Rymer's Foedera with Syllabus
January-March 1434

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

567-575

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-March 1434', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 567-575. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115323 Date accessed: 20 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–March 1434

Syllabus EntryFoedera Text
1434. Jan. 18. Protection for William, prior of the Holy Trinity in Norwich, at the council at Basle. Westm.
O. x. 567. H. v. p. i. 1.
De Protectione.
An. 12. H. 6. Ibid. m. 11.
Willielmus, Prior Ecclesiae Cathedralis Sanctae Trinitatis Norwici,
Qui, in obsequio Regis, in praesenti Basiliensi Concilio moratur,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Januarii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Jan. 26. Licences to John Nicoll, John Heddon, and nine others, to convey pilgrims to S. James of Galicia. Westm., various dates.
O. x. 567. H. v. p. i. 1.
De Peregrinis versus Sanctum Jacobum Traducendis.
An. 12. H. 6. Ibid. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Concessimus & Licentiam Dedimus, Johanni Nicoll, Magistro Navis vocatae Cok John de Fowy, quòd ipse Quinquaginta Peregrinos, in Navi praedicta, in Portu Villae de Fowy, Recipere, & eos versus Sanctum Jacobum in Galicia, ad Vota sua ibidem perficienda, Ducere, & abinde in Angliam Reducere possit liberè & impunè; aliquibus Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus:
Dumtamen Peregrini illi de Amicitia nostra, & Gentes Laici existant,
Et quòd ipsi, coram Majore Villae praedictae, Sacramenta praestent Corporalia quòd ipsi quicquam, quod in Nostri seu Populi nostri Praejudicium cedere valeat, non attemptent, seu attemptari faciant quovis modo,
Nec Aurum vel Argentum, in Massa vel Moneta, praeter rationabiles Expensas suas, colore praesentis Licentiae nostrae, secum deferant ullo modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvj Die Januarii.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Johanni Heddon, Magistro cujusdam Bargeae vocatae le Seynt James de Kyngeswere, quòd ipse Quadraginta Personas Ligeos nostros, versus Sanctum Jacobum peregrè profecturas, in Bargea praedictâ Eskippare, & easdem Personas ad Locum praedictum Ducere, & eas in Regnum nostrum praedictum Reducere possit, absque impedimento vel perturbatione Nostri, aut Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque;
Proviso semper quòd iidem Peregrini & eorum quilibet Custodibus Passagii, ubi eos Eskippare contigerit, ante eorum Transitum, Sacramentum praestent corporale quòd ipsi aliqua, Nobis seu Regno nostro praejudicialia seu dampnosa, aut Aurum vel Argentum in Massâ vel Monetâ, ultra rationabiles Expensas suas, secum non deferant seu deferri faciant, nec Secreta dicti Regni alicui ad extra revelent, set quòd ipsi fideles Ligei nostri permaneant omni modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxxj Die Januarii.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Rogero Broke, Magistro cujusdam Navis vocatae le John de Portesmouth, quòd ipse Sexaginta Personas Ligeos nostros &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, Tertio Die Februarii.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Johanni Williamson, Magistro cujusdam Navis vocatae Michael de Monte Sancti Michaelis in Cornubia, quòd ipse Quadraginta Personas Ligeos nostros &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo Die Februarii.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Johanni Lye, Magistro cujusdam Navis vocatae Antony de Dertemouth, quòd ipse Quadraginta Personas Ligeos nostros &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono Die Februarii.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Ricardo Pette, Magistro cujusdam Navis vocatae la Margarete de Topsham, unde Willielmus Wenard & Johannes Coyle sunt Possessores, quòd praefatus Ricardus Quinquaginta Personas Ligeos nostros, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo Die Februarii.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Thomae Jaudrell, Magistro cujusdam Navis vocatae la Marie de Landhelp, quòd ipse Sexaginta Personas Ligeos nostros &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo Die Februarii.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Rogero Cule, Magistro Navis vocatae le Trinite de Bydyford in Comitatu Devoniae, quòd ipse Quadraginta Personas Ligeos nostros &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto Die Februarii.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto nobis, Thomae Marshall, Possessori cujusdam Navis vocatae le Katerine de Hulle, ac Johanni May Magistro ejusdem Navis, quòd ipsi Triginta Personas Ligeos nostros &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xix Die Februarii.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Henrico Hawekyn, Magistro cujusdam Navis vocatae le Marie de Bryxham, quòd ipse Triginta Personas Ligeos nostros &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto Die Februarii.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto nobis, Johanni Woderoufe, Magistro cujusdam Navis vocatae le Cristofre de Bristoll, quòd ipse Quaterviginti Personas Ligeos nostros &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxv Die Februarii.
