Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1432

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

514-534

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1432', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 514-534. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115320 Date accessed: 27 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1432

Syllabus EntryFoedera Text
July 6. Payment of 50 marks as reward to Peter de Mera, papal ambassador, July 12. Licence for him to leave England. Westm.
O. x. 514. H. iv. p. iv. 181.
Pro Ambassiatore Papae.
An. 10. H. 6. Ibid.
Sexto Die Julii, Anno Decimo
, apud Westmonasterium, in Camera Concilii Parliamenti, Concessum & Concordatum est, per Dominos Magni Concilii Regis, quod Petrus de Mera Clericus, Ambassiator Domini nostri Papae, nuper per ipsum Domino nostro Regi certis de causis missus, habeat, de Dono Regis, per viam Regardi, l. Marcas habendas de Thesaurario suo, & quod superinde fiant Literae, sub Privato Sigillo Regis, Thesaurario & Camerariis, ut in forma.
Ibid.
Duodecimo die Julii, Anno Decimo
, apud Westmonasterium Concessum & Concordatum est, per Dominos Concilii Parliamenti, quod fiat Breve Custodibus Portuum & Passagiorum de Londonia, Dovorria, Orewell, sive de Sandewico, ac aliorum Portuum & Passagiorum, de permittendo Petrum de Mera Clericum, Ambassiatorem Domini Papae, liberè & sine impedimento Transire, quocumque sibi placuerit, cum Summa Centum Librarum in Auro, Bagagiis, & aliis Hernesiis suis ac Servientum suorum, & quod inde fiant Literae, sub Privato Sigillo Regis, ut in forma.
July 8. Licence to John lord de Talbot to import and sell free of duty the salt given to him by John duke of Brittany. Westm.
O. x. 514. H. iv. p. iv. 181.
Pro Domino de Talbot.
An. 10. H. 6. Pat. 10. H. 6. p. 2. m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Supplicavit nobis & Concilio nostro, carissimus & fidelis Consanguineus noster, Johannes Dominus de Talbot quòd,
Cùm, carissimus & praedilectus Avunculus noster, Johannes Dux Britanniae,
Considerans Onus importabile, quod praedictus Consanguineus noster sustinuit in Solutione Finantiae & Redemptionis suarum,
Dederit & Concesserit eidem Consanguineo nostro, in Relevationem suam, Duo Milia Muwes Salis, percipienda in Insula de Gerraund, in Patria praedicti Avunculi nostri, in Britannia,
Vellemus, de avisamento & assensu dicti Concilii nostri, Licentiam praefato Consanguineo nostro concedere, quod ipse Sal praedictum in talibus Locis du- cere, quo sibi pro Proficuo suo meliùs facere videbitur, & indè ad Voluntatem suam disponere possit, absque Custumâ aut alio Deverio, nobis pertinentibus, indè nobis solvendis,
Nos (Supplicationi praedictae favorabiliter inclinati) de avisamento & assensu praedictis, Concessimus & licentiam Dedimus praefato Consanguineo nostro quòd ipse Sal praedictum, in hujusmodi Locis, quae sibi pro Proficuo suo meliùs facere videbitur, Ducere, & inde ad Voluntatem suam Disponere possit, absque Custuma aut alio Deverio, nobis pertinentibus, indè nobis solvendis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 12. Licence to Peter de Mera, papal ambassador, to leave England with money and jewels. Westm.
O. x. 515. H. iv. p. iv. 181.
De Permittendo Ambassiatorem Papae Transire cum Auro, Moneta, & Jocalibus.
An. 10. H. 6. Claus. 10. H. 6. m. 1.
Rex universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Loca tenentibus, Custumariis, Scrutatoribus, Contrarotulatoribus, & Supervisoribus Scrutinii, Custodibus Portuum Maris, & aliorum Locorum Maritimorum, ac aliis Ministris & Fidelibus nostris, tàm in partibus Cismarinis, quàm Transmarinis, ad quos &c. Salutem.
Mandamus vobis & cuilibet vestrûm, de avisamento & assensu Concilii nostri, quòd Petrum de Mera Clericum, & Ambassiatorem Sanctissimi Patris nostri Papae, ultra Mare, ad quemcumque Locum sibi meliùs videbitur, migrare cum Auro, Moneta, & Jocalibus, ad Summam & Valorem Centum Librarum attingentibus, necnon Equis & Hernesiis suis propriis, ac Servientium suorum secum transeuntum, liberè & absque impedimento aliquo Transire permittatis; aliquo Statuto seu Ordinatione, in contrarium editâ, non obstante.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Et erat Patens
.
Rex Custumariis, Scrutatoribus, Contrarotulatoribus, & Supervisoribus Scrutinii, ac Custodibus Passagii in Portu Civitatis nostrae Londoniae, Dovorriae, Orwell, vel Sandewici, & eorum cuilibet, Salutem.
Mandamus vobis, &c. ut supra usque ibi, transeuntium, & tunc sic, in aliquo Portuum praedictorum, liberè, &c. ut supra.
Teste ut supra.
July 12. Delivery of a gold cup and a palfrey as a reward to the bp. of Nantes, chancellor of the duke of Brittany. Westm.
O. x. 515. H. iv. p. iv. 182.
Pro Episcopo Nannetensi.
An. 10. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatr. F. 4.
Duodecimo Die Julii, Anno decimo, apud Westmonasterium, Concessum est, per dictos Dominos, quòd fiant consimiles Literae directae Thesaurario & Camerariis, de Deliberando Episcopo de Nauntes, Cancellario Ducis Britanniae, qui nuper in Ambassiata dicti Ducis, ac cum Filio suo, versus Regem ac Concilium suum nuper venit, quendam Ciphum Auri, Pretii l. Marcarum, & quendam Palafridum, prout discretionibus suis viderint expediri.
[July 12.] Rewards to ambassadors from the council of Basle.
O. x. 515. H. iv. p. iv. 182.
Super Ambassiata de Generali Concilio.
An. 10. H. 6. Ibid.
Eodem Die Concessum est, per dictos Dominos, quòd fiant consimiles Literae dictis Thesaurario & Camerariis, de Solvendo quibusdam, Episcopo, Militi, & Fratri Doctori in Theologia, qui nuper in Ambassiata, de Generali Concilio Basiliensi Congregato, penes Regem & Concilium suum venerunt; videlicet,
Dicto Episcopo xl l.
Dicto Militi xl Marc.
Et dicto Doctori xx l.
Per Viam Regardi.
July 18. Licence to John de Malestrariis, bp. of Nantes, Bertrand de Tryal, Thomas de Cuysac, and John de Trissiac, councillors of the duke of Brittany, to leave England with household stuff and bows and arrows. London.
O. x. 516. H. iv. p. iv. 182.
De Licentia, pro Duce Britanniae.
An. 10. H. 6. Ibid.
Decimo octavo Die Julii, Anno decimo, apud Fratres Praedicatores Londoniae, Concordatum & Concessum fuit, per Dominos de Concilio, quòd Dominus Johannes de Malestrariis Episcopus Nanetensis Cancellarius Britaniae, Domini, Bertrandus de Tryal, Thomas de Cuysac, Milites, & Magister Johannes de Trissiaco Domini Ducis Britaniae Consiliarius, habeant Literas Licentiales, sub Magno Sigillo Regis, Eskippandi, in Portu Londoniae, in Portu Hampton aut de Lymeton, Sargeas, Lectos, Apparaturas, Cameraria, Robas, Vasa Stannea, certas Pecias Pannorum Laneorum, Utres, & alia Domûs Utensilia, cum Cent. Arcubus, & Cent. Garbis Sagittarum, & ea salvò & securè secum extra Angliam ad partes Britanniae Conducendo absque molestatione aut perturbatione quacumque.
July 19. Exemplification of a pardon, in answer to a petition of the Commons, for cardinal Henry Beauford, bp. of Winchester, for infractions of the statute of provisors; and of two acts-one declaring him innocent of treason against the K., and the other for the restitution of his goods and jewels seized at Sandwich. Westm.
O. x. 516. H. iv. p. iv. 182.
Pro Cardinale de Anglia.
An. 10. H. 6. Pat. 10. H. 6. p. 2. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quandam Petitionem, Nobis per Communitatem Regni nostri Angliae, in ultimo Parliamento nostro, pro, Reverendissimo in Christo Patre, Henrico Beauford, Presbitero Cardinali, sub Titulo Sancti Eusebii, & Episcopo Wyntoniensi, exhibitam, & in Rotulo praedicti Parliamenti irrotulatam, in haec verba,
Item, Priount Les Comunes que please a vous Tresgracious Seigneur,
Considerant les tresgraundes & notable Services & Naturesses, sibien a vous, come a vestre tresnoble Pier, qui Dieu assoile, avaunt ces heures, faitez par, le Tresreverent Pier en Dieu
, Henry Beauford, Prestre Cardinale, South la Title de Seint Eusebe, & Evesque de Wynchestre,
D'Ordiner & Grauntier, par assent des Seigneurs Espirituelx & Temporelx en cest vestre present Parlement esteantz, par Auctorite de mesme le Parlement, que le dit Henry Cardinal, par queconque Noun mesme le Henry soit Nome, ne null aultre, serra Mye, Pursue, Vexe, Emplede, ou Greve, par Vous, voz Heires, ou Successours, Royes d'Engleterre, ne par ascun aultre Parson, a cause d'ascun Provision, ou d'ascun Offense, ou Mesprision, fait par le dit Henry encountre ascun Estatut des Provisours, ou par cause d'ascun Exemption, Resceit, Acceptation, Admission, ou Execution d'ascunz Bulles Papalles, a luy en ascun manere faitz, mez que le dit Henry Cardinall, & chescun aultre, de toutz tielz maner Actions, Pursutes, Empechementz, & Vexations, & de toutz choses queux serroient en Offense de vos Leyes en celle partie, a cause suisdit, & de toutz aultres Actions & Pursutes, dount punissement, semblable al punissement contenutz en l'Estatutz de Provysours, viendroit ou surdroit, soient, & chescun de eux soit, par mesme l'Auctoritee, envers vous, voz Heires, & Successours, ent Quitez & Dischargez tout outrement, & que toutz tielx Actions & Pursutes, envers le dit Henry Cardinall, & chescun aultre, a cause suisdites, soient Extientes, & pleynement Paritez, Voidez, Cassez, & Irrites,
Et que vous, vos Heires, & Successours, soiez, & soient, de tout manere Enteresse, & de toutz maners Actions & Pursuites, aver ou pursuer par celle encheson, envers le dit
Henry Cardinall, & chescun aultre, forclose & excluse pur toutz jours, par l'Auctorite suisdit; ascuns Estatutes & Ordinances, faitz a contraire, nient obstantz.
