Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1435

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

615-629

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1435', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 615-629. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115327 Date accessed: 29 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1435

Syllabus EntryFoedera Text
Protection for Henry bp. of Winchester, cardinal of England, and for Richard Chappe, of Norfolk, in the retinue of the cardinal; for William Chantour, of Breche, in the retinue of the earl of Huntingdon; for Geoffrey ap Rys, clerk, in the retinue of the bp. of S. Davids; and for sir Robert Shottesbroke, all going to Arras. Various dates. Westm.
O. x. 615. H. v. p. i. 20.
De Protectione versus Civitatem Attrabatensem.
An. 13. H. 6. Ibid. m. 4.
Henricus Cardinalis Angliae ac Episcopus Wyntoniensis,
Qui, in Obsequium Regis in Negotiis Regis & Regni Regis Angliae, versus Civitatem & Villam Attrabatensem profecturus est, ibidem in eodem Obsequio moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per Dimidium Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo die Junii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Ricardus Chappe
de Comitatu Norffolciae Armiger,
Qui, in obsequium Regis, in Comitiva, Reverendissimi in Christo Patris, Consanguinei nostri carissimi, Henrici Cardinalis Angliae, pro Rege & Regni sui Angliae Negotiis, versus Civitatem & Villam Attrabatensem profecturus est, ibidem in eodem obsequio Regis moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per Dimidium Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Julii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Willielmus Chauntour
de Breche in Comitatu Huntingdoniae Yoman, aliàs dictus Willielmus Chauntour de Brych in Comitatu Huntingdoniae Yoman, aliàs dictus Willielmus Chauntur de Brech in Comitatu Huntingdoniae Yoman,
Qui, in obsequium Regis, in Comitiva, dilecti & fidelis Consanguinei Regis, Johannis Comitis Huntingdoniae, versus Civitatem Attrabatensem profecturus est, ibidem in eodem obsequio moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per Dimidium Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Julii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Galfridus ap Rys
Clericus,
Qui, in Obsequium Regis, in Comitiva, Reverendi in Christo Patris, Thomae Menevensis Episcopi, versus Arras, in partibus Transmarinis, super certis Negotiis Regis, profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausulâ Volumus) per Quarterium Anni proximò futurum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Julii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Robertus Shottesbroke
Miles,
Qui, in obsequium Regis, versus Civitatem & Villam Attrabatensem profecturus est, ibidem in eodem obsequio moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per Dimidium Anni duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Julii.
Per Billam de Privato Sigillo.
July 8. Power for Henry cardinal of England to grant letters of safe conduct for the negotiations at Arras. Westm.
O. x. 616. H. v. p. i. 20.
Pro Cardinali Angliae, de Potestatibus.
An. 13. H. 6. Franc. 13. H. 6. m. 1.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Dies certa Conventionis,
Quâ Ambassiatores & Commissarii nostri, ex una parte, ac Ambassiatores Commissarii Adversarii nostri Franciae, parte ex altera, apud Villam d'Arras, pro Pace ac aliis variis Negotiis inibi pertractandis, convenient,
Limitata sit & praefixa,
Quo quidem Loco nonnulli magni Statûs Nobiles, Proceres, & Magnates, ac alii in Promotionem Pacis ac Expeditionem Negotiorum praedictorum convenient,
Nos,
Siquidem qui Pacis Bonum cum omnibus habere, per omnia Media rationabilia, justa, & honesta, desiderabiliter affectamus, & praesertim ut Tractatus de Pace ac aliis Negotiis, de quibus praemittitur, Fructum & Efficaciam, auxiliante Domino, sub omni securitate accomoda promptiùs consequatur,
De avisamento & assensu Concilii nostri Dedimus & Concessimus, ac, Tenore Praesentium, Damus & Concedimus, carissimo Avunculo nostro, Henrico Cardinali Angliae plenam Potestatem & Auctoritatem ad Literas de salvo Conductu Personis, Conventioni praedictae, pro Promotione Pacis ac Expeditione Negotiorum praedictorum, adesse volentibus (cujuscumque Statûs, Gradûs, Dignitatis, Eminentiae, seu Originis fuerint) ad veniendum ad & in Villam praedictam, seu Villam nostram Calesii, aut alia Loca quaecumque, de Obedientia nostra existentia, & praecipuè quod opus fuerit ad Communicandum cum Consanguineo nostro Duce Aurialensi, & abinde Recedendum, melioribus viis, formis, & modis quibus juxta sanam discretionem suam fore viderit faciendum, de tempore in tempus, Dandum & Concedendum,
Proviso semper quòd hii, quos hujusmodi Literas de Salvo Conductu praedicti Avunculi nostri habere contigerit, se erga Nos & Populum nostrum benè & honestè gerant & habeant,
Et quicquam, quod in Nostri seu Populi nostri praedicti Praejudicium, Dampnum, seu Gravamen cedere poterit, non faciant nec attemptent, aut fieri seu attemptari procurent quovis modo,
Quódque ipsi Literas de Salvo Conductu, sibi datas & concessas, ante Introitum suum in aliquod Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum nostrarum firmatarum, Capitaneis, Custodibus, seu Gubernatoribus eorumdem primitùs demonstrent.
In cujus &c. usque Quindenam Sancti Michaelis proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Julii.
Per Concilium.
July 9. The K. appoints the abp. of Bourdeaux, the abbot of Bornet, Ralph de Blania, and four others, to decide the claims of Bertrand lord of Montferrand to the possessions of sir Berard de la Bret, deceased. Westm.
O. x. 617. H. v. p. i. 20.
Pro Domino de Monteferrando.
An. 13. H. 6. Vasc. 13. H. 6. m. 3.
Rex, Reverendo in Christo Patri, & aliis nobis dilectis, fidelibus, & Consiliariis nostris, Archiepiscopo Civitatis nostrae Burdegalensis, Abbati de Borneto, Rampnulpho de Blania Licentiato in Legibus & Judici ordinario per nos pro Patria nostra de Gasconia Deputato, Magistro Waltero Colles Constabulario nostro Burdegaliae, Decano Sancti Andreae, Johanni de Veruha Armigero Capitaneo Dancory & de Gensaco, necnon Magistro Johanni Stevens in Legibus Licentiato, Salutem & Dilectionem.
