Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1447

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

175-194

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1447', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 175-194. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115363 Date accessed: 31 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1447

Syllabus EntryFoedera Text
July 1. Power for Humfrey duke of Buckingham, William marquis of Suffolk, Adam bp. of Chichester, keeper of the privy seal, and two others, to treat with the French ambassadors for a perpetual peace, truce, and an interview. Westm.
O. xi. 175. H. v. p. i. 178.
De Communicando & Tractando cum Avunculo Franciae.
An. 25. H. 6. Franc. 25. H. 6. m. 4.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Prudentia, Circumspectione, Fidelitate, & Industria, carissimorum Consanguineorum & Consiliariorum nostrorum, Humfridi Ducis Bukynghamiae, & Willielmi Marchionis & Comitis Suffolciae magni Camerarii nostri Angliae, ac Venerabilis in Christo Patris Adae, Dei gratiâ Episcopi Cicestrensis Custodis Privati Sigilli nostri Consiliarii nostri, necnon, dilectorum & fidelium nostrorum, Johannis Domini de Scrop, & Johannis Domini Duddelay, Consiliariorum nostrorum, plenariè confidentes,
De assensu & deliberatione Concilii nostri Ipsos Fecimus, Ordinavimus, & Deputavimus, ac per Praesentes Facimus, Ordinamus, & Deputamus nostros certos & indubios Commissarios & Deputatos,
Dantes & Concedentes eisdem Quinque, Quatuor, Tribus, vel Duobus eorum Potestatem plenariam, & Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, & utriusque Regnorum nostrorum Angliae & Franciae, Dominiisque, Subditis, & Amicis nostris, & aliis Nobis Alligatis, Confoederatis, & Adhaerentibus quibuscumque, cum Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, Commissariis, seu Nunciis Serenissimi Principis Karoli Avunculi nostri Franciae, Potestatem Sufficientem ab eo in hac parte habentibus, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, necnon Componendi, Paciscendi, Transigendi, Appunctuandi, ac plenè & finaliter Concludendi & Concordandi, tàm de Pace perpetua,
Necnon de & super omnibus Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Causis, & Querelis, Litibus, Demandis, & De- batis, unà cum omnibus suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, ac Connexis, quae inter Nos, Regna, Dominiáque nostra, Subditosque nostros, necnon Alligaros, Confoederatos, & alios Nobis Adhaerentes quoscumque, & dictum Avunculum nostrum, suaque Loca & Dominia quae habet vel praetendit habere, necnon Alligatos, Confoederatos, & sibi Adhaerentes quoscumque, pendere noscuntur.
Quàm de Bonis, firmis, & stabilibus Novis Treugis, generalibus vel particularibus, ad Longum Tempus vel ad Breve, tam per Terram quam per Mare & Aquas, tamdiu ac tanto tempore duraturis, omnibus melioribus modis, viis, & formà quibus ipsis Commissariis & Deputatis nostris praedictis Quinque, Quatuor, Tribus, aut Duobus ipsorum melius videbitur expedire.
Ipsasque Treugas Capiendi, Ineundi, Firmandi, & finaliter Concludendi.
Treugas initas, conclusas, publicatas, & adhuc pendentes Prorogandi.
Pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, Patriis, Subditis, Vassallis, Amicis, Alligatis, & Confoederatis nostris, Terrisque, Dominiis, & Patriis eorumdem quibuscumque & ubicumque sint, cum praedicto Avunculo nostro, seu suis Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, Commissariis, seu Nunciis pro ipso Avunculo nostro, Terris, Dominiis, Patriis, Subditis, Vassallis, Amicis, Alligatis, & Confoederatis suis, Terris Dominiis, & Patriis eorumdem Subditorum, Vassallorum, Amicorum, Alligatorum, & Confoederatorum quibuscumque & ubicumque sint,
Necnon de Passagio nostro ultra Mare in Regnum Franciae, ac de Conventione Personali, habendà inter Nos & dictum Avunculum nostrum, Communicandi & Tractandi, in Regno Franciae,
Universàque & singula, quae inter Eos Tractata, Appunctata, Conventa, Conclusa, seu Concordata fuerint, Roborandi & Assecurandi per Fidei interpositionem, & Juramentum, ad sancta Dei Evangelia in Animam nostram praestandum,
Ac de & super omnibus & singulis Praemissis, ac Dependentiis ab eisdem, omnes & omnimodas Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, ac Literas sigillatas Concendendi, Faciendi, & Expediendi, prout eisdem Deputatis & Commissariis nostris Quinque, Quatuor, Tribus, aut Duobus ipsorum melius videbitur expedire, quae talem tantamque Vim, Auctoritatem, & Effectum Volumus realiter optinere ac si ea in propria Persona fecissemus.
Caeteraque omnia & singula, in Praemissis Conclusa, Concordata, & Firmata, Expediendi, Perficiendi, & pro parte nostra Perimplendi ac debitè Exequendi, etiamsi majora sint expressatis, & Mandatum de sua natura magis exigant speciale, & quae Nosmetipsi facere possemus si personaliter praesentes essemus in explicatione & conclusione Praemissorum,
Promittentesque, bona Fide & Verbo Regio, in hiis Scriptis, quòd omnia & singula, quae in Praemissis vel circa ea per Commissarios nostros praedictos Quinque, Quatuor, Tres, aut Duos eorum Tractata, Appunctuata, Conventa, Conclusa, seu Concordata fuerint, Rata, Grata, Firma, & Stabilia pro perpetuo habebimus & Faciemus inviolabiliter Observari, & superinde nostras Literas Confirmatorias Patentes faciemus fieri & deliberari,
In cujus Rei Testimonium Prasentibus Sigillum nostrum jussimus apponendum.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Julii.
Per ipsum Regem.
July 1. Power for Humfrey duke of Buckingham, and two others, to explain the article for the restitution of the fruits of benefices in France, during the truce. Westm.
O. xi. 176. H. v. p. i. 178.
De Appunctuando super Restitutione Fructuum.A.D. 1447. An. 25 H. 6. Ibid.
Rex, Carissimis Consanguineis & Consiliariis nostris, Humfrido Duci Buckinghamiae, & Willielmo Marchioni & Comiti Suffolciae, ac dilectis & fidelibus Consiliariis, Reverendo in Christo Patri Adam Episcopo Cicestrensi Custodi Privati Sigilli nostri, & Johanni Domino de Duddeley, Salutem.
Cùm aliàs, ad Dei laudem & sui Cultus Augmentum, atque Serenissimi & Illustrissimi Principis carissimi Avunculi nostri Franciae desiderium speciale, inter suos & nostros Commissarios, Auctoritate sufficienti fulcitos, de & super Fructubus Beneficiorum Ecclesiasticorum, quibus pertinebant hinc inde Restituendis, fuerit Appunctuatum, in forma quae sequitur,
Quoad Fructus Beneficiorum Ecclesiasticorum, durantibus Treugis Captis & Prorogandis, ad speciale Desiderium Avunculi, Viri Ecclesiastici alterutrius Obedientiae, soli Intitulati in Beneficio seu Beneficiis utriusque seu alterius dictorum Principum Obedientia sic Intitulati poterint constituere Procuratores, Negotiorum suorum Gestores, seu Fructuum hujusmodi Beneficiorum suorum Collectores illius Obedientiae in qua dicti Fructus situantur, & ipsos Fructus in utraque Obedientia hinc inde ad Usus & Commoditatem ita Intitulatorum disponere per eosdem liberè & quietè,
Et quòd iste Articulus intelligatur tàm de Metropoliticis Cathedralibus, Collegiatis, Collegiis Studientium, & Conventualibus Ecclesiis, quàm Eleemosinariis, sive Praebendis, Dignitatibus, Officiis, Capellis, Cantariis, seu Commendatoriis, aut aliis Beneficiis Ecclesiasticis Ultramarinis quibuscumque, Comprehendendo cum eisdem Abbatiam & Conventum Montis Sancti Michaelis, non obstante quacumque Reservatione aliàs super hoc habità,
Et nullo modo intelligatur iste Articulus de aliquibus Beneficiis seu Fructubus infra Regnum Angliae, nec infra Calesium, nec Marchias ejusdem
.
Verumque nonnullae Dubitationes & Difficultates, in Executione dicti Appunctuamenti, prae Obscuritate ejusdem, emerserunt, quo minus debitum sortiri nunc usque poterat effectum,
Nosque, Volentes praefatum Appunctuamentum clarum reddi in hac parte, Vobis, conjunctim, & divisim, Tenore Praesentium, Damus specialemque Committimus Potestatem ipsum Appunctuamentum Interpretandi, Declarandi, ac Dilucidandi in forma sequenti,
Primo, respectu Ecclesiarum Metropolitanarum, Cathedralium, Collegiatarum, Conventualium, Collegiorum Universitatis, aut aliarum quarumcumque Ecclesiarum facientium & repraesentantium Corpus & Communitatem, quòd Ipsi gaudeant de Fructubus, eisdem Ecclesiis pertinentibus seu pertinere debentibus, & quae pertinerent nisi esset impedimentum Guerrae &c. sine difficultate quacumque; Dumtamen hujusmodi Fructus & Redditus colligantur ut in Appunctuamento supra:
Quò, verò, ad Beneficia Particularia, & Gentes particulariter Beneficiatas, utriusque Obedientiae, in quantum concernit Possessores pacificos, pariter quòd Ipsi gaudeant de Fructubus, eisdem Beneficiis pertinentibus, ubicumque sint & in quacumque Obedientia:
Similiter etiam fiat de solis Possessoribus in Ecclesiis, ubi dicta Beneficia sunt Fundata, cujuscumque Obedientiae existant, absque eo quod Alius quodcumque Jus seu quemcumque Titulum praetendat in eisdem, qui non habuerit Possessionem corporalem & actualem dictorum Beneficiorum, in Corporibus Ecclesiarum ubi ipsa Beneficia sunt Fundata, Impedimentum aliquod facere aut praestare possit:
Respectu autem Beneficiorum, ubi diversi fuerunt Possessores, secundùm diversitatem Obedientiarum in quibus praedicta Loca, ubi dicta Beneficia sunt, situata extiterunt, quòd Intitulati in illis Beneficiis, Provisione Apostolicâ, seu Ordinariâ, aut aliâ quacumque, qui priorem Possessionem pacificam in Corporibus Ecclesiarum, ubi dicta Beneficia situantur, nancisci seu adepti sunt, gaudeant, durantibus Treugis & Prorogationibus earumdem, de omnibus Fructubus, ipsis Beneficiis pertinentibus, Distributionibus cotidianis dumtaxat exceptis.