Inspeximus etiam Responsionem ejusdem Petitionis, in eodem Parliamento, de avisamento & assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium, in eodem Parliamento existentium, factam & in Rotulo praedicto similiter irrotulatam in haec verba,
Fiat, Prout Petitur, quantum ad praedictum Cardinalem, & omnes alios qui occasione ejusdem Cardinalis Impeti poterunt vel Implacitari.
Inspeximus insuper quendam Actum, in dicto Parliamento, de avisamento & assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium, in eodem Parliamento existentium, editum & in eodem Rotulo irrotulatum in haec verba,
Memorandum, quòd, Venerabilis Pater, Henricus Tituli Sancti Eusebii Presbiter Cardinalis, de Anglia vulgariter nuncupatus, coram Domino Rege, in praesenti Parliamento, personaliter comparens, eidem Domino Regi, in praesentia Domini Ducis Gloucestriae, ac caeterorum Dominorum Spiritualium & Temporalium, in eodem Parliamento existentium, Declaravit qualiter, postquam idem Cardinalis se, de Licentiâ ipsius Domini Regis, apud Calesium petitâ & optentâ, versus Curiam Romanam, ad Mandata Domini Summi Pontificis, eidem Cardinali saepiùs transmissa, divertisset, in partibus Flandriae degens, tàm per Literas sibi transmissas, quàm ex Fama publicante, didicerat quòd ipse de Proditione hic in Anglia Notaretur & Impetiretur,
Quo praetextu idem Cardinalis, Nomen, Famam, & Honorem ejus, magis quàm aliqua Bona sua Terrena, illaesa cupiens praeservare, pro Declaratione Fidelitatis & Innocentiae suae in hac parte faciendâ, ad praesentiam praefati Domini Regis personaliter se diverterat; suae Celsitudini humiliter supplicando quatinus, si quis (cujuscumque Statûs, Gradûs, vel Dignitatis fuerit) ipsum Cardinalem de aliquâ Proditione notâsset vel accusâsset, aut notare vellet, impetere, vel accusare, suam Accusationem, in Praesentia ipsius Domini Regis ac caeterorum Dominorum praedictorum, faceret & declararet; ad quam quidem Accusationem, siqua foret, idem Cardinalis optulit se paratum ad Respondendum, modo & formâ quibus alicui, Statûs & Dignitatis suae, pertinuit respondere:
Super quo, Deliberatione inter praefatum Ducem Gloucestriae ac caeteros Dominos Parliamenti praedicti, in praesentia praefati Domini Regis, habitâ, tandem, de Mandato ipsius Domini Regis, de avisamento & assensu praefati Ducis, ac caeterorum Dominorum tunc ibidem assistentium, Respondebatur quòd nullus ipsum Cardinalem de aliqua Proditione accusâsset, nec aliquis, ut putabatur, ipsum inde scivit aut voluit accusare; set quòd idem Dominus Rex ipsum Cardinalem ut suum verum & fidelem Ligeum tenuit, reputavit, & declaravit:
Subsequenterque idem Cardinalis, Gratias agens praefato Domino Regi de Responsione & Declaratione praedictis, postulabat ut Responsionem & Declarationem illas in Literis, sub Magno Sigillo Regio signatis, habere posset de Recordo; protestando tamen quòd, si quis ipsum imposterùm de aliqua Proditione impetere vellet vel accusare, idem Cardinalis Beneficium aliquod Literarum illarum, aut Responsionis & Declarationis praedictarum, nullatenus voluit Vendicare; set semper paratus existere ad Respondendum in forma Juris, Literis Responsione, & Declaratione, praedictis non obstantibus:
Cui, de Mandato praefati Domini Regis, ac avisamento & assensu praedictis, similiter extitit Responsum; quòd Praemissa in Rotulo Parliamenti praedicti inactitari, & postmodum Literae, sub Sigillo Regio praedicto, sibi, in forma debita, fieri deberent.
Inspeximus etiam quendam alium Actum in Parliamento praedicto, de avisamento & assensu praedictis, editum, & in Rotulo praedicto similiter irrotulatum in haec verba,
Memorandum quòd, cùm diversa Bona & Jocalia, Reverendissimi in Christo Patris, Henrici Cardinalis de Angliâ, Episcopi Wyntoniensis, nuper apud Sandewicum, per Ministros Regis, Arestata fuissent,
Quorum (videlicet) Bonorum Arestato, Detentio, Impedimentum, & Impetitio, quamquam eidem Cardinali Gravia nimis, ut asserit, videantur & Praejudicialia, ac praeter Culpam vel Demeritum sui adversus eum Mota, Inchoata, & Prosecuta,
Idem tamen Cardinalis,
Considerans evidentem Regnicolarum Paupertatem, ac urgentes & eximias Regis & Regni Necessitates, praesertim pro Defensione Regni sui Angliae adversus Hostes & Rebelles in Regno Franciae jam incumbentes, quibus oportet indilatè subveniri,
Volensque, Operis exhibitione, monstrare singularissimum illum & praecipuum affectum, quem semper gessit & gerit ad Publicum & Commune Regis & Regni Bonum,
Idcirco, pro vitandis & perpetuò tollendis omnimodis hujusmodi Molestiis, Vexationibus, Inquietationibus, & Dispendiis, ac pro Restitutione, Retraditione, & Deliberatione plenaria Bonorum & Jocalium praedictorum, ex integro sibi fiendis,
Mediis hortamentis & instantiis Illustris & Excellentis Principis Domini Ducis Gloucestriae, ac aliorum quorumdam Dominorum de Concilio Regis, secum in hac parte tractantium & conferentium,
Tandem finaliter optulit & conceslit prout sequitur; videlicet,
Quòd idem Cardinalis liberabit & tradet Domino nostro Regi, ad Opus & Usum ejusdem Domini Regis, Summam Sex Milium Librarum; ea (videlicet) Intentione, Conditione, seu Pacto, quòd, infra Sex Annos proximo sequentes, cùm idem Cardinalis, pro Resolutione Summae praedictae sibi fiendâ, prosequi voluerit, exponentur & aperientur praefato Domino Regi, Haeredibus, vel Successoribus suis, Fundamenta, Occasiones, & Materiae Arestationis & Impetitionis Bonorum & Jocalium praedictorum,
Et, si, auditis in ea parte Rationibus & Motivis, hinc & inde, videbitur eidem Domino Regi, Haeredibus, vel Successoribus suis, secundum discretionem & conscientiam suam, & avisamentum Justiciariorum suorum tunc existentium, ipsum Dominum Regem habuisse bonum & justum Titulum, ac sanae conscientiae convenientem, ad praedicta Bona & Jocalia, & Summam praedictam ex causa praedicta habere voluerit, eo casu remanebit sibi pro perpetuo praedicta Summa Sex Milium Librarum, alioquin Restituet & Resolvet ex integro eandem Summam Sex Milium Librarum praefato Cardinali:
Praeterea dictus Cardinalis, praedictorum Regnicolarum Paupertati piè compatiens, & pro viribus satagens, & desiderans quòd eisdem & eorum Paupertati parcatur, saltem ad tempus, & differatur, ob hoc, & aliorum Praemissorum intuitu & consideratione, annuit & concessit quòd, praeter & ultra dictam Summam Sex Milium Librarum, mutuabit Domino Regi alias Sex Mille Libras,
Ac quod Solutiones diversarum Summarum, ad Tresdecim Milia Marcarum vel prope se extendentium, per eundem Cardinalem Domino Regi & ad opus suum in Regno Franciae Mutuatarum, ad quarum Resolutionem, ad certos dies jam elapsos faciendam, diversi Domini Spirituales & Temporales per sua Scripta Obligatoria tenentur, necnon Resolutionem dictarum Sex Milium Librarum Domino Regi, ut praefertur, Mutuandarum, Respectuabit & Differet,
Et Resolutionem earumdem Summarum Sex Milium Librarum sic Mutuandarum, & Tresdecim Milium Marcarum, recipiet de primis Denariis, proventuris de quibuscumque Concessionibus, Domino nostro Regi, per Communitates Regni sui Angliae, de assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium ejusdem Regni per se, fiendis:
Quibus quidem Concessionibus & Oblationibus praefati Cardinalis, Tertio Die Julii, Anno praesenti, in praesenti Parliamento Recitatis, aud it ispleniùs & intellectis,
Habitâque super eisdem, per Dominos Spirituales & Temporales ejusdem Parliamenti, Deliberatione maturâ,
Consideratis etiam, per eosdem Dominos, unà cum praemissis Obligationibus eximiis & singularissimis, Gratitudinibus, ac laudabilibus, exactissimis, sumptuosis, & fructuosis Obsequiis, praefato Domino nostro Regi, per praedictum Cardinalem, in Regnis suis Angliae & Franciae, ac alibi, saepissimè impensis,
Ex eorumdem Dominorum ac Communitatum Regni Angliae, in eodem Parliamento existentium, unanimi consensu pariter & assensu, Auctoritate ejusdem Parliamenti, ORDINATUM est & CONCORDATUM quòd,
Praefatâ Summâ Sex Milium Librarum, dicto Domino Regi, per praefatum Cardinalem, sub formâ & conditione praedictis, traditâ & liberatâ,
Omnia & singula Bona & Jocalia praedicta eidem Cardinali, plenariè & integrè, absque Diminutione seu Dilatione quacumque, Restituantur & Deliberentur, & sint sua Propria Habenda, & de eisdem Faciendum & Disponendum pro suae libito voluntatis; aliquo Judicio, super Bonis & Jocalibus praedictis in Scaccario Domini Regis reddito, aut eo quòd expressa mentio, quae & cujusmodi Bona & Jocalia illa fuerint, nec de Precio & vero Valore eorumdem, in Praesentibus facta non existit, aut aliâ Causâ, materiâ, vel occasione quacumque non obstante:
Et ulterius ORDINATUM est & CONCESSUM, Auctoritate praedictâ, quòd praedictus Cardinalis, tàm de praedictis Sex Milibus Librarum, praefato Domino Regi, ut praemittitur, Mutuandarum, quàm de praedictis Tresdecim Milibus Marcarum, de Primis Denariis, de quibuscumque Concessionibus, Domino Regi, per Communitates Regni Angliae, de assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium ejusdem Regni per Se, ac Clerum ejusdem Regni per Se, siendis, plenariè persolvatur & satisfiat, ut est justum,
Et quòd Cancellarius Angliae, pro tempore existens, Auctoritate praedictâ, faciet praefato Cardinali, Executoribus, Assignatis, vel Deputatis suis, tot & talia Literas Patentes & Brevia, sub Magno Sigillo Domini Regis, Haeredum, & Successorum suorum, absque Fine vel Feodo pro eisdem solvendis, pro Securitate Resolutionis & Satisfactionis Summarum praedictarum, in formâ praedictâ facienda, quot & qualia eidem Cardinali, Executoribus, Assignatis, & Deputatis suis, per avisamentum Consilii sui, videbitur necessaria, sufficientia, & oportuna:
Et quòd Thesaurarius Angliae & Camerarii, ratione Liberationis Bonorum & Jocalium praedictorum, praefato Cardinali, ut praemittitur, faciendae, per Dominum nostrum Regem, Haeredes, vel Successores suos, nullatenus impetantur, molestentur in aliquo, seu graventur;
Proviso semper quòd, si appareat, vel aliquo tempore futuro apparere sive constare poterit, quòd praefatus Dux Gloucestriae, ratione Scrutationis, Explorationis, Arestationis, aut alicujus alterius Diligentiae, per ipsum factae seu procuratae, aliquod Interesse, Titulum, vel Clameum habeat vel habuerit ad petendum aliquam Partem praedictorum Bonorum & Jocalium, quòd eo casu Dominus Rex satisfaciet praefato Duci Gloucestriae pro Rata, de tanta parte praedictae Summae Sex Milium Librarum, quanta fuerit Pars dictorum Bonorum sive Jocalium, in qua idem Dux habuerit justum Titulum, Clameum, vel Interesse, ad eam petendum ut praedictum est.
