Rymer's Foedera with Syllabus
April-June 1434

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

575-594

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April-June 1434', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 575-594. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115324 Date accessed: 20 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

April–June 1434

Syllabus EntryFoedera Text
Similar licences to John Papenham and 12 others. Various dates.
O. x. 575. H. v. p. i. 4.
De Licentia Traducendi Peregrinos.
An. 12. H. 6. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Johanni Papenham, Possessori cujusdam navis vocatae la Marie de Bristoll, quòd Ipse Quaterviginti Personas, Ligeos nostros, versus Sanctum Jacobum peregrè profecturas, in Navi praedicta Eskippare, & easdem Personas ad Locum praedictum Ducere, & eas in Regnum nostrum praedictum Reducere possit, absque impedimento vel perturbatione nostri, aut Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque;
Proviso semper quòd iidem Peregrini & eorum quilibet Custodibus Passagii, ubi eos Eskippare contigerit, ante eorum Transitum, Sacramentum praestent corporale quòd Ipsi aliqua, Nobis seu Regno nostro praejudicialia seu Dampnosa, aut Aurum vel Argentum, in Massa vel Moneta, ultra rationabiles Expensas suas, secum non deferent, nec deferri facient,
Nec Secreta dicti Regni nostri alicui ad extra revelabunt, set quòd Ipsi fideles Ligei nostri permanebunt omni modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxv die Martii.
Rex &c. ut surpra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Rogero Kyng, Magistro cujusdam Navis vocatae la Katerine de Mynhed, quod Ipse Quadraginta Personas, Ligeos nostros &c. ut supra.
Teste Rege apud Dogmersfeld, quarto die Aprilis.
Rex &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Johanni Gerard, Magistro cujusdam Navis vocatae la Trinite de Eyemouth, quod Ipse Quadraginta Personas, Ligeos nostros &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiij die Martii.
Rex &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Johanni Gobbe, Magistro cujusdam Navis vocatae le Nicholas de Barnestaple, quod Ipse Quadraginta Personas, Ligeos nostros &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xiij die Aprilis.
Rex &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Johanni Colman, Magistro cujusdam Navis vocatae le Laurence de Dertemouth, quod Ipse Triginta Personas, Ligeos nostros &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xvj die Aprilis.
Rex &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Ricardo Russel, Magistro cujusdam Navis vocatae le Petir de Magna Jernemuth, quod Ipse Viginti Personas, Ligeos nostros &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxij die Aprilis.
Rex &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Johanni Deken de Gippewico, quod Ipse in quadam Navi vocatâ le Cristofre de Gippewico, unde Nicholaus Hobwall est Magister, quod Ipse Sexaginta Per- sonas, Ligeos nostros &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvj Die Aprilis.
Rex &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Roberto Bowene, Magistro cujusdam Navis vocatae le Bernard de Pole, quod Ipse Sexaginta & Decem Personas, Ligeos nostros &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvj Die Aprilis.
Rex &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Roberto Gregory, Magistro cujusdam Navis vocatae le Gost de Lenn Episcopi, quod Ipse Viginti Personas, Ligeos nostros &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij Die Aprilis.
Rex &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Thomae Andrewe, Magistro cujusdam Navis vocatae le Bartilmewe de Harwych, ac Possessori & Marinariis ejusdem, quod Ipsi Sexaginta Peregrinos in Navi praedicta, in Portu Villae praedictae, Recipere, & eos versus Sanctum Jacobum in Galicia &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvj die Aprilis.
Rex &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Roberto Selby, Possessori & Magistro cujusdam Navis vocatae la Elene de Colcestre, ac Marinariis ejusdem, quod Ipsi Triginta Peregrinos in Navi praedicta, in Portu Villae praedictae, Recipere &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Willielmo Sutton, Possessori cujusdam Navis vocatae le Nicholas de Sandewyche, quod Ipse Quinquaginta Personas, Ligeos nostros &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvj die Aprilis.
Rex &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Johanni Mower, Magistro cujusdam Navis vocatae le Mighell of the Pole, quod Ipse Sexaginta Personas, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij Die Aprilis.
April 14. Warrant for the delivery of gold and silver collars to the treasurer, to be sent to the Emperor for distribution among the inhabitants of Basle. Westm.
O. x. 576. H. v. p. i. 5.
De Colaribus Liberaturae Ordinis Garterii, per Imperatorem, in Concilio Basiliensi, distribuendis.
An. 12. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatra F. 4.
Decimo Quarto Die Aprilis, Anno Duodecimo, apud Westmonasterium, Concordatum fuit, quòd fiat Warrantum Thesaurario & Camerariis de Scaccario Domini nostri Regis, ad Deliberandum Johanni Merston, Custodi Jocalium ipsius Domini nostri Regis, C. l. Sterlingorum, ad Providendum & Ordinandum Sex Colaria Auri, xxiv Colaria Argenti deaurata, & alia Colaria Argenti, usque ad Valorem in toto de dictis C. l. & omnia dicta Colaria ad mittendum Imperatori Romae de Dono.
Eodem Die, Concessum fuit, quòd fiat Warrantum dicto Johanni Merston, ad Deliberandum Thesaurario Angliae Sex Colaria Auri, xxiv Argenti & deaurata, & lx Argenti, de Ordine & Liberatura Regis.
Et quòd dictus Thesaurarius dicta Colaria destinari faciat, Carissimo Fratri Regis, Imperatori, ad ea Deliberandum Inhabitantibus Villam Basiliae, & aliis Militibus & Armigeris, secundùm discretionem dicti Imperatoris & Ambassiatorum Regis ibidem existentium.
Protection for sir Henry Bromflete, Robert Burton, clerk, Robert bp. of London, and seven others at the council of Basle; and for Arald Savage, in the retinue of John lord Talbot in France. Three letters of attorney for Nicholas abbot of Glastonbury, at the council of Basle. Westm., various dates.
O. x. 576. H. v. p. i. 5.
De Protectionibus, pro Transituris ad Generale Concilium.
An. 12. H. 6. Franc. 12. H. 6. m. 12.
Henricus Bromflete Miles,
Qui, in Obsequium Regis, in Ambassiata Regis, ad GENERALE CONCILIUM BASILIENSE profecturus est, ibidem in eodem obsequio Regis moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xix die Aprilis.
Per Billam de Privato Sigillo.
Robertus Burton
Clericus,
Qui in obsequio Regis apud Concilium Generale Basiliense moratur,
Habet &c. ut supra per idem tempus duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xv die Januarii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Araldus Savage
Armiger,
Qui in Obsequio Regis, in Comitiva, dilecti & fidelis Consanguinei Regis, Johannis Domini de Talbot, in Partibus Regni Regis Franciae, super salva Custodia Partium earumdem moratur,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) usque Decimum Diem Octobris proximò futurum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vi die Junii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Venerabilis Pater Robertus Episcopus Londoniensis,
Qui in Obsequium Regis in Ambassiata Regis versus Generale Concilium Basiliense profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausulâ Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, viij die Maii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Ricardus Chestre
, Vicarius Ecclesiae Parochialis Lancastriae, aliàs dictus Rector Ecclesiae Parochialis de Southwollyngham in Comitatu Lincolniae,
Qui in Obsequium Regis, in Comitiva, Venerabilis in Christo Patris, Roberti Episcopi Londoniae, versus Generale Concilium Basiliense profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Aprilis.
Per Billam de Privato Sigillo.
Dilectus in Christo Abbas Glastoniae,
Qui, in obsequium Regis & pro Clero Regni Angliae, ad Generale Concilium Basiliense profecturus est, ibidem in eodem obsequio Regis moraturus,
Habet &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Billam de Privato Sigillo.
Nicholaus Abbas Glastoniae
,
Qui, de Licentia Regis, versus partes Transmarinas profecturus est,
Habet Literas Regis de Generali Attornatu, sub Nominibus Martini Jacob & Willielmi Gascoigne, sub alternatione, ad Lucrandum &c. in quibuscumque Curiis Angliae, per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Aprilis.
Johannes Frank Clericus recepit Attornamentum usque Reditum ipsius Constituentis in Angliam.
Idem Abbas
habet &c. ut supra sub Nominibus Thomae Stawell Militis, & Johannis Hody, sub alternatione &c. ut supra per idem tempus duraturas.
Teste ut supra.
Idem Johannes recepit Attornamentum &c. ut supra.
Idem Abbas
habet &c. ut supra sub Nominibus Walteri Portman & Thomae Broun, sub alternatione &c. ut supra per idem tempus duraturas.
Teste ut supra.
Praedictus Johannes recepit Attornamentum &c. ut supra.
