Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1433

Rymer's Foedera Volume 10. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1433', in Rymer's Foedera Volume 10, (London, 1739-1745) pp. 552-567. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol10/pp552-567 [accessed 23 April 2024]

July–December 1433

Syllabus Entry Foedera Text
July 8. Naturalization of John Reynel, Frenchman. Westm.
O. x. 552. H. iv. p. iv. 195.
De Indigena facto.
An. 11. H. 6. Ibid. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, ac de avisamento & assensu Concilii nostri, in praesenti Parliamento nostro existentis, Concessimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, dilecto Servienti nostro, Magistro Johanni Rynel, infra Regnum nostrum Franciae oriundo, quòd ipse, pro Termino Vitae suae, sit verus Ligeus noster,
Et quòd ipse, caetero, in omnibus & eodem modo teneatur, tractetur, & reputetur, sicut verus & fidelis Ligeus noster infra Regnum nostrum Angliae oriundus,
Et quòd ipse Terras, Tenementa, Redditus, & alias Possessiones quascumque, in Feodo Simplici vel Talliato, ad Terminum Vitae vel aliter, infra Regnum nostrum praedictum, seu alia Dominia nostra, Perquirere, ac ea Habere, Tenere, & Gaudere sibi, Haeredibus, & Assignatis suis Imperpetuùm,
Necnon omnimodas Actiones, tàm reales, quàm personales, seu Querelas quascumque, infra Regnum & Dominium nostrum praedicta, Habere & Placitare, ac in eisdem Placitari, Respondere & Responderi, ac Leges nostras, Franchesias, & Libertates nostras excercere, & eisdem gaudere possit, eodem modo & adeò liberè & integrè sicut aliquis Ligeorum nostrorum infra idem Regnum nostrum oriundus, absque impetitione vel impedimento Nostri, aut Haeredum nostrorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; dùm tamen idem Johannes Homagium Ligeum Nobis faciet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium in Parliamento.
July 10. Licence to Gaston de Foix, count of Longueville, and Captal de la Buche, to export plate. Westm.
O. x. 553. H. iv. p. iv. 196.
De Licentia pro Comite de Longavilla.
An. 11. H. 6. Vasc. 11. H. 6. m. 2.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, Dilecto & Fideli nostro, Gastoni de Foitz, Comiti de Longvyle & Capitaneo de la Buche, quòd ipse, per Deputatos suos, in quocumque Portu infra Regnum nostrum Angliae sibi placuerit, versus partes Ducatûs nostri Aquitaniae,
Duos Pelves de Argento deauratos,
Duos Botellos de Argento deauratos,
Duos Spiceplatas de Argento deauratas,
Quatuor Ollas de Argento deauratas,
Duodecim Ciphos de Argento deauratos,
Et Unum Eweram de Argento deauratam,
Ac Duos Botellos de Argento,
Duos Pelves de Argento,
Duas Ollas de Argento,
Triginta Ciphos & Tria Coopertoria de Argento,
Tria Salaria Cooperta de Argento,
Et Unam Eweram de Argento
,
Ad Usum suum per Deputatos suos in Regno nostro Franciae Empta, Eskippare possit absque impedimento vel perturbatione quacumque; aliquo Statuto seu Ordinatione, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 11. Similar licence to Louis de Beaumont, alfritz of Navarre. Westm.
O. x. 553. H. iv p. iv. 196.
De Licentia pro L. Beaumont Alfritz de Navarra.
An. 11. H. 6. Ibid. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto & fideli Militi nostro, Loys de Beaumont Alfritz de Navarre, qui infra breve in Aquitaniam transferre se proponit, quòd ipse secum trahere & adducere possit Platas & Jocalia sua de Auro & Argento; videlicet,
Ducentas Marcas Argenti,
Et Duas Marcas Auri,
Et Unam Coleram de Auro & de Petris, Safiris, Rubies, & Perlles,
Ac Hernesia, Lectos, & omnia Bagagia sua;
Aliquo Statuto sive Ordinatione, in contrarium facta, non obstante.
In cujus, &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 22. Safe conduct for Potton de Saintrailles, prisoner of the earl of Warwick, going to procure his ransom. Westm.
O. x. 553. H. iv. p. iv. 196.
De salvo Conductu.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 6.
Rex, per Literas suas Patentes, per Tres Menses proximò futuros duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem & Defensionem suas speciales Potton de Saintrailles, Prisonarium carissimi & fidelis Consanguinei Regis Comitis Warrewicae, in Regno Regis Angliae ad praesens existentem, ac Quinquaginta Homines in Comitiva sua, Armatos, vel non Armatos, ad Transeundum, cum Bonis & Hernesiis suis quibuscumque, extra idem Regnum Regis versus Castrum Terree, Chartres, Orleaunce, vel alibi ubi bonum sibi videbitur, ad Partem suam, per Potestates Regis, pro Redemptione & Financia suis quaerendis, per Terram, & per Mare, &, si sibi placuerit, in idem Regnum Regis, absque perturbatione seu impedimento quocumque, durante praesenti salvo Conductu Regis, Redeundum;
Proviso semper &c. prout in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxij die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Aug. 7. Exemption from custom for 12 casks of salt salmon sent by the Q. of Scotland to Margaret duchess of Clarence. Westm.
O. x. 554. H. iv. p. iv. 196.
De Liberando Cados Salmonum, Ducissae Clarenciae a Regina Scotiae missos.
An. 11. H. 6. Claus. 11. H. 6. m. 5.
Rex Collectoribus Parvae Custumae nostrae in Portu Civitatis nostrae Londoniae Salutem.
Mandamus vobis quòd, carissimae Consanguineae nostrae, Margaretae Ducissae Clarenciae, sive ejus in hac parte Deputato, Duodecim Cados Salmonum Salsorum, eidem Ducissae, per Reginam Scotorum, pro expensis Hospitii ejusdem Ducissae, missos, sicut Johannes Martyn coram Nobis in Cancellaria nostra Sacramentum praestitit corporale, absque Custuma seu Subsidio indè ad opus nostrum solvendo Liberetis.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Augusti.
Aug. 14. Creation of Gaston de Foix as count of Benarges. Westm.
O. x. 554. H.iv. p. iv. 196.
De Comite de Benanges.
An. 11. H. 6. Vasc. 11. H. 6. m. 3.
