Rymer's Foedera with Syllabus
July-September 1449

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

231-241

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-September 1449', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 231-241. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115368 Date accessed: 20 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

July–September 1449

Syllabus EntryFoedera Text
July 10. Truce with Scotland, by indenture, from 10 Aug. to 20 Sept. Winchester.
O. xi. 231. H. v. p. ii. 10.
Instrumentum de Treugis Scotiae.
An. 27. H. 6. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta inter Nos Adam Episcopum Cicestrensem Custodem Privati Sigilli Regii, Johannem Vicecomitem Beaumont Constabularium Regni Angliae, Radulphum Dominum de Sudeley Magnum Senescallum Hospitii Regii, Johannem Dominum de Stourton, Thesaurarium, Thomam Stanley Militem, Contrarotulatorem ejusdem Hospitii, Magistros, Ricardum Andrewe Secretarium Regis Legum Doctorem, & Nicholaum Cloos Universitatis Cantebrigiae Cancellarium ac Theologiae Doctorem, Serenissimi & Christianissimi Principis, Henrici, Dei Gratiâ, Regis Angliae & Franciae, Dominique Hiberniae, Commissarios ex unâ; Et Dominum Johannem Methven Decretorum Doctorem, Patricium de Cokburne Praepositum Burgi de Edynburgh & Custodem Castri ejusdem, ac Magistrum Patricium Yhong Decanum Ecclesiae Cathedralis Dunkeldensis, Illustris Principis Jacobi, eâdem gratiâ, Scotorum Regis Commissarios & Nuncios, ad Infrascripta sufficienter & legitimè deputatos, Partibus ex alterâ,
Testatur quòd,
Cùm Nos, considerantes utriusque Principum nostrorum mentem & animum ad Pacem & Tranquillitatem suorum Subditorum esse inclinatos, & maximè tendere in Confervationem Divini Cultûs, quodque in tempore Pacis summè Colitur Autor ipse Pacis,
Necnon quòd Guerrarum Abstinentiae, sive Treugae, nuper inter Reges praedictos, Regna, Terras, Dominia, & Territoria sua, Vassallos & Subditos captae, & habitae, per Aemulos Pacis sic Violatae existant, quòd ab ipsis per Partes mutuò sit Recessum, nec tamen decere, tantâ Sanguinis ac Sitûs Vicinitate Conjunctos Principes, Guerrarum seu Differentiarum discrimine fore Dejunctos,
Propterea Nos, Commissarii hinc inde supradicti, super Guerrarum Incommodis, ac Pacis Utilitate Communicantes, ob certas Causas Nos moventes, per omnia Regna, Terras, Dominia, Territoria ipsorum Principum, eorum Nominibus & Auctoritatibus, in hac parte Nobis concessis, (quarum Tenores inferiùs continentur) pro ipsis Prin- cipibus, eorum Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, & Vassallis, bonas, firmas, & stabiles Treugas, Guerrarumque Abstinentias, ab Ortu Solis Decimi diei Mensis Augusti proximò futuri, usque ad Occasum Solis Vicesimi diei Mensis Septembris proximò tunc sequentis duraturas Fecimus, Cepimus, Inivimus, Concordavimus, & Conclusimus, Facimusque, Capimus, Inimus, Concordamus, & Concludimus per Praesentes,
Ac Auctoritatibus praedictis, & Nominibus quibus supra, Ordinamus quòd praedicto Decimo die Augusti, aut citra, hujusmodi Treugae, & Guerrarum Abstinentiae, hinc inde, ab utraque Parte, publicè, in Locis ad hoc in casu simili solitis & consuetis, Proclamabuntur;
Quae omnia & singula benè & fideliter, ut praefertur, in Vim Auctoritatum supradictarum, firmiter Promittimus Observanda.
Tenores verò Potestatum (de quibus supra fit mentio) sequuntur, & sunt tales,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus ad quos praesentes Litterae pervenerint Salutem.
