Rymer's Foedera with Syllabus
April-June 1448

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

212-217

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: April-June 1448', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 212-217. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115365 Date accessed: 28 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

April–June 1448

Syllabus EntryFoedera Text
April 10. Licence to sir Andrew Ogard, patron of S. Mary's priory, Wymondham, to obtain bulls for the carrying out of the directions of William Daubeney, the founder. Westm.
O. xi. 212. H. v. p. i. 192.
De Licentia Impetrandi Bullas Apostolicas.
An. 26. H. 6. Pat. 26. H. 6. p. 2. m. 31.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Per quandam Supplicationem, Nobis ex parte dilecti & fidelis Militis nostri Andreae Ogard, nunc Patroni Prioratûs beatae Mariae de Wymundham, praesentatam,
Intelleximus qualiter quidam Willielmus Daubeney.
Pro Salute Animae incliti Progenitoris nostri Henrici Primi quondam Regis Angliae, & Haeredum suorum, ac pro Salute Animarum ipsius Willielmi & Uxoris suae, necnon omnium Consanguineorum suorum,
Fundabat Prioratum praedictum, ac Ordinavit quòd, quandocumque contigerit Prioratum illum de Priore fore destitutum, Monachi, ibidem commorantes, Quendam de Conventu suo sibi in Priorem Eligerent, & ipsum Fundatori praedicto, pro Consensu suo Electionis illius habendo, Praesentarent, ipsumque fore perpetuum, nisi causam rationabilem demonstraret quòd taliter eligi non deberet,
Idemque Fundator Ordinavit quòd Abbas de Sancto Albano, pro tempore existens, annuatim, in Primo Festo Sancti Albani, a praefatis Monachis ibidem unam Marcam Argenti solummodò reciperet, in signum Obedientiae eidem Abbati faciendae, quousque Prioratus praedictus Abbatia factus fuerit,
Et quòd omnes aliae Res & Commoditates Prioratûs illius ad usum Monachorum ibidem remanerent,
Quódque dictus Fundator Potestatem habuit, per Concessionem Ricardi nuper Abbatis & Capituli Monasterii Sancti Albani, de Prioratu praedicto, tempore quo sibi placeret, facere ac ordinare quòd Primus Abbas, ibidem constituendus per Regem vel per Fundatorem praedictum, de Monachis apud Wymundham inhabitantibus eligeretur, ad quod tempus Prioratus ille, cum Abbatia sic factus fuerit, a Subjectione & Obedientia ac a dicta Marca Argenti Liber foret & Exoneratus, prout per Cartam Fundatoris praedicti, ac per Literas nostras de Exemplificatione inde confectas, pleniùs poterit apparere,
Praefatusque Andreas metuit quòd, per frequentem Ammotionem bonarum honestarum & benè regulatarum Personarum ab Occupatione Prioris ibidem, ac per constitutionem aliarum Personarum in occupatione illa, prout per diversa tempora praeterita, contra bonam Intentionem & Ordinationem Fundatoris praedicti, usitatum extitit, Bona Prioratûs praedicti Devastari, & de verissimili Prioratum illum ac Divina Servitia ibidem (quod absit) adnichilari penitùs & diminuiri,
Nos, Praemissorum consideratione, de Gratia nostra speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus praefato Andreae quòd Ipse Bullas a Sanctissimo Patre nostro Papa ad Abbatiam de Prioratu praedicto, juxta Intentionem dicti Primi Fundatoris, faciendum impetrare valeat,
Et quòd, quando Abbatia illa de Abbate destituta fuerit, Conventus ejusdem Loci, pro tempore existens, quandam habilem Personam de seipsis in Abbatem ibidem, quotiens necesse fuerit, Eligere possit, & ipsum praefato Andreae & Haeredibus suis praesentare ad Assensum suum Electioni illi praebendum, absque hoc quod Ille vel Illi Causam rationabilem demonstrare poterit vel poterint quòd taliter eligi non deberet, prout Tenor Cartae dicti Primi Fundatoris planè declarat,
Quódque praefatus Andreas ac Conventus de Wymundham Bullas praedictas, cùm impetratae fuerint, cum omnibus Clausulis legitimis, hujusmodi Promotioni expedientibus, Recipere, Legere, Pronunciare, Declarare, & in Executionem ponere absque Impetitione, Perturbatione, vel Gravamine quocumque Nostri, vel Haeredum nostrorum, vel Justiciariorum, Vicecomitum, Escaetorum, seu aliorum Officiariorum vel Ministrorum nostrorum, vel Haeredum nostrorum quorumcumque, in futurum; aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Restrictione, Proclamatione, seu aliqua alia Re, Materiâ, vel Causâ, in contrarium factis vel faciendis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste meipso apud Westmonasterium, decimo die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, &c.
