Rymer's Foedera with Syllabus: July-October 1441

Rymer's Foedera Volume 10. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-October 1441', in Rymer's Foedera Volume 10, (London, 1739-1745) pp. 848-852. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol10/pp848-852 [accessed 25 April 2024]

July–October 1441

Syllabus Entry Foedera Text
July 14. Commission to William Lyndewode, keeper of the privy seal, sir William Estfeld, Roger Hunt, baron of the Exchequer, and seven others, to treat for an alliance and mercantile intercourse with Holland, Zealand, and Friesland. Westm.
O. x. 848. H. v. p. i. 108.
De Tractando & Communicando cum Holandis.
An. 19. H. 6. Ibid. m. 1.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm mutuae Amicitiae Pacisque Foedera,
Quae, nostris Inclitorumque Progenitorum nostrorum longè retrò temporibus, inter Nos & eosdem Progenitores nostros, ac Ligeos & Subditos nostros utriusque Regnorum Angliae & Franciae, caeterorumque Terrarum & Dominiorum nostrorum, ac Incolas & Inhabitantes Partium Holandiae, Zelandiae, & Frisiae, Vinculo Fraternalis Amoris & Glutino Caritatis combinata solebant adinvicem consolidari,
Jam tardè, per quosdam Discordiae & Dissensionis Auctores,
Nescientes Pedes suos dirigere in viam Pacis, velut per Abrupta gradientes, Unionis & Concordiae Viam in se declinantes, & aliis, Pacis Aemulo procurante, exquisitis Fraudibus, praecludere satagentes,
Non attendentes quot & quanta, tàm Subditis nostris, quàm etiam dictarum Partium Incolis & Inhabitantibus, Lites, Discordiae, Dissensiones, & dura Guerrarum Commotio, experientiâ docente, Discrimina inferunt,
Rumpantur indies & graves patiantur Scissuras,
Nos igitur,
Hujusmodi Dissensionis, Discordiae, & Scissurae Incommoda nostris exulare temporibus, & Subditorum Commodis, in quorum prosperitate utique prosperamur, jugi, quantum in Nobis ex Alto concessum fuerit, Solicitudinis studio intendere volentes,
Affectantésque,
Pro conservandâ admirabili Pacis dulcedine, inter Nos, Ligeos, & Subditos nostros praedictos, ac dictarum Partium Incolas & Inhabitantes, Publicâ suadente utilitate, in melius reformandâ, & imposterùm, Gratiâ suffragante divinâ, feliciter continuandâ,
Ut de caetero Pacis Tranquillitas vigeat, fervor Caritatis exaestuet, & Animorum idemptitas perseveret, cùm in Mundo nichil Pace & Quiete pretiosius peroptari potest,
Mediis Pacis benigniùs consentire,
De Fidelitate, Prudentiâ, Circumspectione, & Industriâ, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Magistri Willielmi Lyndewode Custodis Privati Sigilli nostri utriusque Juris Doctoris, Willielmi Estfeld Militis, & Rogeri Hunt Baronis Scaccarii nostri, Magistri Ricardi Andrewe Officialis Curiae Cantuariensis, Magistri Johannis Stokes, & Magistri Willielmi Sprever, Legum Doctorum, & Roberti Whityngham Amigeri Thesaurarii Villae nostrae Calesii, necnon Henrici Frowyk, Willielmi Cotesbroke, & Thomae Borough, Mercatorum, plenariè confidentes,
Ipsos nostros legitimos, veros, & indubitatos Deputavimus Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eis omnibus, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, & Tribus eorum (quorum ali- quem praedictorum, Willielmi Lyndewode, Rogeri, Johannis, Willielmi Sprever, & Willielmi Cotesbroke, unum esse volumus) Potestatem & Mandatum tàm generale quàm speciale, Nomine nostro, ac utriusque nostrorum Angliae & Franciae Regnorum, Terrarum, Patriarum, Villarum, Castrorum, Fortalitiorum, Locorum, Dominiorum, Amicorum, & Subditorum nostrorum quorumcumque, ad Tractandum, Communicandum, Appunctuandum, & Concludendum,
