Rymer's Foedera with Syllabus
January-June 1432

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

499-514

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1432', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 499-514. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115319 Date accessed: 16 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

January–June 1432

Syllabus EntryFoedera Text
1432. Feb. 16. Power for the bp. of Dax, sir Thomas Burton, mayor of Bayonne, and the dean of S. Severin, without the walls of Bourdeaux, to treat with Alfonso K. of Aragon, and John and Blanche, K. and Q. of Navarre. Westm.
O. x. 499. H. iv. p. iv. 175.
De Tractando cum Regibus Aragonum & Navarrae.
An. 10. H. 6. Ibid. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Discretione & Industriâ, Venerabilis in Christo Patris, Episcopi Aquensis, ac, dilectorum & fidelium nostrorum, Thomae Burton Militis Majoris Villae nostrae Baionae, & Decani Sancti Siverini extra Muros Civitatis Burdegaliae Legum Doctoris, plenariè confidentes,
Eosdem, Venerabilem Patrem Thomam, & Decanum, ac Duos eorumdem, Fecimus, Constituimus, Creavimus, seu etiam Ordinavimus nostros veros, certos, legittimos, sufficientes, & indubitatos Procuratores, Actores, Negotiorum Gestores, ac etiam Nuncios & Commissarios nostros speciales; videlicet,
Ad Tractandum, Ordinandum, Disponendum, Ineundum, Faciendum, Contrahendum, & Concludendum, perpetuò vel ad tempus, nostro Nomine, & pro Nobis, Regnis nostris Franciae & Angliae, & Dominiis nostris, ac pro Nobis, & Successoribus nostris, ac pro nostris Vassallis & Subditis,
Cum, Serenissimis Principibus, Fratribus ac Consanguineis nostris praecarissimis,
Alfonso, Dei Gratiâ, Aragonum, Siciliae, Valenciae, &c. Rege,
Johanne
, eadem Gratiâ, Rege Navarrae, Infante Aragonum & Siciliae, &c.
Et Dominâ Blanchiâ, dictâ Gratiâ, Reginâ, Haerede & Proprietariâ dicti Regni Navarrae &c.
Simul, seu separatim, pro ipsis, eorumque Regnis, & Dominiis, Haeredibus, & Successoribus suis, ac eorum Subditis & Vassallis,
Necnon cum eorum, seu alterius eorumdem Regum, & etiam Reginae, Procuratore, seu Procuratoribus, Nunciisque specialibus, ab eis conjunctim vel divisim habentibus ad Infrascripta plenam & sufficientem Potestatem,
Quoscumque Tractatus, Confoederationes, Pacta, Conventiones, Alligantias, Amicitias, Pactiones, Promissiones, Foedera, & Ligamina quaecumque, Et omnia alia & singula, quae in Praemissis & circa Praemissa necessaria fuerint seu etiam oportuna, prout ipsis Procuratoribus, sive Commissariis, aut ipsorum Duobus (quorum praedictum Thomam Burton unum esse volumus) visum fueerit expedire;
Damus insuper & Concedimus dictis Procuratoribus & Commissariis nostris, & eorum Duobus, ut praedicitur, plenam & liberam Potestatem & speciale Mandatum Praemissa omnia & singula, cum Dependentibus ex eis, Emergentibus, Incidentibus, & Connexis, Faciendi, Firmandi, Roborandi, ac etiam Vallandi per Juramentum, vel Juramenta, aut a- liàs qualitercumque, prout praedictis Procuratoribus sive Commissariis nostris, aut ipsorum Duobus praedictis, visum fuerit expedire;
Quae omnia & singula supradicta, per praefatos Procuratores seu Commissarios nostros, aut Duos eorumdem praedictos, Tractata vel Tractanda, Firmata vel Firmanda, Roborata vel Roboranda, Vallata vel Vallanda, seu aliàs Facienda, in Praemissis, & circa ea & eorum quodlibet, Promittimus, in Verbo Regio, Ratum, Gratum, & Firmum nos perpetuò habituros, ac etiam inviolabiliter observare.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Decimo sexto Die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 18. Letters of attorney for Henry Beuford, bp. of Winchester, cardinal of England, in the names of Nicholas Ratford, William Tresham, and two others. Westm.
O. x. 500. H. iv. p. iv. 176.
De Generali Attornatu pro Cardinali Angliae.
An. 10. H. 6. Franc. 10. H. 6. m. 14.
Henricus Beuford Episcopus Wyntoniensis, de Wyntonia, in Comitatu Suthamptoniae, Cardinalis Angliae vulgariter nuncupatus, qui in partibus Transmarinis moratur, habet Literas Regis de Generali Attornatu, sub Nominibus Nicholai Ratford & Willielmi Tresham, sub alternatione, ad Lucrandum, &c. in omnibus Placitis & Querelis tàm per Brevia Regis de Praemunire facias, quàm in omnibus aliis Placitis &c. in quibuscumque Curiis Angliae, per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Decimo octavo Die Februarii.
Johannes Archiepiscopus Eborum Cancellarius Angliae recepit Attornamentum usque Adventum ipsius Constituentis in Angliam.
Idem Episcopus Wyntoniae, sub Nominibus Thomae Rolf Servientis ad Legem & Johannis Ashe.
Teste ut supra.
Praedictus Archiepiscopus recepit Attorneamentum &c. ut supra.
Feb. 22. Warrant for payments to the bp. of Rochester, sir Henry Bromflete, and Thomas Bekyngton, ambassadors to the Dauphin. Westm.
O.x. 500. H. iv. p. iv. 176.
De Tractando cum Adversario Franciae.
An. 10. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatra. F. 4.
Vicesimo Secundo Die Februarii, Anno decimo, apud Westmonasterium, Concessum est per Dominos de Concilio Regis, quòd Custos Privati Sigilli faciat seperalia Warranta Thesaurario & Camerariis de Scaccario Regis, de solvendo Episcopo Roffensi, Henrico Bromflete Militi Baneretto, Magistro Thomae Bekyngton Legum Doctori,
Qui, in Ambassiata Regis, versus partes Franciae, pro Tractatu Pacis vel Treugarum inter Regem & Adversarium suum Dalphinum, profecturi sunt,
Pro quolibet Die, ab ipsorum Recessu a Villa Londoniae, pro hac causa, usque ad ipsorum Reditum; videlicet,
Dicto Episcopo v. Marcas,
Dicto Henrico xl s
.
Ac dicto Magistro Thomae, xxs. per Diem,
Habendas, ex causa praedicta, per viam Praestiti.
Item, fiant consimiles Literae, mutatis mutandis, dictis Thesaurario & Camerariis, de solvendo pro Eskippamento & Reskippamento dictarum Personarum, ex causa supradicta.
Feb. 25. Memorandum of the transfer of the K.'s seals (one of gold, the other of silver,) from John abp. of York, then chancellor, to John bp. of Bath, who took the accustomed oath. Westm.
O. x. 500. H. iv. p. iv. 176.
De Sigillis Regis liberandis.
An. 10. H. 6. Claus. 10. H. 6. m. 8. dors.
