Rymer's Foedera with Syllabus
April-June 1428

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

395-403

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April-June 1428', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 395-403. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115310 Date accessed: 25 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

April–June 1428

Syllabus EntryFoedera Text
April 1. Commission to the abbot of Bornet, Peter Berland, and Peter de Boscat, to decide the claims of sir Guillitimus de Lensat to the possessions in Aquitain of the late sir Amanew Begney. Westm.
O. x. 395. H. iv. p. iv. 136.
De Audiendo & Discutiendo.
An. 6. H. 6. Vasc. 6. H. 6. m. 7.
Rex, dilecto sibi in Christo, Abbati de Bornet, ac, Dilectis sibi, Magistro Petro Berland, & Magistro Petro de Boscat, Salutem.
Ad Cognoscendum & Procedendum, secundùm Jura, Leges, & Consuetudines Ducatûs nostri Aquitanniae,
In Causa & Causis, Negotio & Negotiis, Petitionis seu Petitionum, Haereditatis & Haereditatum, seu Rerum Haereditariarum quarumcumque,
Quae fuere, dilecti & fidelis nostri, Amanew Begney Militis, ac cujuscumque Liberorum suorum, dùm agebant in Humanis,
In Terris, Vineis, Redditibus, Censubus, Servitiis Quaestalibus, Hospitiis, seu aliis quibuscumque Bonis seu Rebus consistant,
Quae dilectus & fidelis noster Guilittimus de Lensat Miles asserit & praetendit ad se Jure Haereditario pertinere,
Quae Causa & Causae, Negotium seu Negotia, inter eundem Guilittimum Partem Actricem ex una, ac dilectum & fidelem nostrum Johannem Radclyffe Militem Senescallum nostrum in dicto Ducatu nostro Aquitanniae ex altera, verti, moveri, & pendere sperant,
Eáque Causam & Causas, Negotium & Negotia, cum suis Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis quibuscumque, Audiendum, Examinandum, Discutiendum, Diffiniendum, & Fine debito Terminandum,
Testésque in forma Juris Recipiendum, Admittendum, & Jurari faciendum, & Examinandum,
Ac, si qui, Lucri, Favoris, aut Odii gratiâ, se subtraxerint, eosdem Compellendum ad Testimonium veritati perhibendum,
Caeteráque Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, unà cum Penae, Multae, & Cohercionis cujuslibet legitimè & Exequendi quae in Praemissis & eorum quolibet decreveritis facultate,
Vobis, & Duobus vestrûm (de quorum Fidelitate & Circumspectionis industria fiduciam gerimus) plenam Te- nore Praesentium Committimus Potestatem;
Et ideo vobis Mandamus quod circa praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & expleatis, in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis, quorum interest, tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quod vobis & Duobus vestrûm, in executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Primo die Aprilis.
Per Concilium.
April 6. Letters of safe conduct for William Belier and Hugh de S. Marcz, servants of the duke of Orleans, and for John, bastard of Orleans. Fulham 6 April. Also for the servants of lords Gaucourt and Touteville, 6 Nov., and the count of Eu, Dec. 13.
O. x. 396. H. iv. p. iv. 136.
De Salvis Conductubus.
An. 6. H. 6. Franc. 6. H. 6. m. 9.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum diem Augusti proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Willielmum Belier Armigerum, Servientem, Carissimi Consanguinei Regis, Ducis Aurelianensis, in Regnum Regis Angliae, cum Tribus Personis in Comitiva sua, ac Equis, Rebus, Bonis, & Hernesiis suis quibuscumque veniendo, ibidem morando, & exinde versus Regnum Regis Franciae, cum Personis, Equis, Rebus, Bonis, & Hernesiis suis praedictis redeundo;
Proviso semper quod idem Willielmus &c. prout in Literis de Conductu.
Teste Rege apud Fulham, sexto die Aprilis.
Per Concilium.
Consimiles Literas habent subscripti; videlicet,
Hugo de Seint Marcz Armiger, Serviens praedicti Ducis.
Per Concilium.
Johannes Bastardus Aurelianensis
, Miles, cum 30 Personis in Comitiva sua.
Servientes Domini de Gaucourt, 6 Novembris.
Servientes Domini de Touteville, dat. ut supra,
Servientes Comitis de Eu, 13 Decembris.
April 8. Licence to Robert Boner to convey 60 pilgrims to S. James of Galicia. Westm. Five similar licences, various dates.
