Rymer's Foedera with Syllabus: 1442

Rymer's Foedera Volume 11. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1442', in Rymer's Foedera Volume 11, (London, 1739-1745) pp. 2-17. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol11/pp2-17 [accessed 19 March 2024]

1442

Syllabus Entry Foedera Text
1442. Jan. 26. Denization of Jeromino Dandulo, and Marino his son, of Venice. Westm.
O. xi. 2. H. v. p. i. 110.
De Indigenis factis.
An. 20. H. 6. Pat. 20. H. 6. p. 1. m. 14.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, ac de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, dilecto nobis, Jeronimo Dandulo Mercatori de Venicia & Marino Dandulo Filio suo, quòd Ipsi exnunc sint Indigenae, ac Tractati, Tenti, & in omnibus Reputati sicut veri Ligei nostri,
Et quòd Ipsi & Haeredes sui Percipere & Petere, Vendere & Emere, Perquirere, Concedere, Dare, Legare, Gaudere, haereditariè Possidere, Habere, & Tenere pro Se, Haeredibus, & Assignatis suis, omnimoda Terras, Tenementa, Redditus, & alias Possessiones,
Ac Inducere & Decariare omnia Mercimonia, & Mercandisas, ac Bona sua,
Ac caetera alia quaecumque Beneficia, Privilegia, & Jura, tàm in Custumis Solutionibus, quàm in aliis Causis quibuscumque, habere, gaudere, uti, & possidere possint, debeant, & valeant, & uterque eorum possit, valeat, & debeat, omnibus temporibus futuris, ita liberè, plenè, & integrè sicut alii Ligei nostri quicumque dicti nostri Regni faciunt, habent, & possident, ac facere, habere, & possidere valeant seu possint quoquo modo,
Et quòd Ipsi, & dicti Haeredes, ac Assignati sui, vel Causam ab eis seu eorum altero habentes, omnimoda Placita & Querelas, tàm Reales, quàm Personales, in quibuscumque Curiis nostris, Locis, Placeis, & Jurisdictionibus infra dictum nostrum Regnum Angliae & alibi, Prosequi, & easdem Actiones & Querelas in eisdem Curiis, Locis, Placeis, & Jurisdictionibus Placitare & facere Placitari, ac ibidem Respondere & Responderi, possint adeò plenè & liberè sicut fideles Ligei nostri infra dictum Regnum nostrum oriundi; aliquibus Ordinationibus, Proclamationibus, seu Statutis, in contrarium factis, & quòd Ipsi de hoc Regno nostro oriundi non existant, set de Venicia, non obstantibus:
Proviso semper quòd praedicti, Jerominus & Marinus, Homagia ligea Nobis faciant, ac Lotto & Scotto, ut caeteri Ligei nostri Anglici, contribuant, necnon Custumas, Subsidia, & alia Deveria, Nobis debita pro Lanis, Stanno, & Pannis, per Ipsos, seu eorum aliquem, extra Regnum nostrum Angliae, alibi quàm ad Stapulam nostram, traducendis, ut Alienigenae Nobis solvant,
Quodque Ipsi, seu eorum alter, aliqua Bona seu Mercandisas aliquorum Extraneorum, in Regnum nostrum Angliae Ducenda, seu abinde traducenda, sub colore suorum Propriorum, nullatenus colorabunt, seu colorari praesumant quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto Die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti, & pro Quadraginta Marcis solutis in Hanaperio.
March 12. Power for Adam Moleyns, dean of Salisbury, to treat with pope Eugenius. Westm.
O. xi. 3. H. v. p. i. 111.
De Foedere cum Eugenio Papa.
An. 20. H. 6. Franc. 20. H. 6. m. 11.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Licet apud Christi Fideles omnibus & ad omnes servanda sit & habenda dilectio, sunt tamen, sicut novimus, in ejus Observatione regulari Differentiae pariter & Gradus; inter quos praecipuum vendicat sibi locum Dilectio Patrum & Parentum ad Filios, & e converso, Divinis pariter & Humanis induta Legibus omnique Jure subnixa,
Quod attendentes, & ad nostrae considerationis intuitum reducentes singularis & sincerae Dilectionis integritatem, quam, Beatissimus Pater noster, Dominus Eugenius, indubitatus Christi Vicarius, ac Vniversalis Ecclesiae Summus Pontifex, ad Nos, Statum, & Honorem nostros stabili & inconcussâ Firmitate hactenus se gerere comprobavit, sicuti fiducialiter & pro constanti tenemus quòd sic geret in futurum, veluti Nos, è converso, suae Beatitudinis ac Sacrosanctae Romanae Ecclesiae (cui meritò praesidet) Statum & Honorem, omni quâ potuimus aut possumus Filialis Devotionis sinceritate, complexi sumus, complectimur, & complectemur dùm egerimus in Humanis:
Ad Recognitionem tamen uberiorem memoratae Dilectionis, quam praefatus, Beatissimus Pater noster, Dominus Eugenius, sic ut praefertur, erga Nos gessit & gerit, clarioremque Manifestationem Devotionis Filialis & Affectûs, quos ipsi, vice mutuâ, gerimus, sicuti tenemur & debemus, ad eundem Beatissimum Patrem suique Statûs Prosperitatem stabilem & Honorem, non incongruum censemus, set decens & honestum, cum eodem, ex superhabundanti, si & quatenus suae Sanctitati visum erit, Foedus seu Confoederationem & Alligantiam reciprocae Dilectionis & Amicitiae contrahere, inire, facere, atque firmare:
Hinc est quòd Nos,
De fidelitate, prudentia, & circumspectione, & industria, dilecti Clerici & Consiliarii nostri, Adae Moleyns, Sarum Decani, plenam gerentes fiduciam,
Ad Conferendum & Communicandum cum praefato Beatissimo Patre nostro Domino Eugenio, aut alio quocumque, vel aliis, plenam & sufficientem ab eo Potestatem, Auctoritatem, & Commissionem ad hoc habentibus, de & super hujusmodi Ligis, Confoederationibus, & Amicitiis firmis atque perpetuis, inter eundem Beatissimum Patrem & Nos, quoad vixerimus, inconcussâ Stabilitate duraturis, easdemque Concludendum & Concordandum,
Ac omnia, quae sic conclusa, concordata, & conventa fuerint, cum omni Securitate, debitâ & honestâ, Firmandum,
Consimilemque Securitatem pro Nobis & Nomine nostro Recipiendum,
Ac in Animam nostram Jurandum quòd hujusmodi Conclusa, Concordata, & Conventa, Rata habebimus & Grata, nec aliquod procurabimus vel faciemus per quod ipsa vel eorum aliqua effectu debito frustrari valeant aut valeat, seu quomodolibet impediri,
Ac simile Juramentum ab eodem Beatissimo Patre, vel ejus Deputatis, sufficienti atque legitima super hoc Potessate fulcitis, Recipiendum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae Nos ipsi facere possemus si personaliter adessemus, etiam si talia fuerint quae de natura sui Mandatum exigant quantumlibet speciale,
Praefatum Adam nostrum legitimum & indubitatum Procuratorem, Negotiorum Gestorem, Commissarium, Deputatum, & Nuncium Facimus, Ordinamus, ac Constituimus specialem:
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, ac sub Ypothecâ & Obligatione omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum, Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros quicquid per dictum Procuratorem nostrum Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta Auctoritate Parliamenti.
March 15. Safe conduct for Henry Stenhove, Hugh Hugonis, and three other ambassadors from the duke of Burgundy, coming to treat for redress of injuries. Westm.
O. xi. 4. H. v. p. i. 111.
De Attemptatis, contra formam antiquae Amicititae cum Holandis, Reformandis.
An. 20. H. 6. Ibid. m. 15.
Rex, per Literas suas Patentes, per Tres Menses proximò futuros duraturas,
Pro debitâ Reformatione Attemptatorum, contra vim, formam, & effectum Pacis & antiquae Amicitiae, quae inter Regem & Illos de Partibus Holandiae & Selandiae diu extiterunt, hinc inde factorum, faciendâ,
Suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Magistrum Henricum Stenove Magistrum Requestarum, Hugonem Hugonis Secretarium de Zirico in Jure Civili Licentiatum, Magistrum Arnaldum de Sgranenzando Decretorum Doctorem, Magistrum Jacobum Lauge, & Magistrum Cornelium Barom, Secretarios Ducis Burgundiae, Quatuor, Tres, & Duos eorum, in Regnum Regis Angliae,
Ad Tractandum & Communicandum, cum certis Commissariis Regis, de & super debitâ Reformatione Attemptatorum praedictorum, cum Viginti Personis in Comitiva sua, vel infra, ac cum Equis, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, veniendo, ibidem ex causâ illâ morando & perhendinando, & abinde ad propria redeundo, absque impetitione, vexatione, perturbatione, seu impedimento quocumque;
Et ideò &c. non inferentes &c.