Memorandum quòd,
Die Sancti Mathiae Apostoli (videlicet) Vicesimo Quinto die Februarii, Anno Regni Regis
Henrici, Sexti post Conquestum, Decimo, circa Horam Quartam post Nonam ejusdem Diei,
Johannes, Archiepiscopus Eborum, Angliae Primas, tùm Cancellarius Angliae, Duo Magna Sigilla ipsius Domini Regis (videlicet, unum de Auro, & aliud de Argento) in Duabus Bagis de albo Corio, Sigillo ejusdem Archiepiscopi Signatis, inclusa, praefato Domino Regi, in Ca- mera sua vocata le Counseil Chambre del Parlement, prope magnam Cameram Parliamenti, apud Westmonasterium,
In Praesentia
,
Humfridi Ducis Gloucestriae,
Henrici Archiepiscopi Cantuariensis,
Johannis Bathoniensis,
Philippi Eliensis,
Willielmi Lincolniensis,
Willielmi Norwicensis,
Et Willielmi Roffensis,
Episcoporum;
Johannis Ducis Norffolciae,
Johannis Huntyngdoniae,
Ricardi Warrwicae,
Et Willielmi Suffolciae,
Comitum;
Necnon
Johannis Tiptost Senescalli Hospitii Domini Regis,
Johannis le Scrop,
Et Walteri Hungerford,
Militum,
Ac aliorum ibidem existentium,
Liberavit:
Qui quidem
Dux Gloucestriae eadem Sigilla Regia penes se incontinenti cepit, & secum deferri fecit, & ea usque Diem Martis tunc proximò sequentem custodivit:
Quo Die, circa Horam Quartam post Nonam, idem
Dux Gloucestriae praefato Domino Regi Sigilla sua praedicta, in Bagis praedictis, ut praemittitur, signatis, in quadam Camera, juxta Cameram Regiam, in interiori Palatio apud Westmonasterium,
In praesentia, praedictorum
Archiepiscoporum, Ducum, Comitum, & Militum, ac Johannis Franc Clerici Custodis Rotulorum Cancellariae ejusdem Domini Regis, & Nicholai Wymbysh Clerici ejusdem Domini Regis de Cancellaria praedicta, & diversorum aliorum adtunc ibidem existentium,
Manibus suis propriis Praesentavit:
Ac
idem Dominus Rex, Sigillis praedictis per ipsum receptis, Sigilla illa incontinenti (capto prius a praefato Episcopo Bathoniensi Sacramento suo modo consueto) eidem Episcopo Bathoniensi, in Praesentia praedictorum Archiepiscoporum, Ducum, Comitum, Militum, Custodis Rotulorum, & Nicholai, ac quamplurium aliorum ibidem tunc existentium, Liberavit:
Idemque
Episcopus Bathoniensis, receptis Sigillis Regiis praedictis, Sigilla illa usque Hospitium suum, in Parochia Sancti Clementis Dacorum, extra Barram Novi Templi Londoniae, secum deferri fecit:
Ac, Die Mercurii tunc proximò sequente, dictum Sigillum de Argento usque Westmonasterium secum deferri, & illud a Baga, qua includebatur, sumi & extrahi fecit, & ibidem Literas Domini Regis Patentes, praefato
Johanni le Scrop de Officio Thesaurarii Scaccarii Regis confectas, ac quoddam Breve, Baronibus de Scaccario praedicto directum, in praesentia Willielmi Preswyk, Nicholai Wymbysh, & Johannis Stopyngdon, Clericorum Cancellariae praedictae, ac aliorum, sigillavit.
Feb. 28. Commission to abbots Guillerm de Claravilla and John de Theoloco, to visit and reform the Cistercian monasteries in England, Wales, and Ireland. Westm.
O. x. 501. H. iv. p. iv. 176.
De Monasteriis Visitandis & Reformandis.
An. 10. H. 6. Pat. 10. H. 6. p. 1. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Visâ per nostrum Magnum Concilium & diligenter examinatâ certâ Commissione,
Nobis per, Venerabiles Abbates, Guillermum de Claravelle, & Johannem de Theoloco, Cisterciensis Ordinis, porrectâ,
Super Visitatione & Reformatione ejusdem Ordinis, necnon Correctione, Institutione, Destitutione, & ad honestum Vivendi Statum Reductione Personarum Regularium ipsius in Regno nostro Angliae, nostrisque Hiberniae & Walliae Patriis,
Nosque,
Considerantes, per hujusmodi Ordinis Reformationem, Animarum Salutem proventuram esse, & dictis Regno nostro & Patriis cessurum decorem,
Ex Advisamento & Consensu dicti nostri Magni Concilii, ad Supplicationem supradictorum Abbatum, per Praesentes, ipsis Abbatibus Concedimus Licentiam, nostrum Beneplacitum, & Mandatum, ut, secundum Deum & Ordinem, omnia Monasteria & Loca Conventualia, ejusdem Cisterciensis Ordinis, in praefato Regno nostro Angliae, ac Patriis nostris Walliae & Hiberniae, Visitent & Reforment,
Omnesque Personas Regulares ipsius Ordinis Corrigendas corrigant, Instituendas Instituant, & Destituendas Destituant, juxta sui Ordinis Instituta,
De Prosecutione aut Levatione certorum Reddituum, ut asserebant, suo Ordini in Scardebourg & alibi in Reg- no nostro Angliae pertinentium, Supersederi Volumus, ipsósque Redditus adhuc manere in suspenso;
Et, ut Major praefatis Abbatibus Obedientia exhibeatur, omnibus Subditis nostris & Officiariis Damus firmiter in Mandatis, nè praefatos Abbates in dicta nostra Concessione quovis modo impediant, quinymmô, in Subsidium Juris & favorem Religionis, si opus sit & requirantur, eisdem praestent Auxilium, Consilium, & Favorem:
Damus etiam eisdem Abbatibus Licentiam de Regno nostro ad Regnum Scotiae Transeundi; in praedictis Jure nostro Regio semper salvo:
Damus insuper universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, ac aliis Fidelibus, & Subditis nostris, infra Libertates, & extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd praefatis Abbatibus, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes prout decet.
In cujus &c. per Biennium duraturas,
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 1. Warrant for the repayment of loans from the cardinal of England, amounting to 1,223l. 6s. 8d. Westm.
O. x. 502. H. iv. p. iv. 176.
De Solutionibus pro Cardinali.
An. 10. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatr. F. 4.
Primo Die Martii, Anno Decimo, apud Westmonasterium, Concessum est, quòd fiant Literae, sub Privato Sigillo, Thesaurario & Camerariis de Scaccario Domini Regis, de Solvendo Domino Cardinali Angliae, pro Denariis ab eo Mutuatis, M. iv xxiijl. vis. viiid.
Item, eodem Die, Concessum est, quòd fiant Literae, sub Privato Sigillo, dictis Thesaurario & Camerariis, de Solvendo Domino Cardinali Angliae, pro Denariis ab eo Mutuatis, Cxl l.
March 1. Warrant for the repayment of 593l. 6s. 8d., lent by the cardinal of England on the security of the sword of Spain and other jewels. Westm.
O. x. 502. H. iv. p. iv. 176.
Super Vadiatione Gladii Hispaniae.
An. 10. H. 6. Ibid.
Primo die Martii, Anno Decimo
, apud Westmonasterium, Concessum est, quòd fiant Literae, sub Privato Sigillo, Thesaurario & Camerariis de Scaccario Regis, de Solvendo Domino Cardinali Angliae vC. ivxx. xiiil. vis. viiid.
Quam Summam dictus Dominus Cardinalis nuper Deliberavit Johanni Tirel Militi, Thesaurario Guerrarum Regis in Francia, ad Usum Regis super Vadiatione Gladii Hispanniae Regis, & aliorum Jocalium Regis, recipienti penes se dictum Gladium & alia Jocalia ad Usum Regis.
March 1. Appointment of William Philip as chamberlain, vice lord Cromwell; of Robert Babthorp, as steward of the household, vice lord Tiptot; of Richard Praty as dean of the chapel, vice Robert Gilbert; of Robert Felton as almoner, vice John Delabere; and the release of William Hayton from the secretaryship to the K. Westm.
O. x. 502. H. iv. p. iv. 177.
De Officiariis exoneratis, & novis in eorum Locis Institutis.
An. 10. H. 6. Ibid.
Primo die Martii, Anno Decimo
, apud Westmonasterium, Concordatum & Appunctuatum fuit, quod Dominus de Cromwell exoneretur ab Officio Camerarii; & Loco suo ponatur Dominus Willielmus Philip in Officio Camerarii.
