Rymer's Foedera with Syllabus
January-June 1436

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

629-647

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1436', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 629-647. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115328 Date accessed: 16 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–June 1436

Syllabus EntryFoedera Text
1436. Feb. 5. Commission to Thomas bp. of Durham, Marmaduke bp. of Carlisle, sir Robert Umfreville, and five others, to treat for a truce with Scotland. Westm.
O. x. 629. H. v. p. i. 25.
De Tractando super Treugis Scotiae.
An. 14. H. 6. Scot. 14. H. 6. m. 3.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Deputavimus & Constituimus, Venerabiles in Christo Patres, Thomam Episcopum Dunolmensem, & Marmaducum Karliolensem, Episcopos, ac, dilectos & fideles nostros, Robertum Umfreville, Johannem Bartram, & Cristoferum Colwen, Milites, Magistros, Ricardum Leyot, & Willielmum Felter, Legum Doctores, & Thomam Uldale in Legibus Bacallarium, Commissarios, & Nuncios, ac Deputatos nostros speciales,
Dantes & Concedentes eisdem Commissariis, Nunciis, & Deputatis nostris, ipsisque Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, & Tribus eorumdem (quorum dictum, Reverendum Patrem, Carliolensem Episcopum, Ricardum Leyot, Willielmum Felter, vel Thomam Uldale, unum esse volumus) Potestatem, & Mandatum, tàm speciale, quàm generale, Nomine nostro, Tractandi, & Communicandi, cum, carissimo Consanguineo nostro, Jacobo Rege Scotorum, ejusve Commissariis, Nunciis, & Deputatis,
De & super certis Treugis, inter Nos & ipsum Consanguineum nostrum aliàs initis & concordatis, & adhuc pendentibus, ad Terminum aliquem, juxta dictorum Commissariorum, Nunciorum, & Deputatorum nostrorum discretionem, ac prout eis utile & expediens fore videbitur, Prorogandi,
Seu alias Treugas Novas, ipsis Treugis Prioribus, similes, vel dissimiles, inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum, pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, & Subditis nostris, & utriusque nostrûm, sub modis, forma, & conditionibus, & ad tempus de quibus inter dictum Consanguineum nostrum, ejusve Commissarios, Nuncios, sive Deputatos, ac praefatos Commissarios, Nuncios, & Deputatos nostros, conveniri & concordari poterit, Ineundi, Appunctuandi, Concordandi, & Concludendi,
Ac ad Reparationem quorumcumque Attemptatorum, ex parte praefati Consanguinei nostri, ac per Homines & Subditos suos, aut alios quoscumque sibi Benivolos, contra Vim, Formam, & Effectum Treugarum praedictarum, ante haec tempora initarum, Perpetrarum seu Factarum, ac ipsorum, qui sic attemptârunt, Punitionem Petendi, Requirendi, & Optinendi, & ea sic fieri faciendi & Exequendi,
Consimilemque Reparationem & Punitionem, ex parte nostra, ac pro Hominibus & Subditis nostris, ac aliis nostris Benivolis, siquae, in ea parte, per eos, seu eorum aliquem, contra Vim, Formam, & Effectum dictarum Treugarum perpetrata fuerint, Offerendi, Faciendi, & ea sic fieri Faciendi & Exequendi, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis quibuscumque,
Caeteraque omnia alia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale,
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per dictos Commissarios, Nuncios, & Deputatos nostros, ipsorúmve Septem, Sex, Quinque, Quatuor, vel Tres eorumdem (quorum, dictum Reverendum Patrem, Carliolensem Episcopum, Ricardum Leyot, Willielmum Felter, vel Thomam Uldale, unum esse volumus) Actum, Factum, seu Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 6. Grant to Jaquette de Luxembourgh, widow of John duke of Bedford, of the lands, &c. forming her dower. Westm.
O. x. 630. H. v. p. i. 25.
Pro Jaquetta de Luxembourgh, Ducissa Bedfordiae.
An. 14. H. 6. Pat. 14. H. 6. p. 1. m. 2.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de gratia nostra speciali, ac de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus, carissimae & praedilectae Consanguineae nostrae, Jaquettae de Luxembourgh Ducissae Bedfordiae,
Quae fuit Uxor Johannis Ducis Bedfordiae, Avunculi nostri Defuncti, qui de Nobis tenuit in Capite,
Quòd ipsa de omnibus Castris, Dominiis, Villis, Maneriis, Terris, Tenementis, Feodis, Advocationibus Ecclesiarum, Annutatibus, Franchesiis, Libertatibus, vel aliis Possessionibus, & Haereditamentis quibuscumque, cum suis Pertinentiis,
De quibus praefatus nuper Dux fuit Seisitus in Dominico suo, ut de Feodo Simplici, vel de Feodo Talliato, tàm in Regno nostro Angliae, quàm in Insulis de Jereseye & Gerneseye, & in Villa Galesii, in manibus nostris seisitis vel seisiendis, vigore & virtute aliquorum Brevium nostrorum, de Diem clausit Extremum, vel alterius Mandati nostri, Captis vel Capiendis, & in Cancellariam nostram Retornatis vel Retornandis,
Unde dicta Jaquetta Dotabilis existit, possit, particulariter, & specialiter, vel aliter, secundùm Cursum Cancellariae nostrae, Prosequi & habere Liberationem Dotis suae, seu Dotum suarum, quae ad ipsum pertinet, seu pertinent, seu pertinere debet, seu debent, vel deveniunt, per Mortem praedicti nuper Ducis,
Habendae, cum omnibus Exitibus & Proficuis, provenientibus de omnibus Possessionibus, quae ad illam debent assignari in Dotem vel Dotes, a Festo Purificationis beatae Mariae proximò praeterito, & extunc in futurum,
Proviso semper quòd Literae nostrae, de Dedimus Potestatem, sub Magno Sigillo nostro fiant & dirigantur, Carissimis & Fidelibus Consanguineis nostris, Episcopo Tirovensi Cancellario nostro Franciae, & Domino de Talbot, ad Recipiendum Fidelitatem ipsius Jaquettae, quòd ipsa alicui Personae, absque Licentia nostra, per Literas nostras Patentes, sub Magno Sigillo nostro Angliae, non Maritabit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta auctoritate Parliamenti.
Feb. 18. The K. confirms previous treaties with Portugal. Westm.
O. x. 631. H. v. p. i. 25.
De Confirmatione Tractatuum Portugaliae.
An. 14. H. 6. Franc. 14. H. 6. m. 15.
Rex, universis & singulis, has praesentes Literas inspecturis, Salutem & sinceram in Domino caritatem.
Literas, Serenissimi Principis, Edwardi Dei gratiâ, Regnorum Portugaliae & Alguarbii Regis, ac Ceptae Domini, Fratris nostri praecarissimi, apud Nos remanentes, Plumbo Sigillatas, VIDIMUS in haec verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Regnorum Portugaliae & Alguarbii Rex, Ceptaeque Dominus, universis & singulis, has praesentes Literas inspecturis, Salutem & sincerae dilectionis affectum.
Omnes, qui honestam & tranquillam Vitam ducere cupiunt, Paci, quâ nihil melius Deus optimus generi humano dare potuit, studere oportet, Ipsa certè facit ut, in Quieta Vita, aeternam beatitudinem consequantur;
Nos autem, hujusmodi Sententiam secuti, quantum nobis possibile erit, Duce Altissimo Deo, omni diligentia ipsam conservare conabimur, prout majores nostri cum Christi fidem colentibus facere soliti sunt.
Considerantes igitur inter serenissimum & clarissimum, bonae memoriae, Regem, Dominum Jo. Dominum & Patrem meum, & serenissimos, felicis recordationis, Ricardum & Henricum, quondam Reges Angliae & Franciae, summa quadam religione, veram Pacem, Amicitiam, Concordiam, & Confoederationem, &c. prout supra de Dat. 25 Nov. tunc sic,
Nos itaque Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae, &c. autedictus, praelibati Serenissimi Principis, Fratris nostri praecarissimi, Caritatis zelo, & dictarum Pacis, Dilectonis, & Concordiae ac Amicitiarum muturum tàm fervido zelatori, Fraterno congratulantes Affectu, cupientésque ut Tractatus, Pax, Concordia, Amicitiae, & Confoederationes Ipsi, in totum & qualibet sui parte, inviolabiliter serventur, custodiantur, & manuteneantur, de avisamento & assensu Concilii nostri, approbamus, laudamus, confirmamus, & Ratos habemus eosdem in totum & in parte qualibet eorumdem,
Promittimusque & Juramus, ad sancta Dei Evangelia, corporaliter tactis Scripturis, pro Nobis, Successoribusque nostris, quantum in nobis est, quòd eos, ac omnia & singula contenta in eisdem, fideliter servabimus, manutenebimus, custodiemus, & inviolabiliter adimplebimus,
Et, nullo unquam tempore, per Nos, vel per alios, illos, in aliqua eorum parte, Violabimus, Rumpemus, vel Infringemus,
Set toto nostro Posse curabimus quòd, omni Dolo, Machinatione, Fraude, maloque Ingenio, cessantibus, Firmi & omni tempore Inviolati serventur, & secundùm omnem vim, formam, & effectum eorumdem fideliter impleantur, sub quacumque Poenâ, conventionali & Juratoria, in dictis Tractatibus, sic inter dictos Reges, quondam Concordatis, Firmatis, & Juratis, comprehensâ,
Quâ quidem Poenâ commissâ, solutâ vel non solutâ, volumus nichilominus, & sic Promittimus & Juramus, eo modo quo supra, quòd dicti Tractatus, Pax, Concordia, Amicitiae, & Confoederationes, ac omnia & singula in eis contenta, semper & omni tempore sint Firma, Rata, Stabilia, & perpetuò duratura.
