Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1444

Rymer's Foedera Volume 11. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1444', in Rymer's Foedera Volume 11, (London, 1739-1745) pp. 67-75. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol11/pp67-75 [accessed 26 April 2024]

July–December 1444

Syllabus Entry Foedera Text
July 4. Power for sir Humfrey Stafford, lieutenant of Calais, Thomas Kente, clerk of the council, William Pyrton, lieutenant of Guisnes, William Cotesbroke, merchant of London, to treat for mercantile intercourse with Holland, Zealand, and Friesland. Westm.
O. xi. 67. H. v. p. i. 136.
Super antiqua Amicitia cum Incolis Hollandiae.
An. 22. H. 6. Vasc. 22. H. 6. m. 8.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm mutuae Amicitiae Pacisque Foedera,
Quae, nostris Inclitorumque Progenitorum nostrornm longè a retro temporibus, inter Nos & eosdem Progenitores nostros, ac Ligeos & Subditos nostros utriusque Regnorum Angliae & Franciae, caeterorumque Terrarum & Dominiorum nostrorum, ac Incolas & Inhabitantes Partium Holandiae, Zelandiae, & Frisiae, Vinculo Fraternalis Amoris & Glutino Caritatis combinata solebant adinvicem consolidari,
Jam tardè, per quosdam Discordiae & Dissensionis Auctores,
Nescientes Pedes suos dirigere in viam Pacis, velut per Abrupta gradientes, Unionis & Concordiae Viam in se declinantes, & aliis, Pacis Aemulo procurante, exquisitis Fraudibus, praecludere satagentes,
Non attendentes quot & quanta tàm Subditis nostris quàm etiam dictarum Partium Incolis & Inhabitantibus Lites, Discordiae, Dissensiones, & dura Guerrarum Commotio, Experientiâ docente, Discrimina inferunt,
Rumpantur indies & Graves patiantur Scissuras,
Nos igitur,
Hujusmodi Dissensionis, Discordiae, & Scissurae Incommoda nostris exulare temporibus, & Subditorum Commodis, in quorum Prosperitate utique prosperamur, jugi, quantum in Nobis ex Alto Concessum fuerit, solicitudinis studio intendere volentes,
Affectantesque pro consequendâ Pacis dulcedine inter Nos, Ligeos, & Subditos nostros praedictos, ac dictarum Partium Incolas & Inhabitatores, publicâ suadente Utilitate, in melius Reformandâ, & imposterùm, suffragante Divinâ, feliciter continuandâ,
De Fidelitate, Prudentiâ, Circumspectione, & Industriâ, dilectorum & fidelium nostrorum, Humfredi Stafford Militis Locumtenentis Villae nostrae Calesii, Magistri Thomae Kente utriusque Juris Doctoris Clerici Concilii nostri, Willielmi Pyrton Armigeri Locumtenentis Castri nostri de Gynes, & Willielmi Cotesbroke Mercatoris Civitatis nostrae Londoniae, plenariè confidentes,
Ipsos nostros legitimos, veros, & indubitatos Deputavimus Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eis omnibus, Tribus, & Duobus eorum (quorum alterum praedictorum Thomae & Willielmi Cotesbroke unum esse volumus) Potestatem, & Mandatum tàm generale quàm speciale, Nomine nostro, & utriusque nostrorum Angliae & Franciae Regnorum, Terrarum, Patriarum, Villarum, Castrorum, Fortalitiorum, Locorum, Dominiorum, Amicorum, & Subditorum nostrorum quorumcumque, ad Tractandum, Comunicandum, Appunctuandum, & Concludendum,
Cum Ambassiatoribus, Commissariis, & Procuratoribus Incolarum & Inhabitantium Partium praedictarum, sufficientem Potestatem ab ipsis in hac parte habentibus, pro Patriis, Terris, Villis, Castris, Fortalitiis, Locis, Dominiis, & Subditis nostris, ac Incolis & Inhabitantibus praedictis quibuscumque,
De & super mutuis Amicitiis, ac Amicitiarum Confoederationibus, inter Nos, Regna, Dominia, Subditos, & Vassallos nostros, Locaque, Patrias, ac Dominia Holandiae, Zelandiae, & Frisiae praedictarum, Incolasque & Inhabitantes eadem, necnon de & super mutuis Intercursu Mercandisarum ac Conversatione Subditorum nostrorum ac Incolarum & Inhabitantium praedictorum Conservandis per Terram & per Mare,
Ac insuper ad Reformandum, & Reformari Petendum, omnia & singula, contra Pacis & Amicitiarum praedictarum Foedera, ultrò citroque Attemptata, & de Attemptandis (quod absit) in futurum, & contra ea de Remediis oportunis Providendum & provideri Concensiendum, necnon Privilegia Concedendum,
Et generaliter omnia & singula Faciendum, Gerendum, & Excercendum quae in Praemissis vel circa ea seu aliquo Praemissorum necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae qualitas & natura hujusmodi Negotiorum exigunt & requirunt, & quae Nosmet ipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia forent quae Mandatum exigant quantumlibet speciale,
Ac quaecumque inter Commissarios Appunctuanda & Concludenda Proclamandum & Proclamari faciendum,
Et, pro firma debitaque Custodia Ordinandum & Deputandum tot & tales Conservatores & in tanto Numero, prout ipsis, Tribus, vel Duobus eorum (quorum alterum praedictorum Thomae & Willielmi Cotesbroke unum esse volumus) videbitur expedire;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum & Gratum habituros totum & quicquid per dictos Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios nostros, Tres, vel Duos eorum (quorum alterum praedictorum Thomae & Willielmi Cotesbroke unum esse volumus) Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis & singulis Praemissorum.