Johannes Abbas beatae Mariae de Fontibus.
Qui, in Obsequium Regis, & pro Clero Regni Regis Angliae, ad CONCILIUM GENERALE BASILIENSE profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Aprilis.
Per Billam de Privato Sigillo.
Ibid.
Willielmus Abbas Monasterii beatae Mariae Eborum
,
Qui, in Obsequium Regis, & pro Clero Regni Angliae, ad Concilium Generale Basiliense profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Aprilis.
Per Billam de Privato Sigillo.
Idem Abbas
,
Qui de Licentia Regis versus partes Transmarinas profecturus est,
Habet Literas Regis de Generali Attornatu, sub Nominibus Johannis Brokhols Clerici, & Thomae Haseley Armigeri, sub alternatione, ad lucrandum &c. in quibuscumque Curiis Angliae &c. per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Maii.
Johannes Frank Clericus recepit Attorneamentum usque Reditum Constituentis in Angliam.
Dilectus & fidelis Miles Regis Johannes Colville,
Qui, in Obsequio Regis, in Ambassiata Regis, versus Generale Concilium Basiliense profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus,)
Per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Aprilis.
Per Billam de Privato Sigillo.
Ibid
.
Carissimus Consanguineus Regis Edmundus Comes de Mortaign de Suthwerk in Comitatu Surriae,
Qui, in Obsequium Regis, in Regis Ambassiata, ad Concilium Generale Basiliense profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
Magister Thomas Boleyn,
Qui, in Obsequium Regis, in Comitiva, dilecti & fidelis Consanguinei Regis, Edmundi Beauford Comitis de Mortaigne, versus CONCILIUM GENERALE BASILIENSE profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per dimidium Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Maii.
Per Billam de Privato Sigillo.
April 28. The K. orders his officers in Chepstow to forbid all persons infringing the order of the K. of Denmark, appointing the staple for English merchants at Northeberne. Westm.
O. x. 578. H. v. p. i. 6.
Super Stapula Regis Daciae.
An. 12. H. 6. Bibl. Cot. Cleopatr. F. 4.
Vicesimo octavo die Aprilis, Anno duodecimo, apud Westmonarium, Concordatum fuit quòd fiat Warrantum, sub Privato Sigillo, in forma subsequenti,
Henricus Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, dilectis & fidelibus nostris, Ballivis, & Custodibus, caeterisque Officiariis Villae de Chepstowe, in partibus Southwalliae, Salutem.
Cùm Nos nuper, ex intimatione, carissimi Avunculi nostri, Regis Daciae, Norwegiae, & Sweciae, acceperimus qualiter idem Avunculus noster,
Considerans multiplicia & grandia Pericula, Dampna, & Dispendia, quae tàm Sibi & suis, quàm aliis Forinsecis & Extraneis, ac etiam Amicis, & specialiter Subditis nostris de Regno nostro Angliae, ex Introitu, Ingressu, & Transitu Personarum hujusmodi Forinse carum & Extranearum in Regnum suum Norwegiae, & alia Dominia, Districtus, Territoria, Jurisdictiones, & Loca sibi Subdita & Subjecta, praesertim in Insulas suas de Island & Fymmack, & alibi, tàm in Personis, quàm in earum Rebus & Bonis, nuper evenerunt,
Pro vitandis hujusmodi Perditionibus, Periculis, Dampnis, & Dispendiis, & nè similia (quod absit) evenirent in futurum,
Ordinavit & Statuit quòd omnes & singuli Extranei, tàm Anglici, quàm alii, ad & in Regnum suum Norwegiae & alia Dominia, Districtus, Territoria, Jurisdictiones, Insulas, & Loca praedicta, causâ optinendi vel habendi Pisces aut aliqua quaecumque Mercandisas sive Bona, Navigio applicare & accedere volentes, applicent & veniant ad Villam suam de Northeberne,
Ubi dictus Avunculus noster STAPULAM suam pro Concursu Extraneorum, & specialiter Anglicorum, ad exercitium hujusmodi Mercandisarum, Statuit & specialiter stabilivit,
Concedendo dictis Anglicis quòd ipsi ibidem gauderent, in omnibus & per omnia, eisdem Favoribus, Privilegiis, & Praerogativis, quibus gaudebant ipsi de Hansa,
Nos igitur,
Volentes Dilectionem, Affinitatem, & Amicitias,
Quae inter praefatum Avunculum nostrum, inclitaeque memoriae Nobiles Progenitores suos, Regna, Terras, Dominia, Districtus, Territoria, Jurisdictiones, & Loca sua praedicta, ac Nos, & inclitae recordationis Nobiles Progenitores nostros, Vassallos, Subditos, Regna, Terras, & Dominia nostra, abolim & longissimis retro temporibus coaluerunt,
Firmiter observari, nec aliquid per Nos (quod absit) aut nostros attemptari vel fieri, per quod hujusmodi Amicitiis Praejudicium aliquod irrogari posset vel inferri, aut Inimicitiae, Dissensiones, vel Debatae generari,
De avisamento Dominorum Spiritualium & Temporalium ac Communitatum Regni nostri Angliae, in Parliamento nostro, apud Westmonasterium, Anno Regni nostri viij. tento, congregatorum,
Statuerimus, Prohibendo, nè quis Ligeorum seu Subditorum nostrorum de Regno nostro Angliae, propriae Temeritatis ausu, contra Ordinationem, Prohibitionem, & Interdictum ipsius Avunculi nostri, superiùs memorata, & in contemptum eorumdem, Regna, Terras, Dominia, Districtus, Territoria, Jurisdictiones, & Loca dicti Avunculi nostri prohibita Ingredi seu Intrare praesumat, sub Poena Forisfacturae omnium Bonorum suorum mobilium, & Imprisonamenti Personae suae ad voluntatem nostram, prout in Statuto nostro praedicto pleniùs continetur,
Vobis Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Locis, infra Villam praedictam, & Praecinctum ejusdem, ubi meliùs fuerit faciendum, ex parte nostra publicè Proclamari & Inhiberi faciatis, nè quis (cujuscumque Gradûs seu Conditionis) Regna, Terras, Dominia, Districtus, Territoria, Jurisdictiones, Insulas, seu alia Loca dicti Avunculi nostri, contra Ordinationem & Statutum sua praedicta, aut Inhibitionem nostram, de caetero Ingredi seu Intrare praesumat, quovis modo, sub Poena supradicta,
Et si aliquos inveneritis contrarium amodò facientes, seu ad hoc se disponentes, aut qui transierunt, tunc ipsos sine dilatione arestetis, & in Prisona nostra salvò & securè poni & custodiri faciatis, ibidem moraturos quousque pro earum Deliberatione aliter duxerimus demandandum, ac omnia Bona sua mobilia, tamquam Nobis Forisfacta, in Manus nostras capiatis,
Et ad Nos de omni eo, quod feceritis in Praemissis, districtè & apertè, sine dilatione, in Cancellaria nostra, reddatis certiores; taliter Vos in Executione Praemissorum habentes, nè, per Accessum Ligeorum nostrorum ad Loca ipsius Avunculi nostri praedicti, praesertim ad Islandiam, Fymmarchiam, & Halgalandiam, Statuta, Ordinationes, & Inhibitiones, in hac parte hinc inde facta, conclusa, & determinata, quoquo modo (quod absit) laedantur, violentur, seu infringantur,
Et hoc, sub gravi Indignatione nostra, & sicut vos Indempnes erga Nos in hac parte praeservatos volueritis, nullatenus omittatis.
Dat. &c.
April 30. Safe conduct for John de Vendosme, vidasme of Chartres, Reginald de Vendome, and John de Tybaude, servant of the vidasme, going to France to procure his ransom. Westm.
O. x. 580. H. v. p. i. 6.
De salvo Conductu pro Vicedomino de Chartres.