Sciatis quòd, noster fidelis & bene dilectus Miles, Bertrandus Dominus de Monteferrando & de Laygoyrano Nobis humiliter exposuit,
Quomodo, per longa tempora, idem Bertrandus Prosecutus est in Patria, & infra Ducatum nostrum Aquitaniae, etiam in Regno nostro Angliae, pro Expeditione & liberâ Deliberatione Terrarum & Dominiorum de Rions, Gironde, & aliarum Haereditatum, Terrarum, & Dominiorum, quae pertinuerunt, Avunculo suo, Berardo de la Bret Militi Die Mortis suae,
Et eidem Bertrando Exponenti pertinere debuerunt Jure haereditario, & ad eundem pertinent, cum eorum Juribus & Pertinentiis, etiam per nonnullas Donationes & Confirmationes Progenitorum nostrorum, & nostras, ac Literas executoriales, superinde confectas, de mittendo praefatum Exponentem in Possessionem dictorum Dominiorum, & Haereditatum, & Terrarum, prout etiam in nostrorum Progenitorum & nostris Literis Patentibus, indè confectis, pleniùs continetur,
Quodque Literae Confirmatoriae & Executoriae praedictae Executioni cum effectu minimè fuerunt demandatae, obstantibus pluribus Impedimentis, sibi factis, in Praejudicium Juris sui, & Donationum, & Confirmationum praedictarum,
Super quibus nobis, cum instantia, dictus Exponens humiliter supplicavit & requisivit, quatinus super hoc sibi fieri & administrari bonum & breve vellemus facere Justitiae complementum, & Remedium adhibere dignaremur oportunum,
Nos igitur,
Vassallis & Subditis nostris quibuscumque Justitiam ministrare, & praesertim dictas Literas, Donationes, & Confirmationes, ac Mandata Progenitorum nostrorum & Nostra debitè Executioni demandari, in quantum Jus exigit, volentes & affectantes,
Considerantesque quòd Materiae praedictae plenam Discussionem poterunt in partibus Ducatûs nostri Acquitaniae leviùs & pleniùs optinere & habere, juxta Informationem Circumstantiarum & Consuetudinum Partium praedictarum, ac cum minoribus Expensis, potius quàm in partibus Angliae,
Vos omnes insimul, Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres vestrûm (de quorum Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ fiduciam gerimus specialem) per avisamentum Concilii nostri, in Regno nostro Angliae, & per praesentes Literas nostras, Eligimus, Ordinavimus, & Ordinamus in Judices speciales, & ad Cognoscendum, Procedendum, Decidendum, & finaliter Terminandum de & super Praemissis omnibus & singulis, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, ac aliis Articulis quibuscumque, dicti Exponentis Personam & Statum suum in Praemissis qualitercumque spectantibus,
Insimul vobis omnibus, aut Sex, Quinque, Quatuor, aut Tribus vestrûm, ad Procedendum secundùm Leges & Consuetudines Ducatus nostri Acquitaniae, ac etiam cum Potestate Procedendi summariè & de plano, sine strepitu & figura Judicii, ac cum cujuslibet Poenae, & Multae, ac alteriùs cujuscumque Cohercionis temporalis impositione, Committimus Vices nostras, & Mandamus, atque Potestatem Damus & Concedimns specialem per Praesentes,
Vocatis tamen ad ea, quae in hac regesseritis, dicto Domino de Monteferrando Exponente, & in speciali Procuratore nostro Fiscali, & aliis de Jure evocandis, pro nostro & illorum Interesse,
Volumus insuper quòd, factis, gestis, cognitis, & terminatis Praemissis, per vos omnes insimul, aut Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres de vobis, totum illud, quod in ea parte sic fuerit per vos Sententiatum & Judicatum, possitis, per Missionem in Possessionem, & aliter, debitè Executioni (aliis Literis, in contrarium facientibus, non obstantibus quibuscumque) demandare,
Damus insuper & Mandamus, tàm Partibus, quas Res & Materiae praedictae contingunt, quàm etiam Majori & Juratis Civitatis nostrae Burdegaliae, ac universis & singulis Officiariis & Ministris nostris pro tempore existentibus, ac om- nibus & singulis Subditis & Fidelibus nostris Ducatûs nostri praedicti, necnon caeteris Personis quibuscumque, quorum interest seu interesse poterit, firmiter in Mandatis quòd vobis omnibus insimul, aut Sex, Quinque, Quatuor, vel Tribus vestrûm, in Praemissis faciendis, exequendis, & expediendis, Intendentes, Obedientes, Consulentes, omnimodò, sint parati, & Faventes, prout decet,
Etiam Mandamus & expressè Injungimus vobis omnibus simul, aut Sex, Quinque, Quatuor, aut Tribus vestrûm quatinus diligenter ad Executionem dictae Commissionis nostrae, de Administrando dicto Exponenti, ac omnibus aliis suâ Interesse putantibus, adeò bonum & breve Justitiae complementum, quòd superinde poteritis commendari, super quo nobis Complacentiam facietis singularem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 12. Safe conduct for Patrick Dunbar and other Scots coming to the K. in England. Westm.
O. x. 618. H. v. p. i. 21.
Pro Patricio de Dunbarre, ad Regis praesentiam.
An. 13. H. 6. Scot. 13. H. 6. m. 6.
Rex, per Literas suas Patentes, per Dimidium Anni duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Patricium Dunbar, & alios Scotos ad Numerum Viginti Personarum, ad Regis Praesentiam, in Regnum suum Angliae, cum Bonis & Hernesiis suis licitis, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & extra idem Regnum Regis, versus partes suas proprias, absque perturbatione seu impedimento quocumque, revertendo;
Proviso semper quòd dictus Patricius, & alii, qui sic venient ad Numerum dictarum Viginti Personarum, benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum, absque aliquo, quod in Regis seu Statutorum suorum Praejudicium cedere valeat, attemptando,
Et quòd ipsi aliqua Castrorum, Fortalitiorum, vel Villarum firmatarum minimè ingrediantur, absque eo quod ipsi dictas Literas Regis de salvo Conductu Capitaneis, Majoribus, Ballivis, seu Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 14. Protection for John Bere. of Brynner, and three others, going to Arras in the retinue of the cardinal of England. Westm.
O. x. 618. H. v. p. i. 21.
De Protectionibus versus Civitatem Attrabatensem.
An. 13. H. 6. Franc. 13. H. 6. m. 4.
Johannes Bere de Brynner de Comitatu Cornubiae Gentilman,
Qui, in Obsequium Regis, in Comitiva, Reverendissimi in Christo Patris, Avunculi Regis carissimi, Henrici Cardinalis Angliae, pro Negotiis Regis & Regni Regis Angliae, versus Civitatem & Villam Attrabatensem, profecturus est, ibidem in obsequio Regis ex causa praedicta moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per Dimidium anni duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Julii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Georgius Denesell
de Comitatu Cornubiae Gentilman,
Qui, in obsequium Regis, in Comitiva, Reverendissimi in Christo Patris, carissimi Avuncli Regis, Henrici Cardinalis Angliae, pro Negotiis Regis & Regni Regis Angliae, versus Civitatem & Villam Attrabatensem profecturus est, ibidem, in eodem obsequio Regis ex causa praedicta moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per Dimidium Anni duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Julii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Thomas Bere
de Brynner junior de Comitatu Cornubiae Gentilman,
Qui, in obsequium Regis &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Billam de Privato Sigillo.
