Rymer's Foedera with Syllabus: January-March 1443

Rymer's Foedera Volume 11. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-March 1443', in Rymer's Foedera Volume 11, (London, 1739-1745) pp. 18-24. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol11/pp18-24 [accessed 25 April 2024]

January–March 1443

Syllabus Entry Foedera Text
1443. Jan. 28. The K. exempts the subjects of the K. of Aragon from the statute of Reading, appointing surveyors for foreigners residing in England. Westm.
O. xi. 18. H. v. p. i. 117.
Pro Ligeis Regis Arragoniae.
An. 21. H. 6. Pat. 21. H. 6. p. 2. m. 37.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes continuam Amicitiam, quae inter Nos, Regna, Dominia, & Subditos nostra, & Carissimum Consanguineum nostrum Regem Arragoniae, Regna, Dominia, & Subditos sua, a diu extitit,
Et quòd Nos ante Statutum, nuper in Parliamento nostro, apud Westmonasterium Incoato, & apud Redyng Finito & Concluso, Editum,
In quo quidem Statuto Ordinatum fuit, Quòd omnes Alienigenae & Extranei, in Regnum nostrum Angliae venientes, vel in aliqua Civitate, Villa, Burgo, sive Portu ejusdem Regni commorantes, forent sub Supervisu certarum Personarum vocatarum Hospes vel Surveiours;
Proviso semper quòd Provisio & Ordinatio illae in praejudicium alicuj[...] Alligantiae sive Treugae, per Nos seu [...]quem Progenitorum nostrorum antea [...]ctarum minimè cederent
,
Praefato Consanguineo nostro scripserimus quòd Nos, pro Parte nostra, Ordinaverimus quòd nullus Subditorum nostrorum aliquod Dampnum sive Praejudicium alicui Ligeo sive Subdito praefati Consanguinei nostri faceret, nec ipsos in aliquo molestaret; set quòd Ipsi per Costeras Maris, Terras, & Dominia nostra, cum Navibus, Bonis, & Mercandisis suis, salvò & securè venire & redire possent, absque Impedimento quocumque, aliquâ Marquâ per Nos concessâ non obstante,
Volentesque proindè dictam Amicitiam, inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum habitam, ex parte nostra firmiter observari, Concessimus quòd nullus Subditorum praefati Consanguinei nostri, infra Regnum nostrum Angliae ad praesens existens, seu in idem Regnum nostrum exnunc veniens, vigore Statuti praedicti, alicui Hospiti aut sub Supervisu aliquali ponatur, nec ad hujusmodi Hospitem, assumendâ occasione Statuti praedicti, quovis modo Distringatur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Januarii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Feb. 7. Denization of Michael Belwell, of France, the K.'s surgeon. Westm.
O. xi. 18. H. v. p. i. 117.
Pro Sirurgico Regis.
An. 21. H. 6. Ibid. m. 32.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Concessimus, dilecto Servitori nostro, Michaeli Belwell Valetto ac Sirurgico nostro, infra Regnum nostrum Franciae oriundo, quòd Ipse & Haeredes sui sint Indigenae & Personae Habiles ad Habendum, Tenendum, Perquirendum, Haereditandum, Emendum, Vendendum, Dandum, Praestandum, & Occupandum Terras, Tenementa, Redditus, Servitia, Advocationes, Reversiones, Officia, & alias Possessiones, & Franchesias in Villis & Burgis, adeò liberè sicut aliquis Ligeorum nostrorum infra Regnum nostrum Angliae oriundorum, absque Perturbatione, Molestia, Vexatione, Impetitione, sive Impedimento aliquorum Officiariorum seu Ministrorum nostrorum, aut alicujus alterius Personae,
Quodque praedictus Michael & dicti Haeredes sui prosequi possint, in quibuscumque Curiis & Placeis, Placita, Querelas, & Actiones, ibidem & in omnibus aliis Locis licitis Tenendi & Reputandi ut nostrae verae Ligiae Personae Habiles ad Implacitandum & Implacitari, Respondere & Responderi, adeò liberè sicut aliqui dictorum Ligeorum nostrorum hujus Regni oriundi; aliquâ Restrictione, in contrarium habitâ, non obstante:
Dumtamen praedictus Michael Homagium Ligeum nobis faciat, ac quòd Ipse & Haeredes sui Taxas, Tallagia, & alia Deveria quaecumque, Nobis & Haeredibus nostris Debita, solvant & faciant modo quo alii fideles Ligei nostri, infra dictum Regnum nostrum Angliae oriundi, faciant, & Lotto & Scotto ut caeteri Ligei nostri contribuant; eo quòd idem Michael extra dictum Regnum nostrum Angliae oriundus fuit non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data &c.
