extitit Ordinatum,
Velimus eisdem Mercatoribus vos, vel aliquem Aldermannum Civitatis praedictae, pro eorum Aldermanno & Judice, specialiter Assignare,
Nos, consideratione Praemissorum Supplicationi praedictae favorabiliter inclinati, ac de fidelitate & circumspectione vestris pleniùs confidentes, de avisamento & assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium, in dicto praesenti Parliamento existentium, Ordinavimus & Assignavimus vos Aldermannum & Judicem praedictorum Mercatorum, Excercendo & Faciendo secundum quod eorum Libertates praedictae exigunt & requirunt, & prout antiquitùs fieri consuevit;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem tàm praefatis Mercatoribus, quàm Majori, Aldermannis, & Vicecomitibus Civitatis praedictae, ac aliis quibuscumque quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Praemissis faciendis & exequendis, pareant, obediant, & intendant, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Leycestr. decimo octavo die Februarii.
Per Petitionem in Parliamento.
March 12. The K. orders his officers to receive and treat honorably the ambassadors sent by the duke of Burgundy. Leicester.
O. x. 352. H. iv. p. iv. 119.
Pro Duce Burgundiae.
An. 4. H. 6. Franc. 4. H. 6. m. 7.
Henry, par la Grace de Dieu, Roy de France & d'Engleterre, a toutz Seignours de nostre Sange & Linage, noz Conestables, Mareschaulx, Admiralz, Visadmiralz, Baillis, Provestz, Vicontes, Capitaines & Gardez de Citez, bonnes Villes, Chasteaulx, Forteresses, Pons, Ports, Passages, Jurisdictions & Distreiz, de noz Royaumes de France & d'Engleterre, & a touts noz autres Justices & Officers, ou a lours Lieutenantz, Maieurs, Eschevins, & autres noz Vassaulx & Subgez, de quelque Estait ou Condicion qu'ilz soient, saluz & dileccion.
Nous avons Entendu que, nostre Treschier & Tresame Uncle, le Duc de Bourgoigne, Conte de Flandres, d'Artois & de Bourgoigne, a entencion & desire de envoir pardevers Nous, en nostre Royaume d'Engleterre, & devers, nostre Treschier & Tresame Uncle, Johan, Regent nostre Royaume de France, Duc de Bedford, aucuns de ses Gens, Serviturs, Famulliers, Officiers ou Subgitz,
Et pur ceo que, pour honneur & amour de Luy, Nous desyrons toutz ceulx, qu'il y voudra envoier, par vous & chascun de vous, en droit soy, estre gracieusement & favorablement Traictez,
Nous icelux & chascun d'eulx (de quelque Estat, ou Condicion, & en quelque Nombre qu'ilz soient) avons prins & mys, prenons & mettons d'abondant, en nostre Protection,
Et vous Mandons, Commandons, & Enjoingnons expressement, & a chascun de vous, sicomme a lui appartendra, que lez dessusdiz Serviteurs, Officers, Famulliers, ou Subgez de nostre dit Uncle de Bourgoigne, portans ces Lettres, vous Resceivez & Traittez dulcement, graciousement, & favorablement, come noz proprez Famulliers, par toutz les Lieulx a vous, comez en nos diz Royaumes de France & d'Engleterre, tant sur Terre, come sur Mere, de Jour & de Nuyt, Armez ou Desarmez, sanz faire, ne donner, ne souffur estre fait ou donne, en Venant, Sejournant, & Retournant, a eulx, leurs Gens & Serviteurs, Chevaulx, Hairnois, ou Argent, Vasseille, Joyaulx, Males, Bouges, Lettres, ou autres lieurs Biens, aucun Arrest, Empeschement, ou Destourber, soubz umbre ou couleur de quelconque Guerre, Noise, Debat, ou Contention, que aucuns, soient de nostre Sange & Linage, ou autres de noz Subgez, de nos diz Royaumes, aient peu, peuent, ou pourrent avoir le uns contre lez autres, ou pour occasion de quelconque autre cause que se soit ou poet estre, mais Leur administrez ou faictes administrer honnorablement & convenablement Viures, Conduis, Guides, & autres lieurs Necessitez, comme vouleriez & deuriez faire a noz proprez Famulliers, se Besong en ont, & ilz vous en requierent, ainsi q'el appartendra par reason,
Saichans certeinement que les faisans le Contrarie ferons si Greifment Punir, que les autres y prendront Exemple.
Donne soubz nostre Grant Seal a nostre Ville de Leycestre, le xij jour de Mars, l'An de nostre Regne Quart.
Le Roy, &c. ut supra usque ibi,
Nous yceulx & chascun d'iceulx, & tunc sic, jusques a Nombre de Sexaunt Parsones & au dessoubz, de quelque Estat, &c. ut supra usque ibi, prendrent Exemple, & tunc sic,
Ces Presentes jusques au Derreine Jour de Mois de Juing prouchain venant demourantz en lour force & vertu.
Teste ut supra.
March 16. Memorandum of the delivery of the great seal to John bp. of London. Leicester.
O. x. 353. H. iv. p. iv. 119.
De Liberatione Sigilli.
An. 4. H. 6. Claus. 4. H. 6. m. 8. dors.
Memorandum quòd, Quartodecimo Die Martii, Anno Regni Regis Henrici Sexti Quarto, Johannes Dux Bedfordiae Magnum Sigillum Domini Regis de Argento, in quadam Baga de Albo Corio, cum Sigillo Venerabilis Patris Henrici Episcopi Wyntoniensis nuper Cancellarii Angliae consignata, usque Castrum Domini Regis de Leycestria, circa Tertiam Horam post Nonam, secum deferri, & ibidem in secunda Camera Superirum, post Magnam Aulam Parliamenti, in praesentia,
Venerabilium Patrum
,
Henrici Cantuariensis Archiepiscopi,
Johannis Londoniensis,
Philippi Wigorniensis,
Et Johannis Bathoniensis & Wellensis,
Episcoporum,
Ac, Nobilium Principum
,
Humfredi Ducis Gloucestriae,
Et Thomae Ducis Exoniae,
Necnon Humfredi Comitis Staffordiae,
Lodowici Robessart Camerarii Domini Regis,
Johannis Domini le Scrop,
Willielmi Alnewyk Clerici Custodis Privati Sigilli Domini Regis,
Et
Johannis Frank Clerici Custodis Rotulorum Cancellariae ejusdem Domini Regis,
Ac aliorum ibidem tunc existentium,
Sigillum illud a Baga praedicta sumi & extrahi, & cum illo Duas Literas Patentes, de Recommendatione, pro certis Servitoribus, Familiaribus, & Officiariis
Ducis Burgundiae, penes Dominum Regem in Regnum suum Angliae, & penes praefatum Ducem Bedfordiae, ex certis causis venturis, prout per easdem Literas, in Rotulis Cancellariae ipsius Domini Regis irrotulatas, satis liquet, & diver sa Brevia Communis Legis Terrae sigillari,
Et idem Sigillum, in praesentia praedicta, in dictam Bagam reponi, & suo Sigillo ac Sigillo praedicti Custodis Rotulorum communiri, & secum ad Hospitium suum, ad Domum Fratrum Praedicatorum Leycestriae, deferri fecit Custodiendum:
Ac Die Sabbati tunc proximò sequente (videlicet) Sextodecimo Die ejusdem Mensis Martii, praefatus
Dux Bedfordiae Sigillum praedictum, in eadem Baga, Sigillis praedictorum Ducis Bedfordiae & Custodis Rotulorum consignatâ, coram dicto Domino Rege, in Camera sua, infra Abbatiam beatae Mariae de Pratis Leycestriae, existente, manu suâ propriâ detulit, & Sigillum praedictum praefato Domino Regi ibidem liberavit:
Ac idem
Dominus Rex Sigillum illud, capto prius a praefato Episcopo Londoniensi Sacramento suo modo consueto, eidem Episcopo Londoniensi, dicto Die Sabbati, in praesentia praedictorum Ducum Bedfordiae & Gloucestriae, ac Walteri Hungerford Militis Thesaurarii Angliae, Johannis Scrop Militis, Johannis Tiptoft Militis, & praedicti Custodis Rotulorum, ac aliorum plurimorum ibidem tunc existentium, incontinenti liberavit:
Idemq
; Episcopus London, recepto Sigillo praedicto, Sigillum illud usque Hospitium suum, infra Collegium Leycestriae, secum deferri fecit, & in eodem Hospitio, Die Dominica tunc proximò sequente, Sigillo praedicto diversa Literas Patentes & Brevia de cursu sigillavit.
March 16. The K. empowers Prosper de Columpna, nephew of the pope, to hold benefices in England. Leicester.
O. x. 354. H. iv. p. iv. 119.
Pro Magistro Prospero de Columpna.