In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium, has Literas nostras Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii, decimo octavo die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 20. Delivery of jewels to the value of 8,000 marks to Henry cardinal of England as security for a loan. Westm.
O. x. 632. H. v. p. i. 26.
Pro Cardinali Angliae.
An. 14. H. 6. Pat. 14. H. 6. p. 2. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes qualiter Octo Milia Marcarum,
De Summa Viginti Milium Librarum Residua, quae, Reverendissimus in Christo Pater, Magnus Avunculus noster, Henricus Cardinalis Angliae, nobis, in magna Necessitate nostra, pro nostra Armata Transmittendâ in Regnum nostrum Franciae nuper mutuavit,
Ei adhuc debentur,
Nos,
Pro Securitate Resolutionis dictae Summae Octo Milium Marcarum, per avisamentum & assensum Concilii nostri,
Ordinavimus quòd deliberentur eidem Cardinali Jocalia ad Valorem ejusdem Summae Octo Milium Marcarum, prout inter ipsum & Thesaurarium nostrum Angliae poterit concordari,
Cum Potestate Vendendi dicta Jocalia, sic Invadianda, pro Defectu Solutionis Medietatis dictae Summae Octo Milium Marcarum ad Quindenam Sancti Martini proximò futuram, & alterius Medietatis ejusdem Summae Octo Milium Marcarum ad Festum Pentecostes tunc proximò sequens.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
[Feb. 20.] Licence to the cardinal of England to prosecute the sureties for his loan of 10,000 marks if it is unpaid.
O. x. 632. H. v. p. i. 26.
Pro Cardinali praedicto.
An. 14. H. 6. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Venerabilis in Christo Pater, Carissimus Consanguineus noster, Cardinalis Angliae, Summam Decem Milium Marcarum, applicandam circa salvam Gardiam & Conservationem Regni nostri Franciae, Nobis, in instanti necessitate nostra, more suo solito, gratanter Mutuaverit,
Pro cujus quidem Summae Resolutionis Securitate certi Domini de Concilio nostro, & alii, dicto Cardinali, per Literas suas Obligatorias, Sigillis suis sigillatas, Obligantur,
Idémque Cardinalis dictos Dominos Obligatos, coram quibuscumque Judicibus, extra idem Regnum, juxta formam dictarum Literarum Obligatoriarum, in casu non Solutionis Summae praedictae ad Diem in dictis Literis Obligatoriis contentum, obstantibus Statutis, Auctoritate Parliamenti, in dicto Regno nostro Angliae factis, absque Licentia nostra speciali in hac parte, prosequi non possit,
Undè Nobis humiliter Supplicavit ut, pro Securitate Resolutionis Summae praedictae, Licentiam illam Ei, & suis Executoribus, & Assignatis, concedere dignaremur,
Nos,
Praemissa considerantes, ac bonam Voluntatem, quam dictus Cardinalis Nobis, in Necessitatibus nostris, Subvenire semper habuit,
De avisamento & assensu Concilii nostri Concessimus Ei, Executoribus, & Assignatis suis, Licentiam quòd,
In casu quo Ipsi, seu ipsis, dicta Summa Decem Milium Marcarum, ad Diem, in dictis Literis Obligatoriis contentum, minimè persolvatur,
Tunc Ipse, sive Ipsi, dictas Literas, & Dominos, coram quocumque Judice, sive Judicibus, extra Regnum nostrum praedictum, juxta vim & effectum Literarum suarum praedictarum, Prosequi possit, sive possint; aliquo Statuto sive Ordinatione, in contrarium factis sive faciendis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 21. Licence to the bp. of Winchester, cardinal of England, to unite the hospital of Sandon, in Surrey, to the hospital of S. Thomas, Southwark. Westm.
O. x. 633. H. v. p. i. 26.
Pro Cardinali Angliae.
An. 14. H. 6. Pat. 14. H. 6. p. 1. m. 4.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Ad Supplicationem, Reverendissimi in Christo Patris, carissimi Consanguinei nostri, Cardinalis Angliae, Episcopi Wyntoniae, de avisamento & assensu Concilii nostri,
Concessimus dicto Consanguineo nostro Licentiam, quòd ipse Hospitale, vulgariter nuncupatum Hospitale Sancti Spiritûs, de Sandon, in Comitatu Surriae, suae Wyntoniensis Dioecesis, de Fundatione Praedecessorum suorum, & de suo Patronatu,
Quod in suis Redditibus, Reventionibus, & Possessionibus Adnichilatum & Depauperatum existit, & ad tantam devenit Exilitatem quòd antiqua Onera & Deveria, in Prima Fundatione ejusdem ordinata, Sustinere & Supportare non valet,
Cum omnibus suis Terris, Tenementis, & Possessionibus, cum suis Pertinentiis quibuscumque, tàm Spiritualibus, quàm Temporalibus, unire possit & pro perpetuo annectere Hospitali Sancti Thomae Martiris in Suthwerk (quod quidem Hospitale de praedictâ Dioecese, & de Fundatione Progenitorum suorum, & de suo Patronatu similiter existit) in Augmentationem Divini Servitii ibidem, & ad Supportandum talia Onera qualia praefato Consanguineo nostro praedicto Hospitali Sancti Thomae videbitur rationabiliter Imponenda.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 28. Power for the bp. of Terouenne, chancellor of France, and John Talbot, to take the oath of the duchess of Bedford that she will not marry without the K.'s licence. Westm.
O. x. 633. H. v. p. i. 26.
De Potestate recipiendi Sacramentum Ducissae Bedfordiae.
An. 14. H. 6. Claus. 14. H. 6. m. 11.
Rex, Venerabili in Christo, Patri, Episcopo Tirouan, Cancellario suo Franciae, Consanguineo suo, ac, dilecto & fideli Consanguineo suo, Johanni Talbot, Salutem.
Sciatis quòd dedimus vobis Potestatem Recipiendi Sacramentum, dilectae Consanguineae nostrae, Jaquettae de Luxembourg, Ducissae Bedfordiae,
Quae fuit Uxor Johannis nuper Ducis Bedfordiae, Avunculi nostri Defuncti, qui de nobis tenuit in Capite,
Quòd se alicui Personae, sine Licentia nostra, non maritabit;
Et ideò vobis Mandamus quòd Sacramentum praedictum recipiatis, & Nobis de Sacramento illo, cùm sic captum fuerit, in Cancellariam nostram, sub Sigillis vestris, distinctè & apertè, constare faciatis; Remittentes Nobis hoc Breve.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 1. The K. to Louis duke of Bavaria; has sent letters of obligation by John van Wypernord, alias Rosenarans, of Cologne, and thanks him for granting respite until June 24 for the payment of the sum due at Easter.
O. x. 633. H. v. p. i. 26.
Ad Comitem Palatinum Rheni.
An. 14. H. 6. Penes Cler. Pell.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Illustri & Magnifico Principi, Ludowico Comiti Palatino Reni, Sacri Romani Imperii Archidapifero, Principi, Electori, & Bavariae Duci, Avunculo nostro karissimo, Salutem, & sincerae Dilectionis, continuum incrementum.
Illustris & Magnifice Princeps, Avuncule noster carissime,
Redeuntis a praesentiâ vestrâ, Dilecti & Fidelis nostri, Magistri Johannis Stokes, Legum Doctoris, Oratoris nostri, tàm vivae Vocis Oraculo, quàm in Scriptis, Rerum ipsarum seriem, quae inter vestros Consiliarios & eum, super Expeditione Ambassiatae sibi commissae, communicata & praelocuta fuere, concepimus;
Quibus diligenter auditis & intellectis, deliberato Consilio nostrum Assensum adhibentes eisdem, Litteras nostras Obligatorias exinde, sicuti desideratum est, fieri fecimus, quas, infra tempus praelocutum, per honestum Virum Johannem Van Wypernord, aliàs dictum Rasenarans Urbis Coloniae Burgensem, ad Urbem ipsam transmisimus, nostri Magni Sigilli munimine roboratas,
Verùm (Inclitissime Princeps, Avuncule noster carissime) quia, praefato Magistro Johanne Stokes referente, didicimus vobis innatae Bonitatis Magnificentiam, nonnullis arduis, nobis incumbentibus, Oneribus grato Animo consideratis, annuisse ut Summa ipsa, dicto Festo Paschae solvenda, ad minus citra Festum Sancti Johannis Baptistae, tunc proximò sequens, exsolvatur; Qua de Re vobis, ut tenemur, pleno Corde Gratiarum refundimus Actiones, per has Litteras nostras certificamus eandem, quia citra Festum memoratum vobis de integrâ Summâ praedictâ infallibiliter satisfiet Bruges, si tutè fieri possit, alioquin in Villâ nostrâ Calesiae, prout in Litteris nostris Obligatoriis plenius est expressum.