Sciatis quòd,
Visis Litteris, & plenè intellectâ credentiâ, pro parte Illustrissimi Principis Regis Scotorum, carissimi Consanguinei nostri, per suos Oratores & Nuncios, super Abstinentiâ Guerrae exhibitis, & declaratâ,
Nos,
De Fidei Sinceritate, & Discretionis industriâ Venerabilis Patris Adae Episcopi Cicestrensis Custodis Privati Sigilli nostri, carissimi Consanguinei nostri Johannis Vicecomitis Beaumont Constabularii Regni nostri Angliae, ac, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Radulphi Domini de Sudeley magni Senescalli Hospitii nostri, Johannis Domini de Stourton ejusdem Hospitii nostri Thesaurarii, Thomae Stanley Militis praedicti Hospitii nostri Contrarotulatoris, necnon, Dilectorum nobis, Magistri Ricardi Andrewe, Secretarii nostri, Legum Doctoris, & Magistri Nicholai Cloos, Universitatis nostrae Cantebrigiae Cancellarii, ac Theologiae Doctoris, plenè confisi,
Ipsos Constituimus, & Ordinavimus nostros veros, & indubitatos Commissarios & Deputatos;
Dantes & Concedentes eisdem Commissariis, & Deputatis nostris, Sex, Quinque, Quatuor, & Tribus eorum Potestatem, ac Mandatum generale & speciale, Nomine nostro, pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, & Concludendi cum praefato Illustrissimo Principe, aut suis in hâc parte Oratoribus, Commissariis, & Nunciis, Potestatem & Auctoritatem sufficientem in hâc parte habentibus, super Guerrae Abstinentiâ, seu Treugis, sub modis & formâ, & ad tale, sive tantum Tempus duraturis, uti praefatis Commissariis nostris meliùs videbitur, ac prout inter ipsos Commissarios, & Deputatos nostros, Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorum, & praefati carissimi Consanguinei nostri Oratores, Commissarios, & Nuncios, commodiùs & fructuosiùs censebitur expedire,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Expediendi, & Excercendi quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint, seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum magis exigat speciale,
Promittentes Nos, Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per dictos Commissarios, & Deputatos nostros Nomine nostro Actum, sive Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste Meipso apud Wynton. Octavo die Julii, Anno Regni nostri Vicesimo Septimo.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Kirkeby.
Jacobus, Dei Gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Nos de fide, legalitate, & circumspectione venerabilium & spectabilium Virorum, Alexandri Domini de Montgomory, Consanguinei nostri sincerè dilecti, Domini Johannis Methven Decretorum Doctoris, Patricii de Cockburne Praepositi Burgi nostri de Edynburgh, & Custodis Castri ejusdem, Magistri Patricii Yhong Decani Ecclesiae Cathedralis Dunkeldensis, Consulum nostrorum, quamplurimùm confisi,
De avisamento & deliberatione Consilii nostri, deputavimus &c. prout supra in Commissione data apud Strivelyne Decimo die Maii.
In cujus rei testimonium huic Parti INDENTURAE, penes praefatum Serenissimum Regem Henricum remansurae, Nos praefati, Johannes Methven, Patricius de Cokburne, & Patricius Yhong, Commissarii Illustrissimi Principis Jacobi, Dei gratiâ, Scotorum Regis memorati, Sigilla nostra Praesentibus apposuimus Wyntoniae, decimo die Mensis Julii, Anno ab Incarnatione Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo Nono, Regnique ipsius Illustrissimi Regis Jacobi decimo tertio.
Johannem Methfen,
P. Cokburn,
P. Yhonge.
Sub Sigillis Trium supradictorum Commissariorum de Cerâ Miniatulâ, pendentibus a caudis Pargamenae.
July 28. Power for John lord Duddeley, Thomas Kent, clerk of the council, Thomas Thirland, mayor of the Staple of Calais, and 12 others, to treat with the commissioners of the duke of Burgundy, and the four members of Flanders. Westm.
O. xi. 233. H. v. p. ii. 11.
De Tractando cum Commissariis Burgundiae.