Nos autem Tenores Petitionis, Responsionis, & Actuum praedictorum, ad Requisitionem praefati Cardinalis, Tenore Praesentium, duximus EXEMPLIFICANDOS.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo nono Die Julii.
July 19. Grant of five marks a day to the earl of Huntingdon, 100l. as a reward to the bp. of Rochester, 40s. a day to a baron, and 20s. to Thomas Brouns, going to the council of Basle. London.
O. x. 519. H. iv. p. iv. 183.
Pro Ituris ad Generale Concilium Basiliense.
An. 10. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatra F. 4.
Decimo nono Die Julii, Anno decimo, apud Fratres Praedicatores, Concessum fuit, per avisamentum Consiliariorum Regis ibidem existentium, quòd Comes Huntyngdoniae, qui in Ambassiata Regis Iturus est ad GENERALE CONCILIUM, recipiet de Rege, quolibet Die, ex Causâ praemissâ, Quinque Marcas per Diem, per unum Dimidium Annum, &, per viam Praestiti, Ducentas Libras de Thesauro Regis; & quòd indè fiat Warantum sub Privato Sigillo, Thesaurario & Camerariis de Solvendo &c.
Item, eodem Die, per eosdem Dominos de Concilio, Concessum fuit quòd Episcopus Roffensis recipiet de Thesauro Regis, per viam Regardi, ultra Summam sibi, in hac parte, per Clerum Angliae Concessam, vel Concedendam, Centum Libras; & quòd indè fiat Warrantum dictis Thesaurario & Camerariis de Solvendo &c.
Item, eodem Die, Concessum fuit, per eosdem Dominos de Concilio, quòd unus Baro, ex Causâ Praemissâ, recipiet a Rege, quolibet Die, xl. Solidos, per Dimidium Annum, de Thesauro Regis; & quòd indè fiat Warantum, ut in formâ, eisdem Thesaurario & Camerariis de Solvendo, per viam Praestiti.
Item, eodem Die, Concessum erat, per eosdem Dominos de Concilio, quòd Magister Thomas Brouns, utriusque Juris Doctor, qui iturus est in eâdem Ambassiatâ, recipiet per Diem xx s. per Dimidium Annum, de Thesauro Regis, Habendos ex Causâ praedictâ; & quòd indè fiat Warrantum eisdem Thesaurario & Camerariis ut supra.
July 20. Protection for those going to the council of Basle. Westm.
O. x. 519. H. iv. p. iv. 183.
De Transituris ad dictum Concilium.
An. 10. H. 6. Ibid.
Vicesimo Die Mensis Julii, Anno Decimo, apud Westmonasterium, in Camera Stellata, Concessum erat, per Dominos de Concilio Regis, quòd omnes Domini, Episcopi, Barones, seu Milites, aut Doctores, Transituri versus GENERALE CONCILIUM, habeant, & quilibet eorum habeat, Literas Protectionis, in formâ debitâ, sub Privato Sigillo Regis, Domino Cancellario directas, ut in forma, duraturas per unum Annum:
Et quòd quilibet dictorum Dominorum, seu aliorum, ut praefertur, transeuns ad idem CONCILIUM, possit, sub Signeto suo, certificare Nomina suorum Servientum, secum ad dictum CONCILIUM transeuntium, Custodi Privati Sigilli in formâ Protectionis, & quòd idem Custos faciet Protectiones, sub Privato Sigillo, in formâ debitâ, per unum Annum duraturas, absque difficultate.
[July 20]. Resolution for sending ambassadors to Denmark.
O. x. 520. H. iv. p. iv. 183.
Super Ambassiata ad Regem Daciae.
An. 10. H. 6. Ibid.
Eodem Die Concordatum fuit quòd Dominus Cancellarius faciat Literas Commissionis, de Potestate Tractandi & Appunctuandi &c. cum Rege Daciae, ut in formâ consuetâ, uni Militi, & uni Doctori, illuc in Ambassiatam mittendis.
July 21. Resolution for delivering the duke of Orleans into the custody of the earl of Suffolk.
O. x. 520. H. iv. p. iv. 183.
Pro Custodia Ducis Aurelianensis.
An. 10. H. 6. Ibid.
Vicesimo primo Die Julii, Anno decimo, apud Westmonasterium, Concordatum fuit, per Dominos de Concilio, quòd Dominus Thesaurarius Angliae Tractabit & Concordabit cum Comite Suffolchiae, pro habendo Custodiam Ducis Aurelianensis Prisonarii Regis, capiendo talem Summam annuatim ex Causa praedicta, secundùm quod inter dictum Thesaurarium & eum poterit concordari:
Et quòd Dominus Cancellarius Angliae faciet Brevia, directa Domino Johanni Cornewaille, nunc ejusdem Ducis Custodi, Mandando eidem de Deliberando dictum Ducem Comiti Suffolciae praedicto; qui illum, per aliud Breve, in hoc casu fiendum, recipiet salvò ad usum Regis Custodiendum.
Praesentibus &c.
July 21. Warrants for sending 2,500l. to the duke of Bedford, and for payments to the bp. of Nantes, the bps. of London and Rochester, sir Robert Shotesbroke, and nine others. Westm.
O. x. 520. H.iv. p. iv. 183.
De Solutionibus faciendis.
An. 10. H. 6. Ibid.
Vicesimo primo Die Julii, Anno decimo, apud Westmonasterium, Concordatum fuit, quòd fiat Warantum, sub Privato Sigillo, directum Thesaurario & Camerariis de Recepto Scaccarii, pro ii M. Dl. ad deferendum versus Ducem Bedfordiae, ad Aventuram Regis, per Walterum Hungerford Militem, Willielmum Baron, Rogerum Wynt. & alios secum, pro Conductu dictae Summae usque partes Franciae, unà cum Custibus suis & Expensis.
Item, fiat aliud Warantum, sub Privato Sigillo, pro uno Cipho, Valoris l. Marcarum daturo Episcopo de Naunte.
Item, fiat aliud Warantum, sub Privato Sigillo, pro Ambassiatore nuper veniente de Generali Concilio lxxxvi l. xiii s. iv d.
Item, fiat aliud Warantum, sub Privato Sigillo, pro Ambassiatore Civitatis Parisiensis; videlicet, pro xl. Marc.
Item, fiat aliud Warantum, sub Privato Sigillo, pro Ambassiatore Domini Ducis Bedfordiae, pro xl. Marc.
Item, fiat aliud Warantum, sub Privato Sigillo, pro Hominibus Britanniae, venientibus cum Filio Ducis Britanniae, xl. Marc.
Item, fiat aliud Warantum, sub Privato Sigillo, pro Episcopo Londoniae, de Regardo iv Cent. Marc.
Item, fiat aliud Warantum, pro Episcopo Roffensi, de Regardo C. lib.
Fiat Warantum, sub Privato Sigillo, directum Thesaurario & Camerariis praedictis, pro Magistro Thoma Brouns Doctore, pro Vadiis suis per Dimidium Annum, Clxxxii l.