Feb. 8. Grant of 250 marks to John Rosencrans, of Cologne, for journeys on the K.'s service. Westm.
O. xi. 19. H. v. p. i. 117.
Pro Mercatore Coloniae.
An. 21. H. 6. Pat. 21. H. 6. p. 1. m. 14.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Dilectus Serviens noster, Johannes Rosencraus, Mercator Civitatis Coloniae, plura Viagia & Equitationes, citra Quinque Annos hucusque, tàm ultra quàm citra Mare, pro diversis Materiis, Bonum Regnorum, Dominiorum, & Subditorum nostrorum tangentibus, fecerit, prout nonnullis Dominis de Sanguine & Concilio nostris innotescit,
Pro quibus Materiis praedictus Johannes Factum Mercantiae suae interim dimisit, & de suo magnanimiter expendidit absque aliquo Regardo sive Recompensatione proinde de nobis habito.
Nos, eâ consideratione, de Gratia nostra speciali, Concessimus praefato Johanni Summam Ducentarum & Quinquaginta Marcarum, de Moneta nostra Angliae, percipiendam, a Tertio Die Septembris ultimò praeterito, de Custumis, nobis debitis pro Bonis & Mercandisis, per Mercatores de Hanza Alemanniae, ad Portum Civitatis nostrae Londoniae adductis, & exnunc, de tempore in tempus, de primis Denariis de Custumis, quae Nobis pro Bonis & Mercandisis, quae Mercatores praedicti ad Portum praedictum adducent, & de eodem educent, pertinebunt & debebuntur, per manus Custumariorum earumdem Custumarum pro tempore existentium, quousque eidem Johanni de Summâ praedictâ plenariè fuerit satisfactum, Habendâ de Dono nostro ex Causis supradictis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo Die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data &c.
Feb. 10. Licence for Thomas Chichele, archdeacon of Canterbury, to exercise the office of prothonotary. Westm.
O. xi. 19. H. v. p. i. 117.
De Licentia, pro Officio Prothonotariatus Papae assumendo.
An. 21. H. 8. Ibid. m. 6.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Sanctissimus in Christo Pater & Dominus, Dominus Pontifex Romanus, Eugenius Papa Quartus, per Literas suas Bullatas, Datas Florentiae Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo secundo, Quintodecimo Kalendarum Julii, Pontificatûs sui Anno Duodecimo, dilectum Clericum nostrum, Magistrum Thomam Chichele, aliter dictum Thomam Chichele Archidiaconum Cantuariensem, Decretorum Doctorem, in suum & Apostolicae Sedis Notarium Auctoritate Apostolicâ receperit, ac aliorum suorum dictae Sedis Notariorum consortio favorabiliter aggregaverit,
Volens ut omnibus & singulis Privilegiis, Libertatibus, & Immunitatibus, Emolumentis, Honoribus, ac Oneribus, uti & gaudere liberè ac licitè valeat, quibus Notarii praefati usi sunt hactenus & gaudebunt in futurum, prout in dictis Literis Bullatis pleniùs poterit apparere,
Qui quidem Archidiaconus dictum Officium Notariatûs, Privilegia, Libertates, & Immunitates, Emolumenta, Honores, ac Onera, ut praefertur, nondùm assumpsit, nec, absque Licentia & Benevolentia nostris specialibus, id admittere seu assumete proponit in futurum ut accepimus,
Nos igitur,
Favoribus, affectibus, pariter & complacentiae ipsius Sanctissimi Patris, in hac parte, favorabiliter inclinati, volentes cum praefato Archidiacono agere gratiosè,
De Gratiâ nostrâ speciali Concessimus & Licentiam Dedimus praefato Archidiacono quòd Ipsas praedictas Literas Bullatas, necnon praedictum Officium Notariatûs, aliter dictum Officium Prothonotariatûs, Privilegia, Libertates, Immunitates, Emolumenta, Honores, & Onera, quae sibi ratione dictarum Literarum Bullatarum competunt, aut quovis modo competere poterunt, ac etiam omnia & singula alia, in eisdem Literis contenta, secundùm vim, formam, & effectum earumdem Literarum Bullatarum, admittere, excercere, & in executionem ponere, eisque ac omnibus & singulis in eisdem contentis uti & gaudere possit absque impedimento, Impetitione, Molestatione, seu Gravamine quocumque nostri, seu Haeredum no- strorum, Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, aut aliorum Ministrorum nostrorum quorumcumque,
Volentes ulterius & concedentes quòd idem Archidiaconus, Factores, Procuratores, Notarii, & Consiliarii sui, & quilibet eorum, pro Impetratione & Receptione dictarum Literarum Bullatarum, aut Acceptatione seu Executione earumdem, nullatenus Impetantur, Molestentur, Occasionentur in aliquo, seu Graventur, nec eorum aliquis de Occasionibus illis Impetatur, Molestetur, Occasionetur in aliquo, seu Gravetur; set indè erga Nos & Haeredes nostros Quieti sint & sit penitùs Exoneratus & Exonerati imperpetuùm; aliquo Statuto sive Ordinatione, in contrarium facto, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo Die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data &c.
