Rymer's Foedera with Syllabus
April-June 1444

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

57-67

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April-June 1444', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 57-67. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115352 Date accessed: 22 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

April–June 1444

Syllabus EntryFoedera Text
May 12. Proclamation to be made by the sheriffs of London, Norfolk, and six others, forbidding all persons going to Iceland or other parts prohibited by the K. of Denmark. Westm.
O. xi. 57. H. v. p. i. 132.
De non Navigando ad Loca, per Regem Daciae prohibita.
An. 22. H. 6. 22. 15. d.
Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Praecipimus vobis, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Locis, infra Libertates Civitatis praedictae, ubi meliùs expediri videritis, ex parte nostra Publicè Proclamari faciatis,
Nè quis Ligeorum nostrorum (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerit) colore alicujus Licentiae nostrae, eis peranteà concessae, seu quovis alio quaesito colore, Naves seu alia Vasa sua versus Partes Islandiae seu alia Loca prohibita carissimi Consanguinei nostri Regis Daciae Transmittat, seu Transferat, sub Poenâ Forisfacturae Navium & Vasorum hujusmodi, ac omnium quae Nobis forisfacere poterit.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo Die Maii.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Norff.
Suff.
Lincoln.
Eborum.
Villae de Kingeston super Hull.
Villae Novi Castri super Tynam.
Villae Bristoll
.
May 16. Warrant for the payment of 20s. a day to Thomas Bekyngton, bp. of Bath and Wells, keeper of the privy seal. Westm.
O. xi. 58. H. v. p. i. 132.
Pro Custode Privati Sigilli.
An. 22. H. 6. Pell.
R. As Tresorer & Chamberleins de nôtre Eschequier Saluz.
Come Nous, le xviij Jour de Juyl darrein passez, eussions fait & constitut, ly Reverend Pere en Dieu, l'Evesque de Baath & de Welles, par noun de Meister Thomas Bekyngton Docteur es Loyes, Gardein de nôtre Prive Seal,
Liquel ad occupie le dit Office, de la dit xviij Jour, jusques au l'Unsisme Jour de Feverer darrein passez, a sez graundz Labours, Coustages, & Expenses,
Volons pur tant & vous Mandons que, pur chesoun Jour, de la susdite xviij Jour de Juyl, jusques au dite Unssisme Jour de Juyl, jusques au dite Unssisme Jour de Feverer, le susdit xviij Jour dedeins ycel temps accountez, vous facez paier au dit Reverend Pere en Dieu, pour l'occupation du dit Office du Gardein de nôtre Prive Seal, tout ce que luy est duez & aderer de les Gages de Vynt Souldz le Jour.
Rex apud Westmonasterium, in Camera Parliamenti, de avisamento sui Concilii, decimo sexto Die Maii, Anno &c. vicesimo secundo, mandavit Custodi Privati Sigilli sui Litteras fieri facere secundùm tenorem superius descriptum.
Praesentibus Dominis
,
Cancellario,
Thesaurario,
Cromewell & aliis.
Kent.
May 18. The K. orders the proclamation of the prorogation until May 1, 1454, of the truce with Scotland. Westm.
O. xi. 58. H. v. p. i. 132.
Pro Treugis Scotiae proclamandis.
An. 22. H. 6. Claus. 22. H. 6. m. 13. dor.
Rex Vicecomiti Eborum, Salutem.
Cùm inter Nos, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus, ac Regnis, Terris, Dominiis, Vassallis, Ligeis, & Subditis nostris, ex unâ parte, &, Illustrem Principem, Jacobum Regem Scotorum, Consanguineum nostrum, pro Se, Haeredibus, & Successoribus, ac Regnis, Terris, Dominiis, Vassallis, Ligeis, & Subditis suis, Parte ex altera, bonae, firmae, indubiae, & inviolabiles Treugae & Guerrarum Abstinentiae seu Sufferentiae, tàm per Terram,
Exceptis, de Terris nostris totâ illâ Portione Angliae, quae est ex parte Australi Montis Sancti Michaelis, quae est in Cornubia, usque ad Mare, &, de Terris praedicti Consanguinei nostri, totâ illâ parte Regni Scotiae, quae est ex parte Boriali Fluminis de Forne, inter Moraviam & Rossiam, usque ad Mare,
Quàm generaliter per Mare,
Per Septennium, post completionem Treugarum, inter Nos & praedictum Consanguineum nostrum & Subditos utriusque nostrûm nuper captarum & nondum finitarum, duraturae (videlicet) ab Ortu Solis Primi Diei Mensis Maii, qui erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo Septimo, per Septem Annos exnunc plenariè complendos (videlicet) usque ad Ortum Solis Primi Diei Mensis Maii, qui erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo Quarto,
Captae sint, Habitae, & Conclusae,
Nos, volentes Treugas ac Guerrarum Abstinentias seu Sufferentias praedictas firmiter teneri, easque in omnibus inviolabiliter observari, Tibi Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus in singulis Portubus & Locis infra Ballivam tuam, ubi meliùs expedire videris, Treugas ac Guerrarum Abstinentias seu Sufferentias praedictas, citra primum Diem Junii proximò futurum ad ultimum, publicè ex parte nostra Proclamari & Notificari, ac universis & singulis Subditis & Ligeis nostris, infra dictam Ballivam tuam, inhiberi facias nè quis, sub Poena omnium quae Nobis forisfacere poterit, quicquam, quod in Violationem seu Fractionem Treugarum & Guerrarum Abstinentiarum seu Sufferentiarum praedictarum cedere poterit vel oriri, attemptet vel attemptari faciet quovis modo; & hoc, sub Periculo incumbenti, nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo Die Maii,
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, in Comitatibus subscriptis; videlicet,
Vicecomiti Westmerl.