Rex Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Praepositis, Ministris, & omnibus Ballivis & Fidelibus suis, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes Decus Principum Sapientum & Sublimium consistere in Multitudine Subditorum Potentum & Nobilium, tantóque magis attolli Regale Solium, Regnorúmque Rem publicam Roborari, quo plures sibi subsint Nobiles Statûs & Eminentiae celsioris,
Volentesque Ceptra nostra Regia in Personis Subditorum hujusmodi, tàm Adjectione Novorum Honorum, quàm Restauratione Veterum, decorari, & augere Numerum Statumque Nobilium, quorum Consilio Regna & Dominia nostra dirigi possint in agendis, & muniri Suffragiis in adversis,
Considerantésque Nobilitatem Strenuam, Providentiam circumspectam, Gemmatam Morum, & Generis Claritatem, carissimi Consanguinei nostri, Gastonis de Foix Comitis de Longeville Capitalis de Buch, necnon Labores, Sumptus, & Pericula, quibus, tàm inclitae recordationis, Genitoris nostri, quàm Nostris Temporibus, pro Juribus nostris tàm adquirendis, quàm adquisitis Defendendis, Personam suam adversus Hostes, Adversarios, & Rebelles nostros exposuit & submisit,
Ac sperantes quòd Honores adjecti tàm Probitatis quàm Dilectionis suorum penes Nos gratum adicient incrementum,
Habitis super hoc primitùs Deliberatione & Avisamento Magni Concilii nostri Franciae, quae per relationem carissimi Avunculi nostri Johannis Regentis Regnum nostrum Franciae Ducis Bedfordiae accepimus, de avisamento ac matura & communicata Deliberatione Concilii nostri Angliae,
Ex causis praemissis, ipsum Gastonem in COMITEM DE BENANGES PRAEFECIMUS & CREAVIMUS de Gratia nostra speciali, sibi & Haeredibus suis, in legitimo Matrimonio procreatis, & in Obedientia nostra existentibus, Nomen & Omen Comitis dicti Loci de Benanges liberaliter Concedentes,
Et, ut ipse Comes & Haeredes sui, in legitimo Matrimonio procreati, juxta tanti Nominis & Honoris exigentiam, decentiùs, honorificentiùs, & meliùs valeant incumbentia ipsis Onera supportare, Dedimus, Concessimus, & hac praesenti Carta nostra, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Confirmavimus eidem Comiti & Haeredibus suis, in legitimo Matrimonio procreatis, & in Obedientia nostra existentibus, Loca & Placeas subsequentia; videlicet,
Medietatem de Sancto Basilio, unde una Medietas praefato Comiti pertinet, & alia Medietas Francisco de la Bret Militi, Avunculo jam Domini de la Bret, si Rebellis non fuisset, pertinuisset, & pertineret ut dicitur,
Medietatem de Lendaron quae praedicto Francisco donec Rebellis erat, & alia Medietas praefato Comiti pertinebant ut dicitur,
Locum Dauros, qui est ejusdem Comitis, & quem Emit de Menaldo de Fanas Milite, qui Locus cuidam Johanni de la Sare Defuncto, Capitaneo de la Reole, dùm vixit, solebat, ut fertur, pertinere,
Locum de Baires, quem praedictus Comes etiam tenet causa cujusdam amitae suae, occasione Decem Milium Scutorum Auri, quae dicta Amita sua (cujus ipse Gaston est Haeres ut dicitur) super Loco praedicto habuit,
Qui quidem Locus dicto Domino de la Bret, si in Obedientia nostra stetisset, pertineret, dùm tamen redderet Decem Milia Scutorum supradicta,
Quem quidem Locum carissimus Dominus & Pater noster Defunctus, vel saltem omne Jus quod ipse in eodem Loco habere potuit, causâ Rebellionis Domini de la Bret, contulit, ut dicitur, praefato Comiti pro Se & Haeredibus suis,
Locum etiam de Berteulli, qui, ut dicitur, solebat esse praedicti Domini de la Bret, qui olim Conquestus fuit per Johannem Neufeuille tunc Senescallum Aquitanniae & Capitalem de Buch Patrem praedicti Comitis, & eidem Capitali per Progenitores nostros in Custodiam traditus, sic quòd, si praedictus Dominus de la Bret in Obedientiam nostram rediret, idem Locus sibi redderetur, super quo dicti tunc Senescallus & Capitalis tradiderunt suas Literas, Sigillis eorum sigillatas,
Ac etiam Loca de Sora & Castenave de Sernes, quae tenuit dictus Dominus de la Bret Rebellis,
Non excedentia in Redditu seu Reventione ultra Centum Libras Sterlingorum,
Quae quidem Loca praedictus Comes infra breve, ut asserit, in Obedientiam nostram Reducere & Redigere proponit Deo dante,
Concessimus, insuper, praefato Comiti Trescentas Libras Sterlingorum de Reventione, quolibet Anno Percipiendas & Habendas, super Conquestus, quos idem Comes super praedicts Rebellibus & Adversariis nobis faciat, aut fieri faciet vel procurabit,
Quae quidem Loca omnia & singula supradicta, tàm sua, quàm alia sibi per Nos concessa, necnon Redditus Trescentarum Librarum praedictarum, de praedicto Comitatu de Benanges esse Volumus, & eidem Comitatui Unimus, Incorporamus, & Adjungimus,
Proviso semper quòd, si hujusmodi Haeredes non existant, quòd tunc Dignitas Comitis cesset, & sit Vicecomitatus eisdem modo & formâ sicut antea fuit, ac si Comes factus non fuisset, & quòd Loca praedicta non sint de Dominico nostro,
Et quòd praedictus Comes, quandocumque ex parte nostra aliquem Locorum hujusmodi, per Nos eidem Comiti Donatorum, deliberare fuerit requisitus, Locum illum, satisfacto sibi primitùs per Nos de Loco alio aequivalenti, nobis deliberet,
Et quòd omnes Conquestus, per ipsum Comitem in hac parte faciendi, fiant ad Custus suos Proprios, & non ad nostros,
Ac etiam quòd praesens Concessio nostra non trahatur ab aliis in Exemplum.
Hiis Testibus,
Venerabilibus Patribus,
Henrico Cantuariensi totius Angliae Primate,
Et Johanne Eborum Angliae Primate,
Archiepiscopis,
J. Bathon. & Wellen. Cancellario nostro,
W. Lincoln,
Et P. Elien.
Episcopis,
Praefato Regente Johanne Bedfordiae,
Et Humfrido Gloucestriae,
Avunculis nostris carissimis,
Ducibus,
Ricardo Warrwicae,
Humfrido Staffordiae
,
Et Willielmo Suffolciae Senescallo Hospitii nostri,
Consanguineis nostris carissimis,
Comitibus,
Radulpho de Crumwell Thesaurario nostro,
Et Waltero Hungerford,
Militibus,
Magistro Willielmo Lyndewode Custode Privati Sigilli nostri,
Et aliis.
Dat. per Manum nostram apud Westmonasterium, Decimo Quarto die Augusti.
Aug. 14. Agreement of Charles duke of Orleans, on condition of his liberation, to negotiate a peace with France and to do homage to the K ...
O. x. 556. H. iv. p. iv. 197.
Super Liberatione Ducis Aurelianensis, & Tractatu, pro Pace inter Regna Angliae & Franciae Instauranda, habendo.
An. 11. H. 6. Ex Autogr.
Karolus Dux Aurelianensis & Valesii, Comes Astensis, Blesensis, & Bellimontis, ac Dominus Couciaci
, omnibus, ad quos praesentes nostrae Literae pervenerint, Salutem.
Cùm saepiùs per Nos Oblationes quaedam, sub certa distinctione Articulorum, Christianissimo & Serenissimo Principi, Domino meo Henrico, Francorum & Angliae Regi, ac Domino Hiberniae, in scriptis porrectorum, nostro mero motu, ac purâ, liberâ, & spontaneâ voluntate, absque Suasione, Petitione, vel Inductione ipsius Domini mei Regis, aut suorum, factae fuissent,
Et dicto Domino meo Regi per Nos cum omni instantiâ creberimè supplicatum ut,
Consideratâ prolixâ nostrâ captivitate, quâ jam, a nonnullis Annis, apud, inclitae recordationis, Invictissimum Principem, Patrem dicti Domini mei Regis, & eundem Dominum meum Regem, tenebamur & tenemur de praesenti,
Humanitatis intuitu ac illius sincerissimi ac singularissimi desiderii, quo flagramus ad diligens & fidele obsequium omni posse nostro dicto Domino meo Regi impendendum, sive promovendo & procurando Pacem inter eum & Karolum Delphinum ejus Adversarium, sive faciendo per Nos & Nostros eidem Domino meo Regi alia quae ad nostrum Honorem pariter & Commodum cedere possent,
Dignaretur sua Serenitas Oblationes nostras infrascriptas benignè tàm respicere quàm admittere, & nostrae Liberationi, consideratione Praemissorum, praesertim per Medium Oblationum praedictarum, per nos, Deo duce, fideliter implendarum, intendere gratiosè,
Eodem tandem dicto Domino meo Rege, de avisamento & assensu carissimorum Patruorum suorum Bedfordiae & Gloucestriae Ducum, ac Reverendissimi in Christo Patris Cardinalis Angliae, necnon caeterorum Consiliariorum suorum in Anglia, nostris humilibus Instantiis, Precibus, & Requestis annuente & inclinato, inter eundem Dominum meum Regem & Nos Appunctuatum, Conventum, & Concordatum fuit & est in eum qui sequitur modum,
Inprimis, si placeat praefato Domino Henrico Franciae & Angliae Regi, & sibi expediens videatur, quòd primitùs & ante omnia ad Bonum Pacis suorum Franciae & Angliae Regnorum per Tractatum diligentem efficaciter intendatur: & committere velit aliquos Dominos sui Sanguinis ac alios de Concilio suo, Instructos de sua Intentione super Materia dictae Pacis, qui ultra Mare, in Calesio, aut alio Loco congruo, praesertim ut in Normannia, ubi suae placuerit Serenitati, conveniant: Et Nos cum eis illo vadamus in Persona circa Decimum quintum Diem Mensis Octobris primò venturi, vel alio fortassis Die ad hoc praefigendo, Laborabimus & Efficiemus quòd, Die & Loco praedictis, sic assignandis, personaliter convenient Domina, Domini, & Magnates qui sequuntur; videlicet,
Si casu aliquo in Normannia fiat memorata Conventio,
Regina Ceciliae,
Karolus
ejus Filius,
Dux Britanniae,
Arthurus
& Ricardus de Britannia, ejusdem Ducis Fratres,
Dux quondam Alenconii,
Comites Armigniaci, Fuxi, Perdriaci,
Remensis seu Ebredunensis Archiepisc.