Et si quid &c.
Proviso semper quòd praedicti, Henricus, Hugo, Arnaldus, Jacobus, & Cornelius, ac secum Comitantes, se benè & honestè erga Regem & Populum suum gerant & habeant,
Et quicquam, quod in Regis Contemptum seu Praejudicium aut Populi sui praedicti Dampnum vel Gravamen cedere valeat, non attemptent, nec eorum aliquis attemptet quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto die Martii.
May 16. Power for R. bp. of Durham, sir William de Faucomberge, and sir William Ivere, to receive the oaths of the wardens of the East Marches, to observe the truce with Scotland. Similar power for sir William FitzHugh, Sir Thomas Dacre, of Gillesland, and sir Christopher Curwen, to receive the oaths of the wardens of the West Marches. Similar commission to the wardens to receive the oaths of the notable men near the marches. Westm.
O. xi. 4. H. v. p. i. 111.
De recipiendo Sacramenta Gardianorum Marchiarum versus Scotiam.
An. 20. H. 6. Scot. 20. H. 6. m. 3.
Rex, Venerabili in Christo Patri, R. Episcopo Dunelmensi, ac, dilectis & fidelibus suis, Willielmo de Faucomberge Militi, & Willielmo Ivere Militi, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm inter Nos,
Pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus, ac Regnis, Terris, Dominiis, Vassallis, Ligeis, & Subditis nostris, ex una parte,
Et Illustrem Principem Jacobum Regem Scotorum,
Pro Se, Haeredibus, & Successoribus, ac Regnis, Terris, Dominiis, Vassallis, Ligeis, & Subditis suis, parte ex altera,
Bonae, firmae, indubiae, & inviolabiles Treugae, & Guerrarum Abstinentiae seu Sufferentiae, tàm per Terram,
Exceptis, de Terris nostris, totâ illâ Portione de Regno Angliae quae est ex parte Australi Montis Sancti Michaelis, quae est in Cornubia, usque ad Mare, & de Terris praedicti Consanguinei nostri, totâ illâ Parte Regni Scotiae quae est ex parte Boreali Fluminis de Forne, inter Moraviam & Rossiam, usque ad Mare,
Quàm generaliter per Mare,
Per Septennium post completionem Treugarum, inter Nos & praedictum Consanguineum nostrum & Subditos utriusque nostrûm nuper captarum, & nondum finitarum, duraturae (videlicet) ab Ortu Solis Primae Diei Mensis Maii, qui erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo Septimo, per Septem Annos extunc plenariè complendos (videlicet) usque ad Ortum Solis Primae Diei Mensis Maii, qui erit Anno Domini Millesimo, Quadringentisimo, Quinquagesimo quarto,
Captae sint, habitae, & conclusae, prout in Tenore unius Partis Indenturarum, indè confectarum (quem vobis ac Gardianis in Estmarchia versus Scotiam mittimus in formâ Patenti) pleniùs poterit apparere,
Nos (de Fidelitate & Circumspectionibus vestris pleniùs confidentes) Dedimus vobis, & cuilibet vestrûm, Potestatem Recipiendi Sacramenta omnium & singulorum Gardianorum praedicto- rum, praesentium & futurorum, quòd Ipsi & quilibet eorum Treugarum & Guerrarum Abstinentias seu Sufferentias praedictas, cum omnibus & singulis Capitulis & Articulis earumdem, bonâ fide (absque dolo, fraude, malóve ingenio quocumque) observabunt & quilibet eorum observabit, & per alios quantum in eis est observari facient & faciet, & quòd nullo usquam tempore durationis earumdem Treugarum, per se vel per alios, clàm vel palàm, directè vel indirectè, eas in aliqua sui parte violabunt, nec violari facient nec permittent, nec eorum aliquis violabit, nec violari faciet nec permittet, quovis modo:
Et ideò vobis, & cuilibet vestrûm, Mandamus quòd, viso Tenore praedicto, Sacramenta praedicta, in forma praedicta, citra Primum Diem Junii proximò futurum ad ultimum, recipiatis,
Et, cùm ea receperitis, Nomina eorum, qui sic juraverint, infra Mensem post praestationem ejusdem Juramenti, Gardianis singulis Marchiarum Scotiae, juxta formam cujusdam Articuli in Tenore praedicto specificati, auctenticè certificetis:
Damus autem universis & singulis Gardianis in Estmarchia praedicta, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, & cuilibet vestrûm, in hac parte, Intendentes sint & Obedientes in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Maii.
Per Concilium.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Willielmo Fitz Hugh Militi, Thomae Dacre de Gillesland Militi, & Cristoforo Curwen Militi, Salutem.
Sciatis quòd,
Cum &c. ut supra usque ibi, confectarum, & tunc sic,
Quem vobis ac Gardianis in Westmarchia versus Scotiam mittimus, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste Rege ut supra.
Rex, Dilectis sibi, Gardianis in Estmarchia versus Scotiam, Salutem.
Sciatis quòd,
Cum &c. ut supra usque ibi, inde confectarum & tunc sic,
Quem vobis ac Venerabili in Christo Patri R. Episcopo Dunolmensi, necnon, Dilectis & Fidelibus nostris, Willielmo de Faucomberge Militi, & Willielmo Ivere Militi, mittimus &c. ut supra usque ibi, recipiendi Sacramenta, & tunc sic, omnium Virorum Notabilium prope Marchiam praedictam, & in eadem a Villa de Novo Castro in Anglia, quòd ipsi & quilibet eorum &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex, dilectis sibi, Gardianis in Westmarchia versus Scotiam, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm &c. ut supra usque ibi, confectarum & tunc sic,
Quem vobis, ac, Dilectis & Fidelibus nostris, Willielmo Fitz Hugh Militi, Thomae Dacre de Gillesland Militi, & Cristoforo Curwen Militi mittimus &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex, Venerabili in Christo Patri, R. Episcopo Dunolmensi, ac, Dilectis & Fidelibus suis, Willielmo de Faucomberge Militi, & Willielmo Ivere Militi, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm &c. ut supra usque ibi, indè confectarum, & tunc sic,
Quem vobis ac Gardianis in Estmarchia versus Scotiam mittimus &c. ut supra ut in primo Patenti usque ibi, in forma praedicta, & tunc sic,
Citra Vicesimum Diem Julii proximò futurum ad ultimum, &c. ut supra ut in primo Patenti.
Teste ut supra.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Willielmo Fitz Hugh Militi, Thomae Dacre de Gillesland Militi, & Cristoforo Curwen Militi, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm &c. ut supra usque ibi, indè confectarum, & tunc sic,
Quem vobis ac Gardianis in Westmarchia versus Scotiam mittimus, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex, Dilectis sibi, Gardianis in Estmarchia versus Scotiam, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm &c. ut supra usque ibi, confectarum, & tunc sic,
Quem vobis, ac, Venerabili in Christo Patri, R. Episcopo Dunolmensi, necnon, Dilectis & Fidelibus nostris, Willielmo de Faucomberge Militi, & Willielmo Ivere Militi, mittimus &c. ut supra usque ibi, recipiendi Sacramenta, & tunc sic, omnium Virorum Notabilium prope Marchiam praedictam, & in eadem a Villa de Novo Castro in Anglia, quòd Ipsi & quilibet eorum &c. ut supra.
Teste ut supra.
May 13. Safe conduct for John de Batuco and Hugh Guisardi, archdeacons of Rodez, and 18 other ambassadors from the count of Armagnac. Westm.
O. xi. 6. H. v. p. i. 112.
Pro Ambassiatoribus Comitis Armagniaci.
An. 14. H. 6. Franc. 20. H. 6. m. 6.