Feb. 2. Receipt by Louis de Luxembourgh, bp. of Terouenne, chancellor of France, from Ralph lord Cromwell, treasurer of England, of 84,000 nobles for the payment of the garrisons in France. Paris.
O. x. 568. H. v. p. i. 2.
Acquietantia Cancellarii Franciae.
An. 12. H. 6. Pen. Camer. Bund. 3. n. 18.
Sachent Tuit que Nous, Loys de Luxembourgh Evesque de Therouenue Chancellier de France, Confessons avoir en Receu de, Noble & Honour Messur, Raoul Seignur de Cromwell, Grant Tresorier d'Engleterre, par les mains de Maistre Jehan de Rinel, Notaur & Secretour du Roy nostre Seignur, la Some de Deux Mille Sepcens Marcs en Or d'une part, Cinque Cens Marcs d'autre, & Mille Marcs par Lettres, envoiez par le dit Seignur de Cromwell a Jehan Sac Burgoys & Marchant de Rouen, franchement & entierment,
Les queles Somes montent toutes ensemble a la Some de Huit Mille Quatre Cens Nobles, en deduction & rabat de la Some de Seize Mille Nobles, ordonnee par le Roy nostre dit Seigneur de ses Deniers d'Angleterre; c'estassavoir,
Dix Mille Nobles, pour le Paiement & Souldoy des Garnisons de la France, & la Conduite de Guerre en icellui Paiis pur un Quartier d'An, finissant la darreiner jour de Decembre derrain passe,
Et Six Mille Nobles, pur Restituer les Empruns fais durant le Siege de Laigny, pour resister aux Enemis & Ad- versaires qui, par Deux fois, vindrent a Grosse Puissance devant le dit Laigny, le Siege d'icelle durant, dont les Joiaux & Vaisselle de mon Tresredoubte Seignur mon Seigneur le Regent & les nostres ont este mys en Gaige,
Et au regarde de la Somme qui reste de Dys Seize Mille Nobles,
Dont mon dit Seigneur le Regent nous doit faire deliurer, par Richard Leiland Escuier, Tresorier de son Hostel, Six Mille Nobles d'une part, qui font Trois Mille Marcs,
Et par Maistre Giles de Ferieres, Secretaire du mon dit Seigneur, & Garde de ses Coffres, autres Seize Cens Nobles, qui font Huit Cens Marcs,
Nous en appointerons ove eulx.
La quele Soume de Huit Mille Quatre Cens Nobles, a Nous deliuree par le dit Rinel par la manere desusdite, Nous Promettons bailler & deliurer, au Chargeur du tresor du Roy nostre dit Seigneur a Paris, pur la distribuer es usages dessusditz, le plus proufitablement & loyalment on faire se pourra, & d'icelle quitons le Roy nostre dit Seigneur, le dit Seigneur de Cromwell, & Maistre Johan de Rinel.
En Tesmount de ce Nous avons Signee de nostre maine ceste Cedule.
Don. a Paris, le ii Jour de Feurrer M. CCCC. XXXIII.
Licences to Richard Walter, John Bigbrook, and three others, to convey pilgrims to S. James of Galicia. Westm., various dates.