Karolus de Borbonio
Duci Borboni Filius,
Et Episcopus Belira
Si verò in Calesio jam dicta Conventio fiat, venient & aderunt ibidem in Personis, omnes & singuli supradicti, praeter Reginam supradictam, ac Ducem Britaniae, & Comitem Armigniaci praedictos, quos ob causas legitimas non putamus usque ad dictum Calesii Locum posse personaliter proficisci:
In qua quidem autem Conventione speramus & credimus infallibiliter, Gratiâ Dei interveniente, & illa mediante diligentia quam fideliter & efficaciter in hujusmodi Negotio adhibebimus, Consideratâ insuper affectione magnâ, quam gerunt ad Bonum dictae Pacis, Regina, Domini, & Magnates antedicti, prout nobis fecerunt significari, sequetur effectus Pacis peroptatae; dummodo dicto Delphino de aliquibus Terris & Dominiis Provisio fiat notabilis & honesta.
Item, si praefato Domino meo Regi complacitum erit quòd, per Medium dictae Conventionis, ad Bonum dictae Pacis intendatur, mittemus incontinenti praefatis Reginae, Dominis, & Magnatibus, ad hoc quòd, Die & Loco, qui per praefatum Dominum meum Regem eligentur, sic ut praefertur, in Personis suis conveniant, Recepturi ab eisdem (excepto a dicto Comite Armigniaci) per Triginta Dies ante Diem, pro Conventione hujusmo di limitatum, Responsionem super Intentione eorum in hac parte, quam indilatè praefato Domino meo Regi vel ejus Concilio significabimus, necnon Responsum dicti Comitis Armigniaci per Octo Dies ante Diem Conventionis supradictae.
Item, licet, per Diligentias Laboresque nostros, & Medio nostro, Pax Generalis & Perpetua concludatur & fiat, inter praefatum Dominum meum Henricum Regem & antedictum Delphinum ejus Adversarium, ac Franciae & Angliae Regna, Offerimus tamen & promittimus, pro majori Securitate & Stabilitate dictae Pacis, favente Domino concordandae, quòd in Regno Angliae, per Annum integraliter completum, postquam Pax ipsa fuerit executioni debitè demandata, in Persona nostra continuè stabimus & erimus, ficut stamus & sumus de praesenti:
Quo quidem Anno finito & completo, tenhitur idem Dominus meus Henricus Rex Personam nostram sine alia Redemptione expedire & liberare Quittam & Quietam, faciendo tamen & praestando eidem per Nos Homagium, Ligeantiam, & Fidelitatem,
Quem extunc & deinceps Recognoscemus verbo,scriptis, & facto verum Franciae & Angliae Regem, & erimus ejus ut veri Regis Franciae fidelis Homo & ligeus Subditus & Haeredum suorum, ad Vivendum & Moriendum cum eis, & quolibet eorum pro suo tempore, contra omnes & singulos Homines qui possunt vivere & mori,
Et quòd nunquam habebimus, tenebimus, aut reputabimus, aliquem pro Rege Franciae, nisi praefatum Dominum meum Henricum, & Haeredes suos, nec ulli unquam obediemus, tanquam Regi Franciae, nisi eidem Domino meo Henrico Regi & Haeredibus suis.
Item, quòd, si contingat per Media & Labores nostros Pax antedicta suum non sortiretur effectum ut praemittitur, Oferimus & Promittimus facere & adimplere omnia & singula contenta & expressa in Articulis qui sequuntur,
Inprimis quòd, ubi & quando, pro Parte dicti Christianissimi Principis Henrici Franciae & Angliae Regis Domini mei Supremi, erimus requisiti, praestabimus & faciemus eidem Domino meo Henrico Regi (quem Scimus & Recognoscimus verum Franciae & Angliae Regem) Homagium ligeum ut vero Regi Franciae, & erimus ejus ut Regis Franciae fidelis Homo & ligeus Subditus & Haeredum suorum, ad Vivendum & Moriendum cum eis, & quolibet eorum pro suo tempore, contra omnes Homines qui possunt vivere & mori; & quòd nunquam habebimus, tenebimus, aut reputabimus aliquem pro Rege Franciae nisi praefatum Dominum meum Henricum & Haeredes suos, nec ulli unquam obediemus, tanquam Regi Franciae, nisi praedicto Domino meo Henrico Regi, & Haeredibus suis.
Item, & Faciemus quòd omnes & singuli Subditi nostri Recognoscent praefatum Dominum meum Henricum Regem verum Franciae & Angliae Regem, & praestabunt & facient eidem Domino meo Henrico Regi Homagium ligeum, & jurabunt ac promittent quòd erunt Homines ligei & fideles Subditi ejusdem Domini mei Henrici Regis, ut veri Regis Franciae, & Haeredum suorum, ad Vivendum & Moriendum cum eis, & quolibet eorum pro suo tempore, contra omnes Homines qui possunt vivere & mori,
Et quòd nunquam habebunt, tenebunt, aut reputabunt aliquem pro Rege Franciae, nisi praefatum Dominum meum Henricum Regem & Haeredes suos, nec ulli unquam obedient, tanquam Regi Franciae, nisi eidem Domino meo Henrico Regi & Haeredibus suis,
Item, quòd, si qui Subditorum nostrorum noluerint praestare & facere Homagium ligeum praefato Domino meo Henrico Regi, & eum sic ut praefertur Recognoscere pro vero Rege Franciae & Domino eorum Supremo, ac promittere quòd erunt Homines ligei & fideles Subditi ejus ut veri Regis Franciae & Haeredum suorum, modo & formâ superius expressis, Nos Karolus praedictus, si eos unquam aliquo tempore in nostra Potestate fore contigerit, eosdem detinebimus seu faciemus detineri puniendos ut Rebelles ipsius Domini mei Henrici Regis: Et, si nos praedictus Dux ipsos apprehendere nequiverimus, illos, ut Rebelles dicti Domini mei Henrici Regis & ut Inimicos & Hostes nostros, reputabimus, habebimus, & prosequemur, & omnia Bona eorum Mobilia & Immobilia Confiscari & Confiscata detineri faciemus & procurabimus, applicanda ei ad quem de Jure vel Consuetudine Regni Franciae applicari debent & pertinere.
Item, quòd Nos Karolus antedictus faciemus quòd Johannes Dux Alenconii, Comes Armigniaci, & Frater ejus Comes de Perdriaco, necnon Frater noster Comes Angolismensis, Et generaliter alii Amici nostri de Regno Franciae, similiter Recognoscent praefatum Dominum meum Henricum Regem verum Franciae & Angliae Regem, ac praestabunt & facient eidem Domino meo Henrico Regi Homagium ligeum,
Et jurabunt ac promittent quòd erunt Homines ligei & fideles Subditi ejusdem Domini mei Henrici Regis ut veri Regis Franciae & Haeredum suorum, ad Vivendum & Moriendum cum eis, & quolibet eorum pro suo tempore, contra omnes Homines qui possunt vivere & mori,
Et quòd nunquam habebunt, tenebunt, aut reputabunt aliquem pro Rege Franciae nisi praefatum Dominum meum Henricum Regem & Haeredes suos, nec ulli unquam obedient, tanquam Regi Franciae, nisi eidem Domino meo Henrico Regi & Haeredibus suis.