An. 12. H. 6. Franc. 12. H. 6. m. 12.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem de Vendosme Militem Vidasme de Chartres Prisonarium dilecti Militis Regis Walteri Hungerford, Reginaldum de Vendosme Armigerum, & Johannem Tybaude Servientem praedicti Johannis, a Regno Regis Angliae,
Cum Decem seu Duodecim Personis Nobilibus, seu Ignobilibus, Amicis, seu Benivolis, seu Servientibus suis, in Comitiva sua, seu alicujus eorum,
Ad partes suas proprias,
Per Regna, Dominia, & Potestatem Regis quaecumque, tàm Cismarina, quàm Transmarina, de Die & Nocte, equestrè vel pedestrè,
Cum Cariagiis, Manticis, Bogeis, Libris, Literis, Obligationibus, & Securitatibus, Deliberationem praedicti Vidasme & non aliter tangentibus, ac aliis Bonis, Rebus, & Hernesiis suis licitis quibuscumque,
Transeundo, ibidem Financiam ejusdem Vidasme perquirendo & providendo, & cum eadem Financia integra vel per partes, ac cum Corpore praefati Vidasme vivo seu mortuo, usque Villam Regis Calesii, cum Personis praedictis, vel infra, veniendo, & eam vel partem ejusdem in Auro, Argento, seu Plata praefato Waltero, seu ejus in hac parte Commissariis, seu Deputatis, ibidem liberando, & abinde versus partes suas praedictas salvò & securè transeundo & redeundo;
Proviso semper &c. prout in similibus Literis de Conductu.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo Die Aprilis.
Per Concilium.
Licences to Henry Nynethauk, John Elys, and 21 others to convey pilgrims to S. James of Galicia. Various dates.
O. x. 580. H. v. p. i. 6.
De Licentia Traducendi Peregrinos.
An. 12. H. 6. Ibid. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Henrico Nynethauk, Magistro cujusdam Navis vocatae le Marie de Plymmouth, quòd ipse Sexaginta Personas Ligeos nostros, versus Sanctum Jacobum peregrè profecturas, in Navi praedictâ Eskippare, & easdem Personas ad Locum praedictum Ducere, & eas in Regnum nostrum praedictum Reducere possit, absque Impedimento vel Perturbatione nostri, aut Officiariorum nostrorum quorumcumque,
Proviso semper quòd iidem Peregrini & eorum quilibet Custodibus Passagii, ubi eos Eskippare contigerit, ante eorum Transitum, Sacramentum praestent corporale quòd ipsi aliqua, Nobis seu Regno nostro praejudicialia seu dampnosa, aut Aurum vel Argentum, in Massa vel Moneta, ultra rationabiles Expensas suas, secum non deferent, seu deferri faciant,
Nec Secreta dicti Regni alicui ad extra revelabunt, set quod ipsi fideles Ligei nostri permanebunt omni modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo Die Maii.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Johanni Elys, Magistro cujusdam Navis vocatae le Peter de Dovorria, quòd ipse Triginta Personas, Ligeos nostros, versus Sanctum Jacobum Galesiae, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, Duodecimo Die Maii.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Ricardo Walter, Magistro cujusdam Navis vocatae le Peter de Dertmuth in Comitatu Devoniae, quòd ipse Sexaginta Personas, Ligeos nostros, versus Sanctum Jacobum Galiciae peregrè profecturas, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, Decimo tertio Die Maii.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Franc. 12. H. 6. m. 9.
Sciatis quod Concessimus & Licentiam Dedimus Roberto Porter, Magistro cujusdam Bargeae vocatae le Kateryn de Wynchelse, quòd ipse Quadraginta Personas, Ligeos nostros, versus Sanctum Jacobum peregrè profecturas, in Bargeâ praedictâ Eskippare &c. ut supra.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Maii.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Johanni Lesard, Magistro cujusdam Navis vocatae la Katerine de Dertmouth, quòd ipse Quadraginta Personas, &c. ut supra.
Teste Rege apud Dogmersfeld quarto die Maii.
Rex &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Johanni Rege, Magistro cujusdam Navis vocatae le Antony de Dertmouth, quod Ipse Quadraginta Personas &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Petro Inly, Magistro cujusdam Navis vocatae la Trinite de Falmouth, quod Ipse Quadraginta Personas, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xvj die Aprilis.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Willielmo Weuard & Johanni Coille, Possessoribus cujusdam Navis vocatae la Margarete de Topsham, quòd ipsi Quinquaginta Personas &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xij die Maii.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Willielmo Paltesmore, Possessori cujusdam Balingerae vocatae le Marye de Bristoll, quòd ipse Triginta Personas, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Concessimus, & tunc sic, Johanni Coteler, Magistro cujusdam Navis vocatae la Marie de Wyght, quòd ipse Quaterviginti Personas, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Junii.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Concessimus, & tunc sic, Roberto Bonne, Magistro cujusdam Navis vocarae Bernard le Pole, quòd ipse Sexaginta Personas, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Maii.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Concessimus, & tunc sic, Johanni Heddon, Magistro cujusdam Navis vocatae James de Dertemouth, quòd ipse Sexaginta & decem Personas, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Maii.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Concessimus, & tunc sic, Philippo Mayowe, Magistro cujusdam Navis vocatae le Barry de Fowy, quod Ipse Sexaginta Personas, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Maii.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Concessimus, & tunc sic, Henrico Hawekyn, Magistro cujusdam Navis vocatae la Marye de Bryxham, quòd ipse Triginta Personas, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Junii.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Concessimus, & tunc sic, Johanni Buk, Magistro cujusdam Navis vocatae la Grace Dieu, quòd ipse Viginti Personas Ligeos, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Licentiam Dedimus, & tunc sic, Radulpho Wythwall, Magistro cujusdam Bargeae vocatae la Marie de Fowy, quòd ipse Quadraginta Personas, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Maii.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Licentiam Dedimus, & tunc sic, Ricardo Kenne, Magistro cujusdam Navis vocatae la Trinite de Chichestre, quod Ipse Quaterviginti Personas, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Maii.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Thomae Jaundrell, Magistro cujusdam Navis vocatae la Marie de Landelp, quod Ipse Sexaginta Personas, &c. ut supra.
Teste Rege apud Dogmersfeld, decimo quinto die Maii.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Thomae Crede, Magistro cujusdam Navis vocatae le Marie de Bristoll, quod Ipse Quinquaginta Personas, &c ut supra.
Teste Rege apud Dogmersfeld, decimo septimo die Maii.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Rogero Broker, Magistro cujusdam Navis vocatae le John de Portesmouth, quod Ipse Quadraginta Personas, &c. ut supra.
Teste Rege apud Dogmersfeld, decimo octavo die Maii.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Ricardo Treuode de Bristoll, Possessori cujusdam Bargeae vocatae le George de Bristoll, undè Johannes Lugge est Magister, quod Ipse Triginta Personas, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Junii.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Ricardo Pytte, Magistro cujusdam Navis vocatae la Margarete de Topsham, undè Willielmus Wenard & Johannes Coyle sunt Possessores, quod praefatus Ricardus Quinquaginta Personas, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Julii.
Rex, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, Rogero Raff, Magistro cujusdam Navis vocatae le Gabriell de Pensans in Comitatu Cornubiae, quod Ipse Viginti & Sex Personas, &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxij die Aprilis.
May 8. The K. will not require Robert bp. of London to go elsewhere than to the general council at Basle, but, if he should be directed to go elsewhere, he is to receive the usual wages. Licence for the bp. to export 2,000 marks. Licence for him to return in a year; freedom from prosecution while absent. Westm.
O. x. 582. H.v. p. i. 7.
Pro Episcopo Londoniae, super Ambassiata ad Generale Concilium.