In quorum omnium & singulorum testimonium atque fidem has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri appensione fecimus roborari.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
July 6. Licence to John Cobbe to transmute metals by philosophical art. Westm.
O. xi. 68. H. v. p. i. 136.
De Transubstantiatione Metallorum.
An. 22. H. 6. Pat. 22. H. 6. p. 2. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, dilectus nobis, Johannes Cobbe Nobis, per quandam Supplicationem, monstraverit quòd,
Quamvis ipse, super certis Materiis, per Artem Philosophiae, operari vellet (videlicet) Metalla imperfecta de suo proprio Genere Transferre, & tunc ea, per dictam Artem, in Aurum vel Argentum perfectum transubstantiare, ad omnimodas Probationes & Examinationes, sicut aliquod Aurum vel Argentum, in aliqua Minera crescens, Expectandum & Indurandum ut dicit,
Nichilominus certae Personae, sibi Malivolentes & Malignantes, supponunt ipsum per Artem illicitam operari, ut sic ipsum in Probatione dictae Artis impedire & perturbare possent,
Nos,
Praemissa considerantes, ac Conclusionem dictae Operationis scire volentes,
De Gratia nostra speciali Concessimus & Licentiam Dedimus eidem Johanni quòd ipse Artem praedictam operari & probare possit, absque Impetitione nostri vel Officiariorum nostrorum quorumcumque in futurum;
Proviso semper quòd id sic facere contra Legem nostram non existat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data &c.
Et Mandatum est universis & singulis Officiariis & Ligeis Regis, quòd ipsum Johannem, in debita Executione praedictae Licentiae nostrae, non Impediant nec Disturbent.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 11. Warrant for the payment of the annuity of 100l. to John Faceby, the K.'s physician. Westm.
O. xi. 69. H. v. p. i. 136.
Pro Physico Regis.
An. 22. H. 6. Claus. 22. H. 6. m. 9.
Rex Collectoribus Parvae Custumae suae in Portu Civitatis suae Londoniae, qui nunc sunt, & pro tempore erunt, Salutem.
Cùm, de Gratiâ nostrâ speciali, Concesserimus, dilecto Servitori nostro, Magistro Johanni Faceby, Phisico nostro, Centum Libras, Percipiendas annuatim, a Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, pro Termino Vitae suae, de Parva Custuma nostra, in Portu praedicto, per manus Collectorum ejusdem Custumae pro tempore existentium, ad Festa Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones, prout in Literis nostris Patentibus, indè confectis, pleniùs continetur,
Vobis Praecipimus quòd eidem Johanni id, quod ei a retro est de praedictis Centum Libris Annuis, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, & easdem Centum Libras Annuas exnunc, singulis Annis, durante Vitâ suâ, de Custuma praedicta, ad Festa praedicta, de tempore in tempus, solvatis juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum,
Recipientes a praefato Johanne, de tempore in tempus, Literas suas Acquietantiae, quae pro nobis sufficientes fuerint in hac parte, per quas & praesens Mandatum nostrum nos vobis indè, in Compoto vestro, ad Scaccarium nostrum, de tempore in tempus, debitam Allocationem habere faciemus,
Teste ipso Rege apud Westmonasterium, undecimo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo,
Et erat Patens
.