Item, quòd, si & quatinus eidem Domino meo Regi erit complacitum, Nos Karolus Dux praedictus faciemus etiam quòd alii Amici nostri, qui non sunt de Regno Franciae (videlicet) Duces Mediolanensis & Sabaudiae, & Marquisius Senariae, pro Se, Haeredibus, Terris, Dominiis, & Subditis suis quibuscumque, Inibunt, Component, & facient Bonas, Firmas, Reales seu Personales Amicitias, Alligatias, & Confoederationes, pro electione ipsius Domini mei Regis, cum eodem Domino meo Rege, pro se, Haeredibus, & Regnis suis Franciae & Angliae supradictis, & generaliter, Terris, Dominiis, & Subditis ejusdem Domini mei Regis quibuscumque.
Item, Promittimus quòd Villas nostras d'Orleans & de Blois, & reliqua Villas, Castra, Fortalitia, Patrias & Loca quaecumque, ad Nos spectantia, ponemus realiter & de facto pro Securitate Complementi omnium aliorum & singulorum Praemissorum Articulorum, per Nos Oblatorum & Promissorum, in eventum quo Pax praedicta modo praemisso non fieret & haberetur, necnon sequentium Articulorum, in hiis Literis nostris contentorum, Ponemus seu Poni faciemus, realiter & de facto, in Manum dicti Domini mei Henrici Regis, & potissimè Villas, Castra, & Loca de Bloys, Chastaudum, & Laserto Milon, quae quidem usque ad tempus Liberationis nostrae Personae custodient Servientes quas dictus Dominus meus Rex ad hoc voluerit appunctuare & ordinare; videlicet, usque ad Numerum Quinquaginta Hominum Armorum, & Centum & quinquaginta Hominum ad Tractum, solvendorum seu stipendiorum de & super Appatissamentis, capiendis & levandis in Terris, Patriis, & Dominiis Inimicorum & Rebellium praefati Domini Regis ultra flumen Ligeris: Quod, si non possent Appatissamenta hujusmodi ad hoc sufficere, solvetur & stipendiabitur numerus Gentium praedictarum, de Reliquo, super & de Redditibus & Proventibus Terrarum & Dominiorum nostrorum, in Regno Franciae praedicto existentium.
Item, quòd nonnulla Civitates, Villas, & Cstra, quae non sunt de Dominio nostro, & nominatim quòd Villas, Castra, & Fortalitia de la Rochelle & de Mont Saint Michiel faciemus se Ponere in Manum, Obedientiam, & Subjectionem praefati Domini nostri mei Henrici Regis, & quòd Occupatores, Habitatores, & Incolas eorumdem faciemus Recognoscere ipsum Dominum meum Henricum Regem pro VERO REGE FRANCIAE & Domino eorum Suppremo,
Item, Quòd Villas de Lysioges, Zaintes, Bourges, Chinon, Poutiers, Tournay, Tonis, Besiers, & Leches faciemus se Ponere in Manum, Obedientiam, & Subjectionem praefati Domini mei Henrici Regis, & quòd Occupatores, Habitatores, & Incolas faciemus Recognoscere ipsum Dominum meum Henricum Regem PRO VERO REGE FRANCIAE ET DOMINO EORUM SUPPREMO.
Et quòd, si qua seu quod Villarum, Castrorum, seu Fortalitiorum praedictorum, in praesenti Articulo descriptorum, quovis obstaculo impediti, non poterimus in Manum dicti Domini mei Regis Ponere, aut si quam seu quod eorumdem Villarum, Castrorum, seu Fortalitiorum contingat alio modo seu per ali       in Manum dicti Domini mei Regis pervenire, Nos, vice & loco illius, Ponemus, seu poni realiter faciemus & de facto, in Manum ejusdem Domini mei Henrici Regis aliam seu aliud Villam, Castrum, sive Fortalicium in Regno Franciae, aequè necessarium, accomodum, & utile eidem Domino meo Henrico Regi, de qua seu quo meritò debebit contentari, nec intelligendum est quòd pro praefatis Villis & Fortalitiis de la Rochelle & Mont Saint Michiel fiat, vice & loco eorumdem aut alterius ipsorum, de aliis Civitatibus, Villis, sive Castris, aut Fortalitiis Commutatio qualiscunque: sed eadem Loca de la Rochelle & Mont Saint Michiel, realiter & de facto, in Manum dicti Domini mei Henrici Regis ponemus, trademus, & liberabimus, ac poni, tradi, & liberari faciemus.
Item, dùm venerit oportunitas ponendi, per Medium nostrum, in Manum praefati Domini mei Henrici Regis aliquem de Locis praedictis, sive sit Civitas, aut Villa, seu Castrum, oportunitatem hujusmodi praefato Domino meo Henrico Regi aut ejus Concilio notificabimus, advisabimus ipsum de Numero Gentium & de temporibus congruis pro Recipiendo, Nomine dicti Domini mei Regis, Locum hujusmodi;
Et, si contigeret (quod absit) quòd Locus, ad quem Gentes praefatae sic mitterentur, non esset dictis Gentibus per Nos seu Nostros Liberatus, & in Manum praefati Domini mei Regis, realiter & de facto, sine fraude & malo Ingenio, Traditus & Positus, Stipendia seu Vadia eo Casu refundere & solvere promittimus, quae Gentibus antedictis, sic incassim laborantibus & transmissis, tradita essent & soluta, unà cum Expensis & interesse ob inde consequutis; Pro quorum Resusionis & Solutionis Securitate Promittimus etiam eidem Domino meo Regi tales dare Obsides sive Fidejussores, de quibus meritò debebit contentari.
Item, quòd, si & quatinus praefatus Dominus meus Rex, de sua Regali Munificentia, Nobis Donare velit & largiri aliquas Terras, Possessiones, seu Dominia, infra suum Regnum Angliae, Nos, pro hujusmodi Terris, Possessionibus, seu Dominiis, deveniemus Homo ligeus & fidelis Servitor ac Subditus ipsius Domini mei Henrici Regis, ut veri Regis Angliae, & Haeredum suorum.
Item, quòd totis viribus, ac quibuscunque viis & modis, & omni posse nostro, Nos Karolus antedictus Procurabimus, Faciemus, Operabimur, & Agemus ad hoc, quod quicunque Domini, Spirituales & Temporales, & aliae inferioris Statûs Personae, ac omnia Patriae, Terrae, Dominia, Civitates, Villae, & Loca dicti Regni Franciae, quae praefato Domino meo Henrico Regi non obediunt sive non subiciuntur, se ponent in Obedientiam, Ligeantiam, & Subjectionem ejusdem Domini mei Regis, similibus modo & formâ prout de aliis superiùs est expressum; & quòd omnia personae, Patriae, Terrae, Dominia, Civitates, Villae, & Loca dicti Regni sui Franciae, quaecunque nunc sunt in Obedientia dicti Domini mei Henrici Regis, perpetuò maneant in Obedientia ejusdem & Haeredum suorum.
Item, quòd ad Sumptus nostros proprios, tàm in Persona nostra, quàm per Subditos nostros, cùm ad hoc requisiti fuerimus, fideliter Serviemus praefato Domino meo Henrico Regi, & Haeredibus suis, contra quoscunque Adversarios, Hostes, & Inimicos suos in Regno Franciae, praesentes & futuros, & praesertim contra dictum Karolum Delphinum qui se fecit Regem Franciae appellari, donec & quousque idem Dominus meus Henricus Rex, seu Haeredes sui, ex integro habeat seu habeant, obtineat seu obtineant, Monarchiam & Obedientiam Regni sui Franciae in suis Juribus & Pertinentiis universis.
Item, In eventum quòd Pax Generalis praedicta per Medium nostrum suum non sortiretur effectum, ut praemissum est, Nos, pro Securitate omnium aliorum Praemissorum, & generaliter omnium & singulorum, inter praefatum Dominum meum Henricum Regem & Nos in hac parte appunctuandorum, benè & fideliter perimplendorum, & pro declarando Intentionem nostram quam gerimus ad benè & fideliter Serviendum eidem Domino meo Henrico Regi, Promittimus Nos Karolus praedictus quòd in dicto Regno Angliae continuè, ad Dispositionem dicti Domini mei Regis, & Concilii sui, & Haeredum suorum, permanebimus, absque eo quòd indè aliquatenus recedemus donec Praemissa, ut praefertur Oblata per Nos & Promissa, fuerint perimpleta & stabilita, nisi eidem Domino meo Regi seu Haeredibus suis expediens videbitur & aequum pro Nobis, liberam per suas Literas Patentes, Magno Sigillo suo sigillandas, concedat seu concedant facultatem ab eodem Angliae Regno Nos divertendi.