Renfridus Aroudell
de Comitatu Cornubiae Armiger,
Qui, in obsequium Regis, in Comitiva, Reverendissimi in Christo Patris, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Billam de Privato Sigillo.
July 15. Licence to John earl of Huntingdon, who is going to Arras, to export goods to the value of 6,000l. Westm.
O. x. 619. H. v. p. i. 21.
Pro Comite Huntyngdoniae.
An. 13. H. 6. Franc. 13. H. 6. m. 3.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, carissimo & fideli Consanguineo nostro, Johanni Comiti Huntyngdoniae,
Quem modò, unà cum aliis, versus Civitatem Atrabatensem Destinavimus, pro Tractatu Pacis inter Nos & Adversarium nostrum Franciae,
Quòd secum cariare & traducere possit ad partes Transmarinas Aurum & Argentum, in Plata, & in Massa, Jocalia, Robas, Estuffamentum, Viginti & Quatuor Pecias Panni Lanei, ac alias Res, ad Valorem Sex Milium Librarum Sterlingorum, absque Perturbatione seu Impetitione nostra quacumque, Officiariorum, aut Ministrorum nostrorum quorumcumque; alio Statuto sive Ordinatione, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 15. Power for Henry bp. of Winchester, cardinal of England, to treat with the ambassadors of the duke of Burgundy and of Flanders for the modification of the statutes concerning commerce. Westm.
O. x. 619. H. v. p. i. 21.
Pro Patria Flandriae, de Ordinationibus per Cardinalem Angliae Modificandis.
An. 13. H. 6. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm jamdudùm, in Stapula nostra Calesii, facta fuerint & sint certa Ordinationes & Statuta de & super Venditione Lanarum & Pellium Lanutarum, illic applicantium & Venditioni expositarum,
Quae quidem Ordinationes & Statuta, ut pro parte, Carissimi Avunculi nostri, Ducis Burgundiae &c. ac Quatuor Membrorum Patriae Flandriae saepiùs informati simus, ad Inhabitantium Patriam ipsam Flandriae praejudicium non modicum tendunt & gravamen,
Qua de re, pro parte dicti carissimi Avunculi nostri ac dictorum Quatuor Membrorum Flandriae, Nobis fuit, cum magna instantia, creberimè Supplicatum ut, aut Ordinationes & Statuta ipsa penitùs Cassare & Adnullare, aut ipsorum Moderationi & Modificationi, pro gratiosiori Mercandisarum & Hominum Intercursu, Consensum nostrum regium adhibere dignaremur,
Nos,
Qui in Fidelium & Subditorum nostrorum Quiete & licita Intercommunicatione gratulamur,
Cupientes ut Intercursus Mercandisarum inter Subditos nostros, tàm Regni nostri Angliae, quàm Patriae Flandriae, ad nostrum & ipsorum commodum uberiùs excerceatur,
Dictorum Ordinationum & Statutorum Modificationi, rationabiliter fiendae, nostrum Assensum Regium adhibere dispositi,
Ad majorem Executionem Dispositionis nostrae hujusmodi, praecarissimum Avunculum nostrum, Henricum Episcopum Wyntoniae, Cardinalem Angliae (in cujus Fidelitate, Circumspectione, & Industria plenè Confidimus) nostrum verum, legitimum, & indubitatum Ordinavimus, Deputavimus, & Constituimus Commissarium,
Dantes & Concedentes ei plenam Potestatem, & Mandatum, tàm generale, quàm speciale, Nomine nostro, Conveniendi, in Villa nostra Calesiae, vel alio Loco ad hoc congruo ac apto, cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, ac Nunciis memorati Carissimi Avunculi nostri Ducis Burgundiae, ac Dilectorum & fidelium nostrorum Gentium Villarum Quatuor Membrorum Principalium Flandriae sufficientem in hac parte Potestatem habenti- bus, & eandem exhibentibus,
Ac cum eis, de & super Modificatione & Moderatione rationabili Ordinationum & Statutorum hujusmodi, Nomine nostro Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Consentiendi, & Concludendi, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis,
Caeteráque Agendi, Faciendi, & Excercendi, quae in Praemissis vel ipsorum aliquo necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna,
Promittentes, in verbo Regio, Nos, perpetuis futuris Temporibus, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros, & fideliter impleturos, totum & quicquid per dictum Commissarium nostrum Actum, Gestum, aut Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto die Julii.
July 16. Pope Eugenius [IV.] assures the K. that no French prince or noble has requested or obtained release from his oath to the K.'s father or to himself. Florence.
O. x. 620. H. v. p. i. 21.
Bulla, qua Papa negat se Ducem Burgundiae a Juramentis, Regi & Regis Patri praestitis, absolvisse.
An. 13. H. 6. Ex Autogr.
Evgenius Episcopus
, Servus Servorum Dei, carissimo in Christo Filio, Henrico Regi Angliae Illustri, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Reddidit nobis Litteras tuas, Dilectus Filius, Adam Moleyns, Nuncius & Orator tuus,
Quae commissa sibi per Celsitudinem tuam prudenter exponentem (assistentibus sibi, fidelibus tuis, Venerabili Fratre, & Dilecto Filio Episcopo Ambianensi, & Andreâ Holeys Referendario & Cubiculario nostris) libenter audivimus, illique ad singula benignè respondimus.
Caeterùm quia a Nobis certiorari desiderâsti super Absolutionibus a Juramentis, per aliquos ex Principibus & Nobilibus Regni Franciae, clarae memoriae, Progenitori tuo & Tibi praestitis; an scilicet eas petierint, & petitas per ipsos, aut ipsorum Nomine, Concesserimus?
Tuam Celsitudinem certam reddimus Nos nullum ex ipsis ab hujusmodi Juramentis Absolvisse, nec etiam per eos, aut eorum Nomine, de hujusmodi Absolutionibus Nobis Supplicatum fuisse,
In futurum autem credere debes Nos in ea parte & reliquis, Honorem & Desiderium tuum concernentibus, ita disposituros, quòd de Nobis meritò contentus debebis remanere.
Tuam itaque Excellentiam (quam ad Bonum Pacis benè dispositam esse cognoscimus) quâ majori possumus affectione hortamur & stringimus quòd Te indies melius disponas, ut aliquando, temporibus nostris & tuis, tanta Calamitas finem habeat, & Anima tua, Spiritusque tui, omissis Belli cogitationibus Studiisque quae Deo displicent, ad Pia Salutis Consilia convertatur, cum Magno apud Deum, bonorum hujusmodi Operum Retributorem, merito, & maximâ apud Nos benivolentiae gratiâ, immensâque apud Seculi Homines, apud universum Orbem, perpetuae Famae Gloriâ.
Dat. Florentiae, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo quinto: Decimo septimo Kal. Augusti; Pontificatûs nostri Anno Quinto.
Jo. De manciochis.
