Rymer's Foedera with Syllabus
1431

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

487-499

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1431', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 487-499. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115318 Date accessed: 01 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1431

Syllabus EntryFoedera Text
1431. Jan. 19. Order for the publication of the above-mentioned truce throughout, England. Westm.
O. x. 487. H. iv. p. iv. 171.
De Treugis Scotiae Proclamandis.
An. 9. H. 6. Claus. 9. H. 6. m. 8. dor.
Rex, Vicecomiti Northumbriae, Salutem.
Quia Commissarii & Nuncii nostri, ac Commissarii, Carissimi Consanguinei nostri, Jacobi Regis Scotorum, inierunt, concordarûnt, & concluserunt bonas, firmas, indubias, & inviolabiles Treugas, & Guerrarum Abstinentias, seu Sufferentias; videlicet,
Per Terram Particulares, occasione Exceptionum, ab utraque Partium, prout inferiùs discribitur, factarum,
Et per Mare Generales,
Pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, ac pro dicto Consanguineo nostro, Haeredibus, & Successoribus suis, ac Regnis, Terris, Dominiis, Vassallis, Ligeis, & Subditis nostris & ipsius Consanguinei nostri quibuscumque,
Duraturas ab Occasu Solis Primi Diei Mensis Maii proximò futuri, quod erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo Primo, per Quinquennium extunc proximò futurum (videlice) usque ad Occasum Solis Primi Diei Mensis Maii, quòd erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo Sexto.
Quibus quidem Treugis, Guerrarum Abstinentiis, Sufferentiisve durantibus, Concordatum est, hinc & inde, quòd uterque nostrûm cessabit, & cessare faciet per Se, Vassallos, Ligeos, & Subditos suos quoscumque, Omnes Prisias Personarum, Bonorum, Villarum firmatarum, Castrorum, Fortalitiorum, & a- liorum Locorum, omnes Pillarias, Roberias, Incendia, Demollitiones Domorum & Murorum, Prostrationes Arborum tàm portantium Fructus quàm aliarum quarumcumque, per omnia Regna, Terras, Dominia, seu Loca quaecumque, utrique nostrûm Subdita, Subjecta, seu quoquo modo Pertinentia, ac omnia alia Facta Guerrae, tàm per Terram (salvis locis inferiùs Exceptis) quàm generaliter per Mare,
Excipitur autem a praesentibus Treugis de Terris nostris tota illa Portio de Regno nostro Angliae, quae est ex parte Australi Montis Sancti Michaelis, quae est in Cornubia, usque Mare,
Et de Terris praefati Consanguinei nostri tota illa pars Regni Scotiae, quae est ex parte Boreali Fluminis de Forn, inter Moraviam & Rossinam, usque Mare,
Et ideo Tibi Praecipimus quòd Treugas praedictas, in singulis Locis, infra Comitatum praedictum, ubi magis expediens fuerit & necesse, publicè ex parte nostra Proclamari & Notificari facias indilatè.
Teste Humfrido Duce Gloucestr. Custode Angliae, apud Westm. xix die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecomiti Cumbriae.
Vicecomiti Westmerl.
Vicecomiti Eborum.
Vicecomiti Lincoln.
Vicecomiti Norff. & Suff.
Vicecomiti Kantiae.
Vicecomiti Surr. & Sussex.
Vicecomitibus London.
Vicecomiti Cornub.
Vicecomiti Devon.
Vicecomiti Sutht.
Vicecomiti Somers. & Dors.
Cancellario Regis in Com. Palatino Lancastr.
Vicecomiti Bristoll.
Vicecomiti Essex
.
Jan. 26. The K. sends to the officers of the ports of England and Flanders a letter of the K. of Scotland, authorising the arrest of Simon Logane and others, for damage done to John Fernand, of Loshbone, and two other English merchants, dated Edinburgh, 5 Jan. 1430, 26 Jas. I. Westm.
O. x. 481. H. iv. p. iv. 172.
Literae Regum Angliae & Scotiae super Attemptatis.
An. 9. H. 6. Pat. 9. H. 6. p. 1. m. 18.
Rex, Omnibus & Singulis Ducibus, Comitibus, Baronibus, Admirallis, Majoribus, Ballivis, Vicecomitibus, Capitaneis, Constabulariis, Marescallis, & aliis Officiariis, in & de quibuscumque Portibus & Stathes Angliae & Flandriae, Jurisdictionem, Potestatem, seu Districtum in ipsis, seu eorum aliquo, Excercentibus, Salutem.
Sciatis Quòd,
Cùm, Carissimus Consanguineus noster, Jacobus Rex Scotorum, per Literas suas PATENTES,
Quarum Tenor sequitur in haec verba,
Jacobus, Dei gratia, Rex Scotorum, omnibus & singulis Ducibus, Comitibus, Baronibus, Admirallis, Majoribus, Ballivis, Vicecomitibus, Capitaneis, Constabulariis, Marescallis, & aliis Officiariis, in & de quibuscumque Portubus & Stathes Angliae, Holandiae, Zelandiae, & Flandriae Jurisdictionem, Potestatem, seu Districtum in ipsis, seu eorum aliquo, excercentibus, Salutem.