Item, quòd consimiliter fiat de Domino Tiptot quantum ad Officium Senescalli Hospitii; & quòd Loco suo ponanatur Dominus Robertus Balthorp.
Item, quòd consimiliter fiat de Magistro Roberto Gilbert quantum ad Officium Decani Capellae; & quòd Loco suo ponatur Magister Richardus Praty.
Item, quòd consimiliter fiat de Magistro Willielmo Hayton Secretario Regis; & quòd Signetum Regis Sigilletur in Bursa Signeto Domini Ducis Gloucestriae, & tradatur ad Custodiendum in Thesaurariam Regis ad Receptam Scaccarii.
Item, quòd consimiliter fiat de Johanne Delabere Eleemosinario Regis; & quod Loco suo ponatur Dominus Robertus Felton.
Et quòd fiant Literae, sub Privato Sigillo, tàm praedictis Personis, eis notificando eorum Exonerationem, ut in forma sequente continetur, quàm aliis, in eisdem Officiis Loco ipsorum instituendis, de veniendo ad Regem pro acceptando eorum Institutionem in Officiis praedictis, ut etiam in forma sequente continetur;
Praesentibus &c.
The K. orders [Babthorp] to attend on the duke of Gloucester, to take charge of the stewardship, and informs [Cromwell] that he is discharged from the office of chamberlain.
O. x. 503. H. iv. p. iv. 177.
De par le Roy.
Chier & foial,
Come Nous, en vostre Sceu & Discrecion pleinement confians, de l'avis & assent de nostre Consail, Vous eons Ordenez & Appointez d'estre nostre Seneschal deins nostre Hostiel,
Par quoy, de l'avis & assent susditz, Volons & Vous Mandons que, a toute bone haste que vous purrez, apres la Recepcion de ces Presentes, vous vous Hastiez devers nostre treschier Uncle le Duc de Gloucestre, pour prendre vestre Charge de l'Office susdit.
Don. &c.
Treschier & foial,
Savoir Vous faisons que de l'Office de nostre Chamberlein, que vous avez occupiez deins nostre Hostell, pour certaines Causes, Nous & nostre Consail especial Moevantz, de l'avis & assent de mesme nostre Consail, Vous avons Deschargiez, & ainsi vous Deschargeons par ces Presentes.
Don. &c.
March 1. Proclamation to be made by the sheriffs of Devon, Yorkshire, Cornwall, and 11 others, of the order of the K. of Denmark, appointing the staple for English merchants at Northbarne. Westm.
O. x. 503. H. iv. p. iv. 177.
Super Stapula Regis Daciae, de Proclamatione facienda.
An. 10. H. 6. Claus. 10. H. 6. m. 8. d.
Rex Vicecomiti Devoniae, Salutem.
Cùm Nos nuper, ex intimatione, carissimi Avunculi nostri, Regis Daciae, Norwegiae, & Sweciae, acceperimus qualiter idem Avunculus noster,
Considerans multiplicia & grandia Perditiones, Pericula, Dampna, & Dispendia, quae tàm sibi & suis, quàm aliis Forinsecis & Extraneis, ac etiam Amicis, & specialiter Subditis nostris de Regno nostro Angliae, ex Introitu, Ingressu, & Transitu Personarum hujusmodi Forinsecarum & Extranearum in Regnum suum Norwegiae, & alia Dominia, Districtus, Territoria, Jurisdictiones, & Loca sibi Subdita & Subjecta, praesertim in Insulas suas de Fymmark, & alibi, tàm in Personis, quàm in eorum Rebus & Bonis, nuper evenerunt,
Pro vitandis hujusmodi Perditionibus, Periculis, Dampnis, & Dispendiis, & nè similia (quod absit) evenirent in futurum,
Ordinavit & Statuit quòd Omnes & Singuli Extranei, tàm Anglici, quàm alii,
Ad & in Regnum suum Norwegiae, & alia Dominia, Districtus, Territoria, Jurisdictiones, Insulas, & Loca praedicta (causâ optinendi vel habendi Pisces, aut alia quaecumque Mercandisas sive Bona) Navigio applicare & accedere volentes.
Applicent & veniant ad Villam suam de Northbarne, ubi dictus Avunculus noster Stapulam suam, pro Concursu Extraneorum, & specialiter Anglicorum, ad Exercitium hujusmodi Mercandisarum, Statuit specialiter & Stabilivit,
Concedendo dictis Anglicis quòd ipsi ibidem gauderent, in omnibus, & per omnia, eisdem Favoribus, Privilegiis, & Praerogativis, quibus gaudebant ipsi de Hansa,
Et Nos igitur,
Volentes Dilectionem, Affinitatem, & Amicitias, quae inter praefatum Avunculum nostrum, inclitaeque memoriae, Nobiles Progenitores suos, Regna, Terras, Dominia, Districtus, Territoria, Jurisdictiones, & Loca sua praedicta, ac Nos, &, inclitae recordationis, Nobiles Progenitores nostros, Vassallos, Subditos, Regna, Terras, & Dominia nostra, abolim, & longissimis retro Temporibus, coaluerunt, firmiter observari,
Nec aliquid per Nos (quod absit) aut Nostros attemptari vel fieri, per quod hujusmodi Amicitiis praejudicium aliquod irrogari posset vel inferri, aut Inimicitiae, Dissensiones, vel Debatae generari,
De avisamento Dominorum Spiritualium & Temporalium, & Communitatum Regni nostri Angliae, in Parliamento nostro, apud Westmonasterium, Anno Regni nostri Octavo, tento, congregatorum,
Statuerimus, Prohibendo, nè quis Ligeorum seu Subditorum nostrorum de Regno nostro Angliae, propriae Temeritatis ausu, contra Ordinationem, Pro- hibitionem, & Interdictum Avunculi nostri, superiùs memorati, & in Contemptum eorumdem, Regna, Terras, Dominia, Districtus, Territoria, Jurisdictiones, & Loca dicti Avunculi nostri Ingredi seu Intrare praesumat, sub Poena Forisfacturae Omnium Bonorum suorum mobilium & Imprisonamenti Personae suae ad Voluntatem nostram, prout in Statuto nostro praedicto pleniùs continetur,
Tibi Praecipimus, districtiùs quo possumus, firmiter Injungentes, quòd in singulis Portubus & Locis, infra Ballivam tuam, ubi magis expediens videris & necesse, publicè, ex parte nostra, Proclamari facias,
Nè quis Ligeorum seu Subditorum nostrorum praedictorum dicta Regna, Terras, Dominia, Districtus, Territoria, Jurisdictiones, & Loca dicti Avunculi nostri Ingredi seu Intrare praesumat, contra formam Statuti praedicti, sub Poenâ in eodem Statuto contentâ.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Martii.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecomiti Eborum.
Vicecomiti Cornubiae.
Vicecomiti Northumbr.
Vicecomiti Norff. & Suff.
Vicecomiti Lincoln.
Vicecomiti Sutht.
Vicecomiti Somers. & Dors.
Vicecomiti Villae Novi Castri super Tynam.
Vicecomiti Villae Bristoll.
Vicecomitibus London.
Vicecomiti Kantiae.
Vicecomiti Essex.
Vicecomiti Surr. & Suss
.
May 2. Licence to Peter July to convey 24 pilgrims to S. James of Galicia in Spain. Westm.
O. x. 504. H. iv. p. iv. 177.
De Licentia Traducendi Peregrinos.
An. 10. H. 6. Franc. 10. H. 6. m. 11.
