Rymer's Foedera with Syllabus
January 1446

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

108-116

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January 1446', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 108-116. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115356 Date accessed: 01 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

January 1446

Syllabus EntryFoedera Text
1446. Jan. 3. Confirmation of the prorogation of the truce with France until 1 April 1447, dated London Dec. 19. Windsor.
O. xi. 108. H. v. p. i. 151.
Tractatus super Prorogatione Treugarum Confirmatio.
An. 24. H. 6. Ibid. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Literas Patentes carissimi Consanguinei nostri Willielmi de la Pole Marchionis & Comitis Suffolciae Magni Magistri Hospitii nostri, & aliorum Commissariorum nostrorum, Sigillis suis sigillatas, quaedam Appunctuamenta per ipsos, praetextu quarumdam Literarum nostrarum Patentium, eis nuper directarum, & certos Ambassiatores & Commissarios Serenissimi Principis Avunculi nostri Franciae, super Prorogatione Treugarum, & Novis Treugis, inter Nos, & Regna, Dominiaque nostra, ac Subditos nostros, necnon Alligatos, Confoederatos, & alios Nobis Adhaerentes, ex una parte, & praefatum Avunculum nostrum, suaque Loca & Dominia quae habet vel quae praetendit habere, necnon Alligatos, Confoederatos, ac sibi Adhaerentes, parte ex altera, tàm per Terram, quàm per Mare, nuper firmata & conclusa, habendâ, continentes,
Factas in haec Verba,
Willielmus de la Pole Marchio & Comes Suffolciae Magnus Magister Hospitii, Adam Moleyns Ecclesiae Cicestrensis Electus Confirmatus Custos Privati Sigilli Regii, Johannes Vicecomes Beaumont Constabularius, & Radulphus Botiller Dominus de Sudeley Thesaurarius Angliae, universis Christi Fidelibus, has Literas inspecturis, Salutem in Domino.
Cùm nuper, apud Civitatem Turonensem (videlicet) Vicesimo Octavo Die Mensis Maii, Anno Domini, secundum Computationem Anglicanam, Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo quarto, per certos, pro & ex parte Metuendissimi & Excellentissimi Principis Henrici, Dei gratia, Regnorum Angliae & Franciae Regis, & Domini Hiberniae, Ambassiatores solempnes & Nunciosspeciales ex una, & Serenissimi & Illustrissimi Principis carissimi Avunculi sui Franciae Commissarios & Deputatos Partibus ex altera, post multos de Pace Tractatus, fuerint certae Treugae Generales tàm per Terram quàm per Mare concordatae, captae, initae, ac Juramento hinc indè firmatae, usque ad Ortum Solis in Primo Die Mensis Aprilis, quod erit, secundùm eandem Computationem Anglicanam, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo sexto, dumtaxat duraturae,
Et subsequenter, per certos alios solempnes Ambassiatores, ex parte praefati Serenissimi Principis carissimi Avunculi Regis ad Angliam transmissos, ac Commissarios & Deputatos dicti Metuendissimi Domini nostri Regis, nonnulli Tractatus & Comunicationes super Pace fienda fuerunt celebrati,
In quibus Difficultates plurimae emerserunt, pro quarum extirpatione & pro securiori modo perveniendi ad firmam & stabilem Pacem desideratam inciderat sermo de Personali Conventione Principum praedictorum, quae Conventio advisata fuerat a praefatis Ambassiatoribus & Commissariis celebranda in Regno Franciae Aestate proximò sequente, ut Convenientes Principes, Divinâ cooperante Clementiâ, salvo utriusque utili & honesto, ponerent Pacem infra Fines suos,
Et quia Conventionem Personalem sub Treugarum Tranquillitate dulciùs & quietiùs quàm sub Asperitate Guerrae fieri convenit & haberi consuevit, volens utique praefatus Excellentissimus Princeps Metuendissimus Dominus noster Rex summum, quod ad Pacem habendam cum praefato Avunculo suo carissimo gerit, desiderium effectualiter ostendere, jussit certis suis Commissariis, cum praefati Illustrissimi Principis carissimi Avunculi sui Ambassiatoribus, Treugas ulteriores quoad poterant inire, & priùs initas prorogare, uti in Civitate Londoniae factum extitit, a dicto Primo Die Aprilis usque ad Primum Diem Novembris, qui computabitur dicto Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo sexto, ad Ortum Solis ejusdem Diei, prout per Literas Patentes, indè ab una & ab alia Partibus confectas, & ab utroque Principum Confirmatas, pleniùs poterit liquere,
