Rymer's Foedera with Syllabus
1427

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

369-385

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1427', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 369-385. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115308 Date accessed: 22 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1427

Syllabus EntryFoedera Text
1427. Jan. 25. The K. informs pope Martin that he has given his assent to the election of John Hawkherst as abbot of S. Augustine's, Canterbury. Westm.
O. x. 369. H. iv. p. iv. 125.
Ad Papam.
An. 5. H. 6. Pat. 5. H. 6. p. 1. m. 16.
Sanctissimo in Christo Patri & Domino, Domino Martino, divinâ Providentiâ, Sacrosanctae Romanae ac universalis Ecclesiae Summo Pontifici, Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, devota Pedum oscula beatorum.
Noverit Paternitas vestra reverenda quòd Nos Electioni,
Nuper factae in Ecclesia Conventuali Sancti Augustini juxta Cantuariam,
Ad Romanam Ecclesiam nullo Medio pertinente,
De, dilecto in Christo Fratre, Johanne Hawkherst, Monacho ejusdem Domûs, in Abbatem loci illius,
Petitâ a Nobis Licentiâ Eligendi, &, prout moris est, optentâ,
Regium Assensum adhibemus & Favorem,
Et hoc vestrae Sanctitati innotescimus per Praesentes, ut, quod vestrum est in hac parte, exequi dignemini cum favore.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quinto die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 8. The K. orders the constable of the Tower of London to deliver Gilbert Hay, Scotch hostage, to Robert Passemere, to be taken to Pontefract, to be exchanged. Similar letter to sir John Langton, late sheriff of York, concerning Patrick Lyon and three others, and letters to Passemere, the wardens of the marches, and the constable of Pontefract Castle, to receive them. Westm.
O. x. 369. H. iv. p. iv. 125.
De Obsidibus Liberandis.
An. 5. H. 6. Claus. 6. H. 6. m. 10.
Rex Constabulario Turris nostrae Londoniae, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Cùm, pro Securitate Solutionis Quadraginta Milium Librarum, Nobis, Haeredibusve nostris, seu Successoribus nostris, fiendae per, carissimum Consanguineum nostrum, Jacobum Scotorum Regem, ipsiúsve Haeredes, seu Successores, idem Jacobus Rex certos Obsides nobis dederit, & liberaverit juxta Formam cujusdam Appunctuamenti, inter certos nostros Commissarios ex una, & quosdam Commissarios Regni Scotiae parte ex altera, nuper facti,
In quo quidem Appunctuamento, inter caetera, continetur quòd Obsides ipsi, & eorum quilibet,
Dato prius, loco sui, Aequivalente in Possessionibus & Redditibus Temporalibus, infra Regnum Scotiae constitutis, quem nos, aut Haeredes, seu Successores nostri, vel Gardiani Orientalis & Occidentalis Marchiarum versus Scotiam, duxerimus, seu duxerint acceptandum,
In Regnum Scotiae, de Consensu & Licentia nostris, per Literas nostras Patentes, super hoc habitas, se transferre,
Ac nonnulli dictorum Obsidum, Nobis sic datorum & liberatorum; videlicet,
Patricius Lyon,
Jacobus de Kynnemonde,
Willielmus Borthewyk
Miles,
Willielmus de Erthe Miles,
In Custodia Johannis Langton, Militis nuper Vicecomitis Eborum,
Et Gilbertus Hay,
In Turre nostra praedictâ,
Existentes,
Desiderent & velint, ut nobis ex parte eorum asseritur, alios, eis Aequivalentes, ut praedicitur, loco sui dare, & sic se in Regnum Scotiae, juxta dicti Appunctuamenti effectum, transferre,
Nosque, volentes dictum Appunctuamentum, quantum ad nos attinet, observare, praedictos Obsides ad Civitatem nostram Eborum,
Locum utique, propter ipsius Propinquitatem ad Regnum Scotiae, & alias Causas, ad Subrogationem hujusmodi faciendam maximè Accomodam,
Per Robertum Passemer, Servientem nostrum ad Arma, ducendos, & ibidem eosdem praedictis Gardianis liberandos, necnon alios, eorum loco Subrogandos, Recipiendos, ac ipsos Constabulario Castri nostri de Pontefracto Tradendos, de avisamento Concilii nostri, Ordinaverimus;
Et ideò vobis Mandamus quòd praefatum Gilbertum, in Custodiâ vestrâ, ut praedictum est, existentem, praedicto Roberto per Indenturas, de Die Liberationis suae, inter vos & ipsum Robertum conficiendas, liberetis;
Mandavimus enim praefato Roberto quòd ipsum Gilbertum a nobis recipiat ex causa supradicta.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimile Breve fiat Johanni Langton Militi, nuper Vicecomiti Eborum, ad Deliberandum praefato Roberto praedictos,
Patricium Lyon,
Jacobum de Kynnymonde,
Willielmum Borthwyk
Militem,
Et Willielmum de Erth Militem, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Rex, dilecto sibi, Roberto Passemere Servienti nostro ad Arma, Salutem.
Cùm, pro Securitate, &c. ut supra usque ibi, in Turri nostra, & tunc sic, Londoniae existentes, &c. ut supra usque ibi, maximè accomodum, & tunc sic, per Te ducendos, &c. ut supra usque ibi, ordinavimus, & tunc sic;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd dictos Obsides a praedictis, Johanne, & Constabulario, vel ejus Locumtenente, Recipias, & eosdem Obsides salvò & securè ad Civitatem nostram Eborum praedictam Ducas, & ipsos ibidem, usque ad aliorum ipsorum, Loco singulorum (videlicet) pro singulis Subrogandorum, Liberationem, per dictos Gardianos Tibi faciendam, Custodias,
Et ipsos nunc Obsides dictis Gardianis, seu eorum alteri, Liberes, ac Subrogandos hujusmodi Recipias per Indenturam, testificantem Diem Receptionis praedictae, ac Numerum & Valorem hujusmodi Subrogandorum & Subrogantium, in Terris & Possessionibus Temporalibus,
Et eos, sic Receptos, aliosque nunc Obsides, si quos forsan ob defectum Subrogandorum hic remanere continget, Constabulario Castri nostri Pontisfracti, etiam per Indenturas, Liberes;
Mandavimus enim tàm praefatis, Constabulario Turris, vel ejus Locumtenenti, & Johanni Langton nuper Vicecomiti, quòd Obsides praedictos, in Custodiis suis sic existentes, in forma praedicta, Liberent, quàm praedicto Constabulario Castri Pontisfracti quòd praedictos Subrogatos, seu Obsides praedictos, si quos forsan ob defectum Subrogandorum hic remanere continget, necnon praedictis Gardianis quòd ipsi Obsides praedictos a te in forma Recipiant supradicta.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimile Breve dirigitur Gardianis praedictis, ad Recipiendum praefatos Obsides de praedicto Roberto, in formâ quâ supra.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
Item, aliud consimile Breve dirigitur Constabulario Castri Pontisfracti, ad Recipiendum de praefato Roberto Subrogatos praedictos in formâ supradictâ, mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Feb. 24. Grant to John duke of Bedford, regent of France, protector of England, of all the gold and silver mines in England. Westm.
O. x. 370. H. iv. p. iv. 126.
Pro Duce Bedfordiae, de Mineris Auri & Argenti concessis.
An. 5. H. 6. Pat. 5. H. 6. p. 1. m. 7.