O. x. 569. H. v. p. i. 2.
De Peregrinis Traducendis.
An. 12. H. 6. Franc. 12. H. 6. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto nobis, Ricardo Walter, Magistro cujusdam navis vocatae le Petre de Dertemuth, quòd ipse Sexaginta Peregrinos in Navi praedicta Recipere, & eos versus Sanctum Jacobum in Galicia, ad Vota sua ibidem perficienda, Ducere, & abinde in Angliam Reducere possit licitè & impunè; aliquibus Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus:
Dumtamen Peregrini illi de Amicitia nostra existant,
Et coram Majore Villae praedictae Sacramenta praestent Corporalia quòd ipsi quicquam, quod in Nostri seu Populi nostri Praejudicium cedere valeat, non attemptent, seu attemptari faciant quovis modo,
Nec Aurum vel Argentum, in Massa vel Moneta, praeter rationabiles Expensas suas, colore praesentis Licentiae nostrae, secum deferant.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Tertio Die Februarii.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Johanni Bigbrook, Magistro Navis vocatae Marie de Suthampton, ac Possessori & marinariis ejusdem, quòd ipsi Centum Peregrinos in Navi praedicta, in Portu Villae praedictae, Recipere, & eos &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium,
Decimo sexto die Februarii.
Rex eisdem Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Ricardo Noble, Magistro cujusdam Navis vocatae la Saint Marie de Blakney, ac Possessori & Marinariis ejusdem, quòd ipsi Sexaginta Peregrinos in Navi praedicta, in Portubus Villarum de Blakney & Kirkeley, Recipere, & eos versus Sanctum Jacobum &c. ut supra usque ibi, existant, & tunc sic, & quòd ipsi, coram Praepositis sive Ballivis earumdem Villarum Sacramenta praestent &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Aprilis.
Rex eisdem, Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Willielmo Truwe, Magistro cujusdam Navis vocatae le Garlond de Crowemere, ac Possessori & Marinariis ejusdem, quod ipsi Sexaginta Peregrinos in Navi praedicta, in Portubus Villarum de Blakney & Rode Recipere, &c. ut supra usque ibi, Praepositis, & tunc sic, Ballivis sive Constabulariis earumdem Villarum, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex eisdem, Salutem.
Sciatis quod Concessimus & Licentiam Dedimus Johanni Burdon, Possessori & Magistro Navis vocatae la Trinite de Welles & Marinariis ejus- dem, quod ipsi Quadraginta Peregrinos in Navi praedicta, in Portu Villae praedictae, Recipere &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Johanni Slug de Saltasshe, Magistro cujusdam Navis vocatae le Thomas de Saltasshe, quod ipse Sexaginta Personas, Ligeos nostros, versus Sanctum Jacobum peregrè profecturas, in Navi praedicta usque Locum praedictum Traducere, & eas in Regnum nostrum Angliae Reducere possit licitè & impunè;
Proviso semper quòd Personae praedictae & earum quaelibet Officiariis nostris in Portu, ubi eas Eskippare contigerit, ante Recessum suum, Sacramentum praestent corporale quòd ipsi fideles Ligei nostri permanebunt, & Secreta Regni nostri alicui non revelabunt, & quòd ipsi Aurum vel Argentum, in Massa vel Moneta, ultra rationabiles Expensas suas, in eundo & redeundo, non deferent quoquo modo.
In cujus &c.
Feb. 12. Safe conduct for Peter le Bolengier, going to the duchess and eldest son of the late duke of Bourbon to obtain money for his creditors. Westm.
O. x. 570. H. v. p. i. 3.
Super Creditoribus nuper Ducis Bourboniae.
An. 12. H. 6. Franc. 12. H. 6. m. 11.
