Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1443

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

34-49

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1443', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 34-49. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115350 Date accessed: 20 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1443

Syllabus EntryFoedera Text
July 5. The K. orders the abp. of Bourdeaux and his officers in Aquitain to protect Henry bp. of Bazas, and the abbey of S. Croix in Bourdeaux, of which he is perpetual administrator. Westm.
O. xi. 34. H. v. p. i. 123.
Pro Episcopo Basatensi de Intendendo.
An. 21. H. 6. Vasc. 21. H. 6. m. 13.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Archiepiscopo Civitatis suae Burdegaliae, necnon Locumtenenti, Senescallo, Constabulario nostris & Procuratori nostro Fiscali nostri Ducatûs Aquitanniae, ac Gentibus de Concilio nostro, Comiti de Longa Villa, & caeteris Baronibus ibidem existentibus, Majori, Juratis, & Triginta nostrae Civitatis praedictae, omnibusque aliis Subditis & Fidelibus nostris, tàm Ecclesiasticis, quàm Secularibus, & eorum cuilibet, quocumque nomine censeantur, ad quos &c. Salutem.
Cùm sit decens & consentaneum rationi ut ea, quae a Romanis Pontificibus circa Dispositionem Beneficiorum & Dignitatum Ecclesiarum providè sunt gesta, a Principibus, qui sunt in Partem Solicitudinis Temporalis supernâ Clementiâ evocati, pio mentis affectu, ut congruit, soveantur,
Quodque nulli magis quàm recto Principi conveniat, Pacatâ Provinciâ, Subditos suos ab Injuriis & Violentiis tueri, praesertim quae non absque ausu Sacrilego in Personas & Res Ecclesiasticas dampnabiliter comittuntur,
Inspectis itaque Literis Patentibus, carissimi Consanguinei nostri, Johannis Comitis Huntyngdoniae & Iveri, factis in haec verba,
Johannes Comes Huntyngdoniae & Iveri, Admirallus Angliae, Hiberniae, & Aquitaniae, ac Locumtenens & Gubernator Ducatûs Aquitanniae, pro Serenissimo Principe & Excellentissimo Domino Domino nostro Angliae & Franciae Rege, universis & singulis, quibus Praesentes innotuerint, Salutem in Domino.
Cùm Auctoritate Regiâ, quâ fungimur in hac parte, Ordinaverimus Dompnum Pasquasium Guilhot, Monachum Dioecesis Londoniensis, in Abbatem Monasterii Sanctae Crucis Burdegalensis,
Deinde, habitâ diligenti Informatione, reperimus quòd, Reverendus in Christo Pater, Dominus Henricus, Episcopus Basatensis ac Monasterii ejusdem Perpetuus & Apostolicus Administrator, in eodem Monasterio & Pertinentiis suis universis, mediante Titulo Commendae antedictae, habet bonum Jus, cui non possumus nec volumus derrogare,
Hinc est quòd,
De Praemissis certiùs informati, ut nulli Injustitiam faciamus, Tenore Praesentium, Revocantes, Cassantes, & Annullantes omnem Concessionem, Ordinationem, & quamlibet aliam Dispositionem, actenus de eadem Abbatia ipsi Dompno Pasquasio seu alii cuilibet, in Praejudicium ejusdem Episcopi & Administratoris, per Nos factam, eundem Episcopum & Administratorem Decernimus justè, ritè, & legitimè in eadem Abbatia Promotum, Ordinatum, & Institutum, sicut Literae Apostolicae, in hac parte confectae, quas Gratas habemus, pleniùs attestantur,
Sibi, durante hujusmodi Comendâ, nolumus Contraversiam aliquam super eadem Abbatia & ejus Pertinentiis, per Nos, seu alium, seu alios, quovis modo suscitari, quinymò eundem Episcopum & Administratorem ejusque Abbatiam praedictam, cum suis Pertinentiis antedictis, in Protectione Regia atque nostra receperimus & habere volumus.
In cujus rei testimonium atque fidem praesentes Literas fieri fecimus Patentes.
Dat. in Castro Regio Umbrae Burdegalensis, sub Sigillo nostro, die vicesimâ quartâ Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo nono.
Hinc est quòd Nos,
Praedictam Concessionem eidem Episcopo, uni ex Consiliariis nostris praelibatis, de antedicta Abbatia sic ut praemittitur ritè & canonicè factam, Ratam habentes,
Vobis & vestrûm cuilibet per Praesentes Committimus & Mandamus quatenus,
Remotâ quacumque Contraversiâ, quam sibi illicitè super eadem Abbatia & Pertinentiis ejusdem, ejus Vitâ durante, inferri Prohibemus,
Praenominatum Episcopum, praenominatumque Monasterium, Prioratum, Priores, Monachos, ab eodem Monasterio dependentes, & eorum Familias, Servitores, Homines, Loca, Parochias, Terras, Possessiones, Molendina, Prata, Nemora, Pascua, Aquas, Decimas, Agrerias, Jura, Redditus, & alia quaecumque, ad praenomminatum Episcopum Abbatiam Prioratûs Priores & Monachos pertinentia,
Quos & quae Posuimus &, Tenore Praesentium, in & sub nostra Protectione ac speciali Salvâ Gardià Ponimus,
Ab omnibus Violentiis, Injuriis realibus & verbalibus, Oppressionibus, Vexationibus, & Turbationibus quibuscumque, Auctoritate nostra Protegatis & Defendatis, quotiens & quando opus fuerit, & ab eodem Episcopo seu ejusdem Monasterii Sindico fueritis requisiti, seu alter vestrûm fuerit requisitus,
Quoscumque secus se in Praemissis habentes compescentes secundùm Jura & Leges Partium illarum, Justitiâ mediante,
Omnibus Subditis nostris antedictis Mandantes ut, in Praemissis, sint Auxiliantes, Faventes pariter & Intendentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
July 6. Release of Ralph lord Cromwell and Tateshale from the office of treasurer of England. Westm.
O. xi. 35. H. v. p. i. 123.
De Exoneratione ab Officio Thesaurariae.
An. 21. H. 6. Pat. 21. H. 6. p. 2. m. 44.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Attentis Morum elegantiâ, sinceritate, Fidelitatis ac providae Circumspectionis industriâ, quibus claruit, dilectus & fidelis Miles noster, Radulphus Dominus Cromwell & de Tateshale,
Qui, circa Personam nostram, Camerariatûs Officium non minus accuratâ Vigilantiâ quàm obsequioso exercuit Famulatu,
Ipsum in Republica, caeterorum munere & sollicitudine Officiorum, de avisamento Concilii nostri, onerare Decrevimus, quamvis id exquisitissimis Excusationibus instantissimè & possetenus declinaverat, Regni nostri Angliae Thesaurarium deputavimus, & Officium Thesaurariae ejusdem Regni nostri, cum plena Auctoritatis & Potestatis praerogativa, eidem, penes invito acceptanti, Commisimus excercendum,
In cujus Expeditione, innarrabili Stabilitate Constantem se exhibens, nusquam tepuit, nullis adeò frangi potuit aut fatigari Laboribus, seu cujusvis metu vinci minantis, quin se reddiderit assiduè accuratum & vigilem utilitatis Publicae Rei Promotorem, Nobis & Regno nostro Fidelem ac Sollicitum quinymò necessarium Cognovimus, & ipsum sic Tenuimus, Habuimus & Reputavimus, & talem continuò fuisse & Propitium Rebus nostris, ex certa scientia nostra, Tenore Praesentium, Declaramus, cui nulla unquam Quietis integritas dùm quavis Inquietudine Rem publicam senserat concitatam,
Nichilominus, quia Nobis asseruit Corporis sui agilitate & robore solitis se valde destitui, & absque nimio ejus Incommodo non valere requisitam praefato Officio Curam impendere,
Unde Nobis saepiùs humillimâ instantiâ supplicavit ut ipsum a praefato Officio & Sollicitudine ejusdem, quo Vitae suae residuo quietiùs indulgeret, Exonerare dignaremur,
Quod absque Animi nostri reluctatione minimè largire potuimus, cùm Nobis continuè Fidelis, Constans, Integer, & Parentelis Officiarius, & Regno nostro Industriosus ac plurimùm expediens extiterat, prout ex operum suorum evidentiâ certi sumus, & hoc idem singulis Fidelibus nostris Significamus, Eúmque sic Reputari, Acceptari, & Haberi firmiter Praecipimus ab eisdem, quo carere meret ipsa Res nostra publica & vix ferre poterit tanti Absentiam sui Zelatoris,
Set quoniam, si laederetur in aliquo, fieri nequiremus suae Laesionis expertes, nè immò sui Corporis turbetur incomodo, suarum Precum hujusmodi Instantiis attracti, & nullo modo ad alicujus Aemuli sui Importunitatem seu Machinamenta moti, set quo perfectiùs & utiliùs Nobis & Regno nostro in aliis pluribus valeat prodesse, circa quae spondet continuare Solicitum, de quo plenam gerimus fidem, ipsum ab Onere Officii Thesaurariae nostrae praedictae Relaxamus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Julii.