July 13. Assignment for the repayment of a loan of 2,000 marks from John abp. of Canterbury and the other executors of the late John lord Fanhope. Westm.
O. xi. 69. H. v. p. i. 136.
Pro Archiepiscopo Cantuariensi & aliis.
An. 22. H. 6. Pat. 22. H. 6. p. 2. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, in instantibus magnis Necessitatibus nostris, pro Maritagio nostro, & aliàs, Venerabilis in Christo Pater Johannes Archiepiscopus Cantuariensis, dilectus & fidelis noster Radulphus Dominus Cromwell, ac, dilecti & fideles nostri, Nicholaus Asshton, & Johannes Moyle, Servientes Legis, Johannes Wenlok, Johannes Gift, & Johannes Hamwell, Executores Testamenti Johannis nuper Domini Fanhop, concesserunt mutuare nobis Summam Duorum Millium Marcarum, sub tali conditione quòd ipsi indè habere possint Solutionem & sufficientem Assignationem de Subsidiis & Custumis, quae proximò venient & accrescent, in Portu Suthamptoniae, postquam Solutio fiat, carissimo & dilecto Avunculo nostro, Cardinali Angliae de talibus Pecuniae Summis prout jam habet per Assignationem in eodem Portu, ac etiam quòd non placebit Nobis imposterùm petere seu habere aliquam Pecuniam de ipsis per viam praestiti seu aliàs, ac etiam quòd ipsi imposterùm meliorem Assignationem invenire poterunt, sit de Reventionibus nostris seu Concessionibus nobis fiendis, seu de aliquibus aliis Rebus, quae nobis venient seu accrescent, pro celerioribus Solutione & Contentatione sibi de dictâ Summâ Duorum Milium Marcarum, & qualibet Parcella indè, ac etiam de Duobus Milibus Marcarum quae ipsi ante haec tempora Nobis mutuârunt, pro quibus ipsi quaedam Jocalia nostra habent in Plegiagio quousque ipsi id habuerint,
Nos, de avisamento Concilii nostri, ac pro eo quòd Cancellarius noster Angliae, per Os Thesaurarii nostri Angliae, certificatus existit qualiter idem Thesaurarius recepit de praefatis Executoribus dicta Duo Milia Marcarum, Concessimus eisdem Executoribus quòd ipsi habeant Resolutionem ejusdem Summae Duorum Milium Marcarum, sub Conditionibus praedictis, de Subsidiis & Custumis praedictis, postquam praefato Avunculo nostro de Summâ praedictâ, sibi ut praemittitur debitâ, Solutio facta fuerit, ac etiam de dictis Duobus Milibus Marcarum, pro quibus ipsi habent de nobis Jocalia in Plegiagium, sub Con- ditionibus supradictis, ac juxta Tenorem & Effectum Actûs Parliamenti, pro Pecunia mutuata ante haec tempora facti.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta &c.
July 14. Order for the payment of the annuity of Louis count palatine of the Rhine. Westm.
O. xi. 70. H. v. p. i. 137.
Pro Solutione Pensionis Comitis Palatini.
An. 22. H. 6. Ex Autogr.
Henricus
, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, universis, praesentes Litteras inspecturis, clarum esse volumus quòd Nos,
Visis,
Per, dilectos & fideles nostros, Adam Moleyns, Privati Sigilli, & Robertum Rolleston, Magnae Garderobae, nostrorum Custodes, ac Johannem Stoke Legum Doctorem, & Prothonotarium nostrum, pro Nobis, & Nomine nostro, cum Egregio Viro, Nicholao de Warhenhem, Sacrae Paginae Professore, & Nobili Viro Hermanno de Robeto, Illustris & Praepotentis Principis Ludowici Comitis Palatini Reni Sacri Romani Imperii Archidapiferi, Principis Electoris, & Bavariae Ducis, carissimi Consanguinei nostri, Oratoribus, in ea parte sufficientem habentibus Potestatem,
Scriptis, Monumentis, & Evidentiis, inter, divae memoriae, Progenitores nostros, & Nos, ac praefatum carissimum Consanguineum nostrum, & inclitos Progenitores suos, tàm de quarumdam Dotis quàm Annuae Pensionis Promissionibus, confectis & habitis,
Praefato Consanguineo nostro, in plenam Solutionem omnium Eidem, per dictos Progenitores nostros, aut Nos eorum vice aut nostrâ, Summam Duorum Milium, Ducentarúmque Librarum comperimus fore Solvendam,
Quam quidem Summam bonae Monetae nostrae Anglicanae Volumus, &, Praesentium Tenore, Constituimus praefati carissimi Consanguinei nostri Procuratori, in Civitate nostra Londoniae, in Festo Purificationis beatae Mariae Virginis proximè futuro, fore fideliter Solvendam,
Quo supra Mandamus, Praesentium Tenore Litterarum, Thesaurario nostro Angliae, qui pro tempore erit, quatenus dictam Summam Duorum Milium Ducentarumque Librarum, Procuratori hujusmodi sufficienti, ac Quietantiam desuper generalem praefato Thesaurario nostro deliberanti, solvat cum effectu.