Item, cùm Dictum fuerit & per expressum Conventum & Concordatum quòd Fructus dictorum Beneficiorum & Ecclesiarum cederent, a Decimo Octavo Die Mensis Decembris ultimatè praeterito, quamobrem omnes Termini, qui ex post cesserunt in utraque Obedientia, debentur viris Ecclesiasticis participibus Concessionis & Gratiae praedictarum; Propterea praefatum Appunctuamentum & ejus effectum ab ipso Decimo Octavo Die locum habere & vigorem Declaramus, omnesque Fructus, ab ipso die in antea viris Ecclesiasticis praedictis pertinentes, absque difficultate quacumque, dentur & deliberentur eisdem, & quòd omne Impedimentum, quod in contrarium posset apponi per quemcumque seu quovis quaesito colore, amoveatur incontinenti absque dilatione aliqua,
Promittimusque, in Verbo Regio, nos Ratificaturos, per Literas nostras Patentes, quod per vos factum fuerit in hac parte.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Primo Die Julii.
July 14. Pardon to Thomas Herbard, of Greenwich, late servant of Humfrey duke of Gloucester, deceased, for conspiring against the K., with intent to make the late duke King. Westm.
O. xi. 178. H. v. p. i. 178.
De Pardonatione.
An. 25. H. 6. Pat. 25. H. 6. p. 2. m. 12.
Rex Omnibus Ballivis, & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Thomas Herbard, nuper de Grenewiche in Comitatu Kantiae Armiger, & alii, nuper Servientes Humphredi Ducis Gloucestriae jam Defuncti, & in Domo ac Domicilio ipsius Ducis commorantes, Die Sabbati proximo post Festum translationis Sancti Thomae Martiris ultimò praeterito, apud Depford, in Comitatu praedicto, coram Willielmo Marchione Suffolciae, & aliis, ad tunc Commissionariis nostris, in Comitatu praedicto Indictati fuerunt, de eo quòd idem Thomas & alii, simul cum quampluribus aliis Inimicis & falsis Proditoribus nostris ignotis, Proponentes praefatum Ducem Regem Angliae contra Ligeantiae suae debitum facere, & Alianoram, nuper Uxorem ipsius Ducis, extra Prisonam, in qua per Mandatum nostrum detinebatur, pro diversis altis Proditionibus, Personam nostram specialiter tangentibus, unde Indictata est, contra Voluntatem nostram Capere & Deliberare, & Ipsam Alianoram Reginam Angliae facere,
Et, percipientes quòd Ipsi & alii Praemissa facere non potuerant quamdiu Nos in Regalitate & Prosperitate nostris persteterimus, Septimo Die Februarii ultimò praeterito, & per diversas vices antea & postea, apud Grenewiche praedictam, falsò & proditoriè Mortem & Destructionem nostras Imaginaverunt, Compassi fuerunt, & Circuierunt, ac Nos Interficere & finaliter destruere, tunc & ibidem vivâ voce adinvicem inde loquendo & communicando, Proposuerunt, & Conspiraverunt, Confoederaverunt, & Concordaverunt,
Et, ad illud falsum & nephandum Propositum suum finaliter perimplendum, idem Thomas Herbard & alii, Undecimo Die Februarii ultimo praeterito, apud Grenewiche praedictam, unà cum quampluribus aliis falsis Proditoribus de Complicibus suis, ad Magnum Numerum Hominum, insimul falsò & proditoriè Congregaverunt,
Et ibidem abinde versus Villam de Bury Sancti Edmundi, ubi Nos in Parliamento nostro tunc fuimus, pro arduis & assiduis Negotiis nostris & Regnorum nostrorum Angliae & Franciae perficiendis, in Magna Societate, viam suam ad Nos Interficiendum tunc Arripuerunt, Confidentes & Credentes quòd magna Pars Populi Regni nostri Angliae cum ipsis Proditoribus in falsis Proditionibus suis praedictis stetisset, & ipsos ad Praemissa facienda adjuvàsset, in Nostri & Regni nostri Angliae verisimilê finalem Destructionem,
Unde idem Thomas Convictus & Attinctus existat per Juratam Patriae, & Judicium inde per Nos versus eum redditum, prout coram Nobis in Banco nostro constat de Recordo,
Nos tamen,
Reducentes ad memoriam qualiter suppremus Judex (cujus verba taliter testificatur Scriptura sacra, Mihi Vindictam & Ego Retribuam) nonnullas Personas, Nobis INfideles, tetigit & percussit, praesertim Anno ultimatim elapso,
Qualiter etiam Sacrosancto Die Veneris, qui jam instat, Salvator noster Jesus Christus Gloriosam Passionem suam usque ad Mortem pro Salute nostra pertulit & sustinuit,
Et qualiter a Cunabulis nostris singularem & internam Devotionem ad Beatissimam, Gloriosissimam, & Intemeratam Virginem Mariam, Dei Genitricem, hucusque gessimus & habuimus, & ad praesens gerimus & habemus, de cujus Assumptione, magna & solempnis Festivitas in universali Sacrosancta Ecclesia Catholica, praesertim & praecipuè & singulari Devotione recommendanda in Devotissimo Regali nostro Collegio beatae Mariae de Eton juxta Wyndesoram, infra breve celebrabitur,
Cui quidem Collegio ac illud in eodem Festo Visitantibus grandes & insignes Pardonationes & Indulgentiae de Thesauro Ecclesiae per Sanctissimum Patrem Eugenium Papam Quartum Concessae, & per Sanctissimum Patrem Nicholaum Papam modernum Confirmatae existunt, tales quales Regno seu Regi per aliquos Summos Pontifices retroactis temporibus minimè invenitur concessas fuisse, prout per Literas Bullatas, utriusque Summorum Pontificum praedictorum, cunctis dictum Collegium nostrum in Festo praedicto Visitantibus, easdem Literas audire volentibus, adtunc & ibidem expressabitur manifestè,
Considerantesque nedùm Praemissa, verùm etiam multimodas alias Gratias Nobis per Altissimum Anno ultimatim elapso exhibitas & ostensas,
Ac volentes, hiis attentis, Gratiam nostram specialem cum praefato Thoma benignissimè impartiri,
De Gratia nostra speciali, ex mero & proprio motu nostro & non alieno, ac intuitu Praemissorum, Pardonavimus, Relaxavimus, & Remisimus, ac, Tenore Praesentium, Pardonamus, Relaxamus, & Remittimus praefato Thomae omnimodas Proditiones, Propositiones, Perceptiones, Imaginationes, Compassiones, Circuitiones, Locutiones, Communicationes, Conspirationes, Confoederationes, Concordationes, Congregationes, Arreptiones, Transgressiones, & Offensas supradictas, per ipsum Thomam in forma praedicta perpetratas, undè idem Thomas Convictus & Attinctus existat ut praedicitur,
Ac etiam Pardonamus, Relaxamus, & Remittimus eidem Thomae omnimodas Executiones Judicii praedicti de Praemissis & quolibet Praemissorum versus eum in hac parte redditi, & firmam Pacem nostram ei indè Concedimus,
Et, ex habundantiori Gratia nostra, Concessimus praefato Thomae quòd (Indictamento praedicto, & Judicio indè reddito, sive aliquo indè obsecuto, sive aliquo Praemissorum non obstante) idem Thomas sit Persona Habilis in Lege ad Perquirendum, Dandum, &, Alienandum, ac ad Placitandum, Respondendum, & Prosequendum coram Nobis, ac in omnibus & omnimodis aliis Curiis nostris & aliorum quorumcumque, adeò liberè, quietè, integrè, & pacificè prout ante Indictamentum praedictum facere debuit, potuit, seu solebat,
Ipsumque Thomam & Prolem suam ad Nomen, Omen, Honorem, & Haereditationis possibilitatem & Habilitatem, quos per prius habuerunt, Restituimus per Praesentes; Judicio praedicto, aut aliquo Statuto, Ordinatione, Actu, Concessione, Restrictione, seu Re aliquâ, in contrarium factis sive habitis, non obstantibus,
Et quamquam Nos, de Gratia nostra speciali & ex mero motu nostro praedictis, sine Motione alicujus Personae Spiritualis vel Temporalis, tàm gratiosè, ut praedicitur, cum praefato Thoma duxerimus faciendum, Nolumus tamen quòd Praesentes Literae nostrae de Pardonatione alicui Ligeorum sive Subditorum nostrorum (cujuscumque Statûs, Gradûs, sive Conditionis existat) etiamsi nostro Regali Sanguine insignitus fuerit, vel Nobis proximior fuerit, Audaciam praebeant tale Crimen seu Consimile perpetrandi, sub spe hujusmodi Literas de Pardonatione de Nobis impetrandi; quia, si aliquis talis Persona, superiùs expressata, licet taliter in hujusmodi Proximitate seu Sanguine fuerit insignita, in tale Crimen seu Consimile incidere contingat (quod absit) eandem Personam, taliter Delinquentem, secundùm Justitiae rigorem, Castigari volumus & Puniri, ac realiter Castigari & Puniri faciemus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Julii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Oct. 11. Similar pardon for Richard Nedeham, of London, Oct. 11, and for Richard Midelton, servants of Humfrey late duke of Gloucester. Oct. 26.
O. xi. 179. H. v. p. i. 179.
Pardonationes sub eodem verborum Tenore habent subscripti de Data subscripta.
An. 25. H. 6. Ibid. p. 2. m. 18.
Ricardus Nedeham, nuper de Londonia Yoman, aliàs dictus Ricardus Nedeham, nuper de Grenewiche in Comitatu Kantiae Yoman, & alii, nuper Servientes Humfridi Ducis Gloucestriae jam Defuncti, & in Domo ac Domicilio ipsius Ducis commorantes, &c. prout supra, Teste Rege undecimo Die Octobris.
Ricardus Midelton nuper de Grenewich in Comitatu Kantiae Armiger, & alii, nuper Servientes Humfridi Ducis Gloucestriae jam Defuncti, & in Domo ac Domicilio ipsius Ducis commorantes, &c. prout supra, Teste Rege vicesimo sexto die Octobris.
July 14. Safe conduct for William de Menypeny, of Scotland, an esquire of the French K., going to Scotland, concerning the marriage of Eleanor, the Scotch K.'s daughter. Westm.
O. xi. 179. H. v. p. i. 179.
Pro Alianora Filia nuper Regis Scotiae.
An. 25. H. 6. Franc. 25. H. 6. m. 11.
Henry, par la Grace de Dieu, Roy de Fraunce & d'Angleterre, & Seigneur d'Irland, a tous noz Lieuxtenans, Connestables, Mareschaulx, Admirall, Seneschaulx, Baillifs, Vicontes, Capitaines de Gens d'Armes & de Trait, tant Francois come Anglois estans en nostre Service, Chastellains, Maires, Eschevins, Capitaines & Gardes des Cites & bonnes Villes, Chasteaulx, & Forteresses, & a tous autres noz Justiciers, Officiers, & Subgietz, Amis, Alliez, & Bienveillans, de Nous & de noz Royaumes de France & dA'ngleterre, aus quelz ces Presentes serront monstrees, Salut & Dilection.