Sub Filis Cannabaceis.
July 20. Commission to Thomas bp. of Durham, Marmaduke bp. of Carlisle, Richard earl of Salisbury, and five others, to receive the money due from the K. of Scotland and to negotiate a truce. Westm.
O. x. 620. H. v. p. i. 22.
De Tractando super Pecunia exigenda: Obsidibus Regis Scotorum Liberandis; & Treugis prorogandis.
An. 13. H. 6. Scot. 13. H. 6. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Deputavimus & Constituimus, Venerabiles Patres, Thomam Episcopum Dunolmensem, & Marmaducum Episcopum Karliolensem, ac, carissimos Consanguineos nostros, Ricardum Comitem Sarum, Henricum Comitem Northumbriae, & Willielmum Dominum de Fauconberge, necnon, dilectos & fideles nostros, Thomam Dominum de Dacre, Johannem Baronem de Greystok, & Robertum Umfreville Militem, ac Septem, Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorumdem, Commisarios & Nuncios nostros speciales,
Ad quascumque Pecuniarum Summas, per, carissimum Consanguineum nostrum, Jacobum Regem Scotorum Nobis debitas, praesertim ratione cujusdam Appunctuamenti, inter Nos & eundem Consanguineum nostrum super ipsius Liberatione facti, necnon Liberationem & Traditionem certorum Obsidum,
Ad quas, secundùm Vim, Formam, & Effectum dicti Appunctuamenti, Nobis faciendas, idem Consanguineus noster Nobis tenetur (videlicet) in locum Obsidum jam Defunctorum, aliàs per dictum Consanguineum nostrum nobis liberatorum,
Petendum, Exigendum, Optinendum, & Recipiendum,
Ac ad praefatum Consanguineum nostrum de quibuscumque Pecuniarum Summis, ab ipso Nomine nostro Recipiendis, Quietandum, & Literas Quietantiarum sufficienter inde Faciendum,
Ac de & super Praemissis & eorum quolibet Tractandum, Transigendum, Componendum, & Concordandum,
Ac etiam ad certas Treugas, inter Nos & ipsum Consanguineum nostrum initas & concordatas, ad Terminum aliquem, juxta dictorum Commissariorum nostrorum discretionem, ac prout eis utile & expediens fore videbitur, Prorogandum,
Seu alias Treugas, Prioribus supradictis similes, seu dissimiles, inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum, pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, & Subditis nostris, & utriusque nostrûm, sub modis, forma, & conditionibus, & ad tempus de quibus inter dictum Consanguineum nostrum, ejusve Commissarios, ac praefatos Commissarios nostros, conveniri & concordari poterit, Ineundum, Concordandum, & Concludendum,
Caeteráque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale,
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per dictos Commissarios & Nuncios nostros, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorumdem, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 20. Commission to the same persons to demand and grant redress of injuries. Westm.
O. x. 621. H. v. p. i. 22.
De Reparatione Attemptatorum.
An. 13. H. 6. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Deputavimus & Constituimus, Venerabiles in Christo Patres,
Thomam Episcopum Dunolmensem,
Et Marmaducum Episcopum Karliolensem,
Ac, carissimos Consanguineos nostros,
Ricardum Sarum,
Et Henricum Northumbriae,
Comites,
Ac, dilectos & fideles nostros,
Willielmum Dominum de Fauconberge,
Thomam Dominum de Dacre,
Thomam Baronem de Grestok
,
Et Robertum Umfraville Militem,
Ac Septem, Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorumdem, Commissarios & Nuncios nostros speciales,
Ad Conveniendum cum Commissariis sive Deputatis, carissimi Consanguinei nostri, Jacobi Regis Scotorum, sufficientem Potestatem ad hoc habentibus, in aliquo loco congruo, ubi inter dictos Commissarios poterit concordari,
Ac etiam ad Reparationem quorumcumque Attemptatorum, ex parte praefati Consanguinei nostri, ac per Homines & Subditos suos quoscumque, contra Vim, Formam, & Effectum Treugarum, inter Nos & ipsum Consanguineum nostrum nuper initarum, concordatarum, & factarum, Perpetratorum seu Factorum,
Ac ipsorum, qui sic attemptârunt, Punitionem Petendum, Requirendum, & Optinendum, & ea sic fieri Demandandum,
Similemque Reparationem, & Punitionem, ex parte nostra, ac pro Hominibus & Subditis nostris, siqua in ea parte, aut per eos, seu eorum aliquem contra effectum dictarum Treugarum perpetrata fuerint, Offerendum, Faciendum, & ea sic fieri faciendum, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Aug. 15. Commission to John Stokes to treat with Louis duke of Bavaria concerning his pension from the K. Westm.
O. x. 622. H. v. p. i. 22.
De Tractando cum Duce Bavarriae.
An. 13. H. 6. Franc. 13. H. 6. m. 2.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, dilecti Clerici nostri, Magistri Johannis Stokes, Legum Doctoris, plurimùm confidentes,
Ipsum nostrum Ambassiatorem, Commissarium, Deputatum, Procuratorem, & Nuncium specialem Ordinamus & Deputamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eidem plenam Potestatem, & Mandatum, tàm generale, quàm speciale, nostro Nomine, cum, Illustri Principe, Avunculo nostro carissimo Lodowico Duce Bavariae, Comite Palatino Reni, & Sacri Imperii Archidapifero, ejusve Commissariis, Deputatis, vel Deputandis, ac Procuratoribus, in ea parte sufficientem Potestatem & Auctoritatem habentibus, de & super Solutione & Solutionis modo quarumcumque Summarum, per Nos dicto Illustri Principi debitarum, necnon de Locis & Temporibus quibus Solutiones praedictae fieri debeant, Conveniendi, Tractandi, Appunctuandi, & Concludendi,
Caeteraque omnia & singula, Solutiones hujusmodi & earum Modos quovis modo concernentia, Faciendi, Excercendi, & fieri Consentiendi, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis quibuscumque;
Promittentes, in Verbo Regio, nos, perpetuis futuris temporibus, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros & fideliter impleturos totum & quicquid per dictum Commissarium nostrum Actum, Gestum, aut Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.
Letters of safe conduct for the servants of the duke of Orleans and of William Jardyn, one of Scotch hostage. Various dates.
O. x. 622. H. v. p. i. 22.
Literas de Salvo Conductu habent subscripti de datis subscriptis,
An. 13. H. 6. Ibid. m. 9. m. 2. m. 11. Scot. 13. H. 6. m. 7.
Servientes
Ducis Aurelianensis,
Servientes
Willielmi Jardyn Armigeri, unius Obsidum Regis Scotorum.
8 Febr.
28 Junii.
4 Novemb.
21 Octobris.
29 Januarii.
Sept. 24. The consuls of Hamburg request the K. to restore two ships laden with Hamburg beer taken by Michael Schotte and Molchun Poerter, of Calais.
