Rymer's Foedera with Syllabus
January-June 1449

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

220-231

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1449', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 220-231. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115367 Date accessed: 28 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

January–June 1449

Syllabus EntryFoedera Text
1449. Jan. 19. Isabel duchess of Burgundy promises to send commissioners to meet the English commissioners at Calais on May 4. Bruges.
O. xi. 220. H. v. p. ii. 6.
De Dieta Proroganda, Testificatio Ducissae Burgundiae.
An. 27. H. 6. Ex Transcript.
Ysabel
, Fille de Roy de Portugal, par la Grace de Dieu, Duchesse de Bourgoingne, de Lothrain, de Brabant, & de Lembourg, Contesse de Flandres, d'Artois, de Bourgoingne, Palatine de Haynnau, de Hollande, de Zellande, & de Namur, Marquise du Saint Empire, Dame de Frise, de Salins, & de Malines,
Come, a la Journee,
Tenue, ou Mois de Novembre derrain passe, en la Ville de Calaiz, sur & pour la Reparation des Entrefetes advenues & commises durans les Treues Abstinences & Seur Estat de Guerre,
Pieca prins entre les Terres, Paiis, & Subgietz de Mon Seigneur d'une part, & ceulx de Treshault & Trespuissant Prince nostre Treschier Seigneur & Cousin le Roy d'Angleterre d'autre,
Ayt este advise estre expedient icelle Journee estre Proroguee & Continuee jusques au quatre Jour de May prouchain venant,
Et que ainsi le aient fait Messire Jehan Bastard de Saint Pol Conseillier & Chamberlain de mon dit Seigneur, Maistre Henry Utenhove, & Jehan Postel, aussi ses Conseilliers & Maistre des Requestes de son Hostel, & purent faire Lieutenant a Gravalinghes, que avions Depputez, Commiz, Ordonnez pour estre a la ditte Journee, pour & ou Nom de Nous, & Promis, par leurs Lettres, a Messieures Humfrey de Staffort, & Jehan de Mareney Chivaliers, Richart Whetton Docteur en Loix, Guilliaume Pirton & Jehan Wedehoux Escuiers, Commissaires & Depputes a la ditte Journee, de la Part du dit Treshault & Trespuissant Prince le Roy d'Angleterre, de icelle Continuation faire par Nous Ratiffier & Aprouvier, & sur ce baillur noz Lettres en fourme deue & convenable,
Savoir faisons que, en Aprouvant ce que par nos dit Ambasseurs & Deputez en ceste matiere a este fait, par l'Auctorite a Nous sur ce baille par mon dit Seigneur de la ditte Continuation & Prorogation, avons este & sommes contente & d'acort, & icelle avons Ratiffiee & Aproue, Ratiffions & Approuons, par ces Presentes,
Et avons Promis & Promettons de, au dit quatre Jour de May prochain venant, envoier en la ditte Ville de Calaix noz Depputez & Commissaires, pour tenir la dite Journee, & y Besongnier ainsi & par la maniere qu'il appartendra par Raison.
En Tesmoing de ce avons Signees ces Presentes de nostre Nom, & sur icelles fait placquer le Signet de noz Armes en l'Absence de nostre Seel.
Donne a Bruges, le xix Jour de Januier, l'An de Grace Mille, Quatrecens, Quarante & huit.
Ainsi Signe,
Ysabel.
Collation des Coppies des Lettres cy devant transcriptes, contenans xviij Feulletz de Papire, a este faite aux Lettres Originales, Seellees & Signees, saynes & entieres en Seaulx, Signes, & Escripture, par moy Nigaise Turgis Clerc, Notaire Apostolique & Imperial, le xv Jour de Mars, l'An Mille, CCCC.LXI.
N. Turgis
Originale Instrumentum nondum reperitur.
Jan. 27. Ratification of the prorogation, until 4 May, of the meeting with the Burgundian ambassadors, dated Calais, 27 Nov. Westm.
O. xi. 221. H. v. p. ii. 6.
De Prorogatione ejusdem Dietae, Ratificatio Regis.
An. 27. H. 6. Franc. 27. H. 6. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Literas Patentes, dilectorum & fidelium nostrorum, Humfridi Stafford & Johannis Mareney Militum, Ricardi Wetton Legum Doctoris, Willielmi Pyrton & Johannis Wodehous Armigerorum, Sigillis suis signatas, factas in haec verba,
Universis Christi Fidelibus, has Literas inspecturis, Humfridus Stafford & Johannes Mareney, Milites, Ricardus Wetton Legum Doctor, Willielmus Pyrton & Johannes Wodehous Armigeri, Salutem in Domino.