Cum Ambassiatoribus, Commissariis, & Procuratoribus Incolarum & Inhabitantium Partium praedictarum, sufficientem Potestatem ab ipsis in hac parte habentibus,
Pro Patriis, Terris, Villis, Castris, Fortalitiis, Locis, Dominiis, & Subditis nostris, ac Incolis & Inhabitantibus praedictis quibuscumque,
De & super mutuis Amicitiis, ac Amicitiarum Confoederationibus, inter Nos, Regna, Dominia, Subditos, & Vassallos nostros, Locaque, Patrias, ac Dominia Holandiae, Zelandiae, & Frisiae praedicta, Incolasque & Inhabitantes eadem,
Necnon de & super mutuis Intercursu Mercandisarum, ac Conversatione, & Communicatione Subditorum nostrorum, ac Incolarum & Inhabitantium praedictorum, conservandis per Terram & per Mare,
Ac insuper ad Reformandum & Reformari Petendum omnia & singula, contra Pacis & Amicitiarum praedictarum Foedera ultrò citróque attemptata, & de attemptandis (quod absit) in futurum & contra ea de Remediis oportunis Providendum & provideri Consentiendum,
Necnon generaliter omnia & singula Faciendum, Gerendum, & Excercendum quae in Praemissis, vel circa ea, seu aliquo Praemissorum necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae qualitas & natura hujusmodi Negotiorum exigunt & requirunt, & quae Nosmet ipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia forent quae Mandatum exigant quantumcumque speciale,
Ac quaecumque inter Commissarios praedictos appunctuanda & concludenda Proclamandum & Proclamari faciendum,
Et, pro firmâ debitáque Custodiâ eorumdem, Ordinandum & Deputandum tot & tales Conservatores & in tanto Numero, prout ipsis Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, & Tribus eorum (quorum aliquem praedictorum Willielmi Lyndewode, Rogeri, Johannis, Willielmi Sprever, & Willielmi Cotesbroke, unum esse volumus) videbitur expedire;
Promittentes, bonâ Fide, & in Verbo Regio, Nos Ratum & Gratum habituros totum & quicquid per dictos Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios nostros, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorum (quorum aliquem praedictorum Willielmi Lyndewode, Rogeri, Johannis, Willielmi Sprever, & Willielmi Cotesbroke unum esse volumus) Actum Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In quorum omnium & singulorum Testimonium atque Fidem has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri appensione fecimus roborari.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Julii.
Aug. 1. The K. to the Emperor Frederic; he has received his letter desiring restitution for goods of his subjects detained in Aquitain, and has ordered restitution to be made. Westm.
O. x. 849. H. v. p. i. 109.
Litera ad Imperatorem.
An. 19. H. 6. Penes Cleric. Pell.
Serenissimo ac Excellentissimo Principi Friderico, Dei gratiâ, Romanorum Regi semper Augusto, Austriae, Stiriae, Karinthiae, & Carniolae Duci, Comiti Tirolis, &c. Confratri & Amico nostro carissimo, Henricus, eadem gratiâ, Rex Angliae & Franciae, Hiberniaeque Dominus, Salutem, & in Republica Successus prosperimos ac super Inimicis feliciter triumphare.
Gloriosissime Princeps, Confrater & Amice noster carissime,
Recepimus dudùm Literas vestras, Datas Novacunti Mensis Februarii die penultimâ, Nobis directas, continentes Nos jussisse Bonorum, a Servitore & Factore quorumdam Civium vestrorum de Constantia, per quosdam Vasallos Subditos nostros Ducatûs nostri Acquitaniae ablatorum, Restitutionem fieri; quo pars Bonorum hujusmodi mox fuerat Restituta: Litteris ipsis Nos rogantes ut de pleniore Restitutione dictorum Bonorum Modis accommodis vellemus providere.
