Rymer's Foedera with Syllabus
January-March 1429

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

410-413

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-March 1429', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 410-413. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115312 Date accessed: 02 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–March 1429

Syllabus EntryFoedera Text
1429. Feb. 10. Licence to the cardinal of S. Eusebius to meet the K. of Scotland on the marches or in Scotland. Westm.
O. x. 410. H. iv. p. iv. 141.
De Personali Conventu cum Rege Scotiae.
An. 7. H. 6. Scot. 7. H. 6. m. 2.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Quia, Reverendissimus in Christo Pater, carissimus Consanguineus noster, Cardinalis Tituli Sancti Eusebii,
Certis notabilibus & magnis de causis, tàm Statum Fidei Catholicae, ac Honorem & Utilitatem universalis Ecclesiae, quàm etiam Honorem & Commodum nostra & Regnorum nostrorum tangentibus,
Se transferre proponit, cum omni celeritate sibi possibili, ad aliquem Locum congruum, in Marchiis inter Angliam & Scotiam, aut infra Regnum Scotiae,
Pro conveniendo personaliter cum, carissimo Consanguineo nostro, Rege Scotorum, ad Communicandum & Tractandum ipse solus cum ipso Rege solo, vel praesentibus & assistentibus sibi aliis ex Subditis nostris, de quibus sibi videbitur, de & super Materiis praedictis,
Quod tamen, absque nostri Scitu, Licentiâ, & Assensu, se nullatenus dicit facturum,
Nos, dicto sacro & laudabili Proposito praefati Reverendissimi Patris grato concurrentes affectu, ad quemcumque Locum, in dictis Marchiis inter Angliam & Scotiam, seu infra dictum Regnum Scotiae, cum dicto, carissimo Consanguineo nostro, Rege Scotorum convenire valeat, & cum eo, in forma superiùs expressata, Communicare & Tractare, quotiens & quando sibi utile videbitur & expediens, nostros Licentiam & Assensum libenter impartimus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 15. Commission to Thomas bp. of Durham, William bp. of Carlisle, Henry earl of Northumberland, and two others, to treat with the K. of Scotland for the payment of his debts, the delivery of hostages, the redress of injuries, and the prorogation of the truce. Westm.
O. x. 410. H. iv. p. iv. 141.
De Tractando cum Rege memorato.
An. 7. H. 6. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos Deputavimus & Constituimus, Venerabiles Patres, Thomam Dunolmensem, Willielmum Carliolensem, Episcopos, carissimum Consanguineum nostrum, Henricum Comitem Northumbriae, Robertum Umfraville Militem, & Magistrum Ricardum Arnald Ecclesiae Eboracensis Canonicum, ac Quinque, Quatuor, Tres, & Duos eorumdem, Commissarios ac Nuncios nostros speciales,
Ad quascumque Pecuniarum Summas, per, carissimum Consanguineum nostrum, Jacobum Regem Scotorum nobis debitas, praesertim ratione cujusdam Appunctuamenti, inter Nos & eundem Consanguineum nostrum super ipsius Liberatione inter nos facti,
Necnon Liberationem & Traditionem certorum Obsidum, ad quas, secundum vim, formam, & effectum dicti Appunctuamenti, nobis faciendas idem Consanguineus noster Nobis tenetur (videlicet) in Locum aliorum Obsidum jam Defunctorum, aliàs per dictum Consanguineum nostrum Nobis liberatorum,
Ac etiam Reparationem quorumcumque Attemptatorum, ex parte praefati Consanguinei nostri, ac per Homines & Subditos suos quoscumque, contra vim, formam, & effectum Treugarum, inter Nos & Ipsum Consanguineum nostrum initarum, concordatarum, & factarum, perpetratorum seu factorum,
Pro Nobis & Nomine nostro, Petendum, Exigendum, Optinendum, & Recipiendum,
Ac ad praefatum Consanguineum nostrum de quibuscumque Pecuniarum Summis, ab ipso Nomine nostro Recipiendis, Quietandum, & Literas Quietantiarum sufficientes inde Faciendum,
Ac de & super Praemissis & eorum quolibet Tractandum, Exigendum, Componendum, & Concordandum,
Consimilem Reparationem, ex parte nostra, ac pro Hominibus & Subditis nostris, si qua in ea parte, aut per eos, vel eorum aliquem, contra effectum dictarum Treugarum perpetrata fuerint, Offerendum & fieri Faciendum,
Necnon ad praedictas Treugas, ad Terminum aliquem, juxta dictorum Commissariorum nostrorum discretionem, ac prout eis utile & expediens fore videbitur, Concordandum, Prorogandum, seu alias Treugas, Prioribus supradictis similes seu dissimiles, inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum, pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, & Subditis nostris, & utriusque nostrûm, sub Modis, Formis, & Conditionibus, & ad Tempus, de quibus inter dictum Consanguineum nostrum, ejusve Commissarios, ac praefatos Commissarios nostros, conveniri & concordari poterit, Ineundum, Tractandum, Concordandum, & Concludendum,
Ac omnia alia & singula, in Praemissis necessaria seu oportuna, Faciendum & Expediendum, ac in ipsis & eorum singulis, cum suis universis Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis, Procedendum & Concludendum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xv Die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 15. Warrant for the payment of 20l. as reward to Sampson Esquer, sent to England by the K. of Castile. Westm.