An. 12. H. 6. Pat. 12. H. 6. p. 1. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus, Venerabili Patri, Roberto Episcopo Londoniae,
Quem Ordinavimus & Appunctuavimus ad Transeundum, in Ambassiatâ nostrâ, ad Concilium Generale, jam apud Basiliam, ibidem per unum Annum integrum moraturum,
Quòd ipse ad Transeundum alibi in Servitio nostro, quàm ad Basiliam praedictam, ex causâ Ambassiatae praedictae non obligetur, appunctuetur, nec ordinetur,
Et,
Si contingat quòd, pro aliqua Magnâ Causâ, Necessitate, vel Casu fortuito interveniente, ante Reditum ipsius Episcopi in Regnum nostrum Angliae, per Nos, vel dictum Concilium nostrum, aliquo modo, Appunctuatum sit & Praeceptum eidem Episcopo ad Transeundum ad aliquem alium Locum, quàm ad Basiliam praedictam,
Quòd tunc idem Episcopus, durante tempore quo ipse in Servitio nostro, virtute Appunctuamenti & Mandati praedictorum, existet, Vadia diurna usitata & consueta in Regno nostro praedicto, Ambassiatori Statûs sui solvenda, percipiet,
De quibus quidem Vadiis praefatus Episcopus, vel Attornati sui Generales, erit, vel erunt, soluti sive contenti, ante Transitum ipsius Episcopi, virtute hujusmodi Appunctuamenti, deducendo tantum de dictis Vadiis suis diurnis, si, in Ambassiatâ nostrâ, ad aliquem alium Locum, quàm ad Basiliam praedictam, infra eundem Annum transierit, ad quantum Annuum Regardum suum Quingentarum Marcarum attingit per Diem juxta Ratam.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, &c. ut supra usque ibi, Concessimus, & tunc sic, Venerabili Patri, Roberto Episcopo Londoniae,
Quem Ordinavimus &c. ut supra usque ibi, Generale, & tunc sic, apud Basiliam,
Quòd ipse secum, extra Regnum nostrum Angliae, asportare poterit & cariare, usque Basiliam praedictam, ac Servientes & Attornati sui eidem Episcopo illuc vel alibi, ubi ipse in Servitio nostro existit, Vasa, Jocalia, Aurum, & Argentum, in Monetâ & Platâ, ad Valorem Duorum Milium Marcarum Monetae nostrae Angliae, absque Molestatione, Aresto, Impetitione, seu Perturbatione quacumque Nostri, vel Haeredum nostrorum, futuris temporibus, transmittere poterunt; aliquo Statuto sive Ordinatione, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus, Venerabili Patri, Roberto Episcopo Londoniae,
Quem Ordinavimus & Appunctuavimus ad Transeundum, in Ambassiatâ nostrâ, penes Concilium Generale jam apud Basiliam,
Quòd ipse non artetur nec obligetur ibidem morari, ultra unum Annum, post Recessum suum extra Regnum nostrum Angliae, versus Concilium praedictum; set quòd ipse, post dictum Annum completum, vel infra eundem Annum, si contingat quòd dictum Concilium tàm citò finiatur, in idem Regnum nostrum redire, vel alibi, quo sibi melius videbitur, transire valeat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Ibid. m
. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus, Venerabili Patri, Roberto Episcopo Londoniae,
Quem Ordinavimus & Appunctuavimus ad eundum, in Ambassiatâ nostrâ, penes Generale Concilium Basiliense, ibidem per unum Annum moraturum,
Quòd ipse, durante eodem Anno, non Impetatur, Vexetur, Molestetur, seu Gravetur, nec sit Prosecutus per Nos, Officiarios, seu Ministros nostros quosoumque, quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 10. Grant of an annuity of 40 marks to Paul count of Valache, of Greece. London.
O. x. 583. H. v. p. i. 7.
Pro Paulo Comite de Valachia.
An. 12. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatr. F. 4.
Decimo Die Maii, Anno Duodecimo, in Magnâ Camerâ, infra Hospitium Episcopi Dunolmensis, prope Londoniam, Concessum & Concordatum fuit, per Dominos de Concilio Regis, quòd fiat Warantum, sub Privato Sigillo Regis, Thesaurario & Camerariis, de Solvendo Paulo Comiti de Valache, de partibus Greciae,
Qui, per Literas Regis Patentes, habet, ex Concessione sua, xl. Marcas per Annum, ad Scaccarium suum, quamdiu sibi placuerit, ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae per aequales Portiones,
XX. Marcas de Thesauro Regis,
Non obstantibus aliquibus Restrictionibus, dictis Thesaurario & Camerariis super Annuitatibus &c. ante haec tempora factis,
Habendas, de Dono Regis, pro Termino Paschae ultimò praeterito, in Deductionem tantae Summae, quam haberet virtute Literarum Regis Patentium praedictarum.
May 10. Letters of safe conduct for Colombe bp. of Moray, Walter abbot of Arbroath, and Ingleram Lyndesay, servant of the pope, going to the general council at Basle. Westm.
O. x. 584. H. v. p. i. 8.
De Salvis Conductubus pro Ambassiata ex parte Scotiae.
An. 12. H. 6. Scot. 12. H. 6. m. 4.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum proximò futurum duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Venerabilem Patrem Colombe Episcopum de Meraine, ac Viginti & Quatuor Personas Scotos in Comitivâ suâ, in Regnum Regis angliae, conjunctim, vel divisim, veniendo, ibidem morando, & extra idem Regnum Regis, & per Villam Regis Calesii versus Concilium Generale, ad praesens apud Basiliam existens, absque perturbatione vel impetitione quacumque, transeundo;
Proviso semper quòd praefatus Episcopus vel aliae Personae praedictae benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum, absque aliquo, quod in Praejudicium seu Dampnum Regis aut Populi sui praedicti cedere valeat, faciendo vel attemptando,
Et quòd ipsi aliqua Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum Regis firmatarum minimè ingrediantur, absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu Capitaneis, Gubernatoribus, seu Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex, per Literas suas Patentes, per Octo Menses proximò futuros duraturas, &c. ut supra usque ibi, speciales, & tunc sic, Walterum Abbatem Monasterii Sancti Thomae Martiris de Aberbroth in Scotia, Ordinis Sancti Benedicti, ac Decem Personas Scotos in Comitivâ suâ, in Regnum Regis Angliae veniendo, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex, per Literas suas Patentes, per Duos Menses proximò futuros duraturas, &c. ut supra usque ibi, speciales, & tunc sic, Ingelramum Lyndesay de Scotiâ Presbiterum, Familiarem & Accolitum Sanctissimi Patris Regis Papae, in Regno Regis Angliae ad praesens existentem, ac Duas Personas Scotos Servitores suos in Comitivâ suâ, per idem Regnum Regis, & Villam Calesii, versus Concilium Generale, ad praesens apud Basiliam existens, absque perturbatione vel impetitione quacumque transeundo,
Proviso semper quòd praefatus Ingelramus ac Servitores sui praedicti, &c. ut supra usque ibi, Capitaneis, & tunc sic, vel Gubernatoribus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 12. The customers of Sandwich are ordered to levy only the duty on the usual prices of the merchandise in six Genoese carracks. Similar writ to the customers of Southampton. Westm.
O. x. 584. H. v. p. i. 8.
Pro Mercatoribus de Janua.
An. 12. H. 6. Claus. 12. H. 6. m. 7.
Rex Custumariis suis in Portu Sandewici, Salutem.
Monstraverunt Nobis & Concilio nostro, dilecti nobis, Mercatores de Janua, in Regno nostro Angliae commorantes, quod,
Cùm nuper Sex Carracae, diversis Mercandisis onustae, ad certos Portus dicti Regni nostri Angliae applicuerint,
Patroni & Mercatores, in dictis Carracis existentes, sentientes quod Collectores Custumarum & Subsidii nostrorum intendunt, ut asserunt, pro dictis Mercandisis plus exigere quàm temporibus praeteritis fuerat exigi consuetum; videlicet,
Quòd intendant aestimare Mercandisas praedictorum Januensium secundiùm Pretium, quod hic in Regno nostro Angliae valere possunt, & non secundùm Pretium, quo Emptae fuerant in Partibus Transmarinis,
Set dicti Mercatores, debendo nunc plus solvere quàm est consuetum, eis intollerabile foret Gravamen, disposuerunt modò Recedere, & dictas Carracas, cum Mercandisis suis, ad alias Provincias, Deo dante, Conducere, quod in dictorum Mercatorum Januensium necnon nostrae utilitatis detrimentum non modicum redundaret,
Nos igitur,
Praemissa considerantes, ac pro eo quod Thomas Scotte de Parochia Sancti Swithini Londoniae Draper, Thomas Cook de Parochiâ Sanctae Mariae Wolchirche Londoniae Draper, Anfreonus Spynula Mercator de Januâ, & Gabriell de Aurea Mercator de Januâ, coram nobis in Cancellariâ nostrâ personaliter constituti, manuceperunt (videlicet, quilibet eorum sub Poenâ Centum Marcarum) pro praedictis Mercatoribus Januensibus, de Parendo & Stando ad omne id quod Nos & dictum Concilium nostrum volumus Statuere & Ordinare in hac parte, quas quilibet Manucaptorum praedictorum per se concessit de Terris & Catallis suis ad opus nostrum levari, si praefati Mercatores Januenses praemissa minimè observaverint,
Vobis, de avisamento & assensu dicti Concilii nostri, Mandamus quod pro Mercandisis, in dictis Carracis nuper ad Portum praedictum delatis, seu in aliis Carracis deferendis, Discarcatis, & Discarcandis, Recipiatis solummodo Custumas & Subsidia in Pretiis solitis consueta, & non ultra; aliquo Mandato nostro, vobis ante haec tempora in contrarium directo, non obstante.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimile Breve dirigitur Custumariis, Regis in Portu Suthampton.
Per idem Breve
.
Feb. 19. Safe conduct for Andrew Meldrum, knight of S. John of Jerusalem in Scotland, to go to Scotland and return. Westm.
O. x. 585. H. v. p. i. 8.
De salvo Conductu pro Andrea Meldrum.
An. 12. H. 6. Scot. 12. H. 6. m. 5.