April 23. Safe conduct for William lord Creghton, chancellor of Scotland, John de Raleston, bp. of Dunkeld, secretary of the Scotch K., and five others. Westm.
O. xi. 243. H. v. p. ii. 3.
De Salvo Conductu.
An. 26. H. 6. Scot. 26. H. 6. m. 6.
Rex Universis & singulis &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & matura deliberatione Concilii nostri, Dedimus & Concessimus, & de Gratia nostra speciali, Damus & Concedimus, per Praesentes, bonum, securum, & legalem salvum Conductum, per unum Annum integrum a die Datae Praesentium proximò sequentem duraturum, & postea minimè valiturum, Willielmo Domino Creghton Militi Cancellario Scotiae, Johanni de Raleston Episcopo Dunkeldensi Serenissimi Scotorum Regis Consanguinei nostri carissimi Secretario Primo, Andreae Abbati Monasterii de Melros, Georgio Domino de Setoun, Nicholao de Ottirburn Canonico Glasguensi ac Officiali Laudonensi, Thomae de Crauston Scutifero, & Johanni de Dalrumpill Ballivo Burgi de Edinburgha, & Quinquaginta Personis in sua Comitiva, Nobilibus aut aliis (cujuscumque Statûs, Nationis, seu Conditionis existant) & totidem Equis vel aliis Animalibus, vel infra, in & per Regna nostra Angliae & Franciae, ac alia Dominia nostra, Veniendi, Conversandi, Transeundi, Retranseundi, Morandi, Tardandi, & Revertendi, Diebus & Noctibus, pariter vel divisim, unica Vice vel pluries, per Terram, per Mare, & per Riparias dulces vel salsas, pedestrè, equestrè, vel aliàs, cum Armis vel sine Armis, cum suis, Auro & Argento monetatis vel non monetatis, Jocalibus, Vasis, Sarcinis, Fardellis, Bulgeis, Literis clausis & patentibus, Instructionibus, Memorialibus, Libris, & aliis Bonis & Rebus legitimis, atque Utensilibus ipsis necessariis quibuscumque, in & per dicta Regna & Dominia nostra, tàm in Francia, quàm in Anglia, ac per Regna & Dominia praefata, totiens quotiens eis placuerit, Redeundi pacificè, quietè, absque Disturbio sive Impedimento quocumque,
Dantes propterea in Mandatis ac districtè Injungentes vobis, Justiciariis, Officiariis, & Subditis nostris, Rogantes & Requirentes vos, Amicos, Confoederatos, & Benivolos nostros, & vestrûm quemlibet prout ad eum pertinuerit, quatinus praedictos, Willielmum, Johannem, Andream, Georgium, Nicholaum, Thomam, & Johannem, cum praedicto Numero Quinquaginta Hominum Armatorum vel non Armatorum, & totidem Equorum, vel infra, cum Bonis, Utensilibus, & Rebus suis, prout dictum est, patiamini & permittatis Ire, Venire, Retransire, Residere, Morari, & Reverti (durante tempore praesentis salvi Conductûs) per Loca vestra quaecumque dictorum Regnorum nostrorum pacificè, securè, quietè, totiens quotiens eis placuerit, absque faciendo, vel illis inferendo, aut fieri vel inferri faciendo seu permittendo, in suis Corporibus sive Rebus, sit ad Causam vel sub umbra Marquae, Contramarquae, Prisae, Reprisaliae, ad Requestam Partis, vel aliàs qualitercumque, aut etiam propter quaecumque Debita, Transacta, Offensas, Treugarum Infractiones, Obsidum Financias, Quaestiones, aut Querelas quaslibet,