Feb. 14. Safe conduct for Arnald de Tresgrauenzande and three others, commissioners from Holland, Zealand, and Friesland, for redress of injuries. Westm.
O. xi. 20. H. v. p. i. 117.
De Amicitiis, ab antiquo cum Gentibus Hollandiae habitis, Confovendis.
An. 21. H. 6. Franc. 21. H. 6. m. 12.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti Michaelis proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Magistrum Arnaldum de Tresgrauenzande Artium, Juris Canonici Doctorem, in Regnum Regis Angliae, tàm per Terram, quàm per Mare, cum Viginti Familiaribus suis vel infra, ac Bonis & Rebus suis quibuscumque,
Ad Comunicandum, Tractandum, & Concludendum cum Commissariis Regis super Reformatione Attemptatorum contra Amicitias, ab antiquo habitas, inter Subditos suos & Partium Hollandiae, Zelandiae, & Frisiae, & pro Confirmanda Pace inter Inhabitantes Patrias praedictas, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, absque perturbatione quacumque;
Proviso semper quòd praedictus Magister Arnaldus & Familiares sui praedicti se benè & honestè habeant & gerant erga Regem & Populum suum, absque aliquo, quod in Regis seu Populi sui praedicti Dampnum vel Praejudicium cedere valeat quovis modo, attemptando vel faciendo,
Quodque ipsi nec aliquis eorum aliqua Castrorum, Fortalitiorum, vel Villarum Regis firmatarum minimè ingrediantur aut ingrediatur, absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu Majoribus, Capitaneis, Gubernatoribus, aut Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto Die Februarii.
Per Concilium.
Consimiles Literas Regis de salvo Conductu habent subscripti, cum totidem Familiaribus, &c. & sub eadem Data; videlicet,
Magister Bartholomaeus de Eten Artium, & Medicinae Doctor.
Magister Theodoricus Uten Were.
Cornelins Baroen
Secretarius.
Per Concilium.
March 2. Pardon for Henry bp. of Winchester, cardinal of England, for all forfeitures and fines before Feb. 1. Westm.
O. xi. 20. H. v. p. i. 118.
De Pardonatione, pro Cardinale Angliae.
An. 21. H. 6. Pat. 21. H. 6. p. 2. m. 31.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus, Carissimo Avunculo nostro, Henrico Cardinali Angliae, Episcopo Wyntoniae, quocumque Nomine censeatur, omnes & omnimodos Exitus, Nobis per Ipsum, ante Primum Diem Februarii ultimò praeteritum, forisfactos, ac omnimoda Fines & Amerciamenta, versus eum ante eundem Diem ubicumque & qualitercumque adjudicata & Nobis pertinentia,
Nolentes quòd ipse, occasione Praemissorum, seu alicujus eorumdem, per Nos, vel Haeredes nostros, Justiciarios, Escaetores, Vicecomites, Coronatores, aut alios Ballivos seu Ministros nostros vel Haeredum nostrorum quoscumque, occasionetur, impetatur, molestetur, perturbetur in aliquo, seu gravetur;
Set ipsum Cardinalem, ac Haeredes, Executores, & Terrarum Tenentes suos hujusmodi indè Acquietamus & Exoneramus imperpetuùm per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Secundo Die Martii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
March 7. Commission to Thomas College, sergeant-at-arms, and Ralph Ingoldesby, to arrest ships for the defence of Aquitain. Six similar commissions. Westm.
O. xi. 21. H. v. p. i. 118.
De Arestando Naves, pro Armata, in Defensionem Ducatus Aquitaniae, transmittenda.
