Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1430

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

470-487

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1430', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 470-487. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115317 Date accessed: 22 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1430

Syllabus EntryFoedera Text
July 11. Payment of 1,000 marks to William Aleyn, clerk of the household, for the K.'s expenses in France. Westm.
O. x. 470. H. iv. p. iv. 164.
De Expensis Regis in Francia.
An. 8. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatr. F. 4. An. 8. H. 6.
Undecimo die Julii, Anno octavo, apud Westmonasterium, concordatum fuit quòd fiat Warantum Thesaurario & Camerariis, de Deliberando & Solvendo Willielmo Aleyn, Uni Clericorum Computarum Regis in Hospitio suo, Mille Marcas pro Expensis Regis in Regno suo Franciae, secundùm quod per Literas Regias, Signeto suo Sigillatas, de avisamento Concilii Regis, circa latus suum in Francia existentis, Domino Thesaurario Angliae nuper demandabatur.
July 12. Licence to Thomas Weston and John Lemnan, citizens of London, to send wine, bows, &c. by a ship called the John of London, to the K. of Scotland. Westm.
O. x. 470. H. iv. p. iv. 164.
Pro Rege Scotorum.
An. 8. H. 6. Scot. 8. H. 6. m. 16.
Rex, universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, Dilectis nobis, Thomae Weston, & Johanni Lemnan, Civibus Londoniae, quod ipsi quandam Navem, vocatam la John de London, unde Johannes Virly est Magister, in Portu Civitatis Londoniae existentem, diversis Bonis & Mercandisis, pro, carissimo Consanguineo nostro, Jacobo Rege Scotorum, in Regno nostro Angliae ordinatam; videlicet,
Viginti Doliis Vini,
Duodecim Arcubus,
Uno Clothsak,
Quatuor Duodenis Ulnis Panni, diversorum Colorum,
Duodecim Ulnis de Scarletto,
Viginti Ulnis de Worsted, rubei Coloris,
Octo Duodenis Vasorum de Peuter,
Mille & Ducentis Ciphis Ligneis, in Quatuor Barellis,
Tribus Duodenis de Covereliis,
Una Pelve & Uno Lavacro,
Duabus Cellis, vocatis Somer Sadeles,
Et una Cella, vocata Hakeney Sadell,
Duobus Paribus de Trussyngcofres,
Duabus Manticis,
Duobus Clothsakkes,
Quatuor Ulnis de Motley,
Quinque Ulnis de Morrey,
Tribus Ulnis Panni, Nigri Coloris, de Lyre,
Una Duodena Pellium de Rubeo Corio,
Duodecim Ulnis de Kersey,
Una Cella Faeminea,
Uno Apparatu pro Cella,
Et Uno Pare de Gardevyandes.
Carcatam versus Regnum Scotiae in Navi praedicta, unà cum Magistro & Marinariis eidem Navi necessariis, Transmittere possunt & deftinare, absque perturbatione vel impedimento quocumque;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsos, Thomam & Johannem, Navem praedictam, unà cum Magistro, Marinariis, Mercandisis, & Bonis praedictis, versus dictum Regnum Scotiae (solutis priùs Custumis, Subsidiis, & aliis Deveriis, Nobis pro Mercandisis praedictis debitis) Transmittere & Destinare, absque impedimento vel perturbatione quacumque, permittatis.
In cujus &c.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium, duodecimo die Julii.
Per Concilium.
Letters of safe conduct for the servants of the duke of Orleans, the bastard of Orleans, and five other Frenchmen, and for the servants of Thomas Hay, Robert Styward, and two others from Scotland, and for a clerk of the K. of Scotland. Various dates.
O. x. 471. H. iv. p. iv. 165.
Literas de salvo Conductu habent subscripti, de Datis subscriptis.
An. 8. H. 6. Franc. 8. H. 6. m. 7. m. 10. m. 25. m. 27. m. 24. Scot. 8. H. 6. m. 15. m. 14. m. 15. m. 14.
Servientes
Ducis Aurelianensis.
Bastardi d'Orleans.
Obsidis pro Comite d'Anguelesme.
Ducis Burboniae.
Comitis d'Artoys.
Comitis d'Eu.
Domini d'Estouteville
.
Julii 18. 20.
Julii 20.
Julii 8.
Dec. 26.
Febr. 14.
Mar. 11.
Apr. 15.
Oct. 3.
Febr. 8.
Julii 20.
Oct. 31.
Jan. 28.
Maii 27.
Servientes
Tho. Hay de Scotia Obsidis pro Rege Scotorum.
Roberti Styward Obsidis ut supra.
Andreae Keth.
Roberti Steward
Doini de Lorne Obsidis ut supra.
Nov. 29.
Julii 20.
Julii 20.
Julii 20.
Nov. 21.
Clericus Regis Scotorum.
Mar. 9.
July 19. The K.'s subjects are forbidden to go to any market in Brabant, or to buy linen cloth of Flanders or Hainault, except in accordance with the regulations of the four members of Flanders. Westm.
O. x. 471. H. iv. p. iv. 165.
Quo nullus Subditorum Coronae Angliae accedat ad aliquod Mercatum in Brabantia.
An. 8. H. 6. Pat. 8. H. 6. p. 1. m. 18.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos (de avisamento & assensu Concilii nostri) pro Bono Publico nostro, & Regni nostri Angliae, ac Subditorum nostrorum ejusdem, Ordinavimus quòd nullus Subditorum Coronae nostrae Angliae (qui Partibus Flandriae, Hollandiae, Selandiae, & Brabantiae mercatoriè utitur) sub Poena Forisfacturae omnium quae nobis forisfacere poterit, Accedat ad aliquod Mercatum in Brabantia Tenendum, & in speciali ad Mercatum de Andewerp, quousque Nos, pro Securitate dictorum Subditorum nostrorum, qui ad idem Mercatum mercatoriè confluent, ac Bonorum & Mercandisarum suorum, de avisamento dicti Concilii nostri, duximus Ordinandum,
Ordinavimus etiam consideratione dicti Boni Publici, quòd nullus dictorum Subditorum nostrorum, sub Poena praedicta, Emat, in Partibus praedictis, aliquem Pannum Lineum de Flandria, aut de Hanonia, vel Naperii sive Bokeram, in eisdem Partibus confectum, nisi juxta Formam & Ordinationes, per Quatuor Membra Flandriae factas, & in Gaundavo, Brugges, & alibi, infra Flandriam, Mense Aprilis ultimo praeterito, proclamatas.
In cujus &c.
Teste Humfredo Duce Gloucestriae Custode Angliae apud Westmonasterium, decimo nono die Julii.
Dec. 12. The sheriffs of Kent, London, and three others, and the constable of Dover Castle, are ordered to arrest all persons who have returned from France without licence. Wye.
O. x. 472. H. iv. p. iv. 165.
De Fugitivis ab Excercitu, quos terriculamenta PUELLAE animaverant, arestandis.
An. 9. H. 6. Claus. 9. H. 6. m. 23.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae Vicecomiti Kantiae, Salutem.
Quia datum est nobis intelligi quòd quamplures Ligei & Subditi nostri,
Qui nobiscum, in Comitiva nostra, ad partes Regni nostri Franciae, ibidem in Obsequio nostro, ad Vadia nostra, tàm pro Salvâ Custodiâ nostrae Personae, quàm Partium earumdem, usque ad certum tempus nondum elapsum moraturi, nuper Retenti fuerunt, etiam & profecti,
Ab eisdem Partibus in dictum Regnum nostrum Angliae, infra tempus praedictum absque Licentiâ nostrâ speciali in hac parte habitâ, fraudulenter, subdolè, & iniquè se Diverterunt & Recesserunt, & indies Recedere non desistunt,
Personam nostram & Regnum nostrum Franciae supradicta, quantum in eis est, Exponendo Periculis & omnino Relinquentes Indefensa,
Nos,
Ipsorum Ligeorum & Subditorum nostrorum Infidelitatibus & Malitiis obviare, & nostrae & dicti Regni nostri Franciae Securitati providere volentes in hac parte,
Tibi Praecipimus, districtiùs quo possumus, firmiter Injungentes, quòd omnes hujusmodi Ligeos & Subditos nostros, qui a Partibus praedictis, in dictum Regnum nostrum Angliae, absque Licentiâ nostrâ speciali, ut praedictum est, se Diverterunt, ubicumque in Ballivâ tuâ, infra Libertates, & extra, inveniri poterunt, Arestes & Capias, & eos, Cùm sic Arestati fuerint, penes Concilium nostrum Angliae adducas, seu adduci facias indilatè, ibidem super Praemissis responsuros;
Et hoc, sicut Securitatem Personae nostrae diligis & affectas, ac sub gravi Indignatione nostrâ nullatenus omittas.
Teste Humfredo Duce Gloucestriae Custode Angliae apud Wye, xij Die Decembris, Anno Regni nostri Nono.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vic. Norff. & Suff.
Vic. Essex.
Vicecomitibus London.
Vic. Surr. & Sussex.
Vic. Sutht.
Constabulario Castri Regis Dovorriae ac Custodi Quinque Portuum Regis & ejus Locum tenenti ibidem
.
Nov. 6. Warrant for the payment of 1,000l. to the cardinal of England for a quarter's attendance on the K. in France. Westm.
O. x. 472. H. iv. p. iv. 165.
Pro Henrico Cardinali.
An. 9. H. 6. Bibl. Cot. Cleopatr. F. 4.
Sexto die Novembris, Anno nono, apud Westmonasterium Concessum fuit quòd fiat Warantum Thesaurario & Camerariis, de Solvendo, Reverendissimo Patri, Domino Cardinali de Anglia, pro Attendentia sua circa Concilium Regis in Regno suo Franciae, Mille lib. pro Quarterio Anni proximò praeterito in forma.