Rex universis & singulis Admirallis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Consanguineus noster, Comes Armagniaci certos Ambassiatores, Oratores, Vassallos, & Nuncios suos in Regnum nostrum Angliae, penes Praesentiam nostram, pro certis Causis & Materiis ipsum specialiter moventibus, mittere affectet & destinare,
Nos, affectum praedicti Consanguinei nostri intimè contemplantes, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales,
Johannem de Batuco Canonicum & Archidiaconum Sancti Anthonii in Ecclesia Ruthenensi,
Hugonem Guisardi Canonicum & Archidiaconum Majorem in Ecclesia Ruthenesi praedicta,
Bagonem de Stagno Dominum de Stagno,
Johannem de Panusia Dominum de Lopiaco Senescallum Ruthens,
Poncetum de Cardelhaco Dominum de Valadino,
Berengarium de Arpaione Militem,
Johannem de Solatges Dominum de Toleto,
Et Johannem de Solatges ejus Filium,
Johannem de Saunhaco Dominum de Bellocastro, Dominum de Panato,
Petrum de Verullya Dominum de Castromarino,
Anthonium de Caylario Dominum Daubays,
Oddonem de Lomanha Dominum de Funarcho & de Corrensano,
Bernardum de Fendoams Dominum de Barbazano,
Bernardum de Ripparia Dominum de Labatut Senescallum Armanhiaci,
Guillermum de Besis Dominum de Montaldo,
Geraldum de Ripparia Dominum de Ripparia,
Rigaldum de Cayraco aliàs de Thensaco,
Bertrandum de la Barca
Abbatem de Simone,
Dominos Johannem Berry & Bertrandum de Bulhia Judices in Legibus Licentiatos,
Cum Quinquaginta Personis in Comitiva sua in Regnum nostrum Angliae, per Dominia, Territoria, Districtus, Jurisdictiones, & alia Loca de Obedientia nostra, conjunctim, vel divisim, Equestres vel Pedestres, Armatos vel non Armatos, per Terram, Mare, & Aquas, cum Equis, Hernesiis, Auro, Argento, Jocalibus, Vasis, Rebus, Manticis, Bogeis, Bagagiis, Fardellis, & aliis Rebus & Bonis suis licitis quibuscumque, veniendo, ibidem morando, perhendinando, & abinde ad Partes suas proprias, absque aliquo impedimento, perturbatione, seu aresto, aut aperitione Manticarum, Bogearum, Bagagiorum, Fardellorum, & Hernesiorum suorum quorumcumque, licitè, pacificè, & quietè redeundo:
Et ideò vobis Mandamus &c.
Non inferentes &c.
Et, si quid &c.
Proviso semper quòd praedicti, Johannes, Hugo, Bego, Johannes, Poncetus, Berengarius, Johannes, Johannes, Johannes, Petrus, Anthonius, Oddo, Bernardus, Bernardus, Guillermus, Geraldus, Rigaldus, Bertrandus, Johannes, & Bertrandus, ac aliae Personae praedictae, & quilibet eorum, se benè & honestè erga Nos & Populum nostrum gerant & habeant,
Et quicquam, quod in nostri contemptum seu Praejudicium aut Populi nostri praedicti Dampnum seu Gravamen cedere poterit, non attemptent quovis modo, nec faciant aliqualiter attemptari,
Quodque ipsi, nec eorum aliquis, aliqua Civitatum, Castrorum, Villarum firmatarum, seu Fortalitiorum nostrorum minimè ingrediantur, absque eo quòd ipsi praesentes Literas nostras salvi Conductûs Majoribus, Capitaneis, Gubernatoribus, sive Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
In cujus &c. per unum Aunum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio Die Maii.
Per ipsum Regem.
May 28. Commission to sir Robert Roos, Thomas Bekyngton, the K.'s secretary, and Edward Hull, to contract a marriage between the K. and one of the daughters of the count of Armagnac. Westm.
O. xi. 7. H. v. p. i. 112.
De Tractando super Matrimonio cum una de Filiabus Comitis antedicti.
An. 20. H. 6. Ibid. m. 1.
Rex omnibus Christi fidelibus ad quos &c. Salutem.
Universorum Conditor Deusque Hominem Volatilibus Coeli, Piscibus Maris, & Terrae animantibus caeteris praeesse disposuit, Solitudinem non esse bonam eidem sanciit, unde, Sanctissimas Matrimonio Primitias instituens, similem sibi in Adjutorium fecit ut sub unitate Duorum, tanti Sacramenti firmatâ vigore, fieret Origo legitima Posteris, & Continuatio Speciei per Proles, ad maxima virtutis crementa futura.
Nobis indè, Exemplo hujus divini operis instructis, & non modo Solitudinis incommoda revolventibus, verùm etiam quanta, ultra Bonum Prolis, Rei Publicae Regnorum per Matrimonium proveniant Commoda, ut Bellorum Extinctio, Amicitiarum inter Principes condiligentes Roboratio, & quòd plerumque etiam inter Discordes Tranquillitas paritur animorum, totis cupimus nisibus, divinâ favente Gratiâ, ad prosperandam Rempublicam Fidelium, & quàm maximè nostram, sub Legibus tàm Sancti vivere Sacramenti.
Cumque nedùm Fama Testetur percelebris, verùm etiam summae credentiae Viri, quantus Virtutum splendor, quanta Morum honestas, in, praecarissimis & dilectissimis Nobis, Filiabus, carissimi Consanguinei nostri, Comitis Armagniaci floreant cum perfectis Donis Naturae & Generis claritate, ipsam unam ex eis, Nomine nostro eligendam, ad Dei Laudem, spe adeptionis praemissorum, desideramus nobis matrimonialiter sociari.
Hinc est quòd,
De Fidelitate, Legalitate, Prudentiâ, & Circumspectione, fidelium & benè & sincerè dilectorum nostrorum, Roberti Roos Militis, Magistri Thomae Bekyngton Secretarii nostri, & Edwardi Hull Armigeri, & eorum cujuslibet, plenariè confidentes,
Ad Eligendum, Nomine nostro, unam ex eisdem Filiabus,
Et ad Contrahendum Sponsalia per Verba de futuro, seu Matrimonium per Verba de praesenti, cum eadem quocumque modo convenientiùs & ordinatiùs fieri poterit,
Et in eandem, jure Sponsaliorum ut in Sponsam, seu Matrimonii ut in Uxorem, Nomine nostro, Consentiendum,
Ac Verba Sponsaliorum seu Matrimonii de praesenti, per ipsam vice mutuâ proferenda, & Consensum, in Nos per ipsam praebendum, Recipiendum & Acceptandum,
Necnon ad Tractandum cum Procuratoribus, Parentibus, & Amicis ejusdem sic Electae de Dote, Dotalitio, Donatione propter Nuptias, ac Arris in hac parte dandis & constituendis, & eorum singulorum qualitate & quantitate, ac etiam de Terminis, Locis, & Modis Solutionum & Satisfactionum de eisdem, ac etiam quanto tempore Expensis Parentum & Amicorum debeat sustentari, necnon ad quem Locum praedicta sic Electa, & quando, & cujus Expensa, & sub quâ formâ, per Parentes & Amicos debeat transmitti, Conveniendum & Concordandum,
Et ea, quae sic Tractata, Conventa, & Concordata fuerint, quatinus ad Nos attinet, omnimodâ Securitate, honestâ & legitimâ, Nomine nostro Firmandum,
Similémque Securitatem, Nomine nostro, Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Jurandúmque in Animam nostram quòd nec Contractum hujusmodi, nec Potestatem praesentem eis datam revocabimus, aliquidve faciemus aut procurabimus per quod Contractus hujusmodi seu ejus debita Consummatio (in casu quo per dictos Procuratores seu eorum aliquem sic ut praemittitur contrahi contigerit) quomodolibet poterit impediri,
Ac etiam ad petendum Securitatem debitam & sufficientem a Parentibus & Amicis dictae sic Electae, quòd Ipsa a Contractu hujusmodi nullatenus variabit,
Caeteráque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint & oportuna, & quae qualitas hujusmodi Negotii & Natura exigunt & requirunt, & quae Nos faceremus seu facere possemus si personaliter ibi praesentes essemus, etiam si Mandatum exigant speciale,
Praedictos, Robertum, Thomam, & Edwardum, ac quemlibet eorum per Se & in Solidum, nostros veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales, organumque Vocis nostrae in Praemissis & eorum singulis Facimus, Ordinamus, Creamus, & Constituimus per Praesentes;
Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum & Gratum, perpetuis Temporibus, habituros quicquid per Procuratores nostros praedictos, vel ipsorum aliquem, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis & singulis Praemissorum,
Ipsosque Procuratores & Nuncios nostros, & eorum quemlibet, ab omni Onere Satisdandi expressè, Tenore Praesentium, relevamus.
In quorum omnium & singulorum Testimonium atque Fidem pleniorem has Literas nostras Patentes fecimus & Sigilli nostri Magni appensione muniri.