Et Pro Praemissis, sic ut praemittitur per Nos implendis, exequendis, & stabiliendis, praefatus Christianissimus Princeps Dominus meus Henricus Rex Convenit, Concessit, & Promisit, Concedit & Promittit quod Amicos & Subditos nostros quoscunque de Regno Franciae, ad Obedientiam, Ligeantiam, & Fidelitatem ipsius Domini mei Regis & Haeredum suorum sic ut praefertur per Nos Inducendos, ad hoc recipiet & admittet; & eosdem, postquam se Ligeos & Subditos suos declaraverint, & Homagium ligeum sibi fecerint, ut veros & fideles Homines Ligeos & Subditos suos, salvis Subscriptis, habebit, tene- bit, tractabit, faciet pertractari; Exceptis (videlicet) illis qui Necis Johannis quondam Burgondiae Ducis culpabiles extiterunt:
Et quod praefatis Amicis & Subditis nostris, postquam sic ut praefertur Homagium ligeum sibi fecerint, Restituet Terras, Haereditates, sive Dominia, infra Obedientiam ejusdem Domini mei Regis existentia, quae ad eosdem, ante Ingressum, Inclitae Recordationis, praefati Invictissimi Principis Patris ipsius Domini mei Regis in Regnum Franciae, ad ipsos spectabant; vel saltem concedet eisdem quod ipsi Terras, Possessiones, seu Redditus aequivalentes, super Rebelles & Inobedientes suos, infra Regnum suum Franciae, extra tamen Ducatum Normaniae, acquirere potuerint, iidem Amici & Subditi nostri; & easdem sic acquisitas sibi & Haeredibus suis imperpetuum, in Recompensationem dictarum Terrarum, Haereditatum, sive Dominiorum quae prius obtinebant, habere & retinere; faciendo & praestando Debita seu Demerita, quae praefato Domino meo Regi aut aliis de Jure seu Consuetudine Locorum facere debeunt & praestare: Et in caeteris gaudebunt Beneficio Tractatûs Pacis finalis, inter, Inclitae memoriae, Dominos Karolum & Henricum, quondam Franciae & Angliae Reges, nuper Defunctos, Facti, Initi, & Habiti; dummodo priùs praestiterint Juramentum de Observando fideliter, quantum ad eos spectaverit, Praemissa atque singula contenta in Tractatu dictae Pacis.
Item, quòd Civitates, Villas, & Loca, per Nos, sic ut praemittitur, ad Ligeantiam, Obedientiam, Subventionem, & Fidelitatem dicti Domini mei Henrici Regis Inducendas, idem Dominus meus Rex, salvis suprascriptis, Manutenebit & conservabit, ac manuteneri & conservari faciet, in eorum Juribus, Libertatibus, &        prout Reges Franciae, Progenitores ejusdem Domini mei Regis, manutenere debebant & conservare.
Item, quòd Nobis Karolo Duce antedicto Praemissa omnia & singula, per Nos Oblata, Concordata, & Praemissa, sic ut praemittitur supplentibus & stabilientibus, nec praefatus Dominus meus Henricus Rex, nec aliquis Haeredum suorum, quamcunque aliam Financiam, pro Redemptione nostra a captivitate nostra quâ tenemur, exiget aut petet quovismodo; sed Nos habere debebit, quoad hujusmodi Finantiam, Liberum & Quietum.
Item, quòd Praemissis, Oblatis & Promissis, per Nos, ex parte nostrâ, debitè demandatis, perimpletis, & stabilitis, vel ante si, nostris Obsequiis hoc promerentibus, eidem Domino meo Regi seu Concilio suo Angliae videbitur expedire, Ipse Dominus meus Rex Nos recipiet & admittet ad Homagium ligeum, in forma superiùs specificata suae Serenitati impendendum:
Et, Homagio ligeo hujusmodi sic per Nos sibi facto, suum verum Hominem ligeum & Subditum tenebit, tractabit, & habebit; proviso semper & intellecto quòd, per Praemissa, aut eorum aliquod, sub quacunque verborum serie vel generalitate, in quovis Subscriptorum Articulorum exprimatur, non censebitur nec censetur dictus Dominus meus Rex Concedere, nec in eisdem contineri, velle, aut comprehendere Restitutionem aliquarum Terrarum, Possessionum, aut Jurium, per, inclitae Recordationis, Dominum Henricum Regem Patrem suum Defunctum, seu per ipsum Dominum meum Regem, aut ejus Nomine vel Auctoritate, post Obitum dicti Patris sui, in Regno Franciae seu Ducatibus Normanniae vel Aquitanniae Conquisitarum, Concessarum, Donatarum, seu quovis Titulo Alienatarum, nec aliquid quod quovismodo obviare possit, contravenire, seu contradicere cuicumque comprehenso in Tractatu Pacis finalis praedictae, aut in Articulo suprascripto (qui sic incipit) Item, pro securitate omnium Praemissorum &c.
Quinymo vult & intendit idem Dominus meus Rex quòd omnia & singula habeantur pro nominatim salvis & expressis.
Quae omnia & singula suprascripta Nos Karolus Dux praedictus, pro Parte nostra, absque dolo, fraude, aut malo ingenio, Facturos, Impleturos, & Observaturos Promisimus & Promittimus, Juravimus & Juramus in Verbo Principis & ad Sancta Dei Evangelia per Nos corporaliter tacta, ac sic Faciemus a nostris Amicis & Subditis, de quibus supra sit mentio, Impleri & Observari, & quod nullo unquam tempore veniemus in contrarium Praemissorum aut alicujus eorumdem quovismodo, in Judicio vel extra Judicium, directè vel per obliquum, aut quovis exquisito colore.
Et, pro majori Firmitate & Fide & in Testimonium eorumdem, Nos, ex nostra mera & spontanea voluntate, Sigillum nostrum fecimus hiis apponi, & Signo nostro Manuali easdem munivimus.
Dat.        xiv Die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo Tertio.
Karolus.
Sigillo avulso
.
Aug. 15. Letters of safe conduct for the Q. of Sicily, Charles Dauson, John duke of Alençon, Arthur de Bretagne, and 30 others, to come to Calais about Oct. 15 for the conference proposed by the duke of Orleans. Westm.
O. x. 561. H. iv. p. iv. 199.
Super Tractatu praelibato, de Conductubus.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 2.
Henri &c. A touz noz Conestable, Marescealx, Admiralx, Lieutenantz de noz Gardes, Governeurs & Capitaines de bonnes Villes, Citees, Chasteaux, Forteresses, Pons, Ports de Meer, Passages, Jurisdictions & Destroiz, Chivalers, Esquiers, Hommes d'Armez, de Trait, & de Guerre, Capitaines auxi de Gens d'Armes & de Trait, Bailliffs, Prevostes, Maires, Eschevins, & a tous noz autres Justicers, Officers, & Subgiz, ou a leurs Lieuxtenantz, Amiz, Alliez, & Bien vueillans, de noz Royalmes de Fraunce & d'Angleterre, & autres, as quelles cestz Presentes serront monstrees, saluz & dilection.
