Rymer's Foedera with Syllabus
January-June 1435

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

600-615

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1435', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 600-615. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115326 Date accessed: 16 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

January–June 1435

Syllabus EntryFoedera Text
1435. Jan. 25. Licence to Robert Malorre, prior of S. John of Jerusalem in England, to go to Rhodes to serve against the Sultan, taking with him 100 marks. Westm.
O. x. 600. H. v. p. i. 14.
Pro Priore Sancti Johannis Jerusalem.
An. 13. H. 6. Franc. 13. H. 6. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Ad humilem Supplicationem, dilecti & fidelis nostri, Roberti Malorre, Prioris Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Regno nostro Angliae,
Cui, ex parte, Religiosarum Personarum, Magistri & Conventûs de Rodes, virtute Obedientiae, ad proficiscendum ad partes de Rodes, cum omni festinatione possibili, pro Resistentia Soldani & Potestatis suae, districtè, ut asserit, datur in Mandatis,
De avisamento & assensu Concilii nostri Concessimus eidem Roberto Licentiam proficiscendi, extra dictum Regnum nostrum, versus partes praedictas, cum Fratribus, Famulis, & Servientibus suis,
Et quòd ipse Aurum & Argentum Cunata, ad Summam Centum Marcarum Sterlingorum, ac Tres Pelves, Tria Lavacra, Quatuor Ollas, Tria Salaria Cooperta de Argento, Tres Duodenas Ciphorum de Argento, quorum Octo cum Coopertoriis existunt, Quatuor Chargers, Decem & Octo Parapsides, Decem & Octo Discos Argenti, & Duas Duodenas Cocliarium Argentorum, Unum Calicem Argenteum, Unum parvum Tintinnabilum pro Missa, & Duas Fiolas Argenti, & omnimodas alias Artillarias sibi competentes, ac necessarias illis qui secum ad partes supradictas proficiscentur, asportare possit, absque aliqua perturbatione sive impetitione nostri, aut Haeredum nostrorum in futurum; aliquo Statuto sive Ordinatione, in contrarium facto, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quinto die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Jan. 28. Protection for Richard Drayton, of Oxfordshire, in the retinue of the duke of Bedford; also for John lord le Scrop, ambassador to the grand master of the order of S. John of Jerusalem, 29 Jan. Westm.
O. x. 600. H. v. p. i. 14.
De Protectionibus, & Ambassiata ad Sancti Johannis Jerosolymitani Magistrum.
An. 13. H. 6. Ibid.
Ricardus Drayton
de Comitatu Oxoniae Armiger,
Qui, in obsequium Regis, ad partes Regni Regis Franciae profecturus est, ibidem, in eodem obsequio, in Comitiva, carissimi Avunculi Regis, Johannis, Regentis & Gubernantis Regnum Regis praedictum, Ducis Bedfordiae, super salva Custodia Partium earumdem moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Januarii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Dilectus & fidelis Consiliarius Regis Johannes Dominus le Scrop,
Qui, in Obsequium Regis, in Ambassiata Regis, versus, Nobilem & Sacrae Religionis Virum, Ordinis Sancti Johannis Jerosolimitani Magistrum Generalem profecturus est, ibidem in eodem Ambassiata Regis moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per Duos Annos, a primo die Martii proximo futuro duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxix die Januarii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Jan. 29. Licence to John lord le Scrop, ambassador to the grand master of the order of S. John of Jerusalem, to export 500 marks, and to take with him Henry lord le Scrop of Bolton. Westm.
O. x. 601. II. v. p. i. 14.
Super dicta Ambassiata.
An. 13. H. 6. Franc. 13. H. 6. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto & fideli Consiliario nostro, Johanni Domino le Scrop,
Quem Ordinavimus & Appunctuavimus ad Transeundum, in Ambassiata nostra, versus, Nobilem & Sacrae Religionis Virum, Ordinis Sancti Johannis Jerusalem Magistrum Generalem,
Quòd ipse secum, extra Regnum nostrum Angliae, in Massâ & Monetâ, ad Valorem & Summam Quingentarum Marcarum cariare & traducere valeat,
Et quòd ipse facere valeat Escambium suum, ubi sibi melius placuerit, in Regno nostro praedicto,
Pro Expensis suis, in dicta Ambassiata nostra, de Mille Marcis, absque Duobus Denariis Nobis de Nobili Solvendis; aliquo Statuto sive Ordinatione, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo nono die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto & fideli Consiliario nostro, Johanni Domino le Scrop, quòd ipse, extra Regnum nostrum Angliae, versus Terram Sanctam, peregrè, cum numero Viginti Personarum vel infra in Comitiva sua, se Transferre, &, dilectum & fidelem nostrum, Henricum Dominum le Scrop de Bolton, in Custodia nostra jam existentem, secum ducere possit.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 5. Licence to John earl of Oxford, going on a pilgrimage to the Holy Land, to take with him 100l. Westm.
O. x. 601. H. v. p. i. 14.
Pro Comite Oxoniae ad Terram Sanctam.
An. 13. H. 6. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus, carissimo Consanguineo nostro, Johanni Comiti Oxoniae,
Qui, Peregrinationis causâ, ad Terram Sanctam, pro Salute Animae suae, profecturus est, ibidem ex causa praedicta moraturus,
Licentiam quòd ipse secum, extra Regnum nostrum Angliae, in Massâ & Moneta, ad Valorem Centum Librarum ducere,
Ac etiam suum Escambium de Quingentis Marcis, pro Expensis suis, facere possit; ita quòd ipse Escambium suum cum, dilecto nobis, Johanne Padesley faciet, & ei Duos Denarios de quolibet Nobili, sicut est accustumatum, solvat; aliquo Statuto sive Ordinatione, factis in contrarium, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 5. Protection for John earl of Oxford, going to the Holy Land. Westm.
O. x. 601. H. v. p. i. 14.
Pro dicto Comite.
An. 13. H. 6. Ibid.
Johannes Comes Oxoniae
,
Qui, Peregrinationis causâ, ad Terram Sanctam, pro Salute Animae suae, profecturus est, ibidem ex causa praedicta moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per Duos Annos duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Februarii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Feb. 7. John earl of Huntingdon, constable of the Tower of London, is ordered to deliver the count de Ewe to the count of Mortaigne. Order to the count of Mortaigne to receive him. Westm.
O. x. 602. H. v. p. i. 14.
De Comite de Ewe Comiti Moretanii liberando.
An. 13. H. 6. Claus. 13. H. 6. m. 12.
Rex, dilecto & fideli Consanguineo suo, Johanni Comiti Huntyngdoniae, Constabulario Turris nostrae Londoniae, Salutem.
Mandamus vobis quòd Comitem de Ewe, in Custodia vestra existentem, dilecto & fideli Consanguineo nostro Comiti Moretanii Deliberetis salvò Custodiendum,
Vósque de eadem Custodia duximus exonerandum,
Mandavimus enim praefato Comiti Moretanii quòd ipsum Comitem de Ewe de vobis Recipiat, salvò & securè custodiendum quousque aliter ex parte nostra habuerit in Mandatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex, dilecto & fideli Consanguineo suo, Comiti Moretanii, Salutem.