Ac, pro residuo ulteriori requisito tempore Treugarum Prorogationis habendo, idem Metuendissimus & Suppremus Dominus noster Rex Nos, Willielmum, Adam, Johannem, & Radulphum, ad Comunicandum, Tractandum, Appunctuandum, & Concludendum, cum, Nobilibus discretis & magnae circumspectionis Viris, Willielmo Cosmot Consiliario & Magistro Requestarum Hospitii, & Johanne Hauart Armigero ejusdem Avunculi Regii Consiliario, Ambassiatoribus, Oratoribus, & Nunciis, ad hoc missis, modo & formâ melioribus quibus id fieri possit, de & super Praemissis suos Commissarios deputavit,
Et finaliter, de comuni Opinione, Voluntate, & Assensu nostris, Avisatum, Appunctuatum, Concordatum, & Conclusum est inter, Nobiles, Discretos, & magnae Circumspectionis Viros, Willielmum Cosmot, & Johannem Hauart, Commissarios supradictos, ac Nos, hujusmodi Treugas Prorogare, ut praefati Principes, in dicta Conventione Personali fienda, commodiùs & perfectiùs Agibilia sua disponere, excercere, concludere, & expedire, & nedùm sibi & suis Quietem, quinymò ex Scismaticis Procellis, diu, pro dolor! fluctuanti Populo Unionem, ac Christianis, Inimicorum Crucifixi Bellicosis Insultibus penè oppressis, Divino dignante Favore, Protectionem afferre valeant Subsidium & Juvamen,
Notum facimus quòd, virtute Potestatis, a dicto Metuendissimo & Suppremo Domino nostro Rege in hac parte concessae,
Cujus Tenor talis est,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, carissimo Consanguineo nostro Willielmo de la Pole Marchioni & Comiti Suffolciae Magno Magistro Hospitii nostri, Dilectis & Fidelibus nostris, Adae Moleyns Ecclesiae Cicestrensis Electo Confirmato Custodi Privati Sigilli nostri, ac Dilecto Consanguineo nostro Johanni Vicecomiti Beaumont Constabulario nostro Angliae, & Radulpho Botiller Domino de Suddeley Thesaurario nostro Angliae, Consiliariis nostris, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Prudentiâ, Circumspectione, Fidelitate, & Industriâ vestris plenariè confidentes, &c. ut supra de Dat. 12 Novembris.
Unà cum praefatis, Willielmo & Johanne Commissariis praedictis, Potestatem a dicto Serenissimo & Illustrissimo Principe Avunculo Regio similem in hac parte habentibus continentiae hic insertae,
Charles, par la Grace de Dieu, Roy de France, a touz ceux, qui cestes presentes Lettres verront, Saluz.
Comme, pur la grand desire & singuler, &c. ut in Literis Dat. 17 Octobris.
Pro & in nomine dicti Metuendissimi Domini nostri Regis Prorogavimus, &, Tenore Praesentium, omnibus viis, modis, & formâ melioribus quibus id fieri poterit, omnes praefatas Treugas, tàm in Civitate Turonensi, a vicesimo octavo Die Maii, Anno Domini, secundùm Computationem Anglicanam, Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo quarto, ad Ortum Solis Primi Diei Mensis Aprilis, Anno Domini, secundùm eandem Computationem, Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo sexto, quàm in Civitate Londoniae, a dicto primo Die Aprilis usque ad Primum Diem Novembris, qui computabitur Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo sexto, Prorogavimus, & de Novo ipsas Advisamus, Appunctuamus, Concludimus, Facimus, Capimus, & Acceptamus, a dictâ Primâ Die Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo sexto, ab Hora Ortûs Solis, quo dictae Treugae finient, deficient, & expirabunt, usque ad Primum Diem Mensis Aprilis, qui, secundùm Ecclesiam Anglicanam, computabitur Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo septimo, Gallicanam verò, Quadragesimo sexto, ad similem Horam Ortûs Solis,
Quas Prorogationes & Novas Treugas Nos Advisavimus, Appunctuavimus, Conclusimus, Fecimus, Cepimus, & Acceptavimus, Advisamus, Appunctuamus, & Concludimus, ac ipsas Treugas Facimus, Capimus, & Acceptamus, Generales tàm per Terram & Aquam dulcem quàm per Mare, pro Rege Domino nostro Suppremo, & suis Regnis Franciae & Angliae, Patriis, Terris, & Dominiis, Vassallis, & Subditis, & pro omnibus suis Adhaerentibus, Alligatis, & Confoederatis, & pro quibuscumque eorum Regnis, Dominiis, Patriis, & Terris, Vassallis, & Subditis, & potissimè ac nominatim pro Rege Romanorum, & Electoribus Imperii, Daciae, Sweciae, Norwegiae, & Portugaliae Regibus, Gloucestriae, Eborum, Exoniae, & Norffolciae Ducibus, & Thoma Stanley Domino de Man, & specialiter pro omnibus Dominis de Sanguine Domini nostri Regis, & aliis suis