In cujus rei Testimonium, Sigillum nostrum Privatum jussimus Praesentibus affigi.
Apud Palatium nostrum Westmonasterii, decimo quarto die Julii, Anno Regni nostri vicesimo secundo.
Sub Sigillo Cerâ rubeâ expresso.
Aug. 14. Receipt by the parliament of France of the K.'s confirmation of the truce, delivered by Schester the herald. Paris.
O. xi. 70. H. v. p. i. 137.
De Receptione quarumdam Literarum super Treugis Turonae nuper captis.
An. 22. H. 6. Franc. 23. H. 6. m. 12.
Les Gens, tenans le Parlement du Roy nostre Sire a Paris, Certefions a tous que aujourduy, Date de ces Presentes, avons Receu les Lettres Patentes de, Tresnoble Prince, Henry d'Angleterre, Nepueu du Roy nostre dit Sire, Confirmatoires des Treues, n'adgaires Prisez en la Ville de Toures entre les Ambaxadours de Roy nostre dit Sire & ceulx du dit d'Angleterre, Donnees at Westmonstier, le xxvij jour de Juyn darrein passe, a Nous Presentes par Schestre le Herault, avecques Lettres Clauses de Noble & Puissant Seigneur le Duc d'York, Excusatoires aucunement du Retardement de la Presentation des dit Lettres Patentes, qui devoient estre Presentes & Baillees a la dicte Court de Parlement de Paris par le dit d'Angleterre dedans le xv Jour de Juillet darrein passe.
Donne a Paris ou dit Parlement soubz le Signet d'icellui le xiv jour d'Aoust, l'An Mille, Quatrecens, Quarante & Quatre.
Aug. 27. Warrants to William Wake and three others to provide horses for the journey of the Q. Warrant to Robert Lokwode, the K.'s saddler, to provide saddlers and other workmen for the same. Westm.
O. xi. 71. H. v. p. i. 137.
Super Conductione Reginae de providendo.
An. 22. H. 6. Pat. 22. H. 6. p. 2. m. 10. dor.
Rex, dilecto sibi Willielmo Wake, Salutem.
Scias quòd Assignavimus Te ad hujusmodi Equos, quos videris pro Conductione praecarissimae & praedilectae Consortis nostre necessarios & oportunos & Statui suo concordantes, ubicumque infra Libertates & extra inveniri poterunt, pro Denariis nostris in hac parte promptè & rationabiliter solvendis, Capiendum, Providendum, & Ordinandum;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, Fidelibus, & Subditis nostris, ac aliis quorum interest in hac parte, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Tibi, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes in omnibus, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Mallyng, Vicesimo Septimo Die Augusti.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis Patentes habent Personae subscriptae, sub eadem Datâ & Formâ; videlicet,
Johannes Kuyf.
Ricardus Gyppes.
Walterus Bursted
.
Rex, dilicto sibi, Roberto Lokwode, Cellario nostro, Salutem.
Scias quòd Assignavimus Te ad tot Operarios, quot pro Operationibus nostris tàm Cellarum, Curruum, & eorum Apparatuum, quàm Apparatuum Equorum pro Conductione praecarissimae Consortis nostrae, necessarii fuerint & oportuni, ubicumque eos infra Libertates vel extra inveniri poteris, Capiendum & Arestandum, & eos in Operationibus nostris praedictis, ad Vadia nostra, Ponendum, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Oct. 20. The K. orders the council of Bourdeaux to decide the claims of the count of Longueville and Medard de Durefort to the house of Jales. Westm.
O. xi. 71. H. v. p. i. 137.
De Audiendo & Certificando pro Comite de Longavilla.
An. 23. H. 6. Vasc. 23. H. 6. m. 8.
Rex, dilectis & fidelibus Gentibus Consilii nostri in Burdegalia, Salutem.