Dat. apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 29. Appointment of Henry bp. of Bazas as one of the K.'s council in Aquitain. Westm.
O. xi. 8. H. v. p. i. 113.
Pro Episcopo Basatensi.
An. 20. H. 6. Vasc. 20. H. 6. m. 3.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Ad plenum de legalitate, scientiâ, ac Meritorum probitate, Reverendi in Christo Patris, Domini Henrici Episcopo Basatensis, necnon Venerabilis Monasterii Sanctae Crucis infra Muros Civitatis nostrae Burdegalensis in Spiritualibus & Temporalibus generalis & perpetui Administratoris, confidentes,
Eundem Henricum in Consiliarium nostrum, in Ducatu nostro Aquitanniae, Constituimus & Creavimus, ac Praesentium Tenore Constituimus & Creamus, ad Feuda seu Stipendia consueta, recepto a Senescallo nostro seu ejus Locumtenente ab eodem Domino Henrico & per eum praestito Juramento tàm Fidelitatis quàm alio in talibus praestari solito & consueto;
Mandantes Constabulario Castri nostri Burdegaliae, qui nunc est, aut qui pro tempore fuerit, seu suo Locumtenenti, aut alteri Occupatori praedicti Officii, ut de caetero ipsi Domino Henrico annuatim, in Terminis consuetis, solvat Stipendia seu Feoda praedicta, quae in Compotis & Rationibus ejusdem Constabularii volumus admitti & allocari.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo nono die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
June 9. Confirmation of the appointment by John earl of Huntingdon, lieutenant of Aquitain, of William abbot of Sordua as judge of the court of sovereignty in Aquitain, dated London, 15 July 1421. Westm.
O. xi. 8. H. v. p. i. 113.
De Confirmatione pro Abbate de Sordua.
An. 20. H. 6. Ibid. m. 9.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, carissimi Consanguinei nostri, Johannis Comitis Huntyngdoniae, Locumtenentis nostri Ducatûs nostri Aquitanniae, factas in haec verba,
Johannes, Comes Huntyngtoniae & de Ivry, Locumtenens & Gubernator Generalis totius Ducatûs Acquitanniae pro Domino meo Angliae & Franciae Rege, Admirallus Angliae, Hiberniae, & Aquitanniae praedictae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Confidentes plenariè de Probitate, Fidelitate, & bonâ Industriâ Domini Guillielmi Abbatis de Sordua,
Auctoritate & Potestate Regiis, quibus utimur in hac parte, eundem Dominum Gullielmum Constituimus, Ordinavimus, & Deputavimus, ac per Praesentes Constituimus, Ordinamus, & Deputamus unum de Judicibus Superioritatis Ducatûs praedicti & Consiliarium Domini mei Regis in Partibus supradictis, unà cum Vadiis, Feodis, Emolumentis, & Commoditatibus eisdem Officiis debitis & consuetis,
Habenda, Occupanda, & Excercenda Officia supradicta eidem Domino Gullielmo, cum Vadiis, Feodis, Emolumentis, & Commoditatibus eidem Officio & Consiliariis debitis & consuetis, durante Vitâ suâ:
Mandantes etiam, per Praesentes, omnibus Officiariis Domini nostri Regis, & nostris, in partibus supradictis, quatenus eidem Domino Guillielmo sint Parentes & Attendentes efficaciter, prout pertinet eidem Officio & incumbit.
Dat. Londoniae sub Sigillo nostro, decimâ quintâ die Julii, Anno Domini Milesimo, [Quadringentesimo] Quadragesimo primo, & Anno Regni Regis Henrici, Sexti post conquestum, Decimo nono.
Nos autem Literas praedictas ac omnia & singula contenta in eisdem Rata habentes & Grata, ea pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus, prout Literae illae rationabiliter testantur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Junii.
June 10. Licence to John Fassy, prior general of the Carmelite order, to visit the houses of the order in England. Westm.
O. xi. 9. H. v. p. i. 113.
Super Visitatione Carmelitarum.
An. 20. H. 6. Franc. 20. H. 6. m. 9.
Rex universis & singulis Admirallis, Capitaneis, &c. adquos &c. Salutem.
Supplicavit nobis Frater Johannes Fassy, Sacrae Theologiae Professor, nuper in Priorem Generalem Ordinis Fratrum Carmelitarum Electus, ut,
Cùm ipse Provinciam Angliae, specialiter inter caeteras Orbis Provincias, instar Praedecessorum suorum, annuente Deo ac nostrâ mediante Licentiâ, Visitare proponat,
Velimus eidem Priori, cum Quatuor Personis in Comitivâ suâ, Regnum nostrum Angliae & Villam nostram Calesii, quando sibi placuerit, intrandi, ibidemque usque Festum Sancti Michaelis proximò futurum circa Visitationem hujusmodi morandi, Licentiam concedere, ac pro Securitate ipsius Prioris & Personarum praedictarum in hac parte gratiosè providere,
Nos, Supplicationi praedictae annuentes, suscepimus ipsum Priorem ac Personas praedictas, in dictum Regnum nostrum Angliae & Villam nostram Calesii veniendo, & exinde ad propria redeundo, necnon Equos & Hernesia sua licita quaecumque, in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales:
Et ideò &c.
Non inferentes &c.
Et si quid &c.
Proviso semper quòd Prior & Personae praedictae & eorum quilibet se benè & honestè habeant & gerant erga Nos & Populum nostrum, absque aliquo, quod in nostri seu Populi nostri Dampnum vel Praejudicium cedere valeat, faciendo vel attemptando quoquo modo,
Ac quòd idem Prior, unà cum Provinciali Ordinis praedicti, in dicto Regno nostro Angliae, Visitationem hujusmodi, infra idem Regnum nostrum, infra tempus assignatum, faciat, & non aliter,
Quodque ipsi, in Visitatione illa, aliquas Pecunias seu Pecuniarum Summas excessivas ab aliquibus Domibus aut Fratribus, in eisdem existentibus, Ordinis praedicti, in dicto Regno nostro, ex causa Visitationis, Gratiarum Concessionis, vel aliorum Negotiorum, non capiant nec capi faciant, nec captas extra dictum Regnum nostrum, absque Licentia nostra speciali, secum asportent seu asportari faciant quovis modo.
In cujus &c. usque Festum Sancti Michaelis supradictum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
June 15. General request for a safe conduct for George Francho, of Venice, going to various parts of the world on the business of the order of S. John of Jerusalem. Westm.
O. xi. 9. H. v. p. i. 113.
De Requestu.
An. 20. H. 6. Ibid.
Rex universis & singulis Regibus, Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Nobilibus, Baronibus, Dominis, Vicecomitibus, Capitaneis, Castellanis, &c. ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem in omnium Salvatore.
Universitatem vestram multipliciter honorabilem, & quemlibet vestrûm per se, attentiùs & efficaciùs quo possumus, Tenore Praesentium, Requirimus & Rogamus quatenus, dilectum Nobis, Georgium Francho Venetum,
Qui ad varias Mundi Partes, ob certa Negotia, sibi ex Parte Sanctissimi Domini & Religionis Ordinis Sancti Johannis Ierosolimitani commissa, fidem Catholicam & totius Christianitatis bonum tangentia, in Partibus illis Exponenda, dirigit Gressus suos,
Cùm Ipsum ad Regna, Dominia, & Potestates vestra, seu alicujus vestrûm, declinare contigerit, nostrae Magestatis intuitu, & harum Precum nostrarum speciali interventu, propentiùs recommendatum habentes,
Eundem Georgium, cum Familiaribus, Equis, Bonis, Hernesiis, & Rebus suis quibuscumque, recipiatis, ipsumque Georgium & dictos Familiares suos inibi morari, seu per eadem Regna, Dominia, & Potestates, cùm sibi placuerit, liberè & absque impedimento seu perturbatione quacumque, transire & redire permittatis, sine Solutione Dacii & Pedagii, Gabellae, aut aliqua Aperitione Literarum, Manticarum, seu Hernesiorum suorum,
Necnon eis, & eorum cuilibet, salvum & securum Conductum, per Passus, Loca, & Dominia vestra, & cujuslibet vestrûm, si necesse fuerit, rationabilibus suis Sumptibus & Expensis, habere faciatis,
Non inferentes eis, aut eorum alicui, nec quomodolibet inferri permittentes, in Corporibus sive Bonis, Dampnum, Impedimentum, Violentiam, Injuriam, Molestiam, seu Gravamen, quin potiùs eis & eorum cuilibet, in eorum Agendis, si egeant, ministrare dignemini Consilium, Auxilium, & Favorem,
Et, si quid eis, aut eorum alicui, in Personis vel Rebus, Injuriatum fuerit (quod nollemus) id indilatè reformare curetis nostris Precibus & Amore;
Nos siquidem Subditis vestris, & cujuslibet vestrûm, cùm ad Regna seu Dominia nostra aliquos ex ipsis declinare contigerit, Favorem consimilem seu majorem grato animo impendere Promittimus, & de Facto veraciter impendemus.