Vicecomiti Northumbr.
Vicecomiti Cumbr.
Vic. Villae Novi Castri super Tynam.
Vicecomiti Cornub.
Vicecomiti Suthampt.
Vicecomiti Kantiae.
Vicecomiti Norff. & Suff.
Vicecomiti Surr. & Sussex.
Vicecomiti Essex.
Vicecomiti Lincoln.
Vicecom Bristoll.
Vicecomiti Somers. & Dors.
Vicecomitibus London.
Vicecomiti Devon
.
Rex Cancellario suo in Comitatu Palatino Lancastriae, Salutem.
Cùm, &c. ut supra usque ibi, observari, & tunc sic, vobis Mandamus quòd, per Breve nostrum, sub Magno Sigillo nostro Comitatûs praedicti debitè conficiendum, detis in Mandatis Vicecomiti nostro ejusdem Comitatûs, quòd ipse statim, viso eodem Brevi nostro, in singulis Portubus & Locis infra Ballivam suam, ubi melius expedire, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
June 8. Restitution of the temporalities to Reginald bp. of S. Asaph on the translation of John the last bp. of Rochester. Westm.
O. xi. 59. H. v. p. i. 132.
De Restitutione Temporalium Episcopatus Assavensis.
An. 22. H. 6. Pat. 22. H. 6. p. 2. m. 11.
Rex Escaetori suo in Comitatu Salopiae, ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus, Salutem.
Cùm Dominus Eugenius Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesiâ Cathedrali Assavensi per Translationem, Venerabilis Patris, Johannis, nuper Episcopi Loci illius, ad Ecclesiam Cathedralem Roffensem, de Persona Reginaldi, Electi Assavensis, ac Theologiae Bacallarii, ad dictam Ecclesiam Assavensem Auctoritate Apostolicâ providerit, ipsumque in Episcopum dictae Ecclesiae Assavensis praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus Assavensis omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Assavensis Episcopi, & Temporalia ejusdem Episcopatûs Assavensis, cum Pertinentiis, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Episcopo Assavensi Temporalia dicti Episcopatûs Assavensis, cum Pertinentiis, in Balliva tua, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data &c.
Et Mandatum est Militibus &c.
June 27. Confirmation of the truce with France until April 1, 1446, dated Tours, 28 May. Westm.
O. xi. 59. H. v. p. i. 133.
De Appunctuamentis super perpetua Pace Concludenda, ac interim, de Treugis captis.
An. 22. H. 6. Franc. 22. H. 6. m. 6.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quaedam Appunctuamenta Treugarum, inter Nos & Avunculum nostrum Franciae, ac Regna, Dominia, Subditos, & Alligatos utriusque Partis, tàm per Aquam, quàm per Terram, captarum, facta in haec verba,
Rex Excelsus, Aeterni Regis Filius, piâ miseratione de Summis Coelorum ad yma descendere voluit, ut, sublato veteri Inimicitiarum & Divisionis Pariete, ad Unitatem & Pacem reduceret Homines, Vera Pax Exemplum Terrenis relinquens Principibus quanto affectu & quàm ardenti desiderio studere deberent suorum Quieti Subditorum, eosque, sedatis Turbationum Guerrarúmque diris Amfractibus, in pulcritudine Pacis stabilire.
Quo respectu indubiè promotus, Metuendissimus & Excellentissimus Princeps, Henricus, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Rex,
Qui ab ineuntis suae Minoris Aetatis Auspiciis, suorum more Majorum, & singulariter illius, perhennis Recordationis, inclitissimae & Divae Memoriae, Principis Henrici, sui Progenitoris Nobilissimi, inhaerens Vestigiis, semper praecipuum suis gessit in votis Regnorum Angliae & Franciae Pacem, juxta Prophetae Exhortationem, nedùm quaerere, set etiam continuè ac jugiter prosequi,
Post multas & solempnes Ambassiatas, in eam rem superiori tempore delectas, novissimè in eandem Nos, Willielmum de la Pole Comitem Suffolciae Hospitii sui Regii Magnum Magistrum, Adam Moleyns Custodem Privati Sigilli sui Legum Doctorem Decanum Sarisburiensem, Robertum Roos Militem, Regios Consiliarios, ac Thomam Hoo Militem, Richardum Andrewe Secretarium Regium Legum Doctorem, & Johannem Wenlok Armigerum, Ambassiatores suos ad Praesentiam, Serenissimi & Illustrissimi Principis, Avunculi sui Franciae, suffultos in ea parte Auctoritate sufficienti, in praesentiarum demisit,
Quo circa Nos, iidem, Willielmus, Adam, Robertus, Thomas, Richardus, & Johannes, Ambassiatores praedicti, universis Christi Fidelibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Notum facimus quòd Nos,
In vim Potestatis & Auctoritatis, pro Pace tractanda, Nobis in ea parte attributarum & commissarum,
Cujus quidem Commissionis Tenor sequitur in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Pensitantibus Nobis quantus sit Fructus Pacis, quantaque maximarum Rerum Publicarum Detrimenta, Labefactationes, & Excidia proveniant immoderatis Bellorum Procellis, & quòd Pax, veluti quaedam Hominibus in Terris Omnipotenti Deo attributa Gloria, in nostri Redemptoris Natalitiis fuit per Angelos Nunciata, Domino nostro continuante Desolationem Prosequentibus Discordiam, ad ea Nos, sub Poena perpetuae Indignationis Divinae, recensemus astrictos, quibus Fragor, in quantum in Nobis est, extinguatur Bellorum, & salutiferae Unitati Fidelium efficaciter consulatur,
Districtum igitur Divinum prae oculis habentes Judicium, & quae sunt Jesu Christi quaerentes, consideramus praeclarissima olim Franciae & Angliae Regna, necnon vergentia in eisdem ex Bellis in alterutrum Mala, quorum Extinctionem toto nostro cupimus conatu, ea quae Pacis sunt in hac parte prosequi cum effectu,