Fiat etiam aliud Warantum, sub eodem Sigillo, directum Thesaurario & Camerariis praedictis, pro Roberto Shotesbroke Milite, pro Vadiis suis, pro Dimidio Anno Clxxxii l.
Item, fiat aliud Warantum, sub Privato Sigillo, pro uno Clerico per idem tempus Clxxxii l.
Item, pro Magistro Johanne Stokes, pro Ambassiata versus Scotiam, de Regardo xx l.
Memorandum, de Literis mittendis Domino Duci Bedfordiae, ut ipse mittat certos de Servientibus suis usque Diepe, ad ibidem recipiendum dictam Summam de ii Mill. Dl. vide- licet, pro Duobus Mensibus.
Item, fiat Warantum pro liii s. Iv d. solutis uni Monacho Westmonasterii.
Item, aliud Warantum pro Cent. s. solvendis uni Prosecutori Armorum, venienti cum Literis Ducis Bregensis.
July 21. Power for sir Robert Shotesbroke and William Sprener to treat with the K. of Denmark. Westm.
O. x. 521. H. iv. p. iv. 184.
De Tractando cum Rege Daciae.
An. 10. H. 6. Franc. 10. H. 6. m. 1.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Discretione, dilectorum & fidelium nostrorum, Roberti Shotesbroke Militis, & Magistri Willielmi Sprener Legum Doctoris, plenariè confidentes,
Eosdem, Robertum & Willielmum, Fecimus, Constituimus, Creavimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Facimus, Constituimus, Creamus, & Ordinamus nostros veros, certos, legitimos, sufficientes, & indubitatos Procuratores, Actores, Negotiorum Gestores, ac etiam Nuncios, Ambassiatores, & Commissarios nostros speciales; videlicet,
Ad Tractandum, Ordinandum, Disponendum, Ineundum, Faciendum, Contrahendum, & Concludendum, perpetuò vel ad tempus,
Nostro Nomine, & pro Nobis, Regnis, & Dominiis nostris, pro Nobis, & Successoribus nostris, ac pro nostris Vassallis & Subditis,
Cum, Serenissimo Principe, Fratre & Avunculo nostro carissimo Rege Daciae, Norwegiae, Sueciae, &c. ipsiusque Regnis & Dominiis, Haeredibus & Successoribus suis, ac pro suis Vassallis & Subditis, necnon cum ipsius Procuratore, seu Procuratoribus, Nunciisque specialibus, ab eo habentibus ad Infrascripta plenam & sufficientem Potestatem,
Quoscumque Tractatus, Confoederationes, Pacta, Conventiones, Alligantias, Amicitias, Pactiones, Promissiones, Foedera, & Ligamina quaecumque, Et omnia alia & singula, quae in Praemissis & circa Praemissa necessaria fuerint seu etiam oportuna, prout ipsis Procuratoribus, Ambassiatoribus, sive Commissariis nostris visum fuerit expedire,
Damus insuper & Concedimus dictis Procuratoribus sive Commissariis nostris, plenam & liberam Potestatem & speciale Mandatum Praemissa omnia & singula, cum Dependentibus ex eis, Emergentibus, Incidentibus, & Connexis, Faciendum, Firmandum, Roborandum, ac etiam Vallandum per Juramentum, vel Juramenta, ac aliàs qualitercumque, prout praedictis Ambassiatoribus, Procuratoribus, sive Nunciis nostris, visum fuerit expedire,
Quae omnia & singula supradicta, per praefatos Procuratores, Commissarios, sive Nuncios nostros Tractata vel Tractanda, Firmata vel Firmanda, Roborata vel Roboranda, Vallata vel Vallanda, seu aliàs facienda in Praemissis, & circa ea, & eorum quodlibet, Promittimus Nos, in Verbo Regio, Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros, ac etiam inviolabiliter observaturos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 21. Orders to the earl of Northumberland, Thomas College, Richard earl of Salisbury, constable of Pontefract Castle, and John earl of Huntingdon, constable of the Tower of London, concerning the exchange of the Scotch hostages. Westm.
O. x. 521. H. iv. p. iv. 184.
De Obsidibus Liberandis.
An. 10. H. 6. Scot. 10. H. 6. m. 5.
Rex, carissimo Consanguineo nostro, Comiti Northumbriae, Salutem.
Mandamus vobis quòd,
Postquam certos Obsides, pro, carissimo Consanguineo nostro, Rege Scotiae, Loco aliorum Obsidum in Regno nostro Angliae ad praesens existentium, receperitis,
Eos, dilecto nobis, Thomae Colegge, Servienti ad Arma,
Servando tamen penes vos ipsum, qui admissus erit loco unius Obsidum, qui ultimò in Gubernatione vestra extitit,
Per Indenturas, indè conficiendas, Nomina Obsidum praedictorum & Diem Liberationis suae testificantes, Liberetis.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex, dilecto sibi, Thomae College, Servienti ad Arma, Salutem.
Praecipimus tibi quòd,
Postquam certos Obsides, pro, carissimo Consanguineo nostro, Rege Scotorum, loco aliorum Obsidum in Regno nostro Angliae ad praesens existentium, a, carissimo Consanguineo nostro, Comite Northumbriae receperis,
Ipsos, ut Obsides, usque Castrum nostrum de Pontfreyt salvò & securè conducas & adducas,
Et tot de eis ibidem, carissimo Consanguineo nostro, Comiti Sarum, Constabulario Castri praedicti, quot ab eo perpriùs receperis, per Indenturas, indè inter Te & praefatum Constabularium, vel ejus Locumtenentem, debitè conficiendas, Nomina Obsidum & Diem Liberationis suae Testificantes, Deliberes,
Residuúmque eorumdem Obsidum usque Turrim nostram Londoniae ducas, & eos, ut Obsides, carissimo Consanguineo nostro, Johanni Comiti Huntyngdoniae, Constabulario Turris praedictae, vel ejus Locumtenenti ibidem, per Indenturas, indè inter Te & eundem Constabularium, vel ejus Locumtenentem, debitè conficiendas, Nomina Obsidum & Diem Liberationis suae Testificantes, similiter Liberes,
Mandavimus enim tàm praefato Constabulario Castri praedicti, vel ejus Locumtenenti, quàm praefato Constabulario Turris praedictae, vel ejus Locumtenenti, quòd praefatos Obsides a Te recipiant, & ipsos, ut Obsides, in Castro & Turri praedictis, salvò & securè, in sormâ praedictâ, custodiri faciant.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Ricardo Comiti Sarum, Constabulario Castri nostri de Pontfreyt, vel ejus Locumetenenti ibidem, Salutem.
Mandamus vobis quòd tot Obsides, pro, carissimo Consanguineo nostro, Rege Scotorum, quot nuper in Custodiâ vestrâ pro eodem Consanguineo nostro fuerunt, a dilecto nobis, Thoma Colegge, Serviente ad Arma, recipiatis, & eos infra Castrum nostrum praedictum salvò & securè custodiri faciatis,
Mandavimus enim eidem Thomae quòd Obsides praedictos, per Indenturas, indè inter Vos & praefatum Thomam debitè conficiendas, Nomina Obsidum & Diem Liberationis suae testificantes, vobis deliberet.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Johanni Comiti Huntyngdoniae, Constabulario Turris nostrae Londoniae, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Mandamus vobis &c. ut supra usque ibi, recipiatis, & tunc sic, & eos infra Turrim nostram praedictam salvò &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Aug. 28 Reward of 20l. to Gyles de Bretaigne, son of the duke of Brittany, who is with the K. London.
O. x. 522. H. iv. p. iv. 184.
Pro Egidio de Britannia.
An. 10. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatra F. 4.
Vicesimo octavo Die Augusti, Anno decimo, apud Fratres Praedicatores Londoniae, Concessum est, per Dominos de Concilio, quòd fiat Warantum, sub Privato Sigillo Regis, Thesaurario & Camerariis, de Solvendo Gyles de Bretaigne, Filio Ducis Britanniae, circa Personam Regis existenti, Viginti Libras, Habendas, de Dono Regis, per Viam Regardi, pro Privatis Expensis & aliis Necessariis suis.
Letters of safe conduct for the servants of the duke of Orleans, for John, bastard of Orleans, the servants of the duke of Bourbon, of Charles d'Artois, late count of Eu, of Thomas Hay, and two other Scotch hostages, and for the bp. of Glasgow and the abbot of Abberbroth, going to the general council. Various dates.
O. x. 522. H. iv. p. iv. 185.
Literas de Salvo Conductu habent Subscripti, de Datis Subscriptis; viz.
An. 10. H. 6. Franc. 10. H. 6. m. 15. m. 12. m. 11. m. 10. Ibid.
Servientes Ducis Aurelianensis.
20. Octo.
22. Nov.
28. Mart.
4. Junii
Johannes Bastardus d'Orleans.
4. Junii
m. 4.
m. 9.
Scot. 10. H. 6. m. 9. Ibid.
m. 6. m. 8.
Servitores
Ducis Burboniae.
Karoli d' Artois nuper Comitis de Ewe
.
1. Julii.
15. Junii.

Servientes
Thomae Hay Obsidis pro Rege Scotorum.
Davidis Styward de Athell Obsidis ut supra.
Roberti Styward Obsidis ut supra.
3. Nov.
11. Dec.
11. Dec.
David Steward Magistri de Athell. Episcopus Glasguensis & Abbas de Abberbroth, cum Triginta Personis in Comitiva sua &c. versus GENERALE CONCILIUM transeundo.
7. Aug.
6. Junii
Oct. 26. Commission to lord de Hungerford, steward of the late K., sir William Phelip, his treasurer, sir Robert Babthorp, his comptroller, and sir William Porter, to apportion the 4,000l. bequeathed by the late K. to the clerks and other servants of the household. Westm.
O. x. 523. H. iv. p. iv. 184.
Super Testamento nuper Regis.
An. 11. H. 6. Pat. 11. H. 6. p. 1. m. 12.