Humilem Supplicationem, pro parte, dilecti & fidelis Consanguinei nostri, Comitis de Longavilla & de Benanges Capitalis de Buch, habentis Curam, Regimen, & Administrationem, dilecti Consanguinei nostri, Johannis, ejus Filii Primogeniti, Vicecomitis de Castellione, nobis porrectam, intelleximus, continentem quòd,
Quamvis Defunctus Johannes le Jales, Miles, per ejus Testamentum & Ordinationem suae extremae Voluntatis, praedictum Vicecomitem suum nominâsset & instituisset Haeredem de Domo sua de Jales cum suis Pertinentiis & Appendentibus quibuscumque,
Virtute cujus Testamenti praedictus Supplicans, Nomine quo supra, prout sibi licebat, post Obitum dicti Testatoris, Possessionem Domûs praedictae cum suis Pertinentiis pacificè adeptus fuit, vidente & sciente Defuncto Domino de Duras, Patre Domini de Duras Moderni, & aliis qui scire & videre volebant,
Post aliqua tamen tempora Medardus de Durefort, Frater praedicti Defuncti Domini de Duras, Auctoritate propriâ vi & violentiâ Domum praedictam invasit & clandestinè intravit, ac Custodes illius pro parte dicti Supplicantis de illa expulit, eamque Nomine suo & pro eo Hominibus Armatis ad Bellum depositis munivit custodiendam, quibus etiam ad levandum & recipiendum Proventus & Emolumenta, eidem Domui pertinentia, quae magni Valoris existunt, annuatim commisit,
Quae sic per Violentiam fieri dictus Supplicans per Justitiam & Judicium declarari procuravit, & quòd ipse Supplicans in pristinam suam Possessionem poni deberet,
Ad quae praedictus Dominns de Duras Defunctus, neque etiam ejus Filius nunc Dominus de Duras, nec dictus Medardus, Avunculus moderni Domini de Duras, quoquo modo obedire noluerunt, set, Mandata Justitiae contempnentes, & in sua Malitia pertinaciter perseverantes, Domum praedictam, cum Pertinentiis & Emolumentis ad illam pertinentibus, semper detinuerunt, & adhuc per Violentiam detinent,
Immò, quòd deterius est, quia praedictus Supplicans, cum Vicecomite Filio suo praedicto, Causam suam & Possessionem, eis adjudicatam, in hac parte, per Justitiam, in quantum potuerunt, sedulè prosecuti sunt, praedictus Dominus de Duras Modernus, necnon praedictus Medardus de Durefort ejus Avunculus, tàm per se, quàm per alios suos Complices & Fautores, Mala Malis accumulando, gravia Crimina & magna Delicta diversimodè commiserunt, capiendo Homines atque Servitores praedicti Supplicantis, quos diu in Duro Carcere detinuerunt, de aliquibus magnas Pecuniarum Summas per vim extorquendo, & alias in Carcere perire inhumaniter permittendo,
Multáque alia praedictus Dominus de Duras & Medardus, ac eorum Adhaerentes, Crimina atque Maleficia commisere, in praedicti Supplicantis, Nomine quo supra, & suorum Praejudicium non modicum atque Gravamen, etiam in Laesionem & Contemptum Justitiae nostrae, & adhuc magis foret, prout dicunt, nisi super hiis de Remedio per Nos eis provideretur oportuno,
Quocirca Nos (talia Malefacta pertransire nolentes impunita) vobis Tenore Praesentium, districtè Percipiendo, Mandamus quatenus, vocatis coram vobis tàm Procuratore nostro Fiscali, pro Jure & Interesse nostris in hac parte conservandis, quàm Partibus praedictis, ac aliis quos de Jure videritis fore evocandos,
Auditisque hinc indè earum Partium Rationibus, eisdem Partibus, de & super Praemissis & eorum Circumstantiis & Dependentiis quibuscumque, Favoribus & Personarum acceptione semotis, debitum, & festinum Justitiae complementum fieri & exhiberi faciatis, prout de Jure ac juxta Foros & Consuetudines Partium ibidem fuerit faciendum,
Et ulterius dictos Comitem & Vicecomitem, cum eorum Hominibus, Servitoribus, & Familiaribus, & eorum Bona quaecumque, ad Conservationem sui Juris dumtaxat, in nostra speciali suscepimus Salva Gardia & suscipimus per Praesentes, quam omnibus, de quibus requisiti fueritis, debitè significari pro parte nostra faciatis,
Et Nos de toto facto vestro in hac parte, cùm praesens Mandatum nostrum debitè fueritis executi, in Cancellaria nostra Angliae, sub Sigillis vestris, distinctè & apertè, quamcitiùs poteritis, reddatis certiores, unà cum hoc Brevi.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Octobris.