Illustris & Magnifice Princeps, Avuncule noster carissime, votivis successibus vos conservare dignetur Altissimus Tempora per longaeva.
Dat. &c. primo die Martii, Anno Decimo quarto.
March 1. Obligation for the annuity of 1,200 marks of the duke of Bavaria. Westm.
O. x. 634. H. v. p. i. 27.
Pro Comite Palatino Rheni.
An. 14. H. 6. Franc. 14. H. 6. m. 13.
Rex universis Christi Fidelibus, praesentes Literas visuris vel audituris, Salutem.
Universitati vestrae notum facimus, per Praesentes, quòd,
Cùm, ratione Dotis, constitutae per, inclitae recordationis, Henricum Quartum, nuper Regem Angliae & Franciae, Avum nostrum, pro, Illustrissimâ Dominâ, Amitâ nostrâ, dicti Avi nostri Filiâ,
Illustri Principi Ludowico Comiti Palatino Reni, Sacri Romani Imperii Archidapifero, Principi, Electori, & Bavarriae Duci, Avunculo nostro carissimo, quondam mariatâ,
Summa Quinque Milium Nobilium debeatur eidem Duci ut informamur,
Insuper de Pensione Annuâ Mille Marcarum, quam, inclitissimae memoriae, Dominus & Genitor noster Henricus Quintus memorato Duci concesserat, Sex Mille Marcae a retro remaneant non solutae,
Nos,
Volentes ut de Summis praedictis eidem Duci, unà cum Summis exnunc deinceps debendis eidem ex Pensione praedictâ Annuâ, integrê & fideliter satisfiat,
Secundùm quòd inter praefatum Ducem &, dilectum ac fidelem nostrum, Magistrum Johannem Stokes Legum Doctorem,
In Ambassiatâ nostrâ ad eundem Ducem nuper per Nos eâ de causâ destinatum,
Apud Heidelbergh, Vicesimo primo Die Octobris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo quinto, Tractatum extitit & praelocutum,
Per has Literas nostras, Magni Sigilli nostri munimine roboratas, Obligamus nos, Haeredes, & Successores nostros praefato Duci, & Haeredibus suis, eorúmve Deputatis,
Bonas & sufficientes Acquietantiarum Literas Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, aut Deputatis nostris, de Summa sic recipienda, liberantibus,
Videlicet, in Festo Paschae proximò futuro Mille & Ducentas Marcas, & extunc singulis Annis in Festo Paschae Mille & Ducentas Marcas Sterlingorum, persolvere & tradere,
In Opido Brugensi, sito in Flandria, si tutus & securus Nuncio, per Nos, Haeredes, aut Successores nostros ea de causa mittendo, usque ad idem Opidum Brugense patuerit Accessus,
Alioquin in Villa nostra Calesii, ibidem per dictum Ducem, aut Haeredes suos, aut eorum Deputatos, super Acquietantiâ sufficienti faciendâ, & Nobis, Haeredibus, vel Successoribus, aut Deputatis nostris ibidem realiter, in singulis Solutionibus hujusmodi, tradendâ & liberandâ, Recipiendas,
Tam diu & quousque praefato Duci & Haeredibus suis, tàm de Pensione praedictâ sibi debendâ in futurum, quàm de Summis memoratis ex tempore praeterito occasione praemissâ eidem debitis, plena & completa facta fuerit Solutio,
Volentes nichilominus quòd omnia & singula Jura, dicto Duci & Haeredibus suis competentia ex Contractibus prioribus & Patentibus Literis Patris & Avi nostrorum praedictorum, priùs sibi traditis & expeditis, ac etiam in Fidejussores & Condebitores, illaesa & illibata remaneant (praesenti Obligatione nostrâ non obstante) donec & quousque plena ut praefertur fiat Solutio Debiti antedicti.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes sub Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii, primo die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 4. Protection for Roger Legh, of London, a herald, alias Roger Gloucestre, of Newynton, in co. Surrey, alias Clarencieux king of arms, of Newington, going to France in the retinue of Richard duke of York. Westm.
O. x. 635. H. v. p. i. 27.
Pro Clarenceux Rege Armorum.
An. 14. H. 6. Franc. 14. H. 6. m. 14.
Rogerus Legh de Londonia Heraud, aliàs dictus Rogerus Gloucestre, aliàs dictus Rogerus Gloucestre de Newynton in Comitatu Surriae Herold, aliàs dictus Rogerus Clarenceux Rex Armorum de Newynton in Comitatu Surriae Heraud,
Qui, in Obsequium Regis, versus partes Regni Regis Franciae profecturus est, ibidem in eodem Obsequio Regis, in Comitivâ, carissimi Consanguinei Regis, Ricardi Ducis Eborum, super salvâ Custodiâ Partium earumdem moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Martii.
Per Billam de Privato Sigillo.
March 8. The K. to James K. of Scotland; he has received his letters by Alexander Lowdre, and desires a safe conduct for Richard Leyot and Lowys John, commissions for redress of injuries.
O. x. 635. H. v. p. i. 27.
Litera ad Regem Scotorum.
An. 14. H. 6. Penes Cleric. Pell.
Henry by the grace of God, King of England and of France, and Lorde of Irlande, to the Right hiegh and myghty Prince James, by the same grace, King of Scotes, oure Right dere and entirely welbeloved Cousin, gretyth with right entiere Love and Affection.
Rizt Hiegh and Mighty Prince, oure Rizt entierly welbeloved Cousin, it lyketh you, not long ago, to send to us, by your Clerk Mayster Alexandre Lowdre Doctor of Lawe, youre Letters of Credence, that he deliver'd unto us written, departed into certain Articules,
The whiche, in substance, imported two thinges,
Oon was touching Reparation of th'Attemptates by the Suggitts of either Partie, doon ayenst the Trewes yit duryng,
An other was touching the Prorogation of the same Trewes, or elles Retakyng of newe,
The whiche youre Desires were thought to us godley and resonable,
For Execution of the whiche, as for us, we ordeyned oure Commissioners, with full and sufficiante Power and Instruction therto,
Of the whiche, as we understand, noon effect is folowed,
Why, or whereon it is long, or on whome we wote not, neverthelesse we, considering the Mischiefs and Inconvenients of the Werre, and in especiall the sheddyng of Cristen Blode, the which we have allwaye desired, and wyth all oure hert desireth, to be eschewed, send therfore now unto you, to the entent,
That, yf he wol that a Day may be sett, and Place limited of metyng, to be had betwix oure Commissioners and youres, for Execution of the thinges meved and contiegned in your said Letteres and Credence, to the whiche we have, be, and er wel enclyned and disposed,
Desiring, yf it lyketh you, that, for as muche as it might happen oures and youres said Commissioners to discorde in some thing, the whiche her Discorde paraventure were not like to be eased withoute recourse to some of the principall Parties, and communication to be hadd with hem, to graunt youre Letters of Saufconduyt, for oure welbeloved Maistre Richard Leyot Doctour of Lawe, and Lowys John Esquier, to come to your Presence,
The whiche Persones we have made our Commissioners in the said maters,
And semble Letters of Saufconduyt we wol gladly grante to Persones, to be named be you, to come to oure Presence.
Right high and mighty Prince, oure Rizt dere and entierly welbeloved Cousin, the blissed Trinite have you in his kepyng,
Yeven &c. the viij Day of March the Yere &c. xiv.
March 9. Licence to Robert Gilbert, bp. elect of London, to go to Rome to procure his confirmation. Westm.
O. x. 636. H. v. p. i. 27.
Pro Electo Londoniae.
An. 14. H. 6. Pat. 14. H. 6. p. 1. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. lutem.
Sciatis quòd,
Cùm, vacante Ecclesiâ Cathedrali Londoniae, per Mortem Roberti nuper Episcopi ibidem, dilecti nobis in Christo, Decanus & Capitulum ejusdem Ecclesiae, virtute Licentiae nostrae, dilectum Nobis in Christo, Magistrum Robertum Gilbert, Sacrae Theologiae Doctorem, in suum Episcopum & Pastorem Elegerint,
Nos,
Consideratione magnae virtutis & Scientiae, quae in Personâ praefati Roberti existit, ac etiam Servitii quod ipse carissimo Patri nostro Defuncto & Nobis impendit,
De avisamento & assensu Concilii nostri eidem Electioni sumus inclinati, & praefato Roberto Licentiam dedimus quòd ipse, non obstante aliquo Statuto sive Ordinatione, in contrarium factis, in propria Persona, se Transferre, seu alium vel alios, extra Regnum nostrum Angliae, versus Curiam Romanam, vel alibi quo sibi placuerit, ad Prosequendum & Habendum Confirmationem Electionis praedictae, juxta effectum ejusdem, destinare possit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 28. Proclamation to be made by the several sheriffs that, although the Flemings have been seduced from the K.'s allegiance by the duke of Burgundy, those residing in England who will renew their oath of allegiance shall not be molested. Westm.
O. x. 636. H. v. p. i. 27.
De Flandrensibus ab Obedientia Regis per Burgundum seductis.
An. 14. H. 6. Claus. 14. H. 6. m. 8. d.
Rex Vicecomiti Middlesexiae, Salutem.