July 10. The K. appoints William Millyngton, provost, instead of rector, of the college of S. Mary and S. Nicholas, founded by him at Cambridge; and licences the provost and scholars to hold land, &c. Westm.
O. xi. 36. H. v. p. i. 123.
De Rege, in Festo Sancti Nicholai, Nato, ac inde de Collegio ad Honorem Sancti Nicholai Erecto.
An. 21. H. 6. Pat. 21. H. 6. p. 2. m. 4.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos, Duodecimo Die Februarii, Anno Regni nostri Decimo nono, per Literas nostras Patentes,
Ad Honorem Omnipotentis Dei, in cujus manu corda sunt Regum, Beatissimae & Intemeratae Virginis Mariae Matris Christi, necnon Gloriosi Confessoris & Pontificis Nicholai, in cujus Festo in hanc Lucem primò editi sumus, Extirpationem quoque Haeresum & Errorum qui Solennium Regnorum ac Universitatum Pacem perturbant, Regnúmque nostrum Angliae in aliquibus ejus Suppositis violârunt, Augmentum Cleri Dcorémque Sacrosanctae Matris Ecclesiae, cujus Ministeria Personis sunt idoneis committenda, quae velut Stellae in custodiis suis Lumen praebeant, & Populos instruant Doctrinâ pariter & Exemplo,
Quoddam Collegium perpetuum de Uno Rectore & Duodecim Scolaribus, seu pluribus vel paucioribus, prout Casus eveniret, secundùm ipsius Collegii Facultates & Expensas ampliandas vel diminuendas,
Juxta Statuta, & Ordinationes, inde per, Venerabiles Patres, W. Lincolniensem, & W. Sarum, Episcopos, Willielmum Lyndewode Custodem Privati Sigilli nostri, ac Johannem Somerseth Scaccarii nostri, & Johannem Langton Universitatis praedictae, Cancellarios, dùm vixerint, ipsorúmve Majorem Partem, &, post Decessum alicujus vel aliquorum eorum, per ipsos, qui supervixerint, seu per eorum sic superviventium Majorem Partem, Condenda, Statuenda, Facienda, & Stabilienda,
In dicta Universitate nostra moraturis ad Studendum, & Orandum pro salubri Statu nostro dùm vixerimus, & pro Anima nostra cùm ab hac Luce Migraverimus, necnon pro Animabus Inclitorum Patris & Matris nostrorum, cunctorúmque Progenitorum nostrorum, & omnium Fidelium Defunctorum,
Super quoddam Solum nostrum, juxta novas Scolas Teologiae & Juris Canonici, in Vico Scolarum Villae nostrae Cantebriggiae, in Literis praedictis specificatum, Erexerimus, Fundaverimus, Fecerimus, & Stabiliverimus perpetuis extunc futuris temporibus duraturum,
Ac Magistrum Willielmum Millyngton, Sacrae Paginae Professorem, Rectorem & pro Rectore ipsius Collegii, Johannem Kyrkeby & Willielmum Hatclyffe, Scolares Residuos ejusdem Collegii, per Nos Electos & ad hoc Assumptos, secundùm Ordinationes & Statuta, inde per praedictos Episcopos, ac Willielmum Lyndewode, Johannem Somer seth, & Johannem Langton ut praedicitur, facienda, Regendum, Corrigendum, Privandum, & Ammovendum Praefecerimus, Creaverimus, & Ordinaverimus sub certis modo & forma, in eisdem Literis specificatis,
Volentes ulterius & Concedentes quòd Rector & Scolares antedicti, pro tempore ibidem existentes, & eorum Successores imperpetuùm Rector & Scolares Collegii Regalis Sancti Nicholai de Cantebrigia extunc imperpetuùm nuncuparentur,
Et ulterius Voluerimus & Concesserimus quòd Rector & Scolares Collegii antedicti, simul pro tempore existentes, & Successores sui, per Nomen vel sub Nomine Rectoris & Scolarium Collegii praedicti, essent Personae Habiles, Capaces, & Perpetuae in Lege ad Impetrandum, Recipiendum, & Adquirendum Terras, Tenementa, Redditus, Servitia, Advocationes Ecclesiarum, Jura, Possessiones, Proficua, Commoditates, & Emolumenta, Spiritualia & Temporalia quaecumque, tàm de Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, quàm de aliis quibuscumque, licet ea immediatè de Nobis vel Haeredibus nostris per Servitium Militare aut alio modo quocumque teneantur, Habenda & Tenenda eisdem Rectori & Scolaribus Collegii praedicti & Successoribus suis imperpetuùm Statuto, de Terris & Tenementis ad Manum Mortuam non ponendis edito, non obstante,
Et quòd iidem Rector & Scolares & eorum Successores imperpetuùm haberent unum Sigillum Comune, pro Negotiis Causis & Agendis suis serviturum,
Ac insuper quòd Ipsi & Successores sui praedicti per Nomen praedictum Placitare possent & Implacitari, ac Prosequi & Defendere omnimodas Causas, Querelas, & Actiones Reales, Personales, & Mixtas (cujuscumque generis forent vel naturae) ac eis Respondere & in eisdem Responderi valerent, sub Nomine praedicto, coram Nobis & Haeredibus nostris, ac etiam coram Justicia- riis & Judicibus Secularibus & Ecclesiasticis quibuscumque,
Et ulterius Dederimus & Concesserimus, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris praedictis, praefatis Rectori & Scolaribus & Successoribus suis praedictum Solum, tàm pro Domibus & Aedificiis dicto Collegio necessariis, quàm pro eorum Mansis sive Mansionibus, & aliis Necessariis suis, in & super eodem Solo Constituendis & Faciendis, Habendum & Tenendum eisdem Rectori & Scolaribus & Successoribus suis in liberam, puram, & perpetuam Eleemosinam imperpetuùm, Statuto praedicto non obstante,
Praetereà, Concesserimus & Licentiam Dederimus praefatis, Episcopis, Willielmo Lyndewode, Johanni Somerseth, & Johanni Langton, quòd ipsi Quinque, dùm vixerint, seu eorum Major Pars, &, post Decessum alicujus vel aliquorum eorum, ipsi qui supervixerint, seu eorum sic Superviventium Major Pars, Ordinationes & Statuta praedicta Corrigere, Emendare, Reformare, seu totaliter Mutare, & cum eis Dispensare, ac nova Ordinationes & Statuta, pro bona & sana Gubernatione Collegii praenotati, Facere possent vel posset, juxta quae Rectores & Scolares Collegii praelibati, extunc in Collegio praedicto futuri & existentes Regi & Gubernari deberent, ac modo & formâ praenotatis Ammovendi & Privandi existerent,
Et insuper, ut iidem Rector & Scolares Collegii praedicti & eorum Successores in eorum Victu & Vestitu aliisque eorum necessariis meliùs Sustentarentur, ac Onera quae de verisimili inibi incumbere necessariò oportet competentiùs valerent Supportare, de uberiori Gratia nostra Concesserimus & Licentiam Dederimus, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, quantum in Nobis fuit, eisdem Rectori & Scolaribus & Successoribus suis praedictis, quòd ipsi Perquirere possent Terras, & Tenementa, ac Advocationes Ecclesiarum, ad valorem Ducentarum Librarum per Annum, de Terris & Tenementis quae tàm de Nobis in Capite, quàm de aliis tenentur, ultra quaedam Maneria, Terras, & Tenementa, & Prioratus, ac alia in Literis praedictis specificata, & Ecclesias illas Eis & Successoribus suis praedictis Appropriare & in proprios usus tenere, Habenda & Tenenda eisdem Rectori, & Scolaribus, & Successoribus suis praedictis imperpetuùm, absque Molestatione, Impetitione, seu Impedimento nostri, vel Haeredum nostrorum, aut aliorum quorumcumque, Statuto praedicto non obstante.