Oct. 21. Safe conduct for Gaillard de Dureford, lord of Duras and Blanquefort. Westm.
O. xi. 72. H. v. p. i. 138.
De Protectione pro Domino de Duras.
An. 23. H. 6. Ibid.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Pro Parte, dilecti Ligei & Subditi nostri, Gaillardi de Dureford Domini de Duras & de Blanquefort, Filii & Haeredis Gaillardi de Dureford nuper Domini de Duras & de Blanquefort Militis Defuncti, infra Aetatem existentis, Nobis est humiliter supplicatum, ut,
Cùm dictus Pater suus saepiùs in Vita sua, in Regnum nostrum Angliae, pro diversis & arduis Causis, Negotiis, & Materiis, Nos, ac Statum, & sanam Gubernationem Ducatûs nostri Aquitanniae intimè concernentibus, Se transtulisset,
Et, ut creditur, verisimilè est quòd Ipse, in stando in eodem Regno nostro, certas Pecuniae Summas, pro Statu suo ibidem manutenendo, Mutuatus fuisset, & dubitatur an Summae illae sint plenariè persolutae necne,
Hinc est quòd praedictus Gaillardus Filius Gaillardi, Majestatem nostram Regiam adire & videre cupiens cum effectu, quamplurimùm pertimescit Sibi, occasione debitorum Patris sui praedicti, si quae sint, post Adventum suum in Angliam, Impedimentum, Arestum, ac Dampnum inferri seu Gravamen,
Volumus eidem Gaillardo Filio Gaillardi, pro quieta & secura Mora sua in hac parte, dùm in Regno nostro praedicto steterit, & Moram fecerit, gratiosiùs providere,
Nos,
Nedùm Praemissis, verum etiam bonis & notabilibus Servitiis, quae praedictus Gaillardus Pater, tàm Nobis, quàm, carissimis Dominis, Avo & Patri nostris Defunctis, in Ducatu nostro prae- dicto multipliciter impendit, & sperantes quòd Patrem, tàm Moribus, quàm Actibus, sequetur sua Proles meritò consideratis & attentis,
De Gratia nostra speciali dictum Gaillardum Filium Gaillardi in Regnum nostrum praedictum, cum Familia, Servientibus, Equis, Jocalibus, Auro, & Argento in Massa vel Moneta, ac aliis Bonis, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, veniendo, ibidem stando, morando, & perhendinando, ac ab inde ad Partes suas proprias redeundo, in Protectionem, Tuitionem, Defensionem, ac salvam & securam Gardiam nostras suscepimus maximè speciales,
Et ideò Vobis Mandamus quòd praedictum Gaillardum Filium Gaillardi, ac Homines & Servientes suos, in Regnum nostrum praedictum veniendo, ibidem morando & perhendinando, & exinde ad propria redeundo, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque, Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis, non inferentes eis, seu eorum alicui inferri permittentes, Injuriam, Dampnum, Impedimentum aliquod, seu Gravamen, &, si quid eis, in Personis, Bonis, Rebus, seu Hernesiis suis praedictis, Injuriatum fuerit, id sine dilatione Corrigi & Reformari faciatis.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes, per Biennium proximò futurum duraturas.
Volumus insuper quòd praedictus Gaillardus Filius Gaillardi interim sit Quietus de omnibus Placitis & Querelis, erga ipsum aut suos motis vel movendis, ratione alicujus Debiti seu Contractûs aut alterius Causae cujuscumque, per praefatum Patrem suum, aut aliquos Antecessores suos, ante haec tempora, Debiti, Contracti, sive Facti; ita semper quòd idem Gaillardus Filius Gaillardi atque sui Creditoribus suis, pro Victualibus ac aliis Rebus, per ipsum in Regno nostro praedicto Emptis vel Emendis, ac aliis Debitis suis propriis, Solvat & Satisfaciat ut est justum.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Oct. 28. Creation of Louis de Beaumont, constable of Navarre, as baron of Guissen. Westm.
O. xi. 73. H. v. p. i. 138.
Pro Lodowico de Beaumont Constabulario de Navarre.