In cujus rei Testimonium has Literas Patentes fieri & Magni Sigilli nostri munimine fecimus consignari.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii, decimo quinto Die Junii.
Per ipsum Regem.
July 26. Protection for John abbot of S. Alban's going as ambassador to Frankfort. Dogmersfield.
O. xi. 10. H. v. p. i. 114.
De Ambassiata versus Frankfordiam.
Ibid. m. 8.
Johannes, Abbas Monasterii Sancti Albani,
Qui, in Obsequio Regis, in Ambassiata sua, versus Frankfordiam profecturus est, ibidem in eodem Obsequio moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum clausulâ Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Dogmersfeld, vicesimo sexto die Julii.
Per Billam de Privato Sigillo & de Data praedicta &c.
July 2. Confirmation of the grant by John earl of Huntingdon, as lieutenant of Aquitain, of certain tolls to Gaston de Fois, count of Longueville and Benauges, captan de Buch, of certain tolls at Castelhon, dated l'Esparre, July 31, 1440. Westm.
O. xi. 10. H. v. p. i. 114.
De Confirmatione pro Comite de Longueville.
An. 20. H. 6. Vasc. 20. H. 6. m. 7.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, carissimi Consanguinei nostri, Johannis Comitis Huntyngdoniae, Locumtenentis nostri Ducatûs nostri Aquitanniae, factas in haec verba,
Johan, Conte de Huntingdon & d'Ury, Lieutenant & Governeur General de Duchie & Paiis de Guienne par Monsieur le Roy d'Engleterre & de France, Admirall d'Engleterre d'Irland, & du dit Guienne, a toutz ceulx, que cestes Presentes verront, Savoir faisons que, par part de nostre bien ame Cousin Gaston de Fois Conte de Longueville & de Benanges Captan de Buch, Nous ad este expanse coment, long temps ad passes, anciennement les Roys eussent donne & conferme, au Lieu & Plasse de Castelhon de Peregnorc, certains Peaiges, a Chose de le Guard & Deffance du dit Castelhon;
Primerament (c'estassavoir) par Muy de Sal, qui passe pour Eue, xviii d. & pour le Passade vii s. i d.
Item
, par Ton de Vin iii d.
Item
, Escarta de Ble, qui Passe pour Mer, i d.
Item
, Bestie, Chargie de Sel, i Salme de Sel.
Item
, Bestie, Chargie de Ble, i d.
Item
, Ayne, Charge de Ble, Mealha.
Item
, Charge de Lane xii d. & par Quintal iii d.
Et, si passe au Pont de la Pierre, doit Demy Peaige que soit.
Item, Banastas, xii d.
Item
, Charge e'avoir de Pes xii d.
Item
, Charge de Draps, Quatre Bet au Travers xii d. & Quatre Bet en Bales vi d.
Item, Quintal de Fer iii d. & quant est estrait iii Mealhes.
Item
, Quintal d'Asser iii d.
Item
, Quintal de Coyre iii d.
Item
, Quintal de Metal iii d.
Item
, Charge d'Estanh iii d.
Item
, Charge de Plom iii d.
Item
, Charge de Pels de Buef xii d.
Item
, Curr de Buef o de Bacha i d.
Item
, xiieme de Pels, vive o morta, iii d.
Item
, de Drap, Petit o grant, i d.
Item
, Saumada de Vin, i d.
Item
, de Buef, i d.
Item
, Bache, i d.
Et si passe au Pont de Pierre, Mealhe,
Item
, Chiban, si est Frere xii d.
Et si passe cumme dessus vi d.
Item
, Ayne o Samne vi d. & si passe cum dessusmes iii d.
Item
, par Passade, si se mene vendre, i d. & si passe cum dessus Mealhe.
Item
, Charge de Melles iii d.
Item
, Charge de Pebre xii d.
Item
, Charge de Harencx, x. Harenx o x d.
Item
, le Cent de Haranc, un Haranc o i d.
Item
, Quintal de Pluma iii d.
Item
, Charge de Pluma xii d.
Item
, Charge de Alum iii d.
Item
, Charge d'Oly iv d.
Item
, Quintal de Seu iii d.
Item
, xiime de Lampredes iii d.
Item
, xiime de Colax iii d.
Item
, un Saumon i d.
Item
, un Creac xii d.
Item
, un Daufin xii d.
Item
, Charge de Cere xii d.
Item
, Quintal de Cere iv d.
Item
, Porc o Treuge i d.
Item
, Quintal de Balene iii d.
Item
, Mercerie vi d.
Et, si passe au Pont de Pierre, iii d. plus.
Item
, Inzio iv d.
Item
, Quintal d'Ams iii d.
Item
, Quintal Degeme iii d.
Item
, Veyne, de tot l'An, un Quarteron de Berrers, & doit loy Hom donner a manger o x d. empres, pour chascune passe que doit paier un Veire.
Item
, simple Coler Mealhe.
Item
, Quintal de Canibe o de Lin iii d.
Item
, Corderie un Corde.
Item
, pessa de Lin o de Canibe i d.
Et coment Nous avons entendu & sumes enformes, que le dit Lieu & Plasse de Castelhon soit sus le Frontere des Ennemiz & Rebellex de mon dit Seigneur le Roy & nostrez, & aussi que le dit Plasse est derruide, & un partie tombe jous, & ne ait Rentes ne Revenues de quoy pueisse estre Repaire ne Garde, & aussy reguardant que, se per faulte d'Ayde venoit en les mains des Adversaires, seroit Destruction & Perde de tout les Paiis,
Nous,
Voulant toutdis Ayder, Acroyster, & Emender les Lieux & Plasses, a Tenir toutdis en Oubeissance de mon dit Seigneur le Roy.
A la Supplication, Requesle, & Priere du dit Conte de Longueville, & au fin que le dicte Plasse puisse estre Emendee & Gardee, & se Tenir en la Obeissance, & par Reparer le dicte Plasse, en Acroyssemant du dit Peaige, avons Donne & Ottroye, & par la Tenir de cez Presentz Donnons & Ottroyons, pour Vertu & Pouoir que Nous avons & usons en cez Parties, ou dit Gaston de Foys Conte de Longueville & de Benanges Captal de Buch, & a ses Heirs & Successours, & Ordenons,
Primerramant, pour Ton de Vin, que passere pardavant le dicte Lieu & Plasse de Castelhon d'assi avant, iv Ard.
Item
, Boysset de Ble un Ard.
Item
, Charge de Sel, par Eue ou par Terre, iii Ard, & d'aqui en sus ou en bas a le benant.
Item, par Quintal de Lane un Ard.
Item
, par Parelh de Banastes iii Ard.
Item
, par Charge d'avoir de Pes xii Ard.
Item
, par Charge de Drap vi Ard.
Item
, par Quintal de Fer un Ard.
Item
, par Quintal d'Asser un Ard.
Item
, par Quintal de Coire un Ard.
Item
, par Quintal d'Astonh ii Ard.
Item
, par Quintal de Plom un Ard.
Item
, par Charge de Pel de Buef ou de Bache vi Ard.
Item
, par Pel de Buef, o de Bache mey Ard.
Item
, par xiime de Pels motenaux iii Ard. & a la benant.
Item, par Pessa de Drapentegre ii Ard.
Item
, par autre Escay un Ard.
Item
, par Buef o par Bacha bief un Ard.
Item
, par Rossin ferrat vi Ard.
Item
, par Ayne o Samue ii Ard.
Item
, par Charge de Melles un Ard.
Item
, par Charge de Pebre x Ard.
Item
, par Charge de Haranc vi Ard.
Item
, par Quintal de Plume un Ard.
Item
, par Quintal de Lin o de Canibe un Ard.
Item
, par Quintal d'Oli un Ard.
Item
, par Quintal de Seu un Ard.
Item
, par xiime de Lampredes un Ard. mey.
Item
, par Saumon mey Ard.
Item
, par Creac iii Ard.
Item, par Dauffin iii Ard.
Item
, par xiime de Colax ii Ard.
