Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1448

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

217-220

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1448', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 217-220. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115366 Date accessed: 30 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1448

Syllabus EntryFoedera Text
July 24. Power for sir Robert Shottesbroke, Richard Caunton, archdeacon of Salisbury, and sir John Beek, to treat with the master of Prussia and of the Teutonic Hanse for redress of injuries. Westm.
O. xi. 217. H. v. p. ii. 4.
Super Alligantiis cum Hanza Theutonica.
An. 26. H. 6. Franc. 26. H. 6. m. 1.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm aliàs, ad Honorem Dei, nostri Sacri Progenitores & Praedecessores, Reges Regni Angliae quasdam inierint, fecerint, appunctuaverint & concluserint, pro Se, & Successoribus suis, Alligantias & Confoederationes, sub certis Modo & Formâ, cum Magnificis & Nobilibus Viris Magistro Generali Ordinis beatae Mariae Teuthonicorum ac Incolis Civitatum & Villarum Comunium ac Patriae Hanzae Teuthonicae, prout ex earum Tenoribus clariùs liquere poterit in eventum,
Nos,
Ipsa Alligantiarum Foedera, quatenus de eis constare valeat, quantum in Nobis est, inviolata & illibata observari, ac quicquid in contrarium earumdem Actum fuerit aut sit, ultrò citroque debitâ cum celeritate Reformari cupientes.
Ac de Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ, Fidelium & Dilectorum Nobis, Roberti Shottesbroke Militis, Magistri Richardi Caunton utriusque Juris Doctoris Archidiaconi Sarum, & Johannis Beek Militis, pleniùs confidentes,
Ipsos nostros legitimos, veros, & indubitatos Deputamus Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eis, & Duobus eorum (quorum praefatum Richardum unum esse volumus) Potestatem, & Mandatum tàm generale quàm speciale, Nomine nostro, cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, sive Nunciis praefatorum Magnifici ac Nobilium Virorum Magistri & Incolarum Pruciae & Hanzae Teuthonicae, sufficientem in hac parte Potestatem exhibentibus, in quocumque Loco congruo & ad hoc apto, Conveniendi,
Necnon Ambassiatorum, Commissariorum, Procuratorum, seu Nunciorum eorumdem Petitiones, Voluntates, & Desideria, de & super omnibus & singulis praedictarum Alligantiarum debitam & fidelem Observantiam concernentibus, Audiendi,
Tractandi insuper & Comunicandi cum eisdem de & super omnibus & singulis Dampnis, Injuriis, Depraedationibus, Interfectionibus Mercatorum ac Subditorum alicujus Partium praedictarum, ac Reparationem Attemptatorum contra praefatas Alligantias & Confoederationes qualitercumque concernentibus,
Et hujusmodi Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem, Faciendi, & eas fieri Petendi, Requirendi, & cum effectu Optinendi,
Ac utriusque Partium hujusmodi Querelas, ultrò citroque Propositas & Proponendas, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, Audiendi, Examinandi, & Fine debito Terminandi, & super eisdem Componendi etiam summariè, simpliciter, & de plano, sine strepitu & figurâ Judicii, legalibus Terminis, si eis expedire videbitur, non servatis, aut aliàs de consensu Partium recissis aut abreviatis, inspectâ solâ Facti veritate,
Necnon antiquas Ligas, Amicitias, Confoederationes, & Alligantias Confirmandi, &, si necesse fuerit, de Novo Capiendi, Promittendi, & Ineundi, ac cum Juramento, in Animam nostram praestandi, & Nomine nostro sigillandi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi & Exercendi quae in Praemissis, vel ipsorum aliquo necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna,
Promittentes, in Verbo Regio, Nos, perpetuis futuris temporibus, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros & fideliter impleturos totum & quicquid per praedictos Commissarios nostros Actum, Gestum, aut Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
Aug. 23. Congé d'élire to the dean and chapter of London on the death of Robert the last bp. Westm.
O. xi. 218. H. v. p. ii. 4.
De Licentia Eligendi.
An. 26. H. 6. Pat. 26. H. 6. p. 2. m. 16.
Rex, dilectis sibi in Christo, Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Londoniae, Salutem.