Nov. 7. The K., hearing that the pope, through the machinations of his enemies, is about to summon Henry bp. of Winchester, cardinal of England, forbids his subjects accompanying him. Westm.
O. x. 472. H. iv. p. iv. 165.
De Machinationibus ad Cardinalem a Rege Subtrahendum.
An. 9. H. 6. Pat. 9. H. 6. p. 1. m. 23.
Rex omnibus & singulis Ligeis & Subditis nostris, ad quos &c. Salutem.
Quia datum est nobis intelligi quòd Dominus Summus Pontifex, ad importunam instantiam, ut creditur, Hostium & Adversariorum nostrorum, Personam, Venerabilis in Christo Patris, Consanguinei nostri carissimi, Henrici Cardinalis de Anglia, Wyntoniae Episcopi,
Quâ, sine maximo nostri & universae Reipublicae Nobis commissae Dispendio, carere non possumus,
Monitionibus eidem Cardinali super hoc factis, vel, ut asseritur, in proximo fiendis, Nobis subtrahere disponit, nè Nobis, circa Personam nostram, in Consiliis & Agendis nostris, in Regno nostro Franciae, intendere debeat & vacare,
Nos,
Adversariorum nostrorum praedictorum Astutis Machinationibus & Malitiis occurrere volentes & obviare,
Vobis, & cuilibet vestrûm, in Fide & Ligeantiâ quibus Nobis tenemini, & sub Poenâ Incarcerationis Corporum, & Amissionis Bonorum omnium quae Nobis forisfacere poteritis, Praecipimus &, districtiùs quo possumus injungendo, Mandamus nè quis vestrûm praefatum Cardinalem, a Nobis & Praesentia nostra se Divertentem, Associet seu Comitetur quovismodo sine Licentiâ nostrâ speciali.
In cujus &c.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium, septimo Die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 7. Warrant for the payment of 100 marks to Philip Gentill, sent to meet the ambassadors of the K. of Aragon and Navarre at Bayonne. Westm.
O. x. 473. H. iv. p. iv. 166.
De Communicando cum Regibus Aragonum & Navarrae.
An. 9. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatra F. 4.
Septimo die Novembris, Anno nono apud Westmonasterium, Concessum & Concordatum fuit, per Dominos de Concilio, quòd fiat Warrantum Thesaurario & Camerariis, de Solvendo Magistro Philippo Gentill Legum Doctori,
Quem Rex, de avisamento & assensu Concilii sui, ordinavit ad eundum, in Servitio suo, versus Civitatem suam de Bayon, ad ibidem Communicandum, ex parte Regis, cum Ambassiatoribus Regum Aragoniae & Navarrae, super certis Materiis, Bonum Regis & Regnorum specialiter concernentibus,
Centum Marcas, per viam Praestiti, ex causa supradicta.
Nov. 8. Truce between England and Castile for one year from the first of next May. London.
O. x. 473. H. iv. p. iv. 166.
Treuga Conclusa inter Oratores Regis Castellae & Oratores Regis.
An. 9. H. 6. Ex Autogr. Rot. Franc. 9. H. 6. m. 13.
Noverint Universi, Praesentes Literas visuri vel audituri, quòd Nos,
Sancius, permissione divinâ, Astoricensis Episcopus, Petrus Carillo Tolledo Miles, necnon Frater Johannes Corrall Sacrae Paginae Professor, Excellentissimi Principis, Domini Johannis, Dei gratiâ, Regis Castellae & Legionis &c. Ambassiatores & Nuncii, de praesenti in Regno Angliae existentes,
Ac Willielmus, permissione divinâ, Norwicensis Episcopus, Radulphus Dominus de Crombewell, & Willielmus Lyndewood utriusque Juris Doctor, Christianissimi Principis, Henrici, Dei gratia, Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, Commissarii,
Ad Infrascripta Potestatem plenariam & Mandatum generale & speciale hinc inde habentes, Nominibus dictorum Regum, & virtute Commissionum seu Procuratoriorum, Nobis utrinque factorum, invicem Convenientes,
Ac de & super Treugis inter praefatos Reges & eorum Regna, ad Commodum, Utilitatem, & Bonum publicum Regum, Regnorum, Terrarum, Dominiorum, Regnicolarum, Subditorum, & Ligeorum eorumdem Tractantes,
De & super Capitulis infrascriptis Conclusimus, Concordavimus, & Appunctuavimus, prout sic Concludimus, Concordamus, & Appunctuamus, in hunc modum,
Inprimis,
Nos, Sancius, permissione divinâ, Astoricensis Episcopus, Petrus Carillo Tolledo Miles, necnon Frater Johannes Corrall Sacrae Paginae Professor, Ambassiatores & Nuncii,
Et Nos, Willielmus, permissione divinâ, Norwicensis Episcopus, Radulphus Dominus de Cromewell, & Willielmus Lyndewood utriusque Juris Doctor,
Commissarii supradicti, in vim Potestatis Nobis hinc & inde commissae, ac nominibus, Illustrissimorum ac Potentissimorum Principum, Regum Dominorum nostrorum praedictorum, Inimus, Concordamus, Concludimus, & Appunctamus bonas, firmas, indubias, & inviolables Treugas, & Guerrarum Abstinentias, seu Sufferentias, per Terram, & per Mare, pro dictis Regibus, eorumque Haeredibus, & Successoribus, ac eorum Regnis, Terris, Dominiis, necnon Vassallis, Ligiis, & Subditis eorum quibuscumque, pro uno Anno, incipiente ab Ortu Solis Primi Diei Maii proximò futuri, usque ad Occasum Solis Primi Diei dicti Mensis Maii Anno revo- luto, qui erit de Anno a Nativitate Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo secundo, duraturas,
Quibus quidem Treugis, Guerrarum Abstinentiis, Sufferentiilve sic durantibus, Concordatum est, inter Nos hinc & inde, quòd uterque dictorum Regum Cessare faciet, per Se, Vassallos, Ligios, & Subditos suos quoscumque, omnes Prisas Personarum, Navigiorum, Mercandisarum, Bonorum quorumcumque, Villarum firmatarum, Fortalitiorum, & aliorum Locorum, omnes Pilerias, Roberias, Incendia, Demolitiones Domorum & Murorum, & Prostrationes Arborum tàm Portantium Fructus quàm aliarum, quarumcumque per omnia Regna, Terras, Dominia, seu Loca quaecunque, alteri eorumdem Subdita, Subjecta, seu quoquo modo Pertinentia, ac omnia alia Facta Guerrae tàm per Terram quàm per Mare.
Item, quòd nullus dictorum Regum, supradictis Treugis durantibus, portabit, faciet, inferet, nec a Vassallis, Ligeis, seu Subditis suis quibuscumque portari, fieri, aut inferri permittet, alteri eorumdem Regum, in Regnis, Terris, Dominiis, seu Locis quibuscumque, ipsorum alteri, Subditis, Subjectis, seu Vassallis quoquo modo Pertinentibus, vel aliàs, per Terram, sive per Mare, Guerram, Dampnum, Molestiam, sive Gravamen.
Item, quòd, tempore dictarum Treugarum durante, non capiantur per dictos Reges, eorumve aliquem, aut Subditos, vel Vassallos suos, aut alicujus eorumdem, aliqua Navigia, Personae, Mercandisae, aut alia Bona quaecumque alterius dictorum Serenissimorum Principum, aut Subditorum & Vassallorum suorum, in Terrâ, nec in Mari, nec in Portu, nec extra Portum, pro Marchâ, Contromarchâ, Reprisaliis, occasione Cautionum, Promissionum, Obligationum, Venditionum, nec sub colore alicujus praedictorum, neque aliâ viâ, sive modo, aut alio colore quocunque, tempore praesentium Treugarum durante.
Item, quòd omnes & singuli Subditi, utriusque Regum praedictorum, hinc & inde, tempore praedictarum Treugarum durante, possint Ire, ac Transitum facere, & stare in Regnis, Patriis, Terris, & Territoriis, & Dominiis alterius eorumdem Regum quibuscumque, tàm in Terrâ, quàm in Mari; & de eisdem Recedere & Redire totiens quotiens placebit eisdem: Necnon Mercandisas quascunque licitas & non prohibitas facere, Victualia, quotiens opus erit, emere, & e dem, salvò & securè, absque offensa Corporum vel Bonorum, ducere; solvendo debita Regalia, aliaque Deveria antiqua, & Custumas solvi consuetas:
Et generaliter & particulariter nichil fiet in Terra, nec in Mari, per aliquem Regum praedictorum, nec per ejus Subditos aut Vassallos, aut ipsorum aliquem, contra aliquem ipsorum Regum, nec contra ipsius Subditum aliquem, aut Subditos, seu ipsorum Bona quaecumque, quacumque ex causa seu occasione, quod sit in contrarium praesentium Treugarum, Sufferentiae, & Abstinentiae Guerrae, tempore ipsarum durante:
Et, si (quod absit) tempore ipsarum Treugarum durante, aliquae Personae, Navigia, Mercandisae, aut aliqua alia Bona sive Loca quaecumque, fuerint Captae, sive Capta, seu aliquid aliud Attemptatum fuerit, per Subditos & Vassallos unius Partis contra Subditos & Vassallos alterius Partis, Rex ille (cujus Subditi fuerint seu Vassalli hujusmodi sic Capientes seu Attemptantes) per Se, aut Deputatos, seu Deputandos Officiarios suos, illa faciet plenè Restitui & Reparari, unà cum Dampnis, Sumptibus, & Expensis; & quòd Malefactores per ipsum, aut dictos Officiarios suos, puniantur & corrigantur, secundùm exigentiam Casûs, cessantibus in omnibus praedictis, & ipsorum quolibet, omnimodâ Duplicitate, Fraude, & Malo ingenio.