Rex universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Ministris, & aliis Fidelibus & Subditis suis, tàm infra Libertates, quàm extra, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento Concilii nostri, Commisimus, carissimo Avunculo nostro, Johanni, Regenti Regnum nostrum Franciae, Protectori & Defensori Regni nostri Angliae, Duci Bedfordiae omnes Mineras Auri & Argenti in Regno nostro Angliae,
Habendas & Occupandas per Se, & Deputatos suos, per Decem Annos proximò futuros,
Solvendo Ecclesiae Sanctae Dei Decimam Partem Auri & Argenti sicut crescunt, & Nobis Quintamdecimam Partem puri Auri, & quintamdecimam partem puri Argenti, & Domino Soli sive Terrae, in quo seu qua hujusmodi Aurum & Argentum erunt Fossa, Vicesimam Partem sicut crescunt,
Et faciendo per Se, & Deputatos suos, omnimodos Custus & Expensas, ratione Minerarum Auri & Argenti praedictarum, per Supervisum & Contrarotulationem Escaetoris Devoniae & Cornubiae pro tempore existentis,
Nolentes quòd praesens Commissio nostra, absque causa rationabili, Revocetur, seu alicui alteri Concedatur durantibus Decem Annis supradictis:
Nolumus tamen quòd idem Avunculus noster, aut aliqui vel aliquis Deputatorum suorum, subtus Domos, seu in Terra Arabili, vel Prato, alicujus fodeant, vel fodeat, absque Licentia Domini hujusmodi Soli:
Et, si fortè Dampnum vel Malum aliquod alicui Domino vel cuicumque alii, per Fossuram dictarum Minerarum, aut per Cariagium, quod ipsos ex hac causâ facere oportebit, inferant, Emendas rationabiles Dampnificatis faciant, prout per Probos & Legales Homines Partium fuerint adjudicatae:
Et insuper Assignavimus praefatum Avunculum nostrum per Se, aut Deputatos suos praedictos, tàm ad Stuffuram Bosci, pro praedictis Mineris necessariam, quàm Cariagium ejusdem, & Cariagium Minerae, quotiens opus fuerit, Capiendum,
Et ad tot Operarios & Laboratores, quot pro Operationibus Minerarum praedictarum necessarii fuerint, infra Libertates & extra (Excepto Feodo Ecclesiae) quotiens indiguerit, de tempore in tempus, Capiendum, & ipsos in Operationibus illis Ponendum ibidem, pro Denariis ipsius Avunculi nostri, aut Deputatorum suorum praedictorum, prout inter eos concordari poterit solvendis, moraturos;
Et ideò vobis, & cuilibet vestrûm, firmiter Injungimus & Mandamus quòd eidem Avunculo nostro, necnon omnibus & singulis Deputatis suis, tàm in Scrutineo Minerarum Auri & Argenti praedictorum, ubicumque infra Libertates & extra (excepto Feodo Ecclesiae, & aliis locis praeexceptis) inveniri seu inquiri poterint, quàm in Praemissis omnibus aliis & singulis faciendis & exequendis, Intendentes sitis & Auxiliantes, quotiens & prout per praefatum Avunculum nostrum, seu ejus in hac parte Deputatum aut Deputatos, super hoc, ex parte nostra, praemuniti, aut aliquis vestrûm fuerit praemunitus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 25. Ratification of the manumission of John Derham, clerk, son of Richard Derham, native of Wyrmegeye, by Thomas earl of Dorset, dated Wyrmegeye, 10 May, 2 Hen. V. Westm.
O. x. 371. H. iv. p. iv. 126.
De Confirmatione Manumissionis.
An. 5. H. 6. Ibid. m. 13.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes de Manumissione, per, carissimum Consanguineum nostrum, Ducem Exoniae Defunctum, factas in haec verba,
Thomas Comes Dorcestriae universis & singulis, ad quos praesentes nostrae Literae pervenerint, Salutem.
Ex eo quòd Nobis datum est intelligi quòd Johannes Derham Clericus, Filius Richardi Derham, de Dominio nostro de Wyrmegeye Nativus, habet cordialem intentionem fore Hominem Ecclesiasticum, si de Gratia nostra speciali eundem Johannem ab omni Jugo Servitutis vellemus Liberare,
Sciatis Nos, ob Honorem Dei ac Sanctissimae Matris nostrae Ecclesiae, Manumisisse & eundem Johannem ab omni Jugo Servitutis Liberâsse, ita quòd Liber sit Imperpetuum, sine Columpnia vel Contradictione nostra, Haeredum, Executorum, vel Successorum nostrorum quorumcumque, per Praesentes.
Dat. apud Wyrmegeye praedictam, sub Sigillo nostro, Decimo die Mensis Maii, Anni Regni Regis Henrici, Quinti post Conquestum, Secundo.
Nos autem Literas praedictas, de avisamento & assensu Concilii nostri, secundum Effectum & Proportum earumdem, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur:
Et ulterius, de uberiori Gratia nostra, ac pro eo quòd idem Johannes, durante Vitâ suâ, in suis Orationibus Nos & Statum nostrum specialiter recommendabit, de assensu praedicti Concilii nostri, Concessimus quòd praedictus Johannes sit Liber & Liberae Conditionis, & erga Nos & Haeredes nostros de Servitute praedicta Exoneratus, ac quod Ipse per Nos, Haeredes, Officiarios, seu Ministros nostros quoscumque, non seisiatur, molestetur, vexetur, seu ex causa praedicta aliqualiter praegravetur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonsterium, vicesimo quinto die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo, & pro Dimidio Marcae soluto in Hanaperio.
March 8. Licence to Patrick Lyon, James de Kynnymonde, sir William Borthowyk, and two others, to leave England, substitutes being delivered for them. Canterbury.
O. x. 372. H. iv. p. iv. 126.
Pro Obsidibus, de Licentia Recedendi ab Anglia.
An. 5. H. 6. Scot. 5. H. 6. m. 7.
Rex, universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, in quodam Appunctuamento,
Inter nostros certos Commissarios ex una, & certos Commissarios Regni Scotiae Parte ex altera, de & super Liberatione carissimi Consanguinei nostri Jacobi Scotorum Regis, facto,
Inter caetera contineatur quòd quilibet Obsidum,
Pro Securitate dicti Appunctuamenti & Contentorum in eodem, Nobis per dictum Consanguineum nostrum datorum & liberatorum,
Poterit,
Dato prius, Loco sui, Aequivalente in Possessionibus & Redditibus Temporalibus, infra Regnum Scotiae constitutis, quem Nos, Haeredes, vel Successores nostri, seu Gardiani Marchiarum nostrarum versus Scotiam, duxerimus, seu duxerint, Acceptandum,
In Regnum Scotiae, de Consensu & Licentiâ nostris, se transferre,
Jámque Patricius Lyon,
Jacobus de Kynnymonde,
Willielmus Borthowyk
Miles,
Willielmus de Erth Miles,
Gilbertus Hay Filius Constabularii Scotiae,
Obsides, unà cum aliis, ex causa praemissa, nobis Dati & Liberati,
David Dominum de Lassell,
Hugonem de Blare
Militem,
Robertum Logan de Restauryk Militem,
Willielmum Dysshynton Militem,
Et Dominum de Graham,
Singuli (videlicet) singulos, per dictos Gardianos Marchiarum praedictarum Acceptatos, juxta formam Appunctuamenti, Loco sui tradiderunt, & realiter liberaverunt,
Nos proinde, ac ut ipsi, Patricius, Jacobus, Willielmus Borthowyk, Willielmum de Erth, & Gilbertus Hay, a dicto Regno nostro Angliae Recedere, & in Regnum Scotiae se transferre valeant, Concessimus & Licentiam Dedimusper Literas Praesentes, quas, carissimo Consanguineo nostro, Henrico Comiti Northumbriae volumus Liberari, ad effectum quòd, expeditâ primitùs hujusmodi Subrogatione, juxta dicti Appunctuamenti formam, has Literas nostras praedictis Subrogantibus tradat & liberet;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsos, Patricium, Jacobum de Kynnymonde, Willielmum, Willielmum, & Gilbertum, a dicto Regno nostro Recedere, & in Regnum Scotiae se transferre, permittatis in forma praedicta.
In cujus &c. a Secundo Die Aprilis proximò futuro, usque Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae extunc proximò futurum, tantummodo duraturas.
Teste Rege apud Villam Regis Cantuariae, octavo die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 11. Commission of array to Henry earl of Northumberland, sir Richard Nevyll, the sheriff of York, and five others, for the north riding of Yorkshire. Similar commission for the earl and six others for the east riding. Westm.
O. x. 372. H. iv. p. iv. 127.
De Arraiatione facienda.
An. 5. H. 6. Pat. 5. H. 6. p. 1. m. 3. dors.
Rex, Carissimo Consanguineo suo, Henrico Comiti Northumbriae, ac, dilectis & fidelibus suis Ricardo Nevyll Chivaler, Thomae Tunstall Chivaler, Edmundo Hastynges Chivaler, necnon, dilectis sibi, Christoforo Conyers, Johanni Barton, & Roberto Hilierd, ac Vicecomiti Eborum, Salutem.