Dumtamen per Inquisitiones, indè debitè Capiendas & in Cancellariam nostram vel Haeredum nostrorum ritè Retornandas, compertum esset quòd id fieri posset absque Dampno seu Praejudicio nostri, vel Haeredum nostrorum, aut aliorum quorumcumque,
Absque aliquo Feodo Sigilli Magni vel Parvi, aut Fine quocumque Nobis, vel Haeredibus nostris, seu ad opus nostrum, vel eorumdem Haeredum nostrorum, reddendo, solvendo, vel faciendo pro Praemissis, vel aliquo Praemissorum, aut pro aliqua Executione Praemissorum, seu alicujus eorumdem, aliquo Actu, Ordinatione, Statuto, Restrictione, seu Provisione, factis, vel faciendis, non obstantibus,
Et ulterius, de Gratia nostra speciali, Concesserimus, pro Nobis, vel Haeredibus, & Successoribus nostris, praefatis Rectori, & Scolaribus, & Successoribus suis, quòd ipsi & eorum Successores imperpetuùm essent Quieti & Exonerat erga Nos, Haeredes, & Successores nostros, ac ipsos Rectorem, & Scolares, & Successores suos hujusmodi realiter & in facto Exoneraverimus & Acquietaverimus de omnimodis Corrodiis, Pensionibus, Annuitatibus, ac aliis Praestationibus quibuscumque alicui Personae seu aliquibus Personis, ad Rogatum seu Mandatum nostrum vel Haeredum vel Successorum nostrorum, aliqaliter Concedendis, Solvendis, seu Reddendis, quae ipsi, ad hujusmodi Rogatum seu Mandatum hujusmodi, Personae seu Personis Concedere, Solvere, seu Reddere tenerentur, si dicta Concessio nostra eisdem Rectori, & Scolaribus, & Successoribus suis taliter facta minimè extitisset,
Et insuper, de uberiori Gratia nostra, Concesserimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, eisdem Rectori, & Scolaribus, & Successoribus suis imperpetuùm, quòd quotienscumque & quandocumque Collegium illud, perpetuis extunc futuris temporibus, de Rectore, per Mortem, Cessionem, Privationem, Ammotionem, Resignationem, aut alio modo quocumque, Vacare contingeret, Scolares Collegii praedicti, pro tempore existentes, plenè haberent & perciperent omnimoda Exitus, Reventiones, Proventus, Fructus, Oblationes, Obventiones, Decimas, Proficua, & Emolumenta quaecumque, tàm de Maneriis, Prioratibus, Mesuagiis, Terris, & Tenementis praedictis, & caeteris Praemissis, quàm de aliis Terris & Tenementis, Redditibus & Servitiis, Restoriis & aliis Possessobus Spiritualibus seu Temporalibus quibuscumque, praefato Collegio extunc Concedendis, durante hujusmodi Vacatione provenientia, secundùm Ordinationes & Sttuta praedicta disponenda, quae ad Nos & Haeredes nostros ratione Vacationis hujusmodi pertinerent, seu quoquo modo extunc pertinere possent, si dicta Concessio nostra eis minimè facta extitisset, absque Molestatione, Impetitione, seu Impedimento nostri, vel Haeredum nostrorum, aut aliorum quorumcumque, & absque Compoto seu aliquo alio Nobis, vel Haeredibus, seu Successoribus nostris indè reddendo,
Ita semper quòd Nos, Haeredes, & Successores nostri ab omni Custodia, Gardia, Seisina, seu Possessione, aut Jure ejusdem Collegii, aut Maneriorum, Prioratuum, Mesuagiorum, Terrarum, & Tenementorum, Reddituum, & aliarum Possessionum quarumcumque ejusdem Collegii, ac praefatis Rectori, & Scolaribus, & Successoribus suis, ut in Jure Collegii supradicti, pertinentibus & spectantibus, durante hujusmodi Vacatione, essemus Exclusi imperpetuùm, prout in Literis nostris Patentibus, indè confectis, pleniùs continetur,
Cumque etiam Nos jam pridem, instinctu Spiritûs Sancti, ad id, ut speramus, inducti, fixo & immutabili Proposito concluserimus quòd Pauperes Indigentesque Scolares Collegii nostri Regalis beatae Mariae de Etona Lincolniensis Dioecesis, postquam fuerint primis ibidem Gramaticae Rudimentis sufficienter imbuti, ad praefatum Collegium nostrum Cantebriggiae (quod de caetero Collegium Regale beatae Mariae & Sancti Nicholai Cantebriggiae nuncupari volumus) Transferentur, Studiis ibi Liberalibus ac aliis Scientiis & Facultatibus perfectiùs imbuendi,
Et jam dicta Collegia nostra, quae, Deo propitio, mutui Amoris Fraterni perpetuo Foedere connectentur, eo perfectiori ampliorique Unitate & Dilectioue mutuâ solidiùs firmabuntur, quo Personae dictorum Collegiorum, & praesertim Praesidentes in eis, sicut unius dumtaxat Fundatoris Auctoritate fulciuntur, sic unius Dignitatis seu Officii, absque differentia seu dissimilitudine, Nomen seu Titulum sortiantur, praefatique Rector & Scolares Nobis humiliter supplicaverint quatenus velimus, eâ consideratione, Nomen Rectoris dicti Collegii nostri Cantebriggiae penitùs abrogare, & Nomen illud in Nomen Praepositi transferre, & Collegium illud Collegium Regale beatae Mariae & Sancti Nicholai de Cantebriggia facere & ordinare perpetuò nominari, & ut quaelibet Persona Principalis Collegii illius, suppremum Regimen ejusdem Collegii Cantebriggiae habens & gerens aliqualite in futurum, ad instar Collegii nostri praedicti de Etona, sub Nomine & per Nomen Praepositi Collegii Regalis beatae Mariae & Sancti Nicholai de Cantebriggia & Collegium illud Collegium beatae Mariae & Sancti Nicholai de Cantebriggia imperpetuùm vocitentur, benignissimè providere,
Supplicaverintque insuper, nedùm praefati Rector & Scolares, verùm etiam praefati Episcopi, Wilielmus Lyndewode, Johannes Somerseth, & Johannes Langton, ut, cùm Statuta & Ordinationes, per eosdem Episcopos, Willielmum Lyndewode, Johannem Somerseth, & Johanem Langton, ut praemittitur, Condenda, Statuenda, Facienda, & Stabilienda, nondum Condita, Statuta, Facta, & Stabilita existant, nec iidem Episcopi, Willielmus Lyndewode, Johannes Somerseth, & Johannes Langton circa ea intendere valeant seu vacare, ut asserunt, quoquo modo,
Velimus, eâ consideratione, eosdem Episcopos, Willielmum, Johannem Somerseth, & Johannem Langton indè totaliter Exonerare, ac Potestatem, eis ad hujusmodi Statuta & Ordinationes Condenda, Statuenda, Facienda, & Stabilienda per Nos, ut premittitur, nuper concessam, penitùs Revocare,
Ac, pro securiori Observatione Statutorum & Ordinationum, in hac parte Condendorum, Statuendorum, Faciendorum, & Stabiliendorum, diligentiam & solicitudinem Condendi, Statuendi, Faciendi, & Stabiliendi hujusmodi Statuta & Ordinationes, pro sana & salubri Gubernatione Collegii illius, in Personam nostram, si nostrae placeat Regiae Magestati, assumere gratiosè,
Nos,
Praemissa omnia & singula internâ meditatione meritò contemplantes, & ut idem Collegium nostrum Cantebriggiae, per Nos ad Laudem Dei ac in Honorem beatissimae Virginis Mariae & Gloriosi Confessoris Sancti Nicholai Fundatum, perpetuum sui debiti Regiminis percipiat fulcimentum prospicere volentes ut tenemur,
De Assensu Rectoris & Scolarium Collegii illius, & ad eorum speciales Instantiam & Supplicationem Nobis factas, & de Gratia nostra speciali ac certa scientia nostra, praefatum Willielmum Millyngton, Rectorem Collegii illius, de Nomine Rectoris ejusdem Collegii penitùs exuimus, ac dictum Nomen Rectoris in Nomen Praepositi transferimus & transmutamus, ac ipsum Willielmum Millyngton in Praepositum Collegii illius Tenore Praesentium Praeficimus, Ordinamus, & Creamus, ipsumque & quemlibet Successorem suum, Principale Regimen ejusdem Collegii & Scolarium inibi existentium pro tempore gerentem, pro Praeposito Collegii illius teneri, reputari, & haberi, ac Praepositum ejusdem Collegii nuncupari & censeri Volumus, Concedimus, Ordinamus, & Decernimus per Praesentes, & non sub Nomine Rectoris quovis modo,
Necnon omnia & singula Ordinationes & Statuta, per quae dicti Praepositus & Scolares ac sui in dicto nostro Collegio Cantebriggiae Successores quicumque Regi, Dirigi, & Gubernari, necnon Corrigi, Privari, aut Ammoveri debeant, per Nos Condenda, Statuenda, Facienda, & Stabilienda fore, ad specialem instantiam & rogatum praedictorum Episcoporum, Willielmi Lyndewode, Johannis Somerseth, & Johannis Langton, & aliorum Praemissorum, Nobis, ut praemittitur, factum, Volumus, Decernimus, & Declaramus,
Diligentiamque, & Solicitudinem atque Curam, in ea parte, in Personam nostram Accepimus & Accipimus de praesenti,