Serenissime Princeps & Amice noster carissime,
Gaudemns Fraternitatem vestram sic intellexisse nos Justitiam nostram exhibuisse; nam id Nobis cordi semper est: & uti Mandavimus Bonorum Restitutionem fieri praelibatis Civibus vestris, quae in parte facta confitetur, in toto & integraliter utique fieri effectualiter Mandabimus, cognito Nobis ad quorum manus ex Subditis nostris Pars Residua devenit, quod scire valdè affectamus; ut Justitiae, quam undique vestro Fraternitatis Amori, quo plurimùm delectamur, per Nos poterit satis esse.
Dat. sub Privato Sigillo nostro, in Palatio nostro Westmonasterii, Primo die Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo, Regnorumque nostrorum decimo nono.
Dors.
Rex, apud Westmonasterium, Primo Die Augusti, Anno Decimo nono, mandavit Custodi Privati Sigilli sui fieri facere Literas sub eodem Sigillo, Tenoris infrascripti, Directas
Friderico &c. infrascripto.
Praesentibus Dominis Concilii sui &c
.
Adam Moleyns.
Memorandum quòd Rex jussit, sub Data praescripta, fieri istas Litteras, ex amore speciali eum movente.
Aug. 1. Thomas Ramston, seneschal of Guyenne, to the K.; has not executed his orders to put Guissarn de la Segne in possession of the bpric. of Dax, as there was an appeal before the pope, and inhibitions against him. Bourdeaux.
O. x. 850. H. v. p. i. 109.
Ad Regem, super Querela pro Episcopatu Dax.
An. 19. H. 6. Penes Cler. Pell.
Treshault, Trespuissant, Tresexcellent Prince, nostre Tresredoubte Seigneur, a vestre Roiall Magestie Treshumblement me Recommans.
A la quelle plaise savoir que, le xxi jour du Moys de Jueillet prochein passe, je ay Repceu voz Lettres, qu'il a pleu a vestre Roial Mageste moy envoyer, recitants certaine Provision, fait a la Persone de Sire Guissarn de la Segne, a la Veschie d'Ax par le Seint Pere Eugene Pape Quart,
Et certains voz roials Mandemens, faiz au Chapitre Maire & Jures de vestre Citee d'Ax, avant ces heures, en faveur du dit Sire Guissarn faiz & ottroiez,
Et d'aultre Part certains oultres voz Mandemens a moy a Trois Jour du Moys de Fevrier darrein passe,
Presents en les quieulx estroitement Mandee que le dit Sire Guissarn de la Segne soit receu & admis a la Possession du dit Eveschie sur certaines Poins,
En moy Mandant & Chargeant que le dit Sire Guissarn ne vueille aucunement empescher ne venir contre la Teneur de voz diz Mandemenz, mais Lui soie aidant & favourissant a prendre la Pocession du dit Eveschie, come plus a plain les Chouses susdiz sont en voz diz Mandemenz contenues:
Sur quoy (Treshault Trespuissant, Tresexcellent Prince, mon Tresredoubte & Tressoveraine Seigneur) tout le temps de ma Vie, come vestre vray Lige ay este, suis & serray prest a excequter voz Mandemens roials a mon pouvoir; non obstant, par la Teneur de voz diz Mandemenz, appert que vestre Roialle Majeste, en le temps Premiers & Secondz Mandemens susdiz (parlant touzjours en toute Reverence, Subjection, & Obeissan) n'a este mie informe de la verite:
Car vray Chouse est que vestre diz Cite d'Ax & la Clergie d'icelle a este & est en la vray Obeissance Spirituelle du dit Seint Piere le Pape, & en la Temporaltie de vestre Roiale Mageste; & aussi que, en temps de la Impetration de voz diz Primiers Mandemens encontre vestre dite Cite & Clergie d'Ax, estoit Pleit pendant per devant Monsieur de Huntington, vestre Lieutenant de vestre dit Duchie de Guyenne, encontre le dit Sire Guissarn de la Segne: & neantmoinx Allegans leur Raisons & Deffense estoyent Appelles au dit Seint Piere le Pape:
Et, d'aultre Part, avant la Concession & Ottroye de voz diz Derriers Mandemenz, leurs Appellacions estoient Presentees au dit Seint Pier le Pape, & par Lui repceues, & otroyes Citations & Inhibicions contre le diz Sire Guissarn de la Segne.