An. 23. H. 6. Ibid. m. 1.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Ex humili Supplicatione, fidelis Subditi nostri, Lodowici de Beaumont Militis, Constabularii de Navarre, Domini de Guissen, intelleximus qualiter ipse habet & possidet in Dominio praedicto bassam & mediam Justitiam, ac omnia alia Jura, Deveria, Proficua, & Emolumenta, eidem Dominio (exceptâ altâ Justitiâ) pertinentia,
Unde, in Augmentationem Honorum, & in Partem Recompensationis Servitiorum quae ipse Nobis impendit & impendet, Nobis, de Gratia nostra, supplicavit dictum Dominium de Guissen, cum omnibus Pertinentiis suis, facere & instituere Baroniam, ac Ipsum & Haeredes suos & Occupatores ejusdem Dominii in Barones ibidem Creare & Ordinare, cum altâ Justitiâ, merâ, mixtâ, & bassâ nobis ibidem pertinente, ad ea per Se vel Officiarios suos utenda imperpetuùm,
Nos, Supplicationi suae favorabiliter inclinati, de Gratia nostra speciali, in Augmentationem Honorum, & in Partem Recompensationis Servitiorum quae praedictus Lodowicus Nobis impendit & impendet in futurum, dictum Dominium de Guissen, cum omnibus Pertinentiis suis, Facimus & Instituimus Baroniam, & praedictum Lodowicum, ac Haeredes suos, & Occupatores ejusdem Baroniae, in Barones Creamus & Ordinamus, cum altrâ Justitiâ, merâ, mixtâ, & bassâ nobis ibidem pertinente, ad ea per Se vel Officiarios suos simili modo, ut faciunt alii Barones Ducatûs nostri Aquitanniae, utenda, unà cum Privilegiis, Franchesiis, & Libertatibus, hujusmodi Baroniis pertinentibus & concessis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Oct. 28. Commission to William marquis of Suffolk, grand master of the household, to conduct Margaret, daughter of the K. of Sicily, to England. Westm.
O. xi. 74. H. v. p. i. 138.
Super Matrimonio Regis, & Conductione Margaretae Reginae in Angliam.
An. 23. H. 6. Franc. 23. H. 6. m. 5.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Willielmo Marchioni & Comiti Suffolciae, Magno Magistro Hospitii nostri, Salutem.
Cùm vos nuper, Divinâ favente Gratia, pro Nobis, & nostro Nomine, cum Excellenti, Magnifica, & Praeclara Margareta, Filia Serenissimi Regis Ceciliae &c. Matrimonium contraxeritis per verba de praesenti, & in Eandem Jure Matrimonii ut in Uxorem Nomine nostro consenseritis, ac, Verbis Matrimonialibus ultrò citroque prolatis, Concensum in Nos per ipsam praestitum receperitis & acceptaveritis, Tractaveritisque ulterius de Loco ad quem Parentum suorum Expensis Transmitti debeat,
Nos quidem, ipsam nostram Conjugem ad Praesentiam nostram deduci cupientes, Dedimus vobis Potestatem adeundi Partes Transmarinas cum hiis quos vobiscum proficisci continget, & ipsam Conjugem nostram Nomine nostro Recipiendi, & ipsam ad Praesentiam nostram Adducendi, eosque omnes & singulos vobiscum ex hac causa comitantes Ducendi, Regendi, & Gubernandi, ac Transgressores & Rebelles quoscumque juxta eorum Demerita & Casûs exigentiam debitè Castigandi & Puniendi, caeteraque omnia & singula in hac parte Faciendi & Exequendi quae qualitas Negotii & natura exigunt & requirunt,
Promittentes, bonâ Fide & Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile pro perpetuo habituros totum & quicquid per vos, Nomine nostro Actum fuerit & Gestum in hac parte.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta &c.
Nov. 7. Naturalization of William Outcamp, of Holland, broiderer. Westm.
O. xi. 74. H. v. p. i. 138.
De Indigena facto.