Mandamus vobis quòd Comitem de Ewe, in Custodia, dilecti & fidelis Consanguinei nostri, Johannis Comitis Huntyngdoniae, Constabularii Turris notrae Londoniae, existentem, de eodem Comite Huntyngdoniae Recipiatis,
Et ipsum salvò & securè Custodiatis quousque aliter ex parte nostra habueritis in Mandatis,
Percipiendo per Diem, pro eadem Custodia, prout inter Thesaurarium nostrum Angliae & vos poterit concordari,
Mandavimus enim praefato Comiti Huntyngdoniae quòd praedictum Comitem de Ewe vobis Liberet, custodiendum in forma praedicta.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 8. Release to sir Thomas Comberworth of the rent of the manor of Bondeby, in co. Lincoln in payment of his expenses for the maintenance of John late duke of Bourbon. Westm.
O. x. 602. H. v. p. i. 15.
Super expensis Johannis nuper Ducis Burboniae.
An. 13. H. 6. Pat. 13. H. 6. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes quòd Centum, & Sexaginta, & Tresdecim Librae, Decem Solidi, & Sex Denarii, dilecto & fideli nostro, Thomae Comberworth Militi, pro Expensis diurnis, carissimi & dilecti Consanguinei nostri, Johannis nuper Ducis Burboniae (videlicet) quinto die Januarii, Anno Regni nostri Duodecimo, quo Die praefatus Johannes obiit,
De Gratia nostra speciali, & de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus praefato Thomae, & Assignatis suis, annuam Firmam Sexdecim Librarum, quam idem Thomas Nobis reddit pro Manerio de Bondeby, cum Pertinentiis, in Comitatu Lincolniae,
Habendam pro Termino Paschae proximò futuro, & pro Duobus Annis extunc proximò sequentibus,
Et quòd idem Thomas, post eosdem Duos Annos, habeat idem Manerium usque ad Finem Quinque Annorum, extunc proximò sequentium, in Recompensationem & plenam Solutionem Centum & Viginti Librarum de dictis Centum, & Sexaginta, & Tresdecim Libris, Decem Solidis, & Sex Denariis, praefato Thomae, ut praemittitur, debitis:
Et ulterius, de Gratia nostra speciali, & de avisamento & assensu dicti Concilii nostri, Concessimus praefato Thomae quòd ipse habeat & percipiat annuam Firmam Octo Librarum, de Prioratu de Wyngall, in dicto Comitatu Lincolniae, percipiendarum per manus Johannae, nuper Uxoris Ricardi Haunsart Militis, Firmarii Prioratûs praedicti, pro Termino Paschae proximò futuro, & pro Sex Annis extunc proximò sequentibus,
Et, in casu quo dicta Johanna infra dictos Sex Annos obierit, praefatus Thomas Prioratum praedictum habeat usque finem dictorum Sex Annorum, in Recompensationem Quinquaginta & Duarum Librarum, de dictis Centum, & Sexaginta, & Tresdecim Libris, Decem Solidis, & Sex Denariis praedictis remanentium.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 8. Protection for William abbot of S. Mary's, York, at the general council at Basle. Westm.
O. x. 603. H. iv. p. i. 15.
Super Ambassiata ad Concilium Basiliense.
An. 13. H. 6. Franc. 13. H. 6. m. 9.
Willielmus Abbas Monasterii beatae Mariae Eborum, aliàs dictus Willielmus Abbas Monasterii beatae Mariae Eborum juxta Muros Civitatis Eborum,
Qui, in Obsequio Regis, pro Clero Regni Regis Angliae, in Concilio Generali Basiliensi moratur,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Februarii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Feb. 10. Power for Robert bp. of London, Peter bp. of Lisieux, Zane bp. of Bayeux, Bernard bp. of Dax, William abbot of S. Mary's, York, Peter Maurice, and Nicholas David, archdeacon of Coutances, ambassadors at the general council at Basle, to treat for the reformation of the church and for peace with France. Westm.
O. x. 603. H. v. p. i. 15.
De Ambassiatoribus pro Concilio Basiliensi constitutis.
An. 13. H. 6. Ibid. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem
Sciatis quòd,
Cùm, juxta Decreta Constantiensis Concilii, praesens Concilium Basiliense actualiter celebretur sub Sanctissimo Patre Domino Eugenio Papa Quarto,
Nos,
Eidem Concilio,
Nedùm ex parte ejusdem Concilii per suos Oratores, Nobis ex hac causa specialiter destinatos, verùm etiam Apostolicis, & Imperialibus, ac aliorum quamplurium Sanctae Matris Ecclesiae Patrum & Principum Secularium Literis, creberimè instigati,
Ad Dei Laudem, Sanctae Matris Ecclesiae Prosperitatem optatam & Honorem, & praesertim ob Fidei Catholicae Exaltationem, Interesse cupientes,
Variis & diversis Causis rationabilibus praepediti, quo minùs personaliter eidem interesse poterimus ut vellemus,
Venerabiles Patres,
Robertum Londoniensem,
Petrum Lexoviensem,
Zane Bajocensem
,
Et Bernardum Aquensem,
Episcopos,
Ac, dilectum nobis in Christo, Willielmum Abbatem Ecclesiae Beatae Mariae Eborum,
Necnon,
Dilectos nobis,
Magistrum Petrum Mauritii Doctorem in Theologia,
Et Magistrum Nicholaum David Archidiaconum Constanciensem & Licentiatum in utroque Jure,
Nostros Ambassiatores, Oratores, veros & indubitatos Procuratores, Actores, Factores, & Nuncios speciales Constituimus, Facimus, & Deputamus per Praesentes,
Dantes & Damus eis, & ipsorum Majori Parti, in eodem Concilio pro tempore existenti, Potestatem, & Mandatum, tàm generale, quàm speciale, Nomine nostro & pro Nobis, in eodem Concilio Interessendi,
Tractandi, Communicandi, & Concludendi tàm de hiis, quae Reformationem Ecclesiae Universalis, in Capite & in Membris, quàm hiis, quae Fidei Ortodoxae fulcimentum, Regumq; ac Principum Pacificationem, concernere poterunt,
Necnon de & super Pace perpetua, Guerrarúmve Abstinentia, inter Nos & Karolum Adversarium nostrum de Francia,
Ac etiam Tractandi, Communicandi, & Appunctuandi, Consentiendi insuper, &, si opus fuerit, Dissentiendi hiis, quae, juxta Deliberationem dicti Concilii, inibi statui & ordinari continget;
Promittentes & Promittimus bonâ fide Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Ambassiatores, Oratores, & Procuratores nostros, aut Majorem Partem eorumdem, in dicto Concilio pro tempore existentem, Actum, Factum, seu Gestum fuerit in Praemissis, & in singulis Praemissorum,
Et hoc idem, cùm de & super hiis certiorati fuerimus, quantum ad Nos & Christianum Principem attinet, Executioni debitè curabimus demandare.
In cujus &c.
Dat. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, in Palatio nostro Westmonasterii, decimo die Februarii.
Per Concilium.
Feb. 10. Protection for John Burton, clerk, at the general council of Basle. Westm.
O. x. 604. H. v. p. i. 15.
Pro Johanne Burton apud Concilium Generale.