Quamquam Inhabitantes Patriam nostram Flandriae,
Qui, a tempore susceptarum per Nos Regiae Dignitatis Infularum, Nobis, tanquam vero & indubitato Regi Franciae, obediverunt, & Nos pro vero Rege Franciae Factis, Verbis, & Scriptis suis Recognoverunt, sicuti tenebantur & debebant,
Jam nuper, perversis & infidis Consiliis & Suasionibus illius, qui se dicit Ducem Burgundiae & Comitem Flandriae, Inducti vel veriùs Seducti, ab Obedientia & Ligeantia, qua Nobis tenebantur & tenentur, temerè se Diverterunt & Declinaverunt, in magnum nostri & Coronae nostrae Franciae Praejudicium, Injuriam, & Contemptum,
Nos tamen,
Considerantes quòd sunt nonnulli, oriundi de dicta Patria Flandriae, Inhabitantes Regnum nostrum Angliae, qui Fidelitatem suam & Ligeantiam, Nobis hactenus debitas, inconcussè Observaverunt, Observant, & omni tempore, sicut creditur, Observare intendunt,
Et quòd nec ipsis Legibus Divinis aut Humanis congruit aut conceditur quòd Innocens pro Nocente gravetur aut puniatur, immò quòd Delicta sequantur suos Actores,
Tibi Praecipimus quòd, visis Praesentibus, in locis, infra Ballivam tuam, ubi convenientius fieri videris faciendum, ex parte nostra, publicè proclamari facias,
Quòd nullus Ligeorum aut Subditorum nostrorum aliquem praedictorum de Flandria, Inhabitantium Regnum nostrum Angliae, in Persona, vel in Bonis, perturbet seu molestet, aut alicui eorum inferat Injuriam aut Gravamen; set eosdem, & eorum quemlibet, dictum Regnum nostrum Angliae pacificè & quietè inhabitare, ac Bonis suis integrè gaudere permittat,
Quos tamen, & eorum quemlibet, ad majorem evidentiam & declarationem Fidelitatis suae erga Nos & Coronam nostram supradictam, volumus, & eorum cuilibet Praecipimus, quòd, citra Festum Pentecostes proximò futurum, accedant personaliter ad Cancellarium nostrum Angliae, Nobis Juramentum Fidelitatis & Ligeantiae, in forma debita & consueta, praestituri,
Et, si quis Subditorum nostrorum Angliae quicquam contra praemissam Prohibitionem nostram fecerit vel attemptaverit, Volumus & Mandamus ipsum, sic Attemptantem, similibus Modo & Poenâ Castigari & Puniri, juxta quod veniret Puniendus, si aliquid simile faceret vel attemptaret in aliquem Ligeorum nostrorum Regni nostri Angliae, & de tanto graviùs quanto contra praesen- tem Prohibitionem nostram contemptibiliter praesumpserit faciendum.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Martii.
Per Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus Comitatuum subscriptorum sub eadem Data; videlicet,
London.
Surr.
Sussex.
Kantiae.
Essex.
Hertf.
Cantebr.
Hunt.
Lincoln.
Civitatis Lincoln.
Eborum.
Civitatis Eborum,
Villae Novi Castri super Tynam.
Suthampt.
Wilts.
Somers.
Dors.
Devon.
Cornub.
Bristoll.
Gloucestr.
Oxon.
Berk.
Bedf.
Buk.
Staff.
Warr.
Leycestr.
Rotel.
Norhampt.
Hereford.
Salop.
Notingh.
Derb
.
April 18. The oath of allegiance has been taken by Rumbald Roslare, Henry Derykson, and 71 other Flemings. Westm.
O. x. 637. H. v. p. i. 28.
De Juramentis Fidelitatis & Ligeantiae, per Brabantinos & alios Alienigenas praestitis.
An. 14. H. 6. Pat. 14. H. 6. p. 2. m. 34.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Rumbaldus Roslare, in Loveyn in Barbantia oriundus ut dicit, apud Londoniam, infra Regnum nostrum Angliae, commorans, Juramentum Fidelitatis & Ligeantiae suae Nobis praestitit,
Et ideo vobis Mandamus quòd ipsum Rumbaldum Regnum nostrum praedictum pacificè & quietè Inhabitare, ac ipsum Bonis suis integrè Gaudere permittatis;
Dumtamen idem Rumbaldus, ut fidelis Ligeus noster, in omnibus se gerat & gubernet, ac Debita & Deveria sua, prout perantea facere debuit, solvat & solvere teneatur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis Patentes habent subscripti, sub eadem Data; videlicet,
Henricus Derykson, in Partibus de Gilderland oriundus.
Court Warner, in partibus Alemaniae oriundus, apud Boston in Comitatu Lincolniae, infra Regnum Regis Angliae, commorans.
Henricus Vanorsey Cordewaner de Cleve in partibus de Ducheland oriundus, ut dicit, apud Londoniam, infra Regnum Regis Angliae, commorans.
Johannes Van Steyn, in Mastrik in Laufluke oriundus.
Dirik Johnson, in Harlam in Holandia oriundus.
Johannes Ware, in Alkmer in Holandia oriundus.
Simon Johnson, in Gelekirke in Hennesberyk oriundus.
Arnaldus Frank, in Veloue in Landsluke oriundus.
Godefridus Mustard, in Gogh in Gelderland oriundus.
Henricus Thomasson, in Celice in Selandia oriundus.
Johannes Gerardson, in Herdewyk in Gelderland oriundus, ut dicit, apud Londoniam infra Regnum Regis Angliae commorans.
Gerardus Johnson, in Euluk oriundus, ut dicit, apud Londoniam, &c. ut supra.
Hugo Alardson, in Skedam in Holandia oriundus, apud Londoniam, &c. ut supra.
Arnaldus Hosman
, in Partibus Brabantiae, ut dicit, oriundus.
Arnaldus Mellor, apud Loven in Brabantia, ut dicit, oriundus.
Petrus Jamys, de Degowe in Holandia oriundus, ut dicit, apud Shatesbury infra Regnum nostrum Angliae commorans.
Johannes Robertson, in partibus Holandiae, ut dicit, oriundus.
Johannes Speryng, in partibus Holandiae, ut dicit, oriundus.
Johannes Watson, in Selixse in Selandia oriundus.
Jacobus Michell, de Lese in Holandia Capper oriundus, apud Londoniam commorans.
Rumbaldus Hounde, in Brabantia oriundus.
I selbertus Deson Cordewaner, in Villa de Haymard in Gilderlandia in Almannia oriundus, ut dicit, apud Lewes &c.
Nicholaus Morogard Taillour, in Villa de Hartogobus in Brabantia oriundus &c.
Henricus Crabbe Cordewaner, in Villa de Hartogobus &c. ut supra.
Henricus Loeben, in partibus Teutonicis oriundus, ut dicit, apud Sandwicum &c.
Paulus Johnson, de Rotherdame in Holandia oriundus, apud Westmonasterium commorans.
Johannes Ingelbote de Affigen in Brabantia oriundus, apud Londoniam commorans.
Johannes Tete, in Holandia oriundus, apud Rouchestre commorans.
Henricus Everard de &c. ut supra.
Reginaldus Inglebright
, in Clevelandia oriundus, apud Roon commorans.
Petrum Bertum, in Holandia oriundus.
Thomas Tayser, in Brabantia oriundus, apud Reynham commorans.
Mateus Van Arbright, in Seyntrudyn in Landfluke oriundus, apud Suthwerk commorans.
Simon Anghell in Lymmen in Landfluke oriundus, apud Soon commorans.
Willielmus Snerment aliàs dictus Willielmus Barbour in Hosedenne in Holandia oriundus, apud Ely commorans.
Johannes Nicholasson, in Minykadam in Holandia oriundus.
Johannes Castell, in Roy in Gelderlandia oriundus.
Henricus Shive, in partibus Alemanniae oriundus, apud Londoniam commorans.
Johannes Hede, in Gilderlandia oriundus, apud Londoniam commorans.
Gerardus Albright, in Harlam in Holandia oriundus, apud Chichestre commorans.
Simon Albright, in Harlam &c. ut supra.
Johannes Hunt
, in Colonia in Almannia oriundus, apud &c. ut supra.
Egidius Garretson
, in partibus Holandiae oriundus, ut dicit, apud Londoniam commorans.
Lucas Horn, in Brugges in Flandria oriundus, ut dicit, upud Suthwerk commorans.
Johannes Petreson de Suthwerk in Comitatu Surriae Pursemaker, in Villa de Brussell in Brabantia oriundus.
Henricus Aspyn de Suthwerk in Comitatu Surriae Haberdasher, in partibus de Gilderlandia oriundus.
Johannes Grene de Exon. Goldsmyth, in partibus Pruciae oriundus.
Jacobus Atte Borne de Estgrenestede in Comitatu Sussexiae Smyth, in partibus de Gilderlandia oriundus.
Folpreght Everton de Suthwerk in Comitatu Surriae Pursemaker, in Villa de Utreght oriundus.
Johannes Herryson de Suthwerk Skynner, in Villa de Oudekyrk juxta Coloniam oriundus.
Willielmus Sibrando de Suthwerk in Comitatu Surriae Haberdasher, in partibus Holandiae oriundus.
Diryk Johnson, in Sholyngwold in Holandia oriundus, in Parochia Sancti Sepulcri in Comitatu Middlesexiae commorans.