Opus egregium Summi Regis Pacifici prosequimur, dùm Pacis Commoda quaerimus, ac hiis Succursum porrigimus qui, contra ipsius Foedera, Discrimina patiuntur,
Hinc est quòd, sicut ex lacrimosa Quaerela Johannis Fernandiae de Loshbone, Richardi Aunger de Petteworth, & Richardi Sueleham de Wynchelse, Mercatorum Angliae, nuper acceperimus quòd, circa Festum Sancti Andreae Apostoli, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo Octavo, quidam, Simon Logane, Thomas Paton son, Willielmus Lowson, & Patricius Henryson, Scoti nostri Ligei, cum aliis, ipsos, Johannem, Richardum, & Richardum, de Duabus Navibus, vulgariter nuncupatis Gabriel de Hundeflete & George de Wynchelse, cum aliis nonnullis Bonis, Rebus, & Mercandisis, ad Valorem & comunem Aestimationem Mille & Quingentarum Librarum, contra Tenorem Treugarum certarum, inter Nos & Illustrissimum Principem Henricum, eadem gratia, Regem Angliae initarum, Spoliârunt,
Ipsásque Res, Mercandisas, & Bona, per manus aliorum Ligeorum nostrorum Scotorum, in partibus Exteris Disponentes, dictosque, Johannem, Richardum, & Richardum, ut Hostes, inhumaniter pertractantes,
In praefatarum Treugarum & Pacis Vilependium, ipsorumque, Johannis, Richardi, & Richardi, Praejudicium, Dampnum non modicum, & Gravamen,
Super quibus Praemissis, in Statum debitum reducendis, praefati, Johannes, Richardus, & Richardus, pulsantes nostram interpellârunt Regiam Majestatem,
Quo circa Vobis omnibus & singulis praedictis, conjunctim, & divisim, Auctoritatem, Potestatem, & Licentiam, quas possumus in hac parte, Committimus quatinus praefatos, Simonem, Thomam, Willielmum, & Patricium, ac alios quoscumque de nostris Mercatoribus seu Marinellis, ac eorum Naves vel Bona, cùm ad Portus seu Stathes dictarum Terrarum vestrarum (videlicet) Angliae, Hollandiae, Zelandiae, & Flandriae, Ipsos seu Ipsa applicare seu divertere contigerit, ac per Partem dictorum, Johannis, Richardi, & Richardi, seu eorum aliquem, vel alterum eorum, vel alicujus eorum Nomine, fueritis requisiti, Arestari, Capi, Distringi, & Teneri faciatis, seu faciat unus vestrûm, quousque dictis, Johanni, Richardo, & Richardo, de praedictis Mille & Quingentis Libris congruè & integraliter extiterit Satisfactum,
Et in signis, quòd Praemissorum Remedium ardenter desiderat nostra Regia Celsitudo, praesentes Literas nostras Sigilli nostri appensione mandavimus roborari.
Dat. apud Edynburgh, Quinto Die Mensis Januarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo, & Regni nostri Vicesimo Primo.
Commiserit vobis Auctoritatem, Potestatem, & Licentiam specialem ad praefatos, Simonem, Thomam, Willielmum, & Patricium, ac alios quoscumque de Mercatoribus seu Marinellis dicti Consanguinei nostri, ac eorum Naves vel Bona, cùm ad Portus vel Stathes dicti Regni nostri Angliae applicare seu divertere contigerit, ac per Partem dictorum, Johannis, Richardi, & Richardi, seu eorum alicujus, fueritis requisiti, Arestandum, Capiendum, Distringendum, & Teneri faciendum, quousque dictis, Johanni, Richardo, & Richardo, de praedictis Mille & Quingentis Libris congruè & integraliter fuerit Satisfactum, prout in Literis praedictis pleniùs continetur,
Nos, dictas Literas praedicti Consanguinei nostri effectui debito mancipari volentes, Vobis omnibus & singulis Licentiam in hac parte impartimur, quatinus dictas Literas dicti Consanguinei nostri, juxta vim, formam, & effectum earumdem, infra Regnum nostrum praedictum, quotiens & quando per dictos, Johannem, Richardum, & Richardum, fueritis requisiti, seu aliquis vestrûm fuerit requisitus, exequi valeatis.
In cujus &c.
Teste praefato Custode apud Westm. xxvj die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Jan. 28. Licence to Leonard de Piscia to export 2,000 marks, being the repayment of a loan to the K. from the pope. Westm.
O.x. 489. H. v. p. iv. 172.
De certa Summa Domino Papae solvenda.
An. 9. H. 6. Claus. 9. H. 6. m. 14.
Rex, Majori Villae Dovorriae, ac Custodibus Passagii in Portu ejusdem Villae, necnon Scrutatori suo in eodem Portu, ac Ballivis & Juratis Villae Sandewici, ac Custodibus Passagii in Portu ejusdem Villae, necnon Scrutatori suo in eodem Portu, & eorum cuilibet, Salutem.
Vobis, de avisamento & assensu Concilii nostri, Mandamus quòd Leonardum de Piscia, in Legibus Doctorem, Duo Milia Marcarum Auri, Nobis ante haec tempora per Sanctissimum Patrem Papam praestita, & per nos jam soluta,
Pro quâ quidem Summâ, eidem Sanctissimo Patri, ad certum Diem, jam praeteritum, Restituendâ, certi Domini de Concilio nostro sibi Obligati extiterunt,
Extra Regnum nostrum Angliae, versus quascumque Partes sibi placuerit, secum apsortare permittatis; aliquo Statuto, in contrarium edito, non obstante.
Teste praefato Custode apud Westm. xxviij die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimile Breve dirigitur Majori Villae Regis Calesii, ac Custodibus Passagii in Portu ejusdem Villae, necnon Scrutatori suo in eodem Portu, ac etiam Ballivo Aquae suae ibidem, & eorum cuilibet.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Jan. 28. Roger Johnson, of London, smith, is ordered to arrest as many smiths as are necessary to complete the iron work on the tomb of the late K. in Westminster Abbey. Westm.