An. 4. H. 6. Pat. 4. H. 6. p. 2. m. 13.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Contemplatione Sanctissimi Patris nostri Papae, de Gratia nostra speciali, & de avisamento Concilii nostri,
Habilitavimus Magistrum Prosperum de Calumpna, Nepotem dicti Sanctissimi Patris, quòd idem Prosper omnimoda Beneficia Ecclesiastica, infra Regnum nostrum Angliae, ad Collationem, Praesentationem, seu aliam Dispositionem quorumcumque Patronorum Spiritualium & Temporalium Regni nostri praedicti spectantia, quae Patroni eorumdem Beneficiorum eidem Prospero Conferre, Dare, seu Disponere, vel ipsum ad hujusmodi Beneficia Praesentare voluerint, ad Valorem Quingentarum Marcarum per Annum, Acceptare & Optinere possit,
Proviso semper quòd, si dictus Sanctissimus Pater noster, ante qualemcumque Executionem praesentis nostrae Concessionis, per Literas suas Bullatas, nobis praesentandas & deliberandas, declaret quòd, quandocumque contigerit hujusmodi Beneficia seu aliquod eorumdem quovis modo vacare, aut de Jure communi debere vacare, Donatores, Conferentes, Patroni, & Dispositores praedicti, & eorum quilibet Beneficia illa & ipsorum quodlibet, vacantia sive vacans, seu de Jure communi vacare debentia, Dare, Conferre, & ad ea Praesentare, & de eisdem Beneficiis Disponere,
Et similiter quòd ipsi, quibus hujusmodi Donationes, Collationes, seu Praesentationes fient, Beneficia illa liberè Recipere & Acceptare possunt, quibuscumque Reservationibus Sedis Apostolicae, Provisionibus, Collationibus, sive Concessionibus, in Comendam, seu quibuscumque aliis Dispositionibus, quovis modo factis sive faciendis, non obstantibus:
Nolumus verò quòd ista praesens Licentia trahatur in Exemplum aliquorum in futurum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Leycestr. decimo sexto die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 16. Letters of safe conduct for John de Bretaigne, brother of Oliver count of Penthieure, and for Oliver de Bretaigne, count de Penthieur. Leicester.
O. x. 354. H. iv. p. iv. 120.
De Conductu, pro Comite de Pentheur & Fratre.
An. 4. H. 6. Franc. 4. H. 6. m. 8.
Rex, per Literas suas Patentes, per Unum Annum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem de Bretaigne, Fratrem Germanum Oliveri Comitis de Peyntheure, penes, carissimum & praedilectum Avunculum Regis, Johannem Ducem Bedfordiae, Regentem Regni Regis Franciae, in Regnum Regis Franciae, vel penes Concilium Regis, tàm in eodem Regno, quàm in Regno Angliae, ac Ducatu Regis Acquitanniae, cum Sexaginta Hominibus in Comitiva sua, Armatis vel non Armatis, veniendo, ibidem morando, perhendinando, & exinde versus partes praedictas redeundo;
Proviso semper quòd idem Johannes, ac illi de Comitiva sua, honestè & pacificè se gerant & gubernent erga Regem, & Fideles Ligeos suos,
Et quicquam, quod in Regis seu dictorum Ligeorum suorum praejudicium vel dampnum cedere valeat, non attemptent aut attemptare faciant quovis modo,
Quodque ipsi aliquod Castrorum, Fortalitiorum, vel Villarum Regis firmatarum, minimè ingrediantur absque eo quod ipsi dictas Literas Regis de salvo Conductu Majoribus, Ballivis, Capitaneis, Gubernatoribus, seu Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Villam Regis Leycestr. decimo sexto die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis de salvo Conductu habet
Oliverus de Bretaigne Comes de Pentheur, per idem tempus duraturas, sub eadem Data.
Petition of the count of Penthieure and the lord of Laigle, his brother, for letters of safe conduct.
O. x. 355. H. iv. p. iv. 120.
Petitio & Warantum pro Conductu praedicto.
A Treshault, Tresexcellent, & Trespuissant Prince le Roy d'Engleterre & de France.
An. 4. H. 6. Penes Cler. Pell.
Supplient treshumblement les Conte de Peinthieurs, & Seignur de Laigle Germain, qu'il plaise a vôtre Treshaulte Majeste leur ottroier voz gracieusez Lettres, & direct a vôtre saige Counsail de Bourdeux, & a touz voz Barons, Chivaliers, & Escuiers de vôtre Duchie de Guiene, qu'ilz aient les Terres des diz Supplianz pour Recommendees,
Et aussi ottroier a chescun d'eulx voz Lettres de Saufconduit, pour eulx & sessant Hommes en la Compaignie de chescun d'eulx ou au dessoubz, Armez ou non, pour venir devers Monseur le Regent, ou vôtre tresnoble Conseil, tant en vôtre dit Royaumes de France & d'Engleterre, que en vôtre Duchie de Guiene, y Rejourner, & eulx en Retourner; les dis Sausconduiz durans Un An.
Johan.
H. Gloucestre.
H. Cantuar.
Norff.
J. Lond.
T. Exon.
T. Dunelm.
J. Bathon
. Thesaur.
Cromwell.
Scrop.
Hungerford.
Typtot
.
Dors.
Nono Die Martii Anno Quarto, apud Laycestriam, concessum fuit quòd fiat Warrantum Cancellario de faciendo Litteras Salvi Conductûs Personis infrascriptis, secundum quod infra petitur, duraturas per unum Annum,
Necnon Concessae fuerunt Litterae Recommendationum, directae
Senescallo Aquitaniae, vel ejus Locumtenenti, ac Comiti de Longevill, pro infrascriptis Personis, secundum quod in Copia, huic Supplicationi annexa, continetur.
Praesentibus Dominis infrascriptis
.
March 10. The K. desires the count of Longuevill, captan de Buch, and the seneschal of Guyenne, to protect the lands of the above-mentioned count de Penthieure and his brother. Leicester.
O. x. 355. H. iv. p. iv. 120.
Pro dictis Fratribus.
An. 4. H. 6. Pell.
Treschier & foial Cousin, Nous vous salvons sovent.
Et por ce que Olyver de Bretaign Conte de Peynthieure, & Johan de Bretaigne, Freres Germains, noz Cousins, ou entention de venir, pur certaines causes, devers nôtre Treschier Uncle le Duc de Bedford, Regent de nôtre Royaume de France, ou devers nôtre Counseil, tant en noz Roiaumes de France & d'Engleterre, come en nôtre Duchee de Guyenne,
Pour quele encheson, a lour instance, Ottroie avons noz Lettres de Saufconduit, pour eux & certaine Nombre de Gens en lour Compaignie, a durers par Un An,
Si volons, de l'avis & deliberation de nôtre Counseil, & vous prions treschierment que les Terres & Possessions, des ditz Olyver & John, en la susdite nôtre Duchee de Guyenne, aiez pour recommendee si avant come bonement pourrez, sanz prejudice de Nous ou damage de noz foialx Liges & Subgiz en celles Parties.
Don. a Leycestre, le x Jour de Mars, l'An &c. Quart.
A nôtre Treschier & Foial Cousin le Conte de Longuevill Captan de Buch.
Semblable Lettre, a noz Treschiers & Foialx
le Seneschall de Guyene, ou a son Lieutenant illoeques, & les autres de nôtre Counseil residentz de Burdeux.
March 18. Letters of safe conduct for the count of Neble. Leicester.
O. x. 356. H. iv. p. iv. 120.
De salvis Conductibus pro Comite de Niebla.
An. 4. H. 6. Franc. 4. H. 6. m. 7.
Rex, per Literas suas Patentes, per Duos Annos proximò futuros duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, ac ad specialem Supplicationem dilecti Consanguinei Regis Comitis de Neble, & per quandam Securitatem coram Rege in Cancellaria sua inventam, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, quandam Navem vocatam Seinte Marie de Bilbawe in Ispannia, unde Dymyngo Johannis est Gubernator, unà cum Gubernatore, Magistris, Mercatoribus, Marinariis, & Servientibus, usque ad Numerum Quadraginta & Quinque Personarum, in Regnum Regis Angliae, cum diversis Mercandisis legalibus veniendo, & ibidem discarcando, ac alias Mercandisas ibidem emendo, necnon in eadem Navi recarcando, & exinde in dictum Regnum Ispanniae transeundo, ac in dictum Regnum Regis Angliae quotiens sibi placuerit redeundo, necnon Mercandisas, Res, Bona, & Catalla sua quaecumque,
Proviso semper quòd idem Gubernator, ac Magistri, Mercatores, Marinarii, & Servientes praedicti benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum,
Et quicquam, quod in Regis Contemptum aut Populi sui Praejudicium cedere valeat, non attemptent aut attemptari facere praesumant,
Ac Custumas, Subsidia, & alia Deveria, Regi pro Mercandisis, Rebus, Bonis, & Catallis suis praedictis debita, fideliter solvant,
Et quòd non intrent aliqua Castra, Fortalitia, seu Villas firmatas Regis, absque hoc quod primitùs monstrent Literas Regis salvi Conductûs Capitaneis, Gubernatoribus, seu Custodibus eorumdem,
Et quòd in Navi praedicta, praetextu praesentis salvi Conductûs Regis, non colorent vel subumbrent Bona aliqua Inimicorum Regis.