An. 13. H. 6. Franc. 13. H. 6. m. 9.
Magister Johannes Burton Clericus,
Qui, in Obsequio Regis, apud Concilium Generale Basiliense moratur,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, x die Februarii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Feb. 13. Exemption for the bp. of Exeter from attendance at parliament and councils on account of his infirmity. Westm.
O. x. 604. H. v. p. i. 15.
Pro Episcopo Exoniae.
An. 13. H. 6. Pat. 13. H. 6. m. 19.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Consideratione diversarum Infirmitatum, quibus, Venerabilis Pater, Episcopus Exoniensis in Tibiis suis per plures Annos graviter detentus fuit, sic quòd Ipse, pro majori tempore Anni, nullo modo Laborare, & specialiter absque Vitae suae periculo & gravamine sibi importabili Equitare potest,
De Gratia nostra speciali, ac de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus eidem Episcopo quòd Ipse de caetero Exoneretur de veniendo, in propria Persona sua, ad aliqua Parliamenta seu Concilia nostra, infra Regnum nostrum tenenda; set quòd Ipse, durante vita sua, inde penitùs Excusetur;
Ita semper quòd praefatus Episcopus ad unumquodque Parliamentorum praedictorum, per Literas suas Patentes, habeat Procuratores suos competentes, cum Potestate sufficienti ad Consentiendum eisdem Parliamentis, ac Statutis & Ordinationibus quae in eisdem Ordinari continget.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xiij die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo
Feb. 14. Power for John Stokes, Stephen Wilton, and Richard Sellyng to treat with Louis duke of Bavaria concerning the money due to him from the K. Westm.
O. x. 604. H. v. p.i. 15.
De Tractando cum Duce Bavarriae.
An. 13. H. 6. Franc. 13. H. 6. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, circumspectione, & Industria, fidelium & dilectorum nostrorum, Magistri Johannis Stokes, Magistri Stephani Wilton, Legum & Canonum Doctorum, & Ricardi Sellyng Armigeri, plurimum confidentes,
Ipsos nostros Ambassiatores, Commissarios, Deputatos, Procuratores, & Nuncios speciales Ordinamus & Deputamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, & eorum cuilibet, plenam Potestatem, & Mandatum, tàm generale, quàm speciale, nostro Nomine, cum, Illustri Principe, Avunculo nostro carissimo, Lodowico Duce Bavarriae, Comite Palatino Reni, & Sacri Imperii Archidapifero, ejúsve Commissariis, Deputatis, vel Deputandis, ac Procuratoribus in ea parte sufficientem Potestatem & Auctoritatem habentibus, de & super Solutione & Solutionis modo quarumcumque Summarum, per nos dicto Illustri Principi Debitarum, necnon de Locis & Temporibus quibus Solutiones praedictae fieri debeant, Conveniendi, Tractandi, Appunctuandi, & Concludendi,
Caeteráque omnia & singula, Solutiones hujusmodi & earum Modos quovismodo concernentia, Faciendi, Excercendi, & fieri Consentiendi, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis quibuscumque,
Promittentes, in verbo Regio, Nos, perpetuis futuris Temporibus, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros, & fideliter impleturos, totum & quicquid per dictos Commissarios nostros, aut eorum aliquem, Actum, Gestum, aut Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xiv die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
[Feb. 14.] Power for the same persons, with Richard Bokeland and Thomas Borowe, merchant of Lynn, to treat with the master of Prussia and the Hanse towns for the redress of injuries.
O. x. 605. H. v. p. i. 16.
De Tractando & Communicando cum Ambassiatoribus Magistri Teuthonicorum & Incolarum Pruciae & Hanzae.
An. 13. H. 6. Franc. 13. H. 6. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm aliàs, ad Honorem Dei, nostri sacri Progenitores & Praedecessores, Reges Regni Angliae, quasdam Inierint, Fecerint, Appunctuaverint, & Concluserunt, pro Se, & Successoribus suis, Alligantias & Confoederationes, sub certis modo & forma, cum, Magnificis & Nobilibus Viris, Magistro Generali Ordinis beatae Mariae Teuthonicorum, ac Incolis Civitatum & Villarum Communium ac Patriae Hanzae Teuthonicae, prout ex earum Tenoribus clariùs liquere poterit in eventum,
Nos,
Ipsarum Alligantiarum Foedera, quatenus de eis constare valeat, quantum in Nobis est, inviolata & illibata Observari, ac quicquid in contrarium earumdem Actum fuerit aut sit ultro citroque, debita cum celeritate Reformari cupientes,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, Fidelium & Dilectorum nostrorum, Magistri Johannis Stokes, Magistri Stephani Wilton, Legum & Decretorum Doctorum, Ricardi Bokeland Armigeri, Ricardi Sellyng Armigeri, & Thomae Borowe Mercatoris Lenn, plenius confidentes,
Ipsos nostros legitimos, veros, & indubitatos Deputavimus Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eis omnibus, & eorum Majori Parti, Potestatem, & Mandatum, tàm generale, quàm speciale, Nomine nostro, cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, sive Nunciis praefatorum, Magnifici ac Nobilium Virorum Magistri & Incolarum Pruciae & Hanzae Teuthonicae, sufficientem in hac parte Potestatem exhibentibus, in opido Brugensi in Flandria, aut quocumque alio Loco ad hoc apto & congruo, Conveniendi,
Necnon Ambassiatorum, Commissariorum, Procuratorum, seu Nunciorum eorumdem Petitiones, Voluntates, & Desideria, de & super omnibus & singulis, praedictarum Alligantiarum debitam & fidelem Observantiam concernentibus, Audiendi,
Tractandi & insuper Communicandi cum eisdem de & super omnibus & singulis, Dampna, Injurias, Depraedationes, Interfectiones Mercatorum ac Subditorum alicujus Partium praedictarum, ac Reparationem Attemptatorum, contra praefatas Alligantias & Confoederationes, qualitercumque concernentibus,
Et Attemptatorum hujusmodi Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem faciendi, & eas fieri Petendi, Requirendi, & cum effectu Optinendi,
Ac utriusque Partium hujusmodi Querelas, ultro citroque propositas & proponendas, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, Audiendi, Examinandi, & Fine debito Terminandi, etiam summariè & de plano, sine strepitu & figura Judicii, legalibus Terminis, si eis expedire videbitur, non servatis, aut aliàs de Consensu Partium rescissis aut abbreviatis, inspectâ solâ Facti veritate,
Caeteraque omnia & singula Faciendi & Excercendi quae in Praemissis vel ipsorum aliquo necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna,
Promittentes &c. ut supra usque ibi Commissarios nostros, & tunc sic, aut eorum majorem Partem, Actum &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
[Feb. 14.] Power for sir Robert Shortesbrok, John Stokes, Stephen Wilton, Richard Wydeville, lieutenant of Calais, and eight others, to treat with the duke of Burgundy and the four members of Flanders concerning the modification of the statutes of the staple of Calais.
O. x. 605. H. v. p. i. 16.
De Tractando & Communicando cum Ambassiatoribus Ducis Burgundiae, ac Gentium Villarum Quatuor Membrorum Principalium Flandriae.