O.x. 490. H. iv. p. iv. 172.
De Factura circa Tumulum nuper Regis.
An. 9. H. 6. Pat. 9. H. 6. p. 1. m. 21. dor.
Rex, dilecto sibi, Rogero Johanson, de Londonia Smyth, Salutem.
Scias quòd Assignavimus Te ad tot Fabros, quot pro Factura Ferrei Operis, circa Tumulum, Carissimi Domini & Patris nostri, Regis Defuncti infra Abbatiam Westmonasterii faciendum, necessarii fuerint, ubicumque inveniri poterunt, tàm infra Libertates, quàm extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) pro Denariis nostris, per Te in hac parte promptè & rationabiliter solvendis, Capiendum & Arestandum,
Et eos in Operatione praedicta Ponendum;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in forma praedicta:
Damus autem Universis & Singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, & aliis Fidelibus nostris, infra Libertates, & extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Tibi, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Humfrido Duce Gloucestriae Custode Angliae apud Westm. xxviij die Januarii.
Feb. 4. The revenues of the castle and lordship in the marches of Calais, for one year, amount to 1,355l. 4s. 7 ¼d. Fees and wages, 72l. 18s. 4d.
O.x. 490. H. iv. p. iv. 172.
Super Marchiis Calesiae.
An. 9. H. 6. Penes Cleric. Pell.
Reventiones Castrorum & Dominiorum in Marchiis Calesiicum, Skuvinagis ibidem, a quarto die Februarii, Anno nono Regis Henrici Sexti, usque quartum diem Februarii proximò sequentem,
De Proficuis Officii Ballivi Skuvinagii & Insulae de Colne
Cvl. vis. ob. q.
De Firma Comitatûs de Guysnes.
Dcl.
De Exitibus Castri & Dominii de Oye.
CCxxxvl. iiis. iiid.
De Exitibus Castri & Dominii de Marke.
Clxxxiiil. vd.
De Exitibus Castri & Dominii de Hames.
iv xx. il.
De Exitibus Castri & Dominii de Banellyngham.
iv xx. xvil. xvs. ivd.
De Exitibus Castri & Dominii de Sandegate.
Pro Extentâ factâ coram certis Commissionariis ad hoc Assignatis.
Summa Reventionum praedictarum
MCCClvl. ivs. viid. q.
De Quibus,
In Vadiis Ballivi Skuvinagii, Capientis per diem xiid.
xviiil. vs.
Et in Vadiis Ballivi, & Vitellarii Comitatûs Castri de Guysnes, Capientium per diem iis.
xxxvil. xs.
Et in Feodo Johannis Park Ballivi de Marke per Annum
vil.
Et in Vadiis unius Bedelli de Oye, & Unius Bedelli de Marke, quolibet capiente per diem ivd.
xiil. iiis. ivd.
Summa Feodi & Vad.
lxxiil. xviiis. ivd.
Et Rem.
MCClxxxiil. vis. iiid. q.
March 1. John Hunte, sergeant-at-arms, and William Billyngdon, clerk, are ordered to provide ships by April 12 for the passage of the cardinal of England to France. Westm.
O.x. 491. H. iv. p. iv. 172.
Pro H. Cardinali & Retinentia Regis.
An. 9. H. 6. Pat. 9. H. 6. p. 1. m. 15. dors.
Rex, dilectis sibi, Johanni Hunte Servienti nostro ad Arma, & Willielmo Billyngdon Clerico, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitatibus, prudentiis, & discretionibus vestris pleniùs confidentes,
De avisamento & assensu Concilii nostri, Assignavimus Vos ad omnes & singulas Naves & Vasa, Portagii Viginti Doliorum, & ultra, necnon Magistros & Marinarios eorumdem, infra quemlibet Portuum in Comitatibus Sussexiae, Suthamptoniae, Dorsetiae, & Devoniae existentia, Arestandum & Capiendum,
Ita quod sint apud Portum Villae nostrae Suthamptoniae, Duodecimo Die Aprilis proximo futuro ad ultimum, ad ibidem Recipiendum, Venerabilem Patrem, Consanguineum nostrum Carissimum, Cardinalem Angliae, ac diversos Dominos de Retinentia nostra, versus Partes Regni nostri Franciae profecturos;
Et ideo vobis Mandamus quod circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis &c. prout in ejusmodi Literis infra Libertates & extra, & tunc sic,
Necnon Magistris Navium, & Marinariis, & omnibus aliis quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis &c. ut supra.
Teste praefato Custode apud Westm. Primo Die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 14. Warrant for the payment of the expenses of the Scotch ambassadors in London. Westm.
O.x. 491. H. iv. p. iv. 173.
De Expensis & Donis Ambassiatorum Scotiae.
An. 9. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatra. F. 4.
Decimo Quarto die Martii, Anno nono, apud Westmonasterium, Concessum & Concordatum fuit quòd fiat Warantum Thesaurario, & Camerariis, de Solvendo,
Pro Expensis Ambaxatorum Regis Scotiae, per ipsos factis in Civitate Londoniae; videlicet,
A Die Veneris, Secundo Die praesentis Mensis Martii, usque Diem Mercurii, xiv. Diem ejusdem Mensis,
Cum xxxvi. Hominibus & xlii. Equis,
Xlix lib. vis. xid. ob. de Thesauro Regis:
Ac etiam de Solvendo, de dicto Thesauro Regis, xxxv lib. xviiis. xd. ob. q. pro Tribus Ciphis & Duobus Aquariis, quos Rex dedit Ambaxiatoribus supradictis.