Vassallis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Adjutoribus, & Adhaerentibus, & pro omnibus eorum Regnis, Insulis, Ducatibus, Comitatibus, & aliis Patriis, Terris, & Dominiis quae tenent & habent tàm in dictis Regnis Franciae & Angliae, quàm extra, ac pro omnibus eorum Vassallis & Subditis (videlicet) quoad praedictos Amicos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes non Subditos, si in illis Treugis comprehendi velint, cum praedictis Ambassiatoribus saepe dicti Serenissimi & Potentissimi Principis Avunculi Domini nostri Regis, & ipsi nobiscum, Nominibus quibus supra, pro dicto Serenissimo Principe Avunculo Domini nostri Regis, & pro Terris, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis, ac Alligatis, Confoederatis, & Adhaerentibus suis, eorumque Regnis, Terris, Dominiis, Patriis, Vassallis, & Subditis suis, tàm infra quàm extra Regnum Franciae existentibus (videlicet) respectu Alligatorum, Confoederatorum, & Adhaerentium sibi non Subditorum, quos ipse in eisdem Treugis comprehendere voluerit, & si in eisdem velint comprehendi.
Qui Confoederati, Adjutores, & Adhaerentes non Subditi, tàm de una parte, quàm de alia, aut saltem illi qui in praedictis Treugis comprehendi voluerint, tenebuntur Promittere & Jurare quòd Tenebunt & Observabunt praedictam Prorogationem & Novas Treugas, necnon Reparabunt ea quae per Se aut Suos facta fuerint in contrarium,
Et similiter Dominus noster Rex Suppremus & Illustrissimus Princeps ejus Avunculus Notificabunt unus alteri (videlicet) Dominus noster Rex in Civitate Parisiensi apud Curiam Parliamenti ibidem existentem, & dictus Princeps Avunculus suus in Civitate Rothomagensi Locumtenenti dicti Domini nostri Regis in Ducatu suo Normanniae, infra Primum Diem Mensis Septembris proximò venturum, Voluntatem & Intentionem super hiis suorum dictorum Alligatorum, Confoederatorum, Adjutorum, & Adhaerentium, qui in illis velint comprehendi,
Quas Prorogationem & Novas Treugas Volumus & Intelligimus esse & permanere, tàm in Generali, quàm in Particulari, in eodem Statu, & ejusdem Virtutis Firmitate, & Vigore; eo modo & juxta formam & modum quibus tàm praedictae Treugae usque ad Primum Diem Aprilis proximò futurum, quàm Treugae usque in Primum Diem Novembris, qui erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo sexto, duraturae erant & sunt Temporibus & Terminis suis supradictis,
Volumus etiam & Intelligimus omnes Pactiones, Conventiones, & Appunctuamenta, in praedictis Treugis facta, & generaliter omnia & singula in eisdem & in Literis super illis confectis contenta, esse & permanere in eisdem Vigore, Firmitate, & Virtute, durantibus dictis Prorogatione & Novis Treugis, quibus erant & sunt durantibus dictis Primâ & Secundâ Treugis, illasque & illa Tenemus & Volumus teneri & reputari hic pro Repetitis & Declaratis, &, in quantum opus est, illas & illa Facimus, Consentimus, & Promittimus de Novo, per Praesentes, omninò sic & sub eisdem modo & formà quibus omnia latiùs continentur in praedictis Lateris, super utrisque Treugis praedictis habitis & confectis,
Quas quidem Prorogationem, & Novas Treugas, ac omnia & singula Praemissa, teneri & firmiter observari Juravimus & Promisimus, Juramus & Promittimus per Praesentes, in Verbo Regis, Nomine & in Animam dicti Metuendissimi & Suppremi Domini nostri Regis praedicti, & pro eo, facere teneri & observari, de Puncto in Punctum, absque aliquo modo veniendo vel eundo in contrarium, in parte vel in toto, ob quamcumque Causam vel sub quocumque Colore,
Et facere teneri & observari dictas Prorogationem & Novas Treugas, & ad Praemissa facienda Ordinari & Deputari Conservatores, habituros Potestatem faciendi Reparari omnia quae in contrarium facta fuerint, necnon de Delinquentibus Punitionem & Justitiae complementum facereque, & haberi Ratas, Gratas, Firmas, atque Stabiles Prorogationem ac Novas Treugas per dictum Dominum nostrum Regem, & per suas Literas Patentes, in debita forma, & quales praesens Materia requirit, illámque Prorogationem & Treugas Novas facere Laudari, Approbari, & Ratificari, & etiam has Praesentes confirmari, & super hiis tradere vel tradi facere suas Literas, in dicta Civitate Parisiensi, vel alibi, dicta Serenissimo Principi Avunculo Domini nostri Regis, aut alteri a Se Potestatem habenti ad illas recipiendi, infra Primum Diem Martii proximò futurum.