An. 13. H. 6. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm jamdudum, in Stapula nostra Calesiae, facta fuerint & sint certa Ordinationes & Statuta de & super Venditione Lanarum & Pellium Lanutarum, illic applicantium & Venditioni expositarum,
Quae quidem Ordinationes & Statuta, ut pro parte, Carissimi Avunculi nostri, Ducis Burgundiae &c. ac Quatuor Membrorum Patriae Flandriae saepiùs informati sumus, ad Inhabitantium Patriam ipsam Flandriae praejudicium non modicum tendunt & gravamen,
Qua de re, pro parte dicti carissimi Aunnculi nostri ac dictorum Quatuor Membrorum Flandriae, Nobis fuit, cum magna instantia, creberimè Supplicatum ut, aut Ordinationes & Statuta ipsa penitùs Cassare & Adnullare, aut ipsorum Moderationi & Modificationi, pro gratiosori Mercandisarum & Hominum Intercursu, Consensum nostrum regium adhibere dignaremur,
Nos,
Qui in Fidelium & Subditorum nostrorum Quiete & licita Intercommunicatione gratulamur,
Cupientes ut Intercursus Mercandisarum inter Subditos nostros, tàm Regni nostri Angliae, quàm Patriae Flandriae, ad nostrum & ipsorum commodum uberiùs excerceatur,
Dictorúmque Ordinationum & Statutorum Modificationi, rationabiliter fiendae, nostrum Assensum Regium adhibere dispositi,
Ad maturam Executionem nostrae Dispositionis hujusmodi, dilectos & fideles nostros, Robertum Shortesbrok Militem, Magistros, Johannem Stokes Legum Doctorem, & Stephanum Wilton Decretorum Doctorem, Ricardum Wydeville Locumtenentem Villae nostrae Calesiae, Ricardum Bokeland Thesaurarium Calesiae, Ricardum Sellyng Armigeros, Johannem Michell, Thomam Chalton, Hamonem Sutton, Rogerum Knyght, Thomam Gare Juniorem, & Ricardum Warter (in quorum Fidelitatibus, Circumspectione, & Industria plenè Confidimus) nostros veros, legitimos, & indubitatos Ordinavimus, Deputavimus, & Constituimus Oratores, Commissarios, Procuratores, Actores, Factores, Negotiorum Gestores, & Nuncios Ipeciales,
Dantes & Concedentes eis, & eorum Majori Parti, plenam Potestatem, & Mandatum, tàm generale, quàm speciale, Nomine nostro, Conveniendi, in Villa nostra Calesiae, vel alio Loco ad hoc congruo ac apro, cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, ac Nunciis memorati Carissimi Avunculi nostri, ac Dilectorum & fidelium nostrorum Gentium Villarum Quatuor Membrorum Principalium Flandriae, sufficientem in hac parte Potestatem habentibus, & eandem exhibentibus.
Ac cum eis, de & super Modificatione & Moderatione rationabili Ordinationum & Statutorum hujusmodi, Nomine nostro Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Consentiendi, & Concludendi, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis,
Caeteráque Agendi, Faciendi, & Excercendi, quae in Praemissis vel ipsorum aliquo necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna,
Promittentes &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
March 3. Receipt by John de Luxembourg, count of Liney, lord of Guise, of 500 nobles for services in the wars. Guise Castle.
O. x. 606. H. v. p. i. 16.
Acquietantia Comitis Liniaci.
An. 13. H. 6. Penes Cam. Bund. 6. n. 16.
Sachent tuit que Nous, Jehan de Luxembourg, Conte de Liney, Seigneur de Guise, Seigneur de Beaveoir, Cognoissons avoir Eu & Receu du Roy nostre Souverain Seigneur, par la main de, Noble & Honnouresse Messire, Raoul Seigneur de Cramewel, grant Tresorier d'Engleterre, la Somme de Cinq Cens Nobles en Monnoie blanche d'Engleterre, en deduction & tantmoins de la Somme de Deux Mille Nobles,
Qu'il pleut au Roy nostre dit Seigneur & son Conseil nous ordonner en l'Annee Passee, pour certains Services que Lui avions faiz en ses Guerres de France,
De la quelle Somme, de vC. Nobles Monnoie ditte, Nous nous tenons pour Contens.
En Tesmoing de ce Nous avons fait mettre nostre Seel a ceste Lettre.
Escripte, en nostre Castre de Guise, le iij jour de Mars, l'An Mille, Quatrecens, Trente & Quatre.
April 15. Restitution of the temporalities to Thomas bp. elect of Worcester, chancellor of Oxford, late dean of S. Martin's le Grand. Westm.
O. x. 607. H. v. p. i. 16.
De Restitutione Temporalium pro Episcopo Wygorniensi.
An. 13. H. 6. Pat. 13. H. 6. m. 14.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Wygorniae, Salutem.
Cùm Dominus Eugenius Summus Pontifex de Persona Thomae Electi Wygorniensis, tunc Decani Ecclesiae Sancti Martini Magni Londoniae, ac Studii Universitatis Oxoniae Cancellarii, Ecclesiae Wygorniensi, nuper vacanti per Mortem Thomae, quondam Episcopi ibidem, providerit, Ipsúmque Thomam Electum in Episcopum ipsius Loci praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis inde directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd praefatus Thomas Electus omnibus verbis, nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit,
Volentes cum eo agere gratiosè, Cepimus Fidelitatem ipsius Thomae Electi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Thomae Electo Temporalia praedicta, cum pertinentiis, in Balliva tua, Liberes in forma praedicta; salvo jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, xv die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; Videlicet,
Escaetori Regis in Com. Warr.
Escaetori Regis in Com. Midd.
Escaetori Regis in Com. Glouc. ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 5. Letters of attorney for John bp. of Bangor in the names of William Fallan and John Bate. Westm.
O. x. 607. H. v. p. i. 16.
Pro Episcopo Bangorensi.
An. 13. H. 6. Franc. 13. H. 6. m. 8.
Johannes Episcopus Bangorensis,
Qui in partibus Transmarinis moratur,
Habet Literas Regis de Generali Attornatu, sub Nominibus Willielmi Fallan Clerici, & Johannis Bate Clerici, sub alternatione, ad Lucrandum vel Perdendum in omnibus Placitis & Querelis, tàm per Brevia Regis de Praemunire facias, quàm in omnibus aliis Placitis & Querelis, motis vel movendis, pro ipso Episcopo, vel contra ipsum, in quibuscumque Curiis Angliae, per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Maii.
Johannes Episcopus Bathoniensis & Wellensis Cancellarius Angliae Recepit Attornamentum ante Recessumipsius Constituentis ex Anglia usque Reditum suum in Angliam.
May 11. Warrant for the payment of the expenses of John earl of Huntingdon for the custody of Charles count d'Ewe. Westm.
O. x. 607. H. v. p. i. 17.
Super Custodia Comitis de Ewe.
Au Roy nôtre Soverain Seignur.
An. 13. H. 6. Pen. Cler. Pell.