Rex, per Literas suas Patentes, per Dimidium Annum proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, Petrum le Bolengier, in Regno Regis Angliae jam existentem, extra idem Regnum, versus Praesentiam tàm Ducissae Burboniae, quàm Karoli Filii Senioris, carissimi Consanguinei Regis, Johannis nuper Ducis Burboniae, cum uno Famulo, ac Equis, & aliis Hernesiis suis, in Comitiva sua, transeundo, ibidem pro certis Pecuniarum Summis adquirendis morando, & deinde cum eisdem Summis in dictum Regnum Regis redeundo, easque Creditoribus ipsius nuper Ducis Solvendo, sine impedimento aliquali;
Proviso semper &c. prout in caeteris de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xij die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 12. Power for sir Thomas Comberworth to distribute the goods of the late duke of Bourbon. Westm.
O. x. 570. H. v. p. i. 3.
Super distributione Bonorum dicti Ducis.
An. 12. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatr. F. 4.
Dvodecimo Die Februarii, Anno Duodecimo, apud Westmonafterium, Concessum fuit, per Dominos de Concilio Regis, quòd Thomas Comberworth Miles habeat Potestatem plenariam Distribuendi talia Bona, quae nuper fuerunt Johannis Ducis Burboniae Defuncti, qualia discretioni suae videbitur faciendum, tàm Loco illi ubi idem Dux Sepeliebatur, quàm Servitoribus ipsius nuper Ducis, sine impedimento vel perturbatione Regis seu alicujus alterius Personae.
Feb. 18. Release to Edmund Beauford, count of Mortaigne, for the money paid to him for his embassy at the general council of Basle, if he is unable to fulfil his commission. Westm.
O. x. 570. H. v. p. i. 3.
Super Ambassiata ad Generale Concilium.
An. 12. H. 6. Pat. 12. H. 6. p. 1. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus, carissimo & fideli Consanguineo nostro, Edmundo Beauford Comiti Mortanniae,
Quem, de avisamento & assensu praedictis, Ordinavimus & Appunctuavimus ad Transeundum, in nostra Ambassiata, penes Concilium Generale, apud Basiliam jam existens,
Quòd, si contingat ipsum extra Regnum nostrum Angliae in Ambassiata nostra praedicta Obire, aut si ipse, per Infirmitates aut alias Causas licitas, contra voluntatem suam, tardetur, ita quòd dictam Ambassiatam nostram perimplere minimè possit, ipse tamen, Haeredes, aut Executores sui, de Restituendo Nobis aut Haeredibus nostris Summas Monetae, quas ipse de Nobis Recipiet in hac parte, seu Compotum indè Nobis Reddendo, nullatenus compellantur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Decimo octavo Die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 18. Similar release to John bp. of Rochester, in case of his death before his return from the general council of Basle. Westm.
O. x. 571. H. v. p. i. 3.
Pro Episcopo Roffensi, super dicta Ambassiata.
An. 12. H. 6. Pat. 12. H. 6. p. 1. m. 7.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus, Venerabili in Christo Patri, Johanni Episcopo Roffensi,
Quem, unà cum aliis, in Ambassiatâ nostrâ, versus Concilium Generale, ad praesens ad Basiliam existens, transire Appunctuavimus & Ordinavimus,
Quòd, in casu quo ipse, ante Reditum suum in idem Regnum nostrum, Decedat, Ipse, nec Executores, aut Assignati sui, ad aliquam Resolutionem alicujus Partis Summarum, quas praesenti tempore ad Receptam nostram recipiet, teneantur seu obligentur,
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 18. Discharge for the bp. of Rochester for his wages at the general council of Basle after one year. Westm.
O. x. 571. H. v. p. i. 3.
Pro Episcopo praedicto.