O. x. 396. H. iv. p. iv. 136.
De Licentia Traducendi Peregrinos.
An. 6. H. 6. Ibid. m. 8.
Rex universis & singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Supplicavit nobis Robertus Boner, Possessor cujusdam navis vocatae la Faucon de Yernemouth, ut ei Licentiam concedere velimus quòd ipse Navem praedictam, cum Sexaginta Peregrinis, versus Sanctum Jacobum in Galiciis Traducere & Cariare possit licitè & impunè,
Nos, Supplicationi praedictae favorabiliter inclinati, Licentiam illam, Tenore Praesentium, duximus concedendam;
Et ideo vobis Mandamus quòd ipsum Robertum Navem praedictam, cum Peregrinis praedictis, versus dictum Sanctum Jacobum Cariare & Traducere permittatis;
Dumtamen Peregrini illi Ligei nostri & de Amicitia nostra existant, & sub Obedientia nostra permaneant,
Ac aliqua, nobis seu Regno nostro Angliae Praejudicialia, secum non deferant quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, viij die Aprilis.
Rex eisdem, Salutem.
Supplicavit nobis Thomas Asteley, Possessor cujusdam Navis vocatae la Mariae de Yepeswych, ut ei Licentiam concedere velimus quòd ipse Navem praedictam, cum Viginti Peregrinis &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Aprilis
Rex eisdem, Salutem.
Supplicavit nobis Thomas Fyssb, Possessor cujusdam Bargeae vocatae la Seint John de Bristoll, ut ei Licentiam concedere velimus quòd ipse Bargeam praedictam, cum Centum Peregrinis &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxij die Aprilis.
Rex eisdem, Salutem.
Supplicârunt nobis Nicholaus James de Londonia & Simon Godeknape, Possessores cujusdam Navis vocatae la Marie de Cley, ut eis Licentiam concedere velimus quòd ipsi Navem praedictam, cum Centum & Quadraginta Peregrinis &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonsterium, xxiij die Aprilis.
Rex, universis & singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Supplicârunt Nobis Hugo Deue, Possessor cujusdam navis vocatae le George de Londonia, & Robertus Shadde, Magister ejusdem Navis, ut eis Licentiam concedere velimus quòd ipsi Navem praedictam, cum Centum & Quadraginta Peregrinis versus Sanctum Jacobum in Galiciis &c. prout supra.
In cujus &c.
Teste Rege apud Fulham, xx die Aprilis.
Rex Omnibus ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Willielmo Coton, Jordano Sprynge, & Johanni Monke, Possessoribus cujusdam Navis vocatae la Marie de Bristoll. quòd ipsi Centum Personas Ligeos nostros, versus Sanctum Jacobum in Galiciis peregrè profecturas, in Navi praedicta Eskippare, & easdem Personas ad Locum praedictum Ducere, & eas in Regnum nostrum praedictum Reducere possint, absque impedimento vel perturbatione Nostri, aut Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque;
Proviso semper quòd Viagium, carissimi Consanguinei nostri,Thomae Comitis Sarum & secum Comitantium, qui in obsequium nostrum versus Regnum nostrum Franciae, in Resistentiam Inimicorum nostrorum ibidem, in proximo profecturi sunt, colore praesentis Licentiae nostrae, non impediatur,
Et quòd Personae praedictae aliqua, nobis seu Regno nostro Angliae praejudicialia seu Dampnosa, aut Aurum vel Argentum in Massa vel Moneta, ultra rationabiles Expensas suas, secum non deferant nec deferri faciant, nec Secreta dicti Regni nostri alicui ad extra revelent, set quòd ipsi fideles Ligei nostri fideliter permaneant.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvij die Aprilis.
April 28. Commission to John Parker, of Chesthunt, to arrest carriages for the transport of the ordnance of the earl of Salisbury. Westm.
O. x. 397. H. iv. p. iv. 137.
De Carectis arestandis pro Comite Sarum.
An. 6. H. 6. Pat. 6. H. 6. p. 1. m. 25. dor.