Quod, si secus factum vel attemptatum fuerit, statim id Reparare faciatis, & ad pristinum debitumque Statum reduci,
Illis etiam providendo de bono & securo Conductu, Victualibus & aliis sibi Necessariis, suis rationabilibus Expensis, si super hoc fueritis requisiti,
In quibus quilibet vestrûm tantum faciat, quòd vos, Justiciarii, Officiarii, & Subditi nostri, de prompta obedientia meritò erga Nos debeatis commendari, vos autem Amici, Confoederati, ac Benivoli nostri quantum pro vobis in consimili Casu nos velitis esse facturos,
Scientes quòd si aliquis ex vobis, Justiciariis, Officiariis, & Subditis nostris in contrarium attemptare praesumpserit, talem indè faciemus Punitionem quòd aliis cedere debebit in Exemplum,
Si autem acciderit quòd dicti, Willielmus, Johannes, Andreas, Georgius, Nicholaus, Thomas, & Johannes, aut alii de sua Comitiva, utendo de praesenti nostro Salvo Conductu, per Armatos invaderentur per Terram, per Mare, aut aliàs quovismodo, eo Casu licitè Defendere poterunt, absque infractione sive praejudicio nostri sive Conductûs praedicti.
Et, si contingat ipsos, Willielmum, Johannem, Andream, Georgium, Nicholaum, Thomam, & Johannem, aut alium seu alios de sua Comitiva praedicta, praesentem nostrum salvum Conductum Infringere, Nolumus per hoc aliis, ipsum salvum Conductum minimè infringentibus, aliquod praejudicium generari, set Illi vel Illis tantummodo qui Infractionem praedictam commiserint,
Proviso tamen quòd, sub umbra sive Colore ejusdem nostri salvi Conductûs, vel utendo eodem, nichil facient aut procurabunt in praejudicium Nostri aut Fidelium Subditorum nostrorum; in omnibus & per omnia dolo, fraude, & deceptione seclusis,
Quodque ipsi, Willielmus, Johannes, Andreas, Georgius, Nicholaus, Thomas, & Johannes, minimè ingrediantur, nec aliquis eorum ingrediatur, aliqua Castra, Fortalitia nostra, aut Villas firmatas, nisi Licentiâ petitâ, praesentisque nostri salvi Conductûs Literis Capitaneis, Majoribus, Ballivis, aut Custodibus eorumdem primitùs ostensis.
In cujus &c. per unum Annum ut praedictum est duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiij die Aprilis.
Per ipsum Regem, & de data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
April 30. Confirmation by Charles K. of France of the truce with England. Montbason.
O. xi. 214. H. v. p. ii. 3.
Prorogatio Treugarum inter Regna Angliae & Franciae.
An. 26. H. 6. Ex Autogr.