Supplie Humblement John Count de Huntyngdon,
Que la, ou le v. Jour de June, l'An de vôtre Regne x. il receust de Vous Charles Count d'Ewe, vôtre Prisoner, pour luy savement Garder,
Pour les Costages & Expenses de quele Charles, par vertue de voz Lettres dessous vôtre Prive Seal, le dit John ad Receuz, a la Receyte de vôtre Eschequer, dyverses Soumes de Money, que sont mises sur luy par voie d'Apprest,
Que pleaise a vôtre Tresgracious Seigneurie de Grauntier voz Lettres, dessouz vôtre Prive Seal, As Tresorer, Barons, & Chamberleins de vôtre Es- chequer directz, eux Commandantz par icelles d'Accomptier ovesque le dit John, ou ovesque un autre Person convenable en son Noun, par Serement de l'un ou de l'autre, pour le Temps que le dit Charles ad este en le Garde de dit John (assavoir) de le dit v. Jour de June, tanque a le xxv. Jour de Feveryer, l'an de vôtre Regne xiij.
A de les Deniers, par luy pour la cause dessuis dite Receuz, & de luy faire Allouance pour le dit temps, pour les Costages & Expenses du dit Charles, selonc l'afferant de viiixx.l. par An. come voz ditz Lettres font mencion q'il devoit Recevir,
Et ce, que par le dit Accompt serra trouez Duez au dit John, que lez ditz Tresorer & Chamberleins a luy facent avoir Paiement, ou sufficeant Assignement come reson est,
Et ceo pour Dieu & en oevere de charite.
J. Ebor.
P. Elien.
J. Bathon
. Canc.
L. Stafford.
H. Northumberlonde.
Hungerford
.
Dors.
Undecimo Die Maii, Anno Tertiodecimo, apud Westmonasterium, lecta & concessa fuit praesens Supplicatio ut petitur.
Praesentibus Dominis infra
.
May 12. Restitution of the temporalities to Thomas bp. elect of Rochester, late dean of Salisbury. Westm.
O. x. 608. H. v. p. i. 17.
De Restitutione Temporalium Episcopatus Roffensis.
An. 13. H. 6. Pat. 13. H. 6. m. 10.
Rex Escaetori suo in Comitatu Northamptoniae, Salutem.
Cùm Dominus Eugenius Summus Pontifex,
Nuper Ecclesiâ Roffensi, per Mortem, bonae memoriae, Johannis, nuper Episcopi ibidem (qui extra Romanam Curiam diem clausit extremum) Vacante,
Dilectum Nobis Thomam Electum Roffensem, Decanum Ecclesiae Saresbiriensis, utriusque Juris Doctorem, & in Sacerdotio constitutum, eidem Ecclesiae Roffensi Auctoritate Apostolicâ providerit, Ipsumque illi praefecerit in Episcopum & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis inde directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus omnibus & singulis Verbis, in praedictis Literis Bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, coram nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit,
Volentes cum eo agere gratiosè, Cepimus Fidelitatem ipsius Episcopi, Nobis pro Maneriis, de Midelton Cheynduit in Comitatu praedicto, & de Cobhambury in Comitatu Kantiae, in manibus nostris, ut Parcellis Temporalium ejusdem Episcopatûs, ratione Vacationis praedictae existentibus, debitam;
Et ideò Tibi praecipimus quòd eidem Episcopo praedictum Manerium de Midelton Cheynduit, cum pertinentiis, in Balliva tua, Liberes in forma praedicta; salvo jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, xij die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex, Escaetori suo in Com. Kantiae, Salutem.
Cùm &c. ut supra usque ibi, eidem Episcopo, & tunc sic, praedictum Manerium de Cobhambury cum pertinentiis, in Balliva tua &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
May 24. Protection for Robert bp. of London at the general council at Basle. Westm.
O. x. 608. H. v. p. i. 17.
De Protectionibus.
An. 13. H. 6. Franc. 13. H. 6. m. 10.
Robertus Episcopus Londoniae,
Qui, in Obsequio Regis, in Ambassiata Regis, in Generali Concilio Basiliensi moratur,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiv die Maii.
Per Billam de Privato Sigillo.
May 30. The customers at Southampton are ordered to deliver certain goods to Henry bp. of Winchester, cardinal of England, free of duty. Westm.
O. x. 609. H. v. p. i. 17.
Pro Cardinali Angliae.
An. 13. H. 6. Claus. 13. H. 6. m. 7.
Rex Collectoribus Subsidii Trium Solidorum de Dolio, & Duodecim Denariorum de Libra, in Portu Villae Suthamptoniae, Salutem.
Praecipimus vobis quòd Viginti Dolia & unam Pipam Ferri, ac Vasa Aenea Ponderis Ducentarum Librarum,
Ad opus, Venerabilis Patris, Henrici Episcopi Wyntoniae, Cardinalis Angliae, in Partibus Exteris nuper Empta & Provisa, & in Portum praedictum Adducta, prout Thomas Morton Clericus, unus Servientum ejusdem Cardinalis, coram nobis, in Cancellaria nostra, personaliter constitutus, Sacramentum praestitit corporale,
Praefato Cardinali, aut ejus in hac parte Deputato, absque aliqua Custuma seu Subsidio indè ad opus nostrum solvendis, Liberetis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxx die Maii.
June 11. Licence to Henry cardinal of England to prosecute the sureties for the 10,000 marks lent to the K., if they are unpaid. Westm.
O. x. 609. H. v. p. i. 17.
Pro Henrico Cardinali Angliae.
An. 13. H. 6. Pat. 13. H. 6. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Pro eo quòd, Venerabilis in Christo Pater, Carissimus Consanguineus noster, Cardinalis Angliae, Summam Decem Milium Marcarum, applicandam circa salvam Gardiam & Conservationem Regni nostri Franciae, Nobis, in instanti necessitate nostra, more suo solito, gratanter Mutuavit,
Pro cujus quidem Summae Resolutionis Securitate certi Domini de Concilio nostro, & alii, dicto Cardinali, per Literas suas Obligatorias, Sigillis suis sigillatas, Obligantur,
Idémque Cardinalis dictos Dominos Obligatos, coram quibuscumque Judicibus, extra idem Regnum, juxta formam dictarum Literarum Obligatoriarum, in casu non Solutionis Summae praedictae ad Diem in dictis Literis Obligatoriis contentum, obstantibus Statutis, Auctoritate Parliamenti, in dicto Regno nostro Angliae factis, absque Licentia nostra speciali in hac parte, prosequi non possit,
Undè Nobis humiliter Supplicavit ut, pro Securitate Resolutionis Summae praedictae, Licentiam illam ei concedere dignaremur,
Nos,
Praemissa considerantes, ac bonam Voluntatem, quam dictus Cardinalis Nobis, in Necessitatibus nostris, Subvenire semper habuit,
De avisamento & assensu Concilii nostri Concessimus ei Licentiam quòd,
In casu quo Ipse de dicta Summa Decem Milium Marcarum, ad Diem, in dictis Literis Obligatoriis contentum, minime persolvatur,
Tunc Ipse dictas Literas & Dominos, coram quocumque Judice, sive Judicibus, extra Regnum nostrum praedictum, juxta vim & effectum Literarum suarum praedictarum, Prosequi possit; aliquo Statuto sive Ordinatione, in contrarium factis sive faciendis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xj die Junii.