An. 21. H. 6. Pat. 21. H. 6. p. 1. m. 7. dor.
Rex, Dilectis sibi, Thomae College Servienti nostro ad Arma, & Radulpho Ingoldesby, ac Custumariis nostris in omnibus Portubus, a Portu Villae Sandewici & in eodem Portu, usque Portum Villae Southamptoniae & in eodem Portu, necnon Deputatis Admiralli nostri Angliae in Portubus praedictis, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Non sine grandi Cordis amaritudine in animo revolventes immensa Dampna & Gravamina, quae Adversarius noster Franciae, Ducatum nostrum Aquitanniae Anno elapso hostiliter ingrediens, Nobis & fidelibus Subditis nostris ibidem intulit,
Et qualiter ipse nedùm diversa & notabilia Civitates, Castra, & Loca, set etiam Civitates nostras Burdegaliae & Baionae, cum maximo Posse Inimicorum nostrorum de Ispannia, & aliorum sibi adhaerentium, tàm per Terram, quàm per Mare, nunc Obsidere, Expugnare, & sibi Subjugare nititur,
Ipseque, ibidem sic existendo, ad finalem Destructionem Ducatûs nostri praedicti totis viribus laborans, Seniorem Filium suum, cum Potenti Armata, in Ducatum nostrum Normanniae, ad Mala quae poterint ibidem perpetranda, mittere disponit, ut credibiliter informamur, in nostri gravem Laesionem, ac antiquae Haereditatis nostrae necnon Navigii Regni nostri Angliae Amissionem & Deperditionem, & sic consequenter diversarum Villarum ejusdem Ducatûs extremam Desolationem, quod Deus avertat,
Hinc est quòd Nos, de congruo & festino Remedio in hac parte providere volentes ut tenemur, quandam notabilem Armatam, usque dictum Ducatum nostrum Aquitanniae, in Resistentiam & Expugnationem Adversarii nostri praedicti & Nephandi Propositi sui in hac parte, ac in Conservationem Haereditatis nostrae praedictae, necnon fidelium Subditorum nostrorum ibidem Defensionem & Solamen, in proximo, Deo conducente, transmittere disposuimus,
Et ideò vobis, & cuilibet vestrûm, Praemissis consideratis, Mandamus, firmiter Injungentes, quòd omnes & singulas Naves, Bargeas, & Balingeras, ac alia Vasa, quae verisimiliter Homines & Equos portare possunt, cujuscumque Portagii fuerint, ubicumque in aliquibus Portubus a dicto Portu Sandewici & ibidem, usque dictum Portum Suthamptoniae & ibidem, ac Magistros & Marinarios pro Gubernatione eorumdem, inveniri poterunt, Arestandum & Capiendum, & eosdem Magistros & Marinarios in dictis Navibus, Bargeis, Balingeris, & aliis Vasis ad Vadia nostra ponendum, ita quòd sint apud le Cambre citra Festum Sancti Georgii proximò futurum ad ultimum; aliquibus Literis nostris de Licentiâ, alicui Personae seu Personis perantea concessis, seu aliâ causâ quacumque, non obstantibus,
Et ad omnes illos, quos in hac parte Rebelles, Resistentes, vel Inobedientes inveneritis, Arestandum, & Prisonis nostris Committendum, ibidem moraturos quousque pro eorum Deliberatione duxerimus demandandum:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, & cuilibet vestrûm, in Executione Praesentium, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes in omnibus, quotiens & quando per vos, seu aliquem vestrûm, ex parte nostra, fuerint rationabiliter requisiti & praemuniti.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo Die Martii.
Per Concilium.
Rex, Dilectis sibi, Majori & Vic. Villae Bristolliae, ac Custumariis nostris in Portu ejusdem Villae, necnon Deputato Admiralli nostri Angliae in Portu praedicto, Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, cujuscumque Portagii fuerint, & tunc sic, in Portu praedicto, seu aliquibus Locis eidem Portui adjacentibus, inventa, ac Magistros & Marinarios, pro Gubernatione eorumdem, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Rex, Dilecto sibi, Majori & Vicecom. Villae de Kyngeston super Hull, ac Custumariis nostris in Portu ejusdem Villae, necnon Deputato Admiralli nostri Angliae in Portu praedicto, Salutem.