Item, quòd, propter aliqua Forisfacta, Captiones, Roberias, sive Depraedationes, aut quascumque alias Attemptationes, per Mare, vel per Terram, quae per dictos Subditos aut Vassallos, unius Partis vel alterius, fieri contigerit seu perpetrari (quod absit) contra praesentes Treugas, Sufferentiam, sive Guerrae Abstinentiam, per hoc tamen non censebuntur Treugae hujusmodi, in totum, aut in aliqua sui parte, pro Fractis, Ruptis, sive Violatis, nec propter hoc fiet Guerra ab una Parte contra aliam; Set, ipsis Treugis & Sufferentia Guerrae in suo Robore duraturis, tempore ipsarum durante, omnia & singula Forisfacta, Captiones, Roberiae, Depraedationes, seu quaecumque alia Attemptata, per dictos Subditos aut Vassallos unius Partis vel alterius Regum praedictorum, per Regem ipsum (cujus Subditi sunt seu vassalli) seu Officiarios suos, existentes in Loco, in quo hujusmodi Forisfacta, Captiones, Roberiae, Depraedationes, seu quaecumque alia Attemptata facta seu perpetrata fuerint, vel ad quem applicue- rint, Reparentur & Deducantur ad pristinum Statum, & Malefactores per ipsum Regem aut Officiarios suos debite, ut supra dicitur, Corrigantur & Puniantur.
Item, si contingat (quod absit) quòd aliquis, seu aliqui Subditi, aut Vassalli, unius Regum praedictorum, tempore dictarum Treugarum durante, Ceperint seu Depraedati fuerint aliqua Bona alterius ipsorum Regum, seu Subditorum, aut Vassallorum suorum, Capientes seu Depraedantes talia Bona, Capientur seu Detinebuntur per Officiarios Regios illius Regis cujus sunt Subditi, existentes in Loco, in quo dicta Bona fuerant, seu ad quem applicuerant, ut fiat Justitia de Capientibus sive Depraedantibus, & de Bonis suis, secundùm Casûs sui exigentiam:
Et Bona, sic Capta sive Depraedata, ut praemittitur, Capiantur per dictos Officiarios Regios, & Ponantur de manifesto in bonâ & securâ Custodiâ, in Manibus aliquorum Proborum Virorum dicti Loci, ubicumque dicta Bona fuerint, vel ad quem applicuerint, sive Pars Dampnificata sit absens, sive praesens:
Et, si de Captione & Praedâ veridicè constet, eidem Parti Dampnificatae, realiter & de facto, Restituantur & Liberentur, sive ejus Procuratori ad hoc legitimè constituto, unà cum Dampnis, Sumptibus, & Expensis, solvendis de Bonis Capientium.
Et, ut praedictae Treugae meliùs & utiliùs ex utraque Parte Teneantur, Custodiantur, & Conserventur, ac ad Tollendum multa Inconvenientia & Mala, quae ex Navigiis, Armatis per Subditos & Vassallos unius & alterius Partis, ante haec tempora oriebantur & interveniebant, ac imposterùm oriri & intervenire poterunt, Nos,
Sancius Astoricensis Episcopus,
Petrus Carillo Toledo Miles
,
Necnon,
Frater Johannes Corrall,
Ambassiatores & Nuncii,
Ac,
Willielmus Norwicensis Episcopus,
Radulphus Dominus de Cromewell
,
Et Willielmus Lyndwode,
Commissarii,
Supradicti adinvicem Concordavimus, Conclusimus, & Appunctuavimus, Nominibus supradictis, prout de praesenti adinvicem Concordamus, Concludimus, & Appunctuamus, quòd, si aliquis, vel aliqui, Subditus vel Vassallus, Subditi aut Vassalli, unius Regum praedictorum, voluerit, aut voluerint, Armare aliquod Navigium, seu aliqua Navigia, quocumque Nomine nuncupentur, in aliquâ Civitate, Villâ, Castro, aut in ipsorum Portu, seu alio Loco quocumque, in aliquo Regnorum, seu alicujus ipsorum Regum Terris, Patriis, Dominiis, sive Territoriis ubilibet constitutis, quòd Officiales Regii, ibidem existentes, vel ipsorum Loca tenentes, nullo modo permittent hujusmodi Navigium seu Navigia Armari:
Et, si Armatum vel Armata fuerint, illud vel ea extra Portum exire sive navigare non permittent, nisi Armator seu Armatores hujusmodi, primò & ante omnia, dederint, realiter & de facto, bonas, firmas, securas Literas, & sufficientes Fidejussorias Cautiones, in manibus dictorum Officiariorum, vel ipsorum Loca tenentium, de non Depraedando, Capiendo, aut faciendo Malum sive Dampnum in aliquo Regnorum, Terrarum, Patriarum, Dominiorum, sive Territoriorum alterius eorumdem Regum:
Et quòd Subditis & Vassallis Regis alterius, in Personis, Bonis, & Mercandisis quibuscumque, per Terram, aut per Mare, tempore praedictarum Treugarum durante, nulla inferent nec inferri facient Dampnum, Molestiam, aut Jacturam,
Quódque dicti Armatores Prisam aliquam, justam vel injustam, factam seu perpetratam in & contra alterum praedictorum Subditum, vel Subditós ejusdem, in Portu aliquo, praeterquam in Portu in quo dictum Navigium aut dicta Navigia Armatum sive Armata fuerit vel fuerint, non ducent seu duci facient, nisi vi Ventorum, aut Persecutione Inimicorum illius Regis cujus Armatores hujusmodi sunt Subditi, seu Subditorum & Vassallorum suorum, aut Turbine vel Impulsu Maris sint artati; Quibus cessantibus dicti Armatores dictam Prisam ad Locum, in quo dictum Navigium seu Navigia Armatum sive Armata fuerit vel fuerint, ducere teneantur:
Et, si dictae Fidejussoriae Cautiones sufficientes per ipsos Officiarios Regios seu ipsorum Loca tenentes Captae fuerint, & dicti Armatores hujusmodi Navigii seu Navigiorum aliqua Mala perpetraverint, ut supradictum est, Armatores & Fidejussores eorumdem praedicta Mala & Dampna, per ipsos perpetrata, ut praefertur, unà cum Dampnis, Expensis, & Interesse, Solvere & Resarcire teneantur Parti laesae:
Et, si dicti Officiales Regii, seu ipsorum Loca tenentes, praedictas sufficientes Fidejussorias Cautiones Recipere non curaverint, ut praefertur, & Armator sive Armatores hujusmodi Navigii sive Navigiorum Depraedati fuerint seu ceperint, aut aliquod Malum seu Dampnum fecerint, aut per Gentes ipsius Navigii, vel in ipsis Navigiis existentes, in aliquo contra praesentium Tenorem Treugarum fuerit Attemptatum in dictis Regnis, aut eorum altero, Patriisve, Terris, Dominiis, aut Territoriis alicujus Regum praedictorum, in & contra Subditos & Vassallos suos, seu alicujus eorum, seu ipsorum Bona quaecumque, Officiales Regii praedicti hujusmodi Depraedationes, Captiones, Mala, & Dampna, per dictos Armatores perpetrata, sicut & Pars Attemptans, Parti Dampnificatae realiter Solvere & Restituere teneantur;
Super quibus dicti Reges, & eorum uterque, quatenus Personas suas, Regna, Terras, Patrias, Dominia, sive Territoria eorum concernit, facient, vel fieri facient, per suos Officiarios & Ministros, Justitiae complementum, necnon executionem in Bonis dictorum Armatorum, Officiariorum suorum, seu Fidejussorum, secundùm quod Casus exiget.
Item, inter Nos, Ambassiatores, sive Nuncios, & Commissarios praedictos, Nominibus quibus supra, Concordatum, Conclusum, & Appunctuatum est, consideratâ utilitate Reipublicae utriusque Regnorum & Partium praedictarum, & ut Praemissa eo firmiùs atque solidiùs observentur, quòd Sigillis Regiis communita fuerint.
Nos, Ambassiatores, sive Nuncii, praedictique Procuratores suprascripti, Promisimus, Conclusimus, & Appunctuavimus, Promittimus, Concludimus, & Appunctuamus quòd praefatus, Serenissimus Princeps, Rex Castellae & Legionis suas Litteras Patentes, praesentium Treugarum Confirmatorias, Laudatorias, & Approbatorias, cum Clausula ex certâ scientiâ, sub Sigillo magis autentico sigillatas,
Promittendo, bonâ Fide, & in Verbo Regio, per easdem Litteras, quòd praedictas Treugas, ac omnia alia & singula in Litteris ipsarum Treugarum contenta, per se Tenebit & Observabit, ac per Subditos & Vassallos Teneri & Observari faciet, prout in eisdem continetur,
Bonâ Fide, & absque omni Deceptione, Majori Civitatis Baionae faciet, inter Natale Domini proximum & Primum Diem Mensis Martii tunc proximò sequentis, realiter & cum effectu liberari; dummodò consimiles Litteras Confirmatorias, Laudatorias, & Approbatorias Treugarum Christianissimi Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, recipiat ab eodem Majore.
In quorum omnium & singulorum Testimonium atque Fidem Nos,
Sancius,
Petrus
,
Et Frater Johannes,
Ambassiatores, sive Nuncii, & Procuratores praedicti,
Ac,
Willielmus,
Radulphus
,
Et Willielmus,
Commissarii praedicti,
Sigilla nostra Praesentibus apposuimus.
Dat. London. octavo die Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, tricesimo.
Astoricen.
Petrus Carillo.
Frater Johannes.
Sub singulis Sigillis Ambassiatorum & Commissariorum.
Norwic.
Cromewell.
Lyndewode,
Confirmatur haec Treuga ex parte Regis.
Teste praefato Custode apud Westm. xv die Novembris.