Ex parte vestrâ Nobis est humiliter Supplicatum ut,
Cùm Ecclesia vestra praedicta, per Mortem, bonae memoriae, Roberti ultimi Episcopi Loci illius, Pastoris sit solatio destituta,
Alium vobis Eligendi in Episcopum & Pastorem Licentiam vobis concedere dignaremur,
Nos, Precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati, Licentiam illam vobis duximus Concedendam;
Mandantes quòd talem vobis Eligatis in Episcopum & Pastorem, qui Deo Devotus, & Ecclesiae vestrae Necessarius, Nobisque & Regno nostro Utilis & Fidelis existat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Oct. 25. Power for sir Humfrey Stafford, sir John Mareney, Robert Stillyngton, and three others, to treat with the Burgundian ambassadors for redress of infractions of the truce. Westm.
O. xi. 218. H. v. p. ii. 5.
De Attemptatis, contra Treugas Burgundiae Reformandis.
An. 27. H. 6. Franc. 27. H. 6. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nonnulla dicantur Attemptata & perpetrata, hinc inde, per Subditos nostros & Subditos carissimae Consanguineae nostrae Ducissae Burgundiae, contra Treugas initas, conclusas, & adhuc pendentes inter Avunculum nostrum Franciae & Nos, necnon inter Nos & dictam Ducissam Burgundiae, quae quidem Attemptata ex omni parte debitè Reformari intimè optamus,
Et quatenus Reformatio hujusmodi Attemptatorum, ex parte nostra aut Ligeorum & Subditorum nostrorum, attinet facienda, Curam & Solicitudinem potiori modo quo poterimus adhibere volentes, ad intentionem quòd consimilis Reformatio quorumcumque Attemptatorum Nobis ac Ligeis & Subditis nostris fieri valeat pari formâ,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, Fidelium ac Dilectorum Nobis, Humfridi Stafford & Johannis Mareney Militum, Magistrorum, Roberti Stillyngton & Ricardi Wetton Legum Doctorum, Willielmi Pirton & Johannis Woodhous Armigerorum, pleniùs confidentes,
Ipsos nostros legitimos, veros, & indubitatos Deputavimus Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eis Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus eorum (quorum unum praefatorum Magistrorum Roberti & Ricardi unum esse volumus) Potestatem, & Mandatum tàm generale quàm speciale, cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, sive Nunciis carissimae Consanguineae nostrae Ducissae Burgundiae, pro Se, & Patriis Viri sui & suis, sufficientem Potestatem in hac parte habentibus, in Villa Calesii, vel in quocumque alio Loco ad hoc apto & congruo, Conveniendi,
Ac eorum Petitiones, Voluntates, & Desideria audiendi, & inde tractandi,
Ac insuper Communicandi cum eisdem de & super omnibus & singulis Dampnis, Injuriis, Depraedationibus, Interfectionibus Mercatorum ac Subditorum utriusque Partium praedictarum, ac Reparationem Attemptatorum, contra ipsas Treugas & Amicitias factorum, & de omnibus aliis, dictas Treugas & Amicitias qualitercumque concernentibus,
Et ad debitam & celerem Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem hujusmodi Attemptatorum faciendum,
Et consimilem Reparationem fieri Petendi, Requirendi, & cum effectu Optinendi,
Ac utriusque Partium hujusmodi Querelas, ultrò citroque propositas & proponendas, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, Audiendi, Examinandi, & Fine debito Terminandi,
Et super eisdem Componendi, etiam summariè, simpliciter, & de plano, sine strepitu & figura Judicii, legalibus Terminis, si eis expedire videbitur, non servatis, aut aliàs de consensu Partium rescissis aut abbreviatis, inspectâ solâ Facti veritate,
Caeteraque omnia & singula Faciendi & Excercendi, quae in Praemissis vel ipsorum aliquo necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Promittentes, in Verbo Regio, Nos, perpetuis futuris temporibus, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros & fideliter impleturos totum & quicquid, quantum ad Nos pertinet, per dictos Commissarios nostros Actum, Gestum, sive Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quinto die Octobris.
Per ipsum Regem & Concilium.
Nov. 7. The K. orders the publication of the truce concluded with Spain throughout England. Westm.
O. xi. 219. H. v. p. ii. 5.
De Treugis Hispaniae Proclamandis.
An. 27. H. 6. Claus. 27. H. 6. m. 26. d.
Rex Vicecomiti Kantiae, Salutem.