An. 27. H. 6. Franc. 27. H. 6. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Industriâ, & provida Circumspectione, dilectorum & fidelium nostrorum, Johannis Domini de Duddeley Consiliarii nostri, Magistri Thomae Kent utriusque Juris Doctoris Clerici Concilii nostri, Thomae Thirland Majoris Stapulae Calesii, Roberti White, Willielmi Combes, Roberti Horne, Johannis Felde, Ricardi Warter, Johannis Thriske, Willielmi Stokton, Hugonis Cliderowe, Johannis Williamson, Willielmi Brown, Willielmi Tulyot, & Johannis Pulter Junioris, quamplurimum confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Deputamus Ambassiatores, Commissarios, & Procuratores speciales;
Dantes & Concedentes omnibus eis, Quatuordecim, Tresdecim, Duodecim, Undecim, Decem, Novem, Octo, Septem, Sex & Quinque, eorum (quorum praefatos Dominum de Duddeley, Thomam, & Thomam Tres esse Volumus) plenam & sufficientem Potestatem & Auctoritatem Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, Concordandi, & Concludendi cum Commissariis Ducis Burgundiae, pro Se, & Subditis suis, necnon cum Deputatis Quatuor Membrorum Flandriae, eorum Amicis & Adhaerentibus, bonam & sufficientem Potestatem & Auctoritatem ad hoc habentibus, super mutuo Intercursu Mercandisarum,
Et specialiter de modo Vendendi & Emendi Lanas & Pelles Lanutas, quae ad stapulam nostram praedictam adductae sunt, & in futurum adducentur,
Ac etiam de & super Securitate Solutionis, per Ipsos Lanas & Pelles Lanutas Ementes fiendâ,
Necnon de & super omnibus & singulis Modis & Mediis, quae praefatis Commissariis nostris, Quatuordecim, Tresdecim, Duodecim, Undecim, Decem, Novem, Octo, Septem, Sex & Quinque eorum (quorum praefatos Dominum de Duddeley, Thomam & Thomam Tres esse Volumus) pro Bono Communi hinc inde Utilia videbuntur & Expedientia,
Caeteraque omnia & singula Faciendi & Exercendi, quae in Praemissis vel ipsorum aliquo necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna,
Promittentes, in Verbo Regio, nos, perpetuis futuris Temporibus, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros & fideliter impleturos totum & quicquid, quantum ad nos pertinet, per dictos Commissarios nostros Actum, Gestum, sive Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Julii.
Per ipsum Regem & Concilium.
July 28. Power for John lord Duddeley and Thomas Kent to redress infractions of the truce. Westm.
O. xi. 233. H. v. p. ii. 11.
Super Attemptatis contra Treugas.
An. 27. H. 6. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm diversa dicantur Acta, Attemptata, & Perpetrata, contra Treugas,
Initas, conclusas, & adhuc pendentes inter Nos & Carissimam Consanguineam nostram Ducissam Burgundiae, in ea parte ritè & legitimè per Ducem Burgundiae Maritum suum auctorisatam, & antiquas Amicitias quae inter Nos & Patrias Hollandiae, Zelandiae, & Frisiae viguerunt,
Quorum Reformatio utilis erit Subditis utriusque Partis & Fructuosa,
Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, Fidelium ac Dilectorum Nobis, Johannis Domini de Duddeley Consiliarii nostri, & Magistri Thomae Kent utriusque Juris Doctoris, pleniùs confidentes,
Ipsos nostros legitimos, veros, & indubitatos Deputamus Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eisdem Potestatem, & Mandatum tàm generale quàm speciale, cum dicto Duce vel Ducissa, sive cum Ambassiatoribus, aut Commissariis, Deputatis, Procuratoribus suis, pro Se, & Subditis suis, sufficientem Potestatem in hac parte habentibus, Conveniendi,
Ac eorum Petitiones, Voluntates, & Desideria Audiendi, & inde Tractandi,
Ac insuper Communicandi, Concludendi, & Appunctuandi, cum eisdem, de & super omnibus & singulis Dampnis, Injuriis, Depraedationibus, Interfectionibus Mercatorum ac Subditorum utriusque Partium praedictarum, necnon de Omnibus aliis tangentibus & concernentibus Reparationem & Reformationem Actorum, Attemptatorum, & Perpetratorum contra dictas Treugas & Amicitias,
Debitam quoque & celerem Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem Faciendi,
Similem insuper Reparationem & Reformationem fieri Petendi, & Requirendi, & cum effectu Obtinendi pro Nobis & Subditis nostris,
Probationes Faciendi & quodcumque Sacramentum, ad hoc necessarium, Nomine nostro & Subditorum nostrorum Praestandi,
Ac Partium hujusmodi Querelas, ultrò citroque propositas & proponendas, cum suis Emergentibus, Dependentiis, & Connexis, Audiendi, Examinandi, & Fine debito Terminandi, & super eisdem Componendi, Paciscendi, Transigendi, & Acquietandi, Cautiones, & Securitates, Nomine nostro & Subditorum nostrorum, Praestandi, etiam summariè, simpliciter, & de plano, sine Strepitu & figura judicii, legalibus Terminis, si eis expedire videbitur, non servatis, aut aliàs Consensu Partium rescissis aut abbreviatis, inspectâ solâ Facti veritate,
Caeteraque omnia & singula Faciendi & Excercendi quae in Praemissis vel ipsorum aliquo necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna,
Promittentes, in verbo Regio, perpetuis futuris temporibus, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros & fideliter impleturos totum & quicquid, quantum ad Nos pertinet, per dictos Commissarios nostros Actum, Gestum, sive Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Julii.