Nov. 16. Power for the bp. of Bayeux [? Bayonne], sir Thomas Burton, mayor of Bayonne, and John Gentill, to treat for an alliance with Alfonso K. of Aragon, and John and Blanche, K. and Q. of Navarre. Westm.
O. x. 477. H. v. p. iv. 167.
De Tractando cum Regibus Aragonum & Navarrae.
An. 9. H. 6. Franc. 9. H. 6. m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Discretione & Industriâ, Venerabilis in Christo Patris, Episcopi Bajocensis, ac, dilectorum & fidelium nostrorum, Thomae Burton Militis Majoris Villae nostrae Baionae, & Johannis Gentill Legum Doctoris, plenariè confidentes,
Eosdem, Venerabilem Patrem, Thomam, & Johannem, ac Duos eorumdem, Fecimus, Constituimus, Creavimus, seu etiam Ordinavimus nostros veros, certos, legittimos, & indubitatos Procuratores, Actores, Negotiorum Gestores, ac etiam Nuncios & Commissarios nostros speciales; videlicet,
Ad Tractandum, Ordinandum, Disponendum, Inveniendum, Faciendum, Contrahendum, & Concludendum, perpetuò vel ad tempus, nostro Nomine, & pro Nobis, Regnis nostris Franciae & Angliae, & Dominiis nostris, pro Nobis, & Successoribus nostris, ac pro nostris Vassallis & Subditis,
Cum, Serenissimis Principibus, Fratribus ac Consanguineis nostris praecarissimis,
Alfonso, Dei Gratiâ, Aragonum, Siciliae, Valenciae, &c. Rege,
Johanne
, eadem Gratiâ, Rege Navarrae, Infante Aragoniae & Siciliae, &c.
Et Dominâ Blanchâ, dictâ Gratiâ, Reginâ, Haerede & Proprietariâ dicti Regni Navarrae &c.
Simul, seu separatim, pro ipsis, eorumque Regnis, & Dominiis, Haeredibus, & Successoribus suis, ac eorum Subditis & Vassallis,
Necnon cum eorum, seu alterius eorumdem Regum, & etiam Reginae, Procuratore, seu Procuratoribus, Nunciisque specialibus, ab eis conjunctim vel divisim habentibus ad Infrascripta plenam & sufficientem Potestatem,
Quoscumque Tractatus, Confoederationes, Pacta, Conventiones, Alligantias, Amicitias, Pactiones, Promissiones, Foedera, & Ligamina quaecumque; Et omnia alia & singula, quae in Praemissis & circa Praemissa necessaria fuerint seu etiam oportuna, prout ipsis Procuratoribus, sive Commissariis, aut ipsorum Duobus (quorum praedictum Johannem Gentill unum esse volumus) visum fuerit expedire;
Damus insuper & Concedimus dictis Procuratoribus & Commissariis nostris, & eorum Duobus, ut praedicitur, plenam & liberam Potestatem & speciale Mandatum Praemissa omnia & singula, cum Dependentibus ex eis, Emergentibus, Incidentibus, & Connexis, Faciendi, Firmandi, Roborandi, ac etiam Vallandi per Juramentum, vel Juramenta, aut aliàs qualitercumque, prout praedictis Procuratoribus sive Commissariis nostris, aut ipsorum Duobus praedictis, visum fuerit expedire;
Quae omnia & singula supradicta, per praefatos Procuratores seu Commissarios nostros, aut Duos eorumdem praedictos, Tractata vel Tractanda, Firmata vel Firmanda, Roborata vel Roboranda, Vallata vel Vallanda, seu aliàs Facienda, in Praemissis, & circa ea & eorum quodlibet, Promittimus, in Verbo Regio, Ratum, Gratum, & Firmum nos perpetuò habituros, ac etiam inviolabiliter observare.
In cujus &c.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium, decimo sexto die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
1430. Nov.24. Power for William Sprever and John Grymesby to treat with the K. of Denmark. Westm.
O. x. 477. H. iv. p. iv. 167.
De Potestate Tractandi cum Rege Daciae.
An. 9. H. 6. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De discretione, dilectorum nostrorum, Magistri Willielmi Sprever Legum Doctoris, ac Johannis Grymesby Armigeri, plenariè confidentes,
Eosdem, Willielmum, & Johannem, Fecimus, Constituimus, Creavimus, & Ordinavimus nostros veros, certos, legitimos, sufficientes, & indubitatos Procuratores, Actores, Negotiorum Gestores, ac etiam Nuncios, Ambassiatores, & Commissarios nostros speciales; viz.
Ad Tractandum, Ordinandum, Disponendum, Ineundum, Faciendum, Contrahendum, & Concludendum, perpetuò vel ad tempus, nomine nostro, & pro Nobis, Regnis, & Dominiis nostris, pro Nobis, & Successoribus nostris, ac pro nostris Vassallis & Subditis,
Cùm, Serenissimo Principe, Fratre & Avunculo nostro carissimo, Rege Daciae, Norwegiae, Sweciae &c. ipsiúsque Regnis & Dominiis, Haeredibus, & Successoribus suis, ac pro suis Vassallis & Subditis, necnon cum ipsius Regis Procuratore, seu Procuratoribus, Nunciisque specialibus, ab eo habentibus ad Infrascripta plenam & sufficientem Potestatem,
Quoscumque Tractatus, Confoederationes, Pacta, Conventiones, Allegantias, Amicitias, Pactiones, Promissiones, Foedera, & Ligamina quaecumque & omnia alia & singula, quae in Praemissis & circa Praemissa necessaria fuerint seu etiam oportuna, prout ipsis Procuratoribus, Ambassiatoribus, sive Commissariis nostris visum fuerit expedire,
Damus insuper & Concedimus dictis Procuratoribus, sive Commissariis nostris, plenam & liberam Potestatem & speciale Mandatum Praemissa omnia & singula, cum Dependentibus ex eis, Emergentibus, Incidentibus, & Connexis, Faciendi, Firmandi, Roborandi, ac etiam Vallandi per Juramentum vel Juramenta, aut aliàs qualitercumque, prout praedictis Ambassiatoribus, Procuratoribus, sive Nunciis nostris visum fuerit expedire,
Quae omnia & singula supradicta, per praefatos Commissarios, Procuratores, sive Nuncios nostros Tractata vel Tractanda, Firmata vel Firmanda, Roborata vel Roboranda, Vallata vel Vallanda, seu aliàs Facienda in Praemissis, & circa ea, & eorum quodlibet, Promittimus Nos, in Verbo Regio, Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros, ac etiam inviolabiliter observari.
In cujus &c.
Teste praefato Custode apud Westm. xxiv die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 26. Agreement for the ransom of the duke of Bourbon, who has been unable to fulfil his previous agreements. Westm.
O. x. 479. H. iv. p. iv. 168.
Appunctuamenta super Elargatione Ducis Burboniae.
An. 9. H. 6. Franc. 9. H. 6. m. 15.
Henry, par la grace de Dieu, Roy d'Engleterre & de France, & Seigneur d'Irlande, a tous ceulx, qui cestes presentes Lettres verront & orront, Salut.