In cujus Rei Testimonium Nos praefati, Willielmus, Adam, Johannes, & Radulphus, Commissarii antedicti, Sigilla nostra Praesentibus apposuimus.
Dat. Londoniae Decimo nono Die Decembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo quinto, Regnorum verò dicti Metuendissimi Domini nostri Regis Vicesimo quarto.
Nos autem, Literas praedictas de hujusmodi Prorogatione & Novis Treugis, ac omnia alia & singula Praemissa, Rata habentes & Grata, acceptavimus, laudavimus, approbavimus, ratificavimus, & confirmavimus, ac ea per Praesentes acceptamus, laudamus, approbamus, ratificamus, & confirmamus, prout Literae praedictae & caetera Praemissa testantur,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, quòd Nos Prorogationem & Novas Treugas praedictas, ac caetera omnia & singula supradicta, Observabimus, & per Subditos nostros firmiter Observari faciemus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Wyndesore, tertio die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 2. The K. orders the proclamation of the truce with France throughout England, Ireland, and Aquitain. Windsor.
O. xi. 111. H. v. p. i. 153.
De Proclamationibus, super Prorogatione Treugarum Franciae.
An. 24. H. 6. Claus. 24. H. 6. m. 29. d.
Rex Vicecomiti Cantiae, Salutem.
Cùm nuper, apud Civitatem Turonensem (videlicet) Vicesimo octavo Die Mensis Maii, Anno Domini, secundùm Computationem Anglicanam, Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo Quarto, per certos ex parte nostra Ambassiatores solempnes & Nuncios speciales ex una, & Avunculi nostri Franciae Commissarios & Deputatos Partibus ex altera, certae Treugae Generales, tàm per Terram quàm per Mare, concordatae fuerunt, captae, initae, ac Juramento hinc inde firmatae, usque ad Ortum Solis in Primo die Mensis Aprilis proximò futuro duntaxat duraturae,
Et subsequenter, in Civitate nostra Londoniae, per certos alios solempnes Ambassiatores, ex parte praefati Avunculi nostri ad Angliam transmissos, ac Commissarios & Deputatos nostros, praedictae Treugae a dicto Primo Die Aprilis usque ad Primum diem Novembris proximò futurum fuerint Prorogatae, Ipsaeque Treugae Generales de Novo concordatae fuerint, captae, initae, ac Juramento hincinde firmatae, a dicto Primo die Novembris ab hora Ortûs Solis usque ad Primum Diem Mensis Aprilis, qui erit, secundùm praedictam Computationem Anglicanam, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo septimo, tàm per Terram & Aquam dulcem, quàm per Mare, pro Nobis & Regnis nostris Franciae & Angliae, Patriis, Terris, & Dominiis, Vassallis, & Subditis, & pro omnibus Nobis Adhaerentibus, Alligatis, & Confoederatis, & pro quibuscumque eorum Regnis, Dominiis, Patriis, & Terris, Vassallis & Subditis, & potissimè ac nominatim pro Rege Romanorum, & Electoribus Imperii, Daciae, Sweciae, Norwegiae, & Portugaliae Regibus, Gloucestriae, Eborum, Exoniae, & Norffolciae Ducibus, & Thoma Stanley Domino de Man, & specialiter pro omnibus Dominis de Sanguine nostro, & aliis suis Vassallis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Adjutoribus, & Adhaerentibus, & pro omnibus eorum Regnis, Insulis, Ducatibus, Comitatibus, & aliis Patriis, Terris, & Dominiis quae tenent & habent tàm in dictis Regnis Franciae & Angliae, quàm extra, ac pro omnibus eorum Vassallis & Subditis (videlicet) quoad praedictos Amicos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes non Subditos, si in illis Treugis comprehendi velint, & pro dicto Avunculo nostro, & pro Terris, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis, ac Alligatis, Confoederatis, & Adhaerentibus suis, eorumque Regnis, Terris, Dominiis, Patriis, Vassallis, & Subditis suis, tàm infra, quàm extra Regnum Franciae existentibus (videlicet) respectu Alligatorum, Confoederatorum, quos ipse in eisdem Treugis comprehendere voluerit, & si in eisdem velint comprehendi, duraturae,
Nos, volentes Prorogationem & Novas Treugas praedictas firmiter & inviolabiliter Observari, Tibi Praecipimus quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Locis, infra Ballivam tuam, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi magis videris expedire & necesse, Prorogationem & Novas Treugas praedictas publicè proclamari facias, Injungens omnibus & singulis Ligeis & Subditis nostris firmiter ex parte nostra quòd ipsi, sub Ligeantiis suis & sub Poena omnium quae nobis forisfacere poterunt, Prorogationem & Novas Treugas praedictas per Tempora praedicta inviolabiliter & inconcussè Teneant & Observent, ac quilibet eorum sic teneat & observet, & hoc sub Periculo incumbenti nullatenus omittas.