Ipsosque Episcopos, Willielmum Lyndewode, Johannem Somerseth, & Johannem Langton indè Exuimus & totaliter Exoneramus,
Volumus insuper & Concedimus, per Praesentes, quòd Praepositus & Scolares Collegii nostri Cantebriggiae supradicti, pro tempore ibidem existentes, ac eorum Successores imperpetuùm, Praepositus & Scolares Collegii Regalis beatae Mariae & Sancti Nicholai de Cantebriggia exnunc imperpetuùm nuncupentur,
Et ulterius Volumus & Concedimus, per Praesentes, quòd Praepositus & Scolares Collegii illius, simul pro tempore existentes, & Successores sui, per Nomen & sub Nomine Praepositi & Scolarium ejusdem Collegii, sint Personae Habiles, Capaces, & Perpetuae in Lege ad Impetrandum, Recipiendum, & Adquirendum Terras, Tenementa, Redditus, Servitia, Advocationes Ecclesiarum, Jura, Possessiones, Proficua, Commoditates, & Emolumenta Spiritualia & Temporalia quaecumque, tàm de Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, quàm de aliis quibuscumque (licet ea immediatè de Nobis vel Haeredibus nostis, per Servitium Militare, aut alio modo quocumque, teneantur) Habenda & Tenenda eisdem Praeposito & Scolaribus Collegii illius & Successores suis imperpetuùm dicto Statuto, de Terris & Tenementis ad Manum Mortuam non Ponendis edito, non obstante,
Et quòd iidem Praepositus & Scolares & eorum Successores imperpetuùm habeant unum Sigillum Comune, pro Negotiis Causis & Agendis suis serviturum,
Ac insuper quòd Ipsi & Successores sui praedicti, per Nomen illud, Placitare possint & Implacitari, ac Prosequi & Defendere omnimodas Causas, Querelas & Actiones Reales, Personales, & Mixtas cujuscumque generis fuerint vel naturae, ac eis Respondere & in eisdem Responderi valeant, sub Nomine illo, coram Nobis, & Haeredibus nostris, ac etiam coram Justiciariis & Judicibus, Secularibus & Ecclesiasticis quibuscumque,
Et ulterius Dedimus & Concessimus, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, praefatis Praeposito, & Scolaribus, & Successoribus suis, quòd ipsi praedictum Solum, tàm pro Domibus & Aedificiis dicto Collegio nostro Cantebriggiae necessariis, quàm pro eorum Mansis sive Mansionibus & aliis Necessariis suis, in & super eodem Solo construendis & faciendis, habeant & teneant eisdem Praeposito, & Scolaribus, & Successoribus suis in liberam, puram, & perpetuam Eleemosinam imperpetuùm, Statuto praedicto non obstante,
Et, licet Statuta & Ordinationes, per Nos, ut praemittitur, Condenda, Statuenda, Facienda, & Stabilienda, sic per Nos imposterùm Condita, Statuta, Facta, & Stabilita fuerint, & aliquâ fortassis Reformatione indiguerint, vel non indiguerint, Nos nichilominus Potestatem Ordinationes & Statuta hujusmodi Corrigendi, Emendandi, Reformandi, seu totaliter Mutandi, & eisdem Addendi & Detrahendi seu Diminuendi, ea quoque Interpretandi & Declarandi, & cum eis Dispensandi, ac nova Ordinationes & Statuta, si opus Nobis visum sit, pro bona & sana Gubernatione Collegii illius, juxta quae Praepositus & Scolares ejusdem Collegii, pro tempore existentes, Regi & Gubernari, Privari & Ammoveri debeant, Condendi, Faciendi, Ordinandi, & Stabiliendi Nobis, quamdiu egerimus in Humanis, specialiter Reservamus,
Volentes insuper dictam Concessionem nostram, in dictis Literis nostris superiùs recitatam, de perquirendo Terras, & Tenementa, ac Advocationes Ecclesiarum, ad Valorem Ducentarum Librarum per Annum, & de Ecclesiis illis Sibi & Successoribus suis Appropriandis & in proprios Usus Tenendis, per Nos nuper factam, quae quidem Concessio in nulla ejus parte hucusque executa existit, prout credibiliter informamur, per dictos Praepositum, & Scolares, & Successores suos, effectui debito mancipari, de Gratia nostra speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, quantum in Nobis est, eisdem Praeposito, & Scolaribus, & Successoribus suis praedictis, quod ipsi perquirere possint Terras, & Tenementa, ac Advocationes Ecclesiarum, ad Valorem Ducentarum Librarum per Annum, de Terris & Tenementis, quae tàm de Nobis in Capite, quàm de aliis tenentur, & Ecclesias illas Eis & Successorbus suis praedictis Appropriare, & in proprios Usus tenere, Habenda & Tenenda eisdem Praeposito, & Scolaribus, & Successoribus suis praedictis imperpetuùm, absque Molestatione, Impetitione, seu Impedimento Nostri, vel Haeredum nostrorum, aut aliorum quorumcumque, Statuto praedicto non obstante,
Dùm tamen per Inquisitiones, indè debitè Capiendas, & in Cancellariam nostram vel Haeredum nostrorum ritè Retornandas, compertum sit quòd id fieri possit absque Dampno seu Praejudicio nostri, vel Haeredum nostrorum, aut aliorum quorumcumque, Statuto praedicto non obstante, absque aliquo Feodo Sigilli Magno seu Parvo, aut Fine quocumque Nobis vel Haeredibus nostris seu ad opus nostrum vel eorumdem Haeredum nostrorum Reddendo, Solvendo, vel Faciendo pro Praemissis, vel aliquo Praemissorum, aut pro aliqua Executione Praemissorum, seu alicujus eorumdem, aliquo Actu, Ordinatione, Statuto, Restrictione, seu Provisione, facto vel faciendo non obstante,
Et ulterus, de uberiori Gratia nostra, Concessimus pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris praefatis Praeposito, & Scolaribus, & Successoribus suis, quòd Ipsi & eorum Successores imperpetuùm sint Quienti & Exonerati erga Nos, Haeredes, & Successores nostros, ac ipsos Praepositum, & Scolares, & Successores suos hujusmodi realiter & de facto Exoneramus & Acquietamus, de omnimodis Corrodiis, Pensionibus, Annuitatibus, ac aliis Praestationibus quibuscumque, alicui Personae seu aliqibus Personis, ad Rogatum seu Mandatum nostrum, vel Haeredum, seu Successorum nostrorum, aliqualiter Concedendis, Solvendis, seu Reddendis, quae Ipsi, ad hujusmodi Rogatum seu Mandatum, hujusmodi Personae seu Personis Concedere, Solvere, seu Reddere tenerentur, si praesens Concessio nostra eisdem Praeposito, & Scolaribus, & Successoribus suis taliter facta non existeret,
Et insuper, de uberiori Gratia nostra, Concessimus, pro Nobis, Haeredibus, & Sucessoribus nostris, eisdem Praeposito, & Scolaribus, & Successoribus suis imperpetuùm, quòd, quotienscumque & quandocumque Collegium illud, perpetuis futuris temporibus, de Praeposito, per Mortem, Cessionem, Privationem, Ammotionem, Resignationem, aut alio modo quocumque, vacare contigerit, Scolares Collegii illius, pro tempore existentes, plenè habeant & percipiant omnimoda Exitus, Reventiones, Proventus, Fructus, Oblationes, Obventiones, Decimas, Proficua, & Emolumenta quaecumque, tàm de Maneriis, Prioratibus, Mesuagiis, Terris, & Tenementis praedictis, & caeteris Praemissis, quàm de aliis Terris & Tenementis, Redditibus & Servitiis, & aliis Possessionibus Spiritualibus seu Temporalibus quibuscumque, eidem Collegio seu Praeposito & Scolaribus ejusdem Collegii & Successoribus suis Concessis sive Concedendis, durante hujusmodi Vacatione provenientia, secundùm Statuta & Ordinationes praedicta, per Nos ut praemittitur Condenda & Disponenda, quae ad Nos & Haeredes nostros ratione Vacationis hujusmodi pertinerent, seu pertinere possent quoquo modo, si praesens Concessio nostra eis facta non existeret, absque Molestatione, Impetitione, seu Impedimento Nostri, vel Haeredum, seu Successorum nostrorum, aut aliorum quorumcumque, & absque Compoto seu aliquo alio Nobis, vel Haeredibus, seu Successoribus nostris indè reddendo, & ipsum Praepositum, & Scolares, & Successores suos indè Exoneramus & Acquietamus per Praesentes imperpetuùm,
Volentes insuper cum eisdem Praeposito, & Scolaribus, ac Successoribus suis Gratiam facere ampliorem, omnes & singulas Concessiones,