Come pieca,
Pour les grans & importunes Supplications, Prieres, & Requestes, qui, de Jour en Jour, estoient adresses a feu, de Tresnoble memoire, nostre Tresredoubte Seigneur & Pierre, le Roy, que Dieux assoille, pour la part de nostre Cousin Johan Duc de Bourbon, sur le fait de ses Eslargissement & Deliveraunce,
Nostre dit feu Pere,
Pour lors desirant le Bien de nostre dit Cousin, ayant aussi pitie & compassion de Luy, pour la Maladie qui se detenoit,
Se fust graciousement condescendu a la dite Delyveraunce, moymennans certaines & pluseurs Choses, que dedans aucuns Termes, entre eux accordez, icellui nostre Cosin lui promettoit faire,
Pour la Seurte & Accomplissement des quelle eust Promis & Jure bailler en Hostage, & mettre en nostre Royaume d'Engleterre, le Secund de ses Filz, & Six Hommes des plus Notables de ses Paiis,
Aussi mettre & bailler en ses Mains Six des plus notables Places & Forteresses de les diz Paiis, que nostre dit feu Seigneur & Pierre, ou ses Commis ad ce, vouldroyent demander, Advitailles pour ung An, & pourveues de Habillemens necessaires,
De paier aussi les Gages, montans Vingt Payes le Mois, pour chascune des ditz Forteresses, pour ceux que feu nostre dit Pierre y vouldroit mettre,
Les quelles Forteresses, sanz estre Despecies, luy devoit Rendre dedans le temps, entre eux accorde, avec le diz Habillemens & Vitailles, ou lour valeur,
Avec ce, devoit nostre dit Cousin mettre, & bailler, & deliurer es Mains de feu, de Tresnoble memoire, nostre Treschier Ayeul, Charles, en son vivant, nostre Predecessour de France (qui Dieux pardoint) la Conte de Clermont & le Forteresses d'icelle, parmi tant que, les Charges payees, le demourant des Revenues vendroit au prouffit de nostre dit Cousin,
Oultre plus, payeroit a feu nostre dit Seigneur, a Termes, entre eulx appoinctiez, la Somme de Cent Mille Escuz d'Or; les Deux valans ung Noble d'Engleterre,
Et, ou cas que icellui nostre Seigneur & Pere yroit de Vie a Trespas, avaunt l'Acomplissement des Choses dessusdites, icelles par nostre dit Cousin Accomplies, pour la part de nostre dit Pere, feuz noz Treschiers & Tresamez Grauns Oncles les Ducz de Clarence & d'Excestre, & les Chaunceller & Tresorier de Normandie eussent Povoir l'Eslargier & faire les Choses dessusdites, &, les Promesses de nostre dit Cousin pur lui Acomplies, deust estre & demourer plainement Franc & Quitte de sa Prison, & de tous Coustz & Despens que ou luy pouvoit demander a cause d'icelle, & luy deussent estre Renduz les Hostages a Jour assigne,
Les quelx Appointemens, obstans certains grans Empeschemens, qui depuis, comme il disoit, luy estoyent survenuz, il n'eust peuz Acomplir,
Et pur ce & aultres Choses, qui le mouvoyent, Nous eust Supplie, a grante instance, que le voulsissons recepuoir a l'Acomplissement d'iceulx, parmi ceo & altres Choses, qu'il devoit faire & acomplir; c'estassavoir,
Nous baillier & mettre en Nous Mains, en nostre Ville de Londres, dedans certain Jour, Hostages, Loys son Second Filz, & Six Hommes des plus Notables de ses diz Paiis, qui par Nous, ou nos Commis, seroyent esleux,
Aussi Six de ses plus notables Forteresses, que vouldrions demandier, par luy Advitaillees, Ordonnes, & en payant pour lour Garde comme dit est, & que les diz Vitailles, & Habillemens, aussi les Biens des dites Forteresses serroyent bailliez par Inventoyre, pour les luy Rendre, our leur Valour, avec icelles Forteresses, aux Termes accordez,
Et, apres qu'il auroit Acomplies ses dites Promesses, avec ce, Nous eust promis mettre & baillier en noz dites Mains icelle Conte de Clermont & les Forteresses d'icelle, que luy deuions Rendre a la maniere dessus declares,
Encor que, a ses propres Coustages & Despens, Nous bailleroit & delivreroit, en nostre Ville de Caleis, noz Deux Cousins, Johan & Thomas Freres, Filz de feu nostre Treschier & Tresame Grant Uncle le Conte de Somer set, estans lors Prisonniers es mains de noz Adversaires, Francs & Quittes de lour Prison, & de tout ce que en leur povoit & pourroit Demander a cause d'icelle, ou nous payeroit, en nostre dicte Ville de Calais, ou a noz Commis, se c'estoit nostre plaisir, atant de Finance que ce pourroyent monter leurs Rancons, & toutes manieres de Coustages & Despenz, qu'ilz avoyent porter & porteroyent a cause de leur Prison, & que ce Nous payeroit, ou a noz ditz Commis, dedans Troys Mois apres que l'avioms certifie de nostre Election,
Et encor, Nous Payeroit, bien & loyaument, dedans ung Terme nomme la Somme de Quarante Mille Couronnes, les Deux Valans ung Noble d'Angleterre,
Moyennaunt la quelle Somme de xl M. Couronnes, deliurant aussi du tout nos diz Cousins, ou paiant pour lour Ransons, Prisons, & Coustages dessusdiz, & nous deliurant ses diz Filz Hostages, Conte & Forteresses, & ses Promesses acomplies, le deussions deliverer Franc & Quitte de sa Prison, & de toutes Coustz & Despens que luy pouyons demander a cause d'icelle,
Aussi que se fussions alez de Vie a Trespas, ou nostre dit Cousin, avant que les Choses dessusdictes fussent faites & acomplies, noz Heritiers & les Siens les deussent & fussent tenuz faire & acomplir,
Aussi, se nostre dit Cousin, pour sa part, eust estre Defaillant, deust estre & demourer Prisonnier come devaunt, exclus de tout benefice d'iceulx Appointemens,
Ses quelles Promesses n'eust peu acomplir, come il disoit, ains, de rechief, fust avec Nous entre en nouvelle Appointement,
Et Nous eust remonstre comment difficile Chose luy fust, obstans aucuns Empeschemens, Nous Delivrer ou faire Delivrer ses dis Hostages, & mettres en noz Mains ses Conte & Forteresses, Advitaillees & Garnies come devant est dit, & de payer les dictes Ving Payes le Moys pour lour Garde,
Pour des quelz Hostages baille, aussi des diz Conte, Foreresses, Vitailles, Habillements, & des dites Payes, estre & Demourer Quitte, Nous eust Priee, & Accorde Nous Payer, bien & loyaument, ou a noz Commis, a Terme nomme, en Or, Vaisselle, ou Joyaulx, la Somme de Sexante Mille Couronnes, les Deuz de valeurs come dessus,
Et, en oultre, que prestement en noz Mains Nous Payeroit, ou a noz dites Commis, en Or, Vaisselle, ou Joyaulx, la Somme de Quarante Mille Couronnes, les Deux de la dicte Valeur, la quelle Somme il Nous devoit de reste de sa Rancon & Finance, specifiee es Appointemens dessusdiz,
Et aussi que,
Pour Nous Recompenser & Satisfaire dez Coustz, Frais, & Despens, qu'il avoit faiz, luy estant nostre Prisonner pardeca, & pour les Dommages & Pertes que avons soustenuz a cause de non Acomplissement de ses Promesses & des diz Premiers Appointemens,
Nous Payeroit, en Or, Vaisselle, ou Joyaulx, la Somme de Trente Mille Couronnes, les Deux valans comme dit est,
Aussi quae, deslors en avant, Payeroit les Despens & Coustages qui se feroyent pour & entour la Sustenaunce & Garde de sa Personne,
Et par ainsi, le dit Payement de xl. m. Couronnes a Nous fait, l'envoyerons en aucun Lieu, qui Nous Plairroit, de nostre Royaume de France,
Et, oultre plus, Nous bailleroit & delivreroit, en nostre dicte Ville de Caleys, nos diz Cousins, Johan & Thomas Freres, Quittes de leurs diz Prisons, Rancon, Despens, & Coustages, ou, s'il Nous plaisoit, Nous Payeroit atant de Finance que leurs dessusdictes Rancons, Despens, & Coustages pourroyent monter, ou, en cas que vouldrions eslire loure dicte Delivrance, Nous Delyvreroyt l'Ainsne de nos diz Cousins, dedans Troys Moys appoinctez, Francs & Quitte, comme dit est, en nostre dicte Ville de Caleis, l'autre Frere aussi Nous y Delivrera Franc & Quitte, dedans le Terme de Six moys expressez, ou d'aultre Part, se eslisions avoir la dicte Finance, la Nous Payeroit, ou a noz diz Commis, dedans Troys Mois prochains apres que l'aurions certifie de nostre dit Election,
Et que nostre dit Cousin, acompli par luy ce que dessus, dussions Delivrer, en la manere dessus dite, Franc & Quitte de sa Prison, & de tous Coustages, & Despens, que luy pouyons demander a cause d'icelle,
Et aussi, en son Deffault, deust estre Exclus de tout Benefice d'Appointemens,
Pareilement, se fussions alez de Vie a Trespas, ou luy y fust ale, noz Heretiers & les Siens ce deussent faire & acomplir par la manere dessus dicte,
Toutesfoiz Icellui nostre Cousin, selon qu'il Nous a fait exposer, n'ait peu ne puisse, de soy meismes, faire ne acomplir ainsi que dit est, ne purveoir a sa dite Delivrance, sanz l'aide de ses Amis, Hommes, Vassaulx, & Subgez,
Maiz, apres qu'il a este acunement infourme de lour entencion, Nous ait treshumblement fait Supplier de nouvel Appointement, touchant la dite Delivrance,
Pour ce est il que, les Choses dessusdites considerees, ayans en nostre cuer compassion pur la Maladie qui tant le Detenu, esperans que en l'Air de sa Nacion plus tost que ailleurs vendra a Convalescence, & qu'il aura Memoire du Bon que luy voulons, Nous sommes a sa dite Delivrance enclinez & condescenduz par la maniere qui s'ensuit; c'estassavoir,
Que, premiers & avaunt qu'il soit Delivre de Prison, il Nous Payera, ou a noz Commis, bien & loyaument, en Or, Vaisselle, ou Joyaulx, au Terme du Jour de Seint Marc, prochein venant apres la Date de ces Presentes, ou dedans le dit Terme, les dites Sommes de Soixante, Quarante, & Trente Mille Couronnes, les Deux valans comme dessus est dit,
Et pour cause & a l'occasion de ce que dessus est declare, avec nostre dit Cousin, a ses propres Coustz & Despens, Nous baillera & delivrera reaulment, en nostre Ville de Caleys, dedans le dit Terme de Seint Marc, noz Deux Cousins, Johan & Thomas, Filz de feu nostre Treschier & Tresame Grant Uncle le Conte de Somerset, Francz & Quittes de leurs Prisons, & de touts Despens & Coustages que on leur a peu & purroit demander a cause les susdictes Prisons,
Et, durant icelles, ou, s'ainsi volons eslire, pour tant que nostre dit Cousin Thomas est Eslargi de sa Prison, Nous delivrera en nostre dit Cousin Johan, Ainsne des diz Freres, franc & quitet de sa dite Prison, & de toutz Coustz, Despens, & Interestz, que luy a peu & purroit, depuis que permiers fut Prisonner, demander, & jusque il serra a plain Delivre,
Ou Nous payera, ou a noz ditz Commis, dedeins le dit Terme, en Or, vaisselle, ou Joyaulx, pour cause de nostre dit Cousyn, la Somme de Quarante Mille Couronnes, les Deux valans comme dit est,
Et a l'occasion du dit Thomas, Secund des ditz Freres, Nous payera, en nostre dit Ville, dedans le dit Terme, ou a noz ditz Commis, en Or, Vaisselle, ou Joyaulx, la Somme de Vingt & Quatre Mille Couronnes, de valeur dessus dite, a la quelle Somme Icellui Thomas a compose pour sa Delivrance & Rancon.
Item, Payera nostre dit Cousin de Burbon tous Coustz, Fraiz, & Despens, que se feront, pour la Sustenance & Garde de sa Personne, jusques il sera Delivre de sa Prison.