Come,
Pour certains Affaires, touchant le Bien & Mariage de, nostre Belle Cousine, Alienor d'Escoce, Fille de feu nostre Cousin le Roy d'Escoce, & Seur de nostre Treschier & Tresame Cousine le Roy d'Escoce qui a present est,
Soit, puis n'adguieres, venu, par devers Nous & autres Seigneurs de nostre Royaume, Parens & Amis de nostre dit Belle Cousine, Guilliaume de Menypeny Natif du dit Royaume d'Escoce, Escuier d'Escuieres de nostre Treschier Uncle de France,
Le quel, pour ces causes & autres, ait Charge, depar nostre dit Uncle & aussi depar nostre dit Cousine Alienor, aler presentement par devers nostre dit Cousin le Roy d'Escoce,
Et, a ceste cause, desireroit, pur la Breviation du Chemin, Traverser, par nostre dit Royaume d'Angleterre, pour aller au dit Royaume d'Escoce, moinant toutesvoies noz bons Congie, Plaisir, & Licence,
Savoir faisons que Nous (desirans tousjours le Bien & Avancement de nostre dit Cousine) a icelui Guillaume de Menypeny, pour ces causes & autres a ce Nous mouvantz, avons Donne & Ottroie, Donnons & Ottroions par ces Presentes, Congie & Licence, avecques bonne Seurte & loial Saufconduit, durant du Jour de la Date de ces dites Presentes jusques a un An entier, & apres, non vallable, & a Vingt Homes en sa Compaingnie, ou au dessoubz, Gentilz Hommes ou autres, de quelque Estate, Nation, ou Condition qu'ilz soient, pour Aler, Venir, Converser, Passer, Repasser, seurement Demourer & Retourner de Jour & de Nuyt, Enssemble, ou par Parties, par une foiz ou pluseurs, a Pie, a Cheval, ou sur autres Monteures, par Terre, par Grieues, par Mer, & par Rivieres doulces ou saltes, Armiz ou non Armiz, & en tel habellement & tout ainsi & en telle fourme come bone leur semblera, portans avecques eulx, enssemble ou par parties, Or, Argent Monnoie ou a Monnoier, Juiaulx, Bagues, Pieureries, Vaisselles, Malles, Bahuz, Escluz, Bouges, Fardeaux, Pacquetz, Lettres Closes & Patentes, Instructions, Memoires, Liures, & autres Biens & Utencilles quelzconques, & en menant avecqes eulx, se bon leur semble, Chevaulx en main, ou autres Monteures, en tel Nombre que bon leur semblera, en & par my nostre dit Royaume d'Angleterre, en dit Royaume d'Escoce, & du dit Royaume d'Escoce en nostre dit Royaume d'Angleterre, & ailleurs, & auxi par nostre dit Royaume de Fraunce tant en nostre Obeissance come en celle de nostre dit Uncle, & par tout ailleurs ou bon leur semblera, &, le temps dessusdit pendant, bosongnier, tant es Matieres dessusdites, que en toutes leurs Affaires particulliers, ainsi que a chescun d'eulx pourra touchier, quelxconques Choses ou Matiers que ce soit, seurement & paisiblement, & sans destourbier ou empechement aucun,
Si Mandons, Commandons, & expressement Enjoingnons a vous, noz diz Justiciers, Officiers, & Subgietz, Prions & Requirons vous, noz Amis, Alliez, & Bienveillans, & a chaiscun de vous ainsi que a lui appartiendra, & semblablement tous autres a qui ces Presentes seront exhibees & monstrees, qui le dit Guillaume de Menypeny, & cieulx de sa dicte Compaingnie, jusques au Nombre de Gens & Chevaulx dessusdit, & au dessoubz, tout ainsi & en la fourme & maniere que dessus est devise & declaire, vous factes & seuffres joier & user plainement, seurement, & paisiblement de ce present noz Conge & Licence, Seurte & Saufconduit, tant de foiz qu'il lour plaira, le Temps dessusdit durant, sans leur faire ou donner, ne suffrier estre fait, mis, ou donne, en Corps ne en Biens, soit pour Cause de Merque, Contremerque, Prinse, Reprinse, Requeste de Partie, ou autrement, en quelque maniere que ce soit Arrest, Destourbier, Ennuy, ou autre Empechement aucun,
Aincois, se fait estoit, le faictes incontinent & sans delay Reparer & mettre au primier & deu Estat,
En lour purvoiant, en oultre, & faisant purvoier de bon & seur Conduit, Vivres, Navires, & autres leurs Necessites, a leurs Despens raisonables, se requis en estes,
Et tant en faittes chescun de vous, en droit soi, que vous noz Justiciers, Officiers, & Subgiettz, en doien estre vers Nous recommandez de bonne Obeissaunce, & vous, noz Amis, Alliez, & Bienveillans, ainsi que vouldriez que Nous feissons pour vous en cas pareille,
Saichans que, se aucuns de vous, noz Justiciers, Officiers, & Subgetz, estes trouvez faisonsle Contraire, nous en ferons telle Pugnition, que ce serra Exemple a autres,
Et, si l'advenoit que le dit Menypeny ou aucuns de sa dit Compaignie fussent Rencontrez ou Assaillez, par Mer ou par Rivieres doulces ou sallees, en ce cas nous consentons que ilz se puissent Deffendre sans Infraction de ceste presente nostre Seurte & Saufconduit,
Pourveu toutesvoies que, soubz umbre & en usant d'icelui, ils ne facent, &c. prout in ejusmodi de Conductu Literis.
Donne en nostre Palays de Westm. le xiv Jour de Juillet, l'An de Grace Mille, Quatrecens, Quarente & Sept, & le xxv de noz Regne.
Per ipsum Regem.
July 16. Ratification of the grant by Gaston de Foys, count of Longueville, of the lordship of Auros to Bernard de Lamsans, dated Bordins, 6 Aug. 1439. Westm.
O. xi. 181. H. v. p. i. 180.
De Confirmatione Chartae Gastonis de Foys Comitis de Longueville.
An. 25. H. 6. Vasc. 25. H. 6. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, carissimi Consanguinei nostri, Gastonis de Foys, Comitis de Longueville & de Benanges, Capitanei de Butz, Vicecomitis de Castillion, & Domini de Grely,
Factas in haec verba,
Gaston de Foys, Comte de Longueville & de Benanges, Captan de Butz, Vesconte de Castillion, & Seigneur de Grely, a totz, qui las Presentz veyran, fem Saver & Sertifficam que Nos, Regardant & Considerant les bons agradables Services, que nostre ben amat Escudey e Servidor Bernard de Lamsans nos a feyt, au temps passat, & esperam que fara d'ayssay en avant, si lo avem Donat, e par las presentez lo Donam, tot lo Dreyt & Action que avem & aver podem & deuem en e sobre lo Loc, Castoit, e Senhorie d'Auros, au sas Appartenences, tanc par la Donation que lo Roy d'Angleterre & de Fraunce nostre Soverain Seignior Nos a faite, cum appar par ses Lettres Patentes, quant ayssy med par la Conpre que ne ferem de Mos Seignior Menand de Favars Cavaley, quant Vive,
Le quant Loc volem Tengne e Pocedisque par sui, e par son Hers, descendens de son Cors de leyau Matermoin,
Reservat & Retengut a Nos Empero, que le dit Bernard e sousditz Hers si en Tengutz de presser Segrement de Fidentat a nos coma Comte de Benanges, & empres a nôtres Successors & Ordeinh, par cause & reson deu dit Comptat, au quau lo dit Loc & Castet es annexat,
E aysy med que lo dit Bernard e sons Hers Juriran de Secorre & Adjuder a Nos & a nostres Hers & Successors tot e quante Vetz que par Nos e nostres ditz Hers & Successors ne seran Requestatz, e asso en contre tot Persones que pusque Viure a Morir; exceptat lo Roy nostre dit Seignior, cuma a Duc de Guiayne,
Et, en outre, farant l'Omenaige qui se appertendra de far a Nous, & a nostres ditz Successors e Ordeinh, tots hores qu'em seramt requestatz par Nos e nostre ditz Hers & Successors,
E parelhement nos Reservam, que au Cas que Dius fasse son Commandement de l'avantdit Bernard, sens Hers descendent de son Cors de leyau Matremoin, que lo dit Loc Torni a Nos & a nostres Hers & Ordeinh simplement & sens cotrediction augune.
E a dosso far foren Presentz & Audens, nostre Trescare & Tresamat Filh, Johan de Fois, lo Seignior de le Lande, mos Seignior Loys de Falces Cavaley, mos Seignior Ramon de Mayson Licentiat en Leys, Ramon Ard de Bearn Seignier de Seint Aubin, Menauton de Garleux nostre Meste d'Ostau, & Arnotuc Dessus Cappitaine de la Testa, e per major Fermetat de las Causes susdites, avem feyt metre lo Saget de nostre dit Filh, en pendent a las Presents, en Absenti do nostre, lo quan avoam cum lo notre propre.
Dad a Bordins lo me dit Saget, lo vi. Jorudonnes d'Aost, l'An M. CCCC. XXXIX.
Nos autem, Literas praedictas ac omnia & singula contenta in eisdem Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Acceptamus, Approbamus, Rati- ficamus, & Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto Die Julii.
Pro una Marca soluta in Hanaperio.
July 25. Robert Bolley and Alexander Donour are appointed royal barbers, with the accustomed fees. Westm.
O. xi. 182. H. v. p. i. 180.
De Feodis consuetis pro Barbitonsore Regis.