Et aussi, moy estant au Siege d'avant la Place de Tartas, a la request des Estas qui estoyent presens au dit Siege, pour le Bien de la Chouse Publique, & pur eviter les Inconveniens qui s'en pourroient ensuir, fiz ordenner certains Mandemens, & les fiz Proclamer par tout l'Ost & en plusours autres Lieux de la Senescalcie des Landes, que chescune Partie eust a Tenir & Possedir paisiblement tout ce que Tenoit & Possedissoit le Jour de la Concession & Otroye de mes diz Mandemenz, sans que par l'une Partie ne par l'autre innove ne attempte aultre Chose au contraire, jusqe ad ce que par le dit Seint Pier le Pape y soit este ordenne:
Les quielx mes Mandemens, moy present en vestre Cite d'Ax, au temps que la dit Siege fut leve par advis & consentement des Trois Estas de la Senescalcie des Landes, furent en la dite Cite par mesaultres Mandemens Ratifiees & Con- firmes, come plus a plain en mes darries Mandemens de Ratificacion & Confirmacion est contenue:
Et, non obstant la Partie du dit Sire Guissarn, venant contre la Teneur de mes diz Mandemens Primiers & Darriers, non doubtant incurrer les Poins en yceulx contenues, a innove & attempte, & a fait, de Jour en aultre, en grant Mespris de vestre Justice & Jurisdiction part dessa, & saunz attendre la Sentence Diffinitive de la dite Appellation par le dit Seint Piere le Pape, ny par vestre dit Lieutenant:
Et pour les Chouses susdiz, & aussy pour ce, que tant de Droit Canon, que Civil, que Custume de vestre Paiis part dessa est que, Pleit pendent entre Parties, riens ne doibt estre innove ny attempte, ay delivere de faire assavoir a vostre Royalle Mageste les Causes, pour quoy voz Mandemens jusque au present n'ont sorti lour effect:
Et sur ce vous suplie me pur excuse; & tant sur ce que aultres Choses moy Mander & Commander voz Mandemens & Commandemens, pour les complir de bon cueur a mon povoir:
Priant la Benoite Trinitie que, par sa Seinte Grace, vous doint Sainte avecques longue Duree & Victoire de voz Ennemis come desire.
Escript en vestre Cite de Bourdeaulx, le primer jour du Mois d'Aoust, l'An Mille, Quatrecens, Quarante & ung.
Le tout vestre humble Subgiz & feal Lige,
Tho. Ramston, vestre Seneschal de vestre Duchie de Guyenne.
Dors.
A Treshault, Trespuissant, & Tresexcellent Prince le Roy d'Engleterre & de France, mon Tresredoubt Souverain Seigneur.
Aug. 9. The K. forbids all persons hindering the abp. of Canterbury in proceeding against Eleanor duchess of Gloucester, who is to appear before him at Westm. on Oct. 21, and who will meanwhile remain at Leeds Castle. Hertford Bridge.
O. x. 851. H. v. p. i. 110.
De salva Gardia pro Archiepiscopo Cantuariensi.
An. 19. H. 6. Pat. 19. H. 6. p. 2. m. 16.
Rex universis & singulis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, ad quos &c. Salutem.