Charles
, par la grace de Dieu, Roi de France, a tous ceulx qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Comme puis aucun temps, pour Honneur & Reverence de Dieu nostre Createur Premierement, & pour l'Amour & singuliere Dilection que nous avons a la Personne de Treshault & Puissant Prince nostre Trescheire Nepueu d'Engleterre, & pour la Pitie & Compassion du poure Peuple, & obvier a l'effusion du Sang Humain, & sur esperance, moyennent l'aide nostre Seigneur, de pervenir au Bien de Paix Final, aient este prinses, faittes, & fermees Treues Generalles tant par Mer, Eaue doulce, que par Terre,
Et depuis, par plusieurs sois, proroguez & derenierement jusques au Premier jour de Januer prouchainement venant,
Pour Nous, noz Royaume, Paiis, Terres & Seigneuries, Hommes, Vassaulx, Subgiez, Amis, Aliez, & Bienveillans, avec nostre dit Nepueu d'Engleterre, pour Lui, ses Royaume, Paiis, Terres & Seigneuries, Hommes, Vassaulx & Subgiez, Amis, Aliez, & Bienveillans Pretenduz,
Et il soit ainsi que, pour Besongner es matieres touchans le fait de la ditte Paix, soient puis n'aguerres venuz pardevers Nous, de par nostre dit Nepueu d'Engleterre, l'Evesque de Cicestre Garde de son Prive Seel, & Robert Rooz Chivalier, ses Conseilliers & Ambaxadeurs, pour Besongner avecque quelz Ayons Commis & Ordoonnez, noz Amez & Feaulx Conseillers, l'Arcevesque Duc de Reims premier Per de France, le Conte de Dunoiz nostre Cousin, le Sire de Lavarenne Seneschal de Poicteu, le Sire de Precigny Baille de Touraine, & le Sire de Maupas Seneschal de Limosin, les quelx d'un coste, que d'autre, des manieres par les quelles plus convenablement on pourroit pervenir au Paix final,
Et, pour ce que, entre autres Choses, leurs a Semble que, pour Traitter plus avant des Matieres & Moyens convenables ou dit Bien de Paix, estoit expedient & chose profitable Proroguer, ou Icelles prendre de Nouvel jusques a aucun plus long temps,
Iceulx, noz Conseillers & Commissaires, par vertue du Povoir par Nous a eulx sur ce donne, ayent prinses, pour Nous,
Avec les dites Evesque de Cicestre & Robert Rooz, Ambaxadeurs & Commissaires Depputez de nostre dit Nepueu aiants sur ce Pouoir souffisant depar lui,
Les ditz Treues Generalles, Fermes, & estables par Terre, Mer, & Eaues doulces, a durer du premier Jour d'Auril derreinement passe, Heure de Soleil Levant en Deux Ans, que l'en comptera, selon la Computation de Eglise Gallicane, l'An Mille CCCC.
d'une part que d'autre, & mesmement par noz ditz Conseillers & Commissaires, en la forme que s'ensuit.
Jaques, par la Permission Divine, Arcevesque &c. prout supra in Instrumento Treugarum Captarum apud Lavardyn xi die Martii, postea sequitur in haec verba, viz.
Et icelles ayent, par vertu du dit Pouoir, Promises faire Ratiffier par Nous ainsi que en leurs dits Lettres est contenu,
Savoir faisons que nous, voulans user de bonne foy, & desirans pervenir au dit Bien de Paix, Agreons, & avons Agreè, Ferme, & Estable tout ce, que par nos ditz Conseilliers & Commissai- res a este Fait, Besongne, Appointie, Conclud & Determine sur les Choses dessusditz, & Icelles & chascun d'icelles avons Ratiffiees, Approuvees, & Confermees, Ratiffions, Approuvons, & Confermons par ces Presentes,
Par les quelles Nous Mandons tous noz Baillies, Feaulx, Prevosts, & autres noz Justiciers, Officiers & Subgitz, & a chascun d'eulx, si comme a lui appartendra, que les Choses dessusditz, & chascune d'icelles ils Gardent & entretiennent, & facent Garder & Entretenir, de Point en Point, sans enfraindre      aucune chose         mettre sans delay au premier estat & deu,
Et ces dittes Presentes Publier es Lieux qu'il appartendra, telement que aucun n'en puisse pretendre Ignorance,
Et, pour ce que d'icelles en pourra avoir a faire en plusieurs & divers Lieux, Nous voulons que au soit soubz Seel Royal
En Tesmoign de ce Nous avons fait mettre nostre Seel a ces Presentes.
Donne a Monthason, le Derreiner jour d'Avril, l'An de Grace Mille, Quatrecens, Quarante & Huit; Et de nostre Regne le xxvj.
May 15. Restitution of the temporalities to John Stanbury, bp. elect of Bangor. Westm.