Teste Rege apud Castrum suum de Wyndesore, secundo die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia. Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam sub eadem Data
.
Rex Cancellario suo in Terra sua Hiberniae, Salutem.
Cùm, &c. ut supra usque ibi, duraturae, & tunc sic,
Nos, volentes Prorogationem & Novas Treugas praedictas firmiter & inviolabiliter Observari, vobis Mandamus, per Brevia nostra, sub Magno Sigillo nostro Terrae praedictae debitè conficienda, singulis Vicecomitibus nostris in Terra nostra praedicta detis in Mandatis, quòd statim, visis Mandatis illis, in singulis Locis, infra Ballivas suas, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi magis expediens viderint & necesse, Prorogationem & Novas Treugas praedictas publicè Proclamari faciant, Injungentes omnibus & singulis Ligeis & Subditis nostris infra eandem Terram nostram firmiter ex parte nostra quòd ipsi, sub Ligeantiis suis ac sub Poena omnium quae nobis forisfacere poterunt, Prorogationem & Novas Treugas praedictas per Tempora praedicta inviolabiliter & inconcussè Teneant & Observet, ac quilibet eorum sic teneat & observet,
Et hoc sub Periculo incumbente nullatenus omittatis.
Teste ut supra.
Rex Cancellario suo in Comitatu Palatino Lancastriae, Salutem.
Cùm, &c. ut supra usque ibi, observari, & tunc sic, vobis Mandamus quòd, per Breve nostrum, sub Magno Sigillo nostro Comitatûs praedicti debitè conficiendum, Vicecomiti nostro Comitatûs praedicti detis in Mandatis quòd statim, viso Mandato illo, in singulis Locis infra Ballivam suam, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Rex, carissimo Avunculo suo, Humfrido Duci Gloucestriae, Constabulario Castri sui Dovorriae, ac Custodi Quinque Portuum suorum, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Cùm, &c. ut in Primo Brevi usque ibi, duraturae, & tunc sic, vobis Mandamus quòd statim, visis praesentibus, in singulis Locis, infra Portus praedictos, ubi magis expediens videritis & necesse, Prorogationem &c. ut supra ut in Primo Brevi usque in finem mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Rex, dilectis sibi, Senescallo nostro Aquitaniae, ac Constabulario nostro Burdegaliae, caeterisque Officiariis nostris, & eorum Locatenentibus ibidem, & eorum cuilibet, Salutem.
Cùm, &c. ut supra usque ibi, observari, & tunc sic, vobis Mandamus quòd statim, visis praesentibus, tàm in Civitate nostra Burdegaliae, quàm in singulis aliis Locis infra Ducatum nostrum Aquitanniae, infra Libertates & extra, ubi magis expedire videritis, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex, dilectis sibi, Majori & Juratis Civitatis suae Baionae, ac caeteris Consiliariis & Officiariis nostris, & eorum Locatenentibus ibidem, & eorum cuilibet, Salutem.
Cùm, &c. ut supra usque ibi, observari, & tunc sic, vobis Mandamus quòd statim, visis praesentibus, in singulis Locis, infra Civitatem praedictam, Suburbia, & Praecinctum ejusdem, infra Libertates & extra, ubi magis expedire, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Jan. 3. Confirmation of a treaty for a meeting between the Kings of England and France, dated London, 10 Dec. 1446. Windsor.
O. xi. 113. H. v. p. i. 153.
Confirmatio Appunctuamentorum super Personali Conventione.