O. x. 411. H. iv. p. iv. 142.
Pro Gardiano Corporis Regis Castellae.
An. 7. H. 6. Ex Bibl. Cot. Cleopatra F. 4.
Decimo quinto Die Februarii, Anno septimo, apud Westmonasterium, concordatum fuit quòd fiat Warrantum Thesaurario & Camerariis de Scaccario, pro deliberando Sampsoni Esquer, Custodi & Gardiano Corporis Regis Castellae, qui sub salvo Conductu Regis venit in Angliam, pro certis Materiis, Renovationem Alligantiarum & Confoederationum antiquarum, inter Regem & Praedecessores ejusdem Regis Castellae factarum & conclusarum, concernentibus, xxli. per viam Regardi.
Feb. 16. Safe conduct for ambassadors about to be sent to England by the K. of Castile, Westm.
O. x. 411. H. iv. p. iv. 142.
Pro Ambassiatoribus Regis Castellae.
An. 7. H. 6. Franc. 7. H. 6. m. 6.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Omnium Sanctorum proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, quendam Episcopum, quendam Militem, quendam Doctorem, & quendam Secretarium, de Regno Castellae, Ambassiatores, carissimi Fratris Regis, Regis Castellae, cum Quadraginta Personis in Comitivâ suâ, & Sampsonem Esquier Custodem Corporis ejusdem Regis, cum Octo Personis in Comitivâ suâ, in Regnum Regis Angliae, cum Bonis, Equis, & Hernesiis suis quibuscumque, tàm per Terram, quàm per Mare, veniendo, ibidem morando, conversando, & exinde versus Patriam suam propriam, absque perturbatione Regis, seu Populi Regis, redeundo;
Proviso semper quòd ipsi benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum praedictum,
Et quicquam, quod in Regis seu Populi Regis Praejudicium vel Dampnum cedere valeat, non attemptent, vel attemptari faciant quovis modo,
Teste Rege apud Westmonasterium, Decimo sexto Die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 18. The K. forbids the exaction of certain tolls at Bayonne from London merchants, from which they are exempted by a charter of K. John. Westm.
O. x. 411. H. iv. p. iv. 142.
Pro Majore & Civibus Civitatis Londoniae.
An. 7. H. 6. Vasc. 7. H. 6. m. 4.
Rex Majori, & Juratis, ac universis & singulis Habitatoribus Civitatis nostrae Baionae, infra Ducatum nostrum Aquitanniae, Salutem.
Cùm Dominus Johannes, quondam Rex Angliae & Dux Aquitanniae, Progenitor noster, Decimo Septimo Die Junii, Anno Regni sui Primo, per Cartam suam, inter alia, concesserit quòd omnes Cives Londoniae Quieti sint de Theoloneo, & Lestagio, & omni alià Consuetudine, per omnes Terras ipsius Progenitoris nostri, citra, Mare, & ultra per Portus Maris citra Mare & ultra,
Et, si quis in aliqua Terrarum suarum citra Mare vel ultra, sive in Portubus Maris citra Mare vel ultra, Theoloneum vel aliquam aliam Consuetudinem ab Hominibus Londoniae caperet, postquam ipse a recto deficeret, Vicecomites Londoniae Namium inde apud Londoniam caperent,
Et quòd iidem Cives Londoniae, & Haeredes eorum, haec omnia praedicta haereditariè & integrè haberent & te- nerent de dicto Progenitore nostro, & Haeredibus suis,
Ac postmodùm Dominus Henricus, quondam Rex Angliae, Dux Normanniae & Aquitanniae, Filius dicti nuper Regis Johannis, similiter Progenitor noster, Decimo septimo Die Aprilis, Anno Regni sui Vicesimo septimo, per Cartam suam, inter alia, Concesserit, pro se & Haeredibus suis, Civibus suis Londoniae quòd ipsi, & eorum Successores, Cives ejusdem Civitatis, imperpetuùm, essent Quieti de Pavagio, Pontagio, & Muragio, per totum Regnum suum & totam Terram & Potestatem suam,
Prout in Cartis praedictis, quas Confirmaverimus, pleniùs continetur,
Jámque, ex parte, dilectorum nobis, nunc Majoris & Civium dictae Civitatis nostrae Londoniae, Nobis, graviter conquerendo, monstratum sit quòd,
Licet ipsi, ac Praedecessores, & Antecessores sui, in omnibus & singulis Villis, Portubus, Locis, Terris, & Dominiis praedictis, citra Mare & ultra, tàm infra dictum Ducatum nostrum Aquitaniae, quàm alibi, de Theoloneo, Lestagio, Pavagio, Pontagio, Muragio, & omni alia consuetudine, quocumque nomine nuncupentur, pro Bonis, Rebus, & Mercandisis suis quibuscumque, a tempore Confectionis Cartarum praedictarum, semper hactenus Quieti fuerint, juxta formam & effectum Concessionum & Confirmationis nostrae praedictarum,