Rex, dilecto & fideli nostro, Domino de Hungerford, nuper Senescallo Hospitii Carissimi Domini & Patris nostri Defuncti, Willielmo Phelip Chivaler Camerario nostro, tunc Thesaurario ejusdem Hospitii, Roberto Babthorp Chivaler Senescallo Hospitii nostri, tunc Contrarotulatori dicti Hospitii praefati Patris nostri, & Willielmo Porter Chivaler, Salutem.
Monstraverunt Nobis & Consilio nostro dilecti Servientes nostri, Armigeri, Clerici, Valetti, Garciones, & Pagetti, nuper de Hospitio praefati Patris nostri, qualiter in Testamento Patris nostri praedicti mentio facta existat quòd Armigeri, Clerici, Valetti, Garciones, & Pagetti, Familiares & cotidiè secum circa tempus Mortis suae existentes, haberent & perciperent, Vigore Testamenti praedicti, Summam quatuor Milium Librarum, inter eos dividendam,
Quam quidem Summam Quatuor Milium Librarum, auctoritate ultimi Parliamenti nostri, dictis Servientibus, Familiaribus ad tunc in Hospitio Patris nostri praedicti, cum ipso toto tempore Mortis suae existentibus, Concessimus solvendam,
Quae quidem Solutio, absque auctoritate nostrâ in hac parte, perimpleri non potest sicut dicunt,
Nos igitur, ad Supplicationem praedictorum Servientium nostrorum, de avisamento & assensu Concilii nostri praedicti, Dedimus vobis plenam Potestatem & Auctoritatem Determinandi, & per Scripturam, sub Sigillis vestris, Nominandi Nomina cujuslibet Armigeri, Clerici, Valetti, Garcionis, & Pagetti, ac etiam Ponendi quemlibet eorum ad Partem & Portionem suam Financiae, Solutionis praedictae, juxta statum in quo tempore praedicto extiterunt, necnon Nominandi, secundùm discretiones vestras, Summam, quam quilibet eorum pro Parte sua habebit, secundùm effectum & tenorem Testamenti supradicti.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvj die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 5. The treasurer and barons of the Exchequer are ordered to make allowance of 26l. 5s. 4d. to John Stopyndon, keeper of the hanaper, in addition to the usual sum for the liveries of the chancellor and his clerks, on account of the dearness of cloth and fur. Westm.
O. x. 523. H. iv. p. iv. 185.
Pro Liberatis Cancellariae.
An. 11. H. 6. Claus. 11. H. 6. m. 18.
Rex, Thesaurario & Baronibus suis de Scaccario, Salutem.
Mandamus vobis quòd, dilecto Clerico nostro, Johanni Stopyndon, Custodi Hanaperii Cancellariae nostrae, Viginti & Sex Libras, Quinque Solidos, & Quatuor Denarios,
Quos ipse, Venerabili Patri, Johanni Archiepiscopo Eborum, nuper Cancellario nostro, pro Liberata sua Iemali, &, Venerabili Patri, Johanni Episcopo Bathoniensi & Wellensi, nunc Cancellario nostro, pro Liberata sua Aestivali, necnon pro Liberata Iemali & Aestivali Clericorum nostrorum Cancellariae praedictae, erga Festa Natalis Domini & Pentecostes proximò praeterita, ultra Summam pro hujusmodi Liberata consuetam, propter Caristiam Panni, Pellurae, & Linurae, de Exitibus Hanaperii praedicti liberavit,
In Compoto suo, de Anno decimo ultimo praeterito, ad Scaccarium nostrum praedictum, debitam Allocatio- nem habere faciatis; aliquo Mandato nostro, vobis in Contrarium directo, non obstante.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto Die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 12. Exemplification of the enrolment of the creation of sir John Cornewaill as baron de Faunhope. Westm.
O. x. 524. H. iv. p. iv. 185.
Pro Johanne Cornwaill, de Titulo Baronis de Faunhope.
An. 11. H. 6. Pat. 11. H. 6. p. 1. m. 16.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Irrotulamentum cujusdam Memorandi in Rotulo Parliamenti nostri, apud Westmonasterium ultimò tenti, irrotulati, in haec verba,
Memorandum quod, cùm, inter caeteras gloriosas Reipublicae Curas ac Solicitudines varias, regiis humeris incumbentes, arbitretur fore praecipuum & regale solium potissimè solidare effluens ab eodem condigna Praemiatio Meritorum: nam Virtus ibi continuè crescit & colitur, ubi a debito sibi Praemio non frustratur:
Cúmque Honor sit Virtutis Praemium, constat quòd Virtuosis & Strenuis ex regali Justitia debentur Fasces Honorum & Praemia Dignitatum:
Hinc Christianissimus Princeps & Dominus noster Rex.
Debitae discussionis libramine ponderans magnifica, & nedùm sibi, set etiam, felicissimae recordationis, Domino Henrico nuper Regi Angliae, Patri suo Defuncto, caeteris quoque suis Progenitoribus, ac toti Regno Angliae fructuosa & Summè laudabilia Labores, Honores, & Obsequia, quae, dilectus & fidelis Ligeus suus Regni sui Angliae, Johannes Cornwaill Chivaler,
Qui dudùm, Carissimae Aviae ejusdem Domini Regis, Elizabethae, nuper Comitissae Huntyngdoniae copulabatur Foedere Nuptiali, tàm in Anglia, quàm in Conquestu Regni Franciae, & Ducatûs Normanniae, multipliciter effudit, & impendit.
Volensque proinde eundem Johannem aliquali, licet non condignâ, Honoris praerogativâ, prout Gestus sui nobiles ipsum Dominum Regem non mediocriter induxerunt, inducúntque indies, Praemiare,
Decimo septimo die Julii, ultimo die praesentis Parliamenti, in Trium Statuum ejusdem Parliamenti Praesentia, de Gratia sua speciali, & ex certa scientia sua, ac de avisamento & assensu illustris Principis Domini Ducis Gloucestriae, & Reverendissimi in Christo Patris Domini Henrici Episcopi Wyntoniensis Cardinalis Angliae, ac caeterorum Dominorum Spiritualium & Temporalium, in Parliamento praedicto existentium, praefatum Johannem in Baronem Indigenam Regni sui Angliae Erexit, Praefecit, & Creavit, eidemque Johanni Nomen, Stilum, Titulum, & Honorem Baronis de Faunhope Imposuit, Dedit, Concessit, & Assignavit,
Volens & Concedens eidem quod ipse Nomen Baronis de Faunhope Habeat & Gerat, ac Baro de Faunhope Vocitetur & Nuncupetur, & tanquam Baro Indigena & verus Ligeus suus ejusdem Regni in omnibus Teneatur, Tractetur, & Reputetur,
Sedem quoque & Locum suos in Parliamentis & Conciliis regiis inter caeteros Barones dicti Regni Angliae habeat, Teneat, & Possideat, necnon omnibus & singulis Juribus, Libertatibus, Privilegiis, & lmmunitatibus, ubique infra idem Regnum Angliae, Gaudeat & Utatur adeo plenè & integrè, & eisdem modo & formâ, quibus alii Barones ejusdem Regni, ante haec tempora, meliùs & quietiùs usi sunt & gavisi, ac pro praesenti pleniùs & liberiùs gaudent & utuntur,
Nos autem TENOREM Irrotulamenti dicti Memorandi, ad Requisitionem praefati Johannis, Tenore Praesentium, duximus EXEMPLIFICANDUM.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xij die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 12. Payment of 200 marks to the bp. of Rochester, about to go on an embassy to the Dauphin. Westm.
O. x. 524. H. iv. p. iv. 185.
Super Tractatu cum Adversario Franciae.
An. 11. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatr. F. 4.
Dvodecimo Die Novembris, Anno undecimo, apud Westmonasterium, Concessum & Concordatum fuit, per Dominos de Concilio, quòd Custos Privati Sigilli, faciat Warrantum, sub Privato Sigillo, The- saurario & Camerariis de Scaccario Regis, de Solvendo Episcopo Roffensi CC. Marcas.
Qui, in Obsequium Regis, versus Regnum suum Franciae profecturus est pro Tractatu Pacis, inter Regem & suum Adversarium Dalphinum Ineundo,
Habendas, per viam Regardi, pro Sumptibus & Expensis, quos idem Episcopus in hac parte sustinebit,
Et quòd dictus Episcopus habeat pro Se, & suis Familiaribus, Eskippationem sive Transfretationem Maris, eundo & redeundo, ad Expensas Regis.
Nov. 20. Protection for sir John Fastolf, in the retinue of the duke of Bedford, regent of France. Westm.
O. x. 525. H. iv. p. iv. 185.
Pro Johanne Fastolf.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 13.
Johannes Fastolf Miles,
Qui in obsequio Regis, in Comitiva, carissimi Avunculi Regis, Johannis, Regentis & Gubernantis Regnum Regis Franciae, Ducis Bedfordiae, in partibus dicti Regni Regis Franciae, super salva Custodia Partium earumdem, moratur,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas &c.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Novembris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Oct. 20. Protection for John Beaufort, earl of Somerset, in France. Westm.
O. x. 525. H. iv. p. iv. 185.
Pro Johanne Comite Somers.
An. 11. H. 6. Ibid.
Johannes Comes Somerset
, aliàs dictus Johannes Comes Somersetiae, aliàs dictus Johannes Beaufort Comes Somersetiae, aliàs dictus Johannes Beauford Comes Somersetiae,
Qui in Obsequio Regis, in partibus Regni Regis Franciae, super salva Custodia Partium earumdem, moratur,
Habet Literas Regis de Protectione (cum clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Octobris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Nov. 20. Licence to Henry, cardinal of England, to convey jewels to the value of 5,000 marks and 10,000l. in money to the general council. Westm.
O. x. 525. II. iv. p. iv. 185.
Pro Cardinali Angliae, de Licentia exportandi.