An. 12. H. 6. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, Venerabilis in Christo Pater, Johannes Episcopus Roffensis,
Quem, unà cum aliis, ad Transeundum, in Ambassiatâ nostrâ, versus Concilium Generale, ad praesens apud Basiliam existens, Ordinavimus & Appunctuavimus,
Desiderat de Nobis & Concilio nostro quòd, pro Vadiis, quae ad praesens recipiet, ipse in Transeundo, Morando, & Redeundo, in Ambassiatâ nostrâ praedictâ, ultra unum Annum non oneretur,
Quod quidem Desiderium, de avisamento & assensu Concilii nostri praedicti, sibi Concessimus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xviij Die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 18. Licence for the bp. of Rochester to absent himself from the general council of Basle, if desired to execute any commission for the pope or the council. Westm.
O. x. 571. H. v. p. i. 3.
Pro Episcopo memorato.
An. 12. H. 6. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assenssu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, Venerabili in Christo Patri Johanni Episcopo Roffensi,
Quem, unà cum aliis, ad Transeundum, in Ambassiatâ nostrâ, versus Concilium Generale, apud Basiliam ad praesens existens, Ordinavimus & Appunctuavimus.
Quòd, in casu quo ipse, per Sanctissimum Patrem nostrum Papam, vel Generale Concilium, desideretur vel praecipiatur ad laborandum in talibus Materiis, quibus ipsi eum desiderare velint, quòd ipse id liberè facere possit sine impetitione sui aut suorum, quamvis ipse de Basilia sit absens,
Concessimúsque dicto Venerabili in Christe Patri quòd sibi de hujusmodi Vadiis, qualia aliis de Statu suo, secundùm tempus Absentiae suae de Generali Concilio supradicto, dari consuevit, allocabitur, ita quod Nobis & Concilio nostro informetur quòd dicta Absentia sua cedet ad necessarium Obsequium nostrum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo Die Februarii.
Per Concilium.
Feb. 18. Protection for John bp. of Rochester, the K.'s ambassador at the general council of Basle. Westm.
O. x. 572. H. v. p. i. 3.
De Protectione pro eodem Episcopo.
An. 12. H. 6. Franc. 12. H. 6. m. 9.
Johannes Episcopus Roffensis,
Qui in Obsequium Regis, in Ambassiatâ Regis, versus Generale Concilium Basiliense profecturus est,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausulâ Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Decimo octavo Die Februarii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Feb. 22. Licence to the bp. of Dax, going to the general council of Basle, to export 400 marks. Westm.
O. x. 572. H. v. p. i. 3.
Pro Episcopo Aquensi.
An. 12. H. 6. Franc. 12. H. 6. m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, Reverendo in Christo Patri, Episcopo Aquensi,
Qui ad Sacrosanctum Concilium Generale Basiliense, de Mandato nostro, in proximo profecturus est,
Quòd Ipse, per Se, vel suos Familiares, Vestes, Libros, Taceas, Cupas, Jocalia, Aurum, & Argentum, ad Valorem Quadringentarum Marcarum de Pecuniâ nostrâ Anglicanâ, ad dictum Concilium Generale liberè & absque Molestiâ, Aresto, vel Impedimento quocumque Transportare possit, absque aliquâ Solutione Pedagii, Guidagii, vel alterius Rei, Nobis in hac parte debitae, cujuscumque; aliquo Mandato nostro, in contrarium facto, aut aliquo Statuto sive Ordinatione, in contrarium editis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxij die Februarii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Feb. 26. Safe conduct for 12 persons of Scotland going to the general council at Basle. Westm.
O. x. 572. H. v. p. i. 3.
De salvo Conductu pro Ambassiata, ex parte Scotiae, ad Generale Concilium.
An. 12. H. 6. Scot. 12. H. 6. m. 4.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Duodecim Personas Homines Scotiae (cujuscumque Statûs seu Conditionis fuerint) in Regnum Regis Angliae, cum Bonis & Hernesiis suis licitis quibuscumque, veniendo, ibidem morando, Diebusque & Noctibus perhendinando, & extra idem Regnum, cum Bonis & Hernesiis suis licitis quibuscumque, per Terram & per Mare, versus GENERALE CONCILIUM, jam apud Basiliam existens, salvò & securè transeundo, & sic, quotiens eis placuerit, durante tempore praesentis salvi Conductûs Regis, absque molestatione, perturbatione, aut impedimento quocumque, reveniendo & redeundo;
Proviso semper &c. prout in aliis de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvj die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
1434. Feb. 26. Licences to Richard Lyndesey and four others to convey pilgrims to S. James of Galicia. Similar licences to Thomas Gerard, of Fowy, and four others. April 13, 17, and 20. Westm.