June 15. Warrants for payments to Giles Thornton, lately sent to Ireland, Richard Sellyng, John Tirrell, treasurer of the household, and six others. Westm.
O. x. 609. H. iv. p. i. 17.
De Expensis Solvendis.
An. 13. H. 6. Penes Cler. Pell.
Flant Literae, sub Privato Sigillo Regis, Thesaurario & Camerariis de Scaccario Regis, de solvendo Personis subscriptis Summas subscriptas, ex causis subscriptis; videlicet,
Egidio Thornton, nuper Misso in Terram Hiberniae, de Mandato Regis, pro certis arduis Negotiis suis, pro Custubus & Expensis ejusdem Egidii, x Marc. per viam Regardi.
Ricardo Sellyng, nuper misso in Ambassiata Regis, cum aliis, versus partes Flandriae, xxl. per viam Regardi.
Johanni Tirrell Thesaurario Hospitii Regis, per manus Johannis Hardwyk Clerici, super Expensis Ambassiatae Ducis Burgundiae, xxix l. iis. xd.
Eidem Thesaurario, per Manus Willielmi Aleyn, super Expensis Cancellarii Franciae, C xxiii l. vis. viii d.
Magistro Adam Molyns, misso ad Dominum Papam super Negotiis Regis, pro suo Transitu & Redditu, per viam Regardi, xxvi l. xiii s. iv d.
Johanni Luxenburgh de Regardo, Clxvi l. xiii s. iv d.
Cancellario Fraciae
, super Vadiis C. Hominum ad Arma, & C liii. Sagittariorum, per Dimidium Annum, M. ccc. iv xx. vi l. xvi s. viii d.
Eidem Cancellario
, super Vadiis lx. Hominum ad Arma, & Civxx. Sagittariorum, per idem tempus, M Dcxxxi l. xiii s. iv d.
Johanni Pulcer Patris
, & Stephano de Navarria, Ambassiatoribus CONCILII GENERALIS, nuper ad Regem missis pro certis nostris Negotiis, C. Marc.
Dors.
Decimo quinto Die Junii, Anno Decimo tertio, apud Westmonasterium Concordatum fuit, quòd fiant Warranta Thesaurario & Camerariis de Scaccario, pro Solutionibus infrascriptis.
Praesentibus Dominis infracriptis,
I
. Ebor.
I. Bathon. Canc.
I. Huntyngton.
H. Northumbyrlande.
Suffolk.
L. London,
Tiptot.
June 16. Licence to Henry cardinal of England, going to Arras to negotiate peace with France, to take with him 10,000 marks. Westm.
O. x. 610. H. v. p. i. 18.
De Licentia Traducendi Aurum pro Cardinali Angliae.
An. 13. H. 6. Franc. 13. H. 6. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus, carissimo Consanguineo nostro, Henrico Cardinali Angliae,
Qui, in Ambassiata nostra, versus Civitatem & Villam Attrabatensem, pro Tractatu Pacis, ineundae inter Nos & Adversarium nostrum Franciae, profecturus est,
Licentiam Cariandi seu Conducendi secum, ad Partes exteras, Aurum & Argentum, Vasa argentea sive aurea, ac etiam Jocalia, usque ad Summam & Valorem Decem Milium Marcarum vel infra, absque Impedimento Nostri, Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; aliquibus Ordinationibus sive Statutis, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 20. The K. to the pope [Eugenius IV.]; is about to send ambassadors to Arras to negotiate a peace with France. Westm.
O. x. 610. H. v. p. i. 18.
Responsio ad Papam, super Tractatu pro Pace, Attrebati habendo.
An. 13. H. 6. Pen. Camer
Beatissime Pater, humillimâ filiali Recommendatione praemissâ, sacras vestrae Sanctitatis Litteras,
Nobis, ejusdem Sanctitatis ex parte, per fidelem ejus Nuncium,' nostrúmque Ligeum, Johannem Ely, Praesentium Bajulum, ultimâ Maii, praesentatas,
Laetâ Manu recepimus, legimus, & relegimus:
Quarum Serie Nos adhortari decrevit ut ad Villam Attrabatensem,
In quâ, pro Regnorum nostrorum Franciae & Angliae componendâ Pace, Dieta quaedam est appunctuata,
Viros, de nostro Sanguine, sine Passionibus, sine Affectionibus privatis, Pacis Amatores, & Timentes Deum, cum Mandato & Potestate sufficientibus, mittere curaremus:
Quâ in re (PATER BEATISSIME) cujus Inclinationis & Voluntatis, qualísque Dispositionis huc usque fuerimus, aestimamus Beatitudinem vestram non latere.
Recolumus namque cùm, Nobis in ipso Regno nostro Franciae, circa Negótia Nobis incumbentia, versantibus, vestrae Clementiae placuit, Reverendissimum in Christo Patrem, Cardinalem Sanctae Crucis, ab hoc illic Legati fungentem Officio, destinare, eidem in hoc ipso Pacis Negotio mentem nostram aperuisse, quam, per eundem, vestrae Sanctitati remur esse relatam:
Hancutique, tàm Sacro Basiliensi Con- cilio, per nostras sibi directas Litteras, ac Oratorum nostrorum vivae vocis oraculo, quàm etiam, Serenissimo Principi, Sigismundo, Dei gratiâ, Romanorum Imperatori &c. Fratri nostro Carissimo, Nos ad ipsius Pacis Bonum crebriùs exortanti, curavimus in latum aperire:
In cujus reverà Voluntatis & Intentionis affectu inflexibiliter persistentes, progenitorum nostrorum, qui Pacis & Unitatis praecipui Zelatores extitêre, Vestigiis inhaerentes, ad Dei Omnipotentis Honorem, & ut Sanguinis Christiani vitetur Effusio, ac ut vestrae Sanctitatis, sicut decet, pluralibus Monitis & Hortamentis Intendamus, ad memoratae Conventionis Locum Ambassiatores nostros mittere jam decrevimus, plenâ Potestate fulcitos, tales, ut arbitramur, qui, Deo dante, quibuscumque Pacis rationabilibus Mediis se curabunt inclinare;
Sicque, tàm vestrae Sanctitati, quàm caeteris Orbis Christiani Patribus & Principibus, palàm erit, Nobis imputandum non fore, quin Pax ipsa (quam semper optavimus, diligentérque quaesivimus) optatum perveniat ad effectum, Praestante altissimo,
Qui vestram Beatitudinem in votivae Prosperitatis augmento, conservare dignetur, & dirigat in Aeternum.
Script. in Palatio Westmonasterii, xx die Junii.
Dors.
Die Junii, Anno Regni Decimo tertio, apud Westmonasterium Lecta & Concordata fuit praesens Copia,
Per Dominos Glouc.
Cardinalem.
Ebor.
Elien.
Lincoln.
Bathon.
Hunt.
Warr.
Staff.
Suff.
Cromewell Thes.
Et Custodem Privati Sigil
.
June 20. Power for Philip duke of Burgundy, John abp. of York, Louis bp. of Terouenne, chancellor of France, Peter bp. of Lisieux, John earl of Huntingdon, Louis count of S. Paul, William earl of Suffolk, and 20 others, to treat for peace with France at Arras. Similar power substituting the cardinal of England for the duke of Burgundy: and another omitting both the cardinal and the duke. Westm.