Quia datum est nobis intelligi quòd quamplures Inimici nostri, diversarum Partium, Regnum nostrum Angliae, ad Nos & Gentem nostram ejusdem Debellandum & Invadendum, Ingredi, ac ad Dampna quae poterunt Nobis & Subditis nostris similiter inferendum, pro viribus se disponunt & parant infra breve,
Nos, Malitiae Inimicorum nostrorum praedictorum, in hac parte, Deo praevio, obviare volentes, Assignavimus Vos, conjunctim, & divisim, ad omnes & singulos Homines ad Arma, ac alios Homines Defensabiles, tàm Hobelarios, quàm Sagittarios, infra Northrithyngum in Comitatu praedicto, tàm infra Libertates, quàm extra, commorantes, Arraiandum & Triandum,
Et eos, sic Arraiatos, continuè in Arraiatione hujusmodi, ut in Millenis, Centenis, & Vintenis, & aliter, prout conveniens & necesse fuerit, teneri & poni faciendum,
Ac etiam ad eos, tàm ad Costeram Maris, quàm alia Loca, ubi & quotiens necesse fuerit, ad dictos Inimicos nostros Expellendum, Debellandum, & Destruendum, de tempore in tempus, cùm aliquod Periculum imineat, Ducendum & Duci faciendum,
Et ad Monstrum sive Monstrationem eorumdem Hominum ad Arma, Hobelariorum, & Sagittariorum, de tempore in tempus, quotiens indiguerit, diligenter Faciendum & Supervidendum;
Et ideò Vobis & cuilibet vestrûm, districtiùs quo possimus, Injungimus & Mandamus quòd statim, visis Praesentibus, vos ipsos Arraiari & Armari, ac omnes & singulos Homines in Northrithyngo praedicto, ad Laborandum potentes, coram Vobis Venire, & juxta sanas discretiones vestras Arraiari, Armari, & Muniri,
Ac eos, sic Arraiatos, Armatos, & Munitos, in Arraiatione hujusmodi teneri faciatis:
Et insuper Signa, vocata Bekyns, in locis consuetis, per quae Gentes Patriae de Adventu Inimicorum hujusmodi poterunt congruis temporibus praemuniri, Poni,
Et eosdem Homines, sic Arraiatos, Armatos, & Munitos, cùm Periculum immineat, in Defensionem & Salvationem Regni & Patriae praedictorum, de tempore in tempus, tàm ad Costeram Maris, quàm alia Loca, ubi magìs necesse fuerit, prout hactenus in casu consimili rationabiliter fieri consuevit, & necessitatis eventus exigerit, Duci faciatis,
Ita quòd, pro defectu Defensionis & Arraiationis seu Ductionis dictorum Hominum, vel per Negligentiam vestram, Dampna Patriae praedictae aut aliàs per Inimicos nostros ammodò non eveniant ullo modo;
Damus autem Universis & singulis Comitibus, Baronibus, Vicecomitibus, Militibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, & aliis Fidelibus & Ligeis nostris Northrithingi praedicti, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, & cuilibet vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Martii.
Per Concilium.
Eodem modo Assignantur subscripti in Comitatibus subscriptis sub eadem Data; videlicet,
Henricus Comes Northumbriae.
Richardus Nevyll
Chivaler.
Henricus Percy de Athell Chivaler,
Robertus Hilton Chivaler.
Johannes Constable de Burton.
Johannes de Aske.
Robertus Barde
. &c.
in Estrithyngo, in Comitatu Eborum &c.
April 13. Peter Cawode is ordered to provide six horses for the conveyance to York of Gilbert Hay, of Scotland. Greenwich.
O. x. 373. H. iv. p. iv. 127.
Pro Gilberto Hay de Scotia.
An. 5. H. 6. Ibid. m. 5. d.
Rex, dilecto sibi, Petro Cawode Armigero, Salutem.
Scias quòd Assignavimus Te ad Sex Equos, bonos & sufficientes pro Cariagio Gilberti Hay de Scotia, in Turri nostra Londoniae existentis, unius Obsidum pro carissimo Consanguineo nostro Jacobo Rege Scotorum, ac Hominum, Servientum, & Hernesiorum ejusdem Obsidis, a Turri praedicta usque Civitatem nostram Eborum, ubicumque inveniri poterunt, tàm infra Libertates, quàm extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) pro Denariis nostris, in hac parte rationabiliter solvendis, Capiendum & Arestandum;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Officiariis, Ministris, ac aliis Fidelibus nostrris, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Tibi, in Praemissis faciendis, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Grenewich, decimo tertio die Aprilis.
May 29. Letters of safe conduct for servants of the lords of Estouteville and Gaucourt, Peter de Rues, and William Botiller. Westm.
O. x. 374. H. iv. p. iv. 127.
De salvo Conductu.
An. 5. H. 6. Franc. 5. H. 6. m. 6.
Rex, per Literas suas Patentes, per Quinque Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Helliot de Limoye, & Colyn de Flameng, Servientes Domini d'Estoutevyle, & Domini de Gaucourt, versus Regnum Regis Franciae, cum uno Serviente cum altero eorumdem, in Comitiva sua, ad Financiam seu Redemptionem dictorum Dominorum ibidem quaerendum, transeundo, & exinde in dictum Regnum Regis Angliae, cum Auro, Argento, Jocalibus, & aliis Bonis, pro Financia sua praedicta satisfacienda, reveniendo, ibidem morando, & exinde in dictum Regnum Regis Franciae redeundo;
Proviso semper &c. prout in similibus de Conductu Literis, cum hac Clausula; videlicet,
Quódque ipsi in hujusmodi Villis, castris, Fortalitiis, seu Civitatibus, Regi obedientibus, non morentur ultra unam Noctem tantum, nisi, per Capitaneos seu Custodes hujusmodi Civitatum, Villarum, Castrorum, seu Fortalitiorum, propter Gravem Infirmitatem Corporalem dictorum Helliot & Colyn, seu aliam inevitabilem & necessariam Causam, per hujusmodi Capitaneos seu Custodes Examinandam, Licentia illic diutiùs expectandi ab eisdem Capitaneis seu Custodibus eis concedatur.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo nono die Maii.
Per Concilium.
Consimiles Literas de Conductu habent,
Robertus de Priaune, Johannes de Lesyonet, Willielmus Obbriet, & Colyn le Conte, Armigeri & Servitores Petri de Rues, in Patria Britanniae existentes, in Regnum Regis Angliae, penes praefatum Petrum, cum Auro, Argento, & aliis Bonis & Rebus sibi necessariis, ac Quatuor Famulis suis, unà cum quodam Olivero Joveaux in Comitiva sua, per Regnum Regis Franciae, &c.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Johannes Wanehier
, Serviens Willielmi Botiller de Francia, in Regno Regis Angliae jam existens, versus dictum Regnum Regis Franciae, cum uno Famulo suo in Comitiva sua, ad Financiam seu Redemptionem praedicti Willielmi Quaerendam, transeundo &c.
July 8. Grant of an annuity of 40 marks to Paul count of Valache, in the parts of Greece, who has been ruined by the Turks. Westm.
O. x. 374. H. iv. p. iv. 128.
Pro Paulo, Comite Valachiae.
An. 5. H. 6. Pat. 5. H. 6. p. 2. m. 18.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, & consideratione de eo quod Paulus Comes de Valache, in partibus Greciae, qui de Nobili Sanguine Tractus existit, per Turcos & Sarazenos, Dei Inimicos, Adnichilatus sit penitùs & Destructus, & non habeat undè vivere, aut Statum suum manutenere, nisi ex bonorum Christianorum Relevatione, de avisamento & assensu Concilii nostri, ac Praemissorum intuitu, Concessimus praefato Paulo, in Auxilium dicti Statûs sui honestiùs Supportandi & Gubernandi, Quadraginta Marcas, percipiendas annuatim, quamdiu Nobis placuerit, ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Portiones.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 9. Grant of 5,000 marks to Humfrey duke of Gloucester for the maintenance of his duchess, and an order for the payment of 4,000 marks of his annuity. Westm.
O. x. 374. H. iv. p. iv. 128.
Pro Duce Gloucestriae.
An. 5. H. 6.
Henri, par la grace de Dieu, Roy d'Engleterre & de France, & Seigneur d'Irland, as Tresorer & Chamberlains de nostre Eschequer, Saluz.
Come nous, de l'avis & assent de nostre Conseil,
Tendrement Considerantz noun soulement tresgrandes Troubles & Daungers, Adversitees & Distresses, les queux nostre Treschere & Tresamee Tante, la Ducesse de Gloucestre ad longlement sustenuz, & uncore de plus en plus seffre & sustient, pur sa loiale & vertueuse Acquit sibien enver Dieu come nostre Treschere & Tresame Vncle son Mary le Duc de Gloucestre, & pour le singulere & entire affeccion & desir q'elle ad a Nous, & a l'Alliance & bien de nostre Royaume d'Engleterre, mais aussi les tresgrandes Requests, diligences, & pursuit queux noz ditz Vncle & Tante journelment a Nous & a nostre dit Conseil ont faitz, & sont,
Pur la Releuement & Aide d'icelle nostre Tante, & pur elle mettre hors des ditz Troubles, Daungers, Adversitees, & Distresses, par aucunes moyens lycites & reasonables, & ovec ce l'affectuouse & entire Recommendation, faitz a Nous & a les Seigneurs Espirituelx & Temporelx, en nostre darreine Parlement tenuz a Westmonster esteantz, de la Persone de nostre dit Vncle (assavoir) pur Lui purvoire de Finance, jusques a la Somme de Vynt Mille Marcs, par les Communes de mesme nostre Royalme d'Engleterre, en le dit nostre Parelement assemblez, & autres diverses & poisantes Causes & Matires que Nous moevent, eons, de l'avis & assent dessusditz, Grantez a nostre dit Vncle une Apprest de la Somme de Noef Mille Marcz; c'estassavoir,
De Cynk Mille Marcs a cause de la dite Recommendation de la Persone de nostre dit Vncle, par les ditz Communes, en nostre Parlement dessusdit, a Nous fait, come desus,
Et de Quatre Mille Marcz, a Luy a payers de sa Somme de Oyt Mille Marcz, les queles il prent Annuelment de Nous, come Protectour & Defensour de nostre dit Royaume d'Engleterre, en l'absence de nostre Aisne Uncle le Duc de Bedford.