Dicto Duodecimo Die Februarii, seu postea, ante Datam Praesentium, Rectori & Scolaribus Collegii illius & Successoribus suis, tàm per Nos, quàm per alios quoscumque, factas de omnimodis Maneriis, Prioratibus, Mesuagiis, Terris, Tenementis, Redditibus, Servitiis, Reversionibus, Feodis Militum, Advocationibus Ecclesiarum, & aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, Decimis, Pensionibus, Portionibus, Apportibus, Oblationibus, Obventionibus, Proficuis, Commoditatibus, Emolumentis, & aliis Possessionibus Spiritualibus seu Temporalibus aut Mixtis quibuscumque, Feriis, Mercatis, Chaceis, Parcis, Warennis, Curiis Letis, Visibus Franciplegii, Franchesiis, Privilegiis, Consuetudinibus, Libertatibus, & aliis Immunitatibus quibuscumque, Ratas habentes & Gratas,
Eas pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Acceptamus & Approbamus, & omnia & singula, in eisdem contenta, praefatis Praeposito, & Scolaribus, & Successoribus suis, Tenore Praesentium, Ratificamus, Concedimus, & Confirmamus,
Volentes ulterius & Concedentes, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, quantum in Nobis est, praefatis Praeposito, & Scolaribus, & Successoribus suis, quòd ipsi omnia & singula hujusmodi Maneria, Prioratus, Mesuagia, & caetera Praemissa, praefatis Rectori, & Scolaribus, & Successoribus suis, tàm in Dominico, quàm in Reversione, Concessa, habeant & teneant eisdem Praeposito, & Scolaribus, & Successoribus suis praedictis, in eorum Sustentationem, & ad Onera, juxta Ordinationes & Statuta per Nos in hac parte facienda, Supportandum & Fiendum, imperpetuùm eisdem modo & formâ, quibus praefati Rector, & Scolares, & Successores sui ea habere & tenere debuissent, si Nomen dicti Rectoris in Nomen Praepositi translatum & mutatum minimè extitisset, ac Ordinationes & Statuta hujusmodi per praefatos Episcopos & alios superiùs nominatos edita, & condita, atque facta fuissent,
Concessimus insuper, de uberiori Gratia nostra, praefatis Praeposito, & Scolaribus, & Successoribus suis, quòd, si aliqua Concessio praefatis nuper Rectori & Scolaribus tantùm, seu eis & eorum Successoribus, per Nos aut aliquem alium ante haec tempora facta fuerit, quae nondùm plenariè seu in aliqua ejus parte executa existit, benè liceat eisdem Praeposito, & Scolaribus, & Successoribus suis Concessionem illam, per Nomen & sub Nomine Praepositi & Scolarium dicti Collegii, plenariè exequi,
Habenda & Tenenda omnia & singula, quae per ipsos Praepositum & Scolares aut eorum Successores sic executa fore contigerit, eisdem Praeposito, & Scolaribus, & Successoribus suis, in eorum Sustentationem, imperpetuùm.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo Die Julii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
July 11. The K. releases William bp. of Salisbury from attending the council or parliament. Westm.
O. xi. 41. H. v. p. i. 126.
De non veniendo ad Parliamenta.
An. 21. H. 6. Pat. 21. H. 6. p. 2. m. 44.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Consideratione grandium & continuarum Intendentiarum, quas Venerabilis in Christo Pater Willielmus Episcopus Sarum circa Personam nostram ante haec tempora habuit, indiesque habere non desistit, meritò contemplantes, volentesque idcirco, pro specialibus Tranquillitate & Quiete ejusdem Episcopi in futurum habendis, providere,
De Gratiâ nostra speeiali Concessimus eidem Episcopo quòd ipse, durante Vitâ suâ, ad personaliter veniendum ad aliquod Concilium seu Parliamentum nostrum, vel Haeredum nostrorum, exnunc tenenda, ad Intendendum hujusmodi Concilio seu Parliamento, seu ad ibidem personaliter Comparendum, ut Dominus Concilii seu Parliamenti nostri vel Haeredum nostrorum, prout alii Domini de Concilio seu Parliamento nostro faciunt, nullatenus artetur neque compellatur,
Nec quòd ipse, ratione Absentiae suae ab eisdem Concilio & Parliamento, seu non Comparitionis suae personaliter in eisdem, aut altero eorumdem, aliqualiter Impetatur, Occasionetur, seu Turbetur, set quòd Ipse de quovis Incursu & Contemptu, Mesprisione seu Defectu, erga Nos, vel Haeredes nostros, ex hac causa, penitùs sit Quietus; aliquo Mandato nostro, vel Haeredum nostrorum, sibi exnunc in contrarium emanente, in aliquo non obstante;
Dùm tamen idem Episcopus, cùm ipsum ab hujusmodi Parliamento nostro vel Haeredum nostrorum personaliter abesse contigerit, per Procuratorem suum idoneum, seu Procuratores suos idoneos, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab ipso Episcopo habentem seu habentes, ad Consentiendum hiis, quae in hujusmodi Parliamento, divinâ favente Clementiâ, contigerit ordinari, compareat ut est justum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo Die Julii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, &c.
Aug. 28. The K. pledges the third part of a pisane of gold, called the rich collar, to Henry bp. of Winchester, cardinal of England, for a loan of 1,000 marks. Westm.
O. xi. 42. H. v. p. i. 126.
De Cardinali Angliae, super Jocali Impignerato.
An. 21. H. 6. Pat. 21. H. 6. p. 2. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, carissimus & praedilectus Avunculus noster, Henricus Cardinalis Angliae, Episcopus Wyntoniae, Summam Mille Marcarum Nobis in praesenti Necessitate nostrâ gratanter Mutuaverit,
Quo praetextu, dilecto & fideli Militi nostro, Radulpho Botiller Thesaurario nostro Angliae, & Camerariis de Scaccario nostro, per Breve nostrum de Privato Sigillo, dedimus specialiter in Mandatis, quòd Tertiam Partem cujusdam Jocalis nostri (videlicet) of a Pisane of Gold called the Riche Coler, praefato Avunculo nostro,
Pro Securitate sua, pro Summâ praedictâ sibi ad Festum Sancti Michaelis, quod erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo Quarto, integraliter Resolvendâ, Duabus verò reliquiarum Partibus ejusdem Pesanae in Custodia ejusdem Avunculi nostri pro eodem tempore existentibus,
Per Indenturas, inter ipsum Avunculum nostrum & praefatum Thesaurarium & Camerarios indè debitè conficiendas, Liberent,
Nos,
Ipsius Avunculi nostri eximiam & internam Affectionem, quam penes Nos, in singulis Agendis nostris, semper invenimus promptam & paratam, multipliciter fructuosam, necnon grandia, gratuita, & notabilia Subsidia, quae Ipse Nobis, tàm in dictâ instanti Necessitate nostrâ, quàm in aliis Casibus consimilibus, propriùs, omni dilatione postpositâ, incessanter exhibuit & impendit, debitè contemplantes, volentesque ipsum Avunculum nostrum, intuitu Praemissorum, de plenaria Satisfactione Summae praedictae, ad Festum praedictum, absque mora ulteriori, totaliter contentari,
Concessimus praefato Avunculo nostro quòd, si plenaria Resolutio Summae praedictae sibi ad Festum praedictum facta integrè non existat, tunc Tertia Pars Jocalis praedicti, quam ipse Avunculus noster eligere voluerit, sit proprium Bonum ipsius Avunculi nostri, & quòd ipse eadem Tertiâ Parte perfruatur, ac de ea ordinet & disponat ut de aliquibus aliis Bonis suorum propriorum Bonorum, ac etiam benè liceat sibi dictam Tertiam Partem Jocalis praedicti Personae Indigenae vel Alienigenae Vendere, separando Partem illam Tertiam, aut eam integrè Reservando, prout sibi meliùs videbitur, absque Impetitione ipsius Avunculi nostri, Haeredum, Executorum, vel Assignatorum suorum per Nos, vel Haeredes nostros, aut Officiarios nostros, vel Haeredum nostrorum,
Et idem Avunculus noster, pro hujusmodi Appropriatione Tertiae Partis Jocalis praedicti ad opus suum proprium, aut Venditione ejusdem, aut aliqua Missione ejusdem Tertiae Partis in Vadium seu Plegiagium, ac etiam Haeredes & Executores sui imperpetuùm sint Quiti, nec indè in futurum Impetantur, Occasionentur, Perturbentur, seu aliqualiter Praegraventur,
Et, si Literae Patentes de Impigneratione Tertiae Partis praedictae sufficientes non fuerint eidem Avunculo nostro, quòd tunc Cancellarius Angliae, qui pro tempore fuerit, teneatur easdem Literas reformare secundùm voluntatem ejusdem Avunculi nostri, Executorum, vel Assignatorum suorum, nullo alio Waranto prius requisito.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo Die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo & de Datâ praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Sept. 12. Grant of an annuity of 50 marks to Albert de Albertis, cardinal of S. Eustace. Westm.