Teste Rege apud Villam suam Leycestr. decimo octavo die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex, &c. ut supra usque ibi, speciales, & tunc sic, quandam Navem vocatam Seint John de Bilbawe in Ispannia, unde Martinus Martini est Gubernator, unà cum Gubernatore, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
April 23. Licence for sir William Bowes to go to the Holy Land. Windsor.
O. x. 356. H. iv. p. iv. 120.
De Licentia Peregrinandi.
An. 4. H. 6. Ibid. m. 6.
Rex Custodibus Passagii in Portu Londoniae, Dovorriae, Orewell, vel Sandewici, Salutem.
Mandamus vobis quòd, dilectum & fidelem Militem nostrum, Willielmum Bowes, qui de Licentia nostra ac de avisamento & assensu Concilii nostri versus TERRAM SANCTAM peregrè profecturus est, in aliquo Portuum praedictorum, versus Terram praedictam, cum Servientibus, Bonis, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, liberè & absque impedimento aliquo transire permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis prius in contrarium directo, non obstante:
Dumtamen aliqua, Nobis seu Regno nostro Angliae praejudicialia, secum non deferat quovis modo.
Teste Rege apud Castrum suum de Wyndesore, vicesimo tertio die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 4. Richard duke of York, John, son and heir of the duke of Norfolk, and 21 others are to attend at Leicester at the feast of Pentecost, to assume knighthood with the K. Leicester.
O. x. 356. H. iv. p. iv. 121.
De Ordine Militari, una cum Rege, suscipiendo.
An. 4. H. 6. Pell.
Richardus Dux Eborum,
Comitissae Westmerlandiae.
Johannes Filius & Haeres Ducis Norffolciae,
Duci Northfolciae.
Comes Devoniae,
Ducissae Clarenciae,
Johannes Comes Oxon.
Richardus Comes Westmerlandiae.
Henricus Filius Comitis Northumbriae,
Comiti Northumbr.
Thomas Dominus de Roos.
Dominus de Beamont,
Dominae de Beamont Matri suae.
Dominus de Wolles,
Sibimet.
Dominus de Mautravers,
J. Cornwale.
William Neville,
Comitissae Westmerlandiae.
Georgius Nevyle,
Eidem Comitissae.
Filius & Haeres Domini de Talbot,
Domino de Talbot.
Dominus de Camoys.
Willielmus Sheyne.
Willielmus Babyngton.
Jacobus Filius Comitis Ormond,
Domino de Bourgevenny.
Henry Bourgchier,
Sibimet.
Henry Gray,
Domino de Grey de Codenore.
Robertus Veer.
Gilbertus Debenham,
Sibimet.
Drury,
Sibimet.
Carbonell,
Sibimet.
Dors.
Quarto Die Maii Anno Quarto apud Leycestriam Ordinatum fuit quòd dirigantur Litterae Personis infrascriptis de veniendo ad Praesentiam Regis ad dictam villam pro ibidem unà secum suscipiendo in se Ordinem Militarem in Festo Pentecostes tunc proximò futuro.
Praesentibus
,
Dominis,
Bedefordiae,
Cantuariensi, & Eborum Cancellario,
Archiepiscopis
;
Duce Exoniae,
Episcopis Dunelmensi,
Eliensi,
Et Bathoniensi,
Ac Custode Privati Sigilli,
Dominis de Cromwell & de Scrop,
Et aliis in Parliamento existentibus.
May 10. Warrant for the payment of the arrears of the wages of John duke of Bedford. Leicester.
O. x. 357. H. iv. p. iv. 121.
Pro Duce Bedfordiae.
An. 4. H. 6. Pell.
Please au Roy nôtre Souverain Seigneur, par avis & assent de vôtre Tressage Conseil, de Grauntier Lettres dessous vôtre Prive Seel, directes a Tresorer & Chamberleins de vôtre Eschequier, pour Paier au John Duc de Bedford ce, que lui est aderere de ses Gages, pour le temps q'il, par Commaundement de vôtre Treschier Pere le Roy (qi Dieux assoill) fuist Lieutenant & Gardein de son Royaume d'Engleterre; c'estassavoir, de le x Jour de Juyn, l'An du Regne de vôtre dit Pere ix, tanque au xii Jour de May, l'An de mesme la Regne x, qe montent a Cxxv l. xiiis. ii d. ob. q.
H. Gloucestre.
H. Cantuar.
J. Ebor
. Cancellario.
T. Exon.
T. Dunelm.
P. Elien.
J. Bathon.
Scrop.
Typtot
.
Dors.
Decimo Die Maii, Anno Quarto apud Leycestre, Concessum fuit praesens Supplicatio ut petitur, & Warantum Thesaurario & Camerariis de solvendo.
Praesentibus Dominis infrascriptis.
Cedula Priori annexa
.
Debentur Johanni Duci Bedford, de Duobus Milibus Libris Annuitatis pro Custodia Regni Angliae (videlicet) a Decimo Die Junii, Anno Nono Regis Henrici Quinti, usque Duodecimum Diem Maii, Anno Decimo ejusdem Regis, per Tria Quarteria unius Anni & nonas Septimanas, ultimo Die, & non Primo, computato,
Ultra M. vii xxl. ixs. xd. indè Recepta ad Receptam Scaccarii dicti Regis infra idem tempus, Cxxvl. xiiis. iid. ob. q.
May 14. Licence to Henry bp. of Winchester to go abroad on a pilgrimage. Leicester.
O. x. 358. H. iv. p. iv. 121.
Pro Episcopo Wyntoniensi.
An. 4. H. 6. Pat. 4. H. 6. p. 2. m. 20.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Licentiam Dedimus, Venerabili in Christo Patri & carissimo Consanguineo, Henrico Episcopo Wyntoniensi,
Qui Votum ad faciendum certas Peregrinationes ultra mare fecit ut dicit,
Quòd ipse, in Complementum Voti sui praedictl, versus partes Transmarinas, ad faciendum Peregrinationes suas praedictas, cum tali Comitiva quae sibi videbitur necessaria, transire possit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Leycestr. xiv die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 26. Commission to Humfrey duke of Gloucester, Thomas duke of Exeter, Richard earl of Warwick, and five others, to redress infractions of the truce with Scotland. Leicester.
O. x. 358. H. iv. p. iv. 121.
De Attemptatis Reformandis.
An. 4. H. 6. Scot. 4. H. 6. m. 10.
Rex, Carissimo Avunculo suo, Humfrido Duci Gloucestriae, ac, carissimis Consanguineis suis, Thomae Duci Exoniae, Ricardo Comiti Warrewici, Henrico Comiti Northumbriae, Radulpho Comiti Westmerlandiae, ac, Dilectis & Fidelibus suis, Roberto de Wilughby, ac omnibus Admirallis nostris, & Custodibus Marchearum Angliae versus Scotiam, Waltero Hungerford Militi Thesaurario nostro, & Roberto Umfraville Militi, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & Circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Constituimus, Ordinavimus, Fecimus, & Deputavimus vos, conjunctim, & divisim, ad certas Treugas, Guerrarum Abstinentias & Sufferentias,
Inter Nos, Haeredes, & Successores nostros, pro Regnis, Terris, Dominiis, Vassallis, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, ex una Parte, &, Serenissimum Principem, Jacobum Regem Scottorum, Haeredes, & Successores suos, pro Regnis, Terris, Dominiis, Vassallis, Ligeis, & Subditis suis quibuscumque, ex altera Parte,
Ab Ortu Solis Primi Diei Mensis Maii, Anno Regni nostri Secundo, per Septennium extunc proximò futurum, usque ad Occasum Solis dicti Primi Diei ejusdem Mensis Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo Primo, per Terram & per Mare duraturas,
Initas, habitas, concordatas, & conclusas, in omnibus & singulis suis Articulis, benè, firmiter, indubiè & inviolabiliter, juxta vim, formam, & effectum earumdem, Conservandum & Exequendum,
Ac ad Reparandum & Emendandum omnia Dampna, Attemptata, & Excessus, facta vel perpetrata contra Tenorem dictarum Treugarum,
Et Puniendum Malefactores secundùm Casuum exigentiam;
Et ideò Vobis & cuilibet Vestrûm Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis, expleatis, & debitè exequamini in forma praedicta:
Damus autem Universis & Singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, infra Libertates & extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, & cuilibet vestrûm, in Praemissis, in forma praedicta, faciendis & explendis, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, quotiens & quando per Vos, seu aliquem Vestrûm, super hoc requisiti fuerint seu debitè praemuniti.
In cujus &c.
Teste Rege apud Leycestr. xxvj die Maii.
May 26. Grant of an annuity of 100 marks to Joan countess of Westmoreland, for the maintenance of Richard duke of York, in addition to a previous grant of 200 marks. Leicester.
O. x. 358. H. iv. p. iv. 121.
Pro Duce Eborum, facto Milite.