April 13. Letters of attorney for Thomas count of Perthe [? Perche], in the names of Thomas Chaumbre and William Dales. Westm.
O. x. 491. H. iv. p. iv. 172.
Pro Comite de Perthe.
An. 9. H. 6. Franc. 9. H. 6. m. 5.
Thomas Comes de Perthe, qui de Licentia Regis versus partes Transmarinas profecturus est, habet Literas Regis de Generali Attornatu, sub nominibus Thomae Chaumbre Armigeri, & Willielmi Dales, sub alternatione, ad Lucrandum &c. in quibuscumque Curiis Angliae, per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste praefato Custode apud Westm, xiij Die Aprilis.
Cancellarius Angliae recepit Attornamentum usque Reditum ipsius Constituentis in Angliam.
April 16. William Hemmyng, Robert Grace, and nine others, are appointed to provide poultry, oxen, and other provisions for the feast of S. George at Windsor Castle. Westm.
O. x. 492. H. iv. p. iv. 173.
De Providendo pro Convivio Sancti Georgii.
An. 9. H. 6. Pat. 9. H. 6. p. 1. m. 7.
Rex, dilecto sibi, Willielmo Hemmyng Salutem.
Scias quòd Assignavimus Te ad tot Porcellos, Ancas, Capones, Gallinas, Pullos, & omnia alia Officio Pulletriae pertinentia, ac Cariagium sufficiens pro eisdem, quot pro Convivio Sancti Georgii, apud Castrum nostrum de Wyndesore jam in proximo Tenendo, necessaria fuerint, ubicumque inveniri poterunt, tàm infra Libertates, quàm extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) pro Denariis nostris in hac parte promptè & rationabiliter solvendis, Capiendum & Providendum;
Et ideo Tibi praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas & ea facias & exequaris in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Tibi, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes in omnibus diligenter.
In cujus &c. usque Vicesimum quartum diem Aprilis proximò futurum duraturas.
Teste praefato Custode apud Westm. xvj die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
Eodem modo assignantur subscripti sub eadem Data; videlicet,
Robertus Grace.
Simon Deye.
Georgius Suklyng.
Nicholaus Boyne.
Walterus Wayne.
Thomas Wyot
.
Rex, dilecto sibi, Roberto More Salutem.
Scias quòd Assignavimus Te ad tot Boves, Vaccas, Vitulos, Porcos, & omnia alia Officio Emptoris pertinentia, ac Cariagium sufficiens pro eisdem, quot pro Convivio Sancti Georgii &c. ut supra.
In cujus &c. per idem tempus duraturas.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
Eodem modo assignantur subscripti sub eadem Data; videlicet,
Johannes Henlowe.
Ricardus Mauby.
Johannes Rider
.
April 19. Warrant for the payment of the expenses of John lord de Tiptot, steward of the household, while at Calais with the K. and at Rouen with the cardinal. London.
O. x. 492. H. iv. p. iv. 173.
Pro Expensis Viagiorum.
An. 9. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatr. F. 4.
Decimo Nono Die Aprilis, Anno nono apud Fratres Praedicatores Londoniae, Concessum fuit, per Dominos de Concilio, quòd fiat Warrantum Thesaurario & Camerariis, de Solvendo Johanni Domino de Tiptot, Senescallo Hospitii Regis,
Qui per diversas vices, Primo (videlicet) de Calesio, ubi tunc Rex in Persona sua erat, de Mandato suo, de avisamento Concilii sui, ibidem circa Personam suam existenti, in Regnum suum Angliae, penes Dominum Locumtenentem ibidem & alios Regis Consiliarios, missus erat,
Ac postea de Rothomago, in Comitiva Domini Cardinalis, in dictum Regnum Angliae, de Mandato Regis, dirigebatur,
Pro Expensis suis, in dictis Viagiis cc li. unà cum Summa xx. Marcarum, pro Eskippamento & Reskippamento suis dictorum Viagiorum, per Viam Regardi.
April 19. Thomas count of Perche [de Pertica] and Edmund count of Mortaigne are appointed captains of the forces going to France under James lord Audeley and Walter lord FitzWauter. Westm.
O. x. 493. H. iv. p. iv. 172.
De Potestate Capitaneis commissa.
An. 9. H. 6. Franc. 9. H. 6. m. 7.
Rex, dilectis Consanguineis suis, Thomae Comiti de Pertica, ac Edmundo Comiti de Mortayn, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De prudentia, fidelitate, circumspectione, & Industria vestris plurimùm confidentes,
De avisamento & assensu Concilii nostri, Ordinavimus & Constituimus vos, & utrumque vestrûm, Capitaneum, seu Capitaneos, Ligeorum nostrorum, qui in Obsequium nostrum, in Comitiva vestra, ac in Comitivis, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Jacobi Domini de Audeley, & Walteri Domini de Fitz Wauter, ad & in Regnum nostrum Franciae profecturi sunt, ibidem in eodem Obsequio nostro per Dimidium Annum moraturi,
Prout in quibusdam INDENTURIS, inter Nos, Vos, & praefatos, Jacobum & Walterum, super hoc confectis, pleniùs continetur,
Dantes & Concedentes vobis, & utrique vestrûm, plenam, Tenore Praesentium, Potestatem eosdem Ligoes nostros Ducendi, Regendi, & Gubernandi,
Ac omnium & singulorum ipsorum Causas & Querelas, in & de hiis quae ad Officium Capitaneorum quomodolibet spectant, Audiendi, Discutiendi, & Terminandi,
Eisdemque Ligeis nostris, & eorum cuilibet, indè Justitiae complementum Faciendi & Exhibendi,
Ac etiam Delinquentes in hac parte, juxta eorum Demerita, debito modo Castigandi & Puniendi, prout de jure & secundùm Consuetudinem & Legem Armorum fuerit faciendum,
Proviso quòd de aliquibus Debatis seu Querelis, ante Passagium vestrum a Regno nostro Angliae, quomodocumque motis, minimè intromittatis,
Necnon Literas Salvi Conductûs quibuscumque Personis, cùm casus rationabilis hoc exigerit, Concedendi,
Ac omnia alia & singula in hac parte Faciendi & Excercendi, quae ad Honorem & Commodum nostrum vobis & utrique vestrûm videbitur quomodolibet expedire;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem praefatis Ligeis nostris, ac universis & singulis Fidelibus, Ligeis, & Subditis nostris, tàm per Terram, quàm per Mare, infra Libertates, & extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Praemissis, in forma praedictâ, faciendis & exequendis, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, ac vestris Mandatis Obedientes, prout decet.