An. 24. H. 6. Franc. 24. H. 6. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Literas Patentes carissimi Consanguinei nostri Willielmi de la Pole Marchionis & Comitis Suffolciae Magni Magistri Hospitii nostri, & aliorum Commissariorum nostrorum, Sigillis suis sigillatas,
Quaedam Appunctuamenta per ipsos, praetextu quarumdam Literarum nostrarum Patentium, eis nuper directarum, & certos Ambassiatores & Commissarios Serenissimi Principis Avunculi nostri Franciae, super Personali Conventione inter Nos & eundem Avunculum nostrum in Regno nostro Franciae habendâ, Firmata & Conclusa, continentes,
Factas in haec Verba,
Willielmus de la Pole Marchio & Comes Suffolciae Magnus Magister Hospitii, Adam Moleyns Ecclesiae Cicestrensis Electus Confirmatus Custos Privati Sigilli Regii, Johannes Vicecomes Beaumont, Constabularius, & Radulphus Botiller Dominus de Sudeley Thesaurarius Angliae, Commissarii ad Infrascripta sufficienter Deputati, universis & singulis, praesentes Literas inspecturis, Salutem in Domino, & hiis fidem indubiam adhibere.
Cùm plures superiori tempore habiti sunt Tractatus inter Metuendissimum & Suppremum Dominum nostrum Angliae & Franciae Regem, Dominumque Hiberniae, & Serenissimum Principem Avunculum suum Franciae per suos hinc indè solempnes Ambassiatores, Commissarios, Oratores, & Nuncios speciales, supet habenda Pace inter ipsos Principes, Subditosque, Vasallos, Amicos, Confoederatos, & Adhaerentes, Regna, Terras, & Dominia, Territoria, Insulas, Jurisdictiones, & Districtus sua,
Pro qua quidem Pace, Divinâ favente Clementiâ, feliciter concludendâ nonnullae Treugae initae sunt, captae, & firmatae,
Ac postremò, in Civitate Londoniae, pro verisimili & securiori Medio perveniendi ad hujusmodi Pacem desideratam, avisata fuerat per praefatos Ambassiatores & Commissarios eorumdem Domini nostri Suppremi & Serenissimi Principis Avunculi sui Conventio Personalis, habenda in Regno Franciae, prout in Literis dictorum Ambassiatorum & Commissariorum, necnon dictorum Principum, desuper Ratificatoriis, pleniùs poterit liquere,
Ac cùm, pro firmiori ejusdem Personalis Conventionis certitudine, praefatus Illustrissimus Princeps, Avunculus dicti Metuendissimi dicti Domini nostri Regis, ad suae Celsitudinis Praesentiam, Nobiles, Industriosos, eximiaeque Prudentiae Viros, Magistrum Willielmum Cousmot Consiliarium & Magistrum Requestarum Hospitii, & Johannem Hauart Armigerum ejusdem Avunculi Regii Consiliarium, Ambassiatores & Nuncios suos transmisit speciales,
Nos, Willielmus, Adam, Johannes, & Radulphus, Commissarii supradicti, plenè cognoscentes integerimam Inclinationem Affectionemque desideratissimam, quas ad Bonum Pacis, summumque desiderium quoad ad Videndum dictum Serenissimum Avunculum suum & Conferendum cum eodem gerit idem Metuendissimus Dominus noster Rex, quàm exosamque habeat cruentam & carnificam effusionem Sanguinis Christiani, virtute Nobis in hac parte potestatis attributae,
Cujus Tenor talis est,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, carissimo Consanguineo nostro Willielmo de la Pole Marchioni & Comiti Suffolciae Magno Magistro Hospitii nostri, Dilectis & Fidelibus nostris, Adae Moleyns Ecclesiae Cicestrensis Electo Confirmato Custodi Privati Sigilli nostri, ac Dilecto Consanguineo nostro Johanni Vicecomiti Beaumont Constabulario nostro Angliae, & Radulpho Botiller Domino de Suddeley Thesaurario nostro Angliae, Consiliariis nostris, Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut in Literis Dat. 12 Novembris.