An. 4. H. 6. Pat. 4. H. 6. p. 2. m. 16.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Monstravit nobis, carissima Consanguinea nostra, Johanna Comitissa Westmerlandiae, qualiter ipsa, ut Executrix Testamenti carissimi Domini & Viri sui Radulphi nuper Comitis Westmerlandiae Defuncti, habet Custodi- am & Gubernationem carissimi Consanguinei nostri Ricardi Ducis Eborum, virtute Concessionis nostrae eidem nuper Comiti factae,
Pro cujus quidem Ducis Sustentatione, per avisamentum Concilii nostri, Concessimus eidem nuper Comiti Ducentas Marcas, percipiendas Annuatim, durante Minori Aetate ejusdem Ducis,
De quibus quidem Ducentis Marcis praedictus Dux honorificè, prout convenit Statui suo, sustentari non potest, pro eo quod ipse Miles efficitur, & in Honorem, Aetatem, & Haereditatem crescit, qui Majores Expensas & Custus exquirunt, ad magnum onus dictae Consanguineae nostrae ut dicit,
Nos, praemissa considerantes, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus praefatae Consanguineae nostrae Centum Marcas, percipiendas Annuatim pro Sustentatione ipsius Ducis, ultra dictas Ducentas Marcas, durante Minore Aetate ejusdem Ducis, de Dominiis, Terris, & Tenementis quae fuerunt Edmundi nuper Comitis Marchiae, nunc in manibus nostris ratione Minoris Aetatis ejusdem Ducis existentibus, infra Comitatus Dorsetiae & Suffolciae, per manus Firmariorum vel Occupatorum eorumdem; videlicet,
Unam Medietatem Summae praedictae, per manus Firmariorum Dominiorum, Terrarum, & Tenementorum praedictorum, infra Comitatum Dorsetiae,
Et aliam Medietatem ejusdem Summae, per manus Firmariorum Dominiorum, Terrarum, & Tenementorum praedictorum infra Comitatum Suffolciae,
In cujus &c.
Teste Rege apud Leycestr. vicesimo sexto die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 27. Order for the payment of the wages of the duke of Bedford, as protector, while in England. Leicester.
O. x. 359. H. iv. p. iv. 122.
Pro Duce Bedfordiae.
An. 4. H. 6. Pell.
Vicesimo Septimo Die Maii, Anno Regni Regis Henrici Sexti Quarto,
Praesentibus in Castro Leycestriae Dominis de Concilio Regis, inferiùs se subscribentibus,
Et considerato per ipsos ibidem quòd, illustris Princeps, Johannes, Regens Regnum Franciae, Dux Bedfordiae, Patruus Domini nostri Regis, nuper de Regno Franciae in Regnum Angliae, ob magnam Regis & Reipublicae utilitatem, veniendo, & in eodem Regno Angliae morando, Onera eâ occasione subiit & Expensas,
Attentóque etiam per eosdem quòd, Illustris Princeps, Humfridus Dux Gloucestriae, dicti Domini nostri Regis Patruus, pro eo quod Protector & Defensor Regni Angliae & Principalis Consiliarius ipsius Domini nostri Regis fuerat, habuit ex Concessione dicti Domini nostri Regis, de advisamento sui Concilii, quolibet Anno, usque in Adventum dicti Ducis Bedfordiae, Summam Octo Milium Marcarum,
Quae quidem Protectio, Defensio, & Consiliarii Principalis Officium jam ipsi Duci Bedfordiae, vigore cujusdam Acti Parliamenti indè confecti, tribuuntur,
Concessum fuit & Concordatum, per Dominos de Concilio memoratos, quòd Custos Privati Sigilli faciat Warantum Episcopo Bathoniensi & Wellensi, nuper Thesaurario Angliae, & Camerariis de Scaccario dicti Domini Regis, de Data Vicesimo Die Decembris ultimò praeterito, ad faciendum Solutionem vel sufficientem Assignationem praefato Duci Bedfordiae quolibet Anno, quamdiu in Regno Angliae sic steterit & Regi placuerit, de praedicta Summa Octo Milium Marcarum, incipiendo Annum a Vicesimo Die Decembris supradicto,
Et aliud Warantum Domino Waltero Hungerford, modò Thesaurario Angliae, & Camerariis de Scaccario Regis, ad Solvendum vel Satisfaciendum dicto Duci Bedfordiae de omni eo, quod de Summa praedicta, a dicto Vicesimo Die Decembris, a retro fuerit, & sic deinceps quamdiu sic, ut praedicitur, in Regno Angliae steterit & Regi placuerit.
H. Gloucestre.
H. Cantuar.
T. Exon.
J. Ebor. Cancellario.
T. Dunelm.
P. Elien.
Cromwell.
Scrop.
J. Bathon.
Hungerford.
Typtot
.
July 14. The sheriffs of London, and of divers counties, as well as the warden of the Cinque Ports, are ordered to issue a proclamation forbidding any molestation of Flemish merchants. Westm.
O. x. 360. H. iv. p. iv. 122.
Pro Flandrensibus, Ligeis Regis & Coronae Franciae.
An. 4. H. 6. Claus. 4. H. 6. m. 11. dor.
Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Quia, ex gravi Conquestione fidelium Ligeorum & Subditorum nostrorum Flandriae, qui sub Ditione & Obedientia nostris & Coronae nostrae Franciae existunt, ad nostrum pervenit auditum quòd quidam Ligeorum & Subditorum nostrorum Regni nostri Angliae Prisas & Captiones Hominum ac Navium, Bonorum & Mercandisarum, ipsorum Subditorum nostrorum Flandrensium, ac alia Dampna & Mala enormia eisdem Ligeis & Subditis nostris Flandriae, nuper supra Mare, contra formam Appunctuamenti FINALIS PACIS, inter Duo Regna nostra habitae & conclusae, fecerunt & perpetrârunt, & adhuc facere & perpetrare indies non desistunt,
Undè, ex Parte praedictorum Subditorum nostrorum, nobis est humiliter supplicatum ut sibi de Remedio congruo in hac parte providere dignaremur,
Nos,
Praemissa debitè ponderantes, ac Pacem & Tranquillitatem Universis Ligeis & Subditis nostris, utrorumque Regnorum nostrorum praedictorum, & inter eos inviolabiliter observari & observare volentes,
Vobis, de avisamento & assensu Concilii nostri, Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in locis infra Civitatem praedictam & Suburbia ejusdem, ubi magis expediens fuerit & necesse, publicè ex Parte nostra Proclamari faciatis,
Nè quis dictorum Ligeorum & Subditorum nostrorum, dicti Regni nostri Angliae, aliquas hujusmodi Prisas sive Capitones Hominum aut Navium, Bonorum sive Mercandisarum, dictorum Ligeorum & Subditorum nostrorum Flandriae, aut aliorum quorumcumque, sive aliqua Dampna vel Mala quaecumque eisdem Ligeis & Subditis nostris, in Personis, vel in Rebus, aliquo quaesito colore, faciat, sivè facere praesumat,
Intimantes eisdem Ligeis & Subditis nostris, praedicti Regni nostri Angliae, quòd, si quis eorum quicquid, contra formam praesentis Proclamationis nostrae, fecerit, sive attemptaverit, Nos eos & eorum quemlibet taliter Castigabimus & Puniemus, quòd eorum Castigatio & Punitio aliis, taliter Delinquentibus, cedet in Exemplum;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Julii.
Consimilia Brevia diriguntur Constabulario Castri sui Dovorriae & Custodi Quinque Portuum suorum, vel ejus Locumtenenti ibidem, ac Vicecomitibus in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet, &c.
July 16. Grant of an annuity of 300 marks to Thomas duke of Exeter, as a member of the King's council.
O. x. 360. H. iv. p. iv. 122.
De Vadiis pro Consiliariis Regis.
An. 4. H. 6. Pell.
Le xvj Jour de Juyl, l'An Quart, yl feust par les Seigneurs du Conseill du Roy considere comens,
Par force d'un Acte du Conseil, de Date le Primer Jour de Septembre, l'An &c. Tierz,
L'Arcevesque de Cantorbury & l'Evesque de Winchestre pregnent (c'estassavoir) chascun de Eus Trois Cens Mars par An,
L'Evesque de Duresme, & le Counte de Warwyk, Pregnent (c'estassavoir) chascun de Eus Deus Cens Mars par An,
Chascun autre Evesque ou Conte du dit Conseil, Deus Cens Mars par An,
Chascun Baron ou Baneret, Cent Livres,
Et Chascun Esquier, Quarante Livres par An,
Pour leur Graundes Labours & Expenses, que necessairment leur convendra souffrir entour les Busoignes du Roy & son dit Conseil,
En maniere comme en la dite Acte plus plainement est expresse,
Et combien que Thomas Dux d'Excestre, qui a este aussy & est du Conseill du Roy par tout le temps qu'il a este Roy, & a eu & soffert Grandes Coustages & Expenses pour l'Entendance a mesme le Counseill, & soffres par la Cause dessusdite, n'est pas, par son Noun, en la dit Acte Expresse,
Accordes est & Assentus que, veues & considerees les Choses dessusdites, & que le dit Duc Entende ore diligeaument, de Jour en aultre, au dit Counseill, qu'il ait & pregne, chascun An, par les mains des Tresoriers & Chamberlains de l'Eschequer, a Quatre Termes del An principales, par egales Portions, Trois Cens Mars, par manere come les dis Archevesque & Evesque de Wynchestre, ou aultre de son Estat du dit Counseill, ount & pregnent Annuellement, & ainsy d'ore en avant tant come il serra du Counseill du Roy, Comenceant son Paiement de la dite Some le Noefisme Jour de Decembre, l'An du Regne du Roy Premier,
Quel Jour, par Auctorite du Roy, en son Parlement, yl fust Ordennes & Assignes d'estre de son Counseil,
Pourveu toutesfois que, s'il a este absent devant, ou s'absente desore en avant, du dit Conseil aucun Jour, apres le Comencement du Conseil, en plain Terme, lez Cours seians, sans cause Resonnable approvee par tous les autres de mesme le Counseill presens, qu'adonques, pour le Jour de tielle Absence, sera Rabatus de luy, de les avantdis Trois Cens Mars, Vingt Soulds.