Rex Universis & Singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Supplicavit nobis Petrus July, Magister cujusdam navis vocatae la Trinite de Falmouthe, unde Henricus Tremayn est Possessor, ut ei Licentiam concedere Velimus quòd ipse Navem praedictam, cum Viginti & Quatu or Peregrinis, versus Sanctum Jacobum Galiciae in Ispannia, ad Vota sua ibidem perficienda, Traducere possit licitè & impunè,
Nos (Supplicationi praedictae favorabiliter inclinati) Licentiam illam, Tenore Praesentium, duximus concedendam,
Et ideo Vobis Mandamus quòd ipsum Petrum Navem praedictam, cum Peregrinis praedictis, versus partes praedictas, liberè & absque impedimento aliquo, Traducere permittatis; aliquibus Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus:
Dumtamen Peregrini illi de Amicitia & Obedientia nostris existant, ac fideles Ligei nostri permaneant,
Et quòd Aurum vel Argentum, in Massa vel Moneta, colore praesentis Licentiae nostrae, non Traducant seu Traduci faciant,
Nec quicquam, quod in Nostri seu Populi nostri praejudicium cedere valeat, non attemptent, seu attemptari faciant quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Secundo die Maii.
May 7. Warrant to John Colepeper and Robert Passemer, sergeant-at-arms, to arrest Thomas Northfelde, a preaching friar, at Worcester, and to seize his magical books. Westm.
O. x. 504. H. iv. p. iv. 177.
De Sortilego Arestando.
An. 10. H. 6. Pat. 10. H. 6. p. 2. m. 13. dor.
Rex, dilecto & fideli suo, Johanni Colepeper, ac, dilecto sibi, Roberto Passemer Servienti suo ad Arma, Salutem. Sciatis quòd, quibusdam certis de Causis, coram Nobis & Concilio nostro propositis, Assignavimus vos, conjunctim, & divisim, ad Thomam Northfelde, Sacrae Paginae Professorem, Ordinis Praedicatorum, apud Civitatem Wygorniae commorantem, Capiendum Arestandum,
Necnon ad omnimodos Libros suos, tractantes materiam Sortilegae Pravitatis, seu quascumque alias Materias suspectas, Scrutandum, Capiendum, seu Arestandum,
Et ipsum Thomam, ac Libros suos taliter suspectos, salvò & securè coram Concilio nostro, omni celeritate possi- bili, Adducendum, ad Respondendum super hiis, quae sibi ex parte nostra obicientur tunc ibidem, & ad Faciendum ulteriùs & Recipiendum quod per nos & dictum Consilium nostrum consideratum fuerit in hac parte;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis, seu alteri vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, quotiens & quando per vos, seu alterum vestrûm, ex parte nostra, fuerint rationabiliter praemuniti.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Maii.
Per Concilium.
May 7. Grant to Lancastre king-of-arms of 20 marks a year; to Windsor herald of 10l. a year; and to Libard herald, of 2d. a day.
O. x. 505. H. iv. p. iv. 178.
Pro Rege Armorum & Heraldis.
An. 10. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatra F. 4.
Septimo Die Maii, Anno Decimo, Concordatum fuit, quòd, occasione notabilium Servitiorum, Regi, Patri, & Avo, suo per Lancastre Regem Armorum, & Wyndesore Heraldum, ac Libard Heraldum, impensorum, iidem percipiant Annuatim, ad Scaccarium Regis; videlicet,
Praedictus Lancastre xx Marcas per Annum,
Praedictus Wyndesore, x
l. per Annum, Et praedictus Libard, iid. per Diem;
Videlicet, ad Festa Sancti Michaelis & Paschae per aequales Portiones, quousque aliter pro eisdem per Regem ordinabitur.
May 9. Lord Walter Hungerford, constable of Windsor Castle, brought before the council at Westminster, Margery Jourdemayn, John Virley, clerk and friar John Asshewell, accused of sorcery, whom the council liberated on receipt of securities for their good behaviour.
O. x. 505. H. iv. p. iv. 178.
De Sortilegis Cancellario Deliberandis.
An. 10. H. 6. Ibid.
Nono Die Maii, Anno Decimo
, virtute Brevis Regii, Domino Waltero Hungerford, Constabulario Castri Regis de Wyndesore, directi, conduxit Margeriam Jourdemayn, Johannem Virley Clericum, & Fratrem Johannem Asshewell, Ordinis Sanctae Crucis Londoniae, nuper Custodiae suae pro Sorcerye in dicto Castro commissos, usque Concilium Regis apud Westmonasterinm, & ibidem, de Mandato Dominorum de Concilio, deliberavit dictam Margeriam, Johannem, & Fratrem Johannem Domino Cancellario, & Exoneratus est de caetero de eorum Custodia.
Eodem Die, Concordatum, & Concessum est, per Dominos de Concilio, quòd quandocumque dictus Johannes Verley, & Frater Jahannes Asshewell, invenerint sufficientem Securitatem, coram dicto Domino Cancellario, de caetero se benè gerendo, quòd ipse dimittat eos exoneratos de Prisona,
Et quòd, simili modo, dicta Margeria exoneretur de Prisona, sub Securitate Mariti sui in Cancellaria Regis facienda.
May 10. Appointment of two heralds to go to France from time to time to bring news.
O. x. 505. H. iv. p. iv. 178.
De Novis Reportandis.
An. 10. H. 6. Ibid.
Decimo Die Maii, Anno Decimo
, Concordatum fuit ibidem, quòd Duo Heraldi, vel Prosecutores Armorum, transeant, de tempore in tempus, in Franciam, pro Novis abinde reportandis; sic quod, uno ibidem existente, alius abhinc illuc revertetur.
May 12. Grant of an annuity of 20 marks to Lancastre king-of-arms. Westm.
O. x. 506. H. iv. p. iv. 178.
Pro Lancastre Rege Armorum.
An. 10. H. 6. Pat. 10. H. 6. p. 1. m 4.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, ac de avisamento & assensu Concilii nostri, & per considerationem boni & gratuiti Servitii, quod, dilectus nobis, Lancastre Rex Armorum, tàm carissimis Dominis Regibus, Avo & Patri nostris Defunctis, quàm Nobis, impendit, & Nobis impendet in futurum,
Concessimus eidem Lancastre Viginti Marcas per annum, percipiendas Annuatim ad Scaccarium nostrum, ad Festa Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Portiones, quousque aliter Proviserimus pro eodem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xij die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
[May 12.] Grant of 2d. a day to Libard herald.
O. x. 506. H. iv. p. iv. 178.
Pro Libard Haraldo.
An. 10. H. 6. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis &c. ut supra usque ibi, dilectus Nobis, & tunc sic, Libard Haraldus, tàm carissimis Dominis Regibus &c. ut supra usque ibi, Concessimus, & tunc sic, eidem Libard Duos Denarios per Diem, percipiendos Annuatim &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 12. Grant to Walter lord Hungerford, sir William Porter, sir Robert Babthorp, and John Leventhorp, executors of the late K., of 200l. from certain lands held by the abp. of Canterbury, for the performance of bequests to the clerks of the chapel. Westm.
O. x. 506. H. iv. p. iv. 178.
Super Testamento nuper Regis.
An. 10. H. 6. Pat. 10. H. 6. p. 2. m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm, inclitae recordationis, carissimus Dominus & Pater noster in Testamento suo, inter alia, Voluerit & Disposuerit quòd,
In Casu quo Executores ejusdem Testamenti, sive Ultimae Voluntatis suae, non valerent de Bonis mobilibus ejusdem Patris nostri dictam ultimam Voluntatem suam in omnibus perficere & adimplere,
Eo casu id, quod deesset, iidem Executores de Redditibus, Exitibus, & Proficuis, provenientibus de certis Castris, Dominiis, & Possessionibus,
Quae Venerabilis Pater Henricus Cantuariensis Archiepiscopus & alii habent & tenent, ex Concessione ejusdem Patris nostri, in diversis Comitatibus Regni nostri Angliae & Marchiis Walliae,
Per manus dicti Archiepiscopi & aliorum, Castra, Dominia, & Possessiones hujusmodi Tenentium,
Haberent & perciperent, quousque Residuum dicti Testamenti & ultimae Voluntatis hujusmodi perficeretur secundùm quod ex serie ejusdem Testamenti pleniùs apparet,
Ac jam, ex Conquestione Clericorum Capellae ipsius Patris nostri.