Undè confidentes de approbata Fidelitate, Cicumspectione & Industriâ, ac praecipuè Conscientiarum puritate, Carissimi Consanguinei nostri Willielmi Comitis Suffolciae Magni Senescalli Hospitii nostri, dilecti Clerici nostri Magistri Adae Moleyns Legum Doctoris Decani Ecclesiae Cathedralis Sarisburiensis ac Custodis Privati Sigilli nostri, dilecti & fidelis nostri Roberti Roos Militis Consiliarii nostri, dilecti & fidelis nostri Thomae Hoo Militis, dilecti Clerici nostri, Magistri Richardi Andrewe Legum Doctoris Secretarii nostri, & dilecti Nobis Johannis Wenlok Armigeri Domicelli nostri,
Ad Laudem & Honorem Omnipotentis Dei, & pro vitanda Humani Sanguinis effusione, ac ad Removendum supradicta Mala, necnon ut Quieti Subditorum nostrorum, per Bonum Pacis, auxiliante Domino, utiliter sit Provisum,
Ipsos, Comitem, Decanum, Robertum, Thomam, Richardum, & Johannem, nostros Ambassiatores, Oratores, Procuratores, Deputatos, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes;
Damus itaque &, de Consensu ac Deliberatione Concilii nostri, Tenore Praesentium, Concedimus eisdem Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris praedictis, Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus eorum (quorum praefatum Comitem unum esse volumus) Potestatem plenariam, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis, & Nomine nostro ac utriusque nostrorum Angliae & Franciae Regnorum, Dominiisque, Subditis, ac Amicis nostris, ac aliis Nobis Alligatis, Confoederatis, & Adhaerentibus quibuscumque, cum Serenissimo Principe Karolo Avunculo nostro in Regno Franciae, sive suis Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, Potestatem sufficientem ab eodem Avunculo nostro in hac parte habentibus, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, necnon Componendi, Paciscendi, & Transigendi, Appunctuandi, ac plenè & finaliter Concludendi & Concordandi de Pace perpetua, necnon de & super omnibus Contentionibus, Quae- stionibus, Guerris, Causis, & Querelis, Litibus, Demandis, & Debatis, unà cum omnibus suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, ac Connexis,
Quae inter Nos, & Regna, Dominiaque nostra, Subditosque nostros, necnon Alligatos, Confoederatos, & alios Nobis Adhaerentes quoscumque, & dictum Avunculum nostrum, atque Loca & Dominia quae habet vel praetendit habere, pendere noscuntur,
Universaque & singula, quae inter eos Appunctuata, Conventa, Conclusa, & Concordata contigerit, Roborandum & Assecurandum per Fidei interpositionem, & Juramentum, ad Sancta Dei Euvangelia, in Animam nostram Praestandum,
Ac de & super omnibus & singulis Praemissis ac Dependentiis ab eisdem omnes & omnimodas Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, ac Literas sigillatas Concedendum, Faciendum, & Expediendum, prout eisdem Ambassiatoribus nostris, Quinque, Quatuor, Tribus, aut Duobus eorum (quorum praefatum Comitem unum esse volumus) melius videbitur expedire,
Quae talem tantamque Vim, Auctoritatem, & Effectum volumus realiter optinere, ac si ea in propria Persona fecissemus,
Caeteraque omnia & singula, in Praemissis Conclusa, Concordata, & Firmata, Expediendum, Perficiendum, & pro Parte nostra Perimplendum, ac debitè Exequendum, etiam si majora sint expressatis, & Mandatum de sui natura magis exigant speciale, & quae Nosmetipsi facere possemus si personaliter praesentes essemus in Explicatione & Conclusione Praemissorum,
Promittentesque, Bonâ Fide & Verbo Regio, in hiis Scriptis, quòd omnia & singula, quae in Praemissis vel circa per Ambassiatores nostros praedictos, Quinque, Quatuor, Tres, vel Duos eorum (quorum praefatum Comitem unum esse volumus) Appunctuata, Conventa, Conclusa, & Concordata fuerint, Rata, Grata, Firma, & Stabilia pro perpetuo habebimus, & faciemus inviolabiliter observari.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Dat. apud Manerium nostrum de Shene, undecimo Die Mensis Februarii, Anno Regni nostri vicesimo secundo.
Cum, Illustri & Magnifico Principe, Karolo, Duce Aurelianensi & Valesii Comite Blesensi Bellimontis & Astensi ac Domino de Couceyo, Ludovico Comite Vendocinensi & Carnoti Suppremo Magistro Domûs Franciae, Petro de Brese Domino de Varenna, & Bertrando de Bellavalle Domino de Precigneio, Militibus, Commissariis praefati Serenissimi & Illustrissimi Principis & ab eo in hac parte Potestatem & Auctoritatem similem habentibus,
Prout in Literis, Magno Sigillo ejusdem Avunculi sigillatis (quarum Tenor sequitur) plenè liquet,
Charles, par la Grace de Dieu, Roy de France, a toutz ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Comme puis n'aguieres, Tresnoble Prince, nostre Nepueu d'Angleterre, eust Envoye par devers Nous le Conte de Suffolk, & autres sez Ambassadeurs, pour la Fait du Traite de la Paix d'entre Nous noz Roialme, & Subgitz, d'un part, & Lui, & les Royaume, & Subgietz d'Angleterre, d'autre,
Sur la quelle Matiere de Paix eussent este faitz plusieurs Overtures, entre aucuns des Seigneurs de nostre Sang & autres de nostre Grant Conseil, par Nous a ce Commis, d'un part, & lez ditz Ambassadeurs de nostre dit Nepueu, d'autre,
Et pour ceo que, de present, la Matiere, n'a peu prendre Conclusion de Paix Final, Nous aiont les dits Ambassadeurs de nostre dit Nepueu requis Treue jusques a ascun Brief Temps en esperance de Paix en aiant regard.