O. x. 611. H. v. p. i. 18.
De Ambassiatoribus pro Tractatu memorato Constitutis.
An. 13. H. 6. Franc. 13. H. 6. m. 1.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Dùm ante nostrae mentis oculos reducimus illud, tàm Summum, tàmque Singulare, & Excellens, Bonum, quod Nobis Redemptor noster, ex hac Vita mortali transiturus, in ultimo Testamento reliquit (Dicens) Pacem meam do Vobis, Pacem meam relinquo Vobis,
Quâ ritè servatâ Dampna irreparabilia, & innumerabilia Mala, quae Guerrarum continuatione diutinâ succreverant, debere cessare non ambigimus,
Libenter totum Animi nostri Conatum convertimus hâc, Rem Sacram prosequi cum effectu:
Ea propter,
Confidentes singulariter de Fidelitate, Circumspectione approbata, Scientia, & Consoientiarum puritate,
Carissimi Avunculi nostri, Philippi Ducis Burgundiae,
Ac,
Venerabilium in Christo Patrum,
Johannis Episcopi Eborum,
Lodowici Episcopi Morivensis
, Cancellarii Regni nostri Franciae,
Petri Episcopi Lexoviensis,
Johannis Episcopi Mormouien.
Willielmi Episcopi Norwicensis,
Thomae Episcopi Menevensis
,
Necnon,
Carissimorum Consanguineorum nostrorum,
Johannis Comitis Huntyngdoniae,
Lodowici Comitis Sancti Pauli,
Willielmi Comitis Suffolciae,
Et Johannis Comitis de Liniaco & de Guises
,
Ac,
Dilectorum & fidelium nostrorum, Johannis Domini de Liladam,
Marescalli Regni nostri Franciae,
Walteri Domini de Hungerford,
Ac, Venerabilis Patris, Egidii Abbatis Fiscanensis,
Necnon,
Dilectorum nostrorum,
Magistri Willielmi Lyndewode Custodis Privati Sigilli nostri,
Johannis Radclyff Senescalli Aquitaniae,
Radulphi Sapientis Domini Sancti Petri, Militis,
Guidonis, Domini de Rupe Guidonis, Militis,
Johannis Popham Militis,
Roberti Shotesbroke
, Militis,
Nicholai de Maily Ballivi de Vermundoys, Militis,
Roberti de Jenue Ballivi Ambiovensis, Militis,
Nicholai Freylon Archidiaconi Parisiensis,
Willielmi Everard Doctoris in sacra Theologia, Vicarii Rothomagensis,
Radulphi Russel utriusque Juris Doctoris, Thesaurarii Rothomagensis,
Willielmi Sprever Legum Doctoris,
Et, Johannis Rynell Secretarii nostri,
Ad Laudem & Honorem Omnipotentis Dei, & propter vitandam Humani Sanguinis Effusionem, ac ad Removendum supradicta Mala, necnon ut Quieti Subditorum nostrorum, per Bonum Pacis, auxiliante Domino, utiliter sit provisum,
Ipsos, Avunculum nostrum, Archiepiscopum, Episcopos, Comites, Johannem, Walterum, Egidium, Williemum, Johannem, Radulphum, Guidonem, Johannem, Robertum, Nicolaum, Robertum, Nicholaum, Willielmum, Radulphum, Willielmum, & Johannem,
Viginti & Septem, Viginti & Sex, Viginti & Quinque, Viginti & Quatuor, Viginti & Tres, Viginti & Duos, Viginti & Unum, Viginti, Decem & Novem, Decem & Octo, Decem & Septem, Sexdecim, Quindecim, Quatuordecim, Tresdecim, Duodecim, Undecim, Decem, aut Novem ex eis
,
Quorum praefatum Avunculum nostrum & Archiepiscopum, & Quatuor ex hiis quos Commisimus de Regno nostro Franciae, & alios Quatuor quos Commisimus de Regno nostro Angliae, esse Volumus,
Nostros Ambassiatores, Oratores, Procuratores, Deputatos, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Damus itaque, & de consensu ac deliberatione Concilii nostri, Tenore Praesentium, Concedimus eisdem Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris praedictis Potestatem plenariam, Mandatum generale & speciale,
Pro Nobis, & Nomine nostro, ac utriusque nostrorum Angliae & Franciae Regnorum, Dominiisque, & Subditis, ac Amicis nostris, ac aliis Nobis Alligatis, Confoederatis, & Adhaerentibus quibuscumque,
Apud Attrabatum, Primo Die Mensis Julii proximò futuro, ac aliis quibuscumque Diebus & Locis,
Cum Karolo de Valois, nobis adversante, sive sui Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis (Potestatem sufficientem ab eo in hac parte habentibus) Conveniendi, Communicandi, Tractandi, Componendi, Paciscendi, Transigendi, Appunctuandi, ac plenè & finaliter Concludendi, & Concordandi,
De Pace perpetua,
Seu saltem Treugis sive Guerrarum Abstinentiis,
Necnon, de & super omnibus Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Causis, & Querelis, Litibus, Demandis, & Debatis, unà cum omnibus suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, quae, inter Nos, & Regna, Dominiáque nostra, Subditos nostros, necnon Alligatos, Confoederatos, & alios Nobis Adhaerentes quoscumque, & dictum Adversarium nostrum, atque Loca & Dominia quae habet, vel praetendit habere, pendere noscuntur,
Universáque & singula, inter eos Appunctuata, Conventa, Conclusa, & Concordata, hujusmodi Firmandi, Roborandi, & Assecurandi, per Fidei interpositionem, & Juramentum, ad Sancta Dei Evangelia, in Animam nostram Praestandum,
Ac, de & super omnibus & singulis Praemissis, ac Dependentiis ab eisdem, omnes & omnimodas Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, & Literas sigillatas Concedendi, Faciendi, & Expediendi, sicut eis meliùs videbitur expedire, quae talem tantámque Vim, Auctoritatem, & Effectum, Volumus realiter optinere, ac si ea in Persona propria fecissemus,
Caeteráque omnia & singula, in Praemissis conclusa, concordata, & firmata, Expediendi, Perficiendi, & pro parte nostra Perimplendi, ac debitè Exequendi, ac etiam si majora sint expressatis, & Mandatum de sui naturâ magis exigant speciale, & quae Nosmet ipsi facere possemus, si personaliter praesentes essemus in Explicatione & Conclusione Praemissorum,
Promittentesque, bonâ Fide & in verbo Regio, in hiis Scriptis, quòd omnia & singula, quae in Praemissis vel circa ea per Ambassiatores nostros praedictos Appunctuata, Conventa, Conclusa, & Concordata fuerint, Rata, Grata, Firma, & Stabilia pro perpetuo habebimus, & faciemus inviolabiliter observari.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis habent, carissimus Avunculus Regis
, Henricus Cardinalis Angliae, & alii, sub eadem Data; Philippo Duce Burgundiae excepto.
Consimiles Literas Regis habent Archiepiscopus Eborum & alii, sub eadem Data; Philippo Duce Burgundiae, & Cardinali Angliae exceptis.
June 20. Licence to John abp. of York, ambassador to Arras, to export 3,000 marks. Westm.