Cùm nuper, pro & ex parte Illustrissimi & Serenissimi Principis Supremi & Metuendissimi Domini nostri Regis Angliae & Franciae ex una, ac pro & ex Parte Serenissimae & Potentissimae Principissae Ducissae Burgundiae Consanguineae suae Partibus ex altera, certus Dies (videlicet, Quartus Dies instantis Mensis Novembris) Appunctuatus fuerat, in quo Ambassiatores & Commissarii utriusque Partium praedictarum, in Villa Calesii, convenirent,
Ad Communicandum amicabiliter & Tractandum de & super omnibus & singulis Dampnis, Injuriis, Depraedationibus, & aliis Gravaminibus & Attemptatis quibuscumque, contra Treugas & Securitates communis Intercursûs Mercandisarum, inter praefatum Supremum & Metuendissimum Dominum nostrum Regem & dictam Praenobilem Principissam Consanguineam suam initas, conclusas, & adhuc pendentes, factis & perpetratis, & Reparatione eorumdem, necnon de & super omnibus aliis dictas Treugas & Securitates qualitercumque concernentibus,
Et cùm ad Dietam praedictam Nos, praefati, Humfridus, Johannes, Ricardus, Willielmus, & Johannes, dicti Supremi & Metuendissimi Domini nostri Regis Ambassiatores & Commissarii in hac parte Deputati, unà cum, Nobilibus & magnae Prudentiae Viris, Johanne de Luxenbourt Bastard de Seint Paule Milite, Domino Habourdin & Dailli sur Voie, Consiliario & Camerario Domini Ducis Burgundiae, Henrico Utenhove, & Johanne Postel, in Legibus Licenciatis Consiliariis & Magistris Requestarum ejusdem Ducis, & Parans Faue Consiliario dicti Ducis, Ambassiatoribus & Commissariis praefatae Consanguineae suae, in Villa Calesii comparuerimus,
Ulteriusque habitis ibidem certis Communicationibus de & super Praemissis, ac Propositis hinc inde quibusdam utriusque Partis Querelis, quibus auditis & intellectis tandem,
Quia plurimae Difficultates in hac parte emerserunt, tùm, propter Probationes legitimas & alia in hac parte Necessaria & Requisita, nè nimiùm angustarentur, tàm propter Absentiam quorumdam Subditorum utriusque earumdem Partium, Interesse in hac parte habentium, non vocatorum ad hoc neque praemunitorum,
Pro extirpatione earumdem Difficultatum & faciliori ac securiori modo perveniendi ad felicem & desideratam Expeditionem Praemissorum, Nobis & praefatae Ducissae Ambassiatoribus & Commissariis visum fuerit quòd dicta Dieta usque in aliam Dietam continuaretur & prorogetur,
Notum igitur facimus quòd, de communi Opinione, Voluntate, & Assensu nostris, unà cum dictae Praepotentis Principissae Ambassiatoribus & Commissariis, in & pro Nomine dicti Supremi & Metuendissimi Domini nostri Regis, praesentem Dietam, usque in Quartum Diem Mensis Maii proximò futurum Continuavimus & Prorogavimus, in Villa Calesii celebrandam,
Pendente quo tempore Nos Promittimus quòd dictam Continuationem & Prorogationem per praefatum Supremum & Metuendissimum Dominum nostrum Regem Confirmari, & Literas Patentes Regias indè, unà cum Copiis Querelarum, Dampnorum, & Injuriarum Subditorum ejusdem Domini nostri Regis, & aliorum Attemptatorum contra dictas Treugas & Assecurationes, medio tempore proponendorum, citra primum Diem Februarii proximò futurum, Locumtenenti dictae Villae Calesii transmitti faciemus,
Qui quidem Locumtenens tenebitur Literas Patentes & Copias praedictas transmittere, seu transmitti facere, ad Villam Sancti Audomarii, in manus Praepositi Ecclesiae Collegiatae ejusdem Villae.
In cujus rei Testimonium Praesentibus Sigilla nostra apposuimus.
Dat. Calesii Vicesimo septimo Die Mensis Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo octavo.
Nos autem Continuationem & Prorogationem praedictas, per dictos Ambassiatores & Commissarios nostros sic, ut praemittitur, factas, Tenore Praesentium, Confirmamus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo Die Januarii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Jan. 31. Grant to Richard Beauchamp of the temporalities of the see of Hereford, from Dec. 3. Westm.
O. xi. 222. H. v. p. ii. 6.
De Temporalibus Episcopatus Herefordensis Concessis.
An. 27. H. 6. Pat. 27. H. 6. p. 1. m. 13.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus, Dilecto & Fideli Capellano nostro, Magistro Richardo Beauchamp Temporalia Episcopatûs Herefordensis, Habenda, de Dono nostro, a Tertio Die Decembris ultimò praeterito, cum omnibus Juribus Nobis virtute dictorum Temporalium pertinentibus, quamdiu dicta Temporalia in Manu nostra existent, absque aliquâ Re vel Compoto pro eisdem aut indè Nobis reddendo; eo, quòd expressa mentio de vero Valore dictorum Temporalium hic facta non existit, aut aliquo Statuto, in contrarium facto, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo primo Die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Jan. 31. Restitution of the temporalities to Richard Beauchamp, bp. elect of Hereford. Westm.
O. xi. 222. H. v. p. ii. 6.
De Restitutione Temporalium.
An. 27. H. 6. Ibid.
Rex Escaetori suo in Comitatu Herefordiae, ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesiâ Herefordensi per Cessionem, Venerabilis Patris, Thomae, nuper Episcopi Loci illius, in Curiâ Romanâ nuper factam, eidem Ecclesiae, dilectum Clericum nostrum, Richardum Beauchamp Decretorum Doctorem, ejusdem Ecclesiae Electum, providerit, ipsumque Richardum in Episcopum ejusdem Loci praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, nobis constat,
Nos Fidelitatem ipsius Electi, Nobis pro Temporalibus Episcopatûs illius debitam, Cepimus, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, sine dilatione, Liberes in formâ praedictâ; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo primo Die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta &c.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Glouc. ac March. Wall. eidem Com. adjacen.
Escaetori Regis in Com. Salop. ac March. Wall. eidem Com. adjacen.
Escaetori Regis in Com. Wiltes.
Escaetori Regis in Com. Wygorn.
Dilecto Regis
Stephano Broun Majori Civitatis suae London. ac Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Feb. 1. Confirmation of an agreement that French ambassadors shall be sent to England by 15 May to treat of peace, dated Vallis Rodoly, 25 Nov. Westm.
O. xi. 223. H. v. p. ii. 7.
De Confirmatione Treugarum Franciae.