Item, tout ce, que dessus est dit, pour la Part de nostre dit Cousin Fait & Acompli, en la maniere que dit est, en cest derrein Appointement, Incontinent apres le Delivrerons ou ferons Delivrer de Prison, Quitte de sa Rancon, & de tous Despens & Coustages que luy pourrlons demander a cause d'icelle,
Et, s'il advenit, par aucune cas, que nostre dit Cousin fust Defaillant d'acompler pour sa part, en la maniere dessusdite, demourra Prisonner, exclus de tout Benefice de cest present Appointement.
D'aultre part, se icellui nostre dit Cousin aloit de Vie a Trespas, durant le dit Terme, & avant les Choses dessusdites & chascune d'icelles pour luy Accomplies, comme en dit Appointment est dit, ses Heretiers & ayans cause seront tenuz les Accomplir en la manere dessusdicte, ou ce qui en demourra a acomplir:
Et pereillement, se trespassions de cest Monde, noz Heretiers & ayans cause feront la Delivrance de nostre dit Cousin, Quitte de Prison & Rancon, & de tous Despens & Coustages que a cause de sa dite Prison luy purroions demander, ou que aultre ayant de Nous cause demander Luy purroit;
Toutes les quelles Choses & chascune d'icelles, en tant qu'elles Nous touchent & purront toucher, pour nostre part, avons Promis, & Promettons, en Parolle de Roy, & par ces Presentes, bien & loyaument Tenir & Garder, & fair Tenir & Garder, sanz enfraindre, & sanz Dol, Fraude, Deception, ou Male engein.
En Tesmoing de ce Nous avons fait mettre nostre Grant Seel a ces dites Presentz.
Donne en nostre Paleis de Westmonster, le Vingt Sixiesme jour de Novembre, l'An de Grace Mille, Quatrecens, & Trente. Et le Neufiesme de nostre Regne.
Nov. 27. Payment to William Spencer (? Sprever), ambassador to the K. of Denmark and the Hanse towns, and to William Swan, going with the K.'s letters to the emperor. Westm.
O. x. 481. H. iv. p. iv. 169.
Super Ambassiata ad Regem Daciae & ad Imperatorem.
An. 9. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatr. F. 4.
Vicesimo Septimo die Novembris, Anno nono apud Westmonasterium, Concordatum fuit quòd fiat Warrantum Thesaurario & Camerariis de Scaccario, de Deliberando Magistro Willielmo Spencer Legum Doctori,
Transituro in Ambassiata Regis versus Regem Daciae &c. & Communitates Villarum Hanzae Teutonicae,
Centum Marcas per viam praestiti;
Et insuper quòd, per eosdem Thesaurarium & Camerarios, Liberentur Magistro Willielmo Swan, transituro cum Literis Regis versus Imperatorem etiam per viam praestiti.
Dec. 2. Payments to the Spanish ambassador, to sir John Moungomery (sent to the duke of Burgundy), and to John Lusshingburgh (retained by the cardinal for the K.'s service). Westm.
O. X. 481. H. iv. p. iv. 169.
Pro Ambassiatore Ispanniae, de proficiscendo versus Ducem Burgundiae; & pro Johanne Lussingburgh retento in Servitio Regis.
An. 9. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatra F. 4.
Secundo die Decembris, Anno nono
apud Westmonasterium Concessum & Concordatum fuit quòd fiant Literae, sub Privato Sigillo, Thesaurario & Camerariis de Scaccario Domini Regis pro xx li. solutis Fratri Ambaxiatori Ispanniae.
Item, quòd fiant Literae eisdem Thesaurario & Camerariis pro xx li. solutis Johanni Moungomery Chivaler, ordinato, per Concilium Regis, ad proficiscendum, de Villa Calesii, versus Ducem Burgundiae, de Dono Regis.
Item, quòd fiat alia Litera eisdem Thesaurario & Camerariis pro D. li. solutis Johanni Lusshingburgh, Tractato, per Dominum Cardinalem, de essendo de Retinentia Regis, ad faciendum eidem Domino Regi Servitium Guerrae in Regno suo Franciae &c.
Dec. 15. Truce between England and Scotland for five years from May 1, 1431. Edinburgh.
O. x. 482. H. iv. p. iv. 169.
Treuga cum Rege Scotorum.
An. 9. H. 6. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta Inter, Reverendum in Christo Patrem, Johannem Episcopum Glasguensem Cancellarium Scotiae, Johannem Forestarii Camerarium Militem, Willielmum de Foulis Privati Sigilli Custodem, & Walterum de Ogilby Magistrum Hospitii Militem, Commissarios, Illustrissimi Principis, Jocobi, Dei Gratiâ, Regis Scotorum, ad Infrascripta sufficienter & legitimè deputatos, ex Parte una; &, Nobilem Virum, Johannem Dominum de Scroop, & Magistrum Johannem Stokes Legum Doctorem, Ambaxiatores & Commissarios, Serenissimi Principis, Henrici, eâdem gratiâ, Regis Angliae &c. ad Infrascripta etiam sufficienter & legitimè deputatos, ex Parte alterâ:
Prout ex eorum Commissionum Literis,
Quarum Tenores sequuntur & sunt Tales,
Jacobus, Dei Gratiâ, Rex Scotorum, Universis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Deputavimus & Constituimus, Reverendum in Christo Patrem, Johannem Episcopum Glasguensem Cancellarium nostrum, Johannem Forestarii Camerarium nostrum Militem, Willielmum de Foulis nostri Privati Sigilli Custodem, & Walterum de Ogilby Magistrum Hospitii nostri Militem, ac Tres, & Duos eorumdem, Commissarios nostros speciales, ad certas Treugas, inter Carissimum Consanguineum nostrum Henricum Regem Angliae &c. & Nos initas & concordatas, ad Terminum aliquem, juxta dictorum Commissariorum nostrorum discretionem, ac prout eis utile & expediens fore videbitur, Prorogandum,
Seu alias Treugas, Prioribus supradictis similes vel dissimiles, inter praefatum Consanguineum nostrum & Nos, pro Nobis, Regno, Terris, Dominiis, & Subditis nostris & utriusque nostrûm, sub Modo, Forma, & Conditionibus, & ad Tempus, de quibus inter dictum Consanguineum nostrum ejúsve Commissarios ad praefatos Commissarios nostros conveniri & concordari poterit, Ineundum, Concordandum, & Concludendum,
Necnon ad Tractandum & Communicandum cum eodem Consanguineo nostro, ejúsve Commissariis, de & super Finali Pace & Perpetuâ, per Media quaecumque, congrua & honesta, quae Pacem Perpetuam hujusmodi verisimiliter inducere poterunt & conservare quoquo modo, inter Nos ex una parte & Ipsum Carissimum Consanguineum nostrum Regem Angliae &c. ex Parte alterâ, Regnáque nostra, Terras, Dominia, Ligeos, & Subditos nostros, Obtinendâ & Firmandâ,
Caeteráque omnia alia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magìs speciale,
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per dictos Commissarios nostros, Tres, aut Duos eorumdem, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes, apud Edinburgh, Undecimo Die Mensis Decembris, Anno Regni nostri Vicesimo Quinto.
Sunerkething.
Henricus, Dei Gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Deputavimus & Constituimus, Venerabilem in Christo Patrem, Thomam Dunelmensem Episcopum, &, Carissimos Consanguineos nostros Ricardum Sarum, & Henricum Northumbriae, Comites, ac, dilectos & fideles nostros, Johannem Dominum de Scroop, & Johannem Baronem de Graystok, Robertum Umfrevill Militem, ac, Magistros, Johannem Stokes Legum Doctorem, & Johannem Selowe Canonicum Residentiarium in Ecclesia beati Petri Eboracensi, ac Sex, Quinque, Quatuor, Tres, & Duos eorumdem, Commissarios & Nuncios nostros speciales,
Ad quascumque Pecuniarum Summas, per Carissimum Consanguineum nostrum Jacobum Regem Scotorum Nobis debitas, praesertim ratione cujusdam Appunctuamenti, inter Nos & eundem Consanguineum nostrum super ipsius Liberatione facti,
Necnon Liberationem & Traditionem certorum Obsidum, ad quos, secundùm vim, formam, & effectum dicti Appunctuamenti, Nobis faciendum Idem Consanguineus Nobis tenetur (videlicet) in Locum Obsidum, jam Defunctorum, aliàs per dictum Consanguineum nostrum Nobis liberatorum, Petendum, Exigendum, Obtinendum, & Recipiendum,
Ac ad praefatum Consanguineum nostrum de quibuscumque Pecuniarum Summis, ab ipso Nomine nostro Recipiendis, Quietandum, & Literas Quietantiarum sufficienter inde Faciendum,
Ac de & super Praemissis, & eorum quolibet, Tractandum, Transigendum, Componendum, & Concordandum,
Ac etiam ad certas Treugas, inter Nos & ipsum Consanguineum nostrum initas & concordatas, ad Terminum aliquem, juxta dictorum Commissariorum nostrorum discretionem, ac prout eis utile & expediens fore videbitur, Prorogandum,
Seu alias Treugas, Prioribus supradictis similes seu dissimiles, inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum, pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, & Subditis nostris, & utriusque nostrûm, sub Modo, Forma, & Conditionibus, & ad Tempus, de quibus inter dictum Consanguineum nostrum, ejúsve Commissarios, ac praefatos Commissarios nostros conveniri & concordari poterit, Ineundum, Concordandum, & Concludendum,
Necnon ad Tractandum & Communicandum cum eodem Consanguineo nostro, ejúsve Commissariis, de & super Finale Pace & Perpetuâ, per Media quaecumque, congrua & honesta, quae Pacem Perpetuam hujusmodi verisimiliter inducere poterunt & conservare quoquo modo, inter Nos, Regna, Terras, Dominia, Ligeos, & Subditos nostros, & ipsum Carissimum Consanguineum nostrum Regem Scotorum, Regnum, Terras, Dominia, Ligeos, & Subditos suos Obtinendâ & Firmandâ,
Caeteráque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Exepdiendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale,
Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per dictos Commissarios & Nuncios nostros, Sex, Quinque, Quatuor, Tres, aut Duos eorumdem, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis seu aliquo Praemissorum:
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste Humfrido Duce Gloucestriae Custode Angliae apud Westmonasterium, Decimo Quinto Die Novembris, Anno Regni nostri Nono.