Pro eo quòd, Reverendissimus in Christo Pater, Henricus Archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae Primas,
Vicesimo quinto die Julii ultimò praeterito, in Collegio Capellae nostrae Sancti Stephani, infra Palatium nostrum Westmonasteriense, contra Alianoram Ducissam Gloucestriae, super certis Criminibus, Defectibus, & Causis, unde ipsa praefato Archiepiscopo Detecta extitit, procedens,
Ex certis causis legitimis, ipsum, ut asseruit, moventibus, Decrevit & Ordinavit quòd praedicta Ducissa, Associata cum certis Personis, ad ejus Custodiam juratis in forma Juris, in Castro nostro de Ledes remaneret & expectaret,
Quibus quidem Decreto & Ordinationi Licentiam nostram (ipso Archiepiscopo Processum suum contra praefatam Ducissam continuante) quòd ipsa, vicesimo primo die Octobris proximò futuro, coram ipso Archiepiscopo, in Capellâ praedictâ, comparebit, attribuimus,
Nos igitur,
Volentes & affectantes, ut tenemur, quòd Jura Sanctae Matris Ecclesiae inviolabiliter observentur, & quòd eis ab omnibus Subditis nostris aequanimiter obediatur,
Concessimus &, Tenore Praesentium, Concedimus quòd nullus vestrûm, prout Indignationem nostram evitare voluerit, Jurisdictionem praefati Archiepiscopi in hac parte impediat vel impediri faciat,
Nec quicquam contra praefatam Alianoram, per viam Facti, attemptet, nec Personam, seu Bona sua (durante & pendente Materiâ Criminum & Causarum praedictorum contra Ipsam, coram praefato Archiepiscopo, seu ipsius Commissariis) Attachiet nec Arestet,
Set ipsam, associatis sibi Personis supradictis, a Loco quo nunc est, usque dictum Castrum de Ledes pacificè transire, & ibidem morari, ac abinde, ad dictum Vicesimum Primum diem Octobris, coram eodem Archiepiscopo seu Commissariis suis, Responsuram in debita Juris forma, comparere permittatis, absque Impetitione, Laesione, vel Impedimento nostri, vel alicujus vestrûm, in Transitu suo ad Castrum praedictum, Morâ suâ ibidem, seu Redditu suo ab eodem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Hertford Brigge, nono die Augusti.
Per ipsum Regem.
Oct. 31. Payments to Robert Mansfield for his expenses in going to Calais, to the doctors employed in destroying sorcerers, to the abbots of Glastonbury,Bury, and S. Albans, to receive children into religion, to the bp. of S. Asaph and the abbot of Gloucester, ambassadors to Frankfort, and to sir John Popham, going to Normandy. Shene.
O. x. 832. H. v. p. i. 110.
De Solutionibus faciendis.
Penes Cler. Pell
R. H
.
Rex, apud Manerium suum de Shene, ultimo die Mensis Octobris, Anno vicesimo, Mandavit Custodi Privati Sigilli sui, ut ipse, sub eodem Sigillo, faceret sufficientia Garrenta, Thesaurario & Camerariis, ad Deliberandum & Solvendum Roberto Manfeld Armigero, pro Transitu suo ad Calesium, diversis vicibus, ex Jussu Regio, & de avisamento Concilii, xxxl.
Item, simile Garrentum, praefatis Thesaurario & Camerariis, pro Regardo distribuendo inter Doctores, Notarios, & Clericos laborantes circa Superstitiosam Sectam Nigromanticorum, Incantantium, & Sortillegorum, &c. xxl. gratiâ destruendi Artes praedictas.
Item, fiant Litterae Clausae sub Privato Sigillo, directae Abbatibus Glasccniae, de Bury, & Sancti Albani, quòd ipsi recipiant quosdam Infantes ad Religionem suam, secundùm Copiam Praesentibus annexam.
Item, sufficiens Garrentum, ad Solvendum Episcopo Assavensi, & Abbati Gloucestriae, Ambassiatoribus Regiis versus Frankfordiam, secundùm quod solitum est solvi Personis Statûs eorum &c. per Tres Menses.
Item, Johanni Popham Militi transituro in Normanniam, de avisamento Concilii, secundùm Statum suum.