Johan.
H. Gloucestre.
J. Ebor. Canc.
J. Cantuar.
T. Dunelm.
P. Elien.
J. Bathon.
Cromwell
.
July 17. The K. declares that he will treat the Flemings as his subjects, and will redress their injuries by the English. Westm.
O. x. 361. H. iv. p. iv. 122.
Pro Flandrensibus de Intercursu, quacunque Exoriente Guerra, non interpellando.
An. 4. H. 6. Franc. 4. H. 6. m. 5.
Rex, omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ex parte, Carissimi Avunculi nostri, Philippi Ducis Burgundiae, Comitis Flandriae, Artesii, & Burgundiae, ac, dilectorum Subditorum & Ligeorum nostrorum, Proborum Hominum in Patria Flandriae Inhabitantium, Nobis sit, per Ambassiatores suos & Nuncios notabiles, monstratum & expositum quòd, licet ab Antiquo tempore, ante Guerras Franciae & Angliae, illi de Regno nostro Angliae & dictae Patriae Flandriae in Mercandisis & aliis suis Agendis, tàm per Terram, quàm per Mare, securè & amicabiliter pariter Communicaverint,
Et post dictas Guerras inchoatas, & temporibus eorumdem, diversi Modi comperti fuerint, per quos Communicatio & Securitas hujusmodi, quae dictis Duabus Patriis perquàm utiles & necessariae fuerint, inter easdem habebantur,
Quae quidem Communicatio & Securitas, visâ & consideratâ Pace Generali inter dicta Regna nostra factâ, a multo fortiori, jam Interteneri deberent,
Quamplures tamen de dicto Regno nostro Angliae nuper & post certa tempora jam non est diu transacta, Prisas, Excessus grandes, & Inhumanitates multimodos in Mercatores, Piscatores, & Marinarios dictae Patriae Flandriae perpetrârunt & fecerunt, quorum Declaratio in Parte facta & in scriptis extitit exhibita magis planè,
Super quibus Ambassiatores praedicti Nobis humiliter supplicârunt & Nos requisierunt ut dictas Prisas Reparari, & eisdem Mercatoribus & aliis praedictis Restitutionem fieri jubere, ac in eum modum providere quòd praedicti Subditi, ejusdem Patriae Flandriae, de caetero habere possint, tàm per Terram, quàm per Mare, contra quascumque Guerras hujusmodi seu Molestias, Securitatem Generalem, dignaremur,
Nos, Praemissis, & praesertim dictâ Pace Generali, ut praedictum est, factâ, visis & consideratis, de avisamento, Carissimorum & praedilectorum Avunculorum nostrorum, Johannis Ducis Bedfordiae Regentis Regnum nostrum Franciae & Protectoris Regni nostri Angliae, & Humfredi Ducis Gloucestriae, & aliorum de Magno Concilio nostro, praefatis Ambassiatoribus & Nunciis, modo quo sequitur, fecimus Responderi; videlicet,
Quòd Intentionis & Voluntatis nostrae existit de Tractando, Favorisando, & Regendo illos de dicta Patria Flandriae in omnibus sicut nostros bonos & veros Subditos, & prout eos tractare debemus & tenemur, & quemadmodum Praedecessores nostri, Reges Franciae, eos pertractare consueverunt, quódque ipsi ac Subditi nostri, de dicto Regno nostro Angliae, tàm per Terram, quàm per Mare, tàm in Facto Mercandisae, quàm aliter, amicabiliter & securè Comunient & Conversentur, absque Molestia seu Dampno, in Corporibus vel Rebus, per ipsos de Regno nostro An- gliae ipsis de Flandriae, vel è converso, inferendo vel faciendo quovismodo:
Et, quoad Prisas, Perditiones, Excessus, & Dampna, quae praedicti de Flandria eis per ipsos de Regno nostro Angliae illata, perpetrata, seu facta fuisse affirmant, prout superius declaratum existit, Nos omnibus & singulis de Flandria, Conqueri volentibus adversus quoscumque, qui super eos Prisas, Captiones, & Excessus hujusmodi fecerint seu perpetraverint, tàm (videlicet) Subditos nostros Regnorum nostrorum Angliae & Franciae, quàm alios quoscumque Extraneos, qui in Francia aut in Angliâ venerint, exhiberi & fieri volumus summariè & de plano plenum & expeditum Justitiae complementum,
Ac omnes illos, qui Prisas & Excessus praedictos fecerint & perpetraverint, Evocari, & eos facere Stare Juri in Praemissis, illosque, qui Culpabiles & Delinquentes invenientur, taliter Punire & Puniri facere, quòd caeteris cedet in Exemplum,
Ac Bona quaecumque, sic Capta, quae alicui illorum de Flandriâ pertinere probabuntur, promptè Restitui si extent, & in casu quo Bona sic Capta non extent, omnes illos, qui de jure Compelli deberent, Urgeri, Coartari, & Constringi ad debitam Satisfactionem in hac parte Faciendum, & illos Dedampnificandum & Indempnes Praeservandum quibus Bona illa pertinuerunt,
Et, si contigerit illos, de quibus dicti de Flandriâ Conqueri, & quos praetendere voluerint praedictos Prisas & Excessus fecisse, personaliter apprehendi non posse, Nos, pro eisdem Conquerentibus, quantum possimus, providere volentes, tàm Bona Propria illorum, qui Prisas & Excessus hujusmodi fecisse praetendentur, quàm Bona quae sic Capta fuerint, Arestari faciemus, quae quidem Bona, sic arestata, sub Manu nostra, donec eisdem Conquerentibus Justitia fiet, faciemus Custodiri,
Poterúntque dicti de Flandria, quantùm ad Prisas, quae per illos de Anglia fieri dicentur, vel per illos qui in idem Regnum cum Prisis hujusmodi venerint, petere Justitiam coram Cancellario nostro vel Admirallo nostro Angliae, qui nunc sunt, vel qui pro tempore fuerint,
Et, quoad Prisas, quae per illos de Francia fieri possent, vel per ipsos qui in ipsum Regnum Franciae venient, praedicti Conquerentes Justitiae complementum exigere poterunt coram illis, qui ad hoc ex parte nostra Commissi erunt & Deputati, quibus omnibus nos, de avisamento dictorum Avunculorum nostrorum & aliorum de Concilio nostro, Dedimus, Damus, & Dabimus in Mandatis quòd, frivolis quibuscumque Dilationibus praetermissis, bonam & celerem Justitiam summariè & de plano dictis Conquerentibus administrent:
Et ulterius pro taliter providendo quòd ipsi de Flandria cum Subditis dicti Regni nostri Angliae, tàm per Terram, quàm per Mare, securè Conversari & Communicare valeant, & ad eos generaliter, in quantum fieri poterit, contra omnes hujusmodi Prisas & Excessus in plena Securitate ponendum & poni faciendum, ac Nos, Avisamenta quaedam super hoc per ipsos Ambassiatores Nobis exhibita prosequentes, fieri faciemus & ordinabimus Literas nostras, Magnis Sigillis nostris sigillandas, quas in Civitatibus, Villis, & Portubus dictorum Regnorum nostrorum Angliae & Franciae Proclamari faciemus & Publicari,
Quibus palàm & solempniter prohibebitur omnibus Subditis nostris & aliis, qui in eadem Regna venerint, & in eisdem frequentabunt aut conversabunt, nè quis eorum aliquod Dampnum illis de Flandria de Corporibus vel de Bonis inferant aut faciant quoquomodo,
Quibus etiam Literis nostris mandabitur quòd, si aliquae Prisae in contrarium Praemissorum factae fuerint, & Naves ac Bona sic Capta in quocumque Portu dictorum Regnorum nostrorum contigerit applicare, Gubernatores eorumdem Locorum seu Portuum Naves & Bona hujusmodi, ex parte nostra, Tenebunt & Ponent sub Manu secura, sub Poena Refundendi praedicta Bona, in eventum quo in hoc Negligentes seu Culpabiles inventi fuerint, necnon Seisinae Franchesiarum eorumdem Locorum seu Villarum in Manus nostras,
Quae quidem Bona per spatium Trium Mensium salvò custodientur, ad finem quòd, infra idem tempus, Personae Dampnificatae Certiorari valeant & venire ad Restitutionem Bonorum hujusmodi postulandam:
Et, ut dicti Subditi nostri de Flandria Justitiam suam in dicto Regno nostro Angliae liberiùs, tutiùs, & securiùs Prosequi valeant adversus quoscumque, qui eosdem Dampnificaverint aut Laeserint in Personis aut in Bonis, Concedimus eis quòd, durante Termino Prosecutionum eorumdem, sub Protectione & Salva Gardia nostris specialibus sint, teneantur, & reputentur:
Et insuper, in casu quo praedicti Captores, Naves & Bona, sic Capta, suâ sponte, Restituere voluerint, id facere valeant; posito quòd exnunc in aliquos Portus praedictorum applicata fuerint, nec debent in hoc Casu Gubernatores Locorum seu Portuum eos prohibere vel impedire,
Insuper, quoad hoc, quod praedicti Ambassiatores in Scriptis exposuerint, quòd nunquam Subditi nostri Angliae colorant Prisas hujusmodi, quas faciunt super Flandrensibus per hoc, quod dicunt, quòd licet Bona illa, sic Capta, sint signata Signis de Flandria, hoc tamen factum est per Fraudem, & quòd Bona illa Illis de Ispania, vel Britannia, vel aliis inimicis suis pertinent, & quòd pro eo ipsi ea licitè Capiunt, quamobrem praedicti Ambassatores optulerunt quòd, pro omnimodis Fraudibus evitandis, praedictus Avunculus noster Burgundiae, per Statuta & Proclamationes publicas, modo & forma melioribus quibus fieri poterit, providebit,
Proviso quòd, eo mediante, & debita Punitione quae fiet contra hujusmodi Fraudes Committentes, Ipsi de Flandria per eorum Sacramenta, de Signis eorum & Bonis, quae in Navibus, quae sic capi poterunt, & in Franciâ vel Angliâ adduci, credantur,
Nos eorum Oblationibus & Petitioni in hac parte libenter Annuimus, Proviso quòd, primitùs & ante omnia, simus certificati de dictis Statutis & Edictis publicis, quae per dictum Avunculum nostrum Burgundiae fient ut praedictum est, per quae hujusmodi Fraudes cessare & evitari debeant, & etiam quòd Provisiones consimiles suprascriptae fiant, per dictum Avunculum nostrum Burgundiae, in dicta Patria sua Flandriae, pro dictis aliis Subditis nostris Franciae & Angliae,
Damus autem Cancellario, Admirallis, & aliis Justiciariis & Officiariis praedictorum Regnorum nostrorum Franciae & Angliae, & eorum Locatenentibus, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Praesentibus Contenta custodiant & interteneant, ac articulariter custodiri & interteneri faciant, ea effectui & Executioni, in hac parte, prout necesse fuerit, demandando.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xvij Die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
July 20. The K. orders the seneschal of Aquitain, and the constable of Bourdeaux Castle, to allow sir Nicholas Bowet, heir of Henry Bowet, late abp. of York, to enjoy his inheritance in Aquitain. Westm.
O. x. 363. H. iv. p. iv. 123.
Pro Nicholao Bowet Chivaler, nuper Archiepiscopi Eborum Haerede, super Possessionibus in Aquitania.
An. 4. H. 6. Vasc. 4. H. 6. m. 4.
Rex Senescallo Ducatûs nostri Aquitanniae ac Constabulario Castri Burdegaliae, qui nunc sunt, & qui pro tempore fuerint, & eorum Locatenentibus ibidem, ac eorum cuilibet, Salutem.
Cùm Dominus H. nuper Rex Angliae, Avus noster, per Literas suas Patentes, de Gratiâ suâ speciali, & pro quâdam magnâ & notabili Summâ, quam, dilectus Clericus suus, Magister Henricus Bowet ad Opus suum solvit, Concesserit eidem Henrico Terras, Tenementa, Redditus, Possessiones, & Res inferius expressata,
Quae Johannes de Stretton Dominus de Landiras Defunctus habuit, tàm ex Concessione carissimi Avunculi sui Principis Defuncti, quàm ex concessione Domini R. nuper Regis Angliae Secundi post conquestum,
Videlicet; omnia Bona, Haereditates, Terras, Dominia, Census, Redditus, Homines Quaestabiles, Tallias, Quaestus, Hospitia, Burdegalia, Vineas, Molendina, Boscos, Prata, Piscarias, Pasturas, & Paduagia, cum omnibus aliis pertinentiis, quae fuerunt Arnaldi de Champerryon, nuper Burgensis Civitatis Burdegaliae,
Gaugettum Vini in Civitate suâ Burdegaliae, quod Dominus de Moucedane tenuit de Haereditate sua, & per Rebellionem & Forisfacturam praedicti Domini ad Manus praedicti nuper Regis devenit,
Necnon Tres Partes Mercati Burdegalensis, quas Johannes de Collom Chivaler tenuit, & quae per Rebellionem & Forisfacturam ejusdem Johannis ad Manus praedicti nuper Regis devenerunt,
Officium Janitoris Castri sui Burdegaliae, Terras & Haereditates, cum pertinentiis, quae fuerunt Gaillardi de Goot Domini de Roaillac,
Terras & Haereditates, cum pertinentiis, quas Johannes Collom Chivaler defunctus tenuit apud Vessan, & infra Jurisdictionem & Potestatem Marquae,
Ac etiam omnes Terras & Haereditates, quas Gaillardus de Preissac tenuit in Burdegaliâ,
Praeposituram de Barsack cum pertinentiis, quam Dominus de Budos tenuit,
Castrum & Villam de Leugon in Dominio praedicti Avi nostri Aquitanniae, cum Quatuor Denariis de Libra de Moneta, currente in Dominio ejusdem Avi nostri praedicto, percipiendis de omnimodis Mercandisis ad eandem Villam venientibus, & per eandem Villam per Terram & per Aquam transeuntibus,
Illud Gaugettum, quod pro dicto Avo nostro in Castro Burdegaliae percipitur (videlicet) de & super quolibet Dolio Vini, custumato infra Castrum praedictum, quoddam Sterlingum Aquitannicum, vel Quinque Denarios pro Valore dicti Sterlingi,
Terram Domini Destaux,
Et Terram de Condak de Barbane, quam Filia Filii Gaillardi de Fussac tenuit,
Ac etiam Hospitium quod Haeredes Johannis de Fumell apud Burdegaliam inhabitant, una cum le Traue,
Habenda & Tenenda praefato Henrico & Haeredibus suis, de praedicto Avo nostro & Haeredibus suis, per Servitia inde debita & consueta, imperpetuum, prout in dictis Literis ipsius Avi nostri, Decimo Octavo Die Februarii, Anno Regni sui Primo, confectis, pleniùs continetur,
Jámque, ex parte, dilecti & fidelis nostri, Nicholai Bowet Militis, nobis est ostensum quòd,
Licet praedicta Bona, Haereditates, Terrae, Dominia, Census, Redditus, Homines Quaestabiles, Talliae, Quaestus, Hospitia, Burdegalia, Vineae, Molendina, Bosci, Prata, Piscariae, Pasturae, Paduagia, Gaugetta, Tres Partes Mercati, Officium Janitoris, Praepositura, Castrum & Villa de Lengon, cum dictis Quatuor Denariis, eidem Henrico, ut praemittitur, Concessa, post mortem ejusdem Henrici, tunc Archiepiscopi Eborum, sibi jure haereditario immediate Descenderunt,
Idem tamen Nicholaus praemissa habere aut eis gaudere nequit ut deberet, eo quod ipse Propinquior Haeres dicti nuper Archiepiscopi in Ducatu nostro praedicto adhuc non agnoscitur, in ipsius Nicholai grave Dampnum & Exhaeredationis Periculum manifesta,
Nos,
Praemissa considerantes, & pro eo quòd, per quandam Inquisitionem, coram Johanne Tailboys, nuper Escaetore nostro in Comitatu Lincolniae, de Mandato nostro, post Mortem dicti nuper Archiepiscopi, Captam, & in Cancellaria nostra Retornatam, est compertum quòd praedictus Nicholaus est Consanguineus & Propinquior Haeres praedicti nuper Archiepiscopi (videlicet) Filius Elizabethae, Filiae Adae Fratris ipsius Henrici,
Volentes in hac parte fieri quod est justum,
Vobis Mandamus, firmiter Injungentes, quòd ipsum Nicholaum praedicta Bona, Haereditates, Terras, Dominia, Census, Redditus, Homines quaestabiles, Tallias, Quaestus, Hospitia, Burdegalia, Vineas, Molendina, Boscos, Prata, Piscarias, Pasturam, Paduagia, Gaugetta, Tres Partes Mercati, Officium Janitoris, Praeposituram, Castrum & Villam de Lengon, unà cum dictis Quatuor Denariis, a tempore mortis praedicti nuper Archiepiscopi, liberè Habere, & Percipere, ac eis pacificè Gaudere permittatis, juxta Vim, formam, & effectum Concessionis praedictae, & prout ipse Jure Haereditario ea habere, & Percipere, ac eisdem Gaudere debet, Ipsum in hac parte, contra Tenorem ejusdem Concessionis, indebitè non Molestantes in aliquo seu Gravantes.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Julii.