O. xi. 215. H. v. p. ii. 4.
De Restitutione Temporalium Bangoren.
An. 26. H. 6. Pat. 26. H. 6. p. 2. m. 26.
Rex Escaetori suo in Comitatu Salopiae ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex de Persona, dilecti Nobis in Christo, Magistri Johannis Stanbury, Doctoris in Theologia, Electi Ecclesiae Cathedrali Bangorensi, Auctoritate sua Apostolicâ Providerit, ipsumque Johannem in Episcopum Loci illius Praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis indè directas, nobis constat,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, nobis pro Temporalibus Episcopatûs debitam,
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum pertinentiis in Balliva tua, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis in Comitatibus & Locis subscriptis sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Comitatu Gloucestriae ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus.
Escaetori Regis in Comitatu Herefordiae ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus.
Dilecto sibi
Johanni Gedney Majori Civitatis suae Londoniae ac Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
June 12. Declaration that Matthew Gogh and Fulco Eyton have performed their duty as to the delivery of towns in Maine to the French K. Westm.
O. xi. 215. H. v. p. ii. 4.
Super Deliberatione Villarum in Cenomania, de Exonerando.
An. 26. H. 6. Franc. 26. H. 6. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm ab Anno citra, post Appunctuamentum per Nos factum de realiter & de facto ponendo & liberando in Manibus Carissimi Avunculi nostri Franciae Civitatem Villam & Castrum Senomaniae, necnon omnia alia Villas, Castra, atque Fortalitia, & generaliter omne id quod tenebamus & possidebamus ac quod erat sub nostra Obedientia in Comitatu Senomanae, ad Fines & sub Conditionibus Modis & Formis in eodem Appunctuamento declaratis & contentis, per Literas nostras Patentes, Constituerimus, dilectos nostros, Mathaeum Gogh & Fulconem Eyton Armigeros, Commissarios nostros ad Capiendum & Recipiendum, tanquam in Manus nostras, de Carissimo Consanguineo nostro Duce Somersetiae moderno & aliis Loca & Res praedicta,
Quibus sic per eos Receptis, cessantibus Difficultatibus quibuscumque, Praemissa ponerent & liberarent in Manibus praedicti Avunculi nostri, aut in Manibus Commissariorum suorum ad hoc specialiter deputatorum, ad Fines & sub Formis superiùs declaratis,
Nichilominus, Locis & Rebus praedictis sic in manibus dictorum Armigerorum tanquam in nostris existentibus, diversa intervenerunt Impedimenta, Oppositiones, atque Difficultates in Executione Praemissorum, ad Quae Enuclianda & Pacificanda Transmisimus ad Civitatem praedictam, dilectos & fideles Consiliarios nostros, Reverendum in Christo Patrem Episcopum Cicestrensem Custodem nostri Privati Sigilli, & Robertum Roos Militem, Commissarios & Deputatos nostros in hac parte,
Ex quorum Deliberatione Avisamento & Consilio, necnon virtute Appunctuamentorum per ipsos Consiliarios nostros cum Deputatis saepedicti Avunculi nostri inde factorum, Civitatem, Villam, Castrum, & alia Villas, Castra, Fortalitia, & Loca antedicti Comitatûs Senomanae, ipsi Armigeri, Nomine nostro, Deputatis jam dictis Avunculi nostri Tradiderunt & Liberaverunt,
Nos, Praemissa considerantes, eaque Rata habentes & Grata, omnia & singula Praemissa, per praefatos Matheum & Fulconem in hac parte ut praemittitur Facta & Executa, eatenus quâ sic facta & executa existunt de Mandato & Voluntate nostris Facta & Executa existere, ipsosque Matheum & Fulconem & utrumque eorum, in hujusmodi Executione dicti Mandati nostri, bonos & fideles Executores ejusdem Mandati nostri Declaramus, ipsosque Matheum & Fulconem, & utrumque eorum, necnon Haeredes & Executores suos, inde erga Nos & Haeredes nostros Quietos & Exoneratos esse Volumus imperpetuùm;
Et hoc Omnibus, quorum interest, Innotescimus per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xij die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
June 17. Vidimus of the acceptance by the French K. of Pont de l'Arche and Louviers, as places for his interview with the K. of England, dated Roche S. Quintin, June 12. Tours.