O. xi. 43. H. v. p. i. 126.
Pro Alberto de Albertis Cardinali.
An. 22. H. 6. Pat. 22. H. 6. p. 1. m. 7.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, & pro bonis & gratuitis Servitiis quae Venerabilis in Christo Pater Albertus de Albertis Cardinalis Sancti Eustachii nobis impendit & impendet in futurum, Concessimus ei Quinquaginta Marcas, percipiendas annuatim ad Receptam Scaccarii nostri, per manus Thesaurarii & Camerariorum nostrorum ibidem po tempore existentium pro Termino Vitae suae, ad Festa Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Portiones.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Septembris.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Sept. 24. Restitution of the temporalities to Thomas Bekyngton, bp. of Bath and Wells. Westm.
O. xi. 43. H. v. p. i. 126.
De Restitutione Temporalium.
An. 22. H. 6. Ibid. m. 33.
Rex Escaetori suo in Comitatu Somersetiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacantibus Ecclesiis Cathedralibus Bathoniensi & Wellensi, per Translationem, Venerabilis Patris, Johannis, nuper Episcopi Loci illius, ad Ecclesiam Cathedralem Cantuariensem, de Persona Thomae Bekynton Legum Doctoris ad dictas Ecclesias Bathoniensem & Wellensem providerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Thomas omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Thomae, & Temporalia dicti Episcopatûs, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Thomae Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Septembris.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data &c.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Midd.
Escaetori Regis in Com. Oxon. & Berk.
Escaetori Regis in Com. Glouc.
Escaetori Regis in Com. Sutht
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Oct. 7. Proclamation to be made by the mayor and sheriffs of London, forbidding all persons interfering in the election of the mayor, except those summoned for the purpose. Westm.
O. xi. 43. H. v. p. i. 126.
Super Electione Majoris Londoniae.
An. 22. H. 6. Claus. 22. H. 6. m. 25. dor.
Rex Majori & Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Cùm, per Cartas Progenitorum nostrorum, quondam Regum Angliae (quas Confirmavimus) Concessum sit Civibus nostris Civitatis praedictae, quòd Majorem & Aldermannos de seipsis quos voluerint eligant, & ipsos, nobis apud Westmonasterium non existentibus, Thesaurario & Baronibus nostris de Scaccario praesentent, ut ibidem, prout moris est, admittantur.
Ac jam intellexerimus quòd, quamquam hujusmodi Electiones per Majorem & Aldermannos necnon discretiores dictae Civitatis ad hoc specialiter summonitos & praemunitos temporibus retroactis fieri consueverint, nonnulli tamen, qui aliquod Interesse in Electionibus hujusmodi non habent, nec habere debent, Electionibus illis, ausu temerario, se ingerunt, immiscent, & multotiens Electiones, quae ritè & pacificè fierent, suis Validis Clamoribus & Importunis multipliciter impediunt & perturbant, ad intentionem quòd tales eligerentur qui suis Malefactis & Erroribus postmodùm favere possent & ea sub Dissimulatione dimittere Impunita, quod, si fieri permitteretur, in Nostri ac Coronae & Dignitatis nostrae Laesionem, necnon Statûs Civitatis praedictae Subversionem, Civiumque nostrorum ibidem Perturbationem & Commotionem, cederet manifestè,
Nos igitur, Quieti & Tranquillitati Populi Nobis subjecti providere & congruum Remedium in hac parte volentes adhibere ut tenemur, vobis Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd, ante tempus Electionis Majoris Civitatis praedictae faciendae, per totam Civitatem illam & Libertatem ejusdem, ex parte nostra, publicè proclamari & firmiter inhiberi faciatis,
Nè quis hujusmodi Electioni, nisi qui de Jure & secundùm Consuetudinem Civitatis praedictae Interesse debeat, illi intersit quovis modo, nec Se de Electione illa, quoquo quaesito colore, intromittat, neque eam impediat vel perturbet, set quòd Electio illa per Aldermannos & alios Cives Discretiores & Potentiores Civitatis praedictae, ad hoc specialiter Praemunitos & Summonitos, fiat & habeatur, prout secundùm Consuetudinem praedictam fuerit faciendum,
Scientes pro certo quòd, si quem alio modo, quàm ut praemittitur, Electum Nobis vel Thesaurario & Baronibus de Scaccario praesentaveritis, illum nullatenus admittemus,
Et omnes illos, quos contrarium Proclamationis & Inhibitionis paedictarum inveneritis facientes, Arestetis, & eos Prisonae nostrae committatis ibidem moraturos quousque pro eorum Deliberatione duxerimus demandandum.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Octobris.
Per Concilium.
Oct. 14. Congé d'élire to the prior and convent of Ely, on the death of Louis [cardinal de Luxembourg], perpetual administrator of the see. Westm.
O. xi. 44. H. v. p. i. 127.
Super Morte Cardinalis de Luxenburg, Licentia Eligendi.
An. 22. H. 6. Pat. 22. H. 6. p. 1. m. 17.
Rex, dilectis sibi in Christo, Priori & Conventui Ecclesiae Cathedralis Eliensis, Salutem.
Ex parte vestra nobis est humiliter supplicatum ut,
Cùm Ecclesia vestra praedicta, per Mortem, bonae memoriae, Ludovici, Ecclesiae & Episcopatûs in Temporalibus & Spiritualibus nuper Administratoris perpetui Eliensis praedicti, Pastoris sit solalatio destituta,
Alium vobis Eligendi in Episcopum & Pastorem Licentiam vobis concedere dignaremur,
Nos, Precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati, Licentiam illam vobis duximus Concedendam,
Mandantes quòd talem vobis Eligatis in Episcopun & Pastorem, qui, Deo Devotus, Ecclesiae vestrae Necessarius, Nobisque & Regno nostro Utilis & Fidelis existat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Oct. 16. Licence to sir John Fastolf to use certain ships for the conveyance of material for the building of his house. Westm.
O. xi. 44. H. v. p. i. 127.
Pro Johanne Fastolf Milite.
An. 22. H. 6. Ibid. m. 32.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Concessimus, dilecto & fideli Militi nostro, Johanni Fastolf hanc Libertatem; videlicet,
Quòd ipse, pro Termino Vitae suae, pro Expeditione Operationum suarum, Aedificationis, & Stuffurae Hospitii sui, Duas Naves vocatas Playtes, quandam Navem vocatam a Cogship, unam aliam Navem vocatam a Farecoft, necnon Duas Balingeras pro Cariagio Stuffurae, pro Operationibus, Aedificatione, & Hospitio praedictis, per Aquam fiendo, absque Aresto, Perturbatione, sive Impetitione aliquorum Officiariorum nostrorum, habere & occupare ac eis gaudere valeat,
Et quòd nullus Provisor Hospitii nostri, nec alicujus alterius cujuscumque, Vasa praedicta, seu eorum aliquod, aut aliquam Stuffuram (videlicet) Grana, Maeremium, Petras, Plumbum, aut aliquod aliud, Operationibus, AEdificationi, & Hospitio praedictis Pertinentia, in eisdem Vasis pro tempore existentia, Arestet quovis modo;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Johannem contra hanc Libertatem nostram non Molestetis in aliquo seu Gravetis:
Proviso semper quòd idem Johannes, colore praesentis Libertatis, non Eskippet, nec Eskippari faciat seu permittat, in Vasis praedictis, seu eorum aliquo, aliquas Mercandisas, ad Stapulam aliquo modo pertinentes, ad eas versus aliquas Partes Exteras traducendum seu Cariandum sub Forisfactura eorumdem,
Et quòd Vasa praedicta erunt parata ad Nobis & Haeredibus nostris deserviendum, quotiens & quandocumque aliqua Viagia, versus aliquas Partes Exteras, per Nos vel Haeredes nostros praedictos fieri & haberi contigerint in futurum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Oct. 26. The constable of Chester Castle is ordered to convey (in custody) Eleanor Cobeham thence to Kenilworth Castle. Westm.
O. xi. 45. H. v. p. i. 127.
De Conducendo Alianoram Cobeham.
An. 22. H. 6. Pat. 22. H. 6. p. 2. m. 32.
Rex Constabulario Castri sui Cestriae, seu ejus Deputato ibidem, Salutem.