An. 25. H. 6. Pat. 25. H. 6. p. 2. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, per quandam Supplicationem, Nobis, per, dilectum Servientem nostrum, Robertum Bolley, Servientem Ewariae nostrae, exhibitam, accepimus qualiter ipse Oppellas Barbitonsorum, ad Portam Hospitii nostri, ubicumque fuerat, cum tot Servientibus, quot pro Occupatione hujusmodi Oppellis praedictis necessarii fuerunt & oportuni, habuit & occupavit cum omnibus Proficuis & Commoditatibus eidem Occupationi aliquo modo pertinentibus sive spectantibus, prout ipse tempore, carissimi Domini & Patris nostri, Regis Defuncti habuit,
De Gratiâ nostrâ speciali Concessimus praefato Roberto & Alexandro Donour Valetto Ewariae nostrae Opellas Barbitonsorum, ad Portam seu Portas Hospitii nostri, Tenendas, Habendas, & Occupandas a Quinto Die Julii Anno Regni nostri vicesimo tertio, pro Termino Vitae eorumdem Roberti & Alexandri, & alterius eorum diutiùs Viventis, cum tot Servientibus, in Opellis praedictis Servientibus & Servituris, quot pro Occupatione praedicta necessarii fuerint & oportuni, cum omnibus Proficuis & Commoditatibus Occupationi praedictae pertinentibus sive spectantibus, unà cum Feodis Militum de Balneo quando erunt Milites Facti sive Creati; videlicet,
De quolibet MILITE Viginti Quatuor Ulnis Panni Linei, qui erunt circa Balneum, unà cum uno Tapet Longitudinis Trium Virgarum de Rubeo Worsted, ac etiam Viginti Solidis pro Rasura cujuslibet MILITIS sic Creati,
Quadraginta Solidis de quolibet BARONE, seu ejus PARE, pro ejus Rasura,
Centum Solidis de quolibet COMITE, seu ejus PARE, pro ejus Rasura,
Et Decem Libris de quolibet DUCE, seu ejus PARE, pro ejus Rasura:
Et ulterius Concessimus quòd nullus alius Barbitonsor habeat seu occupet aliquas Opellas Barbitonsorum, prope Portam seu Portas Hospitii nostri, nisi praedicti Robertus & Alexander, durante Vitâ eorum, & alterius eorum diutius Viventis; eo quòd expressa Mentio de aliis Donis & Concessionibus, eisdem Roberto & Alexandro per Nos ante haec tempora factis, in Praesentibus facta non existit, aut aliquo Statuto, Actu, vel Ordinatione, in contrarrium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quinto Die Julii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
July 27. Treaty for meeting between the Kings of England and France, the former to visit France before May. London.
O. xi. 182. H. v. p. i. 180.
Appunctuamentum super Conventione Personali.
An. 25. H. 6. Ex Autogr.
Jehan Bastard d'Orlance Counte de Dunois & de Longueville Grant Chambellan de France, Bertrand de Beauvau Sire de Pressigny Bailli de Tourain Conseillier & Chambellan, Guillaume Cousmot Conseillier & Maistre des Requestes de Hostel, Jehan Hauart aussi Conseillier & Varlet Tranchant, & Jehan Jouget Notaire & Secretaire du Roy de France nostre Soverain Sire, & ses Ambaxeurs, Commis, & Deputez en ceste partie, a tous ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Come,
Pour tousjours monstrer le bon vouloir, que le Roy nostre dit Sire a au Bien Paix entre Lui & Treshault & Puissant Prince son Nepveu d'Angleterre, & en entretenant ce que derreinerement avoit este advisie entre les Gens & Ambaxeurs du dit Treshault & Puissant Prince son Nepueu, n'agueres venuz d'envers Lui en la Ville de Tours, d'une part, & ces Commis & Depputez d'autre, sur l'approchement des ditz Matieres de Paix; c'estassavoir,
Qu'il seroit bien expedient que derechief icellui nostre Souverain Sire en- voiast Pardevers son dit Nepveu, pour la dit Matiere, aucuns de ses Gens & Officiers bien prochains de luy, & en qui il eust grant confience,
Il aye pleu au dit Sire Nous envoier presentement par deca devers le dit Treshault & Puissant Prince son Nepueu, pour Besongner, Vaquer, & Entendre es dites Matieres,
Le quel Prince Nepveu ait Ordonne & Commis aucuns des Sires de son Sang, & autres de son Grant Conseil, pour Besongner de sa part avecques Nous sur ce.
Aus quelz Commis & Depputez, d'une Part, & a Nous, d'autre, aye semble, d'un commun Adviz & Deliberation, pour certaines grans, justes, & raisonable Causes servantes a la dite Matiere de Paix, qui entre Nous ensemble ont este Ouvertes, & par le Moyen des quelles on espere qui Conclusion final sera mest es dites Matieres, qu'il seroit bien expedient de Proroger le temps, dedens le quel le dit Prince Nepveu estoit tenu de faire son Passage dela la Mer en aucun part du Royaume de France, pour faire & tenir la Convention autresfoiz advisee, promisie, & accordee entre le diz Princes,
Le quel temps estoit limite au Preimer Jour de Novembre prochain venant jusques au Preimer Jour de May prochain apres ensuivant,
Pendent le quel Temps feroit le dit Prince Nepveu son Passage dela la Mer, ou dite Royaume de France, pour les causes dessusditz, & a ce seroit tenu & obligie tout ainsi & en la forme & maniere qu'il estoit tenu faire dedens le dit Premier Jour de Novembre prochain, & qui plus a plain est contenu & decleres es Lettres sur ce faites & passees,
Et soit ainsi que, considerans les Promesses, faites par icelui Prince Nepveu en ceste Partie, soit besoing que par le Roy nostre dit Sire, ou autre aiant de Luy Pouoir suffisie, consentement expres soit baille a la dite Prorogacion de temps,
Savoir faisons que,
Considerans les grans, vertueulx, & proffitables Biens, qui de la dite Matiere de Paix peuent ensuir, non seulement aux Deux Royaumes, mais a toute Crestiente, & en la quelle Matiere, moyennant bonne conduite, ont espere bonne Fin & Conclusion estre mist, ce qui, au Plaisir de nostre Sire (qui est Aucteur de Paix, & Conduisseur de la dite Matiere) sera pratique, & y sera si bien & si effectuelment Besoigne, pendant le diz Temps, que bon Appointment final en ensuyura,
Voulans monstrer par effect le bon & entier Voloir, qui le Roy nostre dit Sire a à la Perfection des dites Matieres, & que, par faute & consentement, de sa part, de aucun Dilation ou Prorogation de temps, il ne vouldroit jamais ung si grant bien espere, come celui de Paix, cheoir ou Rouptures,
Nous, pour la par de Roy nostre dit Sieur, & en son Nom, & par le Pouoir, par lui a Nous donne en ceste partie,
Dont la Teneur s'ensit,
Charles, par la Grace de Dieu, Roy de France, a tous ceulx qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Comme pour Honneur & Reverence de Dieu, &c. ut supra de Dat. 14 Apr.
Avons Accorde & Consenti, Accordons & Consentions, par ces Presentes, la Prorogation de temps du dit Passage, depuis le premier Jour de Novembre prochain venant, jusques au premier Jour de May prochain apres ensuivant,
Porveu aussi que, dedens le dit premier Jour de May, icellui Prince Nepveu fera son Passage dela la Mer au dite Royaume de France, pour faire & tenir la dite Convention, & a ce sera tenu & obligie tout ainsi & en la forme & maniere qu'il estoit tenu de faire dedens la dit premier Jour de Novembre prochain venant,
Et, en oultre, pour la part, & ou Nom qui dessus, & en l'Ame d'icelui nostre Souverain Sire, avons Accorde, Jure, & Promis, Accordons, Jurons, & Promettons, par ces dites Presentes, la dite Convention des dites Deux Princes dela la Mer, en aucune Partie du dit Royaume de France, es Jours & Lieux qui seront sur ce advisez, limitez, & ordonnez entre les Comis, & Depputez des dites Deux Princes, apres le Passage d'icelui Prince Nepveu ou dite Royaume de France, se plustost n'estoit sur ce appointe,
Et que le Roy nostre dit Sire sera & se trouvera Personnellement, pour les causes dessusdites, a Paris, Chartres, ou es Marches de France, & de Chartrain vers le temps dessusdite que le dit Prince Nepveu doit faire son Passage au dite Royaume de France.
Et que toutes les Choses dessusdites le Roy nostre Sire aura Agreables, & icelles Ratiffiera, Confermera, & Approvera, & en Fera baillier ses Lettres Patentes de Ratiffication a Roven, † le premier Jour d'Octobre prochain venant,
Pourveu aussi que le dit Treshault & Puissant Prince Nepveu fera, ou fera saire reaulment & de fait, la delivrance des Cite, Ville, & Chastel du Mains, & autres Villes, Chasteaulx, Places, Lieux, & Fortresses, & generalement de tout ce qui icelui Prince tient en ses Mains, & est en son Obeissance en la Conte du Mans,
Et semblablement sortira effect l'Appointement touchant fait & accorde par ses Commis & Deputez, touchans la Deliverance des Fruiz des Eglises, qui sont dela la Mer, en quelque Obeissance qui ce soit, dedeins & pour le temps, & tout ainsi & en la forme & maniere que contenu & declere est es Lettres Patentes, du dit Prince & de ses ditz Commis, sur ce faites & passees; & tout sans fraude, barat, ou mal engin.
En Tesmoing de ce Nous avons ces Presentes signees de noz Seings Manuelz, & a icelles fait mettre & apposer noz Seaulx.
Done a Londres, le xxvij Jour de Juillet, l'An Mille, Quatrecens, Quarante Septiesme.
Aux Lieutenanz ou Gens du Grant Conseil du dit Prince Nepveu, & ceulx du dite Prince a Paris en la Court de Parlement dedens.
Approbo veba, omissa tali Signo † in Quinquagesimâ septimâ Lineâ, in fine Praesentium inserta, incipientia aux Lieutenanz, & finientia dedens.
Jouguet.
Le Bast. D'orl.
B. De Beauvan.
G. Cousmot.
J. Hauart.
Jouguet.
Sub Quatuor Sigillis rubeis, pendentibus a Caudis Pergamenae.
July 28. Treaty regulating the holding of ecclesiastical benefices in France during the truce. London.
O. xi. 184. H. v. p. i. 181.
Litterae de Fructibus Beneficiorum.
An. 25. H. 6. Ex Autogr.