In cujus &c. per unum Mensem proximò futurum post Datam Praesentium, tantummodo duraturas.
Teste praefato Custode apud Westm. xix die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 4. Licence to John bp. of Bangor to visit the Holy Sepulchre. Westm.
O. x. 493. H. iv. p. iv. 173.
De Licentia Peregrinandi.
An. 9. H. 6. Ibid. m. 2.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Supplicavit nobis Johannes Episcopus Bangorensis, ut ei Licentiam concedere velimus, quòd ipse versus partes Transmarinas, ad Visitandum Sepulcrum Domini nostri Jhesu Christi, causâ Peregrinationis, ac cujusdam Voti, per ipsum nuper, in quadam Infirmitate, qua detinebatur, facti, perimplendum, se Transferre & Divertere possit,
Nos, Supplicationi praedictae favorabiliter inclinati, Licentiam illam, Tenore Praesentium, duximus Concedendam,
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Episcopum versus partes praedictas, ex Causa praedicta, cum Septem Personis, Octo Equis, ac aliis Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, liberè & absque impedimento aliquo, transire permittatis; aliquo Mandato nostro, priùs in contrarium directo, non obstante.
In cujus &c.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium, quarto die Maii.
Per Concilium.
June 22. Restitution of the temporalities to George abbot of S. Augustine's, Canterbury, late prior there. Westm.
O. x. 494. H. iv. p. iv. 173.
De Restitutione Temporalium.
An. 9. H. 6. Pat. 9. H. 6. p. 1. m. 3.
Rex Escaetori suo in Comitatu Surriae, Salutem.
Cùm Dominus Martinus, nuper Summus Pontifex, Electionem,
Nuper celebratam in Ecclesia Conventuali Sancti Augustini, extra Muros Cantuariae, Ordinis Sancti Benedicti, Ecclesiae Romanae immediatè subjectâ, de, dilecto nobis in Christo, Georgio, nuper Priore ejusdem Domûs, in Abbatem Loci illius,
Cui prius Regium Assensum adhibuimus & favorem,
Confirmaverit, sicut per Literas Bullatas ipsius nuper Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, nobis constat,
Nos, Confirmationem illam acceptantes, cepimus Fidelitatem ipsius Abbatis, & Temporalia Abbatiae illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Abbati Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet,
Nicholao Wotton Majori Civitatis suae Londoniae, & Escaetori suo in eadem Civitate.
Escaetori Regis in Com. Kant.
Et Mandatum est Militibus, Liberis Hominibus, & omnibus aliis Tenentibus de Abbatia praedicta, quòd eidem Georgio, tanquam Abbati & Domino suo, in omnibus quae ad Abbatiam praedictam pertinent, Intendentes sint & Respondentes, sicut praedictum est.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Aug. 4. Collation of Hardesinus, cardinal of Navarre, to the archdeaconry of Northampton. Westm.
O. x. 494. H. iv. p. iv. 173.
Pro Cardinali Navarriensi, de Archidiaconatu dato.
An. 9. H. 6. Ibid. m. 17.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Dedimus & Concessimus, Reverendissimo in Christo Patri, Domino Hardesino Cardinali Navarriensi, Archidiaconatum Norhamptoniae, in Ecclesia Cathedrali Lincolniae, vacantem, & ad nostram Donationem, ratione Temporalium Episcopatûs Lincolniae, in Manu nostra existentium, spectantem,
Habendum cum suis Juribus & Pertinentiis quibuscumque.
In cujus &c.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium, quarto die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.
Et Mandatum est Custodi Spiritualitatis Episcopatûs praedicti, Sede vacante, quòd ipsum Cardinalem in Archidiaconatum praedictum Admittat, & ei Stallum in Choro & Locum in Capitulo, ratione Archidiaconatûs praedicti, prout moris est, assignari faciat.
Teste ut supra.
Et Mandatum est Decano & Capitulo Ecclesiae praedictae, quòd eidem Cardinali Stallum in Choro & Locum in Capitulo, ratione Archidiaconatûs praedicti, prout moris est, assignent.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Aug. 4. Restitution of the temporalities to William bp. of Lincoln, translated from London on the death of Richard the late bp. Westm.
O. x. 495. H. iv. p. iv. 174.
De Temporalibus liberandis Lincoln.
An. 9. H. 6. Pat. 9. H. 6. p. 2. m. 10.