An. 27. H. 6. Franc. 27. H. 6. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, Venerabilium Patrum, Radulphi, Dei & Apostolicae Sedis Gratiâ, Archiepiscopi Rothomagensis, Adae, Dei Gratiâ, Cicestrensis Episcopi Privati Sigilli nostri Custodis, ac, Dilectorum & fidelium nostrorum, Willielmi de Faucomberge Militis, & Roberti Roos Militis, Ambassiatorum, Oratorum, Commissariorum, Procuratorum, & Nunciorum nostrorum, nuper factas in haec verba,
Radulphus, Dei & Apostolicae Sedis Gratiâ, Archiepiscopus Rothomagensis, Adam, eadem Gratiâ, Cicestrensis Episcopus Privati Sigilli Custos, Willielmus Dominus de Faucomberge, & Robertus Roos, Milites, Metuendissimi & Supremi Domini nostri Domini Henrici, Dei Gratiâ, Franciae & Angliae Regis Ambassiatores, Oratores, Commissarii, Procuratores, & Nuncii, ad Infrascripta Deputati, sufficientem in hac parte Potestatem habentes, ut patet per Literas indè confectas,
Quarum Tenor sequitur,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Prudentia, Circumspectione, Fidelitate, & Industria, Carissimi Consanguinei nostri, Edmundi Ducis Somersetiae Locumtenentis & Gubernatoris nostri Generalis Regni nostri Franciae & Ducatûs nostri Normanniae, ac, Venerabilium in Christo Patrum, Reginaldi, Dei gratiâ, Archiepiscopi Rothomagensis, & Adae, eâdem Gratiâ, Episcopi Cicestrensis Custodis Privati Sigilli nostri, necnon carissimi Consanguinei nostri Johannis Comitis Salopiae, ac dilecti nobis in Christo Reginaldi Abbatis Gloucestriae, necnon, dilectorum & fidelium nostrorum, Willielmi de Faucomberge Militis, & Roberti Roos Militis, Consiliariorum nostrorum, plenariè confidentes,
Ipsos, de assensu & deliberatione Concilii nostri, Fecimus, Ordinavimus, & Deputavimus nostros veros & indubios Ambassiatores, Commissarios, Oratores, Procuratores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eisdem, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, vel Duobus eorum (quorum praefatum Ducem Consanguineum nostrum, si sit praesens, &, in ejus Absentia, praefatum Episcopum Cicestrensem, unum esse Volumus) Potestatem plenariam, & Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, ac utriusque Regnorum nostrorum Angliae & Franciae, Dominiisque, Subditis, & Amicis nostris, ac aliis Nobis Allegatis, Confoederatis, & Adhaerentibus quibuscumque, ad Serenissimum Principem Karolum Avunculum nostrum Transmeandi,
Et cum Ipso, sive Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, & Nunciis ejusdem Avunculi nostri, Potestatem sufficientem ab eo in hac parte habentibus, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, necnon Componendi, Transigendi, Paciscendi, Appunctuandi, ac plenè & finaliter Concordandi & Concludendi, tàm de Pace Perpetua,
Necnon de & super omnibus Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Causis, Querelis, Litibus, Demandis, & Debatis quibuscumque, unà cum omnibus suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, quae inter Nos, Regna, Dominiaque nostra, Subditosque nostros, necnon Alligatos, Confoederatos, & alios nobis Adhaerentes quoscumque, & dictum Avunculum nostrum, suaque Loca & Dominia quae habet vel Praetendit habere, necnon Alligatos, Confoederatos, & sibi Adhaerentes quoscumque, pendere noscuntur,
Quàm de Bonis, Firmis, & Stabilibus, Novis Treugis, generalibus vel particularibus, ad longum Tempus vel ad breve, tàm per Terram, quàm per Mare, & Aquas dulces, tamdiu & tanto tempore duraturis, omnibus melioribus modis, viis, & formâ quibus ipsis Ambassiatoribus, Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, & Nunciis praedictis, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, aut Duobus eorum (quorum praefatum Ducem, si sit praesens, &, in ejus Absentia, praedictum Episcopum, unum esse Volumus) melius videbitur expedire,
Ipsasque Treugas Capiendi, Ineundi, Firmandi, & finaliter Concludendi,
Treugas initas, conclusas, & publicatas, & publicandas, & adhuc pendentes, Prorogandi,
Pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, Patriis, Subditis, Vassallis, Amicis, Alligatis, & Confoederatis nostris, Terrisque, Dominiis, & Patriis eorumdem quibuscumque & ubicumque fuerint, cum praedicto Avunculo nostro, seu suis Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, vel Nunciis, pro ipso Avunculo nostro, Terris, Dominiis, Patriis, Subditis, Vassallis, Amicis, Alligatis, & Confoederatis suis, Terris, Dominiis, & Patriis eorumdem Subditorum, Vassallorum, Amicorum, Alligatorum, & Confoederatorum quibuscumque & ubicumque fuerint,
Necnon de Passagio nostro ultra Mare in Regnum nostrum Franciae,
Et de Conventione Personali, habendâ inter nos & praedictum Avunculum nostrum, Communicandi & Tractandi, in Regno nostro Franciae,
Universa & singula Tractata, Appunctuata, Conventa, Conclusa, seu Concordata Roborandi & Assecurandi, per Fidei interpositionem & Juramentum, ad sancta Dei Evangelia, in Animam nostram praestandum,
Ac de & super omnibus & singulis Praemissis ac Dependentiis ab eisdem omnes & omnimodas Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, ac Literas sigillatas Concedendi, Faciendi, & Expediendi, prout eisdem Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Commissariis, & Nunciis, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, aut Duobus ipsorum (quorum alterum praedictorum Ducis & Episcopi, ut praefertur, unum esse volumus) meliùs videbitur expedire, quae talem tantamque Vim, Auctoritatem, & Effectum volumus realiter obtinere, ac si ea in propria Personâ fecissemus,
Caeteraqne omnia & singula, in Praemissis Conclusa, Concordata, & Firmata, Expediendi & Perficiendi, & pro Parte nostrâ Perimplendi ac debitè Exequendi, etiam si majora sint expressatis, & Mandatum de sui natura magis exigant speciale, & quae Nosmetipsi facere possemus si personaliter Praesentes essemus in Explicatione & Conclusione Praemissorum,
Promittentesque, bonâ Fide & Verbo Regio, in hiis Scriptis, quòd omnia & singula, quae in Praemissis vel circa ea per Ambassiatores, Oratores, Procuratores, Commissarios, & Nuncios nostros praedictos, Sex, Quinque, Quatuor, Tres, aut Duos ipsorum (quorum praedictorum Ducis & Episcopi, ut praefertur, unum esse volumus) Tractata, Appunctuata, Conventa, Conclusa, seu Concordata fuerint, Rata, Grata, Firma, & Stabilia pro perpetuo habebimus, & faciemus inviolabiliter observari, & superinde Literas nostras Confirmatorias Patentes faciemus fieri & deliberari.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, decimo octavo die Augusti, Anno Regni nostri Vicesimo sexto.