An. 11. H. 6. Ibid. m. 14.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, Venerabili in Christo Patri, carissimo & praedilecto Consanguineo nostro, Henrico Cardinali Angliae quòd ipse ad CONCILIUM GENERALE, pro Bono & Commodo universalis Ecclesiae, nostroque, & totius Christianitatis, se Transferre possit,
Deferendo & adducendo secum Jocalia & Massam ad Valorem Quinque Milium Marcarum, ac Apparatum pro Persona sua (utpote) Mitram suam, Crucem, & caetera Pontificialia, pro celebrando necessaria, necnon Summam Decem Milium Librarum, vel infra, in Auro, vel Moneta, juxta bonam Voluntatem suam in hac parte faciendam.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium: xx die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 26. Grant of 1,000 marks a year to John, abp. of York, while at the general council at Basle. Westm.
O. x. 525. H. iv. p. iv. 185.
Pro Archiepiscopo Eborum, super Ambassiata ad Concilium Generale.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos, &c. Salutem.
Sciatis quòd, per avisamentum & deliberationem Concilii nostri, Ordinavimus & Appunctuavimus, Venerabilem Patrem, Johannem Archiepiscopum Eborum, Angliae Primatem, in Ambassiata nostra, versus San- ctissimum Patrem nostrum PAPAM & GENERALE CONCILIUM apud Basilliam profecturum, & ibidem per unum Annum integrum moraturum, si IDEM CONCILIUM infra eundem Annum minimè finiatur nec prorogetur,
Percipiendo de Nobis, per viam Regardi, Mille Marcas in Grosso pro Anno supradicto,
Et quòd sibi, juxta quantitatem temporis, quo ipse ultra Annum praedictum ad idem Concilium Generale per Nos Residere onerabitur, de Nobis, juxta afferentiam Mille Marcarum per annum, fideliter persolvetur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvj die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
[Nov. 26.] Protection for the abp. of York going to the general council.
O. x. 526. H. iv. p. iv. 186.
Pro eodem Archiepiscopo.
An. 11. H. 6. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de avisamento & deliberatione Concilii nostri, Ordinavimus & Appunctuavimus, Venerabilem in Christo Patrem, Archiepiscopum Eborum, Angliae Primatem, ad Transeundum, in Ambassiata nostra, penes Sanctissimum Patrem nostrum PAPAM, & ad CONCILIUM GENERALE,
Concessimusque quòd, pro tempore quo ipse extra Regnum nostrum Angliae existet, usque Reditum suum in idem Regnum nostrum, nulla Secta seu Processus versus ipsum fiat seu incipiatur, nec aliqua Impetitio, in aliquibus sibi pertinentibus, tempore praedicto durante, per nos, Haeredes, Officiarios, seu Ministros nostros quoscumque sibi fiat.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
[Nov. 26.] Grant to the abp. of York of the usual wages of an abp. on an embassy.
O. x. 526. H. iv. p iv. 186.
Pro eodem Archiepiscopo.
An. 11. H. 6. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de avisamento & deliberatione Concilii nostri, Ordinavimus & Appunctuavimus, Venerabilem in Christo Patrem, Johannem Archiepiscopum Eborum, Angliae Primatem, ad Transeundum, in Ambassiata nostra, penes Sanctissimum Patrem nostrum PAPAM, ac ad GENERALE CONCILIUM,
Concessimusque eidem Archiepiscopo, quod si ipse, infra tempus Ambassiatae nostrae praedictae, de Mandato nostro, vel dicti Concilii nostri, se transferat seu equitet, in Obsequium nostrum, ad aliquem alium Locum, quàm illum qui ad praesens per nos de avisamento praedicto sibi ordinatus & appunctuatus existit (videlicet) penes praedictum Sanctissimum Patrem nostrum Papam, seu dictum Concilium Generale, quòd sibi, pro tempore, quo de mandato nostro, vel Concilii nostri, sic se transferet seu equitabit, de hujusmodi Vadiis diurnis, prout alii Archiepiscopi, in Ambassiata Regia, de inclitis Progenitoribus nostris, ante haec tempora, destinati, habuerunt & perceperunt, satisfiat & contentetur.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 26. Licence to sir John Colvyle, going to the general council at Basle, to take with him 500l. in money, plate, and jewels. Westm.
O. x. 526. H. iv. p. iv. 186.
Super dicta Ambassiata.
An. 11. H. 6. Ibid. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de gratiâ nostrâ speciali, ac de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto & fideli Militi nostro, Johanni Colvyle,
Qui in Ambassiata nostra, versus Concilium Generale apud Basile ad praesens existens, pro Bono publico Sanctae Matris Ecclesiae, ac Regnorum, Dominiorum, & Subditorum nostrorum, de Mandato nostro profecturus est,
Quòd ipse secum ducere & cariare possit, extra Regnum nostrum Angliae, in Moneta, Plata, & Jocalibus, usque ad Summam Quingentarum Librarum, absque perturbatione vel impetitione quacumque Nostri, vel Haeredum nostrorum in futurum; aliquo Statuto sive Ordinatione, in contrarium facta, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvj Die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 28. General request for safe conduct for Thomas bp. of Worcester, going to the general council at Basle. Westm.
O. x. 527. H. iv. p. iv. 186.
De Requestubus, pro Transituris ad Generale Concilium.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 15.
Rex universis & singulis Regibus, Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Nobilibus, Baronibus, Dominis, Vicecomitibus, Capitaneis, Castellanis, Constabulariis, Gubernatoribus Vicorum, Fortalitiorum, Civitatum, Castrorum, & omnibus Amicis & Benivolis nostris, ac Populis, cujuscumque Statûs, Gradûs, Dignitatis, Praeeminentiae, seu Conditionis fuerint, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem in omnium Salvatore.
Cùm, Venerabilis Pater, Thomas Wygorniensis Episcopus, pro Bono publico Militantis Ecclesiae, ac Nostri, Regnorum, Dominiorum, & Subditorum nostrorum, in Ambassiata nostra, ad GENERALE CONCILIUM, apud Civitatem Basiliensem jam existens, ac alias partes Mundi Longinquas, ex Ordinatione & Appunctuamento nostris, se Transferre habeat in praesenti,
Universitatem vestram multipliciter honorabilem, & quemlibet vestrûm per se, attentiùs & efficaciùs quo possumus, Tenore Praesentium, requirimus & Rogamus quatinus,
Eundem Episcopum, cùm ipse per Regna, Dominia, Territoria, Loca, Districtus, Jurisdictiones, & Potestates vestra, seu alicujus vestrûm, per Terram, vel per Aquam, transire contigerit, nostrae Magestatis intuitu, & harum Precum nostrarum speciali interventu, propensiùs recommendatum habentes,
Eundem Episcopum, cum Familiaribus, Equis, Bonis, Hernesiis, & Rebus suis quibuscumque recipiatis, & inibi morari, seu per eadem Regna, Dominia, Territoria, Loca, Districtus, Jurisdictiones, & Potestates, cùm sibi placuerit, liberè, & absque impedimento, seu perturbatione quacumque, redire permittatis, sine Solutione Dacii, Pedagii, Gabelli, aut aliqua Aperitione Manticarum, Literarum, seu Hernesiorum, necnon salvum & securum Conductum ac Scortam sibi, si necesse fuerit, suis Sumptibus, habere faciatis,
Non inferentes eis, nec quomodolibet inferri permittentes, in Corporibus seu Bonis eorumdem Dampnum, Impedimentum, Violentiam, Injuriam, Molestiam, aut Gravamen, quin potius, si egeant, eis, in eorum Agendis, ministrare dignemini Concilium, Auxilium, & Favorem, ac Scortam salvumque & securum Conductum per Passus, Loca, & Dominia vestra, & cujuslibet Vestrûm, rationabilibus Sumptibus & Expensis,
Et, si quid eis, in Personis, vel Rebus, Injuriatum fuerit (quod nollemus) id indilatè Reformari Curetis nostris Precibus & Amore,
Nos siquidem Subditis vestris, & cujuslibet vestrûm, cùm ad Regna seu ad Dominia nostra aliquos ex ipsis declinare contigerit, Favorem consimilem, & majorem si indiguerint, grato animo impendere promittimus, & de facto veraciter impendemus.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes, usque Reditum praedicti Episcopi in Angliam duraturas.
Dat. sub Magni Sigilli nostri Testimonio in Palatio nostro Westm. xxviij Die Novembris.
Dec. 1. Similar request for John bp. of Rochester, sir John Fastolfe, and Thomas Bekyngton. Westm.
O. x. 527. H. iv. p. iv. 186.
Pro Episcopo Roffensi, Johanne Falstoff Milite, & Magistro Thoma Bekyngton.
Ibid.
Rex &c. ut supra usque ibi Salvatore, & tunc sic,
Cùm, Venerabilis Pater, Johannes Episcopus Roffensis, Johannes Falstolfe Miles, & Magister Thomas Bekyngton Legum Doctor, Consiliarii nostri, in Ambassiata nostra, pro certis Negotiis expediendis, ad Longinquas Mundi partes habeant se Transferre,
Universitatem &c. ut supra usque ibi, Rogamus, & tunc sic, quatinus eosdem Episcopum, Johannem, & Thomam, & eorum quemlibet, cùm ipsi per Regna, &c. ut supra, mutatis mutandis, usque ibi, inferentes, & tunc sic, eis aut eorum alicui inferri permittentes, &c. ut supra usque ibi, & Expensis, & tunc sic,
Et si quid eis aut eorum alicui in Personis, &c. ut supra usque ibi Patentes, & tunc sic,
Dat. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, in Palatio Regis Westmonasterii, primo Die Decembris.
Nov. 28. Licence to Thomas bp. of Worcester, going to the general council of Basle, to take with him 1,000l. Westm.
O. x. 528. H. iv. p. iv. 186.
Pro Episcopo Wygorn. de exportando.
