Rymer's Foedera with Syllabus
November-December 1441

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

1-2

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: November-December 1441', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 1-2. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115346 Date accessed: 21 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

November–December 1441

Syllabus EntryFoedera Text
CONVENTIONES,
LITERAE,
ET
ACTA PUBLICA
.
Nov. 18. Safe conduct for Thomas bp. of Orkney, Thomas Penbyn, chaplain, and Patrick Falconer, coming from Flanders. Westm.
O. xi. 1. H. v. p. i. 110.
Pro Episcopo Orcadiensi.
An. 20. H. 6. Scot. 20. H. 6. m. 9.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Thomam Episcopum Orcadiensem in Scotia, Thomam Penbyn Capellanum, & Patricium Falconer, Scotos in Flandria jam existentes, in Regnum Regis Angliae, cum Octo Personis in Comitivâ suâ, vel infra, ac cum Equis & Bonis suis, conjunctim, vel divisim, ibidem morando & perhendinando, & per idem Regnum Regis in Scotiam transeundo, & abinde in dictum Regnum Regis reveniendo, ibidem morando & perhendinando, & per idem Regnum Regis versus Curiam Romanam transeundo, ac in & per idem Regnum Regis, quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu Regis, veniendo, morando, perhendinando, & transeundo.
Proviso semper quòd Personae praedictae se benè & honestè erga Regem & Populum suum gerant & habeant,
Et quicquam, quod in Praejudicium vel Dampnum Regis aut Populi Regis praedicti cedere valeat, non faciant vel attemptent,
Et quòd Ipsae nec earum aliquis aliquod Castrorum, Fortalitiorum, vel Villarum Regis firmatarum ingrediantur vel ingrediatur, absque hoc quòd Ipsae praesentes Literas Regis de salvo Conductu Capitaneis, Gubernatoribus, vel Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo Die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Nov. 28. Protection for Reginald abbot of S. Peter's, Gloucester, going on an embassy to Frankfort; also for Adam Moleyns. Westm., Dec. 3.
O. xi. 1. H. v. p. i. 110.
De Ambassiata versus Frankfordiam.
An. 20. H. 6. Franc. 20. H. 6. m. 15.
Reginaldus, Abbas Monasterii beati Petri Gloucestriae,
Qui in Ambassiata Regis versus Frankfordiam in Partibus Transmarinis profecturus est, ibidem in eadem Ambassiata moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausulâ Volumus) usque Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò futurum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo Die Novembris.
Per Billam de Privato Sigillo & de Data praedicta &c.
Ibid. m
. 22.
Magister Adam Moleyns,
Qui in Ambassiata Regis versus Frankfordiam in Partibus Transmarinis profecturus est, ibidem in eâdem Ambassiatâ moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) usque Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò futurum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Tertio Die Decembris.
Per Billam de Privato Sigillo & de Data praedicta Auctoritate Parliamenti.