An. 23. H. 6. Pat. 23. H. 6. p. 1. m. 16.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, in consideratione boni Servitii quod Willielmus Outcamp Browederer, oriundus in Ducatu nostro Holandiae, Nobis impendit in diversis Occupationibus nostris, de Gratia nostra speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus, pro Nobis & Haeredibus nostris quantum in Nobis est, eidem Willielmo quòd Ipse & Haeredes sui exnunc sint Indigenae, & tractati, tenti, & in omnibus reputati, sicut veri & fideles Ligei nostri infra Regnum nostrum Angliae oriundi,
Et quòd idem Willielmus & Haeredes sui praedicti sint Personae Habiles ad Perquirendum, infra dictum Regnum nostrum Angliae, & alibi infra Potestatem nostram, Terras, Tenementa, & Redditus, Advocationes, Servitia, Reversiones, & alias Possessiones quascumque, Habenda & Tenenda Sibi, Haeredibus, & Assignatis suis, vel alio modo quocumque imperpetuùm,
Et quòd idem Willielmus & Haeredes sui praedicti omnimodas Actiones & Querelas, tàm Reales, quàm Personales, in omnibus Curiis & Placeis nostris, ac aliis Curiis quibuscumque, tàm infra Regnum nostrum Angliae, quàm alibi, ut praedictum est, habere & prosequi, ac Actiones & Querelas illas Placitare, & in eisdem Respondere possit, eisdem modo & formâ, adeò liberè & integrè, sicut aliquis Ligeorum nostrorum infra dictum Regnum nostrum Angliae oriundus,
Proviso semper quòd idem Willielmus Homagium Ligeum nobis faciat, ac Lotto & Scotto cum aliis Ligeis nostris contribuat, necnon Custumas, Subsidia & alia Deveria quaecumque solvat, modo quo alii Extranei nobis pro Mercandisis & Rebus suis solvere tenentur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Nov. 7. The K. informs the chancellor that patents made by virtue of bills signed by the K. and endorsed by the chamberlain are as valid as though letters of privy seal had been issued for them. Windsor.
O. xi. 75. H. v. p. i. 138.
Pro Cancellario Angliae de & pro Warantis Regiis Allocandis.
An. 23. H. 6. Ibid. m. 18.
Henry, by the Grace of God, Kynge of England, and of France, and Lord of Irlande, to our Chaunceller of England Gretyng.
All such Grauntes, as that, sith the tenth Yere of our Reigne unto this tyme, ye by force and vertue of Billes with our oun Hond, and by Lettres undre our Signetes of the Egle and Armes, and also by Billes Endoced by our Chamberleyn's Hands and Clerk of our Counsail, have made our Lettres Patentes under our Grete Seel, We hold theym Ferme and Stable, and of as grete strength and valewe, and to yowe as sufficeant Warrant, as though ye had for theime our Letters of Prive Seel; any Statute, Charge, Restraint, Act, or Commaundement, to yowe made in to the contrarie, notwithstondyng.
Yeven undre our Prive Seel, at our Manoir within our Park of Wyndesore, the vij Day of Novembre, the Yere of our Regne xxiij.
Dec. 5. Safe conduct for William Monypeny and Donald Motmulon, clerk, of Scotland, coming to England to see the coronation of the Q. Westm.
O. xi. 75. H. v. p. i. 139.
De Salvo Conductu ad Videndum Coronationem Reginae.
An. 23. H. 6. Scot. 23. H. 6. m. 9.
Rex, per Literas suas Patentes, per Dimidium Annum proximò futurum duraturas suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Willielmum Monypeny Armigerum, & Magistrum Donaldum Motmulon Clericum, Scotos, & Sexdecim Servientes suos, in Regno Scotiae ad praesens existentes, in Regnum Regis Angliae, per Terram, per Mare, & per Aquam, pedestrè vel equestrè, cum Auro, Argento in Massa, Bogeis, Manticis, & aliis Hernesiis licitis quibuscumque,
Ex causâ Solempnitatem Coronationis Regis Reginae Videndi veniendo,
Et extra idem Regnum Regis, in casu quo dicta Conthoralis Regis, ante Adventum ipsorum Willielmi & Donaldi illuc, non venerit versus Villam Regis Calesii, seu ad alium Locum quemcumque infra Dominia, Territoria, sive Jurisdictiones Regis, usque ad Praesentiam dictae Conthoralis Regis, transeundo, & in Comitivâ suâ ad idem Regnum Regis Angliae reveniendo, ibidem morando & perhendinando, & abindè ad partes suas proprias pacificè & quietè transeundo & redeundo, quotiens & quando sibi placuerit, durante Termino Salvi Conductûs Regis, absque Impedimento, Aresto, seu Perturbatione Regis, Servitorum, Officiariorum, seu Ministrorum Regis quorumcumque;
Proviso semper quòd praedicti Willielmus & Donaldus, & eorum alter, ac Servientes sui, & eorum quilibet, benè & honestè erga Regem & Populum suum gerant & habeant, absque aliquo, quod in Praejudicium Regis seu Populi sui praedicti cedere valeat, faciendo, dicendo, & attemptando,
Et quòd ipsi, nec eorum aliquis, aliqua Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum Regis firmatarum [intrent], absque hoc quòd Ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu Capitaneis, Majoribus, Ballivis, seu Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data &c.