Cùm,
Inter caeteros Articulos & Conclusiones, inter dilectum & fidelem nostrum Johannem Dudley Militem, nuper Ambassiatorem nostrum, & quosdam Commissarios carissimi Consanguinei nostri Regis Ispanniae habitos & factos,
Guerrarum Abstinentiae inter Nos & Subditos naturales, Amicos, Alligatos, & Adhaerentes nostros, & praefatum Consanguineum nostrum, ac Subditos naturales, Amicos, Alligatos, & Adhaerentes suos (ipsos, videlicet, qui in Abstimentiis praedictis Comprehendi voluerint) a tertio die Maii ultimò praeterito, usque ultimum diem Januarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo Nono, initae sint & captae,
Nos (Abstinentias praedictas pro Nobis & Subditis nostris in omnibus illaesas observari volentes) tibi Praecipimus, districtiùs quo possumus Injungentes, quòd statim, visis praesentibus, in singulis Locis, infra Ballivam tuam, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi meliùs expedire videris, & praecipuè in Locis Mari propinquioribus, Abstinentias praedictas publicè proclamari facias,
Ac quòd omnes & singuli Ligei nostri, per aliquos de Ispannia Dampnificati, Restitutionémque indè habere volentes, sint coram certis Commissariis nostris, quos ad hujusmodi Dampna & Gravamina Audiendum deputavimus, apud Londoniam secundo die Decembris proximò futuro, unà cum Probationibus & Evidentiis suis quas in hac parte habent necessarias, praefatos Commissarios nostros de & super hujusmodi Dampnis & Gravaminibus informaturi,
Et Nos, in Cancellaria nostra, de Diebus & Locis, quibus hujusmodi Proclamationes feceris, distinctè & apertè, ad Diem praedictum, reddas certiores, hoc Breve Nobis Remittens.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Novembris.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecomiti Surr. & Sussex.
Vicecomiti Essex. & Hertford.
Vicecomitibus London.
Vicecomiti Midd.
Vicecomiti Norff. & Suff.
Vicecomiti Suthampt
.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub Data praedicta, Retornanda secundo die Januarii proximò futuro; videlicet,
Vicecomiti Lincoln.
Vicecomiti Eborum.
Vicecomiti Northumbr.
Vicecom. Villae de Kingeston Super Hull.
Vicecom. Villae Novi Castri Super Tynam.
Vicecomiti Nottingh. & Derb.
Vicecomiti Wygorn.
Vicecomiti Salop.
Vicecomiti Hereford.
Vicecomiti Gloucestr
.
Vicecomiti Cornub.
Vicecomiti Devon.
Vicecomiti Somers. & Dors.
Vicecomiti Wilts.
Vicecom. Villae Bristoll.
Vicecom. Villae Suthampton. &
Vicecomiti Northampt
.
Dec. 19. The K. prolongs for 12 years the grant of an assize to the mayor and commonalty of Bayonne. Westm.
O. xi. 220. H. v. p. ii. 5.
Pro Majore & Communitate Baionae.
An. 27. H. 6. Vasc. 27. H. 6. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos, Vicesimo nono Die Novembris, Anno Regni nostri vicesimo, per Literas nostras Patentes, ex certis considerationibus, Dederimus & Concesserimus Majori, Concilio, & Communitati Civitatis nostrae Baionae, qui tunc erant & qui pro tempore forent, quandam Assisam, in Literis praedictis specificatam, cum omnibus Proficuis, Emolumentis, & Gaudentiis ejusdem, durante tempore Quadraginta Annorum, prout in Literis praedictis plenè liquet,
Nos, ex certis Causis, Nos specialiter moventibus, Dedimus & Concessimus nunc Majori, Concilio, & Communitati Civitatis nostrae praedictae, quòd ipsi & Successores sui Assisam praedictam, cum omnibus Proficuis, Emolumentis, & Gaudentiis ejusdem, per Duodecim Annos, ultra dictum Terminum Quadraginta Annorum, eodem Termino Quadraginta Annorum finito, habere, & percipere, ac eâ uti & gaudere possint, juxta vim, formam, & effectum tàm Literarum nostrarum praedictarum, quàm Exceptionum & Provisionum in eisdem Literis contentarum;
Proviso semper quòd Civitas nostra praedicta Mille Francos (videlicet, Duas Partes eorumdem Civitati nostrae Aquensi, & Tertiam Partem eorumdem Castro nostro Aquensi) quolibet Anno, durante Termino Duodecim Annorum proximò sequentium, solvat & solvere teneatur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo nono Die Decembris.
Per ipsum Regem.