Rex Escaetori suo in Comitatu Lincolniae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Venerabilem Patrem, Willielmum nuper Londoniae Episcopum, a Vinculo, quo eidem Ecclesiae tenebatur, absolverit, & ipsum ad Ecclesiam Lincolniensem, vacantem per Mortem Richardi, nuper Episcopi ejusdem Loci Lincolniae, Transtulerit, ipsúmque in Episcopum dictae Ecclesiae Lincolniensi Praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus omnibus & singulis verbis, in dictis Literis Bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae Praejudicialibus, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit,
Volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Episcopi, Nobis pro Temporalibus dictae Ecclesiae Lincolniensis debitam, & Temporalia illa, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Episcopo Lincolniensi Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium, quarto die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Oxon.
Escaetori Regis in Com. Bed. & Buk.
Escaetori Regis in Com. Norht.
Escaetori Regis in Com. Cantebr. & Hunt.
Escaetori Regis in Com. Hertf.
Escaetori Regis in Com. Notyngh.
Escaetori Regis in Com. Rotel.
Escaetori Regis in Com. Leyc.
Majori Civitatis Regis Lincolniae & Escaetori suo in eadem Civitate.
Dilecto Regis
, Nicholao Wotton Majori Civitatis suae Londoniae & Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Aug. 4. Restitution of the temporalities to Robert bp. of London, late archdeacon of Northampton. Westm.
O. x. 495. H. iv. p. iv. 174.
De Restitutione Temporalium London.
An. 9. H. 6. Ibid. m. 8.
Rex Escaetori suo in Comitatibus Essexiae & Hertfordiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesiâ Londoniensi, per Translationem, Venerabilis Patris, Willielmi, nuper Episcopi ejusdem, ad Ecclesiam Lincolniensem, adtunc vacantem, eidem Ecclesiae Londoniensi, de Persona, dilecti nobis, Roberti, Electi Londoniensis, nuper Archidiaconi Norhamptoniae, in praedicta Ecclesia Lincolniensi, in Theologia Magistri, providerit, ipsumque in Episcopum dicti Loci Londoniae praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus Londoniensis omnibus & singulis verbis, in dictis Literis Bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae Praejudicialibus, coram Nobis palàm & expressè, per sufficientem Procuratorem suum, in hac parte legitimè constitutum, Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter, per dictum Procuratorem, se Submisit, sicut per Instrumentum Publicum, super hoc confectum, plenè liquet,
Volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Et quia Fidelitatem ipsius Episcopi Londoniensis, in Curia Romana circa Negotia nostra jam existentis, nobis pro Temporalibus dictae Ecclesiae Londoniensis debitam, usque ad proximum Adventum suum penes Praesentiam nostram Respectuavimus, & Temoralia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem,
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Episcopo Londoniensi Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, si- ne dilatione, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium, quarto die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eâdem Datâ; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Midd.
Escaetori Regis in Com. Surr. & Sussex.
Dilecto sibi
Nicholao Wotton Majori Civitatis suae Londoniae & Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Aug. 5. The mayor and sheriff of Bristol, and Robert Russell, are ordered to arrest all rebellious Friars Minors attending the approaching chapter general. Westm.
O. x. 496. H. iv. p. iv. 174.
De Fratribus Rebellantibus Arestandis.
An. 9. H. 6. Pat. 9. H. 6. p. 1. m. 12. dor.
Rex Majori & Vicecomiti Villae suae Bristolliae, ac, dilecto sibi, Roberto Russell de Bristoll, Salutem.
Quia nonnulli Fratres, de Ordine Fratrum Minorum, in Ordine illo Professi, rejecto Fraeno Obedientiae suae, Salutis suae immemores, de Locis ad Loca, contra Votum, Professionem, & Obedientiam suam, temerè Vagantur & Discurrunt, & quamplura Inhonesta, & Ordini illi contraria, ac Lites & Contentiones inter Fratres ejusdem Ordinis commovent, in Animae suae grave Periculum, ac Ordinis praedicti Scandalum manifestum, necnon Religionis dicti Ordinis Subversionem verisimilem, nisi Remedium in hac parte per nos citiùs apponatur,
Sicut per Certificationem Fratris Hugonis, David, & Fratris Johannis Wynchelse, Fratrum Ordinis praedicti, Sacrae Theologiae Doctorum, Vicariorum Generalis Ministri ejusdem Ordinis, per eundem Generalem Ministrum infra Regnum nostrum Angliae conjunctim & divisim constitutorum, Nobis in Cancellariam nostram missam, plenè liquet,
Nos, eorum Insolentiis in hac parte resistere, & eos, juxta Ordinis sui Regulam, gubernari volentes & pertractari,
Ac de Fidelitatibus & Circumspectionibus vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus vos, conjunctim, & divisim, ad omnes & singulos Fratres Ordinis praedicti, ad Generale Capitulum ejusdem Ordinis, infra Villam praedictam, in proximo Celebrandum, venientes, & eisdem Vicariis Rebellantes & Inobedientes, ad insinuationem & intimationem eorumdem Vicariorum, seu alterius eorum, aut Attornatorum seu Deputatorum suorum, vobis faciendas, Arestandum & Capiendum, & eos statim, cùm sic Capti fuerint & Arestati, eisdem Vicariis, seu eorum alteri, aut eorum Attornatis seu Deputatis, juxta Ordinis sui Regulam Castigandos, Liberandum:
Et ideò Vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea, de tempore in tempus, faciatis & exequamini in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, & aliis Fidelibus nostris, infra Libertates & extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quod vobis, in executione Praemissorum, intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium, quinto die Augusti.