O. x. 623. H. v. p. i. 22.
Consules Hamburgenses ad Regem.
An. 14. H. 6. Penes Cler. Pell.
Humilimâ recommendatione praemissâ, Serenissime Princeps & gratiosissime Domine, ex sincera devotione, quam erga Celsitudinem vestram gloriosam & Regnum vestrum cordialiter gerimus, audaciam assumentes, Vestrae Magnificentiae cupimus fore notum Nos, querulis quorumdam Coopidanorum nostrorum Insinuationibus, percepisse quòd Nonnulli, vestrae Magnificentiae Subditi & Ministri (videlicet) Michael Schotte, & Molchun Poerter de Kalois, Rectores seu Capitanei cujusdam Magnae Navis ad bellandum specialiter praeparatae, cum eorum in hac parte Complicibus, de Anno praesenti, circa Festum Sancti Jacobi Apostoli, Duas Naves, Cervisia Hamburgensi oneratas, ad certos nostros Coopidanos specatantes, in Mari hostiliter invaserunt, & detinuerunt, ac secum ad placitum eorum deduxerunt, in praedictorum Coopidanorum nostrorum non modicum praejudicium & gravamen, prout Specificatio Navium & Dampnorum hujusmodi in Litera quadam Patenti, Ostensori Praesentium praesentata, pleniùs continetur:
Quapropter, Illustrissime Princeps, Nos, coram vestrae Celsitudinis Clementiâ benignissimâ provoluti, humiliter Supplicamus & devotè quatinus,
Ostensorem Praesentium, Procuratorem ad expediendum supradicta coram vobis constitutum, in omnium & singulorum Praemissorum Prosecutione dignemini gratiosè habere recommendatum,
Dictos, vestrae Magnificentiae Ministros & Subditos, vestris severis Amonitionibus & Mandatis Mediantibus, exhortari & tales habere placeat, ut Procurator praefatus, Nomine suorum Constituentium, omnium & singulorum Bonorum & Navium, ut praefertur, ad Coopidanos nostros spectantium, Restitutionem debitam, aut aliàs condignam Satisfactionem, consequi valeat & optinere,
Pro quo Nos, Coopidanósque nostros universos, ad omnia Vestrae Celsitudinis Mandata ac Beneplacita offerimus jugiter paratos & indefessos.
Vestram Regiam Magnificentiam conservare dignetur Altissimus sanam, salvam, & incolumem ad tempora longiora.
Script. xxiv die Septembris, nostro sub Sigillo.
Vestrae magnificentiae Humiles & sinceri,
Consules Hamburgenses.
Dors.
Illustrissimo Principi, & Excellentissimo Domino, Domino Henrico, Regi Angliae Dignissimo &c. Domino & Promotori nostro gratioso, humiliter.
Oct. 1. Richard Wodevile is appointed lieutenant of Calais, the duke of Bedford, the captain, being deceased. Westm.
O. x. 623. H. v. p. i. 23.
De Capitaneo Calesiae constituto.
An. 14. H. 6. Franc. 14. H. 6. m. 21.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes qualiter Villa nostra Calesii, per Mortem, carissimi Avunculi nostri, Johannis Ducis Bedfordiae, nuper Capitanei nostri ejusdem Villae, de Capitaneo sit jam destituta,
Volentes igitur, pro Securitate & salva Custodia Villae praedictae, ac Partium Vicinarum, contra Insultus Inimicorum nostrorum (si qui illas Invadere seu Ingredi praesumpserint) salubriter providere ut tenemur,
Dilectum nobis Ricardum Wodevile Armigerum (de cujus Fidelitate & Circumspectione providâ plenam fiduciam optinemus) de avisamento & assensu Concilii nostri, Ordinavimus & Constituimus Locumtenentem nostrum Villae praedictae, ad Ipsam & Partes praedictas, melioribus viis & modis, quibus pro Salvatione, Tuitione, & Defensione earumdem meliùs expedire viderit, quousque aliter de avisamento dicti Concilii nostri Ordinaverimus pro eisdem, Custodiendum, Defendendum, & Gubernandum;
Dantes universis & singulis Ministris, Soldariis, Fidelibus, & Subditis nostris, Villae & Partium praedictarum, sub Forisfactura omnium quae Nobis forisfacere poterunt, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd eidem Ricardo tanquam Locumtenenti nostro Villae praedictae, Intendentes sint & Respondentes, Consulentes & Auxiliantes, quotiens & quando necesse fuerit, ac praedictus Ricardus Ipsos, aut eorum aliquem, ad hoc, ex parte nostra, duxerit requirendos.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, Primo die Octobris, Anno Regni nostri Quartodecimo.
Per Concilium.
Oct. 26. Safe conduct for John de Vendosme and Blanchet d'Estouteville, pledges of the vidasme de Chartres. Westm.
O. x. 624. H. v. p. i. 23.
Pro Johanne de Vendosme, Vidasme de Chartres.
An. 14. H. 6. Ibid. m. 22.
Rex, per Literas suas Patentes, per Tres Menses proximò futuros duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem de Vendosme Militem, & Blanchet d'Estouteville Armigerum,
Obsides & plegios Domino praedicto pro Johanne de Vendosme Milite, Vidasme de Chartres se dicente,
In Regno Regis Angliae ad praesens existentes, ab eodem Regno Regis recedendo, & in Regnum Regis Franciae, cum Tribus vel Duobus Servientibus in Comitiva sua, equestrè vel pedestrè, ac cum Bonis & Hernesiis suis licitis quibuscumque, absque perturbatione seu impedimento quocumque, salvò & securè transeundo;
Proviso semper quòd Personae praedictae benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum, absque aliquo, quod in Praejudicium seu Dampnum Regis seu dicti Populi Regis cedere possit, faciendo vel attemptando,
Et quòd Ipsi quicquam contra Tractatum Pacis finalis, inter Regna Franciae & Angliae factae & conclusae, non Dicant, Procurent, Scribant, vel Attemptent,
Nec Ipsi, nec aliquis eorum, in aliquo Loco de Obedientia Regis, nisi per unam Noctem tantummodo, si non fuerit causâ gravis Infirmitatis, vel aliâ Causâ probabili, commorentur,
Quódque nullum Civitatum, Castrorum, Villarum firmatarum, nec Fortalitiorum, absque hoc quod praesentes Literas de salvo Conductu Majoribus, Custodibus, Constabulariis, seu Gubernatoribus eorumdem primitùs demonstrent, ingrediantur.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvj die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 1. Humfrey duke of Gloucester is appointed the K.'s lieutenant in Calais and the marches, and in Picardy, Flanders, and Artois. Westm.
O. x. 624. H. v. p. i. 23.
Pro Humfrido Duce Gloucestriae.
An. 14. H. 6. Ibid. m. 20.