Parisius Derykson, in Almkirk in Holandia oriundus, apud Westmonasterium commorans.
Nicholaus Symondson, in Harlam in Holandia oriundus, apud Londoniam commorans.
Henricus Van Mastrick, in Mastrick in Brabantia oriundus, apud Londoniam commorans.
Johannes Tilman, de Dardryght in Holandia oriundus, in Parochia Sancti Sepulcri in Comitatu Middlesexiae commorans.
Willielmus Van Howebrake, in Andewerp in Brabantia oriundus, apud Londoniam commorans.
Laurentius Couper, de Afflegyn in Brabantia oriundus, apud Londoniam commorans.
Jacobus Bolard, in Middelburgh in Selandia oriundus, apud Suthwerk commorans.
Johannes Dirikson, de Dorston in Westvale oriundus, apud Suth werk commorans.
Godefridus Herryson, in Villa de Nuynhouse in Westfalyn oriundus, apud Suthwerk commorans.
Laurentius Petirson, in Villa de Harlam in Holandia oriundus, apud Suthwerk commorans.
Gilbertus Gilbertson, in Amersford in Utright oriundus, apud Londoniam commorans.
Guido Van Howe, in Villa de Husyn in Holandia oriundus, apud Suthwerk commorans.
Johannes Van Busse, in Colonia in Alemannia oriundus, apud Suthwerk commorans.
Hermannus Vanderpore, in Villa de Hertyngbusse in Brabantia oriundus, apud Suthwerk commorans.
Willielmus Buk, in Villa de Bryssel in Brabantia oriundus, apud Suthwerk commorans.
Gerardus Vanfeld, in Villa de Brysell in Brabantia oriundus, apud Londoniam commorans.
Johannes Vanbulkyn, in Villa de Eyngyn in Henandia oriundus, apud Londoniam commorans.
Bowen John, in Villa de Utright in Holandia oriundus, ut dicit, apud Suthwerk infra Regnum Regis Angliae commorans.
Henricus de Pere de Pere in Episcopatu de Ludwyke oriundus, ut dicit, apud Parochiam Sancti Clementis Dacorum extra Barram Novi Templi Londoniae commorans.
Johannes Plenes Taillour, in Villa de Henriscapell in Almannia oriundus, in Villa de Suthwerk infra Regnum Regis Angliae commorans, &c. usque ad Numerum Mille, Septingentorum, Triginta, & Octo Hominum Alienigenarum in diversis Comitatibus commorantium.
Decimo octavo Aprilis.
April 25. Warrant for the wages of John bp. of Bath while attending on the K. at his coronation at Paris. Westm.
O. x. 639. H. v. p. i. 28.
Super Expensis Episcopi Bathoniae, in Comitiva Regis, tempore Coronationis suae Parisius.
An. 14. H. 6. Pen. Clar. Pell.
Please au Roy notre Souverain Seignur de Granter voz Lettres, dessouz vôtre Prive Seal, as Tresorer & Barons de vôtre Eschequier directes, eux commandantz par ycelles d'Accounter duement ovec vôtre humble Chapellain Johan Evesque de Baath, ou ovec un autre Persone covenable en son Noun, par Serement de l'un ou de l'autre,
Du Voiage q'il fist ovec Vous, quant vous alast hors d'icest Royaume vers vôtre Duchie de Normandie & vôtre Royaume de Fraunce, l'ou, au vôtre Citee de Parys, vous receustez vôtre Corone,
Faisant a luy due Allouance, parmy le dit Serement, selonc ce que le cas requiert & demaunde, d'autieulx Gages Journalx du Jour, q'il par celle cause partist de vôtre Citee de Loundres envers eux dits duchee & Royaume, tanque au Jaur de son Retour a mesme vôtre Citee, come ont estee Allouez a Luy, ou as autres de son Estat, Alantz en vôtre Ambassade avant ces Heues, ovesque Coustages raisonables pour ses Passage & Repassage de la Meer, & de voz Deniers par luy par celle cause Receuz.
Lettre ent feust faite, par manere come il est desir, le xxv Jour d'Averill, l'An &c. xiv, a Westmonstier.
May 1. Delivery of robes and garters of the order to Garter King-of arms to be conveyed to the K. of Portugal and Don Pedro duke of Conimbre. Westm.
O. x. 639. H. v. p. i. 29.
De Liberatura Garterii, Portugaliae Regi & Infanti Petro Portanda.
An. 14. H. 6. Ibid.
Roy, au Garderober &c. Saluz.
Nous Volons &c. que a, nôtre Chier & biename, Gartier Roy d'Armes facez liverer, hors de nôtre dite Garderobe, nôtre Liveree de la Jartier (assavoir) un Mantel & un Robe Furrez ove Hermyne, & le Jartier,
Pour les porter & amesner, de par Nos, a nôtre Treschier & Tresame Frere le Roy de Portugale,
Et volons &c. & que par ycell &c.
Item, soient faites sembles Lettres au dit Garderober, pour deliverez au dit Jartier la Liveree de la Jartier (assavoir) une Robe Furreez ovec menybar, & le Jartier, pour les porter & amensner au Don Pedro, Frere du dit Roy, Duc de Conimbre.
H. Gloucestre.
J. Ebor.
J. Huntyngton.
J. Bathon. Canc.
H. Northumberlande.
Dors.
Primo Die Maii, Anno &c. xiv. apud Westmonasterium, in Camera Parliamenti, concessum fuit, per Dominum Regem, de avisamento Concilii sui, quòd fiant consimiles Literae Custodi Magnae Garderobae Regis, secundùm quod infra patet,
Praesentibus Dominis infrascriptis
.
May 5. Delivery of a garter to Windsor herald for the count de Mortaigne. Westm.
O. x. 640. H. v. p. i. 29.
De Garterio pro Comite de Mortayne.
An. 14. H. 6. Ibid.
Roy, au Garderober &c. Saluz.
Nous &c. que vous facez fair une Jartier, & le facez Liverer a, nôtre Ame Serviteur, Wyndesor notre Herauld,
Pour le porter, depar Nous, a nôtre Treschier & Foial Cousin le Conte de Mortayne,
Et Volons &c.
Et que par ycelles &c.
H. Gloucestre.
H. Cardinal.
J. Bathon. Canc.
Suffolk.
H. Northumbyrlande
.
Dors.
Quinto Die Maii, Anno &c. xiv, in Camera Parliamenti, apud Westmonasterium, Dominus Rex, de avisamento Concilii sui, Voluit & Concessit quòd fiant consimiles Litterae Custodi Magnae Garderobae Regis, secundùm Minutam infrascriptam,
Praesentibus Dominis infrascriptis
.
May 10. (fn. 1) The K. requests pope Eugenius [IV.] to appoint Thomas Bourchier, chancellor of the University of Oxford, to the see of Worcester. Westm.
O. x. 640. H. v. p. i. 29.
Ad Papam.
An. 14. H. 6. Ibid.
Beatissime Pater, (devotissimâ Filiali Recommendatione praemissâ) Pridem, vacante Ecclesia Cathedrali Wygorniensi, praecarissimum Consanguineum nostrum, Magistrum Thomam Bourchier, in Artibus Magistrum, & de praesenti Universitatis nostrae Oxoniae Cancellarium, tùm suis multiplicibus id exigentibus Meritis, tùm ad Communitatis Regni nostri Angliae, in nostro Parliamento tunc praesentis, Petitionem unanimem, principaliter autem ob ipsius Ecclesiae Wygorniensis, ut firmiter autumamus, utilitatem, attento cum hiis etiam ipso Propinquitatis Gradu quo Nobis attinet, nostris aliis Epistolis optavimus apud Vestrae Sanctitatis clementiam, praemissorum intuitu, ut eidem Ecclesiae, non tàm Praeesse, quàm Prodesse valeat, haberi specialiter recommissum
Hae tamen (PATER SANCTE) Preces nsotrae ad effectualis exauditionis Gratiam (quâ de causâ nescimus) hucusque admissae non sunt:
In qua re Ecclesia Wygorniensis memorata, suam nimirùm Vacationem tàm prolixam lamentando, deplorat optati Pastoris solatio destituta.
Audivimus equidem nonnullos apud Vestram Sanctitatem pro Promotione, dilecti Clerici nostri, Magistri Thomae Brouns ad eandem Ecclesiam crebras fecisse Instantias,
Quem licet, in nostris Obsequiis, apud Concilium Basiliense strenuè se habentem, corde sincero diligamus, ad dictae tamen Ecclesiae Regimen, omnibus consideratis, ipsius Industriam, sicut ejus pro quo scribimus, adeo perutilem non censemus
.
Precamur igitur (Pater beatissime) quatinus, praelibatae Ecclesiae Desolationi & Vacationi diutinae Paternali compatientes affectu, Promotionem memorati Consanguinei nostri, absque ulterioris dispendii morâ, expedire dignetur Vestra Clementia Paternalis,
Quam, ad universalis Ecclesiae foelix Regimen & Munimen, diutinâ Prosperitate conservet incolumem Trinitas increata.
Script. sub Privato Sigillo nostro in Palatio nostro Westmonasterii, decimo die Mensis Maii.
Devotus Filius vester,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae Et Franciae, Et Dominus Hiberniae.
Dors.