Letters of safe conduct for the Scotch ambassadors, William Forest, the Q.'s physician, the servants of Andrew Keth, and four other hostages, the Castilian ambassadors, the servants of the duke and bastard of Orleans, and for the lord of Touteville. Various dates.
O.x. 496. H. iv. p. iv. 174.
Literas de salvo Conductu habent subscripti, de Datis subscriptis; videlicet,
An. 9. H. 6. Scot. 9. H. 6. m. 12.
Ambassiatores Regis Scotiae,
Magister Williemus Forest,
Medicus Reginae
cum Octo Personis in Comitiva sua.
Januarii 16.
Mar. 15.
Servientes Obsidum; videlicet,
Andreae Keth,
Davidis Steward
Magistri de Athol.
Nov. 8.
Apr. 21.
Julii 12.
Julii 12.
Febr. 10.
m. 15.Franc. 9.
H. 6. m. 20.
m. 9.
m. 8.
m. 3.
m. 2.
m. 4.
m. 19.
Ibid.
Servientes Obsidum; videlicet,
Roberti Styward.
Thomae Hay.
Davidis Styward
.
Febr. 10.
Julii 9.
Apr. 21.
Julii 12.
Julii 12.
Ambassiatores Regis Castellae.
Oct. 18.
Nov. 20.
25.
Servientes
Ducis Aurelianensis.
Bastardi d'Orleans
.
Nov. 28.
Mar. 5.
Julii 1.
2.
Ut supra.
Dominus de Touteville.
Nov. 28.
Nov. 5.
Nov. 6. Discussion in the K.'s council concerning the petition of the K.'s attorney, that the cardinal [of England] shall be deprived of the see of Winchester, in consequence of his being a cardinal.
O. x. 497. H. iv. p. iv. 174.
De non Tenendo simul Cardinalatum & Episcopatum Winton.
An. 10. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatr. F. 4.
Sexto Die Novembris, Anno Decimo,
Ad Requisitionem, factam per Servientem Regis & Attornatum, contra Dominum Cardinalem, Allegando pro Rege praecedentia; videlicet,
Quòd, ubi Simon Langham, & Kylwardby, ac alii, quondam Archiepiscopi Cantuarienses, postquam per Sedem Apostolicam Creati fuerunt in Cardinales, amiserunt Archiepiscopatum Cantuariensem,
Undè petierunt quòd Dominus Cardinalis Tituli Sancti Eusebii, qui per nuper Dominum Martinum Papam Creatus fuit in Cardinalem, amittat Episcopatum Wyntoniae, unà cum Fructibus interim receptis,
Ac posteà petitum erat ab Episcopo Wygorniensi, per Dominum Gloucestriae, in Fide & Ligeantia quibus tenetur Regi, de dicendo Veritatem & Scire suum, an dictus Cardinalis acquisivit in Curia Exemptionem pro se, Civitate, & Dioecese suis a Jurisdictione Archiepiscopi Cantuariensis, an non?
Qui, post diversas Excusationes & Recusationes de dicendo in hac Materia, tandem dixit, quòd nuper Episcopus Lychfeldensis asseruit sibi quòd ipse Prosecutus est dictam Exemptionem in Curia, & Solvit pro eadem, & dictus Cardinalis resolvit sibi:
Posteà, super dictis Duabus Materiis, Domini, ibidem praesentes, singillatim, per Cancellarium, de dicendo Videre eorum pro Rege & Advisamentum, interrogati; dixerunt omnes, post varias Excusationes & Sentire eorum diversimodè, conclusionaliter quòd ipsi semper vellent Comodum & Honorem Regis, ac quòd Leges Regni observarentur; verumtamen, attentis multiplicibus Servitiis per dictum Cardinalem Regi impensis, & quòd Regi sic attinet Consanguinitate ut est notum, & aliis diversis in Materia considerandis, affectarent quòd, partibus priùs legitimè vocatis, fieret id quod de Jure fuerit faciendum, & non aliter, & quòd Recorda antiqua scrutentur & videantur, ac quòd Justiciarii & alii dicant Sentire suum in hac Materia, & se ad hoc subscribant.
Praesentibus Dominis,
Glouc.
Cantuar.
Eborum
Canc.
Norff.
Dunolmen.
Exon.
Elien.
Lych.
Roffen.
London.
Bathon.
Lincoln.
Cicestren.
Carleolen.
Hunt.
Suff
.
Et Oxon.
Comitibus.
Ponynges,
Scrop
,
Et Hungerford.
Ac Westm.
Et Glaston,
Abbatibus.
Carliolensis differebat in Responso suo a caeteris, & tenuit quòd, ante Adventum Cardinalis, nichil, secundùm Videre suum, fieret in Materia, propter Causas per eum allegatas.
Dec. 4. Licence to the mayor, burgesses, and commonalty of Bayonne to coin money. Westm.
O. x. 498. H. iv. p. iv. 175.
Pro Majore, Burgensibus, & Communitate Civitatis Baionae, de Moneta cudenda.