Per ipsum Regem, & Concilium.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, cùm &c. ut supra usque veritate & tunc sic, & si necesse fuerit Ordinandi, Limitandi, & Acceptandi alium Diem pro Reparatione & Reformatione Attemptatorum supradictorum,
Caeteraque omnia & singula &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem & Concilium.
Aug. 2. Grant to William Kilburn, rector of S. Medard's, of Oye, of the tithes belonging to the church. Westm.
O. xi. 234. H. v. p. ii. 11.
Pro Rectore Ecclesiae Sancti Medardi.
An. 27. H. 6. Franc. 27. H. 6. m. 4.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Meritò recolentes qualiter nonnulli Domini, Proceres, & Magnates, ac alii fideles Ligei Regni nostri Angliae, qui cum, Carissimo Domino & Proavo nostro, Domino E. nuper Rege Angliae, ad Obsidionem Villae nostrae Calesii, pro tempore Conquestûs ejusdem, ibidem Obierunt,
Quorum Corpora in Ecclesia & Cimiterio sancti Medardi de Oye, in Dominio nostro de Oya, ac aliis diversis Locis ibidem circumvicinis, Humata requiescunt,
Volentesque proinde, Caritatis intuitu, & pro Salute Animae nostrae, & pro Anima Henrici nuper Regis Angliae Patris nostri, ac pro Anima dicti Proavi nostri, & aliorum praedictorum, quòd Willielmus Kilburn Capellanus, nunc Rector Ecclesiae praedictae, ad Orandum specialiter pro Anima dicti Proavi nostri, & omnium singulorum qui in Comitiva sua ibidem ut praemittitur Obie- runt, simul etiam pro Anima dicti Henrici Patris nostri, propensiùs excitetur & firmiùs obligetur,
De Gratia nostra speciali Concessimus praefato Willielmo quòd Ipse omnimodas Decimas Terrarum, Pratorum, Ortorum, Pascuarum, Pasturarum, Agrorum, & omnium aliorum Bladorum, ac Foeni, Lanae, Agnorum, Molendinorum, Piscationum Allecum, & omnium & singularum Decimalium, tàm Personabilium quàm Praedialium, dictae Ecclesiae, ad quantum dicta Ecclesia se extendit vel extendere debet, ab antiquo tempore quovis modo pertinentes, seu pertinere debentes, Habere & Tenere, ac eis liberè & integrè Gaudere possit ad Terminum Vitae suae, absque Inquietatione, Perturbatione, Molestatione, seu Mandato Thesaurarii nostri Calesii, ac aliorum Officiariorum nostrorum quorumcumque, pro tempore existentium in dicta Villa nostra Calesii seu Marchiis ejusdem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Aug. 22. Safe conduct for John bp. of Dunkeld, John bp. of Moray, John bp. of Brechin, and 12 other Scotch ambassadors. Westm.
O. xi. 235. H. v. p. ii. 11.
De Salvo Conductu.
An. 27. H. 6. Scot. 27. H. 6. m. 1.
Rex, per Literas suas Patentes, de avisamento Concilii sui, per Sex Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem & Defensionem suas speciales, Venerabiles Patres, Johannem Dunkeldensem, Johannem Maraviensem, Johannem Brechinensem, & Robertum Dumblanensem, Episcopos, Alexandrum de Lyvyngston Dominum de Calentare Justiciarium Scotiae, Alexandrum Dominum de Montgomery, Jacobum de Hamilton, Andream Dominum de Gray, Patricium de Cokburn Praepositum Villae de Edinburgh, Ricardum Abbatem Monasterii de Dunfremly, Andream Abbatem Monasterii de Melros, Jacobum Lyndesey Praepositum Ecclesiae Collegiatae de Lincloudane, Magistros, Johannem Methfen Decretorum Doctorem, & Patricium Yong Decanum Dunkeldensem, Scotos, in Regnum Regis Angliae, ex causa Ambassiatae, cum Centum Personis in Comitiva sua, aut infra, conjunctim vel divisim, veniendo, ibidem morando, perhendinando, conversando, per Dies Noctesque, & abindè redeundo, reveniendo, & repatriando usque Securitates suas, totiens quotiens eis visum fuerit expedire, durante tempore praesentis salvi Conductûs, cum Bonis, Rebus, & Hernesiis suis licitis quibuscumque;
Proviso semper quòd praedicti Episcopi, &c. prout in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Augusti.