Rex, Carissimo Avunculo suo, Humfrido Duci Gloucestriae, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria vestris pleniùs confidentes,
De avisamento & assensu magni Concilii nostri, Constituimus vos Locumtenentem nostrum in Villa & Castro nostris Calesii, ac Marchiis Calesii, & in Partibus Picardiae, Flandriae, & Artoisiae,
Ad omnes & singulos Ligeos nostros, venientes ibidem, & in Villa & Marchiis praedictis morantes, transeuntes, & exinde redeuntes, Supervidendum & Gubernandum, prout vobis melius videbitur faciendum,
Et ad quoscumque Defectus in Villa, Castro, Marchiis, & Partibus praedictis Emendandum & Corrigendum, & Delinquentes in hac parte, juxta eorum Demerita, secundùm Legem & Consuetudinem Partium earumdem, Castigandum & Puniendum;
Et ideò Vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in forma praedicta;
Damus autem universis & singulis Capitaneis, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Soldariis, Officiariis, Ministris, & aliis Fidelibus & Subditis nostris, ac omnibus aliis quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis, in Praemissis faciendis & exequendis, Intendentes sint, Consulentes, Auxiliantes, & Obedientes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Primo die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Nov. 12. Inspeximus of the bull of pope Eugenius IV. of July 17. Westm.
O. x. 625. H. v. p. i. 23.
Bullae, qua significatur Burgundum Juramenta, de Pace separata non facienda, inconsulto Papa violasse, Exemplificatio.
An. 14. H. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd INSPEXIMUS quandam Bullam, Sanctissimi in Christo Patris, Eugenii Papae Quarti, Sigillo suo Plumbeo Sigillatam, factam, Nobis missam in haec verba,
Eugenius Episcopus, Servus Servorum Dei, carissimo in Christo Filio, Henrico Regi Angliae Illustri, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Reddidit nobis Litteras tuas, Dilectus Filius, Adam Moleyns, Nuncius & Orator tuus,
Quae commissa sibi per Celsitudinem tuam prudenter exponentem (assistentibus sibi, Fidelibus tuis, Venerabili Patre, & Dilecto Filio Episcopo Ambianensi, & Andreâ Holeys, Referendario & Cubiculario nostris) libenter audivimus, illique ad singula benignè respondimus.
Caeterùm quia a Nobis certiorari desiderâsti super Absolutionibus a Juramentis, per aliquos ex Principibus & Nobilibus Regni Franciae, clarae memoriae, Progenitori tuo & Tibi praestitis &c. prout supra, de Dat. 17 Julii, A. 13. Florent.
ET HOC Omnibus, quorum interest, innotescimus per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xij die Novembris.
Nov. 25. Edward K. of Portugal promises to observe his father's treaties with England. Santarem.
O. x. 625. H. v. p. i. 23.
Innovatio Tractatuum Portugaliae.
An. 14. H. 6. Ex Autogr. Franc. 14. H. 6. m. 15.
Edwardus, Dei gratiâ, Regnorum Portugaliae & Algarbii Rex, Ceptaeque Dominus, Universis & Singulis, has praesentes Literas inspecturis, Salutem & sincerae dilectionis affectum.
Omnes, qui honestam & tranquillam Vitam ducere cupiunt, Paci, quâ nichil melius Deus optimus Generi Humano dare potuit, studere oportet, ipsa certe facit ut, in quieta Vita, aeternam Beatitudinem consequantur;
Nos autem, hujusmodi Sententiam secuti, quantum nobis possibile erit, Duce Altissimo Deo, omni diligentiâ ipsam conservare conabimur, prout Majores nostri cum Christi Fidem Colentibus facere soliti sunt.
Considerantes igitur inter, Serenissimum & Clarissimum, bonae memoriae, Regem Dominum Jo. Dominum & Patrem meum, & Serenissimos, felicis recordationis, Ricardum & Henricum, quondam Reges Angliae & Franciae, summâ quadam Religione, veram Pacem, Amicitiam, Concordiam, & Confoederationem, per longam temporum continuationem, fuisse servatam & custoditam, animadvertimus honestissimum utillimúmque fore, sanctissimâ quadam perpetuatione, inviolatam Conservare, Manutenere, & Augmentare in melius semper velle.
Eáque de re, videntes & examinantes Tractatus, inter praemissos Reges sic concordatos & firmatos, omniáque & singula in eis contenta,
Priùs tamen, de Concilio Ducum, Fratrum nostrorum, Comitum, Praelatorum, necnon aliorum de nostro Concilio Procerum, diligenter prospecta & examinata,
Ne fortè, ob temporis diuturnitatem, praelibatorum Regum, sic Tractantium, aliqui oriantur Rumores, nevè aliqua causaretur Oblivio quae ex hoc nasci posse videretur,
Nostra Voluntas & Intentio est dictam Pacem, Concordiam, Amicitiam, & Confoederationem, in totum & qualibet ejus parte, Servare, Custodire, & Manutenere, quantum, propitio Deo, Nobis fuerit, per has praesentes Literas, de Concilio praedictorum, Laudamus, Aprobamus, Confirmamus, & Ratos habemus dictos Tractatus, Amicitiam, Concordiam, Pacem, & Confoderationem, in Totum & eorum qualibet Parte, cum omnibus & singulis Clausulis, Conditionibus, & quibuscumque aliis Incidentibus, & Emergentibus, in dictis Tractatibus appositis & Illos quovis modo concernentibus,
In quorum Corroborationem Promittimus & Juramus, ad Sancta Dei Evangelia, corporaliter tactis Scripturis, pro Nobis, Successoribusque nostris, ut, perpetuò & omni tempore, illos semper, in totum & qualibet eorum parte, fideliter Servabimus, manutenebimus, & inviolabiliter Adimplebimus, & nullo tempore, per Nos, vel per alios, illos, in aliqua eorum parte, Violabimus, Rumpemus, vel Infringemus,
Set toto nostro Posse sedulam semper Operam dabimus quatenus, cessante omni Dolo & quacumque alia machinatione, per quam fraus fait dictis Tractatibus, praefata Pax, Amicitia, & Concordia Manuteneatur, Conservetur, & Adimpleatur secundum sui totalem formam.
Caeterùm operam dabimus, quantum de Jure ex forma dictorum Tractatuum obligemur, ut semper Stabiles, Firmi, & omni tempore Inviolati permaneant, sub quacunque Poenâ, Conventionali & Juratoriâ, in dictis Tractatibus, inter dictos Reges quondam Concordatis, Firmatis, & Juratis, comprehensâ,
Quâ quidem Poenâ commissâ, solutâ vel non solutâ, Volumus nichilominus, & sic Promittimus & Juramus, eo modo quo supra, quòd dicti Tractatus, Pax, Amicitia, Concordia, & Confoederatio, necnon omnia & singula in eis contenta, semper & omni tempore, sint Firma, Rata, Stabilia, & perpetuò duratura.