Sciatis quòd Assignavimus vos ad Alianoram Cobeham, sub Custodia vestra detentam, a Castro nostro praedicto salvò & securè usque Castrum nostrum de Kenelworth Ducendum,
Et eam Constabulario nostro ejusdem Castri, seu ejus Locumtenenti ibidem, per Indenturas, indè inter vos & praefatum Constabularium seu ejus Locumtenentem debitè conficiendas, Liberandum,
Ac ad Equos & Victualia, tàm pro Hominibus, quàm pro Equis, necessaria & oportuna, ac Cariagium sufficiens, pro Denariis nostris in hac parte rationabiliter solvendis, ubicumque inveniri poterunt, tàm infra Libertates, quàm extra, Capiendum & Providendum,
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis & ea faciatis & exequamini in forma praedicta:
Mandavimus enim praefato Constabulario, seu ejus Locumtenenti, quòd ipsam Alianoram a vobis in forma praedicta recipiat:
Damus autem universis & singulis Subditis nostris, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint & Auxiliantes in omnibus diligenter:
Et ulteriùs, ad Finem quòd dictam Alianoram ad dictum Castrum de Kenelworth securiùs & quietiùs conducere valeatis, vos, ac ipsam Alianoram, ac quoscumque Ipsam conducentes, ac omnia Bona & Res vestra, in nostras Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Ponimus & Suscepimus speciales;
Omnibus & singulis (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) Inhibentes nè vobis, aut dictae Alianorae, aut alicui de Comitivâ vestrâ, in Personis, Bonis, sive Rebus, Dampnum, Impedimentum, Molestiam inferant aut Gravamen, aut aliqualiter fieri vel inferri permittant, sub gravi Indignatione nostrâ;
Damus etiam vobis Potestatem & Auctoritatem Exequendi & Faciendi omnia & singula Praemissa per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Nov. 12. The K. orders Thomas FitzGerotte, who pretends to be prior of the order of S. John of Jerusalem in Ireland, and the other members of the order there, to obey Hugh Midelton, turcopolier of Rhodes, who has been appointed visitor by John de Lastico, grand master. Westm.
O. xi. 45. H. v. p. i. 127.
Pro Hugone Midelton, Tarcupler de Rodes.
An. 22. H. 6. Ibid. m. 16.
Rex Fratri Thomae Fitz-Gerotte, praetendenti se existere Priorem Sancti Johannis in Hibernia, Ordinis Sancti Johannis Jerusalem de Rodes, ac omnibus aliis de eodem Ordine infra dictam Terram nostram Hiberniae, Salutem.
Cùm, per quandam Supplicationem, per, dilectum & fidelem nostrum, Fratrem Hugonem Midelton, Turcupler de Rodes, nobis praesentatam, intellexerimus qualiter, Reverendus Pater, Frater Johannes de Lastico, Magnus Magister Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem, & Conventus ejusdem Rodes, per diversas Literas suas, sub Sigillo suo communi de Plumbo,
Quae per separales Bullas, Sanctissimi in Christo Patris, Papae Eugenii Ratificatae & Confirmatae extiterunt,
Per deliberatum Consilium suum Fecerunt, Ordinaverunt, & Constituerunt praefatum Hugonem Locumtenentem praefati Magistri, Visitatorem, Correctorem, ac Reformatorem, tàm in Partibus Terrae nostrae Hiberniae, quàm in aliis diversis Regnis, Prioratuum, Comendatariarum, Castellaniarum, ac aliorum Domorum & Locorum de Religione sua, tàm in Spiritualibus, quàm in Temporalibus, sub Obedientiâ, Observantiâ, & Regulâ Hospitalis praedicti existentium, sive existere debentium,
Et ulterius qualiter ipsi fecerunt ipsum Hugonem Priorem Prioratûs sui Hiberniae, sub certis modis & formis in dictis separalibus Literis praefati Magistri expressatis & contentis.
Quarum quidem Literarum effectum praefatus Hugo, absque speciali Licentiâ nostrâ, in hac parte habitâ, in Executionem mittere noluit prout dixit.
Et Nos, consideratione Praemissorum, ac tàm Literarum praefati Sanctissimi Patris, quàm praedictorum Magistri & Conventûs, nobis directarum, pro Favore nostro ad Exhibitionem Praemissorum exhibendo, Decimo octavo Die Junii ultimò praeterito, Concesserimus eidem Hugoni plenam Licentiam planè Exequendi Literas & Bullas praedictas, ac omnia in eisdem contenta, secundùm formam, intentionem, & effectum earumdem, necnon Gaudendi, Excercendi, & Optinendi omnimoda Auctoritate, Potestatem, & Officia sibi ad tunc commissa & concessa, aliquo Actu, Ordinatione, sive Statuto, in contrarium indè factis, non obstantibus, prout in Literis nostris Patentibus indè confectis pleniùs continetur,
Vobis Mandamus quòd ipsum Hugonem dictas Literas Bullatas praefatorum Magni Magistri & Conventûs, ac dictas separales Bullas praefati Sanctissimi Patris Papae Eugenii, in omnibus & per omnia, quae in eisdem specificantur & continentur, seu eas qualitercumque concernunt, per se & per alios, prout Casus exigit, Acceptare, Legere, Publicare, Pronunciare, & in Executionem juxta effectum earumdem mittere, ac Locumtenentem praefati Magistri, Visitatorem, Correctorem, ac Reformatorem, tàm in dictis Partibus Terrae nostrae Hiberniae, quàm in aliis diversis Regnis, Prioratuum, Comendatariarum, Castellanarum, ac aliorum Domorum & Locorum de Religione sua, tàm in Spiritualibus, quàm in Temporalibus, sub Obedientiâ, Observantiâ, & Regulâ Hospitalis praedicti existentium, seu existere debentium, ac Priorem dicti Prioratûs Hiberniae, modis & formis in dictis Literis ut praemittitur expressatis, existere in omnibus & per omnia permittatis, juxta vim, formam, & effectum tàm dictarum Literarum Bullatarum, quàm Literarum nostrarum praedictarum,
Ipsum Hugonem, aut Servientes sive Deputatos suos, vel eorum aliquem, contra Tenorem earumdem, non Molestantes in aliquo seu Gravantes, aut Molestari seu Gravari in aliquo permittentes; set eidem Hugoni, tanquam Priori vestro infra dictam Terram Hiberniae, sitis, tàm in Executione Praemissorum, quàm in omnibus aliis licitis & honestis, Statum & Regulam Ordinis & Religionis praedictae concernentibus & tangentibus, Intendentes, Auxiliantes, Consulentes, Confoventes, & Obedientes in omnibus diligenter;
Et hoc sub Poena Mille Librarum nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Novembris.
[Nov. 12.] Letters on behalf of Hugh Midelton, turcopolier of Rhodes, to James earl of Ormond, lieutenant of Ireland, to the council there, and to the mayor and commonalty of Dublin.
O. xi. 46. H. v. p. i. 128.
Pro eodem Hugone.
An. 22. H. 6. Ibid.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Jacobo Comiti Ormondiae, Locumtenenti suo Terrae suae Hiberniae, Salutem.
Cùm, per quandam Supplicationem, per dilectum & fidelem nostrum Fratrem Hugonem Midelton, Turcupler de Rodes, nobis praesentatam, intellexerimus qualiter Reverendus Pater, &c. ut supra usque ibi, in aliquo permittentes, & tunc sic, set eidem Hugoni sitis, in executione Praemissorum, in omnibus, ut optamus, benigniter Confoventes, Auxiliantes, & Supportantes, quotiens & quando id a vobis ex parte ipsius Hugonis desideratum fuit & optatum.
Teste ut supra.
Rex universis & singulis de Concilio nostro, infra Terram nostram Hiberniae, qui nunc sunt, & qui pro tempore erunt, Salutem.
Cùm, per quandam Supplicationem, &c. ut supra usque ibi, supportantes, & tunc sic, quotiens & quandocumque ex parte ipsius Hugonis, seu ejus Deputati in hac parte, fueritis debitè requisiti.
Teste ut supra.
Rex Majori & Civibus Civitatis suae Dubliniae infra Terram suam Hiberniae, Salutem.
Cùm, per quandam Supplicationem, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Nov. 16. Licence for John Lefevre, Laurence Surreau, and 31 other servants of the late cardinal of Luxemburgh, to leave England. Westm.
O. xi. 47. H. v. p. i. 128.
De Passagio pro Domesticis Cardinalis de Luxemburg defuncti.
An. 22. H. 6. Franc. 22. H. 6. m. 16.
Rex universis & singulis Admirallis, Viceadmirallis, Custodibus Portuum Maris & aliorum Locorum Maritimorum, Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra constitutis, Salutem.