Quibus, ut affirmant, idem Pater noster Summam Ducentarum Librarum auri in dicto Testamento suo Legavit, inter eos aequis Portionibus dividendam, quas eis distribui voluit antequam separentur,
Intellexerimus quòd eisdem Conquerentibus de hujusmodi Summâ, ipsis Legatâ, nullatenus est Satisfactum neque Solutum, pro eo quòd, ut dicitur, praefata Bona mobilia dicti Patris nostri ad hoc se extendere seu sufficere nequeunt sive non valent,
Nos (hujusmodi ultimam Voluntatem dicti Patris nostri volentes perimpleri) de avisamento Concilii nostri, & assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium, ac Communitatis Regni nostri Angliae, in praesenti Parliamento nostro existentium, & auctoritate ejusdem, Volumus & Concedimus quòd Walterus Dominus Hungerford, Willielmus Porter, & Robertus Babthorp, Milites, & Johannes Leventhorp,
Executores dicti Testamenti sive ultimae Voluntatis ejusdem Patris nostri nominati, ac Administratores in eodem Testamento specialiter & nominatim constituti,
Habeant & percipiant praedictam Summam Ducentarum Librarum de Red- ditibus, Exitibus, & Proficuis, provenientibus de Castris, Dominiis, & Possessionibus praedictis,
Quae antedictus Venerabilis Pater Henricus Cantuariensis & alii sic, ut praefertur, tenent & habent, ex Concessione dicti Patris nostri,
Et hoc per manus eorumdem Archiepiscopi & aliorum, dicta Castra, Dominia, & Possessiones Tenentium,
Et quòd iidem Archiepiscopus & alii, hujusmodi Castra, Dominia, & Possessiones Tenentes, dictam Summam Ducentarum Librarum de Redditibus, Exitibus, & Proficuis, ex ipsis Castris, Dominiis, & Possessionibus, dictis, Waltero, Willielmo, Roberto, & Johanni, Executoribus nominatis, tradant & liberent,
Et quòd iidem Executores nominati seu Administratores dictam Summam, sic ab eis recipiendam, primò solvant & distribuant inter praefatos Clericos, juxta Vim, formam, & effectum Testamenti sive ultimae Voluntatis antedictae,
Et quòd, post Solutionem dictae Summae, praefatis Clericis sic liberatae & solutae, iidem Administratores (cùm super hoc per Supervisores dicti Testamenti sive ultimae Voluntatis ejusdem Patris nostri fuerint congruè requisiti) de Receptione, Solutione, ac Distributione hujusmodi plenum & fidelem Compotum eisdem Supervisoribus reddant,
Quodque, Compoto hujusmodi reddito, ab omni ulteriori Compoto, sive Ratiocinio, inde reddendo, penitùs exonerentur, ac adeò liberi sint & illaesae conditionis, tàm erga Nos & Supervisores antedictos, quàm alios quoscumque, sicut si ipsi aliquam Receptionem, Solutionem, Administrationem, sive Distributionem dictae Summae, sic, ut praefertur, eis liberandae, super se nusquam assumpsissent,
Volumus etiam, de avisamento, & assensu, ac auctoritate praedictis, Ordinamus, Concedimus, & Statuimus quòd tàm praedicti, Henricus Archiepiscopus, & alii, praefata Castra, Dominia, & Possessiones Tenentes, quàm praedicti, Walterus, Willielmus, Robertus, & Johannes, Executores praedicti nominati, ac eorum Executores, Haeredes, Attornati, Servientes, & Deputati, de omnimodis Placitis, Querelis, Actionibus, & Demandis, per Nos, Personam, aut Personas quascumque, versus ipsos vel eorum aliquem, occasione Solutionis, Liberationis, Perceptionis, Receptionis, ac Distributionis Summae praedictae, aut alicujus Parcellae ejusdem, movendis, capiendis, aut prosequendis in futurum, erga nos, Haeredes, & Successores nostros, ac alios quoscumque, omnino Quieti & exonerati existant Imperpetuùm,
Ac Querentes & Implacitantes de omni Actione praeclusibiles & praeclusi in hac parte,
Et quòd Cancellarius Angliae, aut Custos Magni Sigilli nostri, vel Haeredum, aut Successorum nostrorum, protempore existens, Auctoritate praedictâ, fieri facere & liberare teneatur, tàm praefatis, Waltero, Willielmo, Roberto, & Johanni, Executoribus nominatis, quàm ipsorum Haeredibus, Executoribus, Attornatis, Servientibus, & Deputatis, & eorum cuilibet, tot & talia Brevia de Supersedeas, in quibuscumque Placitis & Querelis, versus ipsos seu ipsorum aliquem, contra formam & effectum Praesentium, movendis, quot & qualia eis & eorum cuilibet in hac parte necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna; aliquo Statuto, in contrarium facto, seu aliqua Causa quacumque non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xij die Maii,
Per Petitionem in Parliamento.
May 28. Letters of safe conduct for Bernon de Genestelle, and three other servants of Poton de Sainterailles, prisoner of the earl of Warwick, going to Chalusset and Chasteauthieroy, concerning the liberation of lord Talbot. Westm.
O. x. 507. H. iv. p. iv. 178.
Pro Liberatione Domini de Talbot.
An. 10. H. 6. Franc. 10. H. 6. m. 9.
Rex, per Literas suas Patentes, usque ad finem Trium Mensium proximò futurorum duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Bernon de Genestelle, Johannem de Bouzy & Reginaldum de Couay, Servientes de Poton. de Sainterailles, Prisonarii, carissimi Consanguinei Regis, Comitis Warrwici, transeundo a Chasteautheroy ad Chalusset in Regnum Regis Franciae,
Pro facto & abbreviatione Liberationis, dilecti & fidelis militis Regis, Domini de Talbot,
Et deinde ipso Tres, vel Duos eorum, a Chalusset praedicta in Regnum Regis Angliae, penes dictum Consanguineum Regis, cum uno Valetto in Comitiva sua, si sibi placuerit, veniendo, & quoddam Hernesium totum completum pro eodem Consanguineo Regis, si id facere possint, secum deferendo, ad & in dictum Regnum Regis Franciae, ad Partes ubi eis placuerit, pedestrè, vel equestrè, de Die, & de Nocte, per Aquam, per Terram, & per Mare, in via, & extra viam, redeundo, deferentes sive non deferentes Gladios, Dagaria, & parvos Custus,
Proviso semper quòd ipsi benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum,
Et quicquid, quod in Regis seu Populi sui Praejudicium sive Dampnum cedere valeat, non attemptent nec procurari faciant,
Et quòd ipsi, existentes in Villis, Castris, & Locis, Regi obedientibus, quicquam contra Tractatum Pacis finalis, inter Regna Franciae & Angliae factae & conclusae, per ipsos vel per alios, palàm vel occultè, non Dicant, Scribant, vel Procurent,
Quódque ipsi aliquod Castrorum, Fortalitiorum, aut Villarum Regis firmatarum minimè ingrediantur, absque eo quòd ipsi dictas Literas Regis salvi Conductûs Capitaneis, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, seu Custodibus eorumdem, primitùs demonstrent,
Et quòd ipsi, existentes in dicto Regno Regis Franciae, in aliquo Civitatum, Castrorum, Villarum firmatarum, sive Fortalitiorum, nisi solummodò unâ Nocte, non morentur.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex, per Literas suas Patentes, per Duos Menses proximò futuros duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit &c. ut supra usque ibi, Conductum suum Jacotyn Adenet Barbier & Servientem Poton. de Seinterailles Prisonarios, carissimi & fidelis Consanguinei Regis, Comitis Warrwici, & unum Hominem in Comitiva sua, si sibi placuerit, extra Regnum Regis Angliae, in Regnum Regis Franciae usque Chasteauthieroy,
Pro certis Agendis, abbreviationem Liberationis, carissimi & fidelis Militis Regis, Domini de Talbot tangentibus,
Transeundo, & exinde in dictum Regnum Regis Angliae, pedestrè, vel equestrè, Die, ac Nocte per Aquam, Mare, & per Terram, in Via, & extra Viam, redeundo, Gladios, Dagaria, Bouges, & alia Hernesia licita, ac quoddam Hernesium totum Completum, si id facere possint, penes praefatum Consanguineum Regis, pro Persona sua propria, deferentes, sive non deferentes;
Proviso semper quòd praefatus Jocatyn, ac Homo suus praedictus, benè & honestè se habeant &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 31. The K. orders his officers to assist Robert Felton, his almoner, in levying deodands. Westm.