A la quelle Request Nous,
Qui, pur Honoure & Reverence de Dieu nostre Creature, qui a Commaunde Paix, Amour, & Charite entre les Hommes, & pour escheuer l'effusion de Sang Humain, & faire Cesser les Orribles & Execrables Maulx, Pechiez, & Inconveniens & les tresonres & insupportables Oppressions, Afflictions, & Tourmens du Poure Peuple Christien avenuz, & qui vraisemblement purroient encores plus avenir a l'occasion des aspres & cruelles Guerres, qui longuement ont dure en ce Royalme, & auxi en faveur & contemplacion de la Proximite de Sang & Lignaige qui est entre Nous & nostre dit Nepueu, avons tousjours este & soumes enclins, de tous nostre cueur, a tout bone Paix raisonnable, Amour, & Union entre Nous & Luy, Volons tousjours a ce Nous emploier & exiber tellement que chascun apparconie clerement de bon Voulour, Desir, & Entention que avons a la Matier dessusdit, & le monstrer par effect,
Soyons Condescenduz d'entendre, ou faire entendre par noz Gens a ce Commis, avecques les dites Ambassadeurs de nostre dit Nepueu, a Tractier & Appounter sur la Fait de la dit Treue, pur parvenir au bien de Paix Final,
Savoir faisons
que Nous,
Confians a plain & entierment des Personnes, de la Loialte, & Preudounme aussy des grans Sens, Prudence, Discrecion, & bone Experience de nostre Treschier & Tresame Frere & Cousin le Duc d'Orleans, & de nostre Treschier & Tresame Cousin le Counte de Vendosme, & de, noz amez & feaulx Conseillers & Chamberlains, Pierre de Breze Sire de la Varenne, & Bertran de Beauvau Sire de Precigny, Chivalers,
Avons eulx Quatre, & les Trois, & Dieux d'iceulx Faiz, Ordonnez, Commis, & Depputez, Faisons, Ordonnons, Commettons, & Depputons, par ces Presentes, noz Commissaires, Procurers, & Messages especiaulx, pour Entendre, Besongner, & Concluire, en la Matiere dessusdite, avec les ditz Ambassadeurs de nostre dit Nepueu,
Et avons Donne & Ottroie, Donnons & Ottroions, par ces Presentes, a noz ditz Commissaires, & aux Trois, & Deux d'iceulx, plein Povoire, Auctorite, & Mandement especiall de Prendre, Faire, Promettre, Consenter, Fermer, & Concluire, pour & ou Nom de Nous, ovec nostre dit Nepueu, ou les ditz Ambassadeurs, aiant Puissance sufficiant de Luy en cest Partie, Treues Generalles ou Particulieres, tant par Terre, que par Eaue, & aussy par Mer, depuis tel temps, & durables jusques a tel temps, & en toutes meilleures Manieres, Voies, & Formes que noz ditz Commissaires, ou lez Trois, ou les Dieux d'iceulx adviseront estre plus expedient de faire, pour Nous, noz Roialme, Terres, Seignuries, Paiix, Subgetz, Vassaulx, Amis, Alies, & Confederez quelzconques,
Et de faire Publier & Proclamer ycelles Treues, qui ainsy serront prinses & accordees, entre noz ditz Commissaires, ou les Troys, ou Dieux d'iceulx, & nostre dit Nepueu, ou sez diz Ambassadeurs, par touts noz Roiaume, Terres, & Seignuries quelxconques, tout par tout ou bosoing sera,
De Jurer, en nostre Ame, que lez ditz Treues, ainsi comme dit est prinses & accordes, Nous Garderons, & en tant que en Nous appartient les ferons Garder par noz Subgietz,
Et a Faire, Ordonner, & Depputer Conservateurs & Juges des ditz Treues Generalles & Specialles, telz & in tel Nombre & ainsi qu'il leur semblera mieulx estre expedient,
Les quelz Conservateurs aient Puissance souffisant de Corriger & Refourmer tout ce que sera Attempte ou Mal faite contre les diz Treues,
Et Faire, Excercer, & Expedier toutes & chascuns les autres Choses, qui es Choses dessusditz & chascun d'icelle seroient necessaires, ou aucunment covenables,
Et Promettons, en Bon Foy, & en Parolle de Roy, de Tenir & faire Tenir Ferme & Estable tout ce que par noz ditz Commissaires, ou les Trois, ou les Dieux d'iceulx, aura este fait es Choses dessusditz, ou en chascun d'icelles,
Et que Nous ottroierons & ferons, ou ferons faire, Lettres Confirmatores, soubs nostre Grant Seel, de & sur touts & chascuns les Articles & Appointemens, des quelx entre eulx aura este appointie & accorde, & de les Executer, a deue diligence, solonc lour Forme & Tenur, en tant que en Nous est & a Nous appartient,
Et ces Choses Nous Promettons aussy soubz Hypotheque & Obligacion de touts noz Biens, meubles & inmeubles, presens & a venir, tellement que jamais par Nous, ou en nostre Nome, ne Dirons, Ferons, ou Proposerons, en Jugement, ou dehors, quelque Chose ou contraire,
Mandons a touts noz Justiciers & Subgetz, que a noz ditz Commissaires, & aux Trois, ou Dieux d'iceulx, & a leurz Lettres & Mandemens Obeissent & Entendent diligemment.