Sciatis quòd Nos &c. ut supra usque ibi, cujuscumque Portagii fuerint, & tunc sic, in Portu praedicto, seu aliquibus Locis eidem Portui adjaceutibus, inventa, ac Magistros & Marinarios, pro Gubernatione eorumdem, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Rex, Dilectis sibi, Majori & Vic. Villae Novi Castri super Tynam, ac Custumariis nostris in Portu ejusdem Villae, necnon Deputato Admiralli nostri Angliae in eodem Portu, Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, cujuscumque Portagii fuerint, & tunc sic, in Portu praedicto, seu aliquibus Locis eidem Portui adjacentibus, inventa, ac Magistros & Marinarios, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Rex, Dilectis sibi, Willielmo Soper, Johanni Hunte Servienti nostro ad Arma, & Johanni Hexham, ac Custumariis nostris, in omnibus Portubus a Portu Villae Suthamptoniae & ibidem, usque Portum Villae Bristolliae & in eodem Portu, necnon Deputatis Admiralli nostri Angliae in Portubus praedictis, Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, cujuscumque Portagii fuerint, & tunc sic, ubicumque, in aliquibus Portubus a dicto Portu Suthamptoniae & ibidem, usque dictum Portum Bristolliae & ibidem, & Magistros ac Marinarios, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Rex, Dilectis sibi, Majori Civitatis suae Londoniae, Johanni Talbot Servienti nostro ad Arma, & Willielmo Witelsey, ac Custumariis nostris in Portu Civitatis praedictae, Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, portare possunt, & tunc sic, in Portu praedicto, seu aliquibus Locis eidem Portui adjacentibus, inventa, ac Magistros & Marinarios, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Rex, Dilectis sibi, Johanni Derlyng Servienti nostro ad Arma, & Petro Boweman, ac Custumariis suis in omnibus Portubus a Thamise usque Portum Villae Novi Castri super Tynam & in eodem Portu, necnon Deputatis Admiralli nostri Angliae in Portubus praedictis, Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Portare possunt, & tunc sic, ubicumque in aliquibus Portubus a Thamise usque dictum Portum Novi Castri super Tynam inventa, ac Magistros & Marinarios, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
March 10. Pardon for Gilbert de Launoy, chamberlain of Philip duke of Burgundy, who was sent to the Holy Land by Henry V., for having, by falsehood, obtained a gift of 200l. from him. Westm.
O. xi. 22. H. v. p. i. 118.
Super Fraude & Mendacio, Patri Regis factis, de exoneratione Conscientiae.
An. 21. H. 6. Pat. 21. H. 6. p. 2. m. 39.
Rex omnibus ad quos &c. Salutem.
Supplicationem Gilberti de Launoy Militis, Consiliarii & Camerarii Philippi Ducis Burgundiae, Castri de Slusis in Flandria Capitanei, nuper Nobis porrectam recepimus, continentem ut,
Cùm ipse, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo vicesimo,
In Servitio, Triumphalis memoriae, inclitorum Principum, Domini Karoli, nuper Regis Franciae, Avi nostri, & Domini Henrici, nuper Regis Angliae, Patris nostri, adtunc Haeredis praefati Domini Karoli & Regentis Regnum Franciae, tempore Obsidionis ante Civitatem de Melun in dicto Regno Franciae durantis, sub praefato Duce Burgundiae nuper existens,
Ab eodem Patre nostro Ordinatus & Constitutus fuisset Ambassiator & Nuncius suus specialis ad Peregrinandum & Visitandum, dictâ Obsidione finitâ, Civitatem Sanctam Jerusalem, aliaque diversa Loca, Civitates, Portus, & Flumina Terrae Promissionis, Egipti, & Sireae,
Ac ad Portandum & Praesentandum certas Literas suas Patentes Pacificationis, Confoederationis, Ligae, & Amicitiae, inter praefatum Dominum Karolum & dictum Patrem nostrum initarum & factarum, cum certis Jocalibus & Muneribus, quibusdam Regibus & Principibus, per ipsum Gilbertum, ex parte praefati Patris nostri, praesentandis,
Et Ducentas Libras pro Sumptubus & Expensis necessariis Laboris, Itineris, & Peregrinationis suae praedictae, ab eodem Patre nostro Parisius prae manibus recepisset,