Jehan Bastard d'Orleans Conte de Dunoys & de Longueville Grant Chambellan de France, Bertrand de Beauvau Sire de Precigny Bailli de Touraine Conseillier & Chambellan, Guillaume Cousmot Conseillier & Maistre des Requestes de l'Ostel, Jehan Hauart aussi Conseillier & Varlet Trenchant, & Jehan Jouguet Notaire & Secretaire du Roy de France nostre Souverain Sire, & ses Ambaxeurs, Commis, & Depputez en ceste Partie, a tous ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Comme, en faveur & contemplacion du Service Divin, & pour monstrer effectuelement la bonne Amour & Affection qui est entre le Roy nostre dit Souverain Sire, & Treshault & Puissant Prince son Nepveu d'Engleterre, despieca il eust pleu aus dites Princes Accorder & Consentir aux Corps des Eglise, Colleges de Universitez, & Gens d'Eglise particuliers, d'un chascun Party, des ditz Deux Princes, la Deliurance des Fruiz, a iceulx Corps d'Eglise, Colleges de Universitez, & Gens d'Eglises particulieres appartenantz, en quelque Party & Obeissance des ditz Princes que y feussent situez & assis, comme par la Teneur de l'Appointtement sur ce fait, le quel a depuis este Approuve & Ratiffie par les diz Princes, & par leurs Lettres Patentes,
Et du quel Appointtement (en tant qu'il touche la part du Roy nostre diz Sire la) Teneur s'ensuit,
En tant qu'il touche les Fruiz des Egles, le temps durant des Triefves, prinses entre les diz Princes, & des Prorogacions d'icelles, a este Accorde, ou Cas que sera le Plaisir du dit Prince Oncle, que les Gens d'Eglise des Deux Obeissances, ou de l'une d'icelles des diz Princes, puissent Constituer Procureurs, Entremetteurs de leur Besongnes, & Collecteurs des Fruiz des diz Benefices, en l'Obeissance en la quelle les diz Fruiz sont situez & assis, & les quelz Procureurs, Entremetteurs, ou Collecteurs pourront les dix Fruiz, des diz Benefices, es diz deux Obeissances, en tant que a chascun appertenant en son Obeissance, Recueillir & en Disposer franchement & paisiblement a l'Utilite, Usaige, & Prouffit des diz ainsi Intitulez,
Et que le dit Article soit entendu tant des Eglises Metropolitaines, que des Cathedralles, Conventuelles, & Colleges d'Estudiens, que des Ausmonnerres, Prebendes, Dignitez, Offices, Chappelles, Chanteries, Commandes, & autres Benefices quelzconques Particuliers, estans dela la Mer, comprins en iceulx l'Abbays du Mont Saint Michiel, non obstant quelconque Reservacion autresfoiz sur ce faitte,
Toutesvoyes n'est point entendu, en ce present Appoinctement, aucune Chose estre comprinse des Benefices ne des Fruiz des Eglises qui sont dedens le Royaume d'Angleterre, ne aussi du fait de la Ville de Calaiz, ne des Marches d'environ,
Puet plus a plain apparoir,
Et soit ainsi que, pour aucunes Doubtes & Difficultes, que aucuns faisoient ou dit Appointement, pour ce qu'il sembloit qu'il n'estoit pas assez amplement Esclersi ne Declaire, l'Execucion d'icellui Appoinctement n'a pas este entierement acomplie ne sorti son plain effect, ou Retardement du Service Divin & du Salut de bonnes Creatures, qui les diz Eglises & Benefices avoient Fondez,
Savoir faisons que Nous,
Pour ces Causes assemblez avecques les Comis & Depputez du dit Treshault & Puissant Prince Nepueu du Roy nostre diz Sire, & eulz avecques Nous, desirans, tous ensemble, les diz Matieres, qui sont si Justes & Raisonnables, & pour si bonnes & meritoires Causes Ottroiees & Accordees, avoir & sortir leur plain effect,
Veues & Regectees toutes Difficultez qui pouoient entrevenir es diz Matieres d'un part & d'autre, avons, avec iceulz Commis & Depputez, pour & ou Nom que dessus, Fait, Accorde, & Consenti, & par la Teneur de ces Presentes, par vertu du Pouoir a Nous donne par le Roy nostre diz Sire en ceste partie, Faisons, Accordons, & Consentons l'Interpretacion & Declaracion sur le diz Appoinctement en la maniere qui s'ensuit,
Premierement, en tant qu'il touche les Eglises Metropolitaines, Cathedralles, Collegialles, Conventuelles, Colleges de Universitez, & autres quelzconques, Faisans & Representans Corps & Communite, qu'ilz joyssent des Fruiz, appartenans ou qui doivent appartenir a icelles Eglises, & qui y appartendroient se n'estoit l'empeschemente de la Guerre &c. sans difficulte quelconque; pourveu que les diz Fruiz soient Cueilliz & Levez par la forme & maniere contenue en l'Appointtement dessusdit.
Item, & quant aux Benefices particuliers & Gens d'Eglise particulierement Beneficiez es diz Deux Obeissances, en tant qu'il touche les Pacifiques Possesseurs, pareillement qu'ilz Joyssent des Fruiz, appartenans aus ditz Benefices, quelque part & en quelque Obeissance que ce soit; & pareillement sera fait de ceulx qui sont seulz Possesseurs es Corps des Eglises ou les diz Benefices sont Fondez, de quelconque Obeissance qu'ilz soient, & sans ce que autres quelzconques, quelque Droit qu'ilz pretendent es ditz Benefices, si non qu'ilz aient eu Possession Corporelle & Auctuelle d'iceulx Benefices, es Corps des Eglises ou les diz Benefices sont Fondez, de quelconque Obeissance qu'ilz soient, leur puissent faire mettre ou donner aucun Destourbier ou Empeschement.
Item, &, au Regard des Benefices particuliers, ou il y a en divers Possesseurs, selon la diversite des Obeissances, en quoy ont este les diz Lieux, ou iceulx Benefices sont situez & assis, que les Intitulez es diz Benefices, par Provision Appostolique ordinaire, ou autre quelconque, qui ont en la Premiere Possession paisible es Corps des Eglises, ou les diz Benefices sont Situez & Fondez, joyront aussi, durant ces presentes Triefues & les Prorogacions d'icelles, comme contenu est en l'Appointtement dessusdit, de tous les Fruiz, appartenans aus dits Benefices; les Distribucions cothidiaines seulement exceptees.
Item, comme il ait este dit, & expressement Encouvenance & Accorde, que les Fruiz des diz Benefices devoient Escheoir, depuis l'Appointement dessusdiz, qui fut donne le xviij Jour du Moys de Decembre derreinement passe, par quoy tous les Termes, qui depuis sont Escheuz en chascune des dites deux Obeissances, Raisonnablement doyvent appartenir aux Gens d'Eglise, capables de la Grace & Concession dessusdiz Ottroyez, par les diz Princes, voulans l'Appoinctement dessusdit estre entretenu & avoir & sortir son plain Effect, Declairons que tous les Fruiz, Appartenans aus des Gens d'Eglise, a Cause leurs Eglises & Benefices dessusditz, Escheuz & Advenuz a quelque Terme que ce soit, depuis le dit xviij Jour de Decembre derreinement passe en ca, soient baillez & deliurez aus dit Gens d'Eglise, capables de la Grace, Ottroy, & Concession devantdiz, sans difficulte aucune; & que tout Empeschement, mis au contraire, par quelque Personne, ne soubz quelque couleur que ce soit, soit Oste Incontinens & sans delay.
Toutes les quelles Choses, dessus declairces, & chascune d'icelles, Nous Conte de Dunoys, Sire de Precigny, Guillaume Cousmot, Jehan Hauart, & Jehan Jouguet, dessus nommez, pour la part du Roy nostre dit Seigneur, & pour & en son Nom, avons Faittes, Accordees, Consenties, Jurees, & Promises, Faisons, Accordons, Consentons, Jurons, & Promettons, par ces Presentes, & que icelles il aura Agreables, & les Louera, Approuvera, & Ratiffiera, & fera Garder, Entretenir, & Acomplir, de Point en Point, pour tous ses Subgiez, sans enfraindre,
Et, pour plus grant Seurte de ce, que ces dites Presentes, & tout le Contenu en icelles, il Confirmera & Ratiffiera par ses Lettres Patentes, les quelles pour ceste cause il fera bailler en la Ville de Rouen a icellui, ou ceulx, qui auront le Gouvernement pour le dit Treshault & Puissant Prince son Nepueu dela la Mer, ou a autre aiant de Lui Pouoir souffisants en ceste Partie, dedens le premier Jour d'Octobre prouchain venant.
En Tesmoing de ce Nous avons ces Presentes Signee de noz Seings Manuelz, & a icelles fait mettre & apposer noz Seaulx,
Donne a Londres, le xxviij Jour de Juillet, l'An Mille, Quatrecens, Quarante Sept.
Le Bast. D'orl.
B. De Beauvau.
G. Cousmot.
J. Hauart.
Jouguet.
Sub Quatuor Sigillis rubei coloris pendentibus a Caudis Pergamenae.
Aug. 16. Commission to John lord Duddeley and Thomas Kent, to hear the appeal of the count of Longueville against a sentence of the seneschal of Aquitain, and the other conservators of the truce, as well as to decide the controversies among other lords of Aquitain. Westm.
O. xi. 186. H. v. p. i. 182.
Pro Discordiis inter Magnates Aquitaniae Sedandis.