In cujus rei Testimonium has praesentes Literas Patentes, Praesente Publico Notario, in Regnis nostris, nostrâ Regiâ Auctoritate, Testibusque infra nominatis, fieri jussimus, Nostro proprio Nomine Firmatas, & Sigillo Plumbeo munitas.
Dat. in Oppido Sanctaren. xxv Die Mensis Novembris Anno a Nativitate Domini Millesimo, Quadringentesimo, tricesimo quinto.
El Roy.
Et Ego Vincentius, Publicus generalis Notarius, Regiâ Auctoritate, in praefato Regno Portugaliae, & qualibet ejus Parte, de Mandato praefati Serenissimi Regis, ad haec omnia & singula, in praesenti Carta contenta, vocatus Patris sui, quae, tanquam Publica Persona, praesentialiter vidi firmari, approbari, & jurari,
Praesentibus,
Reverendo in Christo Patre, A. Episcopo Portugalensi,
Et Nobili Viro Nuno Martini de Silveira,
Dicti Regis Consiliariis,
Et Egregiis Legum Doctoribus,
Roderico Fernandi,
Et Valasco Fernandi,
Ejusdem Expeditoribus.
In quorum Testimonium in praesenti Carta me subscripsi, & inde Signum meum consuetum publicum apposui, quod tale est.
Dec. 15. Power for sir Robert Clifton and Stephen Wilton to treat for an alliance with and to receive the homage of Theodoric abp. of Cologne, the duke of Gueldres, the bp. of Liege, and the count of Meures. Westm.
O. x. 626. H. v. p. i. 24.
De Tractando cum Archiepiscopo Coloniensi.
An. 14. H. 6. Franc. 14. H. 6. m. 18.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Prudentia, Circumspectione, & Industria, dilectorum & fidelium nostrorum, Roberti Clifton Militis, ac Magistri Stephani Wilton Legum Doctoris, & eorum utriusque, plenariè Confidentes,
Ad Conveniendum, Tractandum, & Concludendum cum, Reverendissimo in Christo Patre, ac Illustri Principe, Theodorico, Dei gratiâ, Coloniensis Ecclesiae Archiepiscopo, ac Westfaliae &c. Duce, Sacri Romani Imperii per Italiam Archicancellario, ejusve Ambassiatoribus, Procuratoribus, sive Nunciis,
Sufficientem ab eodem Reverendissimo Patre, in hac parte, Potestatem & Auctoritatem habentibus,
De & super quibuscumque Ligis, Amicitiis, mutuis Subventionibus, & Auxiliis,
Inter Nos, Ligeos, Subditos, & Vassallos nostros, Regna, Terras, & Dominia nostra quaecumque, ex una parte, & dictum Reverendissimum Patrem Coloniensis Ecclesiae Archiepiscopum, Subditos & Vassallos suos, Ducatus, Terras, & Dominia sua quaecumque, ex altera, ad Vitam nostram & Archiepiscopi praedicti, ineundis & praestandis,
Et specialiter ad Tractandum, Paciscendum, & finaliter Concordandum cum Eodem, ac suis Commissariis, Procuratoribus, sive Nunciis, de & super Homagio ac Fidelitatis in ea parte Sacramento, per praefatum Dominum Archiepiscopum, Alium, vel Alios, ipsius Nomine ad hoc sufficienter & legitimè Deputatum sive Deputatos, Nobis faciendo & praestando,
Ipsáque Homagium & Fidelitatis in ea parte Sacramentum, per dictum Dominum Archiepiscopum, seu Alium vel Alios, ipsius Nomine, ut praemittitur, nobis facienda & praestanda, Vice & Nomine nostro Admittendum, Recipiendum, & Acceptandum, cum omnibus Capitulis & Clausulis ad hujusmodi Sacramentum fidelitatis debitis ac exhiberi solitis & consuetis,
Ac, pro Homagio & Fidelitate hujusmodi nobis fiendis & praestandis, certam Provisionem sive Pensionem Annuam Pecuniariam, quae Nobis aut Procuratoribus, Nogotiorum Gestoribus, Nunciis, Commissariis, & Deputatis nostris subscriptis, rationabilis & congrua videbitur, dicto Domino Archiepiscopo in Feudum, & in loco Feudi pro Nobis & Nomine nostro, Constituendum & Concedendum, certis Loco & Terminis, per Nos aut ipsos Procuratores, Negotiorum Gestores, Nuncios, Commissarios, & Deputatos nostros hujusmodi Limitandis, durante Vitâ nostrâ & Archiepiscopi praedicti, Solvendam,
Necnon super quibuscumque Articulis, quantumque specialibus, qui Ligas, Amicitias, mutuas Subventiones, & Auxilia, Homagii & Fidelitatis Sacramentum, & Provisionem sive Pensionem supradicta, concernere poterunt quovismodo, cum eorum Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis, ac quae sic Tractata, Conventa, & Concordata fuerint, cum omni Securitate debita, requisita, & honesta in hoc casu, Nomine nostro Firmandum,
Consimilémque Securitatem a dicto Archiepiscopo, vel Ambassiatoribus, Procuratoribus, sive Nunciis, seu Deputato, sive Deputatis, dicti Domini Archiepiscopi supradictis, pro Nobis & Nomine nostro, Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Et generaliter omnia & singula Faciendum, Gerendum, & Excercendum quae in Praemissis, vel circa ea, seu aliquo Praemissorum, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae qualitas & natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae Nosmet ipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia forent quae Mandatum exigerent quantumlibet speciale, ipsos, Robertum Clifton, ac Magistrum Stephanum Wilton, nostros legitimos & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos & Nuncios speciales Fecimus, Creavimus, & Constituimus, Facimus, Creamus, & Constituimus, per Praesentes,
Promittentes, bonâ fide, & in verbo Regio, ac sub Ypotheca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum, Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In quorum omnium & singulorum Testimonium atque Fidem has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri appensione fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii, decimo quinto die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilis Commissio fit praefatis Ambassiatoribus Regis, in forma supradicta, ad Tractandum cum, Illustri Principe
, Duce Gelriae & Juliacensi.
Consimilis Commissio fit eisdem Ambassiatoribus, ad Tractandum cum Reverendo Patre Episcopo Leodiensi.
Consimilis Commissio fit praefatis Ambassiatoribus, ad Tractandum cum Nobili & Illustri Viro Comite de Meures.
Dec. 17. Power for Richard Wodevyle, lieutenant of Calais, John Stokes, Richard Bokelond, Richard Sellyng, and Thomas Borowe to treat with the Master of Prussia and of the Hanse for redress of injuries. Westm.
O. x. 627. H. iv. p. i. 24.
De Tractando cum Magistro Ordinis Theutonicorum.