En Tesmoign de ce Nous avons fait mettre nostre Seel a ces Presentes.
Donne aux Montir les Tours, le xx Jour de May, l'An de Grace Mille, Quatrecens, Quarante & quatre, & de nostre Regne xxii.
Tractatus de Pace plurimos Habuimus,
Tandemque (firmâ spe conceptâ de Pace Perpetuâ Concludendâ) Treugas quasdam Generales, tanquam Medium aptissimum per quod, Divinâ cooperante Gratiâ, ad Pacem hujusmodi perpetuam firmiùs ac stabiliùs Roborandum maturiùs possit perveniri, Auctoritate Nobis etiam desuper commissa,
Cujus Tenor sequitur,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
De Prudentiâ, Circumspectione, Fidelitate, & Industriâ carissimi Consanguinei nostri Willielmi Comitis Suffolciae Magni Senescalli Hospitii nostri, dilecti Clerici nostri Magistri Adae Moleyns Legum Doctoris Decani Ecclesiae Cathedralis Sarisburiensis ac Custodis Privati Sigilli nostri, dilecti & fidelis nostri Roberti Roos Militis Consiliarii nostri, dilecti & fidelis nostri Thomae Hoo Militis, dilecti Clerici nostri Magistri Richardi Andrewe Legum Doctoris Secretarii nostri, & dilecti nobis Johannis Wenlok Domicelli nostri, plenariè confidentes,
Ipsos, Quinque, Quatuor, Tres, & Duos eorum Fecimus, Ordinavimus, & Deputavimus, ac per Praesentes Facimus, Ordinamus, & Deputamus nostros certos & indubios Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes ipsis, Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus eorum plenam Potestatem, & Auctoritatem, ac Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Serenissimo Principe Karolo Franciae Avunculo nostro Nobis adversante, sive suis Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, Potestatem sufficientem ab eo in hac parte habentibus, bonas, firmas, & stabiles Treugas, Generales vel Particulares, tàm per Terram, quàm per Mare, & Aquas, tamdiu ac tanto tempore duraturas omnibus melioribus Modis, Viis, & formâ, quibus ipsis Ambassiatoribus, Commissariis, & Nunciis nostris praedictis, Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus eorum meliùs in eventum videbitur expedire, Capiendi, Ineundi, Firmandi, & finaliter Concludendi, pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, Patriis, Subditis, Vassallis, Amicis, Alligatis, & Confoederatis nostris quibuscumque,
Et ipsas Treugas, inter ipsos Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios nostros, Quinque, Quatuor, Tres, aut Duos eorum, ac dictum Adversarium nostrum, seu Ambassiatores, Oratores, Procuratores, Deputatos, & Nuncios suos praedictos, Capiendas, & Concordandas, per omnia Regna, Terras, & Dominia nostra quaecumque Publicari & Proclamari Faciendi, ubicumque opus fuerit,
Necnon Jurandi, in Animam nostram, quòd dictas Treugas, sic ut praemittitur captas & concordatas, Observabimus, & quantum ad Nos pertinet per Subditos nostros Observari faciemus,
Ac etiam ut praedictae Treugae, sic captae, initae, & concordatae, firmiùs atque inviolabiliùs observentur & conserventur tàm per Terram, Aquas, quàm per Mare, ad Faciendum, Ordinandum, & Deputandum tot & tales Conservatores & Judices dictarum Treugarum Generales & speciales & in tanto Numero, prout & sicut eis meliùs videbitur expedire,
Qui quidem Conservatores habeant Potestatem sufficientem Corrigendi & Reformandi totum & quicquid contra dictas Treugas Attemptatum seu Malefactum fuerit,
Necnon caetera omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum quae in Praemissis & quolibet Praemissorum necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Et Promittimus, Bonâ Fide & in Verbo Regio, ad Tenendum & Teneri faciendum Firmum, Ratum, & Stabile totum & quicquid per dictos Ambassiatores nostros, Quinque, Quatuor, Tres, aut Duos eorum Actum, Factum, seu Gestum fuerit in Praemissis, seu quolibet Praemissorum,
Et quod Nos Concedemus & Faciemus, seu fieri Faciemus, Literas Confirmatorias, sub Magno Sigillo nostro, de & super omnibus & singulis Articulis & Appunctuamentis, de quibus inter eosdem fuerit appunctuatum & concordatum, & de exequendo eadem, cum debita diligentia, secundum Formam & Tenorem eorumdem, quantum in Nobis est & ad Nos pertinet,
Et haec Promittimus etiam sub Ypothecâ & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, mobilium & immobilium, praesentium & futurorum, ita quòd nunquam per Nos vel Nomine nostro Dicemus, Faciemus, aut Proponemus, in Judicio, vel extra, quicquam in contrarium, Mandantes omnibus Justiciariis & Subditis nostris, quatinus dictis Ambassiatoribus nostris, Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus eorum, ac eorum Literis & Mandatis Obedient & Intendant diligenter.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. apud Manerium nostrum de Shene, undecimo die Februarii, Anno Regni nostri vicesimo secundo.