Rex, dilecto sibi, Johanni Parker de Chesthunte, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate & circumspectione tuis pleniùs confidentes,
Assignavimus Te ad Canones, Petras, Carectas, Currus, Ferrum, Cablitia, & omnia alia necessaria, ac Cariagium sufficiens pro eisdem, ad ea versus partes Transmarinas, in Comitiva carissimi Consanguinei nostri Thomae Comitis Sarum, qui in obsequium nostrum versus easdem partes profecturus est, pro Stuffura Castrorum, Villarum, & Fortalitiorum nostrorum ibidem, Traducenda, ubicumque inveniri poterunt, infra Libertates & extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) pro Denariis nostris, in hac parte rationabiliter solvendis, Capiendum & Providendum;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, ac aliis Fidelibus nostris, infra Liberatates, & extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Tibi, in executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Aprilis,
Per Concilium.
April 30. Warrant for the payment of 200 crowns as largess to the kings of arms and heralds who attended when the K. was knighted. Westm.
O. x. 398. H. iv. p. iv. 137.
Pro Regibus Armorum.
An. 6. H. 6.
Henri, par la grace de Dieu, Roy d'Engleterre & de France, & Seigneur d'Irland, as Tresorer & Chamberlains de nostre Eschequier, Saluz.
Monstrez ount a nostre Consail, noz ames Servantz, les Roys d'Armes & Herauds de nostre Roialme d'Engleterre, Nous humblement Suppliantz de considerer coment, par Advis & Ordenance de noz Trescheres & Tresamez Uncles & autres de nostre Consail, ils, ovec autres Heraudes Estrangers en lour Compaignie, Crierent nostre Largesse a nostre Reception de l'Ordre du Chivaler,
Pur quelle Cause les ditz noz Uncles & les autres de nostre dit Consail lour avoient pur les appointez, pur nostre dit Largess, Centz Escutz d'Or, a ce que dit est,
Et sur ce lour purveoir sibien du Paiement de les ditz Centz Escutz, ou de la vraie Value d'icelles, a l'entent que les ditz Heraudes Estrangieres de ce purroient estre satisfiez, pur nostre Honour, come du Paiement de Cent Escutz d'Or, ou de la vraie Value d'icelles,
Les queux, par avis de nostre treschiere & tresame Uncle le Duc de Gloucestre, & d'autres Seigneurs de nostre Consail nous Ordenasmes, a ce que dit est, as ditz noz Servantz, pur les Fests de Pasque & de Seint Georg darrein passez, en manere come il ad este accustumez d'estre Ordenez es temps de noz Nobles Predecessours Roys d'Engleterre,
Des queux Deux Centz Escutz ils n'ount rien receuz a ce que dit est,
Dount ils nous humblement Suppliont de lour faire Paiement de noz Largesses avantdite,
Si nous, considerantz les bones & agreables Services, que les susditz noz Servantz Nous ount faitz a les temps susditz, Volons, de l'avis & assent de nostre dit Consail, & vous Mandoms que a mesmes noz Servantz facez Paier des ditz Deux Centz Escutz, ou lour contenter de la vraie Value d'icelle, a avoir de nostre Doun, par voie de nostre Regard, pur les causes desusdites.
Don. souz nostre Prive Seal a Westm. le darrain Jour d'Averill, l'An de nostre Regne Sisme.
Dorso.
Decima octavo Die Maii
.
May 18. Licence to sir Arnald de Gent, knight of Jaqueline duchess of Gloucester and Holland, to convey out of England cloths and furs for her use. Westm.
O. x. 398. H. iv. p. iv. 137.
Pro Jacoba Ducissa Gloucestriae & Holandiae.
An. 6. H. 6. Claus. 6. H. 6. m. 5.
Rex Collectoribus tàm Magnae quàm Parvae Custumae in Portu Civitatis nostrae Londoniae, Salutem.
Praecipimus vobis, de avisamento Concilii nostri, quòd, dilectum & fidelem nostrum, Arnaldum de Gent, Militem carissimae Amitae nostrae Jacobae Ducissae Gloucestriae & Holandiae, Res & Parcellas subscriptas; videlicet,
Triginta & Quatuor Virgas de Griseo Monstrevillers,
Tresdecim Virgas alterius Grisei magis Grisei,
Septem Virgas & dimidium de Moray Grano Tincto,
Decem Virgas & Dimidium de Rubeo,
Viginti & duas Virgas de Viridi,
Sex Virgas de Albo Panno,
Viginti & quatuor Virgas de Griseo levioris Precii,
Duas Virgas & dimidium de Brunet,
Duodecim Virgas de Rubeo Satyn figurato,
Duas integras Carseas Albas,
Tria Mantella de Furrura Cuniculorum,
Unum Tymbre & Dimidium de Martres,
Certam Seliginem in Doliis, tàm in Grano, quàm in Farina,
Et Duodecim Virgas de Albo Panno,
Et ad eas versus praefatam Amitam nostram, ad opus suum ac Gentium & Servitorum suorum, Traducendum absque Custuma, Subsidio, vel alio Deverio ad opus nostrum indè solvendis, in Portu praedicto Eskippare permittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 1. Appointment of Richard earl of Warwick and Albemarle as the K.'s tutor. Westm.