Per Breve de Privato Sigillo.
Wymbysh.
Satis liquet,
Testatur, quòd praedicti Commissarii, in Vim Potestatum & Commissionum, eis per praedictos Reges attributarum, Inierunt, Concordârunt, & Concluserunt, Ineunt, Concordant, & Concludunt bonas, firmas, indubias, & inviolabiles, Treugas, & Guerrarum Abstinentias, seu Sufferentias; videlicet,
Per Terram Particulares, occasione Exceptionum, ab utraque Partium, prout inferius describitur factarum,
Et per Mare Generales,
Pro dictis Regibus, eorúmque Haeredibus, & Successoribus, ac Regnis, Terris, Dominiis, Vassallis, Ligeis, & Subditis eorum quibuscumque,
Duraturas ab Occasu Solis Primi Diei Mensis Maii proximò futuri, quod erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo Primo, per Quinquennium ex tunc proximò futurum (videlicet) usque ad Occasum Solis Primi Diei Mensis Maii, quod erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo Sexto.
Quibus quidem Treugis, Guerrarum Abstinentiis, Sufferentiisve durantibus, Concordatum est, hinc & inde, quod uterque dictorum Regum Cessabit & Cessare faciet per Se, Vassallos, Ligeos, & Subditos suos quoscunque, omnes Prisias Personarum, Bonorum, Villarum firmatarum, Castrorum, Fortalitiorum, & aliorum Locorum, omnes Pillarias, Roberias, Incendia, & Demollitiones Domorum & Murorum, Prostrationes Arborum tàm portantium Fructus quàm aliarum quarumcunque, per omnia Regna, Terras, Dominia, seu Loca quaecunque, alteri eorum Regum Subdita, Subjecta, seu quoquomodo Pertinentia, ac omnia alia Facta Guerrae, tàm per Terram, (salvis locis inferius exceptis) quàm generaliter per Mare;
Excipitur autem a praesentibus Treugis,
De Terris praefati Serenissimi Principis Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae, &c. tota illa Portio de Regno Angliae, quae est ex parte Australi Montis Sancti Michaelis, quae est in Cornubia, usque Mare,
Et de Terris, praefati Serenissimi Principis, Jacobi Regis Scotorum tota illa pars Regni Scotiae, quae est ex parte Boreali Fluminis de Forn, inter Moraviam & Rossiam, usque Mare.
Item, quòd nullus praedictorum Regum, supradictis Treugis durantibus, Portabit, Faciet, Inferet, nec a Vassallis, Ligeis, & Subditis suis quibuscunque Portari, Fieri, aut Inferri permittet, alteri eorumdem Regum, in Regnis, Terris, Dominiis, seu locis quibuscunque, ipsi alteri Regi Subditis, Subjectis, seu quoquomodo Pertinentibus, vel aliàs, per Terram (salvis praeexceptis) aut per Mare, Guerram, Molestiam, Dampnum, sive Gravamen.
Item, quòd si, durantibus dictis Treugis, seu Guerrarum Abstinentiis, contingat aliquos Mercatores, Peregrinos, aut Piscatores, unius Partis vel alterius, Navigando ex causa Mercantizandi, Peregrinandi, aut Piscandi, Vi Tempestatis aut Ventorum impellente, applicari in aliquo Portuum alterius Partis, non licebit alteri Parti, aut ejus Subditis, Ipsos, aut eorum Naves, vel Bona Capere; sed licebit eisdem, sic impulsis, & debent, unà cum eorum Navibus & Bonis, liberè ab hujusmodi Portu, quamcitiùs commodè poterint, Recedere absque impedimento quocunque per alteram Partem sibi dando:
Et, si aliquid Factum vel Attemptatum fuerit, in contrarium praesentium Treugarum, illud legitimè Repparabitur ad pristinum & debitum Statum per Partem illam, ex quâ seu per cujus Subditos sic Attemptatum fuerit, absque contradictione seu difficultate quacunque.
Item, si contingat aliquem seu aliquos Ligeos, unius Partis vel alterius, Naufragium passos aut notoriè infirmos, a ut Victualibus carentes, ad Terram applicare, aut in Terram, sine culpa eorum, fraude, vel malo ingenio, Dimissos seu Relictos, post Applicationem hujusmodi, Nautis Recedentibus, licebit eisdem & eorum cuilibet, cum Literis Testimonialibus, sibi, sub Moderatis Expensis, absque difficultate concedendis, Portûs, Villae, vel Communitatis ubi applicuerint, sine aliis Literis salvi Conductûs in recenti, cum omni festinatione accommoda, ad Partes proprias salvò & securè transire; proviso tamen quòd interim Regi, Regno, aut Ligeis praejudicialia non attemptent seu procurent.
Item, quòd, si pro tempore praesentium Treugarum contigerit aliquem ex Mercatoribus, Peregrinis, seu Piscatoribus, seu aliquem quemcunque Subditum unius Partis, contra vim, formam, & effectum praesentium Treugarum, Capi, Spoliari, seu Depraedari Mercandisis, Bonis, aut Rebus suis, per Ligeos, Subditos, aut Subjectos alterius Partis, licebit eidem, sic Capto, Spoliato, seu Depraedato, Prosequi & Convenire, ad effectum (videlicet) Restitutionis seu Repparationis sibi fiendae, non solum ipsos Principales Capientes, Spoliantes, seu Depraedantes, verùm etiam illos ad quorum Manus Mercandisae, Res, sive Bona sua devenerint, nec non illos qui Malefactores, Spoliatores, seu Praedones hujusmodi scienter Receptaverint, ac Civitates, Villas, & Communitates Portuum & aliorum Locorum, in quibus hujusmodi Mercandisae, Res, sive Bona, contra praesentes Treugas, sic, ut praefertur, Capta, publicè Recepta fuerint, Vendita, sive Distributa.
Item, quòd, si, Treugis istis durantibus, contingat aliquid, contra vim & effectum earumdem, Subditis alicujus dictarum Partium super Mare attemptari, licebit illi, vel illis, contra quem aliquid sic fuerit Attemptatum, petere & obtinere Repparationem seu Restitutionem Attemptatorum hujusmodi, coram Conservatoribus earumdem Treugarum, aut Gardianis Marchiarum, prout sibi magis videbitur expedire.
Item, si aliqui de unâ Parte Capiant aliquod Fortalitium super aliam Partem, Ipse, super & adversus quem hujusmodi Fortalitium captum fuerit, poterit illud Recuperare, per Viam Facti, vel aliter quoquo modo, prout melius poterit; & etiam poterit punire Malefactores, in ea parte, secundùm exigentiam Casûs:
Et tenebuntur Conservatores Partis illius, cujus Subditus Fortalitium hujusmodi ceperit, Succurrere & Juvare ipsum, super & adversus quem hujusmodi Fortalitium Captum fuerit, ad ipsum Recuperandum, quàm citiùs & quàm diligentiùs poterit, Sumptibus ipsius Partis Offendentis; vel, si magis placuerit, Ipse, super quem hujusmodi Fortalitium captum fuerit, requirere poterit & summare Regem & Conservatores alterius Partis, quòd sibi Reddi faciant & Restitui dictum suum Fortalitium, & Malefactores, qui Fortalitium hujusmodi ceperint, puniendo; quod ipsi pro posse facere & perimplere tenebuntur, & absque fraude, dolo, aut malo ingenio.
Item, Concordatum est quòd, si aliqui ex Vassallis, Ligeis, aut Subditis unius Partium praedictarum Deliquerint in Territorio alterius Partis, liceat Parti, in cujus Territorio sic Deliquerint, ipsos Capere & Punire secundum Leges Patriae, in qua Deliquerint, & exigentiam Delicti per ipsos commissi seu perpetrati:
Si verò illic sic Capti non fuerint, ut praemittitur, sed se retraxerint in Dominium ipsius Regis, cujus sunt Subditi, Conservatores illius Partis requisiti tenebuntur liberare Personas hujusmodi Malefactorum, puniendas ut praefertur, Conservatoribus alterius Partis, hoc requirentis, Deputatis in Marchia ubi Deliquerint:
Si verò iidem Malefactores se occultaverint, latitaverint, seu effugerint, ita ut Capi non possint, Rex, cujus Subditi extiterint, debet eos mox pro perpetuo Forbannire ab omnibus Locis suae Ditioni subjectis, quos extunc nullo unquam tempore Restituet, neque permittet ingredi vel inhabitare Loca, ut praefertur, suae Ditioni subjecta, nisi Malefactores ipsi prius subierint Justitiam, & plenè Satisfecerint alteri Parti, contra quam sic attemptaverint, de Attemptato hujusmodi sive Delicto, per ipsos, ut praefertur, perpetrato:
Et, licet aliquis talis Malefactor sic Bannitus fuerit, seu absque Bannitione sic, ut praefertur, Captus extiterit, nichilominus tenebuntur Conservatores Partis illius, cujus idem Malefactor Subditus extiterit, Repparare Attemptata, de Bonis hujusmodi Malefactoris, quatenus se extendi poterunt:
Si verò idem Malefactor, sic Captus sive Deprehensus, non habeat in Bonis unde satisfacere valeat, in hoc Casu eo graviùs Punietur & Luet in Corpore:
Et quicunque Malefactorem hujusmodi scienter Receptaverit, Celaverit, aut Consilium ei dederit, Auxilium, seu Favorem, ad eandem in omnibus Satisfactionem & Poenam tenebitur, ad quam faciendam & subeundam teneretur hujusmodi Malefactor, si possit apprehendi.