An. 11. H. 6. Ibid. m. 14.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, Venerabili in Christo Patri, Thomae Episcopo Wygorniensi,
Quem, in Ambassiatâ nostrâ, versus Generale Concilium apud Basiliam jam existens, in praesenti destinamus,
Quòd ipse Bona, & Jocalia, ac Vasa Argentea sua, usque ad Valorem Mille Librarum, secum extra Regnum nostrum Angliae ducere possit & cariare, absque perturbatione sive impetitione quacumque Nostri, vel Haeredum nostrorum in futurum; aliquibus Statutis sive Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo Die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
[Nov. 28.] Licence for him to leave the general council in a year, unless provision of 500 marks is made for his maintenance.
O. x. 528. H. iv. p. iv. 186.
Pro eodem Episcopo.
An. 11. H. 6. Ibid.
Rex, &c. ut supra usque ibi, jam existens, & tunc sic, ad Servitium Nobis ibidem Impendendum, in praesenti destinamus,
Quòd in casu, quo ipse, in Ambassiatâ nostrâ praedictâ, ultra unum Annum moretur, &, eodem Anno finito, sibi de Quingentis Marcis, pro Expensis suis, pro secundo Anno, aut aliter juxta ratam temporis per quod dictum Concilium durabit, per Nos minimè provideatur, quòd ex tunc Ipse a praedicto Concilio legitimè recedere possit, & meare ad Apostolos visitandum, absque perturbatione sive impetitione quacumque Nostri, vel Haeredum nostrorum in futurum,
Et quòd ipse simili modo ab eodem Concilio Generali recedere possit, si sibi per nos de Quingentis Marcis, pro Expensis suis, pro Tertio Anno, si dictum Concilium per tantum tempus durare contingat, non provideatur.
In cujus, &c.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 28. Licence for him to visit limina apostolorum for a year after the dissolution of the general council. Westm.
O. x. 528. H. iv. p. iv. 187.
Pro Episcopo memorato.
An. 11. H. 6. Ibid. m. 15.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Ordinavimus & Appunctuavimus, Venerabilem in Christo Patrem, Thomam Wygorniensem Episcopum ad eundum, cum aliis, in Ambassiatâ nostrâ, versus Generale Concilium apud Basiliam ad praesens existens,
Ac, de Gratiâ nostrâ speciali, & ad Requisitionem praedicti Episcopi, necnon eâ consideratione quòd ipse nobis concessit de transeundo in eâdem Ambassiatâ nobis serviturus, de avisamento & assensu dicti Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus eidem Episcopo quòd ipse, dicto Generali Concilio Finito, Dissoluto, aut ultra unum Annum prorogato, Limina Apostolorum licenter visitare, & ibidem, pro Indulgentiis perquirendis, per spatium unius Anni morari possit, absque perturbatione sive impetitione nostri, vel Haeredum nostrorum, quacumque in futurum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 28. Protection for John bp. of Rochester, going to the general council of Basle. Westm.
O. x. 529. H. iv. p. iv. 187.
Pro Episcopo Roffensi.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 13.
Johannes Episcopus Roffensis,
Qui in Obsequium Regis, in Ambassiatâ Regis, versus Generale Concilium Basiliense profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausulâ Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo Die Novembris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Feb. 13. Protection for John Ansty, senior, in the retinue of the duke of Gloucester, captain of Guisnes. Westm.
O. x. 529. H. iv. p. iv. 187.
Pro Johanne Ansty.
An. 11. H. 6. Ibid.
Johannes Ansty
Senior Armiger,
Qui, in Obsequio Regis, in Comitivâ, carissimi Avunculi Regis, Humfridi Ducis Glucestriae, Capitanei Castri Regis de Guysnes, in partibus Picardiae, super salvâ Custodiâ ac Vitellatione Castri Regis praedicti, moratur,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausulâ Volumus) per unum Annum duraturas.
Praesentibus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Februarii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Dec. 1. Licence to John bp. of Rochester, as ambassador at the general council at Basle, to export 1,000l. Westm.
O. x. 529. H. iv. p. iv. 187.
Pro Episcopo Roffensi, de Licentia exportandi, ad Valorem Mille Librarum.
An. 11. H. 6. Ibid. m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, Venerabili in Christo Patri, Johanni Episcopo Roffensi,
Quem, in Ambassiatâ nostrâ, penes Generale Concilium, apud Basiliam jam existens, destinamus,
Quod ipse cariare & ducere possit extra Regnum nostrum Angliae, insimul, aut per partes, in Vasis, Argento, & aliis Rebus, Statui suo convenientibus, ac pro Expensis suis & suorum, usque ad Valorem Mille Librarum, absque perturbatione sive impetitione quacumque Nostri, vel Haeredum nostrorum in futurum; aliquibus Statutis sive Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo Die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 1. Power for Thomas bp. of Worcester, William prior of the Holy Trinity, Norwich, Thomas Brouns, dean of Salisbury, and John Symondesborwe, archdeacon of Wiltshire, to treat with the general council at Basle for the reduction of the Bohemians to union with the church. Westm.
O. x. 529. H. iv. p. iv. 187.
De Tractando super Reductione Boemorum
An. 11. H. 6. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm nuper,
Ex parte Concilii Generalis, apud Basiliam congregati, per Literas etiam exhortatorias, Serenissimi Principis, Sigismundi, Dei gratiâ, Romanorum Regis semper Augusti, ac Ungariae, Dalmatiae, Croaciae, &c. Regis, Confratris nostri praecarissimi,
Cum instantia non modica fuerimus requisiti ut ad dictum Concilium,
In quo de Boemorum ad Sanctae Matris Ecclesiae unitatem Reductione, & aliis Fidei Catholicae Conservationem concernentibus, necnon in Ecclesia Dei Morum Reformationem, Regumque & Principum ac aliorum Dissidentium & Discordantium Pacificatione, agi speratur,
Nostros Ambassiatores mittere curaremus,
Volentes, quantum cum Deo possumus, Nos ipsorum Requirentium Exhortationibus & Desideriis conformare,
De fidelitate & providâ circumspectionis industriâ, Venerabilis in Christo Patris, Thomae Wygorniensis Episcopi, Willielmi Prioris Ecclesiae Sanctae Trinitatis Norwicae, Magistri Thomae Brouns Decani Ecclesiae Cathedralis Sarum, & Magistri Johannis Symondesborwe Archidiaconi Wiltesiae, multipliciter confidentes,
Ipsos, ex deliberatione Concilii nostri Angliae, nostros veros, certos, legitimos, & indubitatos Ambassiatores, Oratores, Procuratores, Commissarios, Actores, Factores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, Deputamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Commissariis, Actoribus, Factoribus, Negotiorum Gestoribus, & Nunciis nostris praedictis plenariam Potestatem & Mandatum speciale pro Nobis, & Nomine nostro, ac Regni nostri Angliae, se praesentandi coram Praesidente vel Praesidentibus dicto Concilio Generali, nostramque Intentionem coram eis Declarandi & Exponendi,
Ac tàm cum eis, quàm cum aliis Praelatis, Principibus, Magistris, Doctoribus, & Clericis, cujuscumque Nationis, Conditionis, Statûs, Gradûs, aut Praeeminentiae existant, inibi congregatis, aut imposterùm congregandis, in hiis, quae Fidei Ortodoxae Conservationem & Stabilimentum, & praesertim principaliterque Reductionem Boemorum ad Sanctae Matris Ecclesiae Integritatem, concernere poterunt, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, & Concludendi, ac prius Conclusis, si eis videbitur, Consentiendi vel Dissentiendi,
Caeteráque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis vel eorum aliquo necessaria fuerint seu aliter oportuna,
Promittentes & Promittimus, in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, Firmum, ac Stabile pro perpetuo habituros omne, totum, & quicquid per Ambassiatores nostros praedictos Actum, Gestum, Conclusum, & Consensum, vel Dissensum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo
Dec. 1. Power for John bp. of Rochester, sir John Fastolfe, and Thomas Bekyngton, to treat for peace with Charles de Valois. Westm.
O. x. 530. H. iv. p. iv. 187.
De Tractando cum Adversario Franciae.