O. x. 399. H. iv. p. iv. 137.
Pro Comite Warriwici & Albermarlae de Rege erudiendo.
An. 6. H. 6. Pat. 6. H. 6. p. 2. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Quanto Celsioris ad Culmen Honoris, necnon Majorum Sceptra Regnorum, Terrarum, & Dominiorum Regenda Nos, qui nondum Aetatis perfectum attigimus, divinae Majestatis Dignatio sublimari disposuit, tanto quidem, in hiis tenellis Juventutis nostrae temporibus, opus esse censemus Nos laudabilis diligentia Praeceptoris dirigi pariter & erudiri doctrinâ quidem ad Erigendum nostri Animi Intellectum, Disciplinâ quoque ad Regendum ymmo Corrigendum, Cùm res exigit, nostrae Voluntatis affectum, neminem quippe dedicimus magis decere quàm Principem meliora vel plura Noscere, cujus Intelligentiam omnibus profuturam subjectis, & Ignaviam hiis profectò non ambigitur obfuturam,
Ob hoc quidem ille, Regum Doctissimus, cui repromissum scitur in Praemium Cor sapiens & intelligens, in tantum, ut nullus ante eum similis sui fuerit, nec post eum sit futurus, Dominum sic legitur postulâsse, Dabis Servo tuo Cor docibile, ut possit Judicare Populum tuum, & Discernere inter Bonum & Malum,
Qui posteris, praesertim Regibus, sapientiae Studium persuadens, Ego, (inquit) fui Filius Patris mei Tenellus & Unigenitus coram Matre mea, & docebat Me at que dicebat, Posside Sapientiam, posside Prudentiam,
Haec propensiùs Contuentes, ac ad Fidelitatem, Circumspectionem, Probitatem, Mores, & Industriam, carissimi Consanguinei nostri, Richardi Comitis Warwicae & Albermarlae, considerationem habentes, de avisamento & assensu, carissimorum Avunculorum nostrorum, Ducum Bedfordiae & Gloucestriae, ac aliorum Dominorum Magni Concilii nostri, eundem Consanguineum nostrum Elegimus, Ordinavimus, Assumpsimus, & Deputavimus ad essendum circa Personam nostram,
Dantes & Concedentes eidem plenam Potestatem, Auctoritatem, Licentiam, ac Onus, & Mandatum specialia, INPRIMIS Intendendi, Versandi, & Invigilandi, pro viribus & posse suis, circa Conservationem & Securitatem Personae nostrae,
Et ulterius ad Nos Erudiendum, Erudiri & Instrui faciendum, in & de Bonis Moribus, Literaturâ, Idiomate vario, Nutritura, & Facetia, ac aliis scitu dignis, quibus Nos, pro Statu Regio, quem, Gratias totius Gratiae Largitori, gerimus, convenit Erudiri,
Praesertim & super omnia ad Nos Instruendum, Ammonendum, & Exhortandum ad Amorem, Timorem, & Honorem Creatori debitos, Virtutum Amplexus, & Odia Vitiorum, rationabilibus viis & modis qui nostrae Capacitati, secundum Aetatis nostrae modum & mensuram, poterunt convenire,
Necnon ad alia, Statum, Utilitatem, & Honorem nostros concernentia, Faciendum, juxta quod in certis Articulis & Appunctuamentis, per Concilium nostrum avisatis & subscriptis, plenius continetur,
Et si, quod futurum non speravimus, Nos adiscere Contempserimus, seu Delictum vel Offensam Commiserimus contra Traditionem seu Praeceptum Consanguinei nostri supradicti, eo casu ad Nos rationabiliter Cohercendum & Castigandum, de tempore in tempus, secundum ipsius Consanguinei nostri Avisamentum & Discretionem, modo (videlicet) quo aliàs similis Aetatis Principes, tàm in hoc Regno nostro, quàm alibi, hactenus coherceri confuetum est aut castigari,
Absque eo quòd praefatus Consanguineus noster, ea de Causa, per Nos, aut aliam Personam impeti, molestari, seu gravari valeat quomodolibet in futurum,
Eo (videlicet) quòd Modi Cohercionis seu Castigationis hujusmodi hiis praesentibus Literis nostris non exprimuntur, non obstante.