Come autrefoiz, Tresreverent Pier en Dieu, le Cardinal de Saint Croix, Legat Apostolique envoie es Parties de France, depar nostre Saint Pier le Pape, pur trouer Moien de Paix en noz Royaumes de France & d'Engleterre, nous ent fait savoir, Comment le Dalphin de Viennoys, nostre Adversaire desurit estre oultre la Meer, en aucun Lieu, en nostre Roiaume de Fraunce, aucuns des Seignurs de Fraunce, detenus Prisonners en cest nostre Royaume d'Engleterre, pur avoir leur Conseil & Consentement, & plus seurement proceder au Bien d'icelle Paix, les quelx, & par especial noz Cousins les Ducs d'Orleans & de Burbon, feismes Mener & Conduer jusques a Dovorre, prouchein Lieu de Caleys, & ce signifier au dit Dalphin, ou a ses Gens, des quelles n'avons en sur ce auncune Respounce, par quoy ne s'en est ensuy aucun Fruit desire,
Et depuis n'agueres, nostre beau Cousin, le Duc d'Orleans, desirant, sicome il dit, le Bien d'icelle Paix, se soit a Nous offert de soy employer effectuelment au Bien de la Paix Generale de noz Royaumes de Fraunce & d'Engleterre, & de faire diligence, a luy possible, de faire venir pardevers luy, en nostre Ville de Caleys, se c'est nostre Plaisir, pluseurs des Parens & Amys & autres Notables Hommes des Gens & Counsail du dit Daulphin, & de luy, pur Convenir & Assembler, a l'effect dessuisdit, en ycelle Ville, environ le xv jour d'Octobre prouchein venant, ovec certeins Seigneurs de nostre Sang & Lignage, & autres Notables Persones Ecclesiastiques & Seculers de noz ditz Royaumes & Counseills, se au dit Lieu & jour nous plaist yceulx envoier & fair entendre au Bien dessuisdit, & auxi Donner noz Lettres de Saufconduit tant a leur ditz Parentz & Amiz comme a Ceux de leurs Counseils, qui vendront pur la Matier dessuisdite au dit Caleys,
Savoir Faisons Que Nous,
Qui tous jours, pur Reverence de nostre Seignur, & Relevement, Tranquillitee & Repos de Poeple Christien, avons este, sicome encors sommes, prestz & enclins de vaequer, & faire entendre & vaequer, effectuelment, par tous bons & raisonables Moiens, au Bien d'icelle Paix,
Avons Voulleu, Ordenne, & Appointe que Journee soit tenue, au dit Lieu de Caleys, sur la Matiere dessuisdite, Environ le dit xv jour d'Octobre prouchein venant,
Aus quelles Lieu & Jour envoierons aucuns Seignurs de noz ditz Sang & Lignage, Prelats & autres Notables Parsonnes de noz ditz Royaumes de France & d'Engleterre, & en leur Compaignie nostre dit Cousin d'Orleans, pur Convenir, Besoigner, & Entendre au Bien de la dite Paix ovec ses ditz Parens & Amys & autres Parsonnes des Gens & Consail du dit Daulphin,
Et, pur ceo que ycellui nostre Cousin a'Orleans nous a certene que Tel a Volente, entention, & desir de venir, pur le Bien de la Matiere dessuisdite, pardevers luy au dit Caleys, mais que de Nous ait noz Lettres de seure & Saufconduit, Nous, par consideration & en favour de la dite Paix, & a la Requeste de nostre dit Cousin d'Orleans, avons Donne & Ottroye, Donnons & Ottroions, par cestes Presentes, au dit Tiel & a Personnes en sa Compaignie, & au dessoubz, Gens d'Esglise, Gentils Hommes, ou autres de queconque estat ou condition q'ils soient, pur venir, de leur Lieu & partie, en nostre dicte Ville de Caleys, pur la Matiere dessuisdite, par Meer, par Terre, ou par Revere, a Chival, ou a Pee, en Litiere, ou Cha- riot, Armez, ou Desarmez, de Jour, & de Nuyt, y Demorer & Sojourner, & Retourner en lour Lieu & party seurement & paisiblement,
Si vous Mandons, Commandons, & Enjoignons expressement, & a chescun de vous, sicome a lui appartendra, que le dit Tiel & ceux de sa dite compagnie, jusques au dit Nombre, & au dessoubz, vous faites, souffrez, & lassez Venir, Passer, Repasser, Sojourner, Demorer, & Retourner, par Meer, par Terre, & par Revere, de Jour & de Nuit, a Cheval ou a Pee, en Litiere, ou Chariot, Armez, ou Desarmez, seurement & paisiblement, sanz faire, mettre, ou donner, ne soeffrir estre fait, mis, ou donne au dit Tel, ne a quelconque Personne de sa dite Compaignie du Nombre dessusdite, ne aussi a leurs Chivalx, Harnys, Or, Argent, Monnoye, ou a Monnoyer, Joialx, Vassealx, Robes, Vestements, Lettres, Livres, Pappires, Scriptures, ne autres Biens quelxconques, aucun Arrest, Empeschement, ou Destourbier, soubz umbre, coleur, ou occasion de quelconque Guerre, Division, Injures, Paroles, Marque, Contremarque, Prise, Reprisalie, Entrecours, Gages de Bataille, Entreprise, Debte, Obligation, Caution, Plegerie, Promesse, Subjection, Obeissance, Serement de Feaultee & Hommage non Gardez & non Tenuz, & toute autre Chose qui puet ou a peu estre advenue, ou temps passee, tant a l'occasion des Guerres, come autrement, ne pour quelconque autre Cause ou Occasion que ceo soit ou peust estre, mais leur administrer, ou faites administrer, tant pour Parsonnes, come pur Chivaulx, Vivres, Guides, Conduis, & autres leurs Necessaires, a leurs Despens raisonables, se par eulx en estez requiz.
Purveu qu'ilz n'entrent en Ville fermee, Chastel, ou Forteresse de nostre Obeissaunce, saunz le Congie & Licence des Capitaines des Lieux ou de leurs Lieutenans,
Et s'il advenoit que eux, ou autres venans oveqes eux, non estans a noz Gages & Souldees, voulsissent entrer en noz ditz Villes fermees, Chasteaulz, ou Forteresses, tous ensemble, ou autrement, en tiel Nombre q'ils voudroient, toutevoies, soit des ungs ou des autres, Ils ne purront entrer ne passer oultre Cent Parsonnes & Cent Chivaulx a la fois, & n'y sojourneront ne demourront que en passant pour le repas d'eux & de leurs Chivaulx a Dyner ou a Souper, & Couchier la Nuyt se bon lour semblera, se n'estoit que aucuns d'eux feussent detenuz & empeschiez par Maladie Corporele ou autre Empeschement necessaire & raisonnable,
Except au dit Caleys, au quel Lieu serront tous Logies & Recieuz, se bon leur semble, seurement & paisiblement,
Et, s'ilz veulont passer la Rivere de Seine, par les Lieux a nos Obeissauns, serront tenus de passer icelle Rivere par Vernon & non par ailleurs,
Et, au regard de la Riviere de Somme, serront tenus de passer par Pignegny ou Blanquetaque ou autre Passage a guey sur icelle Riviere saunz Forteresse, parveu que, en passant par noz Villes fermees & Forteresses, Ilz ne treuvent Gens de lour Partie es dites Villes & Forteresses, aians sauf Conduit de Nous, outre Cent Personnes & Cent Chivalx a une foiz,
Et qu'ilz ne serront ou purchaseront chose qui soit a nous ne a noz loialx Subgez & obeisantz contre prejudiciable ou dommagable,
Et s'il advenoit que aucun d'eux enfraignist cest present sauf Conduit, Nous ne volons lui Fraction prejudicier que a lui Fracteur ou Infracteurs seulement,
Ces Presents jusques au Primer Jour de Januer prouchain venant Demourer en leur force & vertue, & apres non valables.
Donne en nostre Palais de Westm. le xv Jour d'Aoust, l'An de Grace M CCCC xxxiij, & de nostre Regne l'Unzisme.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis Patentes de salvo Conductu habent subscripti per idem Breve sub eadem Data; videlicet,
La Royne de Cicile ii C. Chivaulx.
Charles Dauson
Lx. Chivaulx.
Jehan qui se dit Duc d'Alencon
C. Chivaulx.
Artur de Bretayne
C. Chivaulx.
Richard son Frere
L. Chivaulx.
Charles de Burbon soy disant Conte de Cleremont
iiii xx. Chivaulx.
Le Bastard d'Orleans
lx. Chivaulx.
Le Conte de Armignac
C. Chivaulx.
Le Conte de Foiz
C. Chivaulx.
Le Conte de Perdriac
Lx. Chivaulx.
Consimiles Literas Regis Patentes de salvo Conductu habent subscripti, per idem Breve sub eadem Data; videlicet,
m. 3.
Maistre Regnault de Chartres Arce- vesque de Rems ou Dembrun. xl. Chivaulx,
Levesque de Beauvaiz
xx. Chivaulx.
Maistre Robert de Rouures Evesque de Magloyne
xx. Chivaulx.
L Evesque de Besiers
xx. Chivaulx.
La Hire
xx. Chivaulx.