Appunctuavimus, Concordavimus, Inivimus, ac Conclusimus pro dicto Domino nostro Rege, Regnis, Terris, Dominiis, & Subditis, necnon pro univer- sis & singulis Magestati suae Colligatis & Confoederatis, Amicis, Auxiliantibus, Fautoribus, & Adhaerentibus,
Ac specialiter pro Rege Romanorum, & Electoribus Imperii, Daciae, Sweciae, Norwegiae, & Portugaliae, Regibus, Gloucestriae, Eborum, Exoniae, Somersetiae, & Norffolciae, Ducibus, ac Comite Staffordiae, & Thoma Stanley pro Dominio de Man, eorumque & cujuslibet eorumdem Vassallis, Terris, Dominiis, & Subditis quibuscumque,
Per Terram, per Mare, & per Aquas, ac citra & ultra Mare, & per Praesentes Facimus, Inimus, Appunctuamus, Concordamus, & Concludimus unà cum praefatis Commissariis saepedicti Serenissimi Principis, ad hoc Potestatem ab eo sufficientem, ut supra patet, habentibus,
Qui etiam nobiscum, in vim Potestatis suae praedictae, pro dicto Serenissimo Principe Avunculo Franciae, Terris, Dominiis, & Subditis, ac Alligatis suis; videlicet,
Pro Castellae & Legionis ac Ciciliae & Jerusalem ac Scotiae Regibus, Viennensi Dolphino, necnon Aurelianensi, Burgundiae, Britaniae, Burboniae, Alenconii, Ducibus, ac Comite Cinomansi, ac dictorum Subditorum & Alligatorum Regnis, Terris, Dominiis, & Subditis,
Per Terram, per Mare, & per Aquas, ac citra & ultra Mare, & tàm infra quàm extra hoc Franciae Regnum, Inierunt, Fecerunt, Concordarunt, Promiserunt, Firmaverunt, & Concluserunt bonas, firmas, indubias, & inviolabiles Treugas,
Quae incipient per totum Regnum Franciae, tàm per Terram, quàm per Aquam dulcem, comprehensis & infra intellectis Portubus Maris; videlicet,
In Ducatu Aquitanniae, & Patria Vasconiae, & in Portubus Maris & Insulis inibi existentibus, ab Ortu Solis Decimo quinto Die Mensis Junii jam immediate sequenti,
Et in aliis Patriis & Partibus dicti Regni Franciae, & Portubus Maris & Insulis inibi existentibus, in prima die dicti Mensis Junii, & a Solis Ortu in eodem Die,
Respectu verò Maris, a primo Die Mensis Julii, dictum Mensem Junii immediatè sequentis, & ab Ortu Solis in eodem,
Per totum verò Regnum Angliae, & Dominium Hiberniae, ac Terras Walliae, & omnium aliorum Dominiorum & Insularum dicti Metuendissimi Domini nostri Regis, & Subditorum suorum quorumcumque, ab Ortu Solis dictae Primae Diei Mensis Junii,
Respectu verò Maris, a primo Die Julii, dictum Mensem Junii immediatè sequente, Horâ quâ supra (videlicet) ab Ortu Solis,
Quantum verò ad Alligatos & Confoederatos, Auxiliantes, Adhaerentes, & Fautores, non Subditos utriusque Partis, attinet, hujusmodi Treugae Initium accipient immediatè post lapsum Duorum Mensium a Die Significationis factae Declarationis Voluntatis eorumdem de acceptando has praesentes Treugas, & Juramenti praestationis per eosdem & eorum quemlibet de servando eosdem juxta omnem vim, formam, & effectum earumdem,
Quam quidem Declarationem sufficiet Excellentissimo ac Metuendissimo Domino nostro Regi facere in Civitate Parisius apud Curiam Parliamenti in eadem,
Et, pari formâ, sufficiet Serenissimo Principi, Avunculo praedicto, significare Locumtenenti Metuendissimi Domini nostri Regis, in Ducatu suo Normanniae.
Durabunt autem praelibatae Treugae uniformiter per dicta Regna, Ducatus, Comitatus, Terras, & Dominia, tàm per Terram & Mare, quam per Aquam, usque ad Ortum Solis in Primo Die Mensis Aprilis, quod erit, secundùm Computationem Anglicanam, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo Sexto.
Insuper, Concordatum est quòd, durantibus Treugis praedictis, cessare faciet Metuendissimus Dominus noster Rex, cum effectu, inter Majestatem suam Regiam, Regna, Patrias, Dominia, Subditos, & Coalligatos suos, qui praesentes Treugas acceptaverint, praefatumque Serenissimum Principem Avunculum suum Franciae, & suos Subditos, Vassallos, & Alligatos praedictos, qui praesentes Treugas acceptaverint, omnem Guerrae & Facti Viam; neque alicui vel aliquibus ex Subditis dicti Serenissimi Principis Avunculi sui, aut alteri Personae cuicumque, adversus eundem Avunculum suum, seu in ejus Dampnum aut Praejudicium, Idem Metuendissimus Dominus noster Rex, durantibus dictis Treugis, dabit, impertietur, aut praestabit, quovis quaesito colore, Auxilium, Subsidium, aut Favorem; Idemque per omnia servabit dictus Avunculus, in Persona sua, erga dictum Metuendissimum Dominum nostrum Regem.
Item, Concordatum est quòd, durantibus istis Treugis, nulli Partium praedictarum, aut alicui ex suis Gentibus, licebit, in Obedientia alterius Partis, quae nunc est, Fortalitia, Civitates, Villas, Terras, Castra, seu Loca quaecumque Capere, aut oblata Recipere, per Vim, Furtum, Inscalationem, sive Scalamentum, de Nocte vel Die, aut per Venditionem, Consignationem, Seductionem, Donationem, Traditionem, aut aliis Medio, Modo, vel Colore quocumque.
Item, Concordatum est quòd, Exceptis Personis quae ante hujusmodi Treugas Captae fuerint, cessabunt, & cessari faciet idem Metuendissimus Dominus noster Rex, omnes & singulas Captiones & Redemptiones Personarum quarumcumque, quovis Statu & Conditione fungentium, Praedationesque & Disrobationes, Incendia & omnem Facti Actum & Guerrae Viam; set neque Gentes unius Partis in Ditionibus aut Dominiis alterius Partis, hinc aut inde, Armigeros seu eorum Gentes tenere poterunt, aut Dampnum uni vel alteri parti quomodolibet inferre.