O. x. 508. H. iv. p. iv. 179.
Pro Eleemosinario Regis.
An. 10. H. 6. Pat. 10. H. 6. p. 1. m. 4.
Rex universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Coronatoribus, Escaetoribus, Constabulariis, ac aliis Officiariis & Ministris nostris quibuscumque, tàm infra Libertates, quàm extra, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes qualiter omnimodae Deodandae, tàm per Terram, quàm per Mare, infra Regnum nostrum Angliae emergentes, Eleemosinario Hospitii nostri, pro tempore existenti, pertinent, & ab antiquo pertinuerunt, & pertinere deberent, ad eas, circa Sustentationem Eleemosinae nostrae, Expendendum & Applicandum,
Quódque, pro defectu Levationis & Collectionis hujusmodi Deodandarum, quamplures earumdem per plures Gentes, ad usus suos proprios, levatae & subtractae existunt, in nostri praejudicium non modicum & Eleemosinae nostrae praedictae Diminutionem,
De avisamento & assensu Concilii nostri Assignavimus, dilectum Clericum nostrum, Robertum Felton, Eleemosinarium nostrum, ad Inquirendum, per Se, & Deputatos suos, tàm de omnimodis Deodandis, ad Nos, tàm de tempore nostro & Progenitorum nostrorum, quondam Regum Angliae, Debitis & pertinentibus, & a Nobis hucusque Concelatis, quàm de omnimodis hujusmodi Deodandis, ad Nos de caetero pertinere debentibus, necnon ad easdem Deo- dandas per Se, & Deputatos suos praedictos, quamdiu Eleemosinarius noster extiterit, ubicumque inventae fuerint, tàm infra Libertates, quàm extra, de tempore in tempus, Levandum & Colligendum, & easdem Deodandas, circa Sustentationem Eleemosinae nostrae praedictae, debitè Expendendum & Applicandum, prout ante haec tempora fieri consuevit;
Et ideò Vobis Mandamus quòd ipsum Robertum, per Se, & Deputatos suos praedictos, Praemissa facere permittatis in forma supradicta, & eis, in Executione Praemissorum, Intendentes sitis, Consulentes, & Auxiliantes prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxxj Die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 6. Licence to Ardicinus, cardinal of Novara, to hold benefices in England to the value of 400 marks. Westm.
O. x. 509. H. iv. p. iv. 179.
Pro Ardicino Cardinale Novariensi.
An. 10. H. 6. Pat. 10. H. 6. p. 1. m. 1.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De avisamento & assensu Concilii nostri, Considerantes Operam, Diligentiam, ac Labores, quos, Reverendissimus in Christo Pater, Ardicinus, Sanctorum Cosmae & Damiani Sacrosanctae Romanae Ecclesiae Diaconus Cardinalis, Novariensis vulgariter nuncupatus, jamdiu in Curia Romana sustinuit, in Promovendo ibidem Negotia nostra, & diligentiùs sustinebit in futurum,
De avisamento & assensu praedictis Concessimus & Licentiam Dedimus eidem Ardicino, quòd ipse quodcumque Beneficium Ecclesiasticum, sive quaecumque Beneficia Ecclesiastica, infra Regnum nostrum Angliae, usque ad valorem Quadringentarum Marcarum Sterlingorum per Annum, cujuscumque collationis sive quarumcumque Collationum existat vel existant, optinere possit; aliquibus Statutis sive Ordinationibus, in contrarium factis, non Obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonastrium, sexto die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 20. Letters of safe conduct for Duncan of Athol, lord of Ranaugh, William Sterlyng, lord of Cador, and 16 other Scots, coming as hostages in place of William Meldrom, Andrew Kethe, and others; also for Meldrom, Kethe, and 13 others returning to Scotland. Orders to Thomas College, sergeant-at-arms, Richard earl of Salisbury, constable of Pontefract Castle, and the earl of Northumberland, concerning their liberation. Westm.
O. x. 509. H. iv. p. iv. 179.
De Obsidibus Transferendis.
An. 10. H. 6. Scot. 10. H. 6. m. 7.
Rex universis & singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm in quodam Appunctuamento,
Inter nostros certos Commissarios, ex unâ, & certos Commissarios Regni Scotiae, parte ex alterâ, de & super Liberatione, carissimi Consanguinei nostri, Jacobi Regis Scotorum facto,
Inter caetera contineatur quòd quilibet Obsidum,
Pro Securitate dicti Appunctuamenti & Contentorum in eodem, Nobis per dictum Consanguineum nostrum datorum & liberatorum,
Poterit,
Dato prius loco sui Aequivalente in Possessionibus & Redditibus Temporalibus, infra Regnum Scotiae constitutis, quem nos, Haeredes, vel Successores nostri, seu Gardiani Marchiarum nostrarum versus Scotiam, duxerimus seu duxerint acceptandum,
In Regnum Scotiae, de assensu & Licentia nostris per Literas nostras Patentes super hoc habitas, se Transferre,
Nos jam pro eo quòd,
Willielmus Meldrom,
Andreas Kethe,
Thomas Hay
Miles,
Robertus Stewart,
Johannes Kenady,
David Lesly,
Alexander Ogilby,
Malconus Flemyng
, Filius & Haeres Malconi Flemyng,
Johannes Walys,
Henricus de Douglas,
Willielmus de Douglas,
Willielmus Dysshington
Miles,
Robertus Loggan Miles,
Walterus de Fenton,
Et Patricius Graham,
Obsides ex causâ praemissâ nobis dati & liberati,
Duncanum Atholie Dominum de Ranaugh pro dicto Willielmo Meldrom,
Willielmum Sterlyng
Dominum de Cador pro Andrea Kethe,
Willielmum Gordyng Dominum de Apilgarth pro Thoma Hay Milite.
Robertum Colwile Dominum de Oxonham pro Roberto Stewart.
Henricum Kynlouche
Militem vel suum Haeredum pro Johanne Kenady.
Willielmum Baillie
Militem Dominum de Heprik pro David Lesley
Duncanum Wymes
Dominum de Reres & Johannem de Fenton de eâdem pro Alexandro Ogilby.
Alanum de Catcart
Dominum de eadem pro Malcono Flemyng Filio & Haerede Malconi Flemyng.
Alexandrum Erskyng
pro Johanne Waleys.
Alexandrum de Stratton
de Louranston pro Henrico Douglas.
Adam de Conyngham
de Caperton pro Willielmo de Douglas.
Alanum de Kenard
de eadem pro Willielmo Dyssbyngton Milite.
Michaelem Scot de Balnerie pro Roberto Loggan Milite.
Laurentium Ramessay Dominum de Clatty & Johannem Toures de Junerleth pro Waltero de Fenton.