Sanctissimo in Christo Patri, Domino Eugenio, divinâ providentiâ, sacrosanctae Romanae ac Universalis Ecclesiae Summo Pontifici.
May 12. Payment of 40l. as reward to Garter King-of-arms going to Portugal.
O. x. 641. H. v. p. i. 29.
Super Garterio Regi Portugaliae destinato.
An. 14. H. 6. Penes Cler. Pell.
Soient faites Lettres, dessouz le Prive Seal, as Tresorer & Chamberleyns &c. pour Deliverer ou Gartier Roy d'Armes, Alant par le Commandement du Roy ovec son Liveree de la Jartier au Roy de Portugale, xl l. par voie de Regard.
H. Gloucestre.
J. Ebor.
J. Bathon
. Canc.
Suffolk.
H. Northumbyrlande.
Dors
.
Le Dousiesm Jour de May, l'An &c. xiv, estoit ottroie, par le consent, que sur ceste copie soient faites Lettres, desoubz le Prive Seel, en manere que dedeins est desirez,
Esteantz Presents les Seignurs dedeinz esscrit
.
May 18. Warrant to John Merston, keeper of the jewels, for collars given to Dazan knight of Portugal and his nephews. Westm.
O. x. 641. H. v. p. i. 29.
De Collariis Liberandis Militi Portugaliae & Nepotibus.
An. 14. H. 6. Ibid.
Like hit to the Kynge, by th'avis of his Counsaill, to Graunt a Warrant, under his Privee Seel, direct to John Merston, Keper of his Joialx, for the deliveraunce of a Coler of Golde, and a Nouch of Gold made in the maner of a Triangle, Garnished with a Rubie, a flatte Diamond, and a gretee Perle, the which was yeven to Dazan Knight of Portugale, and for iii. Colers of Silver yeven to his Nevowes,
H. Gloucestre.
H. Cardinal.
Ebor.
J. Bathon
. Canc.
J. Huntyngton.
H. Northumbyrlande
.
Dors.
Decimo Octavo Die Maii, Anno &c. xiv, in Camera Stellata apud Westmonasterium, concessa fuit praesens Petitio, per Dominos de Concilio Regis, se inferius subscribentes, ut petitur.
May 19. Safe conduct for persons sent by the count of Armagnac to the duke of Orleans in England. Westm.
O. x. 641. H. v. p. i. 29.
De salvo Conductu super Agendis Ducis Aurelianensis & Comitis Armeniaci.
An. 14. H. 6. Franc. 14. H. 6. m. 7.
Rex omnibus & singulis nostris Locatenentibus, Capitaneis, & Gubernatoribus quarumcumque Patriarum in Regno nostro Franciae & Angliae, necnon Ducatu nostro Aquitaniae & alibi, Admirallis, Viceadmirallis, Marescallis, Capitaneis, & Conductoribus Gentium ordinatarum ad Guerram faciendum, tàm per Mare, Aquam dulcem, quàm per Terram ubique Locorum, Ballivis, Castellanis, Custumariis, Custodibus Portuum & aliorum Locorum maritimorum, & alibi Pontium, Portuum, Passagiorum, & Districtuum quorumcumque, Praepositis, Senescallis, Majoribus, Scabinis, Custodibus Villarum, Castrorum, & aliorum Locorum nobis Subditorum, universisque nostris Justiciariis, Officiariis, & Subditis quibuscumque, tàm in Regno nostro Franciae, quàm in Regno nostro Angliae, ac nostro Ducatu Aquitanniae, & alibi super Mare existentibus, & cuilibet ipsorum, ac omnibus Confoederatis & Amicis nostris, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ad requisitionem quorumdam se intromittentium de agendis Consanguineorum nostrorum Ducis Aurelianensis & Comitis Armaniaci, dicentium quòd Gentes dicti Consanguinei nostri Armaniaci libenter communicarent cum dicto Consanguineo nostro Aurelianensi super suis propriis agendis, si nos Literas nostras de salvo Conductu & Licentiam super hoc concedere dignaremur,
Nos, Requisitioni praedictae favorabiliter inclinati, de avisamento & deliberatione Magni Concilii nostri, Dedimus & Concessimus, ac per Praesentes Damus & Concedimus bonum, securum, & licitum salvum Conductum Gentibus dicti Consanguinei nostri Armaniaci, quamvis fuerint praelati, Gentes Ecclesiae, Doctores, aut alii Clerici, Comites, Barones, Milites, Armigeri, seu alii, cujuscumque Statûs exigant, usque ad numerum Triginta Personarum vel infra (in hoc contentis Magistris & Servitoribus) de veniendo de Patria d'Armaniaci, aut aliunde in Regnum nostrum Angliae, penes praefatum Consanguineum nostrum Aurelianensem, ac salvò & securè redeundo;
Et ideò Vobis, & cuilibet Vestrûm, expressè injungimus & mandamus quòd Gentes praedictas, usque ad Numerum praedictum & infra, praesentes Literas portantes, in dictum Regnum nostrum Angliae, penes praefatum Consanguineum nostrum Aurelianensem, per Mare, & Terram, pedestri vel equestri, armatas vel non armatas, nocte dieque, unà cum omnibus suis Bagis, Auro, Argento, Moneta, Literis, Jocalibus, Vasis aureis & argenteis, Equis, Hernesiis, & Bonis suis quibuscumque, venire, & in Marcheas suas salvò & securè redire, permittatis absque aliquo Aresto, Disturbatione, sive Impetitione eis faciendis sive dandis, aut fieri sive dari in Corporibus sive in Bonis in contrarium permittendo,
Set Volumus quòd Vos, & quilibet Vestrûm, prout ad Vos pertinet, eis administretis Victus, Conductum, & alia sua necessaria, si ipsi vos indè requisierint, & hoc ad suas Expensas rationabiles,
Scientes quòd, si vos aut aliqui Subditorum nostrorum inventi fueritis vel fuerint contraria facientes, tunc hujusmodi delinquentes taliter puniemus quòd omnibus aliis cedet in terrorem taliter delinquendi;
Proviso semper quòd Gentes praedictae sub umbrâ praesentis salvi Conductûs, non faciant, dicant, nec procurent per ipsos, nec per alios, quicquam quod Nobis, Subditis, Regnis, Dominiis nostris, seu eorum alicui fuerit praejudiciale,
Et quòd Gentes illae aliqua Castra nostra, Fortalicia, sive Villas firmatas minimè ingrediantur, absque eo quòd ipsi Praesentes Literas nostras de salvo Conductu Gubernatoribus, Capitaneis, sive Custodibus eorumdem primitùs demonstrent,
Et quòd Loca per nos obsessa non appropinquent ad duas Leucas, sine expressa Licentia Gubernatorum dictae Obsidionis,
Quodque ipsi, quando ad aliquem Portum dicti Regni nostri Angliae applicuerint, Nos de adventu suo certificent, ad finem ut Nos eis assignemus Gentes, ad ipsos per idem Regnum nostrum Angliae conducendum.
In cujus &c. usque ad diem Paschae proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo Nono die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 20. Power for Richard duke of York, Louis [bp. of Terouenne], chancellor of France, Richard earl of Salisbury, William earl of Suffolk, sir John Fastolf, and sir Ralph de Sage to treat for perpetual peace or truce with France. Westm.
O. x. 642. H. v. p. i. 30.
De Tractando cum Adversario Franciae.