July 26. Letters of safe conduct for the wives of sir Patrick de Dunbarre and Gilbert de Haye, Scotch hostages. Westm.
O. x. 364. H. iv. p. iv. 124.
De conductu, pro Uxoribus Obsidum.
An. 4. H. 6. Scot. 4. H. 6. m. 9.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Purificationis beatae Mariae proximò futurum duraturas, ad Supplicationem Patricii de Dunbarre Militis, Obsidis, pro carissimo Consanguineo Regis Rege Scotorum, infra Turrim Regis Londoniae existentis, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Foeminam praedicti Patricii, in Regnum Regis Angliae, cum Quatuor Servientibus in Comitiva sua, conjunctim, vel divisim, per Terram, cum Equis & Hernesiis suis ut Peregrini, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & exinde versus dictas Partes suas, cum Servientibus suis praedictis, Equis, & Hernesiis, absque perturbatione vel impedimento quocumque redeundo;
Proviso &c. prout in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis de salvo Conductu habet Foemina Gilberti de Haye Armigeri, Obsidis pro dicto Rege Scotorum, ad Supplicationem ejusdem Gilberti, cum Quatuor Servientibus in Comitiva sua, conjunctim, & divisim, per idem tempus duraturas.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
Petition of sir Patrik of Dunbarre and Gilbert of Haye for the above letters of safe conduct.
O. x. 365. H. iv. p. iv. 124.
Petitio pro dicto Conductu.
Unto, the full high and myghty Prince, the Regent of Fraunce, Duk of Bedford, And to the ful wyse and discrete Lordys beyng of the Kynges Counseyll.
An. 4. H. 6. Pell.
Beseketh mekely Patrik of Dunbarre Knyght and Gilbert of Haye Squyer Scottyshemen, Ostages for the Kyng of Scotland, beyng with ynne the Tour of London, that lyketh to zour ful high and wise discretions to graunte to the foresaid Besekers two safe Condeywtes, for ther Two Wyfes with iv Servaunts to every of ther two said Wyfes, togedyr, and sundry, with ther Hors and ther Harneys, and to endure for a Zere, Savely to come to the said Besekers in what so ever place that thei ben with in the Reme of Ingelond, and Savely to go and come in Pilgrimage to Canterbury gyf them lyke,
Dors.
Vicesimo Sexto Die Julii, Anno 4. apud Fratres Praedicatores Londoniae, Concessus fuit praesens Salvus conductus pro infrascriptis Personis, in forma, ut petitur, usque ad Festum Purificationis beatae Mariae proximum
.
Johan.
J. Cantuar.
J. Ebor.
Cromewell.
P. Elien.
Hungerford.
Typtot.
Scrop.
July 28. Gaston de Foix, count of Longueville, and Captal de Bouche, is created count of Benanges. Westm.
O. x. 365. H. iv. p. iv. 124.
Pro Gastone de Foix Comite de Longa Villa.
An. 4. H. 6. Vasc. 4. H. 6. m. 1.
Rex Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Praepositis, Ministris, & omnibus Ballivis & Fidelibus suis, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Attendentes Decus Principum Sapientum & Sublimium consistere in Multitudine Subditorum Potentum & Nobilium, tantóque magis attolli Regale Solium Regnorúmque Rempublicam roborari, quo plures sibi subsint nobilis Statûs & Eminentiae celsioris,
Volentesque Ceptra nostra Regia, in personis Subditorum hujusmodi, tàm adjectione novorum Honorum, quàm Restauratione veterum, decorari, & augere numerum Statúmque Nobilium, quorum Consilio Regna & Dominia nostra dirigi possint in Agendis, & muniri suffragiis in Adversis,
Considerantésque Nobilitatem Strenuam, Providentiam circumspectam, geminatam Morum & Generis Claritatem, carissimi Consanguinei nostri, Gastonis de Foix, Comitis de Longa Villa & Capitalis de Bouche, necnon Labores, Sumptus, & Pericula, quibus tàm inclitae recordationis Genitoris nostri quàm nostris temporibus, pro Juribus nostris tàm adquirendis, quàm adquisitis Defendendis, Personam suam, adversus Hostes Adversarios & Rebelles nostros exposuit & submisit,
Ac sperantes quòd Honores adjecti, tàm Probitatis, quàm Dilectionis suarum, penes nos gratum adicient Incrementum,
Habitâ super hoc primitùs deliberatione & avisamento Magni Concilii nostri Franciae, quae per Relationem, ca- rissimi Avunculi nostri, Johannis, Regentis Regnum nostrum Franciae, Ducis Bedfordiae, accepimus,
De avisamento ac matura & communicata deliberatione Concilii nostri Angliae, ex Causis praemissis, Ipsum Gastonem in Comitem de Benanges Praefecimus & Creavimus de Gratia nostra speciali, sibi & Haeredibus suis Masculis Nomen & Omen Comitis dicti Loci de Benanges liberaliter concedentes,
Et, ut ipse Comes, & Haeredes sui Masculi, juxta tanti Nominis & Honoris exigentiam, decentiùs, honorificentiùs, & meliùs valeant incumbentia ipsis Onera supportare, Dedimus, Concessimus, & hac praesenti Carta nostra, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Confirmamus eidem Comiti & Haeredibus suis Masculis Loca & Placeas subsequentia; videlicet,
Medietatem de Sancto Basilio, unde una Medietas praefato Comiti pertinet, & alia Medietas Francisco de la Bret Militi, Avunculo jam Domini de la Bret, si Rebellis non fuisset, pertinuisset & pertineret ut dicitur,
Medietatem de Lendaron, quae praedicto Francisco, donec Rebellis erat, & alia Medietas praefato Comiti pertinebant, ut dicitur,
Locum d'Auros, qui est ejusdem Comitis, & quem emit de Menaldo de Fanas Milite, qui Locus cuidam Johanni de la Sare Defuncto, Capitaneo de la Reole, dùm vixit, solebat, ut fertur, pertinere.
Locum de Baires, quem praedictus Comes etiam tenet, causa cujusdam Amitae suae, occasione Decem Milium Scutorum Auri, quae dicta Amita sua, (cujus ipse Gaston est Haeres ut dicitur) super Loco praedicto habuit, qui quidem Locus dicto Domino de la Bret, si in Obedientiâ nostra stetisset, pertineret, dumtamen redderet Decem Milia Scutorum supradicta, quem quidem Locum carissimus Dominus & Pater noster Defunctus, vel saltem omne Jus quod ipse in eodem Loco habere potuit, causa Rebellionis Domini de la Bret, contulit, ut dicitur, praefato Comiti, pro Se, & Haeredibus suis,
Locum etiam de Berteulli, qui, ut dicitur, solebat esse praedicti Domini de la Bret, qui olim Conquestus fuit per Johannem Neufuille Militem, tunc Senescallum Aquitanniae, & Capitalem de Buch Patrem praedicti Comitis, & eidem Capitali per Progenitores nostros in custodiam traditus, sic quòd, si praedictus Dominus de la Bret in Obedientiam nostram rediret, idem Locus sibi redderetur, super quo dicti tunc Senescallus & Capitalis tradiderunt suas Literas Sigillis eorum sigillatas,
Ac etiam Loca de Sore, & Castenave de Serues, quae tenuit dictus Dominus de la Bret Rebellis, non excedentia in Redditu seu Reventione ultra Centum Libras Sterlingorum, quae quidem Loca praedictus Comes, infra breve, ut asserit, in Obedientiam nostram reducere & redigere proponit, Deo dante,
Concessimus insuper praefato Comiti Trescentas Libras Sterlingorum de Reventione, quolibet Anno Percipiendas & Habendas super Conquestus quos idem Comes super praedictis Rebellibus & Adversariis nobis faciet, aut fieri faciet vel procurabit,
Quae quidem Loca omnia & singula supradicta, tàm sua, quàm alia, sibi per nos Concessa, necnon Redditus Trescentarum Librarum praedictarum, de praedicto Comitatu de Benanges esse volumus, & eidem Comitatui Unimus, Incorporamus, & Adjungimus,
Proviso semper quòd Loca supradicta non sint de Dominico nostro, & quòd praedictus Comes, quandocumque ex parte nostra aliquem Locorum hujusmodi, per Nos eidem Comiti Donatorum, deliberare fuerit requisitus, Locum illum (satisfacto sibi primitùs per nos de Loco alio aequivalenti) nobis deliberet,
Et quòd omnes Conquestus, per ipsum Comitem in hac parte faciendos, fiant ad Custus suos proprios, & non ad nostros,
Ac etiam quòd praesens Concessio nostra non trahatur ab aliis in exemplum;
Hiis Testibus,
Venerabilibus Patribus,
Henrico Cantuariensi, totius Angliae Primate,
Et Johanne Eborum, Angliae Primate, Cancellario nostro,
Archiepiscopis:
Praefato Regente, Johanne Bedfordiae,
Et Humfrido Gloucestriae,
Avunculis nostris carissimis,
Et Thoma Exoniae, Consanguineo nostro carissimo,
Ducibus:
Johanne Huntyngdoniae,
Et Humfrido Staffordiae,
Comitibus:
Radulpho Crumwell,
Et Waltero Hungerford Thesaurario nostro,
Militibus:
Johanne Tiptoft Senescallo Hospitii nostri,
Magistro Willielmo Alnewyk Custode Privati Sigilli nostri;
Et aliis.