Rex, per Literas suas Patentes, per Quatuor Menses proximò futuros duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Fratrem Andream Meldrum Militem, Ordinis Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Scotiâ,
Qui jam tardè de Magistro & Conventu de Rodes, pro certis Negotiis & necessariis, Religionem suam concernentibus, in Regnum Regis Angliae venit,
Abinde in Scotiam, cum Sex Personis & Sex Equis in Comitivâ suâ, ac Bonis & Hernesiis suis licitis, transeundo,
Et exinde in dictum Regnum Regis Angliae, cum Personis, Equis, Bonis, & Hernesiis praedictis, reveniendo,
Et dehinc ad partes Flandriae vel Scotiae, cum eisdem Personis, Equis, Rebus, & Hernesiis, quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu Regis, absque impetitione seu perturbatione quacumque, transeundo & redeundo;
Proviso semper quòd praedictus Andreas & Personae praedictae, quas secum adducet, benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum, & nichil attemptent nec faciant attemptari, quod in Praejudicium seu Dampnum Regis vel aliquorum Ligeorum Regis cedere possit,
Quodque ipsi nullum Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum firmatarum ingrediantur, absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu Capitaneis, Majoribus, Ballivis, seu Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo nono die Februarii.
Per Concilium.
May 13. Safe conduct for Andrew Meldrum, to attend the chapter held by Robert Malore, prior of the order of S. John of Jerusalem in England. Westm.
O. x. 585. H. v. p. i. 8.
Pro Andrea supradicto.
An. 12. H. 6. Ibid. m. 3.
Rex, per Literas suas Patentes, per Dimidium Annum proximò futurum duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, & ad Supplicationem, dilecti sibi in Christo, Fratris Roberti Malore, Prioris Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Angliâ, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Andream Meldrum de Scotiâ, Obedientiarium dicti Prioris, & Sex Familiares suos Scotos in Comitivâ suâ, in Regnum Regis Angliae,
Ad Debita ipsius Obedientiarii praefato Priori facienda, & ad Intendendum Capitulis & Congregationibus ipsius Prioris, in dicto Regno Regis Angliae in proximo jam tenendis,
Veniendo, ibidem ex Causis praedictis morando, & ab eodem Regno redeundo, absque perturbatione sive impetitione quacumque;
Proviso semper quòd praedictus Andreas & dicti Familiares sui se benè & honestè habeant & gerant erga Regem & Populum suum, absque aliquo faciendo sive attemptando quod in Regis seu Populi Regis praejudicium sive dampnum cedere valeat,
Quódque ipsi seu eorum aliquis aliqua Castra Regis, Fortalitia, sive Villas firmatas non ingrediantur, absque eo quod ipsi praesentes Literas Regis Capitaneis, Gubernatoribus, sive Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 13. Licence to William abbot of S. Mary's in York, going to the general council at Basle, to export 1,000 marks. Westm.
O. x. 586. H. v. p. i. 8.
Pro Abbate Monasterii beatae Mariae Virginis Eborum.
An. 12. H. 6. Pat. 12. H. 6. p. 1. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos & Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto nobis in Christo, Willielmo Abbati Monasterii beatae Mariae Virginis Eborum,
Qui ad praesens, de nostrâ Licentiâ, ad Concilium Generale Basiliense, in Ambassiatâ pro Clero Regni nostri Angliae, profecturus est,
Quod ipse Aurum & Argentum, tàm in Massâ, quàm in Moneta, ad Summam & Valorem Mille Marcarum, secum extra Regnum nostrum Angliae ducere & habere possit, absque impetitione, perturbatione, seu impedimento Nostri, Haeredum, seu Successorum nostrorum, aut aliorum quorumcumque; aliquibus Statutis sive Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 13. Freedom from prosecution for William abbot of S. Mary in York. Westm.
O. x. 586. H. v. p. i. 9.
Pro dicto Abbate.
An. 12. H. 6. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus dilecto nobis in Christo, Willielmo Abbati Monasterii beatae Mariae Virginis Eborum,
Qui, de nostrae voluntatis beneplacito, ad Generale Concilium Basiliense, in Ambassiatâ pro Clero Regni nostri Angliae, profecturus est,
Quod, durante tempore quo dictus Abbas stabit in Concilio praedicto, sit praeservatus indempnis de omnimodis Processionibus, Sectis, Actionibus, & Demandis, Nos qualitercumque concernentibus, in Scaccario nostro, vel alibi, versus dictum Abbatem motis seu movendis, durante tempore antedicto.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 13. Licence to John abbot of Fountains, going to the general council at Basle, to export 1,000 marks. Westm.
O. x. 586. H. v. p. i. 9.
Pro Abbate de Fontibus.
An. 12. H. 6. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de avisamento, &c. ut supra usque ibi, Dedimus, & tunc sic, dilecto nobis in Christo, Johanni Abbati Monasterii de Fontibus,
Qui ad praesens, de Licentiâ nostrâ ad Concilium Generale Basiliense, in Ambassiatâ pro Clero Regni nostri Angliae, profecturus est,
Quod ipse Aurum & Argentum, tàm in Massâ, quàm in Monetâ, ad Summam & Valorem Mille Marcarum, secum extra Regnum nostrum Angliae ducere & habere possit, absque impetitione, perturbatione, seu impedimento Nostri, Haeredum, seu Successorum nostrorum, aut aliorum quorumcumque; aliquibus Statutis sive Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 13. Similar licence to Nicholas abbot of Glastonbury, going to the general council at Basle. Westm.
O. x. 587. H. v. p. i. 9.
Pro Abbate Glastoniae.
An. 12. H. 6. Ibid. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto nobis in Christo, Nicholao Abbati Monasterii Glastoniae,
Qui ad praesens, de Licentiâ nostrâ, ad Concilium Generale Basiliense, in Ambassiatâ nostra & pro Clero Regni nostri Angliae, profecturus est.
Quòd ipse Aurum & Argentum, tàm in Massâ, quàm in Monetâ, ad Summam & Valorem Mille Marcarum, secum extra Regnum nostrum Angliae ducere & habere possit, absque impetitione, perturbatione, seu impedimento Nostri, Haeredum, seu Successorum nostrorum, aut aliorum quorumcumque; aliquibus Statutis sive Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 13. Ratification of grants of Richard II. and Edward [I.] to the abbey of Bonlieu [domus Boni Loci] in Aquitain. Westm.
O. x. 587. H. v. p. i. 9.
Pro Abbate & Conventu Domus Boni Loci in Aquitania.
An. 12. H. 6. Ibid. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas nostras Patentes, factas in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Constat Nobis, per inspectionem Rotulorum Cancellariae Domini Richardi, nuper Regis Angliae, secundi post Conquestum, quòd idem nuper Rex Literas suas Patentes fieri fecit in haec verba,
Richardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inspeximus Literas Patentes Domini Edwardi Filii Regis Henrici Progenitoris nostri, factas Abbati & Conventui Domûs Boni Loci prope Laureum Montem, Cisterciensis Ordinis, in Ducatu nostro Aquitaniae, in haec verba,
Edwardus, Illustris Regis Angliae Primogenitus, Senescallis, Praepositis, Ministris, ac omnibus Ballivis & Fidelibus suis, Salutem.
Sciatis quòd Concessimus, dilecto nobis in Christo, Abbati & Conventui Domûs Boni loci prope Laureum Montem, Cisterciensis Ordinis, quòd de omnibus Rebus suis propriis vendendis, & aliis ad opus suum Emendis, per totam Terram nostram (praeterquam in Angliâ & Hiberniâ) imperpetuùm sint Quieti de omnibus Consuetudinibus & Leidis, quae ad Nos pertinent;
Et ideò, vobis Mandamus quòd de praedictis Rebus suis Venditis, seu ad opus suum proprium Emptis, ab eisdem Abbate & Conventu Domûs praedictae aliquas de caetero Consuetudines vel Leidas (praeterquam in Angliâ & Hiberniâ) non exigatis, vel exigi permittatis.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Dat. Burdegaliae Decimo septimo die Decembris, Anno Regni Domini Regis Patris nostri Quadragesimo sexto.
Nos autem dictam Concessionem praefati Domini Edwardi Ratam habentes & Gratam, eam pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, nunc Abbati & Conventui Boni loci praedicti, & eorum Successoribus, Tenore Praesentium, Concedimus & Confirmamus, sicut Literae praedictae rationabiliter testantur, & prout iidem Abbas & Conventus & eorum Praedecessores Consuetudinibus & Leidis praedictis hactenus rationabiliter usi sunt & gavisi.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Dat. apud Westm. xxvi Die Julii, Anno Regni nostri Decimo.