Pon de Sainteraille
xx. Chivaulx.
Le Sire de Buel
x. Chivaulx.
John de Rochechouart Chivaler
viii. Chivaulx.
L'Abbe de Saint Louier de Bloiz
vi. Chivaulx.
Maistre Jehan de Refuge Docture en Loiz
iv. Chivaulx.
Maistre Jehan Sauvage
iv. Chivaulx.
Jehan le Mercier
iii. Chivaulx.
Huet de Saint Mare Escuier
v. Chivaulx.
Maistre Hugnes Perrere
iv. Chivaulx.
Alardin de Monsay
v. Chivaulx.
Guille Belier Escuier
iv. Chivaulx.
Maistre Jaques Porret
iii. Chevaulx.
Guille de Layr
iii. Chivaulx.
Jehan de Mouey
iii. Chivaulx.
m
. 1.
Jehan de Savenses v. Chivaulx.
Benoit de Vaulx
ii. Chevaulx.
Jehan le Noir
iii. Chevaulx.
Maistre Jehan Fuselier
vi. Chevaulx.
Denisot Rogier
iii. Chevaulx.
Oct. 13. Safe conduct for John bp. of Glasgow going to the court of Rome. Westm.
O. x. 568. H. iv. p. iv. 200.
Pro Episcopo Glascuensi.
An. 12. H. 6. Scot. 12. H. 6. m. 6.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Custodibus Portuum Maris & aliorum Locorum Maritimorum, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Fidelibus, Ligeis, & Subditis suis, infra Libertates, & extra, tàm per Terram, quàm per Mare, constitutis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Venerabilem Patrem, Johannem Episcopum de Glascowe, & Triginta Personas in Comitiva sua Scotos, per Regnum nostrum Angliae, ac alia Terras & Dominia nostra, versus Curiam Romanam, cum Equis, Bonis, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, tàm per Mare, quàm per Terram, absque Perturbatione vel Impedimento quocumque transeundo; &c. prout in similibus de Conductu Literis.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes, usque Primum Diem Januarii proximò futurum duraturas.
Teste meipso apud West. decimo tertio die Octobris, Anno Regni nostri duodecimo.
Per Concilium.
Oct. 23. Warrant for the delivery of the robe of the order of the garter annually to the emperor.
O. x. 563. H. iv. p. iv. 200.
Pro Imperatore Sigismundo.
An. 12. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatr. F. 4.
Vicesimo Tertio die Octobris, Anno duodecimo, apud Westmonasterium Concessum fuit, per Dominos de Concilio, quòd fiat Warrantum Custodi Magnae Garderobae Regis, qui nunc est, vel qui pro tempore fuerit, de Deliberando Imperatori Annuatim Liberaturam, pro sua Roba de Garterio, suo Statui condecentem, Habendam de Dono Regis.
Nov. 6. Grant of an annuity of 250 marks to Giles, son of the duke of Brittany, who is with the K. Westm.
O. x. 563. H. iv. p. iv. 200.
Pro Egidio de Britannia.
An. 12. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatra. F. 4.
Sexto Die Novembris, Anno Duodecimo, apud Westmonasterium, Concessum fuit, per Dominos de Concilio Regis, quòd fiat Warantum Thesaurario & Camerariis de Scaccario, de Solvendo Egidio Filio Ducis Britanniae, existenti circa Personam Regis; videlicet,
Pro Festo Sancti Michaelis ultimo praeterito Cxxv. Marcas.
Et pro Festo Paschae proximò futuro Cxxv. Marcas,
Et sic de Solvendo annuatim praedicto Egidio consimiles Summas ad Festa consimilia, quamdiu Regi placuerit, ac habendas de Dono Regis, de Thesauro suo, pro Privatis Expensis suis & Servientum suorum; aliquibus Restrictionibus, in contrarium factis, non obstantibus.
Nov. 11. Payment of 14s. 4d. a day to William earl of Suffolk for the custody of the duke of Orleans. Westm.
O. x. 564. H. iv. p. iv. 200.
Pro Custodia Ducis Aurelianensis.
An. 12. H. 6. Ibid.
Undecimo Die Novembris, Anno Duodecimo
, apud Westmonasterium, Concessum & Concordatum fuit, per Dominos de Concilio, quòd fiat Warantum Thesaurario & Camerariis de Scaccario, de Solvendo Willielmo Comiti Suffolciae (cui Rex nuper commisit Custodiam carissimi Consanguinei sui Ducis Aurelianensis) a xxix Die Augusti Anno Regni Regis Decimo (quo Die dictus Comes recepit dictum Ducem in Custodiam suam) usque nunc, secundùm Ratam xiv s. iv d. per Diem, & sic de caetero, de tempore in tempus, quamdiu dictus Comes habuerit Custodiam Ducis praedicti, Habendos, de Dono Regis, de Thesauro suo, per viam Regardi, pro grandibus Laboribus & Expensis, quas idem Comes habuit & sustinuit, & quos ipsum oportebit sustinere circa Custodiam Ducis supradicti, pro tempore quo steterit in eadem; aliquibus Restrictionibus &c. factis, non obstantibus.
Nov. 16. The sheriff of Yorkshire is ordered to proclaim that the mayor of Berwick and the prior of Coldingham are appointed commissioners for redress of injuries arising out of the truce with Scotland. Westm.
O. x. 564. H. iv. p. iv. 200.
Pro Damnificatis contra formam Treugarum Scotiae.
An. 12. H. 6. Claus. 12. H. 6. m. 18. d.
Rex Vicecomiti Eborum, Salutem.
Cùm, inter Commissarios nostros & Commissarios Regis Scotorum, Concordatum existat quòd, pro plena Reformatione quorumcumque Attemptatorum,
Per Terram & per Mare factorum, a tempore praesentium Treugarum inter Nos & dictum Regem Scotorum nuper captarum, & adhuc durantium,
Faciendâ, iidem Commissarii, vel alii Domini Statûs utriusque Regni, modo mansueto cum potentia sufficienti Nostri ac dicti Regis Scotorum, apud Redenburn, vel aliquem alium Locum concordandum, primo Die Lunae in pura Quadragesima proximò futura convenient,
Et quòd omnia Nomina & Querelae Anglicorum, de quibus Pars Scotiae, pro Transgressionibus, contra vim & effectum Treugarum praedictarum factis, Conquesta fuerit, Majori Villae Berewici in Berewico, & eodem modo Nomina & Querelae Scotorum, de quibus Pars Angliae Conquesta fuerit, Priori de Coldyngame, aut Festum Conceptionis beatae Mariae proximò futurum, liberabuntur,
Tibi Praecipimus quòd in singulis Locis infra Comitatum tuum, ubi melius videris expedire, publicè Proclamari facias,
Quòd omnes & singuli Ligei nostri Comitatûs praedicti,
Sentientes se per aliquos Subditos Domini Regis Scotorum, per Captiones seu Captivationes Corporum suorum, aut Amissiones sive Spoliationes Navium, Vasorum, Bonorum, vel Mercandisarum suarum, seu aliter contra formam & effectum Treugarum praedictarum Dampnificatos seu Gravatos,
In propriis Personis suis, vel per sufficientes Attornatos suos, sint coram praefato Priore, apud dictam Villam de Coldyngame, ante dictum Festum Conceptionis, Nomina & Querelas suas eidem Priori ibidem liberaturi & declaraturi,
Ac etiam coram Commissariis praedictis, apud dictam Villam de Redenburn, seu aliquem alium Locum ut praemittitur concordandum, dicto Die Lunae, pro Reformatione Dampnorum & Gravaminum suorum in hac parte habitorum, coram praefatis Commissariis prosecuturi, si sibi viderint expedire; & hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, Decimo sexto Die Novembris.
Nov. 21. Safe conduct for sir Andrew Meldrum of the order of S. John of Jerusalem in Scotland, lately come from Rhodes. Westm.
O. x. 564. H. iv. p. iv. 200.
De Salvo Conductu.
An. 12. H. 6. Scot. 12. H. 6. m. 6.