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinet seu poterit pertinere, quòd,
Magistrum Johannem Lefeure Se Quinto,
Magistrum Laurentium Surreau Se Quarto,
Magistrum Eustachium Lombard Se Quarto,
Magistrum Simonem Delamare Se Quarto,
Et Magistrum Simonem Gayet Se Quarto,
Ac Jacobum le Jure Armigerum Se Tertio,
Johannem de Soan Armigerum Se Tertio,
Richardum Wardel Anglicum Se Tertio,
Thomam Gassell Armigerum se Tertio,
Andream Trenchelion Armigerum Se Tertio,
Johannem de Saane de Ruste Armigerum se Tertio,
Et Jordanum Luillur Se Tertio,
Necnon Johannem de Lampelles Capellanum,
Johannem de la Haye Capellanum,
Robertum le Pelle Capellanum,
Johannem Guymir Capellanum,
Johannem Durant,
Petrum Hamon,
Willielmum Cautel,
Johannem le Bateur,
Martinum Porrel,
Johannem Gosse,
Johannem de Liermont,
Baldewinum Fouquet,
Johannem le Metrer,
Martinum de Launoy,
Martinum le Mer,
Jacobum le Mareschal,
Hance Cassel
Palfrayman & Tres Valettos de Stabulo,
Simonem Quillay, Johannem Jaait, Cocos, & Duos Valettos de Coquina,
Johannem Tauxcestre Anglicum,
Et Johannem Corniche Anglicum,
Nuper Famuliares & Servientes Domesticos Cardinalis de Luxenbourgh Defuncti, qui de Licentia nostra versus partes Ducatûs nostri Normanniae profecturi sunt, in aliquo Portu Regni nostri praedicti, ubi sibi meliùs placuerit, ad Partes illas, cum Equis & aliis Bonis suis licitis, ac cum Auro & Argento, pro rationabilibus Expensis suis, liberè & absque impedimento aliquo, Transire permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis seu aliquibus vestrûm priùs in contrarium directo, non obstante:
Proviso semper quòd nullus eorum aliqua Nobis Praejudicialia seu Dampnosa secum deferat quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta &c.
[Nov. 16.] Licence for James Gassal, poursuivant, to take letters to the bp. of Lisieux and the other executors of the cardinal of Luxemburg.
O. xi. 47. H. v. p. i. 128.
Pro Jacobo Gassal Pursivant.
Ibid.
Consimile Breve dirigitur eisdem ad permittendum Jacobum Gassal Pursivant, ad Transeundum Mare extra Regnum Regis praedictum, & ad Portandum Literas ad Civitatem Regis Rothomagi ad Episcopum de Liseaux, & alios Executores Cardinalis de Luxenbourgh Defuncti; aliquo Mandato &c. Proviso &c. ut supra.
Teste ut supra.
Dec. 3. Pardon to William Pertryk, prior of Lethum, for receiving papal bulls. Westm.
O. xi. 48. H. v. p. i. 128.
De Pardonatione super Acceptatione Bullarum Apostolicarum.
An. 22. H. 6. Pat. 22. H. 6. p. 1. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Supplicavit nobis Willielmus Pertryk, Prior Prioratûs sive Cellae de Lethum, Ordinis Sancti Benedicti, Eborum Dioecesis, ut,
Cùm Prioratus sive Cella praedicti,
Qui vel quae a Prioratu Ecclesiae Dunelmensis dicti Ordinis dependet, & Illi immediate subjectus seu subjecta, ac ipsius Membrum existit,
Et a quo seu qua Illum vell Illam pro tempore optinens, ad solum Nutum Prioris pro tempore existentis dictae Ecclesiae, ammoveri consuevit,
Propter quorumdam ab Eo vel Ea, per Priorem praedictum, hactenus factas Ammotiones, plura in Spiritualibus & Temporalibus Dampna vel Detrimenta susceperat,
Ac, Sanctissimus Dominus, Eugenius Quartus, Summus Pontifex, Papa Modernus, de Dono suae specialis Gratiae, per Literas suas Bullatas, nuper concesserit eidem Willielmo quòd Ipse a Prioratu sive Cella de Lethum praedictâ, quamdiu Vitam duxerit in humanis, per Modernum seu quemcumque alium pro tempore existentem Priorem Ecclesiae hujusmodi, vel aliquem alium ipsius Willielmi Superiorem, ullo unquam tempore ammoveri non posset neque deberet, set ut ipsius Prioratûs sive Cellae de Lethum praedictae perpetuus Prior existeret, nisi aliàs tàm Gravia & Enormia extunc forsan committeret, propter quae meritò ab Illo vel Illa Ammoveri omnino deberet, prout in eisdem Literis Bullatis pleniùs poterit apparere,
Velimus pro Contemptu, in quem idem Willielmus, occasione Impetrationis Gratiae praedictae & Acceptationis ejusdem, erga Nos est Incursus, gratiosè providere,
Nos, Suppilicationi praedictae in hac parte favorabiliter inclinati, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus eidem Willielmo Contemptus, Transgressiones, Mesprisiones, Provisiones, & Forisfacturas quoscumque, per ipsum factos sive perpetratos in hac parte, ac omne id quod ad nos pertinet seu pertinere poterit de Praemissis seu aliquo Praemissorum: Statutis de Provisoribus, aut aliquibus aliis Statutis, seu Consuetudinibus, in contrarium editis sive factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium; tertio die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data &c.
Dec. 12. Grant of an annuity of 2,000 nobles to Giles de Bretagne. Westm.
O. xi. 48. H. v. p. i. 128.
De Pensione pro Aegidio de Britannia concessa.
An. 22. H. 6. Ibid. m. 13.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm praecelsa Magnitudinis Merita, diversarumque Privilegia Virtutum, praebentia Claritatem, carissimum Consanguineum nostrum, Aegidium de Britannia undique sic serenent & illustrent, ut ad cunctos, quibus attinet, Principes sui Splendoris Radii effundantur in Gloriam & Decorem,
Ac Nos per hoc Exultationis & Jocunditatis potiora suscipimus incrementa, quo Sanguinis Proximitas & ineuntis Aetatis nostrae frequentia Dilectionis nostrae uberimam in eum vendicent praerogativam,
Praesertim cùm praefatus Carissimus Consanguineus noster obsequi Nobis, Regnisque, Dominiis, & Subditis nostris favere, pro viribus, & zelari, toto mentis desiderio, semper conatus sit,
Nec, hiis quidem satiatus, quin suam Nobis Praesentiam exhiberet, ut qui Spiritu & Animo diu & vigilanter Nobiscum extitit, propria in Persona, utique Nobis acceptissima, ut suos Nobis serviendi explicaret affectus, ad Nos venit, optulitque Nobis Obsequium & Servitium suum, Amorem, ac Favorem, & Benivolentiam suos, Regnis, Dominiis, & Subditis nostris, quod gratanter suscipimus & Acceptamus Animo perlibenti,
Et, Praemissorum intuitu, Concedimus eidem AEgidio, Carissimo Consanguineo nostro, Annuam Pensionem Duorum Milium Nobilium, Percipiendorum ad Receptam Scaccarii nostri, ad Terminos Paschae & Sancti Mi- chaelis, per aequales Portiones.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Duodecimo Die Decembris.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Dec. 19. Licence to Richard Caudray, dean of S. Martin's-le-Grand, London, to certify to the chancellor of England the names of excommunicated persons. Westm.
O. xi. 49. H. v. p. i. 128.
De Licentia Certificandi Excommunicatos.
An. 22. H. 6. Pat. 22. H. 6. p. 1. m. 6.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, Dilecto nobis in Christo, Ricardo Caudray, Decano Liberae Capellae nostrae Sancti Martini Magni Londoniae, quòd Ipse & Successores sui per Viginti Annos proximò futuros, per Literas suas Patentes, Certificare seu Significare possint Cancellario nostro Angliae, & Haeredum nostrorum, pro tempore existenti, de Nominibus omnium illorum, de Jurisdictione ipsius Decani, qui Auctoritate suâ propriâ Excommunicati sunt vel erunt, & in hujusmodi Excommunicatione per Quadraginta Dies perseveraverunt,
Quodque dictus Cancellarius, pro tempore existens, Brevia in Cancellaria nostra, & dictorum Haeredum nostrorum, sub Magno Sigillo fieri & consignari faciet, ad dictos Excommunicatos, ad Certificationem vel Significationem praedicti Decani, Capiendum & Justificandum, prout per Certificationem vel Significationem Episcoporum Regni nostri Angliae pro eis, qui Auctoritate suâ ordinariâ Excommunicati existunt, in Salvationem Jurisdictionis Sanctae Ecclesiae, fieri consuevit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo nono Die Decembris.
Per ipsum Regem & de Data praedicta Auctoritate Parliamenti.