Nos autem Tenorem Irrotulamenti Literarum praedictarum, ad Requisitionem nunc Abbatis & Conventûs Boniloci praedicti, duximus Exemplificandum per Praesentes.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, Dccimo die Maii, Anno Regni nostri Duodecimo.
Nos autem Literas praedictas, de hujusmodi Libertatibus, Franchesiis, & Quietantiis, minimè Revocatis, de avisamento & assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium, in Parliamento nostro, apud Westmonasterium, Anno Regni nostri primo, tento, existentium, Acceptamus, Approbamus, &, dilectis nobis in Christo, nunc Abbati & Conventui Loci praedicti & Successoribus suis Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur, & prout iidem Abbas & Conventus Libertatibus, Franchesiis, & Quietantiis praedictis uti & gaudere debent, ipsique & eorum Praedecessores Libertatibus, Franchesiis, & Quietantiis illis, a tempore confectionis Literarum praedictarum, semper hactenus rationabiliter uti & gaudere consueverunt.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Maii.
Per ipsum Regem & Concilium suum in Parliamento.
May 13. Safe conduct for John de Bignay and three other servants of James K. of Sicily, coming to recompense sir Eustace Gaudin. Westm.
O. x. 588. H. v. p. i. 9.
De Salvo Conductu pro Servitoribus Regis Siciliae.
An. 12. H. 6. Franc. 12. H. 6. m. 8.
Rex, per Literas suas Patentes per Octo Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem de Bignay, Michaelem de Grundamull, Petrum Descrignelles, & Simonem de Somers, Servitores Regis Jacobi de Cecille Fratris Regis carissimi, quòd unus eorum usque Eustachium Gaudin Militem, ubicunque fuerit,
Ad Appunctuandum cum eo de Recompensatione, quam praedictus Rex Jacobus praedicto Eustachio vult facere, & eandem Recompensationem secum, in Auro, Argento, Jocalibus, seu aliis Bonis mobilibus, sive Literis, apportandum,
Cum Tribus Personis in Comitiva sua venire, & usque praefatum Regem Jacobum semel vel saepiùs, durante praesenti salvo Conductu Regis, redire possit absque perturbatione vel impedimento quocumque;
Proviso semper quòd praedicti Johannes, Michael, Petrus, & Simon, ac Personae praedictae secum venientes, benè & honestè erga Regem & Populum suum se habeant & gerant, absque aliquo, quod in Praejudicium seu Dampnum Regis aut Populi sui praedicti cedere possit, faciendo vel attemptando,
Et quòd ipsi nullum Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum Regis firmatarum ingrediantur, absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu Capitaneis, Gubernatoribus, seu Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 3. Licence to sir Thomas Launcelewee, turcopolier of Rhodes, going to the general council at Basle, to take with him 300 marks. Westm.
O. x. 518. H. v. p. i. 9.
Pro Turcopolerio de Rodes.
An. 12. H. 6. Pat. 12. H. 6. p. 1. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus, dilecto nobis in Christo, Thomae Launcelewee Chivaler, Torcuplere des Rodes,
Qui versus Generale Concilium, apud Basil existens, profecturus est,
Quòd ipse Aurum & Argentum, in Platâ & Massâ, usque ad Summam Trescentarum Marcarum, ultra Mare secum habere & cariare possit, absque impedimento nostri, aut Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 3. Power for Robert bp. of London, John bp. of Rochester, Bernard bp. of Dax, Edmund count de Mortaigne, Nicholas abbot of Glastonbury, and five others, ambassadors at the council of Basle, to treat for the reformation of the Church and peace with France. Westm.
O. x. 589. H. v. p. i. 10.
De Ambassiatoribus Regis constitutis ad Concilium Generale.
An. 12. H. 6. Pat. 12. H. 6. p. 1. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, juxta Decreta Constantiensis Concilii, praesens Concilium Basiliense actualiter celebretur sub Sanctissimo Patre Domino Eugenio Papa Quarto,
Nos,
Eidem Concilio,
Nedùm ex parte ejusdem Concilii per suos Oratores, Nobis ex hac causa specialiter destinatos, verùm etiam Apostolicis, & Imperialibus, ac aliorum quamplurium Sanctae Matris Ecclesiae Patrum & Principum Secularium Literis, creberimè instigati,
Ad Dei Laudem, Sanctae Matris Ecclesiae Prosperitatem optatam & Honorem, & praesertim ob Fidei Catholicae Exaltationem, Interesse cupientes,
Variis & diversis Causis rationabilibus praediti, quo minùs personaliter eidem interesse poterimus ut vellemus,
Venerabiles in Christo Patres,
Robertum Londoniensem,
Johannem Roffensem
,
Et Bernardum Aquensem,
Episcopos,
Ac carissimum Consanguineum nostrum Edmundum Comitem Moritonii,
Dilectos nobis in Christo,
Nicholaum Abbatem Glastoniae,
Willielmum abbatem Ecclesiae Beatae Mariae Eborum,
Willielmum Priorem Norwicensem
,
Necnon,
Dilectos & fideles nostros,
Henricum Brouneflete Militem,
Magistrum Thomam Brouns utriusque Juris Doctorem, Sarum Decanum,
Et Johannem Colville Militem,
Nostros Ambassiatores, Oratores, veros & indubitatos Procuratores, Actores, Factores, & Nuncios speciales Constituimus, Facimus, & Deputamus, per Praesentes,
Dantes & Damus eis, & ipsorum Majori Parti, Potestatem & Mandatum, tàm generale, quàm speciale, Nomine nostro & pro Nobis, in eodem Concilio Interessendi,
Tractandi, Comunicandi, & Concludendi tàm de hiis, quae Reformationem Ecclesiae Universalis, in Capite & in Membris, quàm hiis quae Fidei Ortodoxae fulcimentum, Regumque Principum Pacificationem, concernere poterunt,
Necnon de & super Pace perpetua, Guerrarumve Abstinentia, inter Nos & Karolum Adversarium nostrum de Francia, Tractandi, Comunicandi, & Appunctuandi,
Consentiendi insuper, &, si opus fuerit, Dissentiendi hiis, quae, juxta Deliberationem dicti Concilii, inibi statui & ordinari continget;
Promittentes & Promittimus bonâ fide Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Ambassiatores, Oratores, & Procuratores nostros, aut Majorem Partem eorumdem, Actum, Factum, seu Gestum fuerit in Praemissis, & in singulis Praemissorum,
Et hoc idem, cùm de & super hiis certiorati fuerimus, quantum ad Nos & Christianum Principem attinet, Executioni debitè curabimus demandare.
In cujus &c.
Dat. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, in Palatio nostro Westmonasterii, tertio die Junii.
Letters of safe conduct for the servants of the duke of Orleans, the bastard of Orleans, Charles d'Artoys, count of Eu, William Jarthyn, Doncran de Wemis, and two other Scotch hostages. Various dates.
O. x. 590. H. v. p. i. 10.
Literas de Salvo Conductu habent subscripti, de Data subscripta;
An. 12. H. 6. Franc. 12. H. 6. m. 6. m. 8.
Scot. 12. H. 6. m. 4. m. 5.
Servientes
Ducis Aurelianensis.
Bastardi Aurelianensis.
Karoli d'Artoys Comitis de Eu
, Prisonarii in Anglia.
22. Junii.
15. Julii.
Dat. ut supra.
2. Junii.
Servientes
Willielmi Jarthyn, unius Obsidum pro Rege Scotorum.
Doncrani de Wemis unius Obsidum ut supra.
Willielmi de Streweling.
David Steward
Magistri de Athell,
Obsidum ut supra.
7. Maii.
6. Febr.
Dat. 12. Maii.
29. Jan.
12. Febr.
June 15. Warrant for the payment of 5,000 marks to Louis de Lucenburgh, bp. of Terouenne, chancellor of France, for the wages of garrisons in France. Westm.
O. x. 590. H. v. p. i. 10.
Pro Cancellario Franciae.
An. 12. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatra F. 4.
Decimo quinto die Junii, Anno Duodecimo, apud Westmonasterium, Concessum fuit, per Dominos de Concilio Regis, quòd fiat Warantum Thesaurario & Camerariis, de Solvendo, per Escambium, Venerabili Patri, Domino Lodowico de Lucenburgh, Episcopo Morivensi, Cancellario Franciae, Quinque Milia Marcarum, pro Solutione Hominum ad Arma & Architenentium, in Fortalitiis in Regno Franciae existentium, pro Termino Paschae ultimò praeteritae eis Debita, & per Literas Regis dicto Cancellario promissa.