Item, si contingat quòd unius Partium praedictarum Gentes, in Dominio alterius Partis, aut aliàs, contra ea quae praedicta sunt, aliquod Castrum, Fortalitium, Civitatem, Villam, aut Terram quocumque modo Capiant, Illa Pars, cujus Gentes ad Captionem talem processerint, Restituere teneatur & Restitui facere Capta hujusmodi quaecumque, in manus ac sub Dominio & Obedientia alterius Partis, eo modo quo fuerant ante Captionem praescriptam: &, in casu quo Captionem Facientes ad Restitutionem & Reparationem hujusmodi forent Renitentes, & tunc Manu Armatâ contra tales Procedendum fore opus esset, tunc Pars altera, cujus fuerint Gentes, ante dictam factam Captionem, vel tempore illius obedire Renitentes, Gentes ipsas suis Sumptibus & Expensis obedire facere teneatur, & Captionem hujusmodi Reparari: cui quidem Parti Pars altera, ubi & postquam ad hoc eam requiri contingeret, dictam Partem Auxiliari teneatur: Et, licet Reparatio jam dicta, dictarum Treugarum pendente tempore, fieri non posset, nichilominus Pars ea, a cujus Gentibus, tunc vel ante dictam Captionem, aut tempore dictae Captionis, Captio processerit, Capta quaecumque Restituere teneatur & integraliter Reparare.
Insuper, Concordatum est quòd, durantibus istis Treugis, nullum Fortalitium aut Castrum Reparatum, Aedificatum, vel de Novo factum erit, in Marchiis Fronteriarum, per unam vel aliam Partem, nec per suos Subditos vel Alligatos supradictos, qui praesentes Treugas acceptaverint; &, si aliquid in contrarium Actum aut Attemptatum fuerit, Illud statim, Sumptibus illius Partis, sub qua erunt aut aliquando fuerunt Reparantes seu Aedificantes hujusmodi, Demolietur, & ad Statum pristinum Reducetur.
Item, pendente dictarum Treugarum tempore, omnibus Subditis utriusque Partium praedictarum Inermibus Ire, Venire, Stare, Morari, Mercari de omnium Mercantiarum genere (Rebus tamen ad Guerram aptis Seclusis penitùs & Reservatis) omniaque alia Opera & Negotia licita & honesta Excercere utrinque pacificè & securè Licitum sit, absque metu Impedimenti, Arresti, Molestiae cujusvis, tàm praetextu Marchiae, Reprisaliae, Contraprisae, Debiti, Obligationis, aut alterius cujuscumque Rei Factae ante Treugas praescriptas; solvendo tamen omnia Pedagia, Custumas, & alia Jura & Deveria, in Patriis, Dominiis, & Locis cujuslibet Partium ordinata, solita, & consueta solvi, in Patriis & Locis per quos ipsi transibunt; Hoc quidem subjuncto, quòd Subditis Nobilibus, aut Armorum Gentibus, alterutrius Partis Castra, Villas, & Loca Clausa, & alia fortia Loca Obedientiae Partis alterius intrare non licebit sine Licentia a Dominis aut Capitaneis Locorum, Villarum, & Fortalitiorum, aut Locatenentium suorum: Hoc etiam expressè declarato quòd Tales intrare volentes in pauco sint numero & Inermes; Quantum autem veri fuerint Peregrini, liceat eis in Magna, Mediocri, aut Modica Societate, modo & formâ quibus Peregrini facere consueverunt, Sanctorum Limina antiqua & consueta Visitare, Quibus Peregrinis, necnon Mercatoribus, & aliis Plebeis & Pauperibus Viris, ad Intrandum Villas, Castra, & Loca a Janitoribus seu Porteriis Licentiam petere & optinere debeant, atque petant, sufficere debeat atque sufficiat.
Circa Debita & Obligationes infra dictarum Treugarum Tempus illisque durantibus Fienda & Contrahenda inter Subditos Partium praedictarum, omnis Cognitio & Jurisdictio fiat & fieri debeat in Judicio Obedientiae Loci, Villae, Civitatis, Castri, aut Territorii ubi dictarum Obligationum & Debitorum Contractus fuerint celebrati, citra tamen Remissionem in Loco Domicilii Partis Obligatae fiendam; quo Casu Licitum sit ad Personae & Bonorum Arestationem, ubi Casus ex gerit, procedere: Altera verò Pars, in Obedientia sua, Sententi- arum & Appunctatorum Literis Requisitatoriis Judicum, qui eas & ea fecerint, Executiones fieri facere teneatur.
Item, circa Delicta & Crimina, perpetrata per Subditos unius Partis in Obedientia alterius Partis, dictis durantibus Treugis, siquid tale pepetrari contingat, Cognitio, Jurisdictio, & Punitio sit & pertineat Justitiae & Judicio ubi Casus contigerit, & Delicta seu Crimina commissa extiterint, teneaturque altera Pars Delinquentium Personas, ubi Casus Personalem Detentionem & Cohertionem exigerit, Tradere & Remittere ad Loca Delicti ad opus ministrandae Justitiae; tamen ubi, pro Interesse Justitiae, Confiscationi aut Emendae Bonorum locus esset, altera pars circa Confiscanda vel Emendanda quae sunt extra Obedientiam suam nullum Jus praetendere valeat seu Auctorem Prosequi: Et, quantum Partis Interesse versaretur, fiat fierique debeat Executio Sententiarum, sicut de aliis Obligationibus & Debitis Civilibus superiùs est expressum.