Sic signatas.
Per ipsum Regem & Concilium
.
Kyrkeham.
In praesenti Dieta & Conventione cum Illustri & Magnifico Domino Karolo de Arteyo Comite de Eu, Reverendo in Christo Patre Domino Guillermo Episcopo Parisiensi, Praepotente Domino Karolo Domino de Culant, Egregio & Nobili Viro Magistro Guillielmo Cousmot, ac, Discretis & Honorabilibus Viris, Magistris Johanne Beson & Johanne Herbert, Ambassiatoribus, Oratoribus, Commissariis, Procuratorbus, & Nunciis Serenissimi & Illustrissimi Principis Carissimi Avunculi ejusdem Metuendissimi & Suppremi Domini nostri Regis, sufficientem Potestatem habentibus, comparuimus, & ipsi nobiscum,
Ac super Rebus, Articulis, & Punctis, in dictâ Potestate nostrâ & suâ comprehensis, Communicavimus & Tractavimus ad Sedandum & Pacificandum Differentias inter dictos Christianissimum Principem Metuendissimum & Supremum Dominum nostrum Regem, & Serenissimum Principem Avunculum suum carissimum, ac ad dirigendum & maturandum Materiam ipsam ad finalem Conclusionem ejusdem,
Ad quam quidem Conclusionem nondum plenè attingere potuimus, attamen hinc indè visum est a tam Sancto Opere non esse Recedendum, set Modus limitandus per quem ad finalem Conclusionem Pacis, Auctore Deo, per ulteriores Labores, possit perveniri,
Advisatum est idcirco,
Pro bono ipsius Principalis Materiae Pacis,
In quâ praefati Serenissimi & Illustrissimi Principes pluribus vicibus declarârunt & fecerunt declarari, unus alteri, tàm per suas Literas, quàm suas mutuas Ambassiatas, quòd ipsi summè desiderant quòd bonus Finis & Conclusio desuper possint apponi,
Principaliter pro Honore & Reverentia Dei Creatoris nostri, evitando effusionem Sanguinis Christiani, & Bonis quae sequi possunt de dictâ Materiâ Pacis,
Attento quòd in Conventione praesenti omnes Difficultates dictae Materiae Principalis non benè potuerunt Sedari & Pacificari, neque in hoc, quod ibi tractari debuerat, extitit Appunctuatum,
Convenientissimum foret quòd dicti Principes mitterent, unus erga alterum, ad hoc quod melius & levius certa Conclusio posset apponi,
Et quoniam aliae Difficultates supervenerunt, de sciendo quis dictorum Duorum Serenissimorum Principum prius mitteret erga alterum,
Ostenso per Nos, Ambassiatores ejusdem Metuendissimi Domini nostri Regis, quòd Ambassiatores sui ultimatè missi fuerunt ad Praesentiam Serenissimi Principis Avunculi sui carissimi,
Communi Consensu, ac ultrò citroque Accordatum est quòd dictus Serenissimus & Illustrissimus Princeps carissimus Avunculus Regius mittet suos solemnes Nuncios & Ambassiatores ad praefatum Metuendissimum & Supremum Dominum nostrum Regem, munitos Potestate sufficienti circa dictam Materiam, citra Decimam quintam Diem Maii proximò venturam,
In quorum quidem Ambassiatorum Adventu Nos, Radulphus Rothomagensis, Adam Cicestrensis, Willielmus & Robertus, Ambassiatores & Commissarii praedicti, Vice, Nomine, & Auctoritate ejusdem Metuendissimi Domini nostri Regis, Volumus & bonâ fide Promittimus quòd idem Metuendissimus Dominus noster Rex, eisdem Ambassiatoribus venientibus, pro Parte Serenissimi Principis sui carissimi Avunculi, vacabit & cum eisdem laborari faciet per Gentes Notabiles, sufficienti Potestate munitas, in dictâ Materiâ ut decebit,
Et insuper Promittentes, pro & Nomine Serenissimi & Metuendissimi Domini nostri Regis, quòd praedicta habebit Grata, eaque Approbabit, Ratificabit, & Confirmabit, suasque Literas Ratificatorias mittet erga dictum suum Avunculum, vel ad Curiam suam Parliamenti Parisius, infra Quintamdecimam Diem Februarii proximò venientem.
In cujus Rei Testimonium Sigilla nostra cum manualibus Signis Praesentibus apposuimus.
Dat. apud Vallem Rodoly Vicesima quinta Die Mensis Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo octavo.
Sic Sign.
Radulphus Rothomagen.
Adam Cicestren.
Willielmus Faucomberge.
Robertus Roos
.
Nos autem, Literas praedictorum Ambassiatorum nostrorum, ac omnia & singula in eisdem contenta, Rata habentes & Grata, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus, prout Literae ipsorum Ambassiatorum nostrorum rationabiliter testantur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo Die Februarii.
Vicesimo Octavo Die Januarii, Anno &c. Vicesimo septimo, in Camera Stellata apud Westmonasterium, Rex, de Avisamento sui Concilii, Mandavit Cancellario suo Angliae, quòd super Literis Appunctuatorum, jam pridem apud Villam Rodolii (videlicet, Vicesimâ quintâ Die Mensis Novembris, ultimò praeteritâ) Factorum & Conclusorum per, Reverendissimum, Reverendumque, Patres, Archiepiscopum Rothomagensem, & Adam Episcopum Cicestrensem Custodem Privati Sigilli Regis, ac, Nobiles & Egregios Viros, Willielmum Dominum de Faucomberge, & Robertum Roos, Milites, Regios Ambassiatores, unà cum Ambassiatoribus Avunculi Regis in Francia (quarum Literarum Tenor inferius describitur) fieri faciat Literas Ratificationis & Confirmationis, sub Magno Sigillo, in debitâ formâ, unà cum Clausâ subsequente.
Et Quoniam, in Originali Commissione praefatorum Ambassiatorum nostrorum, erat Error in proprio Nomine, Reverendissimi in Christo Patris, Radulphi Archiepiscopi Rothomagensis Consiliarii nostri dilecti, pro eo quod scribitur in ea Reginaldus, Volumus quòd acta per eum, virtute dictae Commissionis, cum Persona nobis constet, sint tantae efficaciae & virtutis, ac si in dicta Commissione nostra fuisset verum Nomen ipsius Reverendissimi Patris Radulphi Archiepiscopi Rothomagensis expressum, ipsaque Grata habemus, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus nostrarum Praesentium Literarum Ratificatoriarum Tenore; Errore praedicto non obstante.
Praesentibus Dominis
,
Cancellario,
Thesaurario,
Custode Privati Sigilli,
Norwicensi,
Eliensi,
Episcopis,
Abbate Gloucestriae,
Capitali Justiciario, &c.
Per ipsum Regem, &c.
Feb. 24. Pardon to William Strete, monk of Glastonbury, for having obtained papal licence to remove to another abbey. Westm.
O. xi. 226. H. v. p. ii. 8.
De Pardonatione.
An. 27. H. 6. Pat. 27. H. 6. p. 1. m. 18.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Pro eo quòd, Dilectus Nobis in Christo, Willielmus Strete, Monachus Ordinis Sancti Benedicti in Abbatia de Glastonbury, nuper, pro majori quiete & Animae suae requie, Prosecutus fuit a Sanctissimo Patre nostro Papa Literas Bullatas de Amigratione (videlicet) quòd idem Willielmus Exemptus existat & Exoneratus ab Abbatia praedicta, & ad Meandum & in alio Loco similis Ordinis sive Ordinis districtioris Residendum, ad intentionem Deo Omnipotenti magis devotè deservire, Licentiâ nostrâ indè minimè optentâ,
Nos, Praemissa considerantes, de Gratiâ nostrâ speciali, ad contemplationem praedicti Willielmi, Pardonavimus ei Sectam Bullarum Amigrationis praedictae.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
March 13. The K. appoints William Babyngton, abbot of Bury S. Edmund's, as his proctor at the court of Rome. Westm.
O. xi. 226. H. v. p. ii. 8.
De Procuratore Regis constituto.
An. 27. H. 6. Pat. 27. H. 6. p. 2. m. 3.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & Circumspectione, dilecti nobis in Christo, Willielmi Babyngton, Abbatis Monasterii de Bury Sancti Edmundi, pleniùs confidentes,
Ex mero motu & magnâ deliberatione nostris, Constituimus & Ordinavimus ipsum Procuratorem nostrum in Curiâ Romanâ,
Habendum, Occupandum, & Excercendum Officium illud, quamdiu Nobis placuerit,
Percipiendo in Officio illo talia Feoda Vadia & Regarda, qualia alii Procuratores nostri, in eadem Curia, ante haec tempora, habuerunt & perceperunt.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio Die Martii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, &c.
March 20. The K. desires the favour of the master general of Prussia for John Fraunceys and William Jakis, factors of William Canings, of Bristol. Westm.
O. xi. 226. H. v. p. ii. 8.
Pro Mercatoribus in Prucia.
An. 27. H. 6. Pell.
Henricus
, &c. Magnifico & Religioso Viro Ordinis beatae Mariae Theutonicorum in Prucia Magistro Generali, Amico nostro carissimo, Salutem & superioris Amicitiae incrementum.
Quoniam ex Mercatorum Copia, Varias exercitantium, Mercandi causâ, Principum caeterorumque Virorum Nobilium, qui Subditis praesunt, Terras ac Potestates, non parva eorum accrescunt Vectigalia, & sua Res publica plurimùm augeri solet, & eò maximè quando sic Applicantes Favoris Beneficio se pertractatos intelligant,
Equidem (Magnifice & Religiose Vir) Johannes Fraunceys & Willielmus Jakis, nostri dilecti & fidelis Subditi Willielmi Canings Villae nostrae Bristolliae honesti Mercatoris Factores & Attornati, in vestra Pruciae Patria degunt facultatem Mercatoriam exercentes,
Quos & sua Agibilia nec non Mercandisas & Bona, illuc nomine dicti Willielmi Canings deportanda & abinde abducenda, Gravitati vestrae recom- missa facimus; Deprecantes velit omnem Favorem atque Benevolentiam, Nostri pro Contemplatione, eisdem, de tempore in tempus, impartire; atqui hac in Re vestrae poteritis Rei publicae consulere, Nobis quoque Rem gratam efficietis.
Dat. &c. Westm. vicesimo Martii, Anno vicesimo septimo.
March 20. Similar letter to the officers of Dantzig. Westm.
O. xi. 227. H. v. p. ii. 8.
Pro Mercatoribus praedictis.
An. 27. H. 6. Pell.
Henricus
, &c. Spectabilibus & Egregiis Viris, Scabinis, Burgimagistris, & Consiliariis Civitatis Dantezik, Amicis nostris sincerè dilectis, Salutem.
Quoniam ex Mercatorum copia, varias exercitantium, Mercandi causâ, Principum caeterorumque Virorum Nobilium, qui Subditis praesunt, Terras ac Potestates, non parva eorum accrescunt Vectigalia, & sua Res publica plurimùm augeri solet, & eò maximè quando sic Applicantes Favoris Beneficio se pertractatos intelligant,
Cùm itaque (Spectabiles & Egregii Viri) Johannes Franceys & Willielmus Jakis, nostri dilecti & fidelis Subditi Willielmi Canyngs Villae nostrae Bristolliae honesti Mercatoris Factores & Attornati, in Civitate vestra, Mercatorum more, plurimùm conversentur,
Rogamus Prudentias vestras velint eosdem, & sua Agibilia, necnon Mercandisas & Bona, illuc Nomine dicti Willielmi Canyngis deportanda, & abinde abducenda, suscipere recommissa, Favoremque & Benevolentiam vestras eisdem, Nostri causâ, de tempore in tempus, exhibere; in quo non parùm Nobis poteritis complacere, & Expectabilitates vestras diu in prosperos dirigat Actus Summus Coelorum Opifex.
Dat. Westm. Vicesimo Die Martii, Anno Vicesimo septimo.
March 22. Safe conducts for Charles lord de Culen, the abp. of Rheims, the lord of Pressigny, the bastard of Orleans, and William Cousmot, to come to England and return for the furtherance of the peace. Westm.
O. xi. 227. H. v. p. ii. 8.
De Salvo Conductu.
An. 27. H. 6. Franc. 27. H. 6. m. 2.
Henry, par la Grace de Dieu, Roy de France & d'Angleterre, Seignour d'Irlaunde, a tous nous Lieuxtenans, Conestables, Mareschaux, Admiralles, Seneschaulx, Bailliz, Vicountez, Capitaines, Gens d'Armes & de Trait, & autres Gens de Guerre, tant Francois come Anglois, & autres estans en nostre Service, Chastelains, Maires, Eschevins, Capitaines, & Gardez de Citez, bonnes Villez, Chasteaulx, Forteresses, Ponts, Ports, Passaiges, Juridictions, & Destroiz, & a tous noz autres Officers, Justiciers, Vassaulx, & Subgietz, Amiz, Aliez, & Bienveillans de noz Roialmes & Seignouries, aux quelx cez Presentes serront monstrees, ou a lieurs Lieuxtenanz ou Commis, Salut & Dilection.
Savoir faisons que Nous,
Soverainement desirans pervenir au Bien de la Paix final avec nostre Treschier Oncle de France, & eschuer toutz Matiers & Occasions de la Rupture d'icelle Paix,
Avons Donne & Ottroie, Donnons & Ottroions, de Grace especial, par ces Presentes, bon, seur, & loial Saufconduyt, durant du jour de la Date de cez Presentes jusques a ung An entier prochainement ensuant aprez icelle Date, a Charles Seignour de Culen Chivalier Conseillier de nostre dit Oncle, & a Quarante Hommes de sa Compaignie (soient Chivalers, Escuiers, Gentilx Hommes, au autres, de quelque Estate, Office, ou Condition qu'ilz soient) & pour autant de Chevaulx & autres Montures, ou au dessoubz, pour Aler, Converser, Sejourner, & Retourner, par tout ou bon leur samblera, en nostre Roialme de France, & se bon leur samble venir de nostre Roialme de France par deca, en nostre dit Roialme d'Angleterre, devers Nous & aillours, pur la Matier de la dit Paiz, & autres lieurs Affaires, & Retourner par dela en France ou ailleurs, une foitz, ou plusieurs, toutesfoitz qu'il leur plaiera, durant ceo present Saufconduit,
Et, en ceo faisant, Aler, Venir, Converser, Passer, Repasser, Sejourner, Demourer, & Retourner de Nuytes & de Jours, ensamble ou par Parties, par Terre par Mer Rivieres doulces ou salees, a Pie a Cheval, en Navires & autrement, Armes ou non Armes, avec leur Or Argent Monnoye & non Monnoye, Joiaulx, Vaisselle, Males, Bahuz, Bouges, Fardeaux, Lettres closes & patens, Instructions, Memores, Livers, Habillemens, & autres leurs Biens, Utensilles, & Choses quelxconques, en & parmy nostre dit Roialme & chescun de ceulx, & tant en nostre Obeissance come en celle de nostre dit Oncle, seurement & paisiblement, sans empeschement ou destourbier aucun;
Si Mandons, Commandons, & tresexpressement Enjoignons a vous, noz Justicers, Officers, Vassaulx, & Subgietz, Prions & Requerons vous, noz Amiz, Bienveillans, & Alliez, & a chescun de vous si come a luy appartendra, que le dit Seignour de Culen, ensamble ceulx de sa dit Compaigne, vous faittez & souffrez pleinement & paisiblement joir & user de nostre present Saufconduit, en les faisant & souffrant, durant icellui, Aler, Venir, Passer, Repasser, Converser, Sejourner, Demourer, & Retourner, de Jours & de Nuyts, & tant de fois qu'il leur pleirra, come dit est, en & parmy Lieux, Gardes, & Destroiez, Ponts, Ports, Passages, Villes fermees, & autres, sans lour mettre ou donner, ne souffrir estre fait, miz, ou donne, en Corps ne en Biens, soit pur Marque, Contremarque, ou Reprisaile, a requeste de Partie, autrement en quelque manere ne pour quelque cause que ce soit ou puist estre, Destourbier ou Empechement comme que ce soit au contraire, la quelle Chose, se fait estoit, faitez tantoust & sans deley Reparer & mettre ou Premeer Estat & du,
En leur pourveant ou faisant pourveour de bon & seur Conduit, Guides, Navires, Voitures, Vivres, & autres leurs Necessitez, a leurs Despens raisonablez, se requiz en estez,
Et tant en fees chescun de vous, en droit foy, que vous, noz Officers, Vassanlx, & Subgietts, en doiez estre recommandes de bonne & preste Obeisaunce, car, se autrement faisies, Nous ferions faire tiel Punition que autres y deveroient prendre Exemple,
Et Vous, nous Amiz, Bienveillans, & Alliez, tant en veullies faire pour Amour de Nous, comme vouldriez que faissions pur Vous en semblable case,
Et, s'il advenoit que le dit Charles ou ascun de sa Compaignie, en usant de ce present Saufconduit, fuissent Rencontrez & Assaillez de Gens de Guerre, fuist par Terre, par Mer, ou par Riviere doulce ou sallee, en ce Cas ilz se pouroient Deffendre licitement saunz Infraction aucun de leur dit Saufconduit,
Et, se il advenoit aussy que le dit Charles ou aucuns de sa dit Compaignie Enfraignissent ce present Saufconduit, Nous ne voulons pas qu'il tourne a prejudice aux autres, mais seulement a Celluy qui auroit ou auront faite la dit Infraction,
Pourveu toutesvoies que, souz umbre ou couleur du dit Saufconduit, en usant d'icelluy, ilz ne faient ou purchassent Chose quy soit Prejudiciable a Nous ou a noz obeisaunce Subgietz; & tout saunz fraude ou malengyn,
Et serront tenuz les Charles Seignour de Culen, ou ceux de sa dit Compaignie, Demander, ou faire Demander, Congie d'entrer es Villes ou Forteresses de nostre Obeissaunce, par dela la Mer, en nostre Roialme de France, par ou ilz voudront passer, & de faire Ostention de ces presentes, s'ilz en sont requis; les queles apres le dit An revolu serront Nulles & de nul effect.
Donne en nostre Palais a Westm. le xxij Jour de Mars, l'An de Grace, Mille, Quatrecens, Quarante huit, & le xxviime de noz Regnes.
Autielz Lettres de Saufconduit aient les soubz escriptes, pur lez Hommes soubz escriptz, soubz mesme le Date, & par mesme le Temps a durrere; c'estassavoir,
L'Archevesque de Reims & a iv xx. Hommes en sa Compaigne.
Le Seigneur de Pressigny & a xl. Hommes en sa Compaigne.
Le Bastard d'Orleans & a iv xx. Hommes en sa Compaigne.
Maistre Guillaume Cousmot & a xxx. Hommes en sa Compaigne.
April 2. Protection for William abbot of Bury S. Edmund's going abroad on the K.'s business. Westm.
O. xi. 228. H. v. p. ii. 9.
De Protectione.
An. 27. H. 6. Franc. 27. H. 6. m. 4.
Dilectus Regis Willielmus Abbas de Bury Sancti Edmundi,
Qui in Obsequio Regis versus Partes Transmarinas, pro diversis Negotiis Regis ibidem expediendis, profecturus est,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per Tres Annos duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Aprilis.
Per ipsum Regem &c.
May 10. Commission of James K. of Scotland to Alexander lord Montgomery, lord John Methven, Patrick de Cockburne, provost of Edinburgh, and Patrick Yhong, dean of Dunkeld, to conclude a truce with England. Stirling.
O. xi. 229. H. v. p. ii. 9.
Commissio Jacobi Regis Scotorum.
An. 27. H. 6. Ex Autogr.
Jacobus
, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum notitias praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fide, Legalitate, & Circumspectione, Venerabilium & Spectabilium Virorum, Alexandri Domini Montgomorry Consanguinei nostri sincerè dilecti, Domini Johannis Methven Decretorum Doctoris, Patricii de Cockburne Praepositi Burgi nostri de Edynburgh & Custodis Castri ejusdem, Magistri Patricii Yhong Decani Ecclesiae Cathedralis Dunkeldensis, Consulum nostrorum, quamplurimùm confisi,
De Avisamento & Deliberatione Concilii nostri Deputavimus, Assignavimus, & Constituimus, ac, Tenore Praesentium, Deputamus, Assignamus, & Constituimus ipsos, Alexandrum, Johannem, Patricium & Patricium, ipsorumque Tres, aut Duos eorumdem, Commissarios & Nuncios nostros speciales,
Ad Conveniendum, Nomine nostro, cum Serenissimo Principe Henrico Anglorum Rege Consanguineo nostro Amantissimo, suisque Consulibus, aut Commissariis, seu Deputatis ejusdem, sufficientem Potestatem habentibus, apud Civitatem Londoniensem, vel alium Locum de quo convenientiùs concordari poterit, de & super Treugarum seu Abstinentiarum Guerrarum, aliàs inter Angliae & Scotiae Regna initarum, Observatione,
Ac etiam, si visum fuerit expediri, super ulteriori Treugarum ad Tempora longiora Prorogatione,
Necnon super ineundis Treugis Novis, tàm per Terram, quàm per Mare, inter Nos & praefatum Serenissimum Principem & Consanguineum nostrum Regem Angliae, pro Nobis & Successoribus nostris, Regno, Terris, Dominiis, & Subditis nostris, sub Modis, Formâ, & Conditionibus, de quibus inter dictum Consanguineum nostrum Regem Angliae ejusve Consules, Commissarios, aut Deputatos praefatos, ac dictos Commissarios nostros & Nuncios conveniri ac concordari poterit, Communicandum, Tractandum, Ineundum, Concordandum, & finaliter Concludendum,
Caeteraque omnia alia & singula Faciendum, Expediendum, & Excercendum quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu etiam oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale,
Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per dictos Commissarios nostros, Tres, aut Duos eorumdem, Nomine nostro, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras sub Magno Sigillo nostro fieri fecimus Patentes apud Strivelyne, Decimo die Mensis Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo nono, & Regni nostri Decimo tertio.
Sub Magno Sigillo Scotiae albo, & pendente a filo Pergamenae.
May 11. Protection for sir Robert Shottesbroke, going as ambassador to Denmark. Westm.
O. xi. 229. H. v. p. ii. 9.
De Protectionibus.
An. 27. H. 6. Franc. 27. H. 6. m. 7.
Robertus Shottesbroke Miles, seu quocumque alio Nomine censeatur,
Qui in Obsequio Regis, in Ambassiata Regis in partibus Regni Daciae, super Negotiis Regis cum Rege ibidem Tractaturus, moratur,
Habet Literas de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Maii.
May 28. Power for sir John Mareney, Thomas Kent, William Pirton, and two others, to meet the Burgundian ambassadors at Calais, to treat for redress of injuries. Westm.
O. xi. 229. H. v. p. ii. 9.
De Attemptatis contra Treugas Burgundiae Reformandis.
An. 27. H. 6. Franc. 27. H. 6. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Cùm nonnulla dicantur Attemptata & Perpetrata, hinc inde, per Subditos nostros & Subditos Ducis Burgundiae contra Treugas initas, conclusas, & adhuc pendentes inter Nos & carissimam Consanguineam nostram Ducissam Burgundiae, in ea parte ritè & legitimè Auctorisatam, & antiquas Amicitias inter Nos & Patrias Hollandiae, Zellandiae, & Frisiae,
Quae quidem Attemptata ex omni parte debitè Reformari intimè optamus,
Et quatinus Reformatio hujusmodi Attemptatorum, ex parte nostra aut Ligeorum & Subditorum nostrorum, attinet facienda, Curam & Solicitudinem potiori modo quo poterimus adhibere volentes,
Ad Intentionem quòd consimilis Reformatio quorumcumque Attemptatorum Nobis ac Ligeis & Subditis nostris fieri valeat pari formâ,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, Fidelium ac Dilectorum Nobis, Johannis Mareney Militis, Magistri Thomae Kent utriusque Juris Doctoris, Willielmi Pirton, Edwardi Grimeston, & Johannis Wodehous Armigerorum, pleniùs confidentes,
Ipsos nostros legitimos, veros, & indubitatos Deputavimus Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eis Quatuor, Tribus, & Duobus eorum Potestatem, & Mandatum tàm generale quàm speciale, cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, sive Nunciis dicti Ducis & dictae Carissimae Consanguineae nostrae Ducissae Burgundiae, pro Se, & Subditits suis, sufficientem Potestatem in hac parte habentibus, in Villa Calesii, vel in quocumque alio Loco ad hoc apto & congruo, Conveniendi,
Ac eorum Petitiones, Voluntates, & Desideria Audiendi, & inde Tractandi,
Ac, insuper, Communicandi cum eisdem de & super omnibus & singulis Dampnis, Injuriis, Depraedationibus, Interfectionibus Mercatorum ac Subditorum utriusque Partium praedictarum, ac Reparationem & Reformationem Attemptatorum, contra ipsas Treugas & Amicitias factorum, & de omnibus aliis, dictas Treugas & Amicitias qualitercumque concernentibus,
Et ad debitam & celerem Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem hujusmodi Attemptatorum faciendum,
Et consimilem Reparationem fieri Petendi, Requirendi, & cum effectu Optinendi, pro Nobis, & Subditis nostris,
Probationes Faciendi, & quodcumque Sacramentum ad hoc necessarium, Nomine nostro & Subditorum nostrorum, Faciendi,
Ac utriusque Partium hujusmodi Querelas, ultrò citroque propositas & proponendas, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, Audiendi, Examinandi, & Fine debito Terminandi, & super eisdem Componendi, Paciscendi, Transigendi, & Acquietandi, etiam summariè, simpliciter, & de plano, sine strepitu & figura Judicii, legalibus Terminis, si eis expedire videbitur, non servatis, aut aliàs de consensu Partium rescissis aut abbreviatis, inspectâ solâ Facti veritate,
Caeteraque omnia & singula Faciendi & Excercendi, quae in Praemissis vel ipsorum aliquo necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Promittentes, in Verbo Regio, Nos, perpetuis futuris temporibus, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros & fideliter impleturos totum & quicquid, quantum ad Nos pertinet, per dictos Commissarios nostros Actum, Gestum, sive Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Maii.
Per ipsum Regem & Concilium.
June 23. Licence to John bp. of Bangor to make a will. Westm.
O. xi. 230. H. v. p. ii. 10.
Pro Episcopo Bangorensi, de Licentia ad Testamentum Concedendum.
An. 27. H. 6. Pat. 27. H. 6. p. 2. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, & certa scientia, & mero motu nostris, Concessimus & Licentiam Dedimus, pro Nobis, Haeredibus, seu Successoribus nostris, quantum in Nobis est, Venerabili in Christo Patri, Johanni Episcopo Bangorensi, quòd Ipse, ad libitum suum, Testamentum suum in forma Juris condere, ac Administrationem ejusdem Testamenti & Bonorum suorum quorumcumque talibus Personis, quibus sibi placuerit, committere possit licitè & impunè, absque impedimento, occasione, perturbatione, contradictione, vel molestatione quacumque Nostri, Haeredum, seu Successorum nostrorum, Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, Coronatorum, aut aliorum Ballivorum vel Ministrorum nostrorum, Haeredum, seu Successorum nostrorum, aut aliorum quorumcumque,
Aliquibus Consuetudinibus sive Custumis, infra Dioecesim Bangorensem ante haec tempora usitatis, quibuscumque etiam Statutis sive Ordinationibus, ante haec tempora editis, factis, sive ordinatis, non obstantibus,
Eo etiam, quòd expressa mentio de vero Valore Praemissorum, aut de aliis Donis & Concessionibus, per Nos praefato Episcopo ante haec tempora factis, in Praesentibus minimè facta existit, juxta formam Statutorum indè editorum, non obstante.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
June 24. Safe conduct for John Methfen, and two others. Winchester.
O. xi. 231. H. v. p. ii. 10.
De salvo Conductu.
An. 27. H. 6. Scot. 27. H. 6. m. 2.
Rex, per Literas suas Patentes, per Tres Menses proximò futuros duraturas, de avisamento & matura deliberatione Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Venerabilem Virum, Magistrum Johannem Methfen Decretorum Doctorem, Patricium Cokbourn de Newbigging, & Magistrum Patricium Yhong Decanum Ecclesiae Dunkeldensis, Scotos, in Regno Regis Angliae, pro certis Negotiis, ex parte Consanguinei sui Scotorum Regis, Regi aperiendis, existentes, cum Triginta Personis in Comitiva sua, ac Equis, Rebus, & aliis Hernesiis suis, &c. prout in caeteris de Conductu Literis, cum hac Clausula (videlicet,)
Si verò infra tempus hujus Regis salvi Conductûs contingat praedictos, Johannem, Patricium, & Patricium, vel ipsorum aliquem, seu aliquos ex praedictis Triginta Personis, Corporis Gravitate detineri (quod absit) Rex vult quòd idem suus Conductus servetur integer & illaesus ad Mensem postquam de Infirmitate sua vel suorum convaluerit vel convaluerint.
Teste Rege apud Wynton. vicesimo quarto die Junii.
Per ipsum Regem & Concilium.