O. x. 572. H. v. p. i. 3.
De Licentia Traducendi Peregrinos.
An. 12. H. 6. Franc. 12. H 6. m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Ricardo Lindesey, Magistro cujusdam Bargeae vocatae le Johanne de Tengmouth, quòd ipse Triginta Personas Ligeos nostros, versus Sanctum Jacobum peregrè profecturas, Bargeâ praedictâ Eskippare, & easdem Personas ad Locum praedictum Ducere, & eas in Regnum nostrum Reducere possit, absque Impedimento vel Perturba- tione nostri, aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque,
Proviso semper quòd iidem Peregrini & eorum quilibet Custodibus Passagii, ubi eos Eskippare contigerit, ante eorum Transitum, Sacramentum praestent corporale quòd ipsi aliqua, Nobis seu Regno nostro praejudicialia seu dampnosa, aut Aurum vel Argentum, in Massa vel Moneta, ultra rationabiles Expensas suas, secum non deferent, seu deferri faciant, nec Secreta dicti Regni alicui ad extra revelabunt, set quòd ipsi fideles Ligei nostri permaneant omni modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Februarii.
Rex &c. ut supra usque ibi, Licentiam Dedimus, & tunc sic, Johanni Godyng, Magistro cujusdam Navis vocatae le Thomas de Dertemouth, quòd ipse Triginta Personas, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Rex, &c. ut supra usque ibi, & Licentiam Dedimus, & tunc sic, Johanni Lysard, Magistro cujusdam Navis vocatae la Katerine de Dertemouth, quòd ipse Quadraginta Personas, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Hugoni Dene & Johanni Ryffawe de Londonia, Possessoribus cujusdam Navis vocatae le Gabriell de Londonia, ac Roberto Shedde Magistro ejusdem Navis, quòd ipsi Quaterviginti Personas, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Roberto Porter, Magistro cujusdam Bargeae vocatae le Trinite de Wynchelse, quòd ipse Sexaginta Personas Ligeos nostros, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Thomae Gerard de Fowy, Magistro cujusdam Navis vocatae le Julyan de Fowy, quòd ipse Sexaginta Personas Ligeos nostros, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste Rege apud Westmonasterium, Decimo Tertio die Aprilis.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Johanni Kydeston, Magistro cujusdam Navis vocatae le Bartilmewe de Landhelp in Comitatu Cornubiae, quòd ipse Quinquaginta Personas Ligeos nostros, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste Rege apud Westmonasterium, Decimo septimo die Aprilis.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Johanni Nicholl, Magistro cujusdam Navis vocatae le Michell de Pensans in Comitatu Cornubiae, quòd ipse Viginti & Quatuor Personas Ligeos &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Thomae Crouche, Magistro cujusdam Navis vocatae le George de Londonia, quòd ipse Sexaginta Personas Ligeos nostros, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Aprilis.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Willielmo Heustas, Magistro cujusdam Navis vocatae le Nicholas de Waymouth, quòd ipse Triginta Personas, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Feb. 28. Licence to sir Henry Brounflete, ambassador to the general council at Basle, to export 2,000l. Westm.
O. x. 574. H. v. p. i. 4.
De Licentia Traducendi Aurum ad Concilium generale.