Item, Concordatum est quòd, in Casu quo hujusmodi Treugarum Tempus labi contingeret ante factam Reparationem aliquarum Rerum praedictarum, fiat & fieri debeat, prout supradictum est, Lapsu Temporis non obstante.
Item, Casu quo aliqui Mercatores aut alii Subditi alterius Partis, post inceptas hujusmodi Treugas, aliquas Res, Bona, & Mercantias haberent in Villis, Terris, Castris, Civitatibus, & Locis in Dominio seu Obedientia alterius Partis, quas & quae remanere contingeret Expirato Tempore dictarum Treugarum, dictae Res, Bona, & Mercantiae securè & salvè illis quibus spectabunt Tradentur & Restituentur integrè, & illorum ac illarum occasione debitum eis fiet ac si dictae Treugae expiratae non forent, & pro illarum Conductione quo voluerint, Pretio rationabili & moderato, debitus salvus Conductus sibi expedietur per alteram Partem.
Item, quum Multi ex Subditis dicti Serenissimi Principis Avunculi Franciae, in Obedientia Excellentissimi & Metuendissimi Domini nostri Regis, quorumdam Dominiorum & Terrarum Fructus quosdam, per Manus Firmariorum, in eisdem recipere consueverant, Concordatum est quòd, durantibus istis Treugis, hujusmodi Fructus recipiant sicut hactenus, ut praedicitur, receperunt.
Item, ubi Aliqua contra dictarum Treugarum Formam (quod absit) attemptari contingeret, propterea Treugae hujusmodi in aliquo Ruptae non censeantur, nec hujusmodi praetextu Guerra per Partes ipsas seu ipsarum aliquam moveri possit; set, ipsis Treugis in suo Robore & Firmitate permanentibus ac si nil in contrarium Attemptatum extitisset, omnia Attemptata Reparari debeant, & Attemptatores ac Malefactores, per Conservatores aut Commissarios, per dictum Metuendissimum & Suppremum Dominum nostrum Regem pro Parte sua, & per dictum Serenissimum Principem Avunculum suum pro ejus Parte, ordinandos & Deputandos, Puniri & debitè Reformari.
Item, Advisatum & Conclusum est, hinc inde, inter Nos Ambassiatores & Commissariors suprascriptos, utriusque Partis Subditos per praesentes Treugas Alleviari debere in parte & modo Solvendi Appaticiamenta ab eisdem Subditis exigi consueta: Ac etiam, ut praesentium Treugarum Conservatores hincinde constitui & deputari debeant: Utque visum est hoc fieri posse commodiùs Industriâ & Consilio Expertorum Virorum, qui in Armorum Agibilibus conversantur, & Appaticiamenta praedicta disponere consueverunt; Conclusum est quòd Serenissimus Princeps Metuendissimi & Suppremi Domini nostri Regis Avunculus praedictus Commissarios suos ad Civitatem Rothomagensem, sufficientem ad Praemissa Tractanda & Concludenda habentes Potestatem, transmittet.
Item, durantibus jam dictis Treugis, ubi aliquam Quaestionem sive Contraversiam moveri contingeret per alteram Partium contra aliquem alium, altera Pars Se de novo colligare illi tali, contra quem Quaestio moveretur, juvare sibique favere, durante dictarum Treugarum tempore, minimè valeat atque possit.
Omnia enim & singula supradicta Nos, Willielmus de la Pole Comes Suffolciae Hospitii dicti Metuendissimi & Suppremi Domini nostri Regis Magnus Magister, Adam Moleyns Legum Doctor Decanus Ecclesiae Cathedralis Sarisburiensis Custos Privati Sigilli Regii, Robertus Roos Miles, Consiliarii dicti Metuendissimi ac Suppremi Domini nostri Regis, ac Thomas Hoo Miles, Richardus Andrewe Legum Doctor Secretariu Regius, & Johannes Wenlock Armiger, Ambassiatores dicti Domini nostri Regis, Promisimus, Juravimus, Promittimus, & Juramus in Animam dicti Metuendissimi Domini nostri Regis, per Praesentes, Rata & Grata haberi facere per eundem, & per Literas suas Patentes, quales decebit & secundùm Casûs exigentiam, Laudari & Approbari, Rati- ficari, & has Praesentes Confirmari, suasque expeditas Literas Tradi, & in Villa Parisius apud Curiam Parliamenti in eadem facere Expediri, infra Quintumdecimum Diem Mensis Julii proximò jam futurum; ita tamen quòd, pari modo, fiat, pro Parte Serenissimi Principis Avunculi Domini nostri Regis praedicti, ac dictorum Commissariorum suorum, qui tradent, aut tradi facient, cum effectu, Literas dicti Serenissimi Principis Avunculi Franciae, per omnia similes, illi, qui pro Metuendissimo Domino nostro Rege praefuerit in Villa Rothomagensi, citra Diem Quintumdecimum praedictum.
In cujus rei Testimonium Nos & quilibet nostrûm Praesentes nostris manibus consignavimus, ac ad easdem Sigilla nostra apponi fecimus.
Dat. Turon. vicesimo octavo Die Mensis Maii, Anno Domini, secundùm Computationem Anglicanam, Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo quarto.
Nos autem, Appunctuamenta Treugarum praedictarum ac omnia alia & singula supradicta Rata habentes & Grata, ea pro Nobis Laudamus, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus, prout Appunctuamenta illa & caetera Praemissa testantur; Promittentes, Bonâ Fide & in Verbo Regio, quòd Nos Appunctuamenta ac caetera omnia & singula supradicta Observabimus, & per Subditos nostros firmiter Observari faciemus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.