An. 25. H. 6. Vasc. 25. H. 6. m. 3.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Fama publica, ac notorietate, & Evidentia Facti, Fidedignorumque testimonio, ad nostrum nuper pervenit Auditum, quòd inter Nobiles & Egregios Viros, dilectos & fideles Consanguineos nostros, Comites de Longueville & de Kendale, Dominum de Duras, Majorem, Juratos, & Habitatores Civitatis nostrae Burdegalensis, ac nonnullos alios Magnates & Nobiles Ducatûs nostri Aquitanniae, inter se invicem, ortae & motae fuerunt & sunt magnae & graves Lites & Discordiae, & graviora oriri ex eisdem Inconvenientia multipliciter formidantur, nisi quamcitiùs Auctoritate nostrâ Regiâ Remedium apponatur oportunum,
Nos igitur,
Prout Regiam decet Magestatem, Mala futura posse tenus praevenire, &, Justitiâ mediante, Lites atque Discordias praedictas sedari, Vassallosque & Subditos nostros unanimes in Pace & Tranquillitate conservare cupientes, omni Favore & Acceptione Personarum semotis,
De Circumspectione, Prudentiâ, Fidelitate, atque Industriâ, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Domini de Duddeley Militis Consiliarii nostri, & Magistri Thomae Kent utriusque Juris Doctoris, plenariè confidentes,
Ipsos, conjunctim, & eorum quemlibet per se, Fecimus, Ordinavimus, Deputavimus, & Commisimus, Facimusque, Ordinamus, Deputamus, & Committimus per Praesentes, nostros Judices & Commissarios Generales & Speciales, Tenore Praesentium,
Eisdem, & eorum cuilibet, ut dictum est, Dantes & Concedentes plenariam Auctoritatem, atque Potestatem, & Mandatum speciale, Nomine nostro, & pro Parte nostri, Citandi & Evocandi, etiam personaliter, vel per Scripta sua sub Sigillis suis, aut aliàs coram eis citari & evocari faciendi personaliter quoscumq; suprascriptos, necnon omnes & quoscumq; Vassallos & Subditos nostros dicti Ducatûs nostri (cujuscumque Statûs, Praeeminentiae, aut Conditionis existant) & Partes hujusmodi, ad Comparendum, per quascumque Poenas Juris, etiam Multandi easdem, si opus fuerit, & ipsos ad mutuam Pacem, Unanimitatem, & Concordiam Inducendi, Trahendi, & Reducendi omnibus & singulis Viis & Modis possibilibus & accomodis,
Ac de & super omnibus Controversiis, Litibus, Querelis, Quaestionibus, Processibus, & Causis tàm Civilibus quàm Criminalibus, meri & mixti Imperii, inter Partes hinc & indè, tàm Agendo, quám Defendendo, motis & inchoatis, movendis & inchoandis, necnon de quibuscumque Appellationum Causis, & praesertim Appellationis Causâ, per ipsum Consanguineum nostrum Comitem de Longueville interpositae & interjectae a quadam Sententiâ, contra & Praejudicium sui & suorum, ut dicit, latâ per Locumtenentem Senescalli nostri Aquitaniae & Constabularii dictae Civitatis nostrae Burdegalensis, Contrarotulatorem Concilii nostri Acquitanniae, Majorem & Juratos ejusdem Civitatis, Conservatores Treugarum pro parte nostra in Acquitania, cum Circumstantiis, Dependentiis, Incidentibus, Emergentibus, & Connexis universis, Ordine Juris servato, vel etiam summariè & de plano, absque strepitu & figura Judicii, secundùm quod eisdem Commissariis nostris, juxta exigentiam, videbitur expedire, Cognoscendi, Procedendi, Testes Examinandi, Juramenta & alia quaecumque Probationum genera Recipiendi, Concludendi, Terminandi, & Exequendi,
Atque Terras, Dominia, Possessiones, sive Loca, necnon Res alias, tàm immobiles, quàm mobiles, quascumque (quarum occasione Rixae, Lites, atque Discordiae praedictae exortae sunt) ad Manus nostras Resumendi, Ponendi, & Reservandi,
Et Partibus, quorum intererit, Nomine nostro, & pro Nobis, condignam Recompensationem, si opus fuerit, Faciendi & Promittendi,
Ac quicquid in hac parte, interlocutoriè vel diffinitivè, ordinaverint sive decreverint, debitè Executioni Demandandi & Demandari faciendi,
Necnon quoscumque Tractatus, Compositiones, Transactiones, aut Concordantias, inter Partes legitimè initos, factos, vel faciendos, Auctoritate nostra confirmandi, ratificandi, & approbandi,
Necnon quaeque alia Faciendi quae Commissarii nostri praedicti aut alter eorum in Praemissis & circa Praemissa judicabunt de ratione facienda, quamquam talia essent quae Mandatum exigerent magis speciale; Frivolis Oppositionibus sive Appellationibus non obstantibus quibuscumque;
Dantes praetereà in Mandatis Partibus antedictis, necnon omnibus & singulis Officiariis, Justiciariis, Vassallis, & Subditis nostris antedictis, & eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quatinus Commissariis nostris antedictis, Deputandisque ab eis efficaciter, indilatè pareant, obediant, & intendant, Literas, Appunctuamenta, atque Sententias eorumdem, prout nostras, debitè demandent Executioni, ac eisdem tradant & habere faciant Assistentiam, Auxilium, Consilium, & omnimodum Favorem, ymò Carceres, si opus fuerit, & inde requisiti sint; supplentes ex certa scientia nostra omnem Defectum Juris in Praemissis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Augusti.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Aug. 16. Commission to the same persons to treat for redress of infractions of the truce with Castile. Westm.
O. xi. 187. H. v. p. i. 182.
De Tractando cum Rege Castellae.
An. 25. H. 6. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nonnulla dicantur Attemptata, non solùm per nostros Subditos contra Subditos carissimi Consanguinei nostri Regis Castellae & Legionis, set etiam per Subditos ejusdem Consanguinei nostri contra nostros, contra Tenorem Treugarum Initarum, Prorogatarum, & adhuc Pendentium cum carissimo Avunculo nostro Franciae, quibus idem Consanguineus noster Rex Castellae & Legionis Comprehendi voluit,
Nos,
Cupientes dictas Treugas inviolatas observari, & quicquid in contrarium earumdem actum fuerit aut sit ultrò citroque debitè Reformari,
De Fidelitate & Circumspectionis Industria, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Domini de Duddeley Consiliarii nostri, & Magistri Thomae Kent utriusque Juris Doctoris Clerici Concilii nostri, plenariè confidentes,
Ipsos, conjunctim, & divisim, nostros legitimos, veros, & indubios Ambassiatores, Oratores, Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales, de avisamento Concilii nostri, Fecimus & Ordinavimus, ac, per Praesentes, Facimus & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem, & utrique ipsorum, Potestatem, & Mandatum tàm generale, quàm speciale, Nomine nostro ac Regnorum, Terrarum, Dominiorum, Locorum, & Subditorum nostrorum quorumcumque, ad Tractandum, Communicandum, Appunctuandum, & Concludendum cum ipso Consanguineo nostro Rege Castellae & Legionis, sive cum suis Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, vel Nunciis, sufficientem Potestatem ab eo in hac parte habentibus, super Reformatione Attemptatorum hinc indè,
Ad Reformandumque & Reformari petendum omnia & singula contra Formam Treugarum praedictarum ultrò citroque Attemptata,
Ac de Attemptandis (quod absit) in futurum, durantibus ipsis Treugis Captis & Prorogandis, de Remediis oportunis Providendum & Provideri Consentiendum,
Cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentiis, & Connexis,
Necnon de & super eisdem Attemptatis hinc inde Procedendum, Componendum, Concludendum, Paciscendum, Transigendum, Acquietandum, Relaxandum, summariè & de plano, sine strepitu & figura Judicii, legalibus Terminis, si eis videbitur expedire, non servatis, aut aliàs, de Consensu Partium, recissis aut abbreviatis, inspectâ solâ Facti veritate, necnon Spondendum & Promittendum quascumque Pecuniarum Summas Nomine nostro, Regnorum, Patriarum, Dominiorum, Locorum, & Subditorum nostrorum praedictorum, & pro Solutione ipsarum Summarum Nos, dicta Regna, Patrias, Dominia, Loca, & Subditos Obligandum, etiam cum Poenarum adjectione quarumcumque,
Insuper ad Exigendum, Petendum, & Recipiendum, Nomine nostro, Regnorum, Terrarum, Dominiorum, Patriarum, Locorum, & Subditorum nostrorum praefatorum, quascumque Pecuniarum Summas, & pro earumdem Solutione, si opus fuerit, Securitates Acceptandum,
Comparendumque in Judicio, Litem contestandum, & alia Excercendum quae in Judicio vel extra tractanda fuerint,
Et generaliter omnia & singula Faciendum, Gerendum, & Excercendum, quae in Praemissis vel circa ea seu aliquod Praemissorum necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae Qualitas & natura hujusmodi Negotiorum exigunt & requirunt, & quae Nosmetipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia forent quae Mandatum exigant quantumlibet speciale,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, in hiis scriptis, quòd omnia & singula, quae in Praemissis vel circa ea per dictos nostros Ambassiatores, Oratores, Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios, seu eorum alterum, Acta, Facta, Gesta, Tractata, Appunctuata, Concordata, vel Conclusa fuerint, Rata, Grata, Firma, & Stabilia pro perpetuo habebimus, & faciemus inviolabiliter observari.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xvj die Augusti.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Sept. 18. Licence to Julian de Sicilia, general of the Augustine Friars, to visit the order in England. Westm.
O. xi. 188. H. v. p. i. 183.
De Licentia Visitandi.
An. 26. H. 6. Pat. 26. H. 6. p. 1. m. 28.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Concessimus &, Consilio Venerabilis in Christo Patris J. Episcopi Ruffensis, Licentiam Dedimus Juliano de Sicilia, in Sacra Theologia Doctori, & Generali Ordinis Fratrum Heremitarum Sancti Augustini, quòd Ipse Fratres Ordinis praedicti, in Regno nostro Angliae existentes, Visitare,
Et eos juxta Ordinationes, Statuta, & Leges ejusdem Ordinis Reformare,
Ac circa Visitationem & Reformationem praedictas, per totum Regnum Angliae faciendas, liberè & absque impedimento aliquo transire valeat licitè & impunè,
Proviso semper quòd idem Julianus, colore dictae Visitationis, quicquam quod in Nostri seu Regni nostri praedicti praejudicium cedere valeat non attemptet, seu quomodolibet faciat attemptari.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xviij die Septembris.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Oct. 25. Protection for Richard Leyot, dean of Salisbury, going as ambassador to Denmark. Westm.
O. xi. 188. H. v. p. i. 183.
De Protectione.
An. 26. H. 6. Franc. 26. H. 6. m. 16.
Magister Richardus Leyot Legum Doctor, Ecclesiae Cathedralis Sarum Decanus,
Qui, pro Comuni Utilitate Regni Regis Angliae, in Ambassiata versus Regnum Daciae profecturus est, ibidem in eadem Ambassiata Regis moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione, cum Clausula Volumus, per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxv die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta &c.
Nov. 4. Confirmation of the prorogation of the K.'s passage to France from May till Nov., dated Bourges, 15 Oct. Westm.
O. xi. 189. H. v. p. i. 183.
Appunctuatorum, super Prorogatione Conventionis Personalis, Confirmatio.