Rex, per Literas suas Patentes, per Tres Menses proximò futuros duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Fratrem Andream Meldrum Militem, Ordinis Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Scotia,
Qui jam tardè venit, de Magistro & Conventu de Rodes, super certis Nego- tiis, & Necessariis, Religionem suam concernentibus,
In partibus Flandriae ad praesens existentem, in Regnum Regis Angliae, cum Sex Personis & Sex Equis in Comitiva sua, ac Bonis & Hernesiis suis licitis, veniendo, ibidem morando, Diebus & Noctibus expectando, & extra idem Regnum salvò & securè versus dictas partes Scotiae vel Flandriae, quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu Regis, absque impetitione seu perturbatione quacumque, transeundo & reveniendo;
Proviso semper &c. prout in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxi die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 24. Payment of 100 marks to G. "Episcopus Landensis," sent to the K. by the council of Basle. Westm.
O. x. 565. H. iv. p. iv. 200.
Pro Nuncio a Concilio Basiliensi.
An. 12. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatr. F. 4.
Vicesimo quarto Die Novembris, Anno Duodecimo, apud Westmonasterium, in Camera Stellata, Concordatum fuit, per Dominos de Concilio, quòd, Venerabilis in Christo Pater, G. Landensis Episcopus, missus ad Dominum Regem a Concilio Basiliensi, haberet, ex Dono Regis, per viam Regardi, Centum Marcas de Thesauro Regis,
Et quòd indè Custos Privati Sigilli faciat Warantum Thesaurario & Camerariis, de Solvendo eidem Episcopo praedictas Centum Marcas.
Dec. 1. Safe conduct for Columb de Dunbarre, bp. of Moray. Westm.
O. x. 565. H. iv. p. iv. 200.
De Salvo Conductu.
An. 12. H. 6. Scot. 12. H. 6. m. 6.
Rex, per Literas suas Patentes, per Sex Menses proximò futuros duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Columbam de Dunbarre Episcopum Moraviensem de Regno Scotiae, & Triginta Servientes suos in Comitiva sua, in Regnum suum Angliae, cum Equis, Bonis, & Hernesiis suis licitis quibuscumque veniendo, ibidem morando, & exinde versus Curiam Romanam salvò & securè, absque aliqua Molestatione, Dampno, Violentia, Aresto, aut alio Impedimento quocumque, transeundo;
Proviso semper &c. prout in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Decembris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Dec. 6. Order for the payment of 4,300 marks to the bp. of Terouenne, chancellor of France. Westm.
O. x. 565. H. v. p. i. 1.
Pro Cancellario Franciae.
An. 12. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatr. F. 4.
Le Sissieme Jour de Decembre, l'An xii. a Westmonstier, Accordez feust & Assentuz, que Guarrant soit fait as Tresorer & Chamberleins de l'Eschequier, que de la Somme de Quatre Mille & Troys Cents Marcs, parcelle de Oyt Mille Marcs, queux le Roy Coviendra Paier, a toute bone haste, au, Reverent Pere en Dieu, l'Evesque de Tirwan Chanceller de France, selonc son Promesse, facent faire Eschange; assavoir,
Ovec Richard Leylond Tresorer de l'Ostiel du Duc de Bedford de Troys Mille Marcs, pur les delivrer a toute bone haste au dit Evesque de Tirwan, a Roan,
Et ovec Gylet de Ferrers, Secretair du dit Duc, de Oyt Cents Marcs, pur les auxi deliverer a toute bone haste a ycel Evesque a Roan,
Et ovec Maistre Johan Rynel Secretaire du Roy, de Cynque Cents Marcs, pour les auxi deliverer au suisdit Evesque de Tirwan a Roan.
Mesme le jour, Accordez feust que Guarrant soit fait as Tresorer & Chamberleins de l'Eschequier, qu'ils, tantost apres la veue d'ycel Garrant, facent envoier, par Terre, & par Meer, au Parill du Roy, & a ses Coustages & Despenses, a Roan, devers, luy Reverent Pere en Dieu, l'Evesque de Tirwan, Chanceller du France, Troys Mille & Sept Cents Marcs, & les facent a luy estre deliverez en Partie du Paiement de Oyt Mille Marcs, n'adgairs a luy par le Roy Promissez; Receivantz devers eux du dit Evesque Lettres d'Acquitance, sufficeantes pour lour Descharge en ceste Partie.
Dec. 25. Safe conducts for John le Gautier and Tassin Morien, servants of the bastard of Orleans, coming for the ransom of William earl of Suffolk. Westm.
O. x. 566. H. v. p. i. 1.
Super Financia Comitis Suffolciae.
An. 12. H. 6. Franc. 12. H. 6. m. 14.
Rex, universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm magna Pars Redemptionis & Financiae, carissimi Consanguinei nostri, Willielmi Comitis Suffolciae, de tempore quo Prisonarius cum Bastardo d'Orlians extitit, a retro sit non soluta,
Eóque praetextu praefatus Bastardus Johannem le Gautier, Servientem suum, pro Solutione & Satisfactione Summae praedictae habenda, in Regnum nostrum Angliae desideret destinare, ut accepimus,
Nos, ad Supplicationem praedicti Comitis, pro Securitate ipsius Johannis prospicere volentes in hac parte, suscepimus ipsum Johannem in Regnum nostrum praedictum, cum uno Serviente in Comitiva sua, ac Bonis, Rebus, & Hernesiis suis licitis, equestrè, vel pedestrè, ex causa praedicta veniendo, ibidem morando & perhendinando, & exindè ad partes suas proprias, cum Bonis, Rebus, & Hernesiis suis, transeundo & redeundo;
Et ideò vobis Mandamus &c. sicut in aliis de Conductu Literis.
In cujus &c. usque Vicesimum sextum Diem Junii proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quinto die Decembris.
Per Concilium.
Consimiles Literas Regis de salvo Conductu habet Tassin Morien Serviens praedicti Bastardi, cum uno Serviente in Comitiva sua, per idem tempus duraturas, sub eadem Data.
Per Concilium.
Dec. 28. Safe conduct for John, Louis, and Reginald de Vendôme, and two others, coming to England to ransom John de Vendôme, vidame of Chartres, prisoner of sir Walter Hungerford. Westm.
O. x. 566. H. v. p. i. 1.
Super Financia Johannis de Vendosme.
An. 12. H. 6. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Decimum Diem Aprilis proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem de Vendosme Militem, Lodowicum de Vendosme Armigerum, Reginaldum de Vendosme Armigerum, & Blaunchet de Toutevile Armigerum, in Regnum Regis Angliae, ad Praesentiam dilecti & fidelis Regis Walteri Hungerford Militis, cum Quinque Personis Familiaribus suis in Comitiva sua, vel Comitiva alicujus eorum quem in dictum Regnum Regis Angliae venire contigerit, ac cum Equis, Bonis, Rebus, Libris, Literis, Papiris, Securitatibus, necnon Auro, Argento, seu Jocalibus,
Pro Redemptionè & Financia Johannis de Vendosine Vidasme de Chartres, Prisonarii praedicti Walteri,
Veniendo, ibidem morando & perhendinando, ea, quae inter praedictum Walterum & praefatum Vidasme tractata, appunctuata, & Concordata sunt vel erunt, faciendo, perficiendo, adimplendo, & exindè ad partes suas proprias, cum Equis, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis licitis, transeundo & redeundo;
Proviso semper quòd praedicti, Johannes de Vendosme, Lodowicus, Reginaldus, & Blaunchet, ac Personae praedictae, benè & honestè &c. ut supra usque ibi, quovis modo, & tunc sic.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Decembris.
Per Concilium.
Rex, &c. ut supra usque ibi, speciales, & tunc sic, Johannem Thibaut Servientem Johannis de Vendosme Vidasme de Chartres, Prisonarii, dilecti & fidelis Regis, Walteri Hungerford Militis, in Regno Regis Angliae jam existentem, abinde usque Regnum Regis Franciae, ad partes suas, cum una Persona in Comitiva sua, ac cum Equis, Rebus, Bonis, & Hernesiis suis,
Pro Redemptione & Financiâ praedicti Vidasme quaerendis & optinendis,
Traseundo, & in dictum Regnum Regis Angliae, cum Redemptione & Financia illis, ac cum Equis, Bonis, Re- bus, & Hernesis suis praedictis, reveniendo & redeundo;
Proviso semper quòd praedictus Theobaut ac Persona secum comitans benè & honestè &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per Concilium.