Volons par tant, de l'avis & assent dessusditz, & vous Mandons que a nostre dit Vncle de Gloucestre, vous facez suffisant Assignement de la dite Somme de Noef Mille Marcs par voie d'Apprest; c'estassavoir,
Des Subsides & Custumes que sont ou serront a Nous dues pour touz maneres de Marchandises, hors de touz & chescuns de Galeys en ceste nostre Royaume d'Engleterre a present esteantz, ou durant cest present, a fin au Primer Jour de Januer avenirs, a Dischargers, & en ycelles a Rechargers, Quatre Mille Marcz,
De la Grande Custumes, en touz noz Portz d'Engleterre, Mille Marcs,
Du Subside des Layns, Quirs, & Peaux lanutz, que par les Denzeins de mesme nostre Royaume en yceux Portz sont ou serront a Nous Duz, Mille Marcs,
De les Rentes & Revenues de nostre Duchie de Lancastre, Mille Marcs,
Et de les Primers Deniers, de toutes les Gardes, deins Age & en nostre Garde esteantz, & de lour Mariages provenantz, Deux Mille Marcz,
Don souz nostre Prive Seal a Westm. le ix jour de Juyll l'An de nostre Regne Quint.
July 9. John Clynk, sergeant-at-arms, is ordered to conduct the earl of Crauford, lord Robert Arskin and 10 other Scotch hostages, who are about to be exchanged, to the wardens of the marches, and to conduct their substitutes to Pontefract Castle. Westm.
O. x. 376. H. iv. p. iv. 128.
Super Liberatione obsidum.
An. 5. H. 6. Scot. 5. H. 6. m. 6.
Rex, dilecto sibi, Johanni Clynk, Servienti suo ad Arma, Salutem.
Cùm, pro Securitate Solutionis Quadraginta Millium Librarum, nobis, Haeredibúsve nostris, seu Successoribus nostris fiendae per, carissimum Consanguineum nostrum, Jacobum Scotorum Regem, ipsiúsve Haeredes, seu Successores, idem Jacobus Rex certos Obsides nobis dederit, & liberaverit juxta formam cujusdam Appunctuamenti,
Inter certos Commissarios nostros ex una, & quosdam Commissarios Regni Scotiae Parte ex altera, nuper facti,
In quo quidem Appunctuamento, inter caetera, continetur quòd Obsides ipsi, & eorum quilibet,
Posito prius, Loco sui, Aequivalente in Possessionibus & Redditibus Temporalibus, infra Regnum Scotiae constitutis, quem Nos, aut Haeredes, seu Successores nostri, vel Gardiani Orientalis & Occidentalis Marchiarum versus Scotiam, Duxerimus, seu Duxerint, Acceptandum,
In Regnum Scotiae, de assensu & Licentia nostris, per Literas nostras Patentes, super hoc habitas, se Transferre,
Ac nonnulli dictorum Obsidum, nobis sic datorum & liberatorum; videlicet,
Comes Craufordiae,
Dominus Robertus Arskin,
Patricius Lion
,
Jacobus de Dunbarre, de Fendragh,
Georgius Lylle
Primogenitus Comitis de Dunbarre,
Dominus Adam Hebbourne,
Normanus Lessele
,
Dominus Willielmus de Erthe,
Et Jacobus de Kynuymonde,
In Custodia Johannis Langton Militis vel Ricardi Nevylle Militis, Gardiani Occidentialis Marchiae versus Scotiam,
Andreas Gray,
Et Dominus Willielmus Rothuen,
In Custodia Constabularii Turris nostrae Londoniae,
Gilbertus Hay,
In Custodia Petri de Cawode,
Et Dominus Willielmus Borthyk,
In Custodia Prioris Dunolmensis,
Existentes,
Desiderent & velint, ut nobis ex parte eorum asseritur, alios eis Aequivalentes, ut praedicitur, Loco suo dare, & sic Se in Regnum Scotiae, juxta dicti Appunctuamenti effectum, transferre,
Nósque, Volentes dictum Appunctuamentum, quantum ad Nos attinet, observare, praedictos Obsides ad Civitatem nostram Eborum,
Locum utique, propter ipsius propinquitatem ad Regnum Scotiae, & alias causas, ad Subrogationem hujusmodi faciendam maximè accomodum,
Per Te Ducendos, & eosdem ibidem praedictis Gardianis Liberandos, necnon alios, eorum Loco Subrogandos, Recipiendum, ac ipsos Constabulario Castri nostri de Ponte Fracto Tradendum, de avisamento Concilii nostri Ordinaverimus,
Tibi Praecipimus quòd dictos Obsides a praedictis, Johanne Langton, vel Ricardo Nevylle, Constabulario Turris nostrae Londoniae, ejusve Locumtenente, Petro de Cawode, & Priore Dunolmensi Recipias, & eosdem Obsides salvò & securè ad Civitatem nostram Eborum Ducas, & ipsos ibidem, usque ad aliorum ipsorum Loco Subrogandorum Liberationem, per ipsos Gardianos tibi faciendam, Custodias, & ipsos nunc Obsides dictis Gardianis seu eorum alteri Liberes, ac Subrogandos hujusmodi Recipies per indenturam testificantem Diem Receptionis praedictae ac Numerum & Valorem hujusmodi Subrogandorum & Subrogantium, in Terris & Possessionibus Temporalibus, & eos sic Receptos, aliósque nunc Obsides, si quos forsan, ob defectum Subrogandorum, hic remanere continget, Constabulario Castri nostri Pontisfracti etiam per Indenturam Liberes,
Mandavimus enim praefatis, Johanni Langton, & Ricardo Nevylle, Constabulario Turris nostrae Londoniae, vel ejus Locumtenenti, Petro de Cawode, & Priori Dunolmensi, quòd praedictos Obsides, in suis Custodiis, ut praedictum est, existentes, Tibi per Indenturas, de Diebus hujusmodi Liberationum & Numero Obsidum Liberandorum inter Te & Ipsos divisim Conficiendas, liberent,
Mandavimus insuper praefato Constabulario Pontisfracti quòd ipsos Subrogatos, seu Obsides alios praedictos, quos Tu eidem Constabulario ex Parte nostra Liberabis, a Te Recipiat.
Teste Rege apud Westmonasterium, ix die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 19. Commission of James K. of Scotland to Andrew bp. of Moray, to treat for a personal interview with the K., to receive his oath to observe perpetual peace, and to treat for redress of injuries. (fn. 1) Edinburgh.
O. x. 376. H. iv. p. iv. 128.
Commissio Regis Scotiae ad Tractandum super Personali Colloquio, perpetua Pace, mutuis Juramentis, & Reformatione Attemptatorum.
An. 5. H. 6. Ex Autogr.
Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum, Universis & Singulis, ad quorum Notitias praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fide, Legalitate, Prudentia, & Discretione, Reverendi in Christo Patris, nostrique Consiliarii intimè dilecti, Andreae Episcopi Moraviensis, Commendatarii de Pettinweine in Regno nostro & Cottinghame in Anglia, quamplurimùm confidentes,
Ipsum nostrum Ambassiatorem, Oratorem, Commissarium, Deputatum, & Nuncium specialem, ex avisamento & deliberatione nostri Concilii, Fecimus, Constituimus, Deputavimus, Ordinavimus, ac Tenore Praesentium, Facimus, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eidem nostro Ambassiatori, Oratori, Commissario, Deputato, & Nuncio speciali, plenariam Potestatem ac Mandatum speciale Praesentandi Se, nostro Nomine, Illustrissimo & Serenissimo Principi, Fratri & Consanguineo nostro Amantissimo, Henrico Regi Angliae moderno,
Et cum eodem super Personali & Mutuo Colloquio, inter Nos, & eum habendo, ac Loco & Tempore oportunis, & Personarum Numero, cum utroque nostrum assignando & adducendo, & aliis ad hoc Requisitis, ac super Firma & Inviolabili Observatione perpetuae Pacis, aliàs inter Nos & quondam, Excellentissimum Principem, Henricum, Angliae Regem ultimò Defunctum, ejus Patrem, Initae, Comunicandi & Tractandi,
Ipsiusque Illustrissimi Principis & Regis Angliae Moderni Juramentum, de dictae Perpetuae Pacis Inviolatione & Observatione in futurum, Recipiendi,
Et simile Juramentum pro Nobis sibi Dandi & Praestandi,
Necnon de & super debitâ & justâ Reformatione omnium Attemptatorum, super Limites & Marchias Regnorum Scotiae & Angliae commissorum, hincinde faciendâ & habendâ, pro Bono & Tranquillitate Ligeorum utriusque Regnorum praedictorum, & hujusmodi Attemptatis evitandis & minimè perpetrandis in futurum,
Ac super hiis omnibus & aliis, Bonum Pacis & Observationes ejusdem, ac Nostri, & praedicti Illustrissimi Principis Fratris & Consanguinei nostri, Ligeorum, & Regnorum utriusque nostrûm concernentibus, & prout dicto nostro Ambassiatori magis expedire videbitur, etiam Communicandi, Tractandi, Concordandi, Appunctuandi, Concludendi, & Determinandi,
Et generaliter omnia alia & singula Faciendi, Gerendi, Exercendi, & Expediendi, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae Nos faceremus si praesentes personaliter interessemus, etiam si talia forent quae Mandatum exigant magis speciale quàm Praesentibus est expressum,
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile, habere & habituros totum & quicquid per dictum nostrum Ambassiatorem, Oratorem, Commissarium, Deputatum, & Nuncium Communicatum, Tractatum, Concordatum, Appunctuatum, Dictum, Gestum, Conclusúmve fuerit in Praemissis, aut aliquo Praemissorum.
In cujus Rei Testimonium, Magnum Sigillum nostrum Praesentibus Apponi fecimus apud Edinburgh, Decimo Nono die Mensis Julii, Anno Regni nostri Vicesimo Secundo.
James, King.
Sub magno Sigillo Scotiae, cerâ albâ impresso, pendente a caudâ Pergamenae
.
July 19. Safe conduct for those persons about to be sent to the K. by Philip duke of Burgundy. Westm.
O. x. 377. H. iv. p. iv. 129.
De Conductu pro Gentibus Ducis Burgundiae.
An. 5. H. 6. Franc. 5. H. 6. m. 1.
Le Roy a toutz Seigneurs de nostre Sange & Linage, noz Constables, Mareschaulx, Admirales, Visadmiralx, Balis, Prevostz, Vicontes, Capitaines, & Gardes de Citez, bonnes Villes, Chasteaulx, Forteresses, Ponts, Ports, Passages, Jurisdictions & Distreiz, de noz Roialmes de Fraunce & d'Engleterre, & a toutz noz autres Justices & Officiers, ou lours Lieutenantz, Mairs, Eschevins, & autres noz Vassaulx & Subgez, de quelque estait ou condition q'ilz soient, salutz & dilection.
Nous avons entendu qe, nostre Treschier & Tresame Uncle, Phelip Duc de Burgoigne, Conte de Flandres, d'Artois, & de Burgoigne, a entention & desire de envoier par devers Nous, en nostre Roialme d'Engleterre, de ses Gentz, Servitours, Familliers, Officers, ou Subgitz, jusque a Noumbre de Quarant,
Et pur ceo qe, pur Honur & Amur de luy, nous desirons toutz ceulx, qu'il y voudra envoier, par vous, & chescune de vous en droit soy, estre Graciousment & Favorablement Traitez, Nous yceulx & chascun d'eux, en quelque Estate ou Condition q'ils soient, avons pris & mys, prenons & mittons d'abondant, en nostre Protection,
Et vous Mandons, Commandons, & Enjoinons expressement, & a chascun de vous, si come a luy appartiendra, que lez dessusdiz Serviturs, Officers, Familliers, ou Subgiez de nostre dit Vncle de Burgoign, portans ses Lettres, vous Resceuies & Traites dulcement, graciousment, & favorablement, come noz propres Famillers, par touz les Lieux a vous commys en noz ditz Roiames de France & d'Engleterre, tant sur Terre, come sur Meir, de Jour & de Noet, Armez ou Desarmes, sanz faire ou donner, ne suffur estre faite ou donne, en venant, sejournant, & retournant, a Eulx, lours Gentz, & Serviteurs, Chevaulx, Hernois, Or, Argent, Vessaile, Joyaulx, Males, Bouges, Lettres, ou autres leurs Biens, ascun Arest, Empechement, ou Destourber, soubz umbre ou Coloure de queconque Guerre, Noise, Debate, ou Content, qe acuns, soient ils de nostre Sanc & Linage, ou autres de noz ditz Roiames, aient peu, peuent, ou purroient avoir les uns contre les autres, ou pur occasion de quelconque autre cause que ce soit ou poet estre,
Mais lour Administres, ou Faites Administrer, honorablement & covenablement, Vivrez, Conduis, Guides, & autres leures Necessitees, come voulieres & duriez faire a noz propres Familliers, se besoing en ont, & ils vous en requierent, auxi quel appartiendra par reson,
Sachans certeinment que les fasans le contraire ferons si greifment Punir, qui les autres y prendrent Exemple.
En Tesmoignance de quele Chose nous avons fait faire cestez noz Lettrez Patentz a durer par Dimy An.
Donne soubz nostre Grant Seal a Westm. le xix Jour de Juyll.
Par le Roy en son Conseil.
Attestation of the oath taken by John duke of Brittany, and his sons Francis and Richard, to the peace between England and France.
O. x. 378. H. iv. p. iv. 129.
Super Finali Pace, de Juramentis factis per Ducem Britanniae, & Filios, ac Praelatos, & Barones Patriae suae.
An. 6. H. 6. Ex Autogr.
Universis, praesentes Literas seu praesens Publicum Instrumentum, aut Transcriptum, vel Transumptum Inspecturis, Officialis Parisiensis Salutem in Domino, & praesentibus fidem indubiam adhibere.
Notum Facimus Quòd, die Datae Praesentium, ad nostram propter hoc accedens Praesentiam, & coram Nobis, ad Jura reddenda pro Tribunali Sedentibus, in Notariorum Publicorum subscriptorum, & Testium infrascriptorum, ad hoc vocatorum specialiter & Rogatorum, praesentiâ personaliter constitutus, venerabilis & circumspectus vir Procurator Generalis Domini nostri Regis exhibuit & publicè praesentavit quasdam Patentes Literas, Illustrissimi Principis, Domini Johannis, Dei gratiâ, Britanniae Ducis, necnon Francisci & Richardi suorum Filiorum, ac plurium Praelatorum, Capitulorum, Militum, & aliorum Nobilium, & Communitatum aliquarum Ducatûs Britanniae, eorum Sigillis, tàm Cera rubra, quàm in Cera viridi, Sigillatas, sanas & integras, non viciatas neque cancellatas, non abolitas, non abrasas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed prorsùs omni Vitio & Suspitione carentes, ut primâ facie apparebat,
Quarum Tenores inferiùs, de verbo ad verbum, inserentur,
Et Primo sequitur Tenor Literarum praefati Domini Ducis Britanniae, & est Talis,
Jehan, par la grace de Dieu, Duc de Bretaigne, Conte de Montfort & de Richemont, a tous ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Savoir Faisons que, pour le bien de Paix & demourer, caetera Putredine absumuntur usque haec verba.
Et Ego
Johannes Crausy, Antisiodorensis Dioecesis, in Jure Canonico Licenciatus, Publicus Apostolica & Imperiali auctoritatibus Curiaeque Episcopalis Parisiensis Juratus & Scriba, praedictarum Literarum exhibitione Decreti & annotatis caeterisque praemissis omnibus, dum sic, ut suprascribuntur, agerentur & fierent, praesens unà cum Notario Publico & Testibus suprascriptis fui, eaque sic fieri vidi & audivi,
Idcirco praesentes Literas, seu praesens publicum Instrumentum, Transumptum, seu Transcriptum, alterius Manu, Me aliunde praepedito, fideliter scriptum, Signo meo apposito, unà cum Signo & Subscriptione dicti Notarii Publici suprascripti, & dicti Domini Officialis Parisiensis Signeti appensione, diligenter cum Originalibus Collatione factâ, signavi, hic me manu propriâ subscribendo in veritatis Praemissorum Testimonium Requisitus.
Constat de Verbis vicesima nona Interlineariter scriptis fideliter approbo.
Sub Sigillo cerae nigrae, pendente a cauda Pergamenae
.