Item
, par Quintal de Cere un Ard.
Item
, par Porc o par Truge Mey Ard.
Item
, par Charge de Mercerie vi Ard.
Item
, par Inzio ii Ard.
Item
, par Quintal d'Ains un Ard.
Item
, par Quintal Degeme ii Ard.
Item
, par Saumade de Berres ii Ard.
Item
, par simple Coler un Ard.
Item
, par Cordarie un Corde.
Item
, par Pesse d'Etoille de Lin o Canibe un Ard.
Item
, par un Ley de Mayraine xii Ard. & d'aqui en sus a la benant.
Item, par Feys de condre Mey Ard.
Item
, par Boysset de Castanha Mey Ard.
Item
, par xiime de Pipes feites iii Ard. & par Barriques a la Benant.
Lez quelx Peiaiges, pour Nous enssi Donnez & Outroyes, come dit est, au dit Conte, & a ses Hoirs, Successours, & Ordenez, volons que il lez Pregne, Leve, & Culhie, & Receve, ou les fasse Prandre, Culhir, Lever, & Recevoir, pour Lui, ou par sons Deputez & Ordenez, ensi & par medisse manere coment de le sience propre chouse, a toutz jours:
Si Donnons en Mandement, de part mon dit Seigneur le Roy & de Nous, au Senescal de Guienne, Conestable de Bordeaux, Juige de Gusconhe, Prevost de Lombreyra & Executor Reyan, ou a l'un de lor, o a totz ensemble, o a da quel qui primer ne sera requerit, & a totz autrez Juiges & Officers de mon dit Seigneur le Roy, que oure sont, o que par tamps a venir seront, que au dit Conte de Longueville & de Benanges Captal de Buch, & a ses Heirs, ou a ses Procureours & Attornez, mettont & instituissent en Procession & en Sasine dez ditz Peiaigez plainement & paisiblement la que ne seront requis, & les en leyssent Prendre, Avoir, Culhir, & Recevre a toutz jours, sauns lui faire aucun destorbe ne empechement en aucun maniere, mes lez pueisse Prendre & Levre, de jour en autre, perpetuelement a tout tamps, sans demander congeit a nulh autre, quare enssi est nostre Vouloir.
Donne en nostre Chastell de l'Esparre, souz le Seel de nostre Office, le Darrien Jour de Julli, l'An Mille, Quatre Centz, & Quarante.
Nos, autem Literas praedictas ac omnia & singula in eisdem contenta, Rata habentes & Grata, ea pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus, prout Literae rationabiliter testantur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Secundo Die Julii.
Pro una Marca soluta in Hanaperio.
July 16. Safe conduct for Raffo de Grimaldis, of Genoa. Westm.
O. xi. 12. H. v. p. i. 115.
De Salvo Conductu pro Raffo de Grimaldis.
An. 20. H. 6. Franc. 20. H. 6. m. 5.
Rex, per Literas suas Patentes, per Triennium duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Raffum de Grimaldis, in Janua oriundum, in Hispannia Nuptum, & sub Dominatione Regis Castellae commorantem, in Regnum Regis Angliae, cum Servientibus, Bonis, & Mercandisis suis, salvò & securè veniendo, ibidem morando, expectando, & mercandisando,
Et exindè, quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu Regis, cum Servientibus, ac Bonis, & Mercandisis suis praedictis, per Terram & per Aquam, absque Laesione, Gravamine, Impedimento, Impetitione, sive Interruptione in Corporibus & Bonis, transeundo, redeundo, veniendo, & exeundo; aliquâ Marquâ, Contromarquâ, Concessâ, sive Concedendâ, aut aliâ Causâ quacumque non obstante.
Et ideò &c.
Non inferentes &c.
Et si quid &c.
Proviso semper quòd Regi de Custumis, Subsidiis, & aliis Deveriis, Regi in hac parte debitis, benè & fideliter respondeatur,
Et quòd praedictus Raffus ac Servientes sui praedicti benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum, absque aliquo faciendo seu attemptando quod in Regis Praejudicium aut Populi sui praedicti Dampnum cedere valeat quovis modo,
Et quòd non intrent aliqua Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum Regis firmatarum absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis de Salvo Conductu Capitaneis, Custodibus, sive Gubernatoribus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto Die Julii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Aug. 14. Restitution of the temporalities to William Lyndewode, bp. of S. David's. Windsor.
O. xi. 13. H. v. p. i. 115.
De Restitutione pro Episcopo Menevensi.
An. 20. H. 6. Pat. 20. H. 6. p. 3. m. 23.
Rex Escaetori suo in Comitatu Herefordiae, ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus, Salutem.
Cùm Dominus Eugenius Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesiâ Menevensi per Mortem, bonae memoriae, Venerabilis Patris, Thomae, ultimi Episcopi Loci illius, eidem Ecclesiae de Persona, praedilecti Clerici nostri, Magistri Willielmi Lyndewode, utriusque Juris Doctoris, providerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd praefatus Willielmus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit,
Volentes eum eo in hac parte agere gratiosè, Cepimus Fidelitatem ipsius Willielmi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Willielmo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Castrum suum de Wyndesore, decimo quarto Die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta &c.
Consimile Breve dirigitur
Roberto Clopton Majori Civitatis Regis Londoniae & Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Sept. 9. Power for Richard duke of York, governor of France and Normandy, Louis cardinal of Luxembourgh, chancellor of France, the bps. of Lisieux and Bayeux, John earl of Shrewsbury, Thomas lord Fawconberge, Thomas lord Scales, and nine others, to choose a place on the confines of Normandy and Brittany for a convention with France. Eltham.
O. xi. 13. H. v. p. i. 115.
Super Tractatu Pacis de Potestatibus.
An. 21. H. 6. Franc. 21. H. 6. m. 17.
Rex omnibus ad quos &c. Salutem.
Pacis Auctorem prae oculis habentes Pacis tranquillitatem a nostrae discretionis initio semper amplexi sumus; nam, ut Altissimus novit, pro Pace pulsantibus Clementiae nostrae Hostium nunquam clausimus, aut justè Petentibus in eodem Negotio quovismodo audientiam denegavimus; quin potius ad indagandum Pacis Media soliciti, ad oblata Remedia prompti semper inventi sumus, ut in praeteritis Conventionibus ac Dietis superinde habitis manifesta Experientia demonstravit.
Set, quia speratus Fructus de tot priscis Laboribus, contra nostram intentionem desideriumque, sequutus non est, nunc noviter informati de bona Inclinatione Illustrissimi Principis Karoli Avunculi ac Adversarii nostri in Regno Franciae ad ipsam optatam Unionem, sicuti per ejus ac Illustris Principis Caroli Ducis Aurealensis Consanguinei nostri, qui ad hujusmodi Pacis beatum consequendum Finem, uti dicitur, operatus est, Literas intelleximus, ac Christianissimi & Illustrissimi Principis carissimaeque memoriae nostri Progenitoris secuti Vestigia, integro & libenti animo ad ipsius salutiferae Unionis pertractandum Media condescendimus.
Hinc est, quòd Nos,
De fidelitate, circumspectione, & prudentia,
Carissimi Consanguinei nostri Richardi Ducis Eborum Locumtenentis Generalis & Gubernatoris Franciae & Normanniae,
Reverendissimi in Christo Patris Lodewici Cardinalis de Luxenbourgh Rothomagensis Archiepiscopi Cancellarii nostri in Regno nostro Franciae,
Necnon,
Reverendorum in Christo Patrum,
Lexoviensis & Bajocensis Episcoporum,
Carissimi Consanguinei nostri Johannis Comitis Salopiae,
Dilectorum & fidelium nostrorum,
Thomae Domini de Fawconberge,
Thomae Domini de Scales,
Radulphi Domini de Sudeley
Camerarii nostri,
Necnon Andreae Ogard,
Johannis Mountegomery,
Thomae Heo
,
Ac Ricardi Haryngton Ballivi de Cane,
Militum,
Magistri Walteri Colles Praecentoris Ecclesiae Cathedralis Exoniae,
Johannis Wenlok Armigeri,
Magistri Johannis Rynel,
Et Magistri Gervasii de Vulre.