An. 26. H. 6. Franc. 26. H. 6. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Literas Patentes, Venerabilis Patris, Walteri Episcopi Norwicensis Consiliarii nostri, Roberti Botyll Prioris Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, Johannis Domini de Duddeley Consiliarii nostri, Vincentii Clement Sacrae Paginae Doctoris Consiliarii & Praesidentis in Camera Compotorum Rothomagi, & Thomae Kent utriusque Juris Doctoris Clerici Concilii nostri, Ambassiatorum & Commissariorum nostrorum, Sigillis suis sigillatas,
Quaedam Appunctuamenta, per ipsos, praetextu quarumdam Literarum nostrarum Patentium, eis nuper directarum, & certos Ambassiatores & Commissarios Serenissimi Principis Avunculi nostri Franciae, de & super Passagio nostro in Regnum nostrum Franciae, ac Personali Conventione inter Nos & eundem Avunculum nostrum, in eodem Regno nostro Franciae faciendâ & habendâ, Firmata & Conclusa, continentes,
Factas in haec verba,
Walterus, Dei & Apostolicae Sedis gratiâ, Episcopus Norwicensis Consiliarius, Robertus Botyll Prior Sancti Johannis Jherusalem in Anglia, Johannes Dominus de Duddeley Consiliarius, Vincentius Clement Sacrae Paginae Doctor Consiliarius & Praesidens in Camera Compotorum Rothomagi, & Thomas Kent utriusque Juris Doctor Clericus Concilii Excellentissimi & Potentissimi Principis Domini nostri Suppremi Franciae & Angliae Regis, suique Ambassiatores & Commissarii in hac parte sufficienter & legittimè Deputati, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm, inspirante Pacis Auctore, dictus Serenissimus & Suppremus Dominus noster Rex, ac Excellentissimus Princeps Carissimus Avunculus ejus Franciae, animos eorum ad Pacem habendam inclinaverint, ad eandémque Pacem conficiendam singulare desiderium se habere ostenderint, ut primò rem Deo Placidam agerent, toti Christianitati Utilem, & Subditorum suorum Quieti permaximè conducentem, & infinita atque horrenda Mala evitarent quae Guerrae & Discordiae cotidiè generare dinoscuntur, dederintque ipsi Principes hinc inde, tùm per Ambassiatores suos, tùm Literis & aliis exquisitissimis viis, Operam diligentem ut, secundùm ipsorum Propositum, felicem & optatum sortiretur effectum,
Tandem Concordatum extiterit, inter Ipsos, pro optimo Pacis Medio, ut Ipsi mutuam facerent Praesentiam, & Conventio Personalis celebraretur inter eosdem, quoniam eorumdem vis Amoris & Sanguinis Propinquitas, Auctoritas quoque in propriis disponendis Rebus, sinere possent nequaquam rem adeò commendabilem ire in abruptum,
Fuerit insuper, pro ipsa mutua Conventione habenda, Concordatum & Appunctuatum quòd dictus Serenissimus Dominus noster Rex, infra certum tempus Transitum faceret in Regnum suum Franciae,
Quod quidem tempus, de comuni dictorum Principum opinione & consensu, ob Causas moventes eosdem, fuit aliquotiens Prorogatum,
Et nuper Ambassiatores dicti Avunculi, in Anglia transmissi, Commissariique & Deputati dicti Domini nostri Regis, certis respectibus moti, Terminum dicti Passagii, priùs limitatum, infra primum Diem Mensis Novembris proximo futurum ad primum diem Mensis Maii tunc sequentem, duxerunt Prorogandum, juxta formam Literarum, inter dictos Ambassiatores & Commissarios super hiis confectarum,
Nobisque Ambassiatoribus supradictis, &, Nobilibus ac egregiis Viris & Dominis, Comite de Dunoys, Petro de Bresze Senescallo Pictavensi, & Bertrando de Beauvan Domino de Precigny, Militibus, Magistro Guillielmo Cousmot Magistro Requestarum Hospitii, & Johanne Hauart Armigero, Commissariis & Deputatis dicti Avunculi, Nobis- cum procedentibus, ex comuni Deliberatione & Consensu, certis Considerationibus & motivis, ac propter diversa Media, ad Bonum dictae Pacis necessaria & utilia, valdè visum fuerit expediens quòd Tempus dicti Passagii Prorogaretur in aliud longius Tempus,
Notum facimus quòd Nos, Parte & Nomine dicti Domini nostri Regis,
Virtute Auctoritatis atque Potestatis, in hac parte per eum Nobis concessarum per suas Literas Patentes,
Quarum Tenor talis est,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Prudentia, Circumspectione, Fidelitate, & Industriâ, Venerabilis in Christo Patris, Walteri, eadem gratiâ, Episcopi Norwicensis Consiliarii nostri, ac dilecti Nobis in Christo Roberti Prioris Sancti Johannis Jherusalem in Anglia, necnon, dilectorum & fidelium Consiliariorum nostrorum, Johannis Domini de Duddelay, & Domini Vincentii Clement Sacrae Theologiae Professoris & Praesidentis Camerae nostrae Compotorum Rothomagi, & dilecti nostri Magistri Thomae Kent utriusque Juris Doctoris Clerici Concilii nostri, plenariè confidentes,
Ipsos, de assensu & deliberatione Concilii nostri, Fecimus, Ordinavimus, & Deputavimus, ac per Praesentes Facimus, Ordinamus, & Deputamus nostros certos & indubios Ambassiatores, Commissarios, Oratores, Procuratores, & Nuncios speciales,
Dantes & concedentes eisdem, Quatuor, Tribus, vel Duobus eorum Potestatem plenariam, & Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, ac utriusque nostrorum Angliae & Franciae Regnorum, Dominiisque, Subditis, & Amicis nostris, ac aliis nobis Alligatis, Confoederatis, & Adhaerentibus quibuscumque, ad Serenissimum Principem Karolum Avunculum nostrum Franciae Transmeandi,
Et cum Ipso, sive cum Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, vel Nunciis ejusdem Avunculi nostri, Potestatem sufficientem ab eo in hac parte habentibus, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, necnon Componendi, Transigendi, Paciscendi, Appunctuandi, ac plenè ac fideliter Concordandi & Concludendi,
Tàm de Pace Perpetua, necnon de & super omnibus Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Causis, Querelis, Litibus, Demandis, & Debatis quibuscumque, unà cum suis omnibus Circumstanciis Emergentibus, Incidentibus, Dependentiis, & Connexis, quae inter Nos, Regna, Dominiaque nostra, Subditosque nostros, necnon Alligatos, Confoederatos, & alios nobis Adhaerentes quoscumque, & dictum Avunculum nostrum, suaque Loca & Dominia quae habet vel Praetendit habere, necnon Alligatos, Confoederatos, & sibi Adhaerentes quoscumque, pendere noscuntur,
Quàm de Bonis, firmis, & stabilibus Novis Treugis, generalibus vel particularibus, ad Longum Tempus vel ad Breve, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, tamdiu ac tanto tempore duraturis, omnibus melioribus modis, viis, & formâ quibus ipsis Ambassiatoribus, Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, & Nunciis praedictis, Quatuor, Tribus, aut Duobus eorum meliùs videbitur expedire,
Ipsasque Treugas Capiendi, Ineundi, Firmandi, & finaliter Concludendi,
Treugas initas, conclusas, publicatas, & publicandas, & adhuc pendentes Prorogandi,
Pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, Patriis, Subditis, Vassallis, Amicis, Alligatis, & Confoederatis nostris, Terrisque, Dominiis, & Patriis eorumdem quibuscumque & ubicumque sint, cum praedicto Avunculo nostro, seu suis Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, vel Nunciis, pro ipso Avunculo nostro, Terris, Dominiis, Patriis, Subditis, Vassallis, Amicis, Alligatis, & Confoederatis suis, Terris, Dominiis, & Patriis eorumdem Subditorum, Vassallorum, Amicorum, Alligatorum, & Confoederatorum quibuscumque & ubicumque sint,
Necnon de Passagio nostro ultra Mare in Regnum nostrum Franciae, ac de Conventione Personali, habendâ inter Nos & dictum Avunculum nostrum, Communicandi & Tractandi, in Regno Franciae,
Universaque & singula Tractata, Appunctuata, Conventa, Conclusa, seu Concordata, Roborandi & Assecurandi, per Fidei interpositionem, & Juramentum, ad Sancta Dei Evangelia, in Animam nostram praestandum,
Ac de & super omnibus & singulis Praemissis, ac Dependentiis ab eisdem, omnes & omnimodas Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, ac Literas sigillatas Concedendi, Faciendi, & Expediendi, prout eisdem Ambassiatoribus, Oratoribus, Pro- curatoribus, Commissariis, & Nunciis, Quatuor, Tribus, aut Duobus ipsorum meliùs videbitur expedire, quae talem tantumque Vim, Auctoritatem, & Effectum volumus realiter obtinere, ac si ea in propria Persona fecissemus,
Caeteraque omnia & singula, in Praemissis Conclusa, Concordata, & Firmata, Expediendi, Perficiendi, & pro Parte nostra Perimplendi, ac debitè Exequendi, etiam si majora sint expressatis, & Mandatum de sui natura magis exigant speciale, & quae Nosmet ipsi facere possemus si personaliter praesentes essemus in Explicatione & Conclusione Praemissorum,
Promittentesque, Bonâ Fide & Verbo Regio, in hiis Scriptis, quòd omnia & singula, quae in Praemissis vel circa ea per Ambassiatores, Oratores, Procuratores, Commissarios, & Nuncios nostros praedictos, Quatuor, Tres, aut Duos ipsorum Tractata, Appunctuata, Conventa, Conclusa, seu Concordata fuerint, Rata, Grata, Firma, & Stabilia pro perpetuo habebimus, & faciemus inviolabiliter Observari, & super inde nostros Literas Confirmatorias Patentes faciemus fieri & deliberari.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, Sextodecimo Die Augusti, Anno Regni nostri Vicesimo quinto.
Concessimus & Concordavimus, Concedimusque & Concordamus, per Praesentes, quòd Tempus Passagii ejusdem Domini nostri Regis, prius limitatum infra primum Diem Mensis Maii, Prorogetur usque ad Primam Diem Mensis Novembris tunc proximò futurum,
Infra quam quidem Primam Diem Mensis Novembris Dominus noster Rex tenebitur Transfretare ad Franciam, pro dictà Conventione Tenendà & Observandâ, sub eisdem Modo & formâ, sicut facere tenebatur infra dictam Primam Diem Maii,
Et ideò, Tenore Praesentium, pro & in Nomine dicti Supremi Domini nostri Regis, & in Animam ipsius, Promittimus & Juramus ipsam Conventionem Personalem, aliàs avisatam, concordatam, & conclusam, cùm praefato Avunculo suo Franciae, Diebus & Locis qui super hoc inter Ambassiatores & Commissarios utriusque Partis Advisabuntur, Concludentur, & Ordinabuntur postquam praedictus Dominus noster Rex applicuerit in Francia, si prius inde Concordatum non fuerit,
Et quòd ipse Dominus noster Rex, auxiliante Altissimo, Passagium suum Per sonale in Regnum suum Franciae faciet infra dictam Primam Diem Mensis Novembris, qui computabitur Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo Octavo, ob causam hujusmodi Conventionis, ut praefertur, tenendae cum praedicto Principe Avunculo suo, omnibus Excusationibus & Impedimentis cessantibus, sine Fictione, Dolo, Fraude, vel Deceptione, nisi tàm gravis Personalis Infirmitas, Contrarietas Ventorum, seu Tempestas Maris (quas Deus avertat) notoriè contigerit quòd, absque evidenti Regiae suae Personae periculo, eâ vice minimè id poterit adimplere, & quòd omnia suprascripta Dominus noster Rex Confirmabit, Ratificabit, & Approbabit, de quibus Confirmatione & Approbatione suas Confirmationis Patentes mittet Literas in Curiam Parliamenti Parisius, infra primum Diem Mensis Aprilis proximò futurum.
In cujus Rei Testimonium Sigilla nostra praesentibus Literis duximus apponenda.
Datum Bituris, decimo quinto Die Octobris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo Septimo.