O. xi. 216. H. v. p. ii. 4.
Acceptatio Locorum pro Conventione Personali.
An. 26. H. 6. Pell.
Atous ceulx, qui ces presentes Lettres verront, la Garde du Seel Royal, establi & dont l'en use aux Contraulx en la Ville, Chastelle, & Ressort de Tours, Salut.
Savoir faisons que Nous avons au jourdui, veu, tenu, & leu, de mot a mot, & diligenment regarde les Lettres Patentes du Roy nostre Seigneur, Seel en quevi double & Cire Jaune, Saines & entieres en Seel & Escripture,
Des quelles la Teneur s'ensuit,
Charles, par la grace de Dieu, Roy de France, a tous ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Comme, pour mieulx & plus legierement parvenir au Bien de Paix Final, entre Treshault & Puissant Prince nostre Treschere Nevueu d'Angleterre & Nous, ent par certains Commissaires, ordonnes par Lui & Nous, des le Mois de Mars darreiner passe, est accorde, appoint, & conclude que par nostre dit Neveu & Nous seroyent envoyez Ambaxatours & Commissaires, Instruiz & Garny de Povoir suffisant en Mois de Septembre prochainement venir, es Lieux cy apres declarez; c'estassavoir,
Pour nostre Neveu a Mante, ou au Pont de l'Arche,
Et pour Nous a Meulanc ou a Lonviers,
Au Choix & Election de nostre dit Neveu,
Pour Communiquer ensemble de & sur Matiere principal de Paix Final, & icelle preparer, & pour avoir & tenir Convention mutuelle & parsonelle de nostre dit Neveu & de Nous Assigner de nouvel, appointer & conclure le Passage de nostre dit Neveu, & l'Attendue de nous ou temps que les diz Commissaires adviseroient & verroient estre couvenables, ainsi que par Lettres des diz Commissaires sur ce faites, tant d'un Coste que d'autre, & de puis confermets par nostre dit Neveu & Nous, puet plus a plain apparoir,
Et soit ainsi que nostre dit Neveu ait presentment envoie devers Nous l'Evesque de Cicestre Garde de son Prive Seel, & Robert Roos Chivaler, ses Ambaxadeurs & Commissaires, par les quelz il Nous a fait dire & notifier que, ensuivant & ayant agreable le dit Appointement, il a Chose & Eslu, de sa Part, pour faire & tenir la dite Assemblee, le Lieu du Pont de l'Arche, pour ses diz Commissaires,
Savoir fasons que Nous, desirans le bien & abreviation des dites Matires & l'acomplissement d'icelles, avons eu & Agreable le dit Lieu du Pont de l'Arche par Lui ainsi Eslu & Choise,
Et, pour nostre Part, Prenons & Acceptons le dit Lieu de Louviers,
Promettant que, pour tout le Moys de Septembre prouchain vener, envoirontz noz Gens & Commissaires Nobles au dit Lieu de Louviers, Instruiz & Garniz de Pouoir souffisant, pour Besoigner es Matieres avecques les diz Ambaxadours de nostre dit Neveu, & Parfaire tout ce qu'il appertiendra de nostre Part.
Et Tesmoigne de ce Nous avons fait mettre nostre Seel a ces Presents.
Donne a la Roche Saint Quintin, le xii. de Juing, l'An de Grace M. CCCC. XL. & VIII & de nostre Regne XXVI.
Ainsy Signe,
Par le Roy en son Conseil.
Chaugeaut.
Donne a ce Nos par manier de Vidimus, soubz le dit Seel Royal establi, & dont l'en use auz Contraulz en la dite Ville Chastelleine & Ressort de Tours, le xvii. Jour de Juing, l'An de Grace M. CCCC. XL. & VIII.