An. 14. H. 6. Franc. 14. H. 6. m. 7.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Dùm ante nostrae mentis oculos reducimus illud, tàm summum, tàmque singulare, & excellens, Bonum, quod nobis Redemptor noster, ex hac vita mortali transiturus, in Ultimo Testamento reliquit, Dicens, Pacem meam do vobis, Pacem meam relinquo vobis,
Quâ ritè servatâ Dampna irreparabilia & innumerabilia Mala, quae Guerrarum continuatione diutinâ succreverant, debere cessare non ambiguimus,
Libenter totum Animi Conatum convertimus hanc Rem Sacram Prosequi cum effectu,
Ea propter,
Confidentes singulariter de Fidelitate, Circumspectione approbata, Scientia, Conscientiarum puritate,
Dilectorum Nobis,
Ricardi Ducis Eborum Generalis Locum nostrum tenentis,
Et Venerabilis in Christo Patris Lodowici Cancellarii nostri,
Franciae,
Ricardi Comitis Sarum,
Willielmi Comitis Suffolciae
,
Consanguineorum nostrorum,
Johannis Fastolf,
Ac Radulphi de Sage,
Militum,
Consiliariorum nostrorum,
Ad Laudem & Honorem Omnipotentis Dei, & propter vitandam Humani Sanguinis Effusionem, ac ad Removendum supradicta Mala, necnon ut Quieti Subditorum nostrorum utrobique, per Bonum Pacis, auxiliante Domino, utiliter sit provisum,
Ipsos,
Ricardum,
Lodowicum,
Ricardum,
Willielmum,
Johannem
,
Et Radulphum,
Ac eorum singulos nostros Ambassiatores, Oratores, Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes;
Damus itaque &, de Consensu ac Deliberatione Concilii nostri, Tenore Praesentium, Concedimus eisdem Sex, Quinque, Quatuor, ac Tribus ex eis, Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, & Nunciis nostris praedictis, Potestatem plenariam, & Mandatum, tàm generale, quàm speciale, pro Nobis, & Nomine nostro, ac utriusque nostrorum Angliae & Franciae Regnorum, Dominiis, & Subditis, ac Amicis nostris, ac aliis nobis Alligatis, Confoederatis, & Adhaerentibus quibuseumque, Diebus & Locis, ad hoc congruis atque aptis, de quibus ultro citroque concordari poterit, cum Karolo Adversario nostro Franciae, sive suis Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, & Nunciis, ac quibuscumque Personis, Potestatem sufficientem in hac parte habentibus, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, Componendi, Paciscendi, Transigendi, Appunctuandi, ac plenè & finaliter Concludendi & Concordandi de Pace perpetua,
Ac etiam Treugis sive Guerrarum Abstinentiis, necnon de & super omnibus Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Causis, & Querelis, Litibus, Demandis, & Debatis,
Unà cum omnibus suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis,
Inter Nos, & Regna, Dominiaque nostra, Subditos nostros, necnon Alligatos, Confoederatos, & alios Nobis Adhaerentes quoscumque, ex parte una, & dictum Adversarium nostrum, qualitercumque motis sive pendentibus, ex altera,
Universáque & singula, quae inter eos Appunctuari, Concludi, & Concordari, Firmari, & Effectuari contigerit, per Fidei interpositionem, & Juramentum, ad Sancta Dei Evangelia, in Animam nostram praestandum, ac de & super omnibus & singulis Praemissis ac Dependentiis ab eisdem, omnes & omnimodas Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, & Literas, sigillatas & sigillandas Nomine nostro, Concedendi, Faciendi, & Expediendi sicut eis meliùs videbitur expedire, quae talem tantámque Vim, Auctoritatem, & Effectum Volumus realiter optinere, ac si ea in Persona propria Fecissemus,
Caeteráque omnia & singula in Praemissis Conclusa, Concordata, & Firmata, Expediendi, Perficiendi, & pro Parte nostra Perimplendi, ac debitè Exequendi, etiam si majora sint Expressatis, & Mandatum de sui naturâ magis exigant speciale, & quae Nosmet ipsi facere possemus si personaliter Praesentes effemus in Explicatione & Conclusione Praemissorum,
Promittimúsque, bonâ fide & in Verbo Regio, in hiis Scriptis quòd omnia & singula, quae in Praemissis vel circa ea per Ambassiatores, Oratores, Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros praedictos Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres ipsorum Communicata, Appunctuata, Conclusa, & Concordata fuerint, Rata, Grata, Firma, & Stabilia pro perpetuo habebimus, & faciemus inviolabiliter observari.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Power for Henry cardinal of England, Philip duke of Burgundy, John abp. of York, Louis bp. of Terouenne, and four others, to conclude a marriage between the K. and the eldest daughter of the K. of France.
O. x. 643. H. v. p. i. 30.
De Tractando super Sponsalibus cum Primogenita Filia Adversarii praedicti.
An. 14. H. 6. Franc. 14. H. 6. m. 22.
Rex Omnibus Christi Fidelibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem & Fidem indubiam Praesentibus adhibere.
Plasmator Hominum ipse Deus, Matrimonii Bona piâ consideratione prospiciens, Primo Dominantium Legem dedit, quâ & ejus frueretur Bonis, & Speciem continuaret imposterùm, Adjutorii sibi dati legitimâ gaudens Conjunctione, sub sincerae dilectionis ac Animae & Corporis unitate, ex cujus legalis Conjunctionis Foedere plerumque provenit Deo grata Soboles, Procreatio linialis, Successio Consanguineorum hinc & inde laudabilis Alligantia, Amoris Soliditas in Dilectis, & in Discordantibus via Pacis:
Haec dùm internae Considerationis oculo revolvimus, appetentes praedicta Proficua nobis & nostrae Reipublicae, pro nostro tempore, Divinis nutibus evenire,
Divulgante Famâ celebri, & Credibilium Personarum crebrâ Relatione nostris auribus inculcante, quanta in, Praeclarissimis ac Dilectis Nobis, Filiabus Karoli de Valesio, Avunculi & Adversarii nostri in Francia, refloreat Generis Nobilitas, vigeat & Morum honestas, ad Laudem Dei & praedictorum Bonorum expletionem, necnon pro Concordiâ & Pace inter Nos & dictum Avunculum & Adversarium nostrum, Deo praevio, futuris Temporibus, stabiliendâ, Primogenitam earum, vel saltem illam de dictis Filiabus quam ad hoc per nostros Commissarios duxerimus Eligendam, peroptamus habere Conjugem & Consortem,
Hinc est quòd de Fidelitate, Prudentia, & Circumspectione,
Carissimorum Avunculorum nostrorum,
Henrici Cardinalis Angliae,
Et Philippi Ducis Burgundiae,
Venerabilium in Christo Patrum,
Johannis Archiepiscopi Eborum,
Lodowici Episcopi Morivensis
, Cancellarii nostri Franciae,
Willielmi Episcopi Norwicensis,
Ac,
Dilectorum Consanguineorum nostrorum,
Johannis Comitis Huntingdoniae,
Willielmi Comitis Suffolciae
,
Necnon, dilecti & fidelis nostri, Walteri Domini de Hungerford,
Pleniùs confidentes,
Ad Contrahendum Sponsalia, per verba de futuro, seu Matrimonium per verba de praesenti, cum praedicta Primogenita, vel alia de praedictis Filiabus quam per dictos Commissarios nostros duxerimus Eligendam, quocumque modo convenientiùs & ordinantiùs de Jure fieri poterit,
Et in eandem, Jure Sponsaliorum ut in Sponsam, seu Matrimonii ut in Uxorem, Nomine nostro Consentiendi,
Ac verba Sponsaliorum seu Matrimonii de praesenti per ipsam Primogenitam, vel per eam quam sic, ut praemittitur, duxerimus Eligendam, vice mutuâ Proferendi,
Et Consensum in Nos, per dictam Primogenitam, vel per ipsam quam sic, ut praemittitur, duxerimus Eligendam, Praebendum, Recipiendi & Acceptandi,
Necnon ad Tractandum cum Procuratoribus, Parentibus, & Amicis ejusdem Primogenitae, vel ejus de dictis Filiabus quam sic, ut praemittitur, duxerimus Eligendam, de Dote, Dotalitio, Donatione propter Nuptias, ac Arris in hac parte Constituendis, & eorum singulorum qualitate & quantitate,
Ac etiam de Terminis, Modis, & Locis Solutionum & Satisfactionum de eisdem,
Necnon ad quem Locum dicta Primogenita, vel Illa de dictis Filiabus sic, ut praemittitur, Eligenda, & quando, ac cujus Expensis, & sub quâ Formâ, per Parentes & Amicos debeat transmitti, Conveniendum & Concordandum,
Et ea, quae sic Tractata, Conventa, & Concordata fuerint, quatenus ad Nos attinet, omnimodâ Securitate honestâ & legitimâ, Nomine nostro, Firmandum,
Similemque Securitatem Nomine nostro Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Jurandúmque in Animam nostram quòd Contractum hujusmodi Ratum habebimus, nec Potestatem praesentem eis datam Revocabimus, aliquidve faciemus aut procurabimus, per quod Contractus hujusmodi, seu ejus debita Consummatio, in casu quo per dictos Procuratores sic, ut praemittiur, contrahi contigerit, quomodolibet poterit impediri,
Ac etiam ad Petendum Securitatem debitam & sufficientem a Parentibus & Amicis dictae Primogentiae, vel ejus de Filiabus praedictis sic, ut praemittitur, a nobis Eligendae, quòd ipsa a Contractu hujusmodi nullatenus variabit,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint vel oportuna, & quae qualitas hujusmodi Negotii & natura exigunt & requirunt, & quae Nos faceremus seu facere possemus si personaliter ibi praesentes essemus, etiam si Mandatum exigant quantumcumque speciale,
Praedictos Avunculos nostros, Archiepiscopum, Episcopos, & Comites, nostros veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales in Praemissis Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum & Gratum, perpetuis temporibus, habituros quicquid per dictos Procuratores nostros Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis & singulis Praemissorum,
Ipsósque Procuratores & Nuncios nostros ab omni onere Satisdandi expressè, Tenore Praesentium, Relevamus.
In quorum omnium & singulorum Testimonium atque Fidem pleniorem has Literas nostras Patentes fieri fecimus, & Sigilli nostri Magni appensione muniri.
Dat. &c.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 24. The K. requests the pope to translate William bp. of Norwich, his confessor, to the see of Lincoln.
O. x. 645. H. v. p. i. 31.
Rex ad Papam.
An. 14. H. 6. Penes Cler. Pell.
Beatissime Pater (devotissimâ Recommendatione Filiali praemissâ) Lincolniensis Ecclesiae (quae jam vacat) perampla Dioecesis (quae septem & ultra Comitatuum spatio diffunditur) hoc exposcit ut, pro Animarum Curâ inibi exercendâ, Pastor praeficiatur ydoneus, talis (videlicet) qui, in Animarum Curâ probatus, circa Regimen Gregis tanti nedùm praeesse valeat, potiùs set prodesse.