Malconum
Filium & Haeredem Domini de Culquin & Willielmum Crauford Militem de Haynyng pro Patricio Graham,
Per Carissimum Consanguineum nostrum Comitem Northumbriae acceptatos,
Juxta formam dicti Appunctuamenti, Loco sui tradiderunt & realiter liberaverunt,
Suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, praedictos,
Duncanum,
Willielmum Sterling,
Willielmum Gardyng,
Robertum Colville,
Henricum Kinlouch
vel suum Haeredem,
Willielmum Baille,
Duncanum
, & Johannem de Fenton,
Alanum,
Alexandrum Erskyn,
Alexandrum de Stratton,
Adam,
Alanum,
Michaelem,
Laurentium
, & Johannem Toures,
Malconum
Filium & Haeredem Domini de Colqwn,
Et Willielmum Crawford,
Ex causâ praemissâ in Regnum nostrum Angliae, unumquemque eorum cum Duobus Servitoribus in Comitiva sua, intraturos,
Et ideò Vobis Mandamus quòd ipsos Duncanum &c. ex causâ praemissâ, in Regnum nostrum praedictum, unumquemque eorum cum Duobus Servitoribus in Comitiva sua, ut praedictum est, intraturos Manuteneatis &c. non inferentes eis aut eorum alicui &c. & si quid eis aut eorum alicui &c.
In cujus &c. usque Festum Nativitatis beatae Mariae Virginis proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex &c. ut supra usque ibi, speciales, & tunc sic, praedictum Willielmum Meldrom, a Regno nostro Angliae in Regnum Scotiae cum Duobus Servitoribus suis Recessurum,
Et ideò Vobis Mandamus &c. ut supro mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Consimiles Literas Regis salvi Conductûs habent subscripti, per idem tempus duraturas, sub eadem Data; videlicet,
Andreas Keth. _ Willielmum Sterlyng Dominum de Cador.
Thomas Hay Miles. _ Willielmum Gardyng Dominum de Appilgarth.
Robertus Stewart. _ Robertum Colville Dominum de Oxonham.
Johannes Kenady. _ Henricum Kynlouche Militem vel suum Haeredem.
David Lesly. _ Willielmum Baillie Militem Dominum de Heprik.
Alexander Ogilby. _ Duncanum Wymes Dominum de Reres & Johannem Fenton de eâdem.
Malconus Flemyng Filius & Haeres Malconi Flemyng. _ Alanum Catcart Dominum de Reres.
Johannes Waleys _ Alexandrum Erskyn.
Henricus de Douglas. _ Alexandrum de Stratton de Louranston.
Willielmus de Douglas. _ Adam de Conyngham de Caperton.
Willielmus Dyssbynton Miles. _ Alanum de Kenard de Caperton.
Robertus Loggan Miles. _ Michaelem Scot de Balnerie.
Walterus de Fenton. _ Laurentium Ramessay Dominum de Clatty & Johannem Toures de Inerleth.
Patricius Graham. _ Malconum Filium & Haeredem Domini de Culquin & Willielmum Crowford Militem de Haynyng.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Nos jam pro eo, & tunc sic, Willielmus Meldrom Obses inter alios ex causâ praemisâ nobis datus & liberatus, Duncanum Atholie de Ranagh pro eodem Willielmo, per carissimum Consanguineum nostrum Comitem Northumbriae acceptatum, juxta formam dicti Appunctuamenti, Loco sui tradidit & realiter liberavit, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, & tunc sic, praedictum Willielmum Meldrom a Regno nostro Angliae in Regnum Scotiae, cum Duobus Servitoribus suis, Recessurum.
Et ideò vobis Mandamus &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex &c. ut supra usque ibi pro eo, & tunc sic, quòd Andreas Kethe, Obses inter alios ex causâ praemissâ nobis datus & liberatus, Willielmum Sterlyng Dominum de Cador pro eodem Andrea &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex Dilecto sibi, Thomae College, Servienti ad Arma, Salutem.
Praecipimus Tibi quòd Johannem Kenady,
David Lesly,
Alexandrum Ogilby,
Malconum Flemyng
Filium & Haeredem Malconi Flemyng,
Johannem Walas,
Henricum de Douglas,
Willielmum de Douglas.
Willielmum Dysshyngton
Chivaler,
Robertum Logan Chivaler,
Walterum de Fenton,
Et Patricium Graham,
Obsides pro carissimo Consanguineo nostro Jacobo Rege Scotorum,
Sub Custodia, carissimi Consanguinei nostri, Ricardi Comitis Sarum, Constabularii Castri nostri de Pontfreit, ad praesens existentes,
Ab eodem Constabulario, sive ejus Locumtenente ibidem, per Indenturas, inde inter Te & praefatum Constabularium sive ejus Locumtenentem debitè conficiendas, Recipias, & eos salvò, ut Obsides, usque Senier duci, & eos ibidem, carissimo Consanguineo nostro, Comiti Northumbriae, per Indenturas, etiam inter Te & praefatum Comitem Northumbriae debitè conficiendas, Diem Liberationis eorumdem Testificantes, Liberari facias;
Mandavimus enim praefato Constabulario, sive ejus Locumtenenti, quòd praefatos, Johannem &c. tibi Liberet, ac praefato Comiti Northumbriae quòd eosdem, Johannem &c. de Te Recipiat.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx Die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Ricardo Comiti Sarum, Constabulario Castri nostri de Pontfret, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Mandamus vobis quòd Johannem Kenedy &c. ut supra,
Obsides pro, carissimo Consanguineo nostro, Jacobo Rege Scotorum, sub Custodia vestra ad praesens existentes,
Dilecto nobis Thomae College, Servienti ad Arma, per Indenturas, inde inter Vos & praefatum Thomam debitè conficiendas, Liberetis;
Mandavimus enim praefato Thomae quòd ipsos Johannem &c. de Vobis Recipiat.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Comiti Northumbriae, Salutem.
Mandamus vobis quòd Johannem Kenady &c.
Obsides pro, Carissimo Consanguineo nostro, Jacobo Rege Scotorum,
Quos, dilectus nobis, Thomas College, Serviens ad Arma, vobis ex parte nostra Liberabit,
Ab eodem Thoma per Indenturas, inde inter vos & praefatum Thomam debitè conficiendas, diem Liberationis eorumdem Testificantes, Recipiatis;
Mandavimus enim praefato Thomae quòd ipsos Johannem &c. vobis Liberet.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
June 20. Order to Henry Percy, earl of Northumberland, to receive the lord of Ranagh and his companions. Westm.
O. x. 512. H. iv. p. iv. 180.
De Obsidibus Transferendis.
An. 10. H. 6. Scot. 10. H. 6. m. 7.
Rex, Carissimo Consanguineo suo, Henrico Percy Comiti Northumbriae, Salutem.
Cùm,
Pro Securitate Solutionis Quadraginta Milium Librarum, nobis aut Haeredibus nostris seu Successoribus nostris fiendae, per, carissimum Consanguineum nostrum, Jacobum Regem Scotorum, ipsiusve Regis Scotiae Successores,
Pro ipsius Jacobi Regis Scotorum Sumptibus & Expensis, tempore quo stetit in Regno nostro Angliae,
Idem Jacobus Rex certos Obsides nobis dederit & liberaverit, juxta formam cujusdam Appunctuamenti,
Inter certos Commissarios nostros, ex unâ, & quosdam Commissarios Regni Scotiae, parte ex alterâ, nuper facti,
In quo quidem Appunctuamento, inter caetera, talis Clausula continetur,
Item, nè Obsides, ut praemittitur, ponendi, per eorum diutinam Moram in Regno Angliae, & longam a Rebus eorum Familiaribus Absentiam, Dispendium patiantur, poterunt ipsi, & eorum quilibet,
Dato prius Loco sui Aequivalente in Possessionibus & Redditibus Temporalibus, infra Regnum Scotiae constitutis,
Quem praedictus
H. Rex Angliae & Franciae, aut ipsius Haeredes, aut Successores, seu Gardiani Orientalis & Occidentaiis Marchiarum versus Scotiam, duxerit, seu duxerint acceptandum,
In Regnum Scotiae, de consensu & Licentia dicti Domini Regis Angliae & Franciae, per Literas suas Patentes, super hoc habitas, se transferre,
Et cùm voluerint seu voluerit se Obsides seu Obsidem, ut prius, Reponere, & Loco sui positos Obsides seu positum Obsidem ab Hostagio liberare
,
Prout in Appunctuamento praedicto pleniùs continetur,
Ac jam noviter vos Nobis & Concilio nostro, sub Sigillo vestro, certificaveritis Nomina, tàm certorum Subrogandorum, quàm illorum, quorum Loco Obsides poni debeant; videlicet,
Duncani Atholiae Domini de Ranagh pro Willielmo Meldrom.