Unà cum praefatis Ambassiatoribus, & Ipsi nobiscum, de & super Conventione Personali praedicta, in Regno Franciae, inter dictum Metuendissimum Dominum nostrum Regem & Serenissimum Principem suum Avunculum supradictum habendâ, Communicantes & Tractantes, ipsam Conventionem Personalem aliàs advisatam Promisimus, prout Tenore Praesentium firmiter, Nomine & in Animam praefati Metuendissimi Domini nostri Regis, Promittimus & Juramus, & quòd Ipse, auxiliante Domino, in Persona sua, ultra Mare Transitum faciet, citra primum Diem Novembris proximò futurum, in Regnum suum Franciae, gratiâ hujusmodi Conventionis habendae, omnibus Excusationibus & Impedimentis cessantibus, sine Fictione, Dolo, Fraude, vel Deceptione, nisi tanta gravis Personalis Infirmitas, Contrarietas Ventorum, seu Tempestas Maris (quas Deus avertat) notoriè contigerint, quòd absque evidenti Regiae suae Personae Periculo ea vice minimè poterit id implere, quo tamen Casu aut simili Nolumus Materiam ipsam Conventionis venire vel cadere in Rupturam, set, hujusmodi cessante Impedimento, Volumus, Promittimus, & Juramus, ut supra, quòd praefatus Metuendissimus Dominus noster Rex, ut dictum est, Regnum suum Franciae intrabit, absque Fraude, dolo, machinatione, vel malo ingenio, quamcitiùs id fieri commodè poterit, ad intentionem tenendi & celebrandi Conventionem praedictam cum praefato Serenissimo Principe Avunculo suo, Diebus & Loco qui super hoc advisabuntur,
Promittimusque praefatum Metuendissimum Dominum nostrum Regem omnia & singula Praemissa Rata habere & Grata, ac ea per Literas suas Patentes, Magno Sigillo suo sigillatas, Confirmare, & Tradere seu Tradi facere, in Civitate Parisiensi, apud Curiam Parliamenti, vel alibi, dicto Serenissimo Principi Avunculo suo, aut alteri ab eodem Avunculo Potestatem habenti ad eas recipiendum, citra Primum Diem Mensis Martii proximò futurum.
In cujus rei Testimonium Sigilla nostra Praesentibus apposuimus.
Dat. Londoniae, Decimo Die Decembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo quinto, Regnorum verò dicti Metuendissimi Domini nostri Regis Vicesimo quarto.
Nos autem, Literas dictorum Commissariorum nostrorum praedictas, necnon omnia & singula in eisdem Contenta, Rata habentes & Grata, ea Acceptamus, Approbamus, Ratificamus & Confirmamus, prout Literae illae testantur,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, quòd Nos omnia & singula Praemissa, per praefatos Commissarios nostros, pro Parte nostra, modo & formâ, ut praemittitur, Appunctuata, Tenere volumus & firmiter Observare.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Wyndesore, tertio Die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Jan. 10. Grant to Walter Lyhert, clerk, of the custody of the temporalities of the see of Norwich, vacant by the death of Thomas the late bp. Westm.
O. xi. 115. H. v. p. i. 154.
De Custodia Temporalium Episcopatus Norwicensis.
An. 24. H. 6. Pat. 24. H. 6. p. 2. m. 31.
Rex omnibus ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, consideratione diutini Servitii, quod, Dilectus & Fidelis Clericus noster, Magister Walterus Lyhert Nobis ante haec tempora impendit, & indies impendere non desistit, de Gratia nostra speciali, & ex mero motu & certa scientia nostris, Concessimus eidem Waltero Custodiam omnium Temporalium Episcopatûs Norwicensis, ac omne id quod Nobis de Exitibus & Proficuis ejusdem, ratione Vacationis Episcopatûs praedicti, per Mortem, Venerabilis Patris, Thomae nuper & ultimi Episcopi ibidem, pertinet seu pertinere debet, pro tempore quo Temporalia praedicta in Manibus nostris occasione praedictâ existunt seu existere debent, Habenda & Tenenda Temporalia praedicta, ad Usum suum proprium, absque aliquo Nobis indè reddendo,
Nolentes quòd aliquis Escaetor, Vicecomes, nec alius Minister noster aliquid se intromittat de Temporalibus Episcopatûs praedicti, tempore Vacationis ejusdem, eo, quod expressa mentio de vero Valore eorumdem, aut de Die Mortis ejusdem Thomae, seu de aliis Donis vel Concessionibus, per Nos eidem Waltero ante haec tempora factis, in Praesentibus facta non existit, aut aliqua Ordinatione, Actu, sive Appunctuamento, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Januarii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Jan. 16. Declaration that the counts of Longueville and Castellon have done their duty concerning the surrender of Blaye. Westm.
O. xi. 115. H. v. p. i. 154.
Pro Johanne de Foix Vicecomite de Castellon.