An. 12. H. 6. Pat. 12. H. 6. p. 1. m. 9.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem,
Sciatis quòd Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto & fideli Militi nostro, Henrico Brounflete,
Quem Ordinavimus & Appunctuavimus ad Transeundum, in Ambassiata nostra, penes Concilium Generale, jam apud Basiliam existens,
Quòd ipse Aurum, Argentum, & Jocalia, tàm in Moneta, quàm in Plata, usque ad Valorem Duarum Milium Librarum Sterlingorum, secum extra Regnum nostrum Angliae traducere & cariare possit, absque perturbatione sive impetitione Nostri vel Haeredum nostrorum quacumque; aliquibus Statutis sive Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij Die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 14. Safe conduct for John de Vendosme and three others, coming to treat with Walter de Hungerford for the ransom of John de Vendome, vidasme de Chartres. Westm.
O. x. 574. H. v. p. i. 4.
Super Financia Vicedomini de Chartres.
An. 12. H. 6. Franc. 12. H. 6. m. 13.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Quintum Diem Junii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem de Vendosme Militem, Lodowicum de Vendosme, Reginaldum de Vendosme, & Blanchet d'Estouteville, in Regnum Regis Angliae,
Cum Sex Personis in Comitiva sua, ac cum Auro, Argento, Vasis, Jocalibus, Bagagiis, Manticis, Equis, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis licitis quibuscumque,
Ad Tractandum, Communicandum, & finaliter Concludendum cum, dilecto & fideli nostro, Waltero de Hungerford, pro Deliberatione & Redemptione Johannis de Vendossme, Vidasme de Chartres Prisonarii sui,
Veniendo, ibidem morando & perhendinando, & abinde ad partes suas proprias liberè & absque impedimento aliquo redeundo;
Proviso semper quòd praedicti, Johannes de Vendosme, Lodowicus de Vendosme, Reginaldus de Vendosme, & Blanchet, ac secum Comitantes, benè & honestè se gerant & habeant erga Regem & Populum suum, absque aliquo faciendo sive attemptando quod in praejudicium sive Dampnum Regis aut Populi sui cedere poterit,
Et quòd Ipsi, existentes in Villis, Castris, & Locis Regi obedientibus, nichil Dicant, Scribant, seu Procurent, per Se, vel alios, apertè seu secretè, quod Tractatui Pacis finalis, inter Regna Franciae & Angliae factae & conclusae, fit contrarium,
Nec quòd Ipsi, in dicto Regno Regis Franciae existentes, in aliquo Civitatum, Castrorum, Villarum firmatarum, seu Fortalitiorum Regis, nisi solummodo per unam Noctem, non morentur, nisi Infirmitate seu aliâ causâ rationabili fuerint impediti,
Et quòd Ipsi nullum Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum Regis firmatarum ingrediantur, absque hoc quòd ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu Capitaneis, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, seu Gubernatoribus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, xiv die Martii.
Per Concilium.
March 16. Licence to William Weston to convey 60 pilgrims to S. James of Galicia. Dogmersfield.
O. x. 574. H. v. p. i. 4.
De Licentia Ducendi Peregrinos.
An. 12. H. 6. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Willielmo Weston, Magistro cujusdam Navis vocatae le Trinite de Bristoll, quòd Ipse Sexaginta Personas, Ligeos nostros, versus Sanctum Jacobum peregrè profecturas, in Navi praedicta Eskippare, & easdem Personas ad Locum praedictum Du- cere, & eas in Regnum nostrum praedictum Reducere possit, absque impedimento vel perturbatione Nostri, aut Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque;
Proviso semper quòd iidem Peregrini & eorum quilibet Custodibus Passagii, ubi eos Eskippare contigerit, ante eorum Transitum, Sacramentum praestent corporale quòd ipsi aliqua, nobis seu Regno nostro praejudicialia seu Dampnosa, aut Aurum, vel Argentum, in Massa vel Moneta, ultra rationabiles Expensas suas, secum non deferent, nec deferri facient,
Nec Secreta dicti Regni alicui ad extra revelabunt, set quòd Ipsi fideles Ligei nostri permaneant.
In cujus &c.
Teste Rege apud Dogmersfeld, xvj die Martii.