In cujus &c. quamdiu Nobis & dicto Concilio nostro placuerit duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 20. Confirmation of the charter of K. Henry IV., empowering English merchants in Prussia and other countries to form corporations and choose governors, dated Westm. June 6, 5 Hen. IV. Westm.
O. x. 400. H. iv. iv. 137.
Pro Mercatoribus, de Confirmatione.
An. 6. H. 6. Ibid. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes Domini H. nuper Regis Angliae Avi nostri, factas in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ut accepimus, ob defectum boni & sani Regiminis & Gubernationis, diversa Dampna, Dissensiones, Gravamina, & Angustiae inter Mercatores Regni nostri Angliae, in Partibus Pruciae, Daciae, Norweiae, Hansae, & Swechiae commorantes, saepiùs ante haec tempora mota fuissent & perpetrata, ac majora exinde (quod absit) futuris temporibus verisimiliter evenire formidantur, nisi pro meliori Gubernatione inter eosdem Mercatores mutuò habenda manus nostras adjutrices celeriùs apponamus,
Nos, Dampnis & Periculis, in hac parte iminentibus, praecavere, & eosdem Mercatores & alios de dicto Regno nostro, ad Partes praedictas venturos, justè & fideliter regi & pertractari intimè considerantes, volumus &, Tenore Praesentium, Concedimus eisdem Mercatoribus quòd ipsi, quotiens & quando eis placuerit, in quodam Loco competenti & honesto, ubi sibi placuerit, se Congregare & Unire, & certas Personas sufficientes & idoneas in Gubernatores suos, in eisdem Partibus, inter Se, ad eorum libitum, Eligere & Optinere valeant liberè & impunè,
Dantes & Concedentes hujusmodi Gubernatoribus, per praedictos Mercatores sic eligendis, quantum in nobis est, Potestatem & Auctoritatem speciales omnes & singulos Mercatores Anglicos, ad Partes praedictas de caetero venientes & declinantes, per Se, vel sufficientes Loca sua tenentes, Regendi & Gubernandi,
Ac eis & eorum cuilibet, in suis Causis & Querelis quibuscumque, inter eos in Partibus praedictis motis vel movendis, plenam & celerem Justitiam Faciendi,
Et quascumque Quaestiones, Contentiones, Discordias, & Debatas, inter ipsos Mercatores Anglicos & Partium praedictarum motas seu movendas, Reformandi, Reformationemque Petendi,
Reigendi, Sedandi, & Pacificandi,
Et quaecumque Transgressiones, Dampna, Mesprisiones, Excessus, Violentias, & Injurias, Mercatoribus Partium praedictarum, per praedictos Mercatores Anglicos, facta seu facienda, Redigendi, Reparandi, Restaurandi, & Emendandi, consimilesque Restitutiones, Reparationes, Restaurationes, & Emendationes de ipsis Mercatoribus Partium praedictarum seu Deputatis suis Requirendi, Petendi, & Recipiendi,
Ac, de comuni assensu Mercatorum Anglicorum praedictorum, Statuta, Ordinationes, & Consuetudines, prout pro meliori Gubernatione Statûs eorumdem Mercatorum Anglicorum in hac parte videbitur expedire, faciendi & Stabiliendi,
Et omnes & singulos Mercatores Anglicos, praefatis Gubernatoribus, sic eligendis, vel eorum Locatenentibus, seu eorum alicui, aut alicui Statutorum, Ordinationum, & Consuetudinum praedictorum Contrarios, Rebelles, vel Inobedientes, juxta Quantitatem Delicti sui, in hac parte rationabiliter Puniendi,
Volentes insuper omnia justa & rationabilia Statuta, Ordinationes, & Consuetudines, per dictos Gubernatores, sic eligendos, in formâ praedictâ, facienda & stabilienda, necnon omnes justas & rationabiles Ordinationes, per nuper Gubernatores praedictorum Mercatorum Anglicorum, de comuni assensu eorumdem Mercatorum, pro hujusmodi Gubernatione suâ, in Partibus praedictis, juxta Privilegia & Auctoritates, sibi per Magistrum Pruciae, seu alios Dominos Partium praedictarum, concessa, factas & stabilitas, seu per praedictos Gubernatores, nunc, ut praemittitur, eligendos, juxta Privilegia praedicta, seu alia Privilegia, eisdem Mercatoribus Anglicis per praedictos, Magistrum & Dominos, imposterùm concedenda, facienda, & stabilienda, Rata, Firma, & Accepta habere, & pro Ratis, Firmis, & Acceptis ibidem firmiter & inviolabiliter observari;
Damus autem universis & singulis Mercatoribus Anglicis praedictis, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd eisdem Gubernatoribus, sic eligendis, & eorum Locatenentibus, in Praemissis omnibus & singulis, ac aliis, Gubernationem & Regimen in hac parte qualitercumque concernentibus, Intendentes sint, Consulentes, Obedientes, & Auxiliantes, prout decet.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii, sub Magni Sigilli nostri Testimonio, vj. die Junii, Anno Regni nostri Quinto.