O. x. 613. H. v. p. i. 19.
De Licentia Cariandi Monetam propter Tractatum Attrabatensem.
Pro Archiepiscopo Eborum
.
An. 13. H. 6. Pat. 13. H. 6. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus, Venerabili in Christo Patri, Johanni Archiepiscopo Eboracensi,
Qui, in Ambassiatâ nostrâ, versus Civitatem & Villam Attrabatensem, pro Tractatu Pacis, ineundae inter Nos & Adversarium nostrum Franciae, profecturus est,
Licentiam cariandi seu conducendi secum ad Partes Exteras Aurum & Argentum, vasa argentea, seu aurea, ac etiam Jocalia, usque ad Summam & Valorem Trium Milium Marcarum, vel infra, absque impedimento Nostri, Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; aliquibus Ordinationibus sive Statutis, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 20. Licence to William earl of Suffolk, ambassador to Arras, to export 2,000l. Westm.
O. x. 613. H. v. p. i. 19.
Pro Willielmo Comite Suffolciae.
An. 13. H. 6. Ibid. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus, dilecto & fideli Consanguineo nostro, Willielmo Comiti Suffolciae,
Qui, in Ambassiata nostra, versus Civitatem & Villam Attrabatensem, pro Tractatu Pacis, ineundae inter Nos & Adversarium nostrum Franciae, profecturus est,
Licentiam cariandi seu conducendi secum ad Partes exteras Aurum & Argentum, Vasa argentea, seu Aurea, ac etiam Jocalia, usque ad Summam & Valorem Duarum Milium Librarum, vel infra, absque impedimento Nostri, Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; aliquibus Ordinationibus sive Statutis, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 28. Licence to sir Robert Shotesbroke, going as an ambassador to Arras, to export 200l. Westm.
O. x. 613. H. v. p. i. 19.
Pro Roberto Shottesbroke.
An. 13. H. 6. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, &c. ut supra usque ibi, Concessimus, & tunc sic, dilecto & fideli Militi nostro, Roberto Shotesbroke,
Qui, in Ambassiata &c. ut supra usque ibi, Valorem, & tunc sic, Ducentarum Librarum &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 22 Similar licence to William Lyndwode, going as an ambassador to Arras, keeper of the privy seal, to export 500 marks. Westm.
O. x. 614. H. v. p. i. 19.
Pro Willielmo Lyndewode.
An. 13. H. 6. Ibid. m. 5.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto Clerico nostro, Magistro Willielmo Lyndewode Custodi Privati Sigilli nostri,
Quem ad Arras, in partibus Transmarinis, pro Tractatione Pacis, inter Nos & Ipsum, qui se nominat Dalphinum, Adversarium nostrum Franciae, in praesenti destinamus,
Quod ipse Aurum & Argentum, in Monetâ, Massâ, & Platâ, usque ad Summam Quingentarum Marcarum, secum in partes praedictas cariare & ducere possit, absque perturbatione sive impedimento Nostri, aut Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; aliquo Statuto sive Ordinatione, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
[June 22.] Similar licence for sir John Radeclyf.
O. x. 614. H. v. p. i. 19.
Pro Johanne Radclyf.
An. 13. H. 6. Ibid.
Rex &c. ut supra usque ibi, Licentiam Dedimus, & tunc sic, dilecto & fideli Militi nostro, Johanni Radeclyf, quem, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
June 23. Warrants for payment of 100l. each to William Lyndewode and John Radclyf. Westm.
O. x. 614. H. v. p. i. 19.
Pro dicto Tractatu, super Vadiis.
An. 13. H. 6.
Roy as Tresorer & Chamberleyns &c. Saluz.
Nous volons, de l'avis & assent de nôtre Counsail, & vous Mandons que a, nôtre Treschier & Tresame Clerc, Maister William Lyndewode, Gardein de nôtre Prive Seal,
Li quel Nous envoions presentement, en nôtre Ambassade, vers Arras, pur la Traicte du Pees parentre Nous & nôtre Adversaire de France,
Vous facez Paier, de nôtre Tresorer, sur ses Gages jornalx, en alant en nôtre dit Ambassade, Cent Liures par voie d'apprest.
Semblables Lettres (mutatis mutandis) as Tresorer & Chamberlains, pur Deliverer au Sire John Radclyf Chivaler Cl. par voie d'apprest, pour semblable cause.
H. Gloucestre.
H. Cardinal.
J. Bathon. Canc.
Stafford.
H. Northumberlande.
P. Elien.
Suffolk.
J. Huntyngton.
Dors.
Vicesimo tertio die Junii, Anno Decimo tertio, apud Westmonasterium, lecta & concordata fuit praesens Copia, & quòd indè fiat Warantum ut infra,
Praesentibus Dominis se subscribentibus
.
June 27. Protection for Henry Bowet, archdeacon of Richmond, going in the retinue of the abp. of York to Arras. Westm.
O. x. 614. H. v. p. i. 19.
Pro Archidiacono Richmondiae, versus Villam Attrabatensem.
An. 13. H. 6. Franc. 13. H. 6. m. 5.
Henricus Bowet Archidiaconus Richemondiae, aliàs dictus Henricus Bowet Archidiaconus Richemundiae in Comitatu Eborum, aliàs dictus Henricus Bowet Clericus,
Qui, in Obsequium Regis, in Comitiva, Venerabilis Patris, Archiepiscopi Eboracensis, versus Civitatem & Villam Attrabatensem, profecturus est, ibidem in eodem Obsequio moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per Dimidium Anni duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvij die Junii.
June 26. Licence to James K. of Scotland to purchase 30 fothers of lead in the bishopric of Durham. Westm.
O. x. 615. H. v. p. i. 19.
Pro Rege Scotorum.
An. 13. H. 6. Scot. 13. H. 6. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, carissimo Consanguineo nostro, Jacobo Regi Scotorum quòd ipse, per eos quos ad hoc deputaverit & assignaverit, Triginta Fodras Plumbi infra Episcopatum Dunolmensem Emere & Providere,
Et eas, sic Emptas & provisas, in Scotiam, tàm per Terram, quàm per Mare vel Aquam (solutis prius Custumis, Subsidiis, & aliis Deveriis nobis in hac parte debitis & pertinentibus) ducere possit & cariare liberè & impunè; aliquo Statuto sive Ordinatione, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Junii.
Per Concilium.
June 28. Licence to Thomas bp. of S. David's, going as an ambassador to Arras, to take with him 1,000l. Westm.
O. x. 615. H. v. p. i. 19.
De Licentia Cariandi, pro Tractatu Atrebatensi.
An. 13. H. 6. Franc. 13. H. 6. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus, Reverendo in Christo Patri, Thomae Episcopo Menevensi,
Qui, in Ambassiata nostra, versus Civitatem & Villam Attrabatensem, pro Tractatu Pacis, ineundae inter Nos & Adversarium nostrum Franciae, profecturus est,
Licentiam cariandi seu conducendi secum ad Partes Exteras Aurum & Argentum, Vasa Argentea sive Aurea, ac etiam Jocalia, usque ad Summam & Valorem Mille Librarum vel infra, absque impedimento nostri, Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; aliquibus Ordinationibus sive Statutis, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.