An. 24. H. 6. Vacs. 24. H. 6. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm, pro facto & occasione Redditionis Loci illius de Blaye, existentis in Patria & Ducatu nostris Aquitanniae, in Manibus, dilecti & fidelis Consanguinei nostri, Johannis de Foix Vicecomitis de Castellon, & pro & in nomine nostro jam tardè factae, certus Processus motus fuerit & Conductus inter Procuratorem nostrum Fiscalem ac alios Gentes & Officiarios nostros in Patria & Ducatu nostris praedictis ex una parte, & dilectum & fidelem nostrum Gaston de Foix Comitem de Longuevilla & de Benanges Capitalem de Buch & dictum Vicecomitem Filium ejus ex parte altera,
Et superinde certi Articuli, penes Gentes de Magno Concilio, in Regno nostro Angliae, per Gadiferum Chortose Militem, tàm Nomine suo, quàm pro & in Nomine Bernardi Angevin, Commissariorum Deputatorum Senescalli nostri Aquitanniae, contra Consanguineos nostros praedictos nuper positi fuissent & traditi,
Super quibus Articulis & Contentis suis, ex parte dictorum Consanguineorum nostrorum, benè & debitè Responsum extiterit,
Ac, pro veritate meliùs & clariùs indè cognoscenda, Informatio in dicta Patria nostra Aquitanniae per certum tempus debitè facta fuit, & Informatio illa dictis Gentibus de Magno Concilio nostro Cismarino tradita & reportata,
Undè Nobis apparuit & debitè fuimus informati quòd dicti Consanguinei nostri Debitum suum super Praemissis benè & fideliter perfecerunt, absque aliquo Onere proinde portare vel habere,
Nos, Praemissa considerantes, & praecipuè quòd dictos Processus, Articulos, Informationes, & alias Scripturas benè & debitè fecimus Visitari, per quos certi reddebamur quòd dicti Consanguinei nostri de Praemissis in Honore suo nec aliter non deberent de ratione aliqualiter onerari,
Attendentes etiam ad bona, notabilia, & benè gratuita Servitia, quae iidem Consanguinei nostri multipliciter peranteà Nobis impenderunt, ac indies impendunt, &, ut speramus, impendent in futurum, nec non pro certis aliis Causis & Considerationibus, quae Nos ad hoc rationabiliter moverunt & movent, ex certa Scientia nostra, & Auctoritate Regia, Tenore Praesentium, totaliter Exoneravimus & Exoneramus dictos Consanguineos nostros de Longueville & Castellon, & omnes Servitores suos & de Comitiva sua, de omnibus Praemissis & quolibet eorumdem, & de quibuscum- que aliis sibi qualitercumque impositis, sit per dicta Processus, Articulos, Mandata, seu alias Scripturas quascumque, ab Inchoatione Processûs praedicti usque praesentem Diem factos, traditos, vel alio modo quocumque, dictaque Processus, Articulos, Mandata, & alias Scripturas aliquem Effectum contra dictos Consanguineos nostros nec Servitores suos, in Praejudicium eorum, habere nolumus nec sortiri, set ea adnullavimus & abolivimus, ac adnullamus & abolemus, totaliter per Praesentes, Procuratori nostro praedicto, ac omnibus aliis Justiciariis & Officiariis nostris, praesentibus & futuris, Silentium perpetuum super hoc Imponendo,
Mandantes dilectis nostris & fidelibus Gentibus, Curiam nostram Superioritatis apud Burdegaliam tenentibus, ac Senescallo nostro Aquitanniae, Constabulario Burdegaliae, Judici Vasconiae, & omnibus aliis Justiciariis & Officiariis nostris, seu eorum Locatenentibus, & cuilibet eorum prout ad eum pertinuerit, quòd dictos Consanguineos nostros de Longueville & Castellon & Servitores suos praedictos praesentibus Exoneratione & Adnullatione uti & gaudere faciant, permittant, & dimittant per modum supradictum plenè & pacificè absque aliqua perturbatione vel impedimento eis faciendis, ponendis, sive dandis, aut dari permittendo ex Causa supradicta qualitercumque fuerit in contrarium,
Set volumus & Nobis placet quòd, sub Poena Inobedientiae, eis faciant & ministrent in omnibus qubuscumque Discordiis, Rigoribus, & Contentionibus, in omnibus Retromissis, bonae Justitiae complementum summariè & de plano, secundùm Jus ac Leges & Consuetudines dictae Patriae nostrae Aquitanniae, absque aliquo Rigore Eis aut eorum Servitoribus in hac parte, in contemptum Praemissorum, faciendo aliqualiter in futurum, quia sic Nobis placet fieri, & dictis Consanguineis nostris Concessimus, & Concedimus per Praesentes; quibuscumque Mandatis, Defensionibus, & Literis surreptitiis, in contrarium impetratis sive impetrandis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.