Per ipsum Regem & Concilium.
Aug. 26. The K. informs the burgomasters of Campen, that justice shall be done to their fellow townsmen who have been plundered by Robert Caen. Westm.
O. xi. 235. H. v. p. ii. 12.
Super Mercatoribus Spoliatis.
An. 27. H. 6. Pell.
Henricus
, &c. Spectabilibus, Providis, & Circumspectis Viris, Burgimagistris, Scabinis, & Consulibus Opidi Campensis, Amicis nobis benè caris, Salutem.
Allatae pridem (Viri Optimi) Nobis Litterae vestrae continebant quosdam Nautas, Subditos & Incolas dicti vestri Opidi, nuperimè, supra Mare, per quendam Robertum Caen & Complices Subditos nostros, suis Mercantiis & Bonis, ad Summam Pecuniarum usque maximam ascendentibus, praeter eorum demerita, Spoliatos fore, in ipsorum Praejudicia & Jacturam non modica; Postulando unà cum Dampnis restitui, & nè hujusmodi in futurum committantur, atque vestris, ut in Dominia nostra Liber Aditus pateat & Reditus, in eorum justis Causis & Mercantiis exercendis, pro videri.
Enimverò (Prudentissimi Viri) sciatis volumus praedicta, si ita sint, nostrum praeter Consensum, Voluntatem, aut Permissionem processisse, & in Displicentiam nostri gravem cedere: Quamobrem mox, visis Litteris vestris, per nostra publica ediximus Mandata de Praemissis inquiri exactissimè; sicque, repertâ veritate, ac cognitis Delinquentibus, talis Justitia ministrabitur, ut & vos & vestri ex ratione contenti manebitis, caeterique ad hujusmodi vel consimilia perpetrandum fient tardiores.
Subditos nempe vestros, in Ditionem & Terras nostras, pro eorum Justis Causis & Mercandisis, quotiens opus fuerit, venientes, omni Mansuetudine & Favore, tamquam proprios, pertractabimus faciemusque tractari, ac Litteras nostras Salvitatis, sub magno nostro Sigillo, si opus erit, eisdem cognitis quibus id fieri debeat, libenter concedemus.
Dat. sub nostro Privato Sigillo, ex Palatio nostro Westmonasterii, Vicesimo sexto Augusti, Regnorumque nostrorum Anno Vicesimo septimo.
[Aug. 26.] Similar letter to the bp. of Utrecht.
O. xi. 236. H. v. p. ii. 12.
Ad Episcopum Trajectensem.
An. 27. H. 6. Pell.
Henricus
, &c. Reverendo in Christo Patri, Episcopo Trajectensi, Amico Nobis quamplurimùm dilecto, Salutem.
Grato multum animo Litteras vestras (Reverende Pater) quas nobis, ex Civitate Trajectensi, jam acti Mensis Julii Die penultimâ, scripsistis, & recepimus & vidimus: ex earum serie intelligentes bonum zelum & affectionem optimam quam in nostri Personam gerit & habet ipsa eadem Paternitas; undè sincero ex corde non possumus non congratulari, idem precantes inceptum continuare velit.
Praetereà enim dictae vestrae Litterae commemorant quosdam Nautas, Subditos, & Incolas dictae vestae Civitatis, nuperimè supra Mare, per quendam Robetum Caen & Complices Subditos nostros, suis Mercantiis & Bonis, ad Summam Pecuniarum usque maximam ascendentibus, praeter eorum demerita, Spoliatos fore, in ipsorum Praejudicia & Jacturam non modica; Postulando unà cum Dampnis restitui, & nè hujusmodi in futurum comittantur, atque vestris, ut in Dominia nostra liber Aditus pateat & Reditus, in eorum justis Causis & Mercantiis exercendis, provideri.