Nos autem, praedictas Literas praefati Avi nostri, de hujusmodi Libertatibus minimè revocatis, de avisamento & assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium, in Parliamento nostro, apud Westmonasterium, Anno Regni nostri primo tento, existentium, Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur, & prout praefati Mercatores & Praedecessores sui Libertatibus praedictis, a temporc confectionis Literarum praedictarum, rationabiliter usisunt & gavisi.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Junii.
Per ipsum Regem & Concilium in Parliamento.
June 20. Licences to Thomas Adam, and two others, to convey pilgrims to S. James of Galicia. Westm.
O. x. 401. H. iv. p. iv. 138.
De Licentia Traducendi Peregrinos.
An. 6. H. 6. Franc. 6. H. 6. m. 2.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Thomae Adam, Magistro Navis vocatae le Marie de Fouy, quòd ipse Quinquaginta Personas, Ligeos nostros, versus Sanctum Jacobum in Galiciis peregrè profecturas, in Navi praedicta Eskippare, & easdem Personas ad Locum praedictum Ducere, & eas in Regnum nostrum praedictum Reducere possit, absque impedimento vel perturbatione nostri, aut Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque;
Proviso semper quòd eaedem Personae & earum quaelibet Custodibus Passagii, ubi eas Eskippare contigerit, Sacramentum praestent corporale quòd ipsae aliqua, Nobis seu Regno nostro Angliae praejudicialia seu dampnosa, aut Aurum vel Argentum, in Massa vel Moneta, ultra rationabiles Expensas suas, secum non deferant, nec deferri faciant, nec Secreta dicti Regni nostri alicui ad extra revelent, set quòd ipsi fideles Ligei nostri permaneant.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Junii.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Ricardo Davy, Magistro Navis vocatae le Marie de Exonia, quod ipse Triginta Personas, Ligeos &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Johanni Stanbury, Magistro Navis vocatae la Trinite de Dertemouth, quòd ipse Quinquaginta Personas, &c. ut supra.
Teste ut supra.
June 21. The K. orders the sheriffs of London to summon the retinue of the earl of Salisbury to meet at Sandwich on the following Friday. Westm.
O. x. 431. H. iv. p. iv. 138.
De Retinentia Comitis Sarum, Proclamatio.
An. 6. H. 6. Claus. 6. H. 6. m. 3. dors.
Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Praecipimus vobis, firmiter injungentes, quòd statim, visis praesentibus, in singulis locis, infra Civitatem praedictam & Suburbia ejusdem, ubi magis expediens fuerit & necesse, publicè ex parte nostrâ Proclamari faciatis,
Quòd universi & singuli Capitanei ac Soldarii, qui ad proficiscendum, in Obsequium nostrum, in Comitivâ carissimi Consanguinei nostri Thomae Comitis Sarum, versus Partes Franciae sunt Retenti, Parati sint, profecturi extra Civitatem praedictam, cum eodem Consanguineo nostro, die Veneris proximò futuro, usque Villam nostram Sandewici, pro Liberatione Navium pro Eskippatione sua versus partes praedictas habenda,
Sic quòd ipsi, incontinenti post diem Monstrationis suae, quae erit, absque dubio, die Mercurii ultimo die praesentis Mensis Junii, prompti sint & parati versus partes praedictas, Deo duce, profecturi; Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxi die Junii.