Oct. 6. Commission of Louis count palatine of the Rhine, duke of Bavaria, to Otto de Lapide and Validus Frederic de Mitra, to receive his annuity from the K.
O. x. 379. H. iv. p. iv. 129.
Palatini Rheni Procuratorium.
An. 6. H. 6.
Ludovicus, Dei gratiâ, COMES PALATINUS RENI, Sacri Romani Imperii Archidapifer, & Bavariae Dux, universis & singulis, ad quos Praesentes pervenerint, harum Tenore Litterarum, Notificamus Quòd,
De fidelitatibus, industriis, & providis maturitatibus Egregii Magistri Ottonis de Lapide Decretorum Doctoris, & Validi Friderici de Mitra Armigeri, Fidelium nostrûm dilectorum, multipliciter confidentes,
Ipsos, & quemlibet eorum in solidum, conjunctim, & divisim, ex certa nostra scientia & assensu, veros nostros, certos, legittimos, & indubitatos Procuratores, Actores, Factores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales Fecimus, Constituimus, & Ordinavimus, Facimus, Constituimus, & Ordinamus, ac plenariâ Potestate Fulcimus,
Ad Petendum, Exigendum, Levandum, & Recipiendum pro Nobis, & nostro Nomine, a, Serenissimo Principe & Domino, Domino Henrico, Angliae & Franciae Rege & Domino Hiberniae, Domino & Avunculo nostro Praecarissimo, aut ejus Thesaurariis,
Quingentas Marcas Sterlingorum, in Termino Festi Paschae Anni praeteriti (videlicet) Millesimi, Quadringentesimi, Vicesimi Sexti,
Et, insuper, Quingentas Marcas Sterlingorum, in Termino Festi Sancti Michaelis, firmiter Anni praeteriti (videlicet) Millesimi, Quadringentesimi, Vicesimi Sexti,
Et iterum Quingentas Marcas Sterlingorum, in Termino Festi Pascae, proximè lapsi, Anni praesentis,
Et modò iterùm Quingentas Marcas Sterlingorum, in Termino Festi Sancti Michaelis, praesentis Anni, jam novissimè lapsi, cessas & debitas,
De Aerario Regni Angliae a Nobis Annuatim, in Terminis praenominatis, percipiendas, secundum Tenorem Litterarum desuper confectarum, & a Gloriosissimo Principe, recolendae memoriae, Domino Henrico, dicti Domini nostri Regis Genitore, Nobis concessas,
Ipsumque Dominum Regem ac ejus Haeredes de dictis Duabus Milibus Marcis, in dictis Terminis Festorum Pascae & Sancti Michaelis, Anni praeteriti proximè lapsi, & Festorum Pascae & Sancti Michaelis, Anni praesentis, ut praemittititur cessis & debitis, Liberandum & Quitandum,
Pactumque de ulterius non Petendo eidem Domino Regi, ac aliis omnibus quorum interest, necnon omnia & singula Faciendum & Expediendum, quae ad Liberationem & Quietationem dictorum Domini Regis & Haeredum ejusdem in hac parte necessaria fuerint quomodolibet & oportuna,
Promittimus quoque pro Nobis, Haeredibusque nostris, Ratum, Gratum, Firmum, & stabile perpetuò habituros totum & quidquid per dictos nostros Procuratores, & quemlibet eorum, Actum, Factum, Gestumque fuerit in praemissis ullo modo, sub omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum Ypotheca & Obligatione,
Offerentes etiam Nos, si pro parte dicti Domini nostri Regis vel Haeredum ejusdem Petitum fuerit & Postulatum, ea omnia & singula, in efficacia certitudinis plenioris, nostris denique Litteris autenticis Roborare.
In quorum omnium fidem & testimonium Praesentes Sigilli nostri fecimus appensione communiri.
Datum & Actum Sexta die Mensis Octobris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo, Septimo.
Oct. 13. Pardon and release of William Rothewell, sergeant of the poultry, William Malthous, sergeant of the scullery, and 15 other servants of the late K., and for the executors of five others. Westm.
O. x. 379. H. iv. p. iv. 130.
De Pardonationibus pro Officiariis Hospitii nuper Regis, juxta ultimam Voluntatem suam.
An. 6. H. 6. Pat. 6. H. 6. p. 1. m. 1.
Rex, omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ut ex Testimonio accepimus fidedigno, Carissimus Dominus & Pater noster Henricus, nuper Rex Angliae Defunctus, dùm adhuc ageret in Humanis, in Praesentia diversarum notabilium Personarum, suam declarabat fore Voluntatem,
Quòd universi & singuli Servientes & Officiarii Hospitii sui computantes de hiis quae ad Officia sua pertinebant, Generalem haberent Pardonationem,
Nos, volentes piam ipsius Patris nostri intentionem in hac parte effectui debito mancipari, de avisamento & assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium, ac ad specialem Requisitionem Communitatis Regni nostri Angliae, in praesenti Parliamento nostro existentium, Pardonavimus & Relaxavimus Willielmo Rothewell, nuper Servienti Pulletriae & Emptori ipsius Patris nostri, quocumque nomine idem Willielmus nuncupetur, omnimoda Debita, Compota, Arreragia Compotorum, Impetitiones, Demandas, Praestita, Recepta, Deliberationes, & Deperdita quaecumque Vasorum, Jocalium, Victualium, Bonorum, & aliarum Rerum quarumcumque, quae fuerunt ipsius Patris nostri, ad Officia praedicta pertinentium, per ipsum Willielmum receptorum, & Custodiae suae causâ Officiorum praedictorum Commissorum sive Deliberatorum, ac Offensas, Negligentias, & alias Mesprisiones quascumque, per ipsum erga praefatum Patrem nostrum, in & pro Officiis praedictis, factas sive perpetratas, necnon omnimodas Actiones & Demandas, quae in Scaccario nostro, seu in aliqua alia Curia nostra, versus Ipsum, Haeredes, Executores, vel Terrarum Tenentes suos, occasione Officiorum praedictorum, aut aliorum Praemissorum, currunt vel in futurum currere poterunt in Demanda,
Nolentes quòd praedictus Willielmus, Haeredes, Executores, vel Terrarum Tenentes sui, ratione Praemissorum, per Nos, vel Haeredes nostros, seu Ministros nostros, vel Haeredum nostrorum quoscumque, futuris temporibus, Impetantur, Inquietentur, Molestentur in aliquo, seu Graventur; set quòd idem Willielmus, ac Haeredes, Executores, & Terrarum Tenentes sui praedicti, indè erga Nos, Haeredes, & Executores nostros imperpetuùm sint Quieti.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xiij die Octobris.
Per Petitionem in Parliamento.
Consimiles Literas Regis de Pardonatione habent subscripti, sub eadem Data, videlicet,
Willielmus Malthous nuper Serviens Scutelariae praedicti nuper Regis quocumque Nomine nuncupetur.
Johannes Clement nuper Serviens Pulletriae &c.
Johan. Belle nuper Serviens Emp. &c.
Willielmus Pek nuper Clericus Spicerii &c.
Thomas Wesenham nuper Serviens Panatriae &c.
Robertus Bolley nuper Serviens Aquarii &c.
Johannes Mone nuper Serviens Scutelariae &c.
Robertus Yerdale nuper Serviens Panetriae &c.
Johannes Hille nuper Serviens Lardariae &c.
Johannes Hanbam nuper Serviens Pulletriae &c.
Willielmus Bangor nuper Serviens Salter. &c.
Ricardus Brewester nuper Serviens Pistrinae &c.
Thomas Scarlet nuper Serviens Aulae & Camerae &c.
Per eandem Petitionem.
Johannes Pydmell
& Elizabetha Tame, Executores Testamenti Johannis Hardegrove nuper Servientis Penetriae ipsius nuper Regis, quocumque nomine idem Johannes Hardegrove nuncupetur.
Robertus Allerton, Thomas Gloucestre & Edmundus Spaigne, Administratores Bonorum & Catallorum quae fuerunt Ranulphi Apulton nuper Servientis Avenarum ipsius nuper Regis, qui obiit Intestatus ut dicitur, quocumque nomine idem Ranulphus nuncupetur.
Edmundus Spaigne nuper Clericus Avenarum ipsius nuper Regis, quocumque nomine idem Edmundus nuncupetur.
Katerina quae fuit Vxor Thomae Burcestre nuper Servientis Pistrinae Hospitii ipsius nuper Regis, Coexecutrix Testamenti ipsius Thomae, quocumque nomine idem Thomas nuncupetur.
Robertus Allerton nuper Clericus Coquinae ipsius nuper Regis, quocumque nomine idem Robertus nuncupetur.