An. 14. H. 6. Franc. 14. H. 6. m. 18.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm aliàs, ad Honorem Dei, nostri sacri Progenitores & Praedecessores, Reges Regni Angliae quasdam Inierint, Fecerint, Appunctuaverint, & Concluserint pro Se & Successoribus suis, Alligantias & Confoederationes, sub certis modo & formâ, cum, Magnificis & Nobilibus Viris, Magistro generali Ordinis beatae Mariae Theutonicorum, ac Inco- lis Civitatum & Villarum communium ac Patriae Hanzae Teuthonicae, prout ex earum Tenoribus clariùs liquere poterit in eventum,
Nos,
Ipsa Alligantiarum Foedera, quatenus de eis constare valeat, quantum in Nobis est, inviolata & illibata Observari, ac quicquid in contrarium earumdem Actum fuerit aut sit ultrò citróque, debita cum celeritate Reformari cupientes,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, Fidelium ac Dilectorum nostrorum, Ricardi Wodevyle Armigeri Locum nostrum tenentis Calesii, Magistri Johannis Stokes Legum Doctoris, Ricardi Bokelond Armigeri, Ricardi Sellyng Armigeri, & Thomae Borowe Mercatoris Lenne, pleniùs confidentes,
Ipsos nostros legitimos, veros, & indubitatos Deputavimus Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eis omnibus & Duobus eorum, Potestatem, & Mandatum, tàm generale, quàm speciale, Nomine nostro, cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, sive Nunciis, praefatorum Magnifici ac Nobilium Virorum, Magistri & Incolarum Pruciae & Hanzae Theutonicae, sufficientem in hac parte Potestatem exhibentibus, in Opido Brugensi in Flandria, vel in Villa nostra Calesii, aut quocumque alio Loco ad hoc apto & congruo, Conveniendi,
Necnon Ambassiatorum, Commissariorum, Procuratorum, seu Nunciorum eorumdem Petitiones, Voluntates, & Desideria, de & super omnibus & singulis, praedictarum Alligantiarum debitam & fidelem Observantiam concernentibus, Audiendi,
Tractandi insuper & Communicandi cum eisdem de & super omnibus & singulis, Dampna, Injurias, Depraedationes, Interfectiones Mercatorum & Subditorum, alicujus Partium praedictarum, ac Reparationem Attemptatorum contra praefatas Alligantias ac Confoederationes, qualitercumque concernentibus,
Et Attemptatorum hujusmodi Correctione, Punitionem, Reparationem, & Reformationem Faciendi, & eas fieri Petendi, Requirendi, & cum effectu Optinendi,
Ac utriusque Partium hujusmodi Querelas, ultro citróque propositas & proponendas, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis Audiendi, Examinandi, & fine debito Terminandi, & super eisdem Componendi etiam summariè, simpliciter, & de plano, sine strepitu & figura Judicii, legalibus Terminis, si eis expedire videbitur, servatis, aut alias, de Consensu Partium, recissis aut abbreviatis, inspectâ solâ Facti veritate,
Caeteráque omnia & singula Faciendi & Excercendi, quae in Praemissis vel ipsorum aliquo necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna,
Promittentes, in Verbo Regio, Nos, perpetuis futuris Temporibus, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile Habituros & fideliter Impleturos totum & quicquid per dictos Commissarios nostros, aut Duos eorumdem, Actum, Gestum, aut Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo die Decembris.
Per Concilium.
Dec. 18. Safe conduct for George earl of Dunbar and Patrick his son and heir. Westm.
O. x. 628. H. v. p. i. 24.
Pro Comite de Dunbar, & Patricio Filio & Haerede ejusdem Comitis.
An. 14. H. 6. Scot. 14. H. 6. m. 3.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum, post Vicesimum quintum diem Januarii proximò futurum duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Georgium Comitem de Dunbarre, cum Viginti & Quatuor Hominibus, Servientibus suis, Scotis in Comitiva sua, ac cum Equis, ac aliis Bonis, & Rebus suis licitis quibuscumque, jam in Regno Regis Angliae existentem, ibidem Diebus & Noctibus morando,
Et exinde versus Partes suas proprias, cum Hominibus, Equis, Bonis, & Rebus suis praedictis, absque Perturbatione seu Impedimento quocumque, redeundo;
Proviso semper quòd praedictus Comes, & Servientes sui praedicti, Se erga Regem & Populum suum benè & honestè habeant & gerant,
Et quòd ipsi quicquam, quod in Regis aut Populi sui praedicti praejudicium sive dampnum cedere valeat, non attemptent, nec faciant quomodolibet attemptari,
Quódque Ipsi nullum Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum Regis firmatarum, absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu Capitaneis, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, seu Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Decembris.
Rex &c. ut supra usque ibi, speciales, & tunc sic, Patricium de Dunbarre, Filium & Haeredem Georgii Comitis de Dunbarre, cum Viginti Personis, Servientibus suis, Scotis in Comitiva sua, ac cum Equis & aliis Bonis, &c. ut supra usque ibi, redeundo, & tunc sic;
Proviso semper quòd praedictus Patricius, & Servientes sui praedicti, se erga Regem & Populum suum benè & honestè &c. ut supra.
Teste ut supra.
Dec. 21. Robert Clifton is appointed mayor of Bayonne. Westm.
O. x. 629. H. v. p. i. 25.
De Officio Majoris Baionae concesso.
An. 14. H. 6. Vasc. 14. H. 6. m. 2.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus, dilecto & fideli Militi nostro, Roberto Clifton Officium Majoris Civitatis nostrae Baionae,
Habendum & Occupandum idem Officium, quamdiu nobis placuerit, cum talibus Vadiis & Feodis per Annum, sicut Thomas Burton Miles Defunctus in vita sua pro eodem Officio percepit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Decembris,
Per Breve de Privato Sigillo.
Et Mandatum est Scabinis, Juratis, ac toti Communitati Civitatis praedictae, quòd
eidem Roberto, tanquam Majori Civitatis Regis praedictae, in omnibus, quae ad Officium illud pertinent, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Dec. 23. Licence to Paul Barbo, nephew of the pope, to hold benefices in England to the value of 1,200 ducats. Westm.
O. x. 629. H. v. p. i. 25.
Pro Papae Nepote.
An. 14. H. 6. Pat. 14. H. 6. p. 1. m. 16.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto nobis, Paulo Barbo Italico, Nepoti Sanctissimi Domini nostri Papae, quòd Ipse, infra Regnum nostrum Angliae, possit optinere quodcumque Beneficium Ecclesiasticum, sive quaecumque Beneficia Ecclesiastica, ad Collationem sive Praesentationem nostram, seu cujuscumque alterius Patroni, sive Patronorum, dicta Beneficium seu Beneficia eidem Paulo Conferre, vel ad illud seu illa eum Praesentare volentium, usque ad Valorem Mille & Ducentorum Ducatorum Auri per Annum, vel infra, se extendens seu extendentia; aliquibus Statutis sive Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiij die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.