Cùm igitur (Pater Sancte) jampridem, recolendae memoriae, Willielmo, dictae Ecclesiae Lincolniensis Pontifice, Vitâ functo, ipsius Ecclesiae Capitulum, cupiens tàm memoratae Ecclesiae, quàm Curae Parochianorum ejusdem de Pastore habili & ydoneo providere, Venerabilem in Christo Patrem, Willielmum Norwicensem Episcopum, Confessorem nostrum, Virum utique omni Vitae Sanctitate probatum, a vestra Beatitudine in praelibatae Ecclesiae Antistitem & Pastorem (Spiritu Sancto, ut credimus, inspirante) duxerint postulandum,
Nos, considerantes Mores & Merita dicti Postulati, & praesertim continuatas & indefessas Sollicitudines & Diligentias, quibus circa Animarum Salutem, & praecipuè circa Haeresium & Errorum Extirpationem, in suis Civitate & Dioecesi Norwicensi, post susceptas Infulas ejusdem, exactissimè insudavit, cui perpaucos infra Regnum nostrum Angliae Animarum in Regimine pares existimamus,
Arbitrantes nichilominus quòd, ejusdem Operatione & Industriâ, circa Curam, eidem, vestrâ mediante Gratiâ, in ipsa Ecclesia Lincolniensi, committendam, ejusque Civitate & Dioecesi, non minor sed multiplicior succrescet Fructus, ac Angelo Suppremi Concilii Corsuum indies de bono in melius illustrante, ad ipsius honorem & complacentiam prosperabitur ut optamus,
Beatitudini vestrae supplicare decrevimus quatinus, nedùm ad nostri Cordis in ea parte Beneplacitum exequendum, quin ymmò ad memoratae Ecclesiae Lincolniensis utilitatem eximiam, quam intimè affectamus, praelibato Venerabili Patri, Confessori nostro, vestrae Apostolicae Sanctitatis Licentiam impartiri dignemini, concedendo eidem ut, a Vinculo, quo Ecclesiae Norwicensi astringitur, Absolutus, ab eadem Licentiâ migrare possit ad Ecclesiam Lyncolniensem memoratam, eámque optinere & assequi cum suis Juribus & Pertinentiis universis.
Sanctissime Pater, Beatitudinem vestram in omni Prosperitatis augmento per tempora diuturan, conservare dignetur Trinitas Increata.
Script. &c. vicesimo quarto Die Maii, Anno &c. Decimo quarto.
May 28. Licence to John May to go to Iceland for John lately appointed bp. of Holar [Episcopus Olensis in Islandia]. Westm.
O. x. 645. H. v. p. i. 31.
Pro Episcopo Olensi, in Islandia.
An. 14. H. 6. Franc. 14. H. 6. m. 9.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Supplicavit nobis Johannes Episcopus Olensis in Islandia, in Regno nostro Angliae oriundus, ut,
Cùm Dominus Summus Pontifex ipsum Johannem ad Episcopatum praedictum nuper providerit, ipséque, ob Discrimina, tàm Maris, quàm Terrae, Episcopatum suum praedictum personaliter adire & visitare, ac Possessionem indè Capere, ac ibidem Installari quamplurimùm pertimescat.
Velimus, eâ consideratione, sibi licentiam, quòd ipse Johannem May, Magistrum cujusdam Navis vocatae la Kateryne de Londonia, Procuratorem & Attornatum suum in hac parte, versus partes Islandiae, cum Navi praedictâ, ad videndum Episcopatum praedictum, & sibi de Statu & Situ ejusdem reportandum & nunciandum, transmittere possit, annuere gratiosè,
Nos, Supplicationi suae hujusmodi benigniùs inclinati, ac pro eo quòd idem Episcopus, ac Johannes Bristowe de Coventre Merchant, & Ricardus Weston de Londonia Stokfishmonger, coram nobis, in Cancellaria nostra, personaliter constituti, manuceperunt pro praefato Johanne May (videlicet) quilibet eorum sub Poenâ Quadraginta Librarum, quòd idem Johannes May, transeundo cum Marinariis, in Navi praedicta, usque dictas Partes Islandiae, quicquam in eisdem Partibus, quod in laesionem seu derogationem cujusdam Statuti sive Ordinatio- nis, nuper per Regem Daciae de Mercatoribus, Stapulam suam apud Norberne ordinatam excercere debentibus, editi, & per nos, de assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium, ac Communitatis Regni nostri Angliae, in Parliamento nostro, apud Westmonasterium, Anno Regni nostri octavo, tento, Affirmati, nec Prohibitionis & Defensionis nostrarum super Statuto sive Ordinatione praedicto, tunc ibidem factorum, non attemptabit, nec faciet attemptari,
Quam quidem Summam Quadraginta Librarum quilibet Manucaptorum praedictorum concessit, de Terris & Catallis suis, ad opus nostrum levari, si praefatus Johannes May quicquam contra formam Statuti sive Ordinationis praedicti Regis, ac Prohibitionis & Defensionis nostrarum praedictarum, attemptet, seu faciat quomodolibet attemptari,
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Johannem May ad dictas partes Islandiae, cum Navi praedictâ, ac Marinariis competentibus in eadem, ex causâ praedictâ, transire & redire permittatis,
Non inferentes eis, seu, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes, Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen,
Et, si quid eis forisfactum sive injuriatum fuerit, id eis sine dilatione corrigi & debitè reformari faciatis.
In cujus &c. usque Festum Natalis Domini proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo Die Maii.
Per Concilium.
June 18. The sheriffs of London and Middlesex and 10 others are ordered to proclaim that all persons who will go to sea with John earl of Huntingdon, admiral of England, for the defence of Calais against the duke of Burgundy, shall have free equipment and licence to retain all they take from the Flemings. Westm.
O. x. 646. H. v. p. i. 31.
De Proposito Burgundi ad Calesiam Obsidendam.
An. 14. H. 6. Penes Cleric. Pell.
Rex Vicecomitibus Londoniae & Middlesexiae, Salutem.
Licet is, qui se dicit Ducem Burgundiae & Comitem Flandriae, ac Inhabitantes Patriam nostram Flandriae, Nobis, tanquam vero & indubitato Regi Franciae, diu Obediverint, & Nos sic pro vero Rege Franciae Factis, Verbis, & Scriptis suis Recognoverint uti tenebantur & debebant, quousque ipsi, jam tardè, perversis & infidis Consiliis & Persuasionibus praefati sic se dicentis Ducem Burgundiae & Comitem Flandriae Inducti seu veriùs Seducti, ab Obedientiâ & Ligeantiâ, quibus nobis tenebantur & tenentur, temerè se Diverterunt & Declinaverunt,
Et, nedùm hiis contenti, verùm etiam Mala Malis accumulantes & addentes, Dampna & Gravamina, quae possunt, Nobis & fidelibus Ligeis nostris, utriusque Regnorum nostrorum Franciae & Angliae, tàm per Terram, quàm per Mare, faciunt & facere non desistunt, in tantum quod, ut veraciter informamur, Villam nostram Calesii in proximo Obsedere, & eam ac Marcheas ejusdem toto Conamine Expugnare satagunt & proponunt, in nostri ac utriusque Coronarum nostrarum Franciae & Angliae Praejudicium, Injuriam, & Contemptum, quae, si fieri ulterius pateremur, nedùm in magnum Opprobrium nostrum, verùm etiam in Fidelium nostrorum Confusionem & Destructionem, ac ulteriusque Regnorum nostrorum praedictorum Desolationem (quod absit) tenderet manifestè,
Nos igitur, de Remedio in hac parte summè oportuno, celeriori modo quo possimus, volentes providere, vobis praecipimus quòd statim, post receptionem Praesentium, in singulis Locis, infra Civitatem praedictam, & Suburbia ejusdem, ac Comitatum praedictum, ubi melius videritis expedire, publicè proclamari faciatis quòd omnes illi, qui ad Mare, in Comitivâ, carissimi Consanguinei nostri, Johannis Comitis Huntingdoniae, Admiralli nostri Angliae, seu ejus Deputati, ad Illum, qui sic se dicit Ducem Burgundiae & Comitem Flandriae, & alios Rebelles nostros Flandriae, viis & modis quibus melius excogitare potest, tàm per Terram, quàm per Mare, Aggravandum, Expugnandum, & Guerrandum, volunt proficisci, Liberum habebunt Eskippamentum,
Ac totum & quicquid, quod, tàm per Terram, quàm per Mare, de eis poterunt optinere, ad Usum & Proficuum suum proprium, absque impetitione seu perturbatione nostrâ aut alterius cujuscumque, reportabunt.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Junii.
Per Breve &c. HUNGERFORD.
Consimilia Brevia diriguntur Comitatibus subscriptis, & sub eadem Data,
Suthampt.
Sussex.
Kantiae.
Essex.
Norff.
Suff.
Devon.
Cornub.
Dors.
Lincoln
.
H. Glocestre.
H. Cardinal.
J. Bathon. Canc.
Rohard.
J. Huntington.
Typtot.
Decimo octavo Die Junii, Anno &c. Decimo quarto, apud Westmonasterium, Concessum fuit, per Dominum Regem, de Avisamento Concilii sui, quòd fiant Proclamationes in Comitatibus infrascriptis, secundùm Tenorem infrascriptis,
Et Mandatum est quòd superinde fiat Warrantum Domino Cancellario, ut in forma.
Praesentibus Dominis infrascriptis
.

Footnotes

1 This apparently belongs to 10 May 1435, see 15 April 1435.