June 27. Commissions to sir Thomas Kyrell, Thomas Stokdale, sir John Radclyff, and nine others, to muster the retinue of the earl of Salisbury. Westm.
O. x. 402. H. iv. p. iv. 138.
Pro Comite Sarum, de Monstris capiendis.
An. 6. H. 6. Pat. 6. H. 6. p. I. m. 25. dor.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Thomae Kyrell Militi & Thomae Stokdale, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus Vos, conjunctim, & divisim, ad Monstrum sive Monstrationem, Carissimi Consanguinei nostri, Thomae Comitis Sarum, ac Hominum ad Arma, Armatorum, Sagittariorum, & aliorum de Retinentia sua, qui in Obsequium nostrum, in Comitiva ejusdem Comitis, versus partes Franciae profecturi sunt, apud Barham Doune, ultimo die Junii proximò futuro, Capiendum & Supervidendum,
Et ad Nos & Concilium nostrum de modo, formâ, & sufficientiâ Arraiationis eorumdem Hominum ad Arma, Armatorum, Sagittariorum, & aliorum, tàm in Armatura, quàm in Equitatura, juxta eorum statûs sive gradûs exigentiam, ac de toto Facto vestro in hac parte, sub Sigillis vestris, vel alterius vestrûm, distinctè & apertè certificandum;
Et ideò Vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem praefatis Comiti, Hominibus ad Arma, Armatis, Sagittariis, & aliis quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis & alteri vestrûm, in Praemissis faciendis & exequendis, pareant, obediant, & intendant prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Junii.
Per Concilium.
Consimiles Literas Regis habent subscripti sub eadem Data; videlicet,
Johannes Radclyff Chivaler.
Robertus Burton.
Willielmus Fith Herry.
Johannes Hexam.
Thomas Chaumbre.
Johannes Hunt.
Willielmus Clifford.
Adam Berton.
Robertus Herlyng Chivaler.
Willielmus Wittesley
.
June 29. Safe conduct for Ralph lord of Gaucourt, prisoner of sir John Cornewaill, returning to prison in England. Westm.
O. x. 402. H. iv. p. iv. 138.
Pro Domino de Gaucourt, in Custodiam redituro.
An. 6. H. 6. Franc. 6. H. 6. m. I.
Rex, per Literas suas Patentes, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Radulphum Dominum de Gaucourt, Militem, Prisonarium, dilecti & fidelis Regis, Johannis Cornewaill Militis, in Regno Regis Franciae ad praesens existentem, in Regnum Regis Angliae, cum Decem Personis in Comitiva sua, ac Auro, Argento, Jocalibus, Rebus, Equis, Bonis, & Hernesiis suis quibuscumque,
Ad Reintrandum Personam suam in Custodiam dicti Johannis secundùm Legem Armorum,
Veniendo, ibidem in Prisona, in Custodia ejusdem Johannis, quousque idem Dominus de Gaucourt de omni eo quod eidem Johanni a retro est de Viginti Milibus Scutorum pro Financia sua satisfecerit, morando, & exinde, infra Decem Septimanas post persolutionem Financiae suae praedictae, versus partes proprias liberè, & absque impedimento, seu perturbatione quacumque, cum Personis, Equis, Bonis, & Hernesiis suis praedictis redeundo;
Proviso semper quòd idem Dominus de Gaucourt ac Personae praedictae benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum,
Et quicquam, quod in Regis seu Populi sui praejudicium vel Dampnum cedere valeat, non attemptent, vel attemptari faciant quovis modo,
Quodque ipsi, existentes in aliquibus Castris, Villis, seu Fortalitiis, Regi Obedientibus, quicquam, quod contra Tractatum Pacis finalis, inter Regna Regis Franciae & Angliae factae & conclusae, cedere valeat, per se vel per alios, palàm vel occultè, minimè dicant, scribant, vel procurent,
Ac quod ipsi in aliquibus Castris, Villis, seu Fortalitiis, Regi obedientibus, non morentur ultra unam noctem tantum, nisi Licentia sibi ibidem diutius expectandi a Capitaneis, Castellanis, seu Custodibus eorumdem, ex causa rationabili, concedatur,
Ac quòd ipsi aliquod Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum Regis firmatarum minimè ingrediantur, absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis salvi Conductûs Majoribus, Ballivis, Constabulariis, seu Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxix die Junii.