Agnes, quae fuit Vxor Nicholai Burcestre nuper Servientis Pristrinae ipsius nuper Regis, Executrix Testamenti ipsius Nicholai, quocumque nomine idem Nicholaus nuncupetur.
Alicia, quae fuit Vxor Nicholai Lary nuper Servientis Confectionum ipsius nuper Regis, Executrix Testamenti ejusdem Nicholai.
Willielmus Burgoygne nuper Serviens Panetriae & Avenarum ipsius nuper Regis, quocumque nomine nuncupetur.
Teste ut supra.
Nov. 9. Licence to the earl of Crawford; to the eldest son of the earl of Dunbar, and to seven other Scotch hostages, to return to their homes on delivery of substitutes. Westm.
O. x. 381. H. iv. p. iv. 130.
Pro Obsidibus Scotiae, de Licentia Recedendi ab Anglia.
An. 6. H. 6. Scot. 6. H. 6. m. 4.
Rex universis & singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm in quodam Appunctuamento,
Inter nostros certos Commissarios ex una, & certos Commissarios Regni Scotiae Parte ex altera, de & super Liberatione, carissimi Consanguinei nostri, Jacobi Scotorum Regis, facto,
Inter caetera contineatur quòd quilibet Obsidum pro Securitate dicti Appunctuamenti & Contentorum in eodem, Nobis per dictum Consanguineum nostrum datorum & liberatorum, poterit,
Dato priùs, Loco sui, Aequivalente in Possessionibus & Redditibus Temporalibus, infra Regnum Scotiae constitutis, quem nos, Haeredes, vel Successores nostri, seu Gardiani Marchearum nostrarum versus Scotiam, duxerimus, seu duxerint, Acceptandum,
In Regnum Scotiae de Consensu & Licentia nostris, per Literas nostras Patentes super hoc habitas, se Transferre,
Jamque Comes Crawfordiae Obses nobis, unà cum aliis Obsidibus, ex causa praemissa, datus & liberatus, Filium & Haeredem Vicecomitis de Angus, & Willielmum Wales, per dictos Gardianos Marchearum praedictarum Acceptatos, juxta formam dicti Appunctuamenti loco sui tradiderit, & realiter liberaverit,
Nos,
Ut idem Comes Craufurdiae a dicto Regno nostro Angliae Recedere, & in Regnum Scotiae se Transferre valeat, Concessimus & Licentiam Dedimus per Praesentes;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Comitem Craufordiae a dicto Regno nostro Angliae Recedere, & in dictum Regnum Scotiae se Transferre, Permittatis.
In cujus &c. usque ad Festum Natalis Domini proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, ix die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Transferre, & tunc sic, jamque Primogenitus Comitis de Dunbarre, Obses nobis, unà cum aliis Obsidibus, ex causa praemissa, datus & liberatus, Comitem de Sutherland, per dictos Gardianos &c. ut supra Mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex &c. ut supra usque ibi, Transferre, & tunc sic, Jamque Robertus Erskyn, Obses nobis, unà cum aliis Obsidibus, ex causâ praemissâ, datus & liberatus, Comitem de Menteth, per dictos Gardianos, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Transferre, & tunc sic, Jámque Jacobus de Dunbarre de Fendragh, Obses nobis, unà cum aliis Obsidibus, ex causâ praemissâ, datus & liberatus, Johannem Kenedy Dominum de Blatharn, per dictos Gardianos &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Transferre, & tunc sic, Jámque Dominus Willielmus Rothern, Obses nobis, unà cum aliis Obsidibus, ex causâ praemissâ, datus & liberatus, Dominum Willielmum de Douglas de Hawthornden, per dictos Gardianos &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Transferre, & tunc sic, Jámque Georgius de Lyle, Obses nobis, unà cum aliis Obsidibus, ex causâ praemissâ, datus & liberatus, Walterum Dominum de Fenton, per dictos Gardianos &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Transferre, & tunc sic, Jámque Adam de Hebburn Miles, Obses nobis, unà cum aliis Obsidibus, ex causâ praemissâ, datus & liberatus, Willielmum de Douglas Dominum de Drumlangrig, per dictos Gardianos &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex &c. ut supra usque ibi, Transferre, & tunc sic, Jámque Normanus Lesselee, Obses nobis, unà cum aliis Obsidibus, ex causâ praemissâ datus & liberatus, Henricum de Douglas Dominum de Leghleven & de Logton, per dictos Gardianos &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex &c, ut supra usque ibi, Transferre, & tunc sic, Jámque Andreas Gray, Obses, ex causâ praemissâ, Nobis, cum aliis Obsidibus, datus & liberatus, Malcolmum Flemmyng Filium & Haeredem Malcolmi Flemyng Domini de Combernald in Scotia, per dictos Gardianos Marchearum praedictarum acceptandum juxta formam dicti Appunctuamenti, Loco sui, tradet & realiter liberabit,
Nos, ut idem Andreas a dicto Regno nostro Angliae Recedere, & in Regnum Scotiae se Transferre valeat, Concessimus & Licentiam Dedimus per Praesentes;
Et ideò Vobis Mandamus quòd recepto prius per, carissimum Consanguineum nostrum, Henricum Comitem Northumbriae, dicto Malcolmo Loco praedicti Andreae, eundem Andream a dicto Regno nostro Angliae Recedere &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 24. The K. of England to James K. of Scotland; requests the liberation of John Bray, and five others, taken while fishing on the Irish coast, and detained by William Carneys at his castle of Bothwell. Westm.
O. x. 382. H. iv. p. iv. 131.
Litera ad Regem Scotiae.
An. 6. H. 6. Penes Cler. Pell.
Henri, Par la Grace de Dieu, Roy d'Engleterre, & de France, & Seigneur d'Irlande. A, Haut & Puissant Prince, James, par ycelle mesme Grace, Roy d'Escottz, nostre Treschers Cousin, Saluz ovec l'Encrees de vray Amour.
Haut & Puissant Prince nôtre Treschier Cousin, Depar, noz Amez Liges, Johan Bray, David Neethe, Johan Lacy, William Touky, Morice Spenser, & David Walter, Tenantz de, nôtre Chier & Foial Chivaler, Hugh Lutterell de son Seignurie de Mynhede en Countee de Somers &, a l'Audience de Nous & de nôtre Counseil il est demonstrez, grevousment & lamentablement, compleignaunt, coment la,
Ou yceux noz Liges se avoient mys jatard sur la Meer es lour Vesseaulx, just les Coustees de nôtre Terre d'Irlande, pur Pescher en Manere Accustumee, nient Doutantz aucunes Invasions ou mal Vouloir lour estre fait des Ennemys,
Survenoit a Cralyngford, en les susdictes Coustees d'Irlande, le Mescredy avant la Feste de Seint Bartholomew darrein passez Un Johan Goo d'Espaigne, ovec un sa Nief bien Armee, & a force de Guerre Arraiee, si come les susditz noz Liges feurent reposantz sur lour Ancres pur Pescher, come dessus est dit, & eux Prist en sa Vesseau, & les amesna jusques a voz Coustees d'Escoce, & illoeques un William Carneys, Esquier d'Escoce, les Prist come Prisonners, & eux myst en un Chastel Appellez le Chastell de Bothulle, & les uncore y detient come Prisonners, a grand Damage & Anientissement perpetuel de lour Poures Estatz, si par Nous & nôtre dit Conseil ne lour soit purveu de Remede Covenable en ce Cas,
Si Vous Prions, Hault & Puissant Prince, nôtre Treschier Cousin, & d'Abundant, de l'Avis & Assent de nôtre dit Conseil, Vous Requerons que, puisque les dictes Persones ount este par Constreinte, encontre lour Voluntees, amesnees devers Voz Coustees, Les quelles a Vous ne a les vôtres n'avoient fait nene purposoient faire riens de Mal ne de Damage, Mander & Commander vuillez au susdit William Carneys, qu'il les susditz noz Liges, ensi par Lui Detenuz en le dit Chastell, face mettre a Delivre, quitz du Fin ou de Ranceon Paier a Lui ou a Aucun autre en celle Partie, pur Amour de Nous & par Contemplation de ceste nôtre Priee, par Manere & selonc ce que Vous Desirez que a voz Subgiz Nous ferriens en cas semblable, s'il aveigne en Temps avenir,
En quele Chose faisant Vous Nous ferrez Tresgrand Plaisir.
Hault & Puissant Prince, nôtre Treschier Cousin, La Benoite Trinitee Vous eit tout dys en sa Treseintesme Garde.
Donne souz nôtre Prive Seal a notre Palois de Westmonstier, le xxiv Jour de Novembre, l'An de nôtre Regne Sisme.
Dors.
A Hault & Puissant Prince James, par la Grace de Dieu, Roy d'Escotz, notre Treschier Cousin.