Item, quòd si (quod absit) aliquid, in contrarium Praemissorum, seu Praesentium Treugarum, aut alicujus earumdem, per Terram (exceptis prius exceptis) sive per Mare, fieri vel attemptari contigerit, per hoc tamen praesentes Treugae non erunt, censebuntur, aut reputabuntur Ruptae, Infirmatae, vel Adnullatae, sed nichilominus in suo Robore permanebunt & Vigore, nec Guerrae pro eo fieri debent ab una Parte vel ab altera, nec Prisiae Personarum, nec Districtiones sive Captiones Bonorum, nec Obsidiones Villarum, aut Castrorum, aut Fortalitiorum, nec Homicidia, Murthra, aliave quaecunque, in contrarium Praemissorum a quocunque attemptari sive committi; sed Reparabuntur & Reponentur in Statum pristinum & debitum Maleficia, Attemptata, & Interprisiae hujusmodi quaecunque, per Conservatores & Commissarios illius Partis cujus Subditi sic attemptaverint, offenderint, seu malefecerint, vel aliàs secundum modum superius recitatum:
Qui verò contrafecerit (videlicet) Movendo Guerram, seu Obsidendo, Invadendo, aut faciendo Villas, vel Fortalitia, aut Capiendo Homicidia sive Murthra, propter aliquod Attemptatum ex parte altera, aut, praeter Auctoritatem & Decretum Conservatorum, faciendo Prisias Personarum, aut Districtiones seu Captiones Bonorum, eo ipso cadat a Causa sua; & nichilominus Punietur juxta Delicti sui exigentiam, ac Restituet & Repparabit alteri Parti omne illud in quo eam laeserit & ceperit ab eadem.
Item, quòd, si aliquis Subditorum unius Regum praedictorum Contrahat vel quasi, seu Delinquat vel quasi, infra Regnum, Terram, sive Dominium illius ex Regibus cujus quidem Contrahens vel Delinquens est Subditus, & extunc, pro vitanda Justitia, se subtrahat & effugiat in Locum quemcunque, Subditum sive Subjectum alteri ex eisdem Regibus cujus Subjectus non extiterat, & illic deveniat Homo Ligius illius Regis, nichilominus compelletur ad Reddendum, & Satisfaciendum, ac Subeundum Justitiam, de Debito seu Delicto suo hujusmodi, coram Conservatoribus Treugarum utriusque Partis, aequè ut Satisfacturus & Subiturus fuisset si permansisset sub Fide & Ligeantia illius Regis, cujus Terram & Dominium effugit:
Si verò in sola Fuga persteterit, nec tamen devenerit Homo Ligeus illius Regis, in cujus Terram sic confugit, eo casu remittetur & restituetur illi Parti, cujus Ligeus & Subditus fuerat, pro Justitia de eo, prout sibi videbitur, facienda:
Si verò aliquis Subditorum unius Regum praedictorum se subtrahat in Regnum seu Dominium alterius, tamquam Fugitivus, Proditor, aut Rebellis, & ibidem recipiatur sub Assecurantia aut salvo Conductu, Rex ille, seu ejus Gardianus, in cujus Regno hujusmodi Fugitivus sive Malefactor sic receptatur & assecuratur, requisitus super hoc per alium Regem, seu ejus Gardianum, tenebitur, infra Quadraginta Dies post Requisitionem hujusmodi sequentes, omnem Assecurantiam & salvum Conductum, hujusmodi Fugitivo concessum Revocare & Annullare, & Ipsum, ut superiùs est expressum, Remittere & Destinare:
Et quamquam talis Proditor aut Rebellis Offerat Parti, ad quam taliter subterfugit, Juramentum Ligenantiae seu Fidelitatis, in hoc Casu non recipietur ad Ligeantiam seu Juramentum, quousque Quadraginta Dies lapsa fuerint post Oblationem hujusmodi Juramenti & Ligeantiae taliter factam.
Item, quòd, si, praesentibus Treugis durantibus, nichilominus aliqui Subditorum unius dictorum Regum de facto vadant in Auxilium Hostium sive Adversariorum alterius ipsorum Regum, licebit illi Regi & Subditis suis, adversus quem & in cujus Hostium seu Adversariorum Auxilium sic transierint, ipsos, eundo, manendo, seu redeundo, Deprehendere, praesentibus Treugis non obstanribus.
Item, ut Treugae praedictae eo firmius & melius conserventur, quo cuilibet ex Subditis Partium praedictarum, conqueri valenti, liberior pateat facultas Justitiam suam prosequendi, Concordatum est quòd, si aliquis ex Subditis alicujus Partium praedictarum quicquam Depraedatus fuerit seu Attemptaverit infra Marchias aut Terram alterius Partis, &, post Depraedationem hujusmodi seu Attemptatum, fugiendo revertatur in Marchias sive Terram illius Partis cujus est Subjectus, licebit ill, contra quem sic attemptaverit, in recenti (videlicet) infra Sex Dies computandos a tempore Delicti sic attemptati sive commissi, Auctoritate praesentis Concordiae, absque aliis Literis de salvo Conductu, prosequi illum Malefactorem, & ipsum sic prosequendo intrare salvò & securè Marchiam sive Terram, in quam idem Malefactor se retraxerit; vel, si sibi melius videbitur, poterit, infra praedictos Sex Dies, vel etiam quandocunque postea, adire unum ex Gardianis Marchiarum alterius Partis:
Et idcirco Concordatum est quòd, tàm Gardiani Marchiarum Angliae versus Scotiam, quam Gardiani Marchiarum Scotiae versus Angliam, dare poterint bonas & sufficientes Literas de salvo Conductu (videlicet) quilibet Gardianorum unius Partis hujusmodi Literas de salvo Conductu Subditis alterius Partis, pro veniendo, & prosequendo Justitiam suam penes Regem, seu Concilium suum, aut Conservatores illius Partis, per cujus Subditum seu Subditos dicit se laesum; factâ primitùs Fide, per eum, coram ipso Gardiano, quòd, omni dolo, fraude, & malo ingenio cessantibus, ad hoc solum petit hujusmodi Literas de salvo Conductu, ut, juxta quod praefertur, Prosequatur Causam & Justitiam suam, & quòd eas efficaciter, quantum in se est, prosequetur & prosequi intendit.
Item, quòd, durantibus praesentibus Treugis, non admittentur nec recipientur ad Officia, nec super Assisas, nec ad perhibendum Testimonium, Personae Infames, Rebelles, Fugitivi, Proditores unius Partis vel alterius, aut Convicti per Assisam; sed Boni, Fideles, Justi, Fidedigni, & Insuspectae Personae;
Proviso semper quòd Treugae Generales, jam praesentes, apud Dijulunam initae, concordatae, & conclusae, usque ad Exitum earumdem (quod erit ad Occasum Solis Primi Diei Mensis proximò sequentis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo primo) in suo Robore & Firmitate permaneant, & durent inviolabiliter cum effectu.
Item, Concordatum est quòd utraque Partium Publicari faciet & Notificari dictas Treugas Subditis suis, citra Primum Diem Mensis Februarii proximò futurum.
Et sunt & erunt Conservatores Treugarum praedictarum pro dictis Regibus, & eorum Regnis, Terris, Dominiis, ac Locis, & Personis quibuscumque eis subjectis, tàm per Terram (exceptis praeexceptis) quàm per Mare; videlicet,
Pro parte dicti Henrici Regis,
Humfridus Dux Gloucestriae,
Ricardus Comes Warwyci,
Henricus Comes Northumbr.
Ricardus Comes Sarum,
Radulphus Comes Westmerland.
Robertus Dominus de Wilughbi.
Thomas Dominus de Dacre.
Walterus Dominus de Hungerford.
Dominus Robertus de Umfrevill
Miles.
Omnes Admiralli Maris praedicti Regis Henrici,
Et Custodes Marchiarum Angliae versus Scotiam.
Pro parte verò praefati Regis Jocobi,
Walterus Comes Atholiae,
Willielmus Comes Angusiae,
Georgius Comes Marchiae,
Alexander Comes de Marr,
Alexander Comes Craufurdiae,
Willielmus Constabularius Scotiae,
Jacobus de Douglas
Dominus de Balvany,
Jacobus Dominus de Dalketh,
Thomas Dominus Somervile,
Walterus Dominus de Drilton,
Johannes Fostar
de Corstorfyne,
Herbertus Dominus de Maxwel.
Omnes Admiralli Maris praedicti Regis Jacobi
,
Et,
Custodes Marchiarum Scotiae versus Angliam.
Qui quidem,
Humfridus Dux,
Ricardus,
Henricus,
Ricardus
,
Et Radulphas,
Comites,
Robertus,
Thomas
,
Et Walterus,
Barones,
Et Robertus,
Miles.
Et Walterus,
Willielmus,
Georgius,
Alexander
,
Et Alexander,
Comites,
Willielmus,
Jacobus,
Jacobus,
Thomas,
Walterus,
Johannes
,
Et Herbertus,
Barones.
Hinc & inde habebunt plenum Posse, soli, & in solidum, ac Custodes & Admiralli in locis Custodiae & Admirallatûs suorum, ad Reparandum ac Emendandum omnia Dampna, Attemptata, & Excessus, Facta & Perpetrata, Facienda & Perpetranda, contra Tenorem dictarum Treugarum, & Puniendum Malefactores secundùm Casuum exigentiam.
In quorum omnium & singulorum Testimonium atque Fidem huic Parti INDENTUR AE, penes praefatum Regem Henricum remanenti, Commissarii praefati Jacobi Regis, superiùs nominati, Sigilla sua alternatim apposuerunt.
Dat. apud Edinburgh, Decimo Quinto die Mensis Decembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo.
Sub Sigillis Commissariorum Scotiae, Cerâ rubeâ expressis, pendentibus a Caudis Pergamenae.