Secretariorum nostrorum,
Pleniùs confidentes,
Ad Laudem & Honorem Omnipotentis Dei, & pro vitanda Humani Sanguinis effusione, necnon ut Quieti Subditorum nostrorùm per Bonum Pacis, opitulante Domino, utiliter sit Provisum,
Ipsos, Locumtenentem nostrum, Archiepiscopum, Episcopos, Comitem, Thomam, Thomam, Radulphum, Andream, Johannem, Thomam, Richardum, Walterum, Johannem, Johannem, & Gervasium, nostros Ambassiatores, Oratores, Procuratores, Deputatos, & Nuncios speciales Fecimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eis, Quatuordecim, Tresdecim, Duodecim, Undecim, Decem, Novem, Octo, & Septem (quorum praefatum Locumtenentem nostrum unum esse volumus) Potestatem plenariam ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis, & Nomine nostro, & utriusque nostrorum Angliae & Franciae Regnorum praedictorum Dominiis, & Subditis quibuscumque, Alligatis, Confoederatis, & Amicis nostris, Comunicandi, Concordandi, Appunctuandi, & Eligendi certum & securum Locum, prope Confinia Bassae Normanniae & Britanniae, ubi & in quo Tractatus Pacis hujusmodi haberi & fieri debeat, cum Ambassiatoribus dicti Adversarii,
Necnon in hujusmodi Loco, sic Concordato, Appunctuato, & Electo, cum dictis Adversarii Ambassiatoribus, vicesimo quinto die Octobris proximò futuro,
Aut, eo Die fortassis lapso ante Appunctuationem ac Concordationem hujusmodi certi & securi Loci, Diebus extunc sequentibus, in quibus eosdem cum dictis Adversarii Ambassiatoribus comodè contigerit convenire,
Conveniendi, Tractandi, Comunicandi, &, cum Dei adjutorio, Concludendi dictam Pacem,
Ac etiam Continuandi & Prorogandi Diem Conventionis hujusmodi in & ad Dies tunc proximò sequentes, quatenus oportunum erit;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum, ac Stabile perpetuò habituros quicquid in Praemissis aut aliquo Praemissorum per ipsos Commissarios, Ambassiatores, seu Deputatos nostros, Quatuordecim, Tresdecim, Duodecim, Undecim, Decem, Novem, Octo, & Septem (quorum praefatum Locumtenentem nostrum unum esse volumus) Appunctuatum, Conventum, Conclusum, seu Concordatum fuerit,
Et quòd omnia & singula, sic Appunctuata, Conventa, Conclusa, seu Concordata, absque dolo, fraude, vel malo ingenio, pro Parte nostrâ, ac quantum ad Nos spectabit, exequemur & exequi faciemus, ac quòd super eisdem dabimus Literas nostras Confirmatorias Magno Sigillo nostro sigillatas.
In cujus &c.
Teste Rege apud Manerium suum de Eltham, nono Die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 23. Licence to Thomas Normanton, monk of Selby, to receive papal bulls permitting him to hold a benefice. Canterbury.
O. xi. 14. H. v. p. i. 115.
De Licentia Acceptandi Bullas Apostolicas.
An. 21. H. 6. Pat. 21. H. 6. p. 2. m. 9.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Supplicavit nobis Thomas Normanton, Monachus Monasterii Sancti Germani de Selby, Ordinis Sancti Eborum Dioecesis, ut,
Cùm, Sanctissimus Dominus, Eugenius Quartus, Summus Pontifex, Papa Modernus, per Literas suas Bullatas, Concesserit eidem Thomae quòd Ipse quodcumque Beneficium Ecclesiasticum, Curatum Seculare vel Regulare, per Seculares vel cujusvis Ordinis Regulares Clericos optineri consuetum, etiam si Parochialis Ecclesia, aut ejus perpetua Vicaria, vel Cantaria, etiam si de Jure Patronatûs Clericorum vel Laicorum existeret, si sibi aliàs canonicè Conferretur vel Commendaretur, ut ipse ad illud Praesentaretur, & in eo Institueretur, Recipere, & quoad vixerit Retinere, illudque simpliciter, aut ex causâ Permu- tationis, quotiens sibi placeret, dimittere, & ejus Loco aliud simile vel dissimile Curatum Ecclesiasticum Beneficium etiam Recipere, & quoad vixerit Retinere liberè ac licitè valeret, prout in eisdem Literis Bullatis pleniùs apparet,
Idemque Sanctissimus Pater Literas Bullatas illas praefato Thomae porrexerit & destinaverit,
Ac idem Thomas Literas Bullatas illas penes se Acceptare, seu eas aut aliqua in eis contenta Prosequi, Legi, Publicari, vel Executioni demandari facere, absque Gratiâ & Licentiâ nostris priùs sibi in hac parte exhibitis, in voluntate quovis modo non existat, eisve aliter uti minimè proponat ullo modo,
Velimus sibi Gratiam & Licentiam nostras in hac parte benignissimè demonstrare:
Nos (Supplicationi suae praedictae favorabiliter inclinati) de Gratiâ nostrâ speciali Concessimus & Licentiam Dedimus, & per Praesentes Licentiam Damus, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, eidem Thomae quòd ipse Literas Bullatas praedictas penes se Acceptare, & eas Legi & Publicari, ac eas & omnia in eis contenta exequi possit licitè, liberè, & impunè; Statutis de Provisoribus, aut Actubus, Ordinationibus, vel Provisionibus quibuscumque, in contrarium ante haec tempora editis, factis, ordinatis, seu provisis, non obstantibus;
Nolentes quòd idem Thomas, ratione sive occasione Impetrationis, Acceptationis, Lectionis, sive Executionis Literarum Bullatarum praedictarum, aut aliquorum vel alicujus in eis contentorum, seu Transgressionum in hac parte factarum, vel aliquorum aut alicujus eorumdem, per Nos vel Haeredes nostros, Justiciarios, Escaetores, Vicecomites, Coronatores, aut alios Ballivos, seu Ministros nostros vel Haeredum nostrorum quoscumque, aliquibus futuris temporibus Impetatur, Molestetur, Occasionetur, Perturbetur in aliquo, seu Gravetur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuariam, vicesimo tertio die Septembris.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Oct. 12. Delivery of jewels by Ralph Cromwell, treasurer of England, to Humfrey earl of Buckingham, as pledges for a loan of 1,000 marks. Eltham.
O. xi. 15. H. v. p. i. 116.
De Jocalibus Invadiatis.
An. 21. H. 6. Pat. 21. H. 6. p. 1. m. 27.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Radulphus Cromwell, Thesaurarius noster Angliae, ac Camerarii de Scaccario nostro nuper, virtute cujusdam Brevis nostri de Privato Sigillo eis directi, Liberaverint, Carissimo & Fideli Consanguineo nostro, Humfrido Comiti Bukynghamiae,
In Plegiagium pro Mille Marcis, super Vadiis suis, & pro Vadiis Soldariorum Calesii, in Partem Solutionis cujusdam Majoris Summae,
Quaedam Jocalia nostra, sub Custodia eorumdem Thesaurarii & Camerariorum existentia; videlicet,
Two Basyns of Gold, chased in the manieir of Roses, Pounsed with Greet Bosseletts, Garnysshed with divers Scocheons (that is to say) in the Myddes of the sayd Basyns the Armes of Seint George, and aboute theim th'Armes of Seint Edward and Seint Edmund, th'Armes of th'Emperoure, th'Armes of Engeland and France departed, th'Armes of the Princepaltee, and the Armes of the Duchie of Guyenne; whiche Basyns weyen xliij Marc of Troye, Price the Unce xxvjs. viijd. the Price of the said Basyns Cccclviijl. xiijs. ivd.
Also, a Tablet of Seynt George of Golde, Garnisshed with a Rubie, viij Dyamandes, and in that oon Partie is an Angel haldyng an Helme Garnisshed with a Rubie and litel Perles, and in that other Partie is a Pucele knelyng with a Lambe Garnisshed with a Rubie, and the Tablet is Garnisshed aboute with xxv Baleys, xxv Saphiers, Thre Emeraudes, l grete Perles, lxxxix Perles of another sorte, and a grete Compaignye of other Perles; weying lxxix Unces and an half, the Price Clxxxivl. vjs. viijd.
Also a litel Belle of Golde, weyng xx Unces, Price of every Unce xxiijs. ivd. the Somme xxiijl. vjs. viijd.