Nos autem, dictas Literas Ambassiatorum & Commissariorum nostrorum praedictorum, necnon omnia & singula in eisdem contenta, Rata habentes & Grata, ea Approbamus, Ratificamus, & confirmamus, prout Literae illae testantur,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, quòd Nos omnia & singula Praemissa, per praefatos Ambassiatores & Commissarios nostros, pro Parte nostra, modo & formâ, ut praemittitur, Concessa & Concordata, Tenere volumus & firmiter Observare.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, iv Die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Nov. 14. Restitution of the temporalities to John Delabere, bp. elect of S. David's. Westm.
O. xi. 192. H. v. p. i. 184.
De Restitutione Temporalium.
An. 26. H. 6. Pat. 26. H. 6. p. 1. m. 18.
Rex Escaetori suo in Comitatu Herefordiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesia Menevensi, per Mortem Venerabilis Patris Johannis Episcopi Loci illius, eidem Ecclesiae praedilectum Clericum nostrum Johannem Delabere ejusdem Ecclesiae Electum providerit, ipsumque in Episcopum Loci illius Praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Electus omnibus & singulis Verbis, in dictis Literis Bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae Praejudicialibus, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, Volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi Nobis pro Temporalibus Episcopatûs praedicti debitam, & Temporalia illa cum Pertinentiis, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione, Liberes habenda in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Novembris.
Consimilia Brevia diriguntur Praecentori & Capitulo Ecclesiae Menevensis, & Escaetori subscripto, sub eadem Data; videlicet,
Dilecto Regis Johanni Gedney Majori Civitatis suae Londoniae & Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Nov. 22. Safe conduct for James Stewart, late husband of the Q, of Scotland, John and James his sons, and three others. Westm.
O. xi. 192. H. v. p. i. 184.
Pro nuper Marito Reginae Scotiae.
An. 26. H. 6. Scot. 26. H. 6. m. 7.
Rex, per Literas suas Patentes, per Quatuor Annos duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Jacobum Stewart nuper Maritum Reginae Scotiae defunctae, Johannem Stewart, & Jacobum Stewart, Filios suos, Johannem Ysaac, Robertum Galle, Robertum Flemyng, ac Decem Personas in eorum Comitiva (cujuscumque Statûs, Gradûs, Conditionis, aut Nationis existant) extra Regnum Scotiae in Regna Regis Angliae & Franciae, seu aliàs in Obedientiam Regis ubicumque, tàm citra quàm ultra Mare, salvò & securè Veniendo, & exindè Transeundo, Reveniendo, Exeundo, Redeundo, Conversando, Perhendinando, Morando,& versus Partes suas proprias, seu quascumque Partes sibi placuerit, Nocte Dieque, conjunctim vel divisim, semel vel diversis Vicibus, per Terram, per Mare, & per Aquas dulces vel salsas, pedestrè vel equestrè, cum Auro & Argento Cunatis sive Cunandis, Jocalibus, Manticis, Bagagiis, Bogiis, Fardellis, Literis non praejudicialibus, Papiris, Memorandis, ac aliis Hernesiis & Rebus licitis quibuscumque, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu Regis, absque Aresto, Perturbatione, sive Impetitione Regis, Officiariorum seu Ministrorum Regis quorumcumque, Retornando:
Et ideò &c.
Non inferentes &c.
Et si quid &c.
Proviso semper quòd praedicti, Jacobus, Johannes & Jacobus Filii praedicti, & aliae Personae praedictae, benè & honestè se habeant erga Regem & Populum suum, absque aliquo Regi seu Populo suo praedicto Praejudiciali faciendo, dicendo, seu attemptando,
Et quòd non intrent, nec aliquis eorum intret, aliqua Castrorum Regis, Fortalitiorum, seu Villarum Regis firmatarum, absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu, Majoribus, Capitaneis, Ballivis, seu Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo Die Novembris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Dec. 1. The K. orders the publication throughout England, Ireland, Normandy, and Aquitain, of the prorogation from May to January of the truce with France, Westm.
O. xi. 193. H. v. p. i. 184.
De Continuatione Treugarum Franciae.
An. 26. H. 6. Claus. 26. H. 6. m. 26. d.
Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Cùm nuper, apud Bourges in Francia, inter certos Ambassiatores, Commissarios, & Deputatos nostros, ex Parte una, & certos Ambassiatores & Deputatos Avunculi nostri Franciae, Parte ex altera, quaedam Continuationes & Prorogationes certarum Treugarum generalium, tàm per Terram, quàm per Mare,
Antea inter Nos & praefatum Avunculum nostrum per certos alios Ambassiatores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros, etiam & ipsius Avunculi nostri speciales, alias initarum, captarum, ac Juramento hinc indè firmatarum, & usque Primum Diem Maii proximò jam futurum duraturarum,
De Novo captae, factae sint, & habitae; videlicet,
Quòd eaedem Treugae, ab eodem primo Die Maii, usque primum diem Januarii indè sequentem,
Tàm per Terram, & Aquas dulces, quàm per Mare,
Pro Nobis & Regnis nostris Franciae & Angliae, aliisque nostris Dominiis, Vassallis, & Subditis, & praecipuè ac nominatim pro Rege Romanorum, & Electoribus Imperii, Daciaeque, Sweciae, Norwegiae, & Portugaliae Regibus, Dominis Eborum & Norffolciae Ducibus, & Thoma Stanley Domino de Man, & generaliter pro omnibus aliis Dominis de Sanguine nostro, & aliis suis Vassallis, Subditis, Amicis, Adhaerentibus, & Confoederatis, cum omnibus eorum Regnis, Ducatibus, Comitatibus, & aliis Patriis & Dominiis, quos & quae habent & tenent tàm in dicto Regno Franciae, quàm alibi, & pro Vassallis & Subditis eorum quibuscumque; videlicet, quoad dictos Amicos, Adhaerentes, & Confoederatos, si in praesentibus Treugis velint Comprehendi,
Et pro dicto Avunculo nostro, Terris, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis suis, necnon pro Amicis, Adhaerentibus, & Confoederatis suis, ac etiam pro Regnis, Terris, & Dominiis, quae ipsi Amici, Adhaerentes, & Confoederati sui possident, tenent, & occupant tàm in Regno Franciae quàm alibi; videlicet, quoad dictos Amicos, Adhaerentes, & Confoederatos suos, sibi non Subditos, quos Comprehendere voluerit, & qui in praesentibus Treugis voluerint Comprehendi,
Habebuntur & durabunt,
Nos (volentes Continuationes & Prorogationes illas firmiter & inviolabiliter observari) vobis Praecipimus quòd statim, visis praesentibus, in singulis Locis, infra Civitatem praedictam & Suburbia ejusdem, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi magis expedire videritis & necesse, Continuationes & Prorogationes Treugarum praedictarum publicè Proclamari faciatis; Injungentes omnibus & singulis Ligeis & Subditis nostris firmiter, ex parte nostra, quòd ipsi, sub Ligeantiis suis, ac sub Poena Forisfacturae omnium quae Nobis forisfacere poterunt, Continuationes & Prorogationes illas, per Tempus praedictum, inviolabiliter & inconcussè teneant & observent, ac quilibet eorum sic teneat & observet; & hoc, sub Periculo incumbenti, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, Primo Die Decembris.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam.
Rex Cancellario suo in Comitatu Palatino Lancastriae, Salutem.
Cùm, &c. ut supra usque ibi, observari, & tunc sic, vobis Mandamus quòd per Breve nostrum, sub Magno Sigillo nostro Comitatûs praedicti debitè conficiendum, Vicecomiti nostro Comitatûs praedicti Detis in Mandatis quòd statim, viso Mandato illo, in singulis Locis infra Ballivam suam, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Willielmo Marchioni Suffolciae, Constabulario Castri sui Dovorriae, ac Custodi Quinque Portuum suorum, vel ejus Locumtenenti, Salutem.
Cùm, &c. ut supra usque ibi, observari, & tunc sic, Vobis Mandamus quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Locis, infra Portus praedictos, ubi magis expediens videritis & necesse, Continua- tiones, &c. ut supra ut in primo Brevi usque in finem, mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Rex Cancellario suo in Ducatu suo Normanniae, Salutem.
Cùm, &c. ut supra usque ibi, observari, & tunc sic, vobis Mandamus quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Locis, infra Ducatum nostrum praedictum, Regnumque nostrum Franciae supradictum, sub Obedientia nostra existentibus, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi magis expedire videritis & necesse, Continuationes & Prorogationes Treugarum praedictarum publicè Proclamari faciatis, injungentes omnibus & singulis Ligeis & Subditis nostris Regni & Ducatûs nostrorum praedictorum firmiter ex parte nostra, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex dilectis sibi Senescallo nostro Aquitanniae, Constabulario nostro Burdegaliae, Majoribus Civitatum nostrarum Burdegaliae & Baionae, caeterisque Consiliariis & Officiariis nostris, & eorum Locatenentibus ibidem, & eorum cuilibet, Salutem.
Tenorem quarundam Literarum nostrarum Patentium,
De Confirmatione certarum Novarum Treugarum sive Prorogationum Treugarum,
Nuper apud Bourges in Francia, inter certos Ambassiatores, Commissarios, & Deputatos nostros, ex parte una, & certos Ambassiatores & Deputatos Excellentissimi Principis Avunculi nostri Franciae, parte ex altera, habitarum & conclusarum,
Nuper confectarum,
Vobis mittimus, sub Magno Sigillo nostro, in forma Patenti, Mandantes quòd, inspecto Tenore praedicto, tàm in Civitatibus nostris Burdegaliae & Baionae, Suburbiis & Procinctibus earumdem, quàm in singulis aliis Locis, infra praedictum Ducatum Aquitanniae, infra Libertates, & extra, ubi magis expedire videritis & necesse, Novas Treugas sive Prorogationes Treugarum praedictarum publicè Proclamari faciatis,
Injungentes omnibus & singulis Ligeis & Subditis nostris firmiter, ex parte nostra, quòd ipsi, sub Ligeantiis suis, ac sub Poena Forisfacturae omnium quae nobis forisfacere poterunt, Novas Treugas sive Prorogationes praedictas inviolabiliter & inconcussè teneat & observent, ac quilibet eorum sic teneant & observet, & hoc, sub Periculo incumbenti, nullatenus omittaris.
Teste ut supra.
Rex Cancellario suo in Terra sua Hiberniae, Salutem.
Tenorem, &c. ut supra usque ibi, Tenore praedicto, & tunc sic, per Brevia nostra, sub Magno Sigillo Terrae nostrae praedictae debitè conficienda, talibus Officiariis nostris, infra Terram nostram praedictam, prout convenit & magis expediens videritis & oportunum, detis in Mandatis quòd, in singulis Locis, infra eandem Terram nostram, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi magis expediens viderint & necesse, Novas Treugas, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Et Memorandum quòd Literae praedictae Irrotulantur in Rotulo Franciae de hoc Anno.