June 15. Licence to Henry cardinal of England, bp. of Winchester, to export 20,000l. Westm.
O. x. 590. H. v. p. i. 10.
Pro Cardinali Angliae.
An. 12. H. 6. Pat. 12. H. 6. p. 2. m. 13.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Vos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, Venerabili Patri, Carissimo & Praedilecto Consanguineo nostro, Henrico Cardinali Angliae, Episcopo Wyntoniae, quòd Ipse,
Pro certis Votis, quae fecit, & quae perimplere proponit,
Extra Regnum nostrum Angliae, ad tale Tempus seu talia Tempora, & ad talia Loca, & quotienscumque sibi placuerit, cum competenti Numero Gentium suo Statui convenientium, se Transferre, & ultra Mare, in quocumque Portu, seu quibuscumque Portubus, sibi placuerit, Transire possit,
Deferendo & secum ducendo Aurum & Argentum, tàm in Moneta, quàm Plata & Massa, usque ad Valorem Viginti Milium Librarum Sterlingorum, in toto vel infra, absque aliquo Scrutinio vel visu, per Nos aut Haeredes nostros, in aliquo Loco sub Obedientia nostra, indè faciendis, & absque impedimento, impetitione, molestatione, seu gravamine Nostri, Haeredum, Officiariorum, vel Ministrorum nostrorum quorumcumque in futurum; aliquo Statuto, Ordinatione, seu Proclamatione, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xv die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 16. The K. restores the 6,000l. paid by Henry cardinal of England, bp. of Winchester, at the arrest of his goods at Sandwich. Westm.
O. x. 591. H. v. p. i. 10.
Pro Cardinale saepe-memorato.
An. 12. H. 6. Pat. 12. H. 6. p. 1. m. 2.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Bona & Jocalia, reverendissimi in Christo Patris, Henrici Cardinalis de Anglia, Episcopi Wyntoniae, nuper, apud Sandewicum, per Ministros nostros, Arestata fuissent,
Quorum (videlicet) Bonorum Arestatio, Impedimentum, & Impetitio, quamquam eidem Cardinali gravia nimis, ut asseruit, videbantur & Praejudicialia, ac praeter Culpam vel Demeritum sui, adversus eum Mota, Inchoata, & Prosecuta,
Idem tamen Cardinalis, Tertio Die Julii, Anno Regni nostri Decimo, in Parliamento nostro apud Westmonasterium tunc tento,
Considerans evidentem Regnicolarum Paupertatem, ac urgentes & eximias Nostri & Regni nostri Necessitates, praesertim pro Defensione Regni nostri Angliae adversus Hostes & Rebelles in Regno nostro Franciae, tunc incumbentes, quibus oportuit indilatè subveniri,
Pro Restitutione, Retraditione, & Deliberatione plenariâ Bonorum & Jocalium suorum praedictorum ex integro sibi fiendâ,
Mediis Hortamentis & Instantiis carissimi avunculi nostri Humfridi Ducis Gloucestriae, ac aliorm Dominorum de Concilio nostro, secum in hac parte Tractantium & Conferentium,
Tandem finaliter optulerat & concesserat; videlicet,
Quòd idem Cardinalis Liberaret & Traderet nobis, ad Opus & Usum nostrum, Summam Sex Milium Librarum, eâ, videlicet, Intentione, Conditione, seu Pacto, quòd, infra Sex Annes, tunc proximò sequentes, cùm idem Cardinalis, pro Resolutione Summae praedictae sibi fiendâ, prosequi vellet, exponerentur & aperirentur Nobis, Haeredibus, vel Successoribus nostris Fundamenta, Occasiones, & Materiae Arestationis & Impetitionis Bonorum & Jocalium praedictorum,
Et si, auditis in ea parte Rationibus & Motivis hinc & inde, videbitur Nobis, & Haeredibus, vel Successoribus nostris, secundum Discretionem & Conscientiam nostram, & avisamentum Justiciariorum nostrorum tunc existentium, Nos habuisse bonum & justum Titulum ac sanae conscientiae convenientem ad praedicta Bona & Jocalia, & Summam praedictam ex Causa praedicta habere voluerimus, eo Casu Remaneret Nobis pro Perpetuo dicta Summa Sex Milium Librarum, alioquin Restitueremus & Resolveremus ex integro eandem Summam Sex Milium Librarum praefato Cardinali,
Quibus quidem Concessionibus & Oblationibus praefati Cardinalis, dicto Tertio Die Julii, in Parliamento praedicto Recitatis, Auditis, pleniùs & Intellectis, habitáque super eisdem per Dominos Spirituales & Temporales ejusdem Parliamenti Deliberatione maturâ,
Consideratis etiam per eosdem Dominos, unà cum Praemissis Oblationibus eximiis, & singularissimis Gratitudinibus, ac laudabilibus, exactissimis, sumptuosis, & fructuosis Obsequiis, Nobis per dictum Cardinalem, in dictis Regnis nostris Angliae & Franciae, ac alibi, saepissimè impensis,
Ex eodem Dominorum & Communitatum Regni nostri Angliae, in eodem Parliamento existentium, unanimi Consensu pariter & assensu, Auctoritate ejusdem Parliamenti, Ordinatum fuerit & Concordatum,
Quòd, praefatâ Summâ Sex Milium Librarum, Nobis per praefatum Cardinalem, sub forma & Conditione praedictis, traditâ & deliberatâ, omnia & singula Bona & Jocalia praedicta eidem Cardinali plenariè & integrè, absque Diminutione seu Dilatione quacumque, Restituerentur, Deliberentur, & essent sua propria Habenda, & de eisdem Faciendum & Disponendum pro suae libito voluntatis; aliquo Judicio, super Bonis & Jocalibus praedictis in Scaccario nostro reddito, aut eo quod expressa mentio, quae & cujusmodi Bona & Jocalia illa fuerunt, nec de Precio & vero Valore eorumdem, in Praemissis facta non extitit, aut aliquâ causâ, materiâ, vel occasione quacumque non obstantibus, prout in quodam Acto inde, in Parliamento praedicto edito, & in Rotulo ejusdem Parliamenti irrotulato, pleniùs poterit apparere,
Posteáque,
Decimo Die Maii, Anno Regni nostri Duodecimo, Magno Concilio nostro, pro diversis arduis & urgentibus Negotiis, Nos & Regna nostra Angliae & Franciae concernentibus, apud Westmonasterium convocato,
Domini Spirituales & Temporales dicti Magni Concilii in magna Camera, infra Hospitium Episcopi Dunolmensis, prope Londoniam existentes,
Praemissa Nobis, necnon immensa & multiplicata Gratitudines & Servitia, Nobis per dictum Cardinalem saepissimè ante haec tempora impensa, per Cancellarium nostrum seriosiùs exponentes,
Nobis humiliter supplicârunt, ut eis declarare dignaremur, an Vellemus dictam Summam Sex Milium Librarum penes Nos, ut propriam, Retinere? vel praefato Cardinali ut suam Restitui & Resolvi?
Nos, de avisamento & assensu Dominorum praedictorum, considerantes Nos bonum & justum Titulum ac sanae Conscientiae convenientem ad praedicta Bona & Jocalia nullatenus habuisse, ex mera & propria nostra Voluntate, & de avisamento & assensu praedictis, Voluimus, Concessimus, & voce propriâ Declaravimus quòd dicta Summa Sex Milium Librarum praefato Cardinali tanquam sua propria Restituatur & Resolvatur,
Et quòd superinde fiat Warrantum, sub Privato Sigillo nostro, Thesaurario & Camerariis de Scaccario nostro, de faciendo dicto Cardinali tales Assignationes de dictis Sex Milibus Librarum, cum quibus idem Cardinalis voluerit contentari:
Quo facto idem Cardinalis optulit se in nostrâ Necessitate, pro Defensione Regni nostri Franciae, prius sibi expositâ, Decem Mille Marcas, per viam praestiti, Mutuare sub certis modis rationabilibus, expost per eum exprimendis:
Et superinde, Quintodecimo die Junii, Anno Regni nostri Duodecimo, apud Westmonasterium, Nos, per avisamentum & assensum Dominorum de Concilio nostro, tunc ibidem existentium, Concessimus quòd Custos Privati Sigilli nostri faciat Warrantum Cancellario nostro, de fieri faciendo super Praemissis dicto Cardinali Literas nostras Patentes, sub Magno Sigillo nostro, in debita forma, ac tot & talia Brevia, per Literas nostras Patentes, sub eodem Sigillo, quot & qualia pro pleniori Executione Praemissorum necessaria fuerint in hac parte, & prout idem Cardinalis de eisdem voluerit contentari,
Necnon quòd idem Custos faciat, super dictis Literis Patentibus, tot & tales Literas, sub dicto Privato Sigillo nostro, pro dicta Executione, quot & quales necessariae fuerint seu quomodolibet oportunae.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Sextodecimo die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 17. Protection for Thomas Caldcote, of Harwich, and William Auderby, of London, going to the general council at Basle, in the retinue of Edmund Beauford, count de Mortaigne. Also for Louis Rede, clerk. 18 June. Westm.