Willielmi Sterlyng
Domini de Cadar pro Andrea Kethe.
Willielmi Gardyng
Domini de Hapilgarth pro Thoma Hay Milite.
Roberti Colvill Domini de Oxinham pro Roberto Stewart.
Henrici Kynlouth
Militis Domini de eadem vel sui Haeredis pro Johanne Kenady.
Willielmi Balze
Militis Domini de Heprik pro David Lesley.
Ducani Wemys
Domini de Reras, & Johannis de Fenton de eadem pro Alexandro Ogilby.
Alani de Katkert
de eadem pro Malcomo Flemyng Filio & Haerede Malcomi Flemyng.
Alexandri Ersken
de eadem pro Johanne Walas.
Alaxandri de Stratton
de Lowrainston pro Henrico de Douglas.
Adae de Conyngham
de Caperton pro Willielmo de Douglas.
Alani de Kynard
de eadem pro Willielmo Dysshyngton Milite.
Michaelis Scot de Balnery pro Roberto Loggan Milite.
Laurentii Ramessay Domini de Clatty & Johannis Toures de Innerleth, pro Waltero de Fenton,
Et Malcolmi Filii & Haeredis Domini de Culqwn & Willielmi Crawford Militis de Haynyng pro Patricio Graham.
Nos,
De ipsorum, Duncani,
Willielmi Sterling,
Willielmi Gardyng,
Roberti Colvill,
Henr. Kynlouth
, aut sui Haeredis,
Willielmi Balze,
Duncani, Johannis de Fenton,
Alani,
Alexandri Erskyn,
Alexandri de Stratton,
Adae,
Alani,
Michaelis,
Laurentii,
Johannis Toures,
Malcolmi Filii & Haeredis Domini de Calqwn
,
Et Willielmi Crawford,
Sufficientia sive Aequivalentia in hac parte per vos pleniùs informati,
De avisamento & assensu Concilii nostri vobis Mandamus quatinus ipsos,
Duncanum,
Willielmum Sterlyng,
Willielmum Gardyng,
Robertum Colvill,
Hericum Kynlouth
, aut suum Haeredem,
Willielmum Balze,
Duncanum,
Johannem de Fenton,
Alanum,
Alexandrum Erskyn,
Alexandrum de Stratton,
Adam,
Alanum,
Michaelem,
Laurentium,
Johannem Toures,
Malcolmum
, Filium & Haeredem Domini de Culqwn,
Et Willielmum Crawford,
Loco ipsorum Willielmi Meldrom,
Andreae,
Thomae,
Roberti Stewart,
Johannis Kenady,
David,
Alexandri Ogylby,
Malcolmi Flemyng,
Johannis Walas,
Henrici de Douglas,
Willielmi de Douglas,
Willielmi Dysshyngton,
Roberti Loggan,
Walteri,
Et Patricii
,
Recipiatis, ac eos salvò & securè custodiatis quousque aliud per Nos, in hac parte, habueritis in Mandatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 20. Order to the earl of Northumberland to receive Andrew Kethe, sir Thomas Hay, and Robert Stewart from Thomas College. Westm.
O. x. 513. H. iv. p. iv. 181.
De Obsidibus Recipiendis.
An. 10. H. 6. Scot. 10. H. 6. m. 7.
Rex, Carissimo Consanguineo nostro, Comiti Northumbriae, Salutem.
Mandamus vobis quòd Andream Kethe, Thomam Hay Chivaler, & Robertum Stewart,
Obsides pro, Carissimo Consanguineo nostro, Jacobo Rege Scotorum,
Quos, dilectus nobis, Thomas College, Serviens ad Arma, vobis ex parte nostra Liberavit,
Ab eodem Thoma College, per Indenturas, inde inter vos & praefatum Thomam College debitè conficiendas, Diem Liberationis eorumdem Testificantes, Recipiatis,
Mandavimus enim praefato Thomae College quòd ipsos, Andream, Thomam Hay, & Robertum, vobis Liberet.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 20. Orders to the earl of Huntingdon, constable of the Tower of London, to deliver Andrew Kethe, Thomas Hay, and Robert Stewart, to Thomas College; and to Thomas College to convey them to the earl of Northumberland. Westm.
O. x. 513. H. iv. p. iv. 181.
De Obsidibus Liberandis.
An. 10. H. 6. Ibid.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Comiti Huntyngdoniae, Constabulario Turris nostrae Londoniae, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Mandamus vobis quod Andream Kethe, Thomam Hay Chivaler, & Robertum Stewart,
Obsides pro, carissimo Consanguineo nostro, Jacobo Rege Scotorum, sub Custodia vestra ad praesens existentes,
Dilecto nobis Thomae Colege, Servienti ad Arma, per Indenturas, inde inter vos & praefatum Thomam Colege debitè conficiendas, Liberetis;
Mandavimus enim praefato Thomae Colege quod ipsos, Andream, Thomam Hay, & Robertum, de vobis Recipiat.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Ibid
.
Rex, dilecto sibi, Thomae Colege, Servienti ad arma, Salutem.
Praecipimus Tibi quòd Andream Kethe, Thomam Hay Chivaler, & Robertum Stewart,
Obsides pro, carissimo Consanguineo nostro, Jacobo Rege Scotorum, sub Custodia, carissimi Consanguinei nostri, Comitis Huntyngdoniae, Constabularii Turris nostrae Londoniae, ad praesens existentes,
Ab eodem Constabulario, sive ejus Locumtenente ibidem, per Indenturas, inde inter Te & praefatum Constabularium sive ejus Locumtenentem antedictum debitè conficiendas, Recipias,
Et eos salvò ut obsides usque Semer Duci, & eos ibidem, carissimo Consanguineo nostro, Comiti Northumbriae, per Indenturas, etiam inter Te & praefatum Comitem Northumbriae debitè conficiendas, Diem Liberationis eorumdem Testificantes, Liberari facias;
Mandavimus enim praefato Constabulario, sive ejus Locumtenenti, quod praedictos, Andream, Thomam Hay, & Robertum, Tibi Liberet,
Ac praefato Comiti Northumbriae quod eosdem, Andream, Thomam Hay, & Robertum, de Te Recipiat.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 27. Warrant for payment of wages to the bp. of Rochester, sir Henry Bromflete, and Thomas Bekyngton, ambassadors in France. Westm.
O. x. 514. H. iv. p. iv. 181.
De Tractando cum Adversario Regis.
An. 10. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatra F. 4.
Vicesimo Septimo Die Junii, Anno Decimo, apud Westmonasterium, Concordatum fuit, per Dominos de Concilio, quod Waranta seperalia fiant, directa Thesaurario & Camerariis de Scaccario Regis, de Solvendo Episcopo Roffensi, misso, per avisamentum ejusdem Concilii, ad Regnum Franciae, in Ambassiata Regis, pro Tractatu Pacis, ut speratur, habendo inter Regem & suum Adversarium Franciae, per viam Praestiti, pro x. Mensibus, de quibus sibi solutum erit, prae manibus, pro Quinque Mensibus, capiendo Vadia consueta.
Item, Solvendo, ex causa praemissa, Henrico Bromflete Militi, per viam Praestiti, pro x. Mensibus, ut supra, capiendo per Diem xls.
Item, de Solvendo, ex eadem causa, Magistro Thomae Bekyngton, per viam Praestiti, pro x. Mensibus, ut supra, capiendo per Diem xxs.