Prout per Indenturas, inter ipsum Comitem & praefatos Thesaurarium & Camerarios indè confectas, pleniùs continetur,
Nos, Praemissa considerantes, Concessimus eidem Comiti quòd, si dicta Summa Mille Marcarum sibi ad Festum Paschae proximò futurum integrè minimè persolvatur, aut quòd pro Solutione earumdem non habeat Obligationes Subsidii Lanarum, tunc Jocalia praedicta sint propria Bona ipsius Comitis, & quòd Ipse eisdem Jocalibus perfruatur, ac de eis ordinet & disponat ut de aliquibus aliis Bonis suorum propriorum Bonorum, eadem Jocalia & quamlibet Partem eorumdem penes se retinendo:
Ac etiam benè liceat sibi, si voluerit, Jocalia praedicta Personae Indigenae vel Alienigenae vendere, seperando Jocalia illa, aut ea integrè reservando, prout sibi meliùs videbitur, absque impetitione ipsius Comitis, Haeredum, Executorum, vel Assignatorum suorum, per Nos, vel Haeredes nostros, aut Officiarios nostros, vel Haeredum nostrorum:
Et quòd idem Comes, pro hujusmodi Appropriatione Jocalium praedictorum ad opus suum proprium, aut pro Venditione eorumdem, aut aliqua Missione eorumdem in Vadium seu Plegiagium, ac etiam Haeredes & Successores sui imperpetuùm sint Quieti, nec indè in futurum impetantur, occasionentur, perturbentur, seu aliqualiter praegraventur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Eltham, duodecimo die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
Oct. 20. Power for the abp. of Bourdeaux, the seneschal of Aquitain, lord of Egramont, and sir Philip Chetwynd, mayor of Bayonne, to pardon rebels. Westm.
O. xi. 16. H. v. p. i. 116.
De Recipiendo ad Gratiam.
An. 21. H. 6. Vasc. 21. H. 6. m. 16.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, nuper hostiliter Invadente Ducatum nostrum Acquitanniae & Partes nostras Vasconiae Adversario nostro Franciae, nonnullae Personae de Ducatu & Partibus Vasconiae supradictis eidem Adversario nostro in eadem Invasione adhaeserint, & Offensas non modicas inibi perpetraverint, ab Obedientiâ & Ligeantiâ suis se divertendo,
Nos,
De fidelitate & circumspectione Reverendissimi Patris Archiepiscopi Burdegalliae, ac, fidelium nostrorum, Senescalli Ducatûs nostri Acquitanniae pro tempore existentis, necnon & Domini de Egramont, & Philippi Chetewynd Militis Majoris Civitatis nostrae Baionae, pleniùs confidentes,
De avisamento Concilii nostri Concessimus & Commisimus, Concedimus & Committimus, eis, & eorum Tribus, vel Duobus eorum, Tenore Praesentium, plenam Potestatem & Auctoritatem concedendi, pro Nobis, & Haeredibus nostris, imperpetuum dictis Personis de Ducatu & Partibus Vasconiae supradictis, quae fideles Ligeae nostrae voluerint devenire, & Gratiam nostram demandare in hac parte, Abolitiones, Remissiones, & Pardonationes Offensarum per ipsas in hac parte perpetrarum,
Promittentes Nos Firmum & Gratum habituros & tenturos quicquid iidem, Archiepiscopus, Senescallus, Dominus de Egramont, ac Philippus, Tres & Duo ipsorum, virtute Praesentium Auctoritatis & Potestatis, fecerint in hac parte.
In cujus &c. quamdiu nobis placuerit duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Nov. 12. Henry Frowyk, alderman of London, is appointed justice of the Almain merchants in London. Westm.
O. xi. 16. H. v. p. i. 116.
De Justiciario constituto pro Mercatoribus Alemanniae.
An. 21. H. 6. Pat. 21. H. 6. p. 1. m. 23.
Rex, Dilecto sibi, Henrico Frowyk, Civi & Aldermanno Civitatis Londoniae, Salutem.
Cùm, inter caeteras Libertates & Quietantias, Mercatoribus de Alemannia, in Civitate nostra praedicta Residentibus, per Cartas Progenitorum nostrorum, quondam Regum Angliae (quas confirmavimus) Concessas, Concessum sit eisdem quòd aliquis certus Homo Fidelis & Discretus, Londoniae Residens, assignetur Justiciarius Mercatoribus memoratis,
Coram quo valeant specialiter placitare, & Debita sua Recuperare celeriter si Vicecomites & Majores eis non facerent, de Die in Diem, celeris Justitiae complementum, prout in Cartis & Confirmatione praedictis pleniùs continetur,
Nos,
Volentes Concessionem praedictam effectui debito mancipari, ac de fidelitate & circumspectione vestris satis confidentes,
Assignavimus vos Justiciarium pro Mercatoribus praedictis, ad omnia Placita sua, pro Debitis suis recuperandis coram vobis movenda, de quibus Majores & Vicecomites Civitatis praedictae, pro tempore existentes, eis non fecerint celeris Justitiae complementum, Audiendum, & debito Fine Terminandum, prout juxta formam & effectum Literarum, & Confirmationis praedictarum, ac Legem Mercatoriam, rationabiliter fuerit faciendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta.
In cujus &c. quamdiu nobis placuerit duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo Die Novembris.
Dec. 10. Safe conduct for William le Boutillier, chamberlain of the duke of Orleans, coming to negotiate the release of the count of Angoulême, a hostage in England. Dogmersfield.
O. xi. 17. H. v. p. i. 116.
Super Deliberatione Comitis d'Angolesme.
An. 21. H. 6. Franc. 21. H. 6. m. 13.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, ad Requisitionem, Carissimi & fidelis Consanguinei & Consiliarii sui, Comitis Somersetiae, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Guillielmum le Boutillier, Consiliarium & Camerarium Carissimi Consanguinei Regis Ducis Aurealensis, ac Duodecim Personas in Comitiva sua, vel infra, Pedestres vel Equestres, cujuscumque Statûs, Nationis, seu Conditionis existant, in Locis Regni Regis Franciae extra Obedientiam Regis ad praesens existentes, in Regnum suum Angliae per dictum Regnum Regis Franciae, Armatas vel non Armatas, tàm per Terram, quàm per Mare & Aquam dulcem, ducendo in Navibus Duos vel Tres Equos Oneratos vel non Oneratos, prout bonum sibi videtur,
Ad Communicandum, Tractandum, & Appunctuandum cum dicto Consanguineo Regis Somerseto, vel Commissis ab eodem, sive fuerint in Regno Regis Angliae sive Franciae, super Facto Deliberationis Consanguinei Regis Comitis d'Angolesme, jam in Hostagio, in manibus dicti Consanguinei Regis Somerseti, infra dictum Regnum suum Angliae Residentis, veniendo, & eâ Causâ ibidem morando & perhendinando per Dies & Noctes si eis opus fuerit, ac deferendo & ducendo omnimoda Bona, prout eis videbitur, necnon Scripturas non Regi nec Subditis suis praejudiciales, & sic transeundo, redeundo, & reveniendo, in Via & extra Viam, quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu Regis, absque perturbatione vel impedimento Regis, aut Officiariorum, Ministrorum, seu Subditorum suorum quorumcumque,
Ac, Appunctuamento inde facto vel non facto, cùm eis bonum videbitur, ad Propria redeundo,
Aliqua Marqua, Contromarqua, Prisa, Reprisa, Promisso, Debito, Obligatione, aut eo quòd praedictus Guillielmus Plegius cum dicto Comite d'Angolesme in hoc Regno Regis Angliae extitit, aut alia Materia, Re, vel Causa quacumque non obstante;
Proviso semper quòd praedictus Guillielmus ac aliae Personae praedictae benè & honestè se erga Regem & Populum suum gerant & habeant, absque aliquo, quod in praejudicium Regis aut Populi sui praedicti cedere valeat, faciendo seu attemptando,
Et quòd Ipsi nullum Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum Regis firmatarum, absque Exhibitione hujusmodi salvi Conductûs Regis Capitaneis, Custodibus, seu Gubernatoribus eorumdem, introeant,
Et quòd Ipsi, existentes in aliquibus Locis de Obedientia Regis, nichil Dicant, Scribant, nec Procurent, per se vel alios, clam vel Palam, quod sit vel esse poterit in Laesionem sive Derogationem Pacis finalis, inter dicta Regna Regis Franciae & Angliae nuper factae & conclusae:
Et, si eveniat has Literas Regis de salvo Conductu per praefatum Guillielmum seu per aliquem de Comitiva sua aliqualiter infringi, nolumus proinde quòd id alicui cedat in Praejudicium, nisi solummodo Infractori sive Infractoribus eorumdem, & quoad alios, non Infractores, dictis Literis de salvo Conductu in suis plenis robore & virtute integrè permansuris.
Teste Rege apud Dogmersfeld, Decimo nono Die Decembris.
Per ipsum Regem, & de data praedicta, auctoritate Parliamenti.