Subsequenterque idem Gilbertus, postquam quendam Currum suum, plenum Vestimentis, Jocalibus, Armis, & aliis diversis Bonis suis, ad Valorem Duarum Milium & Quatuor Coronarum, cum omnibus Literis praedictis, per Invasionem & Depraedationem quarumdam Gentium Armorum, in partibus Picardiae amiserat, tàm per Nuncium suum, quem pro consimilibus Literis recuperandis versus praedictum Patrem nostrum destinaverat, quàm per se Ipsum, eidem Patri nostro adversantis sibi Fortunae & extremae Depauperationis amaritudinem praetendens, lamentabiliter suggessisset quòd Ipse, velut Infelix & Infortunatus, omnia Ornamenta, Jocalia, Literas, & Pecunias, quae a praefato Patre nostro Parisius acceperat, per hujusmodi Depraedationem & Infortunium irrecuperabiliter perdidisset,
Ad cujus subitaneae Depauperationis modum idem Pater noster benignè & favorabiliter oculos compassionis dirigens, ex mero motu suo, & absque aliquâ Supplicatione, seu Requestâ, ex parte ipsius Gilberti praefato Patri nostro factâ, eidem Gilberto, in ejus Recessu Calesii, in Recompensationem Dampni & Infortunii sui praedictorum, iteratò alias Ducentas Libras & unum Vestimentum de Panno Aureo gratiosè contulit liberaliter & donavit,
Posteaque idem Gilbertus, Ambassiata & Itinere Peregrinationis suae transactis, in Regnum nostrum Angliae veniens,
Praefato Patre nostro tunc temporis, vocante Altissimo, de Medio ad Superna sublato, nostraeque Tenerae aetatis Auspicio Infantiae Pallio similiter incluso,
Postquam Expeditionem Itineris & Complementum Ambassiatae suae coram Concilio nostro apud Westmonasterium Declarâsset,
Carissimo Avunculo nostro Henrico Cardinali Angliae & Episcopo Wyntoniae humiliter Confitebatur quòd, durante Ambassiatâ suâ, Vermis Conscientiae suum Interiorem continuè corrodebat, pro eo quòd, impulsu ambitiosae Cupidinis, a veritate devians, praedictas Ducentas Libras, quas a praefato Patre nostro Parisius receperat, mendaciter finxit se per Infortunium praedictum Perdidisse, cùm eas in rei veritate non perdidisset, &, tali subtilitatis Medio, a praefato Patre nostro, fraudulenter circumvento, alias Ducentas Libras iteratò contra Conscientiam Calesiis habuisset,
Unde, a praefato Avunculo nostro, tanquam a Nobis Filio & Haerede praefati Patris nostri, Veniam postulans, submisit se Restitutioni indè, secundùm discretionem & arbitrium ipsius Avunculi nostri, Nobis in hac parte faciendae,
Et, quamquam idem Avunculus noster adtunc, sui contriti cordis humilitate ad Pietatem motus, Reatum & Crimen praedictae Fraudis praefato Gilberto Nomine nostro dimiserat, & Restitutionem indè faciendam plenariè Relaxaverat, Confessori suo Licentiam & Potestatem Ipsum ab hoc Crimine Absolvendi, absque Restitutione faciendâ, misericorditer concedendo,
Idem tamen Gilbertus, jam Senio, Laboribus, & Aetate Confractus, & quasi ad Vitae Vesperem declinans, Reatum & Crimen Doli & Frandis praedictorum ante oculos suae mentis adducens, adhuc salubri Terrore concussus, Nobis attentiùs & devotè supplicavit quatenus, ad praemissa benignâ consideratione advertentes, velimus, ob Reverentiam Dei, & intuitu Caritatis, ad clariorem Exonerationem Conscientiae suae, ex certa scientia nostra, Culpam & Crimen praedicta ei Dimittere, & dictum ultimum Donum Ducentarum Librarum, sibi per praefatum Patrem nostrum Calesiis factum Ratificare & Confirmare, vel saltem ad minus Declarare qualem vel quantam Restitutionem ab eo in hac parte voluerimus exigere & habere, Seipsum in omnibus Voluntati nostrae humiliter offerendo,
Nos igitur (suis Precibus favorabiliter & misericorditer inclinati) intuitu Caritatis & pro clariori Exoneratione suae Conscientiae, ita quòd nichil ibi resideat quod oculis Divinae Magestatis offenda, Crimen & Reatum dolosae Fraudis praedictae ei Dimittimus, & Restitutionem, indè Nobis per ipsum Gilbertum in hac parte fiendam, Remittimus & Relaxamus, praedictumque ultimum Donum Ducentarum Librarum, sibi per praefatum Patrem nostrum Calesiis factum, ex certa scientia nostra, pro Nobis & Haeredibus nostris, Ratificamus, Approbamus, & imperpetuùm Confirmamus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Martii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.