De Termino Sancti Michaelis usque Natale, Anno Sexto
.
Nov. 25. Receipt by Otto de Lapide and Frederic de Mitra, attorneys of Louis count palatine of the Rhine, for 2,000 marks from Walter lord Hungerford, treasurer of the K.
O. x. 383. H. iv. p. iv. 131.
Acquietantia Procuratoris Comitis Palatini.
An. 6. H. 6.
Noverint Universi per Praesentes Nos Octonem de Lapide, Decretorum Doctorem, & Fridericum de Mitra Armigerum, Attornatos Domini Lodewici, Dei Gratiâ, Comitis Palatini Reni, Sacri Romani Imperii Archidapiferi & Electoris, necnon Bavarriae Ducis, per Litteras suas Patentes legitimè deputatos, Recepisse & Habuisse, die confectionis Praesentium, nomine dicti Domini Lodewici de Waltero Domino Hungerford, Thesaurario Illustrissimi Domini & Principis Domini Henrici, Dei Gratiâ, Regis Angliae & Franciae, Duas Mille Marcas Sterlingorum, de illis Mille Marcis, annuatim per Dominum Henricum nuper Regem Angliae, Patrem dicti Regis nunc, Concessis, & per dictum Dominum Regem nunc dicto Lodewico per Litteras suas Patentes confirmatis; videlicet,
Pro Termino Paschae, Anno Quarto, Terminis Sancti Michaelis & Paschae Anno Quinto, & Termino Sancti Michaelis Anno Sexto ejusdem Regis nunc,
De quibus quidem Duabus Mille Marcis fatemur Nos, Nomine dicti Domini Lodewici, formâ praedictâ, fideliter fore solutos, & tàm dictum Dominum Henricum Regem nunc, quàm praedictum nuper Regem, Haeredes, & Executores suos, ac praedictum Thesaurarium, & omnes alios quoscumque, inde Quietos esse penitùs & Exoneratos per Praesentes Sigillis nostris signatas.
Dat. vicesimo quinto die Novembris, Anno Regni Regis Henrici, Sexti post Conquestum, Sexto.
Nov. 26. Notarial attestation of the above receipt. London.
O. x. 383. H. iv. p. iv. 131.
Super dicta Acquietantia Instrumentum Publicum.
An. 6. H. 6. Ex Bund. 3. n. 11. Penes Camer.
Indei Nomine Amen.
Per praesens publicum Instrumentum cunctis appareat evidenter quòd,
Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo Septimo, Indictione Sextâ, Pontificatu Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Martini, Divinâ providentiâ, Papae Quinti Anno undecimo, Mensis Novembris Die Vicesima Sexta,
In Ecclesia Cathedrali Sancti Pauli Londoniae,
In mei Notarii Publici & Testium subscriptorum praesentia,
Coram, providis & honestis viris, Ottone de Lapide Decretorum Doctore, & Friderico de Mitra Armigero, tunc ibidem personaliter praesentibus, & Attornatis Domini Lodowici, Dei gratiâ, Comitis Palatini Reni, Sacri Romani Imperii Archidapiferii & Electoris, necnon Bavarriae Ducis,
Erant exhibitae & ostensae quaedam Litterae Acquietantiales, Sigillis dictorum Ottonis & Friderici, ut asseruerunt, Sigillatae,
Quarum Tenor sive Copia inferiùs, de verbo ad verbum, fideliter conscribitur, quae erant ibidem publicè perlectae, & ab ipsis Ottone & Friderico, ut dixerunt, plenè intellectae,
Fatebantur & recognoverunt, & eorum uterque sic fatebatur & recognoverit, Se, Nomine dicti Domini Ducis Bavarriae, fideliter Recepisse & Habuisse de, Nobili & potente Domino, Domino Waltero Domino de Hungerford, Peccunias & Peccuniarum Summas, de quibus in dictis Litteris acquietantialibus fit mentio; videlicet, Duas Mille Marcas Sterlingorum pro Terminis in ipsis Litteris specificatis:
Acta, Recognita, & Confessata fuerunt haec per praefatos, Ottonem & Fri- dericum, Attornatos dicti Domini Ducis Bavarriae, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco praedictis,
Praesentibus honorabilibus & providis Viris,
Henrico Barton,
Radulpho Barton
,
Civibus & Aldermannis Civitatis Londoniae,
Gilberto Crede,
Thoma Chalton
,
Et Alexandro Feryntyn,
Mercatoribus,
Testibus ad Praemissa vocatis specialiter & rogatis.
Tenor vero sive Copia dictarum Litterarum Acquietantialium, de verbo ad verbum, sequitur, & est talis.
Noverint Universi per Praesentes Nos, Ottonem de Lapide Decretorum Doctorem, & Fridericum de Mitra Armigerum, Attornatos Domini Lodewici, Dei gratiâ, Comitis Palatini Reni &c. ut supra usque ad haec verba (viz.) post Conquestum Sexto, tunc sic.
Et Ego Simon Kempston Clericus, Lincolniensis Dioecesis, Publicus auctoritate, Apostolica Notarius, praefatarum Confessionis & Recognitionis, per praefatos, Ottonem de Lapide & Fridericum de Mitra, Emissioni, caeterisque Praemissis omnibus & singulis, dùm sicuti ut praemittitur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco praedictis, agerentur & fierent, unà cum praenominatis Testibus, praesens personaliter interfui, Eaque sic fieri vidi & audivi, ac, aliunde occupatus, per alium scribi feci, publicavi, & in hanc Publicam formam redegi, ac Signo & Nomine meis consuetis Signavi rogatus atque requisitus in Fidem & Testimonium Praemissorum.
Et constat michi Notario de his verbis
, Nomine dicti Domini Ducis Bavarriae, Sterlingorum, superius Interlineatis, quae approbo ego Notarius memoratus.
S. Kempston.
Dec. 18. The K. complains to James K. of Scotland of the nonpayment of his ransom.
O. x. 384. H. iv. p. iv. 131.
Ad Regem Scotiae.
An. 6. H. 6.
Henricus &c. Serenissimo Principi, Jacobo Regi Scotorum, Consanguineo nostro carissimo, Salutem & votivis successibus jugiter gratulari.
Serenissime Princeps Consanguinee carissime,
Intermutationem quorumdam Obsidum, positorum pro observatione nonnullorum Articulorum, super vestra Liberatione concordatorum, per vestrum Clericum Magistrum Thomam Roule jampridem fieri postulâstis, Nobis & nostro Concilio credentialiter promittentes per eundem, quòd, in eventu quo nostram Favoris benivolentiam in ea re impartiri vellemus, celerem & indilatam Solutionem de Pecuniarum Summis, quae per hujusmodi Appunctuata pro praeteritis Terminis solvendae supersunt, fieri faceretis.
Sed, eccè! Serenissime Princeps, quod petebat vestra Serenitas modò expediri, mandavimus & fecimus peroptatò; de Pecuniis tamen praedictis, multorum jam dierum citra transacto spatio, Nobis nondum satisfactum existit, nec a vestra Serenitate Literas recepimus, aut Nuncios, per quos de Solutione, Nobis facienda, poni in spe poterimus vel in certo.
Vestram igitur Magnitudinem hortamur & requirimus quatinus Suppleatis quod tanto tempore distulistis, ponderantes ac vestra in memoria recensentes Appunctuamenta in hac parte concordata, Regiis Promissis ac Juramentis repetitis vallata, quantâque Literarum & Nunciorum instantiâ crebrò ad hoc vestram Magnitudinem interpellavimus.
Et quamquam rigorosa praecepsve dictarum Pecuniarum Exactio, nostrâ ex parte, vestram Serenitatem ad ipsarum Solutionem hactenus non pulsaverit, eo tamen perampliùs eoque libentiùs accelerare debet ad solvendum ejusdem vestrae Serenitatis Regiae Animus generosus.
Vestram Magnitudinem diu & feliciter conservet Altissimus.
Script. xviij die Decembris, Anno &c. Sexto.
Dors.
Octavo Die Decembris, Anno Sexto apud Westmonasterium, concordatum fuit quòd dirigantur Literae, sub Privato Sigillo Regis
, Scotorum Regi, formam & tenorem continentes infrascriptos.
Praesentibus,
Dominis,
Glouc.
Cantuar.
Eborum,
Cancellar.
London.
Lincoln.
Elien.
Bathon.
Hunt.
Staff.
Sarum.
Cromwell.
Tiptot.
Hungerford.
Thesaurario.
Et Custode Privati Sigilli.

Footnotes

1 This instrument, printed by Rymer in vol. x. p. 376, is placed out of date no less than 82 years; it unquestionably belongs to the year 1509. See 19 July 1509.