An. 10. H. 6. Vasc. 10. H. 6. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Monstraverunt Nobis & Concilio nostro, dilecti Ligei & Subditi nostri, Major, Burgenses, & Communitas Civitatis nostrae Baionae, qualiter Indigentia grandis & Monetae nostrae carentia non modica habetur in eadem, eo quòd, occasione Guerrae, nulla Plata sive Massa Argenti ad Cunagium nostrum Burdegaliae, ibidem Cudenda, cariari potest,
Per quod Moneta de diversis Regnis & Patriis (videlicet) de Regnis Castellae, Portugaliae, Aragoniae, & Navarrae, & de pluribus aliis Regnis, currit communiter ibidem, in Nostri ac Subditorum nostrorum praedictorum Dampnum non modicum & Gravamen,
Undè Nobis humillimè supplicârunt sibi de Remedio congruo in hac parte providere,
Nos, Praemissa considerantes, de Avisamento & Assensu Concilii nostri praedicti, Concessimus, dilectis Nobis, Inhabitantibus praedictam Civitatem nostram Baionae, quod de caetero, quamdiu Nobis placuerit, Moneta Auri & Argenti infra Castrum nostrum ibidem talis fiat, & de hujusmodi Alaia & Pondere, qualis infra Castrum nostrum Burdegaliae facta existit; dumtamen id sine Praejudicio nostri & aliorum fieri possit,
Et quòd ipse, qui Magister Monetae in Civitate nostra Burdegaliae existit, sit Magister Monetae nostrae in dicta Civitate Baionae,
Et quòd iidem Inhabitantes in dicta Civitate nostra Baionae, tempore praedicto durante, habeant & percipiant omnia Exitus, Proficua, & Commoditates de Monetâ, in dicta Civitate Baionae faciendâ, provenientia, ad ea, meliori modo quo sciverint, pro Defensione & salvâ Custodiâ praedictae Civitatis nostrae Baionae exponenda & applicanda;
Proviso semper quòd praedicti, Major, Burgenses, & Communitas, omnimoda Onera, quae Nos, pro Facturâ Monetae praedictae, solvere & supportare oporteret, de Bonis suis propriis solvant & supportent,
Ac quòd ipsi, de ipsorum Custubus & Expensis, Faciant & de novo Aedificent, infra Praecinctum Castri nostri Baionae, Domos ac omnia alia, pro Factura Monetae praedictae ibidem necessaria,
Ac etiam quòd praedicti, Major, Burgenses, & Communitas, per suum sufficientem Procuratorem, de omni eo, quod, virtute praesentis Concessionis nostrae, de Exitibus, Proficuis, & Commoditatibus praedictis levabunt & colligent, ac etiam de omni eo, quod de eisdem Exitibus, Proficuis, & Commoditatibus, super Fortificationem ejusdem Civitatis nostrae, exponi & applicari faciant, debitum & legalem Compotum, ad Scaccarium nostrum Burdegaliae, reddent quotiens & quando ad hoc, ex parte nostra, debitè fuerint requisiti.
In cujus &c.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium, Quarto Die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 4. Grant to the city of Bayonne of wrecks of the sea from Bayonne to Fuentarabia. Westm.
O. x. 498. H iv. p. iv. 175.
Pro dictis, Majore, & Burgensibus, super Wrecco Maris.
An. 10. H. 6. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Monstraverunt Nobis & Concilio nostro, dilecti Subditi nostri, Major, Burgenses, & Communes Civitatis nostrae Baionae, qualiter diversae Personae,
Jus in Wrecco Maris de la Bukkawe de Baiona usque Fount Rabie, quae est de Frontera Ispanniae, & Nobis ut Duci Acquitanniae pertinens, habere praetendentes,
Wreccum illud, quamvis nullum Jus in eodem habeant, percipiunt, & de facto ad proprios Usus convertunt,
Et, sub umbra Wrecci, quod eis, ut praedictum est, asserunt pertinere, Bona fidelium Subditorum nostrorum, & aliorum Mercatorum, ad dictam Villam venientium, vel extra eandem exeuntium, & supra Mare fortunatorum, quamvis eadem Bona ut Wreccum minimè reputari deberent, saepè capiunt in nostri Praejudicium & Nocumentum non modica, ac dictorum Subditorum nostrorum, & Mercatorum, ac Marina- riorum, ad Costeras praedictas confluentium, destructionem ut dicitur,
Unde iidem Ligei nostri nobis humiliter supplicârunt sibi Cognitionem & Jurisdictionem Wrecci praedicti committere, & ulteriùs eis Proficua, de eodem Provenientia, ad ea super Fortificatione ejusdem Civitatis nostrae Baionae applicanda, concedere velimus,
Nos, Supplicationi praedictae favorabiliter inclinati, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus eisdem Subditis nostris, quamdiu nobis placuerit, omne id, quod de praedicto Wrecco levatum erit & collectum, super Costeras praedictas, de Bukkawe usque ad Fount Rabye, in praedicta Frontera Ispanniae emergente, ad illud circa Fortificationem dictae Civitatis nostrae exponendum & applicandum,
Salvo semper cuilibet fidelium Subditorum nostrorum Jure suo seu Titulo, quod vel quem, per Haereditatem, seu Concessionem alicujus Inclitorum Progenitorum nostrorum, seu Praedecessorum, Regum Angliae & Ducum Acquitanniae, in Wrecco praedicto habet,
Et qui in hoc casu aliquem Titulum seu Jus praetendere volunt, Senescallus noster Acquitanniae Rectum & Justitiam illis administrabit;
Proviso semper quòd iidem Subditi nostri de dictâ Civitate nostra Baionae, de omni eo, quod ipsi, virtute praesentis Cencessionis nostrae, de praedicto Wrecco recipient, ac de eo, quod de praedicta Receptione seu Fortificatione ejusdem Civitatis nostrae exponere faciant, per sufficientem Procuratorem suum, bonos & fideles Compotos, ad Scaccarium nostrum Burdegaliae, reddent quando & quotiens ad hoc, ex parte nostrâ, debitè fuerint requisiti.
In cujus &c.
Teste praefato Custode apud Westm. Quarto Die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.