An. 11. H. 6. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Pacissub tempore, descendens in Virginis uterum, verbum Patris in hunc Mundum prodiens, ut Hominem, per Peccatum Inobedientiae a Deo lapsum, ad Pacis & Concordiae unitatem reduceret, a Discipulo Traditus, antequam in ara Crucis pateretur, Credituris in ipso Pacem in Testamento reliquit, suisque Discipulis, Morte devictâ, Resurgens Pacem dedit, Ascensurusque ad Coelos Pacem & Dilectionem eisdem prae caeteris commendavit:
Considerantes itaque quantum Altissimo placeat Pacis Bonum, & quia non nisi Pacis in tempore rectè colitur Pacis Auctor, quódque Reverendissimus in Christo Pater, Cardinalis Sanctae Crucis, jam a diu, laboraverit ut inter Nos & Karolum de Valois, nobis in Regno nostro Franciae adversantem, Pacem & Concordiam faciat, ineat, & confirmet,
Volentes propterea pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, cum cunctis Fidelibus Pacem consequi & habere, ac nos dicti Reverendissimi Patris in ea parte desideriis & laboribus conformare,
De fidelitate, circumspectione, & industriâ, Venerabilis in Christo Patris, Johannis Episcopi Roffensis, Johannis Fastolfe Militis, & Magistri Thomae Bekyngton Legum Doctoris, Consiliariorum nostrorum, plurimum confidentes,
Eosdem, Venerabilem Patrem, Johannem, atque Thomam, vel eorum Duos, de avisamento Concilii nostri Angliae, nostros veros, certos, legitimos, & indubitatos Ambassiatores, Oratores, Procuratores, Commissarios, Actores, Factores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, Deputamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Commissariis, Actoribus, Factoribus, Negotiorum Gestoribus, & Nunciis nostris praedictis, Potestatem plenariam & Mandatum speciale, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, quantum in nobis est, Subditisque nostris & Vassallis, cum praedicto Karolo de Valois, ac sibi Adhaerentibus, suisque Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Commissariis, Actoribus, Factoribus, Negotiorum Gestoribus, & Nunciis quibuscumque, Potestatem in hac parte pro ipsâ parte adversâ sufficientem habentibus, Conveniendi,
Necnon de & super Pace & Concordiâ, perpetuis vel ad tempus, inter Nos, Regna, Loca, & Dominia nostra, nostrosque Subditos & Vassallos, ac Karolum praedictum, & sibi Adhaerentes, habendis, Tractandi,
Ipsámque Pacem atque Concordiam pro perpetuo vel ad tempus Ineundi, Faciendi, Contrahendi, Appunctuandi, & Concludendi per quaevis Media rationabilia, licita, & honesta,
De quibuscumque etiam Treugis, & Abstinentiis Guerrarum, Confoederationibus, Pactis, Conventionibus, Alligantiis, & Amicitiis, inter Nos, Subditos, & Vassallos nostros, Loca, Dominia, & Territoria nostra, & Karolum praedictum, Personas, & Loca sibi Adhaerentia, tractandi, ineundi, & appunctuandi,
Necnon in Loca quaecumque, quibus Praemissa fieri debeant, Consentiendi,
Omniáque & singula, inter eos Appunctuata & Conclusa, Appunctuanda & Concludenda, per Sacramenta quaecumque licita, Nomine nostro & in Animam nostram praestanda, aut aliàs qualitercumque, prout Casus exegerit, Firmandi, Roborandi, & Vallandi,
Promittentes & Promittimus pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris praedictis, quantum in nobis est, in Verbo Regio, quòd omnia & singula, in Praemissis, vel circa ea, per praefatos Ambassiatores nostros, seu ipsorum Duos, unà cum voluntate & assensu aliorum Consiliariorum nostrorum Regni nostri Franciae, quos ad hoc idem deputari contigerit, Tractanda, Ineunda, Facienda, Appunctuanda, Concludenda, & Consentienda, Rata, Grata, Firma, & Stabilia pro perpetuo habebimus & observabimus inconcussè.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 9. Protection for John Haltoft, of Lincolnshire, in the retinue of the bp. of Rochester. Westm. Also for Robert Burton, clerk, and John Beaumarys and Thomas Sclater, in his retinue. Westm., Nov. 28.
O. x. 531. H iv. p. iv. 188.
De Protectionibus ad Generale Concilium.
An. 11. H. 6. Ibid. m. 17.
Thomas Haltoft
Armiger de Comitatu Lincolniae,
Qui, in obsequium Regis, in Comitivâ, Venerabilis in Christo Patris, Johannis Episcopi Roffensis, in Ambassiatâ nostrâ, versus Generale Concilium Basiliense profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis moraturus,
Habet &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Decembris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Johannes Beaumarys
Clericus,
Qui, in Obsequium Regis, in Comitivâ, dilecti Regis, Magistri Roberti Burton Clerici, versus Generale Concilium Basiliense profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausulâ Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Novembris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Thomas Sclater
, qui, in obsequium, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per eandem Billam.
Magister Robertus Burton Clericus, qui, in obsequium Regis, versus Generale Concilium &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Billam de Privato Sigillo.
Dec. 18. Licence to Thomas Brouns, dean of Salisbury, to leave the general council of Basle if his expenses are not provided for, and to take with him 300l. Westm.
O. x. 531. H. iv. p. iv. 188.
Super Ambassiata ad Generale Concilium.
An. 11. H. 6. Ibid. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto Clerico nostro, Magistro Thomae Brouns Decano Ecclesiae Cathedralis Sarum,
Quem, de avisamento & assensu Concilii nostri, Ordinavimus & Deputavimus unum Ambassiatorum nostrorum, de praesenti transeuntium versus Generale Concilium Basiliense in Ambassiatâ nostrâ,
Quod si contigerit ipsum in Ambassiatâ hujusmodi infirmitate Corporis gravari, seu quòd Expensae pro Expectatione suâ apud dictum Concilium Basiliense non ministrentur, prout sibi Concessimus ministrari, quòd tunc non artetur idem Thomas in Concilio hujusmodi ulterius expectare, set liberè possit ad Regnum nostrum Angliae redire, absque impetitione vel impedimento nostri, Haeredum, vel Successorum nostrorum, aut aliorum quorumcumque in futurum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto Clerico nostro, Magistro Thomae Brouns Decano Ecclesiae Cathedralis Sarum,
Quem in Ambassiatâ nostrâ ad Generale Concilium Basiliense ad praesens destinamus,
Quòd ipse, pro honestate suâ causâ Ambassiatae suae praedictae, & pro Expensis suis ac Familiarium suorum, secum ultra Mare ducere possit & cariare, in Massâ, Jocalibus, vel Monetâ, ad Valorem Trescetarum Librarum, absque perturbatione vel impedimento aliquo Nostri, vel Haeredum nostrorum in futurum; aliquo Statuto sive Ordinatione, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 18. Licences to Robert Burton, clerk, John Salisbury, a monk of Canterbury, and six others, going to the general council of Basle, to take with them various sums of money. Licence to William, prior of the Holy Trinity in Norwich, to leave the council in a year if his expenses are not paid. Westm.
O. x. 532. H. iv. p. iv. 188.
De Licentia ad Aurum exportandum.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto nobis, Magistro Roberto Burton,
Qui de Licentiâ nostrâ ad Generale Concilium Basiliense, pro Clero Regni nostri Angliae, profecturus est,
Quod ipse Aurum & Argentum, tàm in Massâ, quàm Monetâ, usque ad Summam & Valorem Centum Librarum, secum extra Regnum nostrum Angliae ducere & habere possit absque impetitione, perturbatione, seu impedimento Nostri, Haeredum, seu Successorum nostrorum aut aliorum quorumcumque; aliquibus Statutis sive Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, dilecto nobis, Fratri Johanni Salisbury, Monacho Ecclesiae Christi Cantuariensis, qui de Licentiâ nostrâ &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, dilecto nobis, Magistro Petro Pertrich, qui de Licentiâ nostrâ, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Dilecto nobis, Magistro Henricus Abyndon, qui de Licentiâ nostrâ, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Dilecto nobis, Magistro Alexandro Sparwe, qui de Licentiâ nostrâ, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto nobis in Christo, Willielmo Priori Ecclesiae Sanctae Trinitatis Norwici,
Quem in Ambassiatâ nostrâ ad Generale Concilium Basiliense ad praesens Destinamus,
Quòd ipse Aurum & Argentum, tàm in Massâ, quàm Monetâ, ad Summam & Valorem Quadringentarum Marcarum, secum extra Regnum nostrum &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus, Dilecto nobis in Christo, Willielmo Priori Ecclesiae Sanctae Trinitatis Norwici,
Quem in Ambassiatâ nostrâ ad Generale Consilium Basiliense ad praesens Destinamus,
Quòd, si ipsum in Ambassiatâ illâ per unum Annum morari contigerit, & ante finem Anni illius praefato Priori de Centum Marcis, pro Custubus & Expensis suis ibidem pro Secundo Anno, aut pro rata temporis quo dictum Concilium duraverit, non provisum fuerit, tunc benè liceat praedicto Priori a dicto Concilio Recedere, & ad quaecumque Loca sibi placuerit, causâ Peregrinationis sive Studii, se divertere absque impetitione vel impedimento Nostri, Haeredum, seu Successorum nostrorum, aut aliorum quorumcumque in futurum.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex &c. ut supra usque ibi, dedimus, & tunc sic, dilecto Clerico nostro, Magistro Johanni Symondesburgh Archidiacono Wiltesiae, quem in Ambassiatâ nostrâ, &c. ut supra usque ibi, Anni illius, & tunc sic, praefato Johanni de Quinquaginta Marcis, pro Custubus &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto Clerico nostro, Magistro Johanni Symondesburgh Archidiacono Wiltesiae,
Quem in Ambassiatâ nostrâ ad Generale Concilium Basiliense ad praesens Destinamus,
Quòd ipse Aurum & Argentum, tàm in Massâ, quàm Monetâ, ad Summam & Valorem Ducentarum Marcarum, secum extra Regnum nostrum Angliae ducere & habere possit, absque impetitione, perturbatione, seu impedimento Nostri, Haeredum, seu Successorum nostrorum, aut aliorum quorumcumque; aliquibus Statutis sive Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
Dec. 21. Protection for Peter Pertrich, Alexander Sparwe, and three others, going to the general council of Basle. Tring. Also for Thomas Brouns, dean of Salisbury. Westm.
O. x. 533. H. iv. p. iv. 188.
De Protectionibus ad Generale Concilium.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 14.
Magister Petrus Pertrich,
Qui in Obsequium Regis de Licentiâ Regis ad Generale Concilium Basiliense, pro Clero Regni Regis Angliae, profecturus est, ibidem in eodem obsequio moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausulâ Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Tryng, vicesimo primo die Decembris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Magister Alexander Sparwe, qui in obsequium &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Billam de Privato Sigillo.
Magister Henricus Abyndon, qui in obsequium &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Billam de Privato Sigillo.
Thomas Creme
,
Qui in obsequium Regis in Comitivâ, dilecti Clerici Regis, Magistri Thomae Brouns Decani Ecclesiae Cathedralis Sarum, transeuntis de praesenti in Ambassiatâ Regis versus Generale Concilium Basiliense, profecturus est, ibidem in eodem obsequio moraturus,
Habet &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Billam de Privato Sigillo.
Magister Thomas Brouns Decanus Ecclesiae Cathedralis Sarum,
Qui in praesenti Ambassiatâ Regis versus Generale Concilium Basiliense profecturus est, ibidem in obsequio Regis in eâdem Ambassiatâ moraturus,
Habet &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Decembris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Magister Johannes Symondesburgh Archidiaconus Wiltesiae, qui in praesenti &c. ut supra.
Teste Rege apud Tryng, vicesimo primo die Decembris.
Per Billam de Privato Sigillo.