O. x. 592. H. v. p. i. 11.
De Protectionibus super Ambassiata ad Generale Concilium.
An. 12. H. 6. Franc. 12. H. 6. m. 7.
Thomas Caldcote de Herewiche in Comitatu Essexiae Marchaunt,
Qui, in Obsequium Regis, in Comitiva, dilecti & fidelis Consanguinei Regis, Edmundi Beauford Comitis de Mortaigne, unius Ambassiatorum Regis versus GENERALE CONCILIUM BASILIENSE, pro Negotiis Regni Regis Angliae profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Decimo septimo Die Junii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Willielmus Auderby
de London Gentilman,
Qui in Obsequium &c. ut supra.
Habet &c. ut supra per idem tempus duraturas.
Teste ut supra.
Per Billam de Privato Sigillo.
Lodowicus Rede
Clericus,
Qui in Obsequium Regis &c. ut supra, Habet &c. ut supra per idem tempus duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Junii.
June 23. The K. permits Henry cardinal of England, bp. of Winchester, to retain the jewels pledged to him until the repayment of his loan of 13,000 marks, and of the 6,000l. above mentioned. Westm.
O. x. 593. H. v. p. i. 11.
Pro Cardinali Angliae.
An. 12. H. 6. Pat. 12. H. 6. p. 2. m. 13.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, virtute Literarum nostrarum, sub Privato Sigillo nostro, Thesaurario & Camerariis nostris de Scaccario nostro directarum, ipsi liberaverint, Venerabili Patri, Carissimo & Praedilecto Consanguineo nostro, Henrico Cardinali Angliae Episcopo Wyntoniae, pro Summâ Quatuor Milium, Nongentarum, Viginti & Quatuor Librarum, Sex Solidorum, & octo Denariorum, Parcellâ Summae Decem Milium Marcarum, Nobis per ipsum praestitarum, in Plegiagium, certa Jocalia nostra subscripta, & in hiis Literis specificata,
Furst, a Pufan of Gold called the rich Coler, contenyng xvi. Coulpons or Peeces,
Upon the which are viii. Antelopes garnised with xx. grete Perles,
And upon the same Coler are v. Baleys, whereof iv. are of Entaille square, and the vth is vi. Quarter'd,
And upon the same Coler are ii. grete Perles jonyng unto the Baleys,
Also upon the same Coler are viii. Corones of Gold, eche of heme enameled with a RESON of Une saunz plus, and upon one of the same Corones are ii. grete Dyamaundes square and poynted,
Also upon the same Coler are x. Owches, eche of heme with double Floures of Gold Garnised, and on eche of the same Owches is a grete Baleys and vi. grete Perles, of which Baleys vii. are of Entaille square, and iii. of hem are rounde and ragged,
Also upon the same Coler is another lityll Oweche, with double Floures of Gold, garnised with a Balys of Entaylle square, and v. Perles,
Also there is, in a Litell Bagge of Canvas, with the same Colers a grete longe Peerle, and ix. other Peerles rounde,
Also yere aer, in the same Bagge, xiv. litel Floures of Gold,
Weyng in all lx. Unses and a half, and a half quarteron of Troy,
The Prys iv MCC. Marks in Moneie:
Also a grete Ouche of Seynt George Armes,
In the which Oweche are sette viii. Balays, vi. Saphirs, xiv. Dyamandes, and ii. counterfait Dyamand, iv xx. xi. Peerles,
And upon the same Oweche are viii. Troches, vii. of heme contenyng xxviii. Peerles, and the Eighthe Troche contenyng iii. Perles,
And in the same Oweche is a Crosse of Seynt George, contenyng xiii. Balays smale,
Wayng in all xxx. Unces of Troys,
The Prys CC l. in Money:
Also a Swerd of Gold, called the Swerd of Spayne,
Garnised with v. grete Balays, vi. grete Saphurs, iv xx. xix. grete Perles upon the Skaberk,
And the Hilt is garnised with iii. Balays, ii. Saphurs, xvi. grete Perles,
And the Pomell of the same Swerde is garnysed with a Balays, a Saphur, and x. Peerles,
Weyng in all x. Merk and a half, and a half Unce, of Troye,
The Prys D. Mark in Money:
Also a Tablet of Gold, of the Passion of Crist, maad in the manere of a Boke,
Garnysed with xliii. Dyamands, xx. Balays, xx. Saphurs,
Withynne which Tablet are xl. Troches, iche Troche conteynyng iv. Peerles,
And without the same Tablet are xviii. Troches, iche Troche conteynyng iv. Peerles,
And in the same Tablet is a Rubie, and xxxv. Garnerd,
Which Tablet weyth lx. Unces of Troy,
The Prys Cxx. l. in Money:
Also a Tabernacle of Gold,
Within the which is an Ymage of oure Lady, sette upon a grene Tarage, with the Fygure of Adam and Eve, and iv. Aungels at the iv. corners of the same Tabernacle, and a Crucifix of Gold White enameled upon the same Tabernacle, and upon the same Tabernacle is a Chirche,
The which Tabernacle is garnysed with ii. Rubies, iii. Dyamands, iv. Balays, iii. Saphurs, lxxvii. grete Peerles, and xliii. litell Peerles,
Which Tabernacle weyth xlii. Unces. of Troy,
The Prys lx. l. in Money:
Also ii. grete Chaundelers of Gold,
Garnised with iv. Saphurs, iv. Balays, and iv. Emeraudes, and xxv. Peerles,
Which Chaundelers weyn togedres xliv. Mark Troy save ii. Unces,
Prys of the Unce xxvi s. viii d.
The Prys of the same Chaundelers CCCClxvi. l. xiii. s. iv. d. in Money:
Also a Peyre of Basyns of Gold, Chaced of the manere of Roses, Pounsed with grete Boseletts, Garnesed with diverses Scocheons; that is to sey,
In the myddes of the said Basayns th'Armes of Seint George,
And about theim th'Armes of Seint Edward and Seint Edmond, th'Armes of the Emperor, th'Armes of Englond and France departied, th'Armes of the Principaltee, and th'Armes of the Duchie of Guyen,
Which Basyns wey togedres xliii. Mark of Troy,
Prys the Unce xxvi s. viii d.
The Prys of the sayde Basyngs iv C. lviii l. xiii s. iv d.
Also a grete Shippe called the Tigre,
Garnised with xix. Balays, xii. grete Peerles, and xiv. other smale Peerles,
The which weyth xxxiii. Merk, iii. Unces of Troy,
Prys the Unce xxvi s. viii d.
The Prys of the saide Shippe CCC, xxxii l. in Money:
Also a Peir of Sensures of Gold,
The which weyn xiv. Mark, iii. Unces, i. Quartern, of Troy,
The Prys of the Unce xxvi s. viii d.
The Prys of the said Senseurs Cliii l. xii s. iv d. in Money.
Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus praefato Consanguineo nostro, quòd Jocalia nostra praedicta in manibus praefati Consanguinei nostri pro Securitate sua remaneant, & permaneant quousque sibi de Decem Milibus Marcarum, ac etiam de Summa Trium Milium Marcarum, Nobis per Ipsum ad praesens praestitarum, & similiter de Summa Sex Milium Librarum, Nobis & ad opus nostrum per ipsum, super certa Intentione, Conditione, aut Conventione, nuper liberatarum & traditarum pro Deliberatione certorum Jocalium, nuper per Ministros nostros apud Sandewicum Arestatorum, per Nos plenariè persolvatur & contentetur,
Et quòd expressa mentio fit in aliis Literis nostris, sub Privato Sigillo nostro, de Data Quintodecimo Die Junii ultimò praeterito, Thesaurario & Camerariis Scaccarii nostri praedicti directis, ad Deliberandum praefato Consanguineo nostro Assignationem pro praedictis Quatuor Mille, Nongentis, Viginti & Quatuor Libris, Sex Solidis, & Octo Denariis superiùs expressatis,
Et quòd Ipse, postquam sibi de eadem Summa plenariè persolvatur & contentetur, praedicta Jocalia nostra Thesaurario & Camerariis nostris praedictis plenè & integrè faciet liberari & tradi; non obstantibus.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.