Dat. per Manum nostram apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 30. The sheriffs of Devon, Cornwall, and 10 other sheriffs, and the warden of the Cinque Ports, are ordered to publish a proclamation concerning an amicable intercourse with Flanders. Westm.
O. x. 367. H. iv. p. iv. 125.
De Proclamatione facienda pro Intercursu amicabili Flandrensium.
An. 4. H. 6. Claus. 4. H. 6. m. 11. d.
Rex Vicecomiti Devoniae, Salutem.
De avisamento & assensu Concilii nostri Tibi Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd Contentum certorum Articulorum, Bonum Publicum Regni nostri maximè concernentium, quorum Copiam tibi mittimus Praesentibus interclusum, in singulis Portubus ac aliis locis, infra Comitatum praedictum, ad hoc consuetis, ubi magis expediens fuerit & necesse, publicè Proclamari & Notificari facias modo quo ante haec tempora fieri consuevit; & hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecomiti Cornub.
Vic. Novi Castri super Tynam.
Vicecom. Eborum.
Vicecomitibus London.
Vicecom. Sussex.
Vicecomiti Sutht.
Vicecom. Sumers. & Dors.
Vicecom. Lincoln.
Vicecom. Norff.
Vicecom. Suff.
Constabulario Castri sui Dovorr. ac Custodi Quinque Portuum suorum, vel ejus Locumtenenti ibidem.
Vicecomiti Bristoll
.
Le Roy nostre Soveragne Seigneur,
A la Conservation & Entretement de la Paix Finale des Roiaumes de France & d'Engleterre,
Et mesmement des Communications & Seurtes, de long temps entretenuz entre le dit Roiaume d'Engleterre & ceulx du Paiis de Flandres,
A Ordenne, par l'advis & deliberation de son Graunde Conseil, & Commande & Enjoint expressement a toutz & a chescun de son dit Roiaume d'Engleterre, que avecques ceux du dit Paiis de Flandres,
Les queux il voet Treter, Favouriser, & Demesner en toutz Choses come ses bons, vrais, & loiaux Subgiz en son Roiaume de France, & come ses Predecessours Rois de Fraunce ount accustume & doivent traiter,
Ils Communiquent & Conversent, tant en Mer, come en Terre, Marchandement & autrement, amiablement, bonement, & seurement, come Subgiz souz un soul Seigneur dovient & pouent faire,
Et deffent tresexpressement que nul, de quelque Estat q'il soit, des ditz Roiaumes d'Engleterre & de France, n'autres reparans, frequentans, ou conversans en icelx Roiaumes, quielx ne de quelque Nation ou Seignourie q'ils soient, ne portent ou facent, ne facent porter ou faire Guerre, Moleste, ou Damage, en Corps ou en Biens, au susditz de Flandres, ou aucuns d'eux, sur les Payns de Disobeisaunce, & autres tiels Pains qu'il appertient au Cas.
Item, le Roi, par le dit advis & deliberation, Mande, Comande, & Enjoint a toutz Gouverneurs, Justicers, & Officers, de Portz des ditz Roiaumes de Fraunce & d'Engleterre, que si aucune Enterprinze ou Exces se fesoit au contraire de l'Article dessus touche, que ils & chescun d'eux les Biens & Nefs, prins sur les ditz de Flandres, en quelque Port qu'ilz arrivent, mettent, tiennent, & gardent, depar le Roy, en Main seure, par l'espas de Trois Mois, a fyn que, dedeinz ycellui Temps, les Damages en puissent avoir cognissance, & venir faire leur Pursuit,
Et que, en ceo, par les ditz Governeurs, Justicers, ou Officers n'ad defaute ou negligence, sur Peine de Refonder les ditz Biens & Niefs, & de faiser, en ceo Cas, en la Maine du Roy toutz les Fraunchises des Villes & Lieux, ou serroient les ditz Biens & Niefs amesnez,
Toutz voies, se les Purveurs vouloient Restituer, de lour bon gree, les ditz Niefs & Biens, faire le purront; pose orez q'ils feussent desca arrivez en aucuns Portz, & en ceo Cas les Governeurs, Justicers, ou Officers des ditz Lieux ny purront mettre Empechement,
Item, le Roy nostre Soveraigne Seigneur, pur seurte, mette & tient dismaintenant en sa Protection & seure Sauvegarde toutz & chescun de eulx, qi ferront les Pursuites des ditz Prinsez faitz, ou qi desoren avant purroient estre faitz, durant le temps d'icelles Pursuites; En defendant que null ne leure mal face, ne face mesfaire, en Corps ou Biens, en ascune manere, a & sur tiel Peine come a Sauve garde en Fraunce appertient.
Item, le Roy desfent a toutz &c. que nul resceive, ne achate, nulz des tielx Biens, Prinz sur le Mere sur ses Subgiz sotditz du dite Paiis de Flandres, ou d'autre part du dit Roiaume de Fraunce, ou de quelque de ses Seignuries, ou de ses Amis, ou Alliez, ou de ceulx que portent ses Lettres de Saufconduit, sur Peine de Restituer iceulx Biens, & de Disdommager ceulx as quelx yceux Biens serront, & d'Emprisonement de lour Corps jusques a ceo q'ils averont fait Restitution, & pur lour Offence Fyn a la volunte du Roy.
Item, que nuls Biens, Prins sur le Mere, en quelque manere que se soit, son Destribuez, Departis, ou Venduz sur le Mer, ou dedeinz quelque Port ou Hable ou ils arriveront; mes soient gardez toutz entiers jusques a ceo que le Conseill du Roy, ou le Chaunceller d'Engleterre, l'Admirall d'Engleterre, ou son Depute general pur le temps esteant, soient certifiez du dit Prinse, & duement enformez (a savoier) si les Biens, ainsi Prins, serront des Amis ou des Enemis; les queux, ainsi certifiez, dorront en ceo bon & brief expedition.
Item, pur ceo que souvent ceulx, qi Preignent Niefs & Biens sur le Mere, amenent icelles Niefs a Terre, saunz ceo q'ils amainent les Personnes ou Parties d'icell qi estoient en celles Niefs, mes les gettont toutz oultre borde,
Le quelle chose il n'est vraye signe q'ils feissent, si les ditz Personnes fuissent Enemys, & les puissent mettre a Raunceon; mes vray signe est, que les Personnes, ainsy prinses, soient Subgiz ou Amis du Roy, ou aiant son Saufconduit, & pur ceo ne les ossent amener,
Ordenne est que les Preignours des dits Niefs & Biens, qi les amenent come dit est a Terre, sauns amener les Personnes prinses en icelles, encontenent q'ils serront Arrivèz, soient mis en Arest, par les Governeurs des Lieux, ou ils arriveront, jusques a ceo q'il soit cognu dont estoyent les ditz Niefs & Biens.
Dec. 13. Letters of safe conduct for Robert de Preaune, John Delesen, and Colin le Conte, servants of the marshal de Reux. Westm.
O. x. 368. H. iv. p. iv. 125.
Pro Servitoribus Marescalli de Reux.
An. 5. H. 6. Penes Cleric. Pell.
Pleise a noz Seigneurs Granter ung Souconduit pour Robert de Preaune, John Delesen, & Colin le Conte, Servitours du Mareschal de Reux, & pour iij Servitours en la Compaignie d'eulx, ou de l'un d'eulx, pour venir en Engleterre, & y Sejourner, & eulx s'en Retourner en Bretaigne, pour aporter avesque eulx Or, Argent, & autres Biens pour la Despance du dit Mareschal, & soit fait pour durer jusques a iv Moys, conmanceant le primer Jour de Januer prochein venent.
J. Ebor. Canc.
P. Elien.
J. Bathon
.
Lettre eut feust a Westm. le xiij Jour de Decembre, l'An &c. Quint selonque l'Endorsment.
Dors.
Decimo tertio die Decembris, Anno Quinto, apud
Westmonasterium, concessus fuit praesens Salvus Conductus, a praesenti die usque in finem Quatuor Mensium proximorum duraturus, pro Causis infra contentis, per Dominos infrascriptos, eo quod Dominus Thesaurarius, qui in hujusmodi Concessionibus deberet, virtute cujusdam Acti in hoc casu provisi, interesse, non erat in Billa.
Praesentibus Dominis infrascriptis, & Custode Privati Sigilli
.