Vos tamen, ad Praemissa Considerationem non habentes, de dictis Civibus nostris Londoniae, penes praedictam Civitatem Bajonae, causâ Mercandisandi, indies confluentibus, quandam Consuetudinem sive Theoloneum, per Nomen Assisae Quatuor Denariorum de Libra, videlicet, unum Quadrantem Argenti, qui est Quatra pars unius Denarii Monetae Anglicanae vocatae Sterlingum, computando Viginti Denarios Monetae nostrae Angliae pro Libra, de quibuscumquae Mercandisis, per ipsos ad dictam Civitatem Baionae jam noviter Adductis, & extra eandem Eductis,
Colore certarum Literarum nostrarum Patentium, quas nuper universis & singulis Habitatoribus dictae Civitatis nostrae Baionae, quamdiu nobis placuerit, Concessimus, duraturarum, ac diversarum Ordinationum, ex Auctoritate vestra propria factarum ut dicitur;
Exigitis & Capitis, ac Exigere & Capere intendetis, indebitè & injustè, in ipsorum Civium nostrorum Londoniae Dispendium non modicum & Gravamen, ac contra Formam & Vim Concessionum & Confirmationis praedictarum,
Et quia non est Juri Consonum aut Rationi, nec Intentionis nostrae fuit vel est, quòd dicta Civitas nostra Londoniae, aut Cives, vel Libertates ejusdem, praetextu dictarum Literarum nostrarum, aut Ordinationum vestrarum hujusmodi, in aliquo derogentur seu praejudicentur, set potiùs quòd dicta Civitas nostra Londoniae & Cives ejusdem habeant Libertates, Quietantias, & Consuetudines suas, prout justum fuerit, liberas & illaesas,
Vobis Mandamus, firmiter injungentes, quòd ipsos Cives Londoniae, ad dictam Civitatem Baionae, Causâ Mercandisandi ut praedictum est, confluentes & confluendos, de hujusmodi Theoloneo, Lestagio, Pavagio, Pontagio, & Muragio, & omni alia consuetudine quacumque, sub quibuscumque Nominibus sive Terminis nuncupentur, pro Bonis, Rebus, & Mercandisis suis praedictis, ad dictam Civitatem Baionae Adductis & Adducendis, vel extra eandem Eductis & Educendis, vobis praestandis, Quietos esse permittatis juxta Tenorem Cartarum & Confirmationis praedictarum, & prout ipsi inde Quieti esse debent, Ipsique, & eorum Praedecessores & Antecessores, Cives dictae Civitatis Londoniae, de hujusmodi Theoloneo, Lestagio, Pavagio, Pontagio, Muragio, & Consuetudine, a tempore confectionis Cartarum praedictarum, in Regno, Terris, & Potestate praedictis, semper hactenus Quieti esse consueverunt; dictis Literis nostris aut Ordinationibus praedictis non obstantibus:
Taliter vos habentes in hac parte, ne Querela ad Nos ex hac Causa perveniat iterata.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Februarii.
Et erat Patens.
March 3. The mayors of Sandwich and Dover are ordered to provide ships to convey John duke of Bourbon to Calais. Westm.
O. x. 413. H. iv. p. iv. 142.
Pro Duce Burboniae.
An. 7. H. 6. Pat. 7. H. 6. p. 1. m. 12. dor.
Rex, dilectis sibi, Majori Villae Sandewici, ac Majori Villae suae Dovorriae, Salutem.
Sciatis quòd Assignavimus vos, conjunctim, & divisim, ad tot Naves & alia Vasa, quot pro Eskippatione & Traductione, Carissimi Consanguinei nostri, Johannis Ducis de Burbonia usque Villam nostram Calesii necessaria fuerint, ubicumque in Portubus praedictis inveniri poterunt, Arestandum,
Ac ad tot Marinarios, quot in hac parte necessarii fuerint, ubicumque inveniri poterunt, infra Libertates, & extra, pro rationabili Solutione, in hac parte similiter rationabiliter faciendâ, Arestandum & Capiendum, & eos in hujusmodi Navibus Ponendum,
Et hujusmodi Naves & Vasa, dilecto Armigero nostro, Richardo Bokeland, Thesaurario Villae nostrae Calesii, Liberandum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Martii.
March 11. Warrant to William Tryst, messenger of Henry cardinal of England, to purchase horses for his journey to the cardinal. Wye.
O. x. 413. H. iv. p. iv. 142.
Pro Cardinali Angliae.
An. 7. H. 6. Ibid.
Rex, dilecto sibi, Willielmo Tryst, Nuncio, Reverendissimi Patris, Henrici Cardinalis Angliae, Salutem.
Scias quòd Assignavimus Te ad tot Equos, quot pro Equitatione tua penes Praesentiam dicti Cardinalis necessarii fuerint, ubicumque inveniri poterunt, infra Libertates, & extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) pro Denariis tuis, in hac parte rationabiliter solvendis, Capiendum & Arestandum;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, ac aliis Fidelibus nostris, infra Libertates, & extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Tibi, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Wye, undecimo die Martii.