Enimverò (Pater Reverende) sciatis volumus praedicta, si ita sint, nostrum praeter consensum, Voluntatem, aut Permissionem processisse, & in Displicentiam nostri gravem cedere: Quamobrem mox, visis Litteris vestris, per nostra publica ediximus Mandata de Praemissis inquiri exactissimè; sicque, repertâ Veritate, ac cognitis Delinquentibus, talis Justitia ministrabitur, ut & vos & vestri ex ratione contenti manebitis, caeterique ad hujusmodi vel consimilia perpetrandum fient tardiores.
Subditos nempè vestros, in Ditionem & Terras nostras, pro eorum justis Causis & Mercandisis, quotiens opus fuerit, venientes, omni Mansuetudine & Favore, tanquam proprios, pertractabimus faciemusque tractari, ac Litteras nostras Salvitatis, sub Magno nostro Sigillo, si opus erit, eisdem, cognitis quibus id fieri debeat, libenter concedemus.
Et Paternitatem vestram perdiu incolumem ad vota conservet omnium Conditor ipse Deus.
Dat. &c. ut supra.
Sept. 17. Protestation by Richard Andrew, in the name of the K. of England, that the present treaties with Scotland shall not prejudice his right to the sovereignty of Scotland. Durham.
O. xi. 236. H. v. p. ii. 12.
Protestatio facta super Tractatu de Prorogatione Treugarum Scotiae.
An. 28. H. 6. Ex Autogr.
In Dei Nomine Amen.
Per praesens Publicum Instrumentum Cunctis appareat evidenter quòd,
Anno ab Incarnatione Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo Nono, Indictione Duodecimâ, Pontificatûs Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Nicolai, Divinâ Providentiâ, Papae Quinti Anno Tertio, Mensis Septembris Die Decimâ septimâ,
Praepotens Vir Johannes Vicecomes de Beaumont Constabularius Regni Angliae, ac, Nobiles & Venerabiles Viri, Radulphus de Graystok, Thomas Stanley, Jacobus Strangways, Milites, Magistri, Ricardus Andrew Legum, & Robertus Dobbees Decretorum, Doctores, ex parte Illustrissimi & Christianissimi Principis & Domini nostri Domini Henrici Sexti, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae,
Necnon Venerabilis in Christo Pater Johannes Episcopus Dunkeldensis, ac, Circumspecti & Nobiles viri, Andreas Abbas de Melros, Alexander de Levingston de Calenter Justiciarius Regni Scotiae, Jacobus Dominus de Hamilton, Magistri, Johannes Methven Decretorum Doctor Canonicus Glasguensis, Patricius de Cokburn Praepositus Burgi de Edinburgh, Magister Patricius Younge Decanus Dunkeldensis, & Thomas Crauston Scutifer, ex parte Illustris Regis Scotorum
Oratores, Nuncii, sive Procuratores ad Tractandum & Communicandum invicem pro sedanda Guerra & Tranquillitate procuranda inter Regna Angliae & Scotiae praedicta, necnon ad Ineundum, Componendum, Appunctuandum, Stabiliendum, & Concludendum Pacis Foedera, Treugasque & Guerrarum Abstinentias, inter praedicta Regna, sub certis formis, specialiter deputati,
In Vestibulo Ecclesiae Cathedralis Dunelmensis, pro communi Tractatu & mutuâ Communicatione in hac parte habenda, personaliter convenerunt,
In cujus quidem Tractatûs & Communicationis Exordio praefatus Magister Ricardus Andrew, tàm Regis, quàm dictorum Commissionariorum, Oratorum, Nunciorum, sive Procuratorum praefati Excellentissimi & Christianissimi Principis Domini nostri Regis, & suo Nomine, in nostri Notariorum subscriptorum, & Testium infra nominatorum, inque dictorum Oratorum, Nunciorum, sive Procuratorum Regis Scotorum Praesentia, quandam Protestationem, in vulgari conceptam, ac quâdam Cartâ seu Cedulâ Papireâ, quam in Manu tenuit, contentam, ante omnia, Animo & Intentione, ut asseruit, Protestandi, publicè fecit & Protestatus fuit sub eo, qui sequitur, Tenore verborum,
Irichard Andrew, in the Name of oure all Sovereigne Lord Henry the Sixth King of Ingland and of Fraunce, and Lord of Irlond, and also in Names of my Lord Beamont Constable of Inglond, my Lord of Greystok, my Maistres Thomas Stanley and James Strangways Knights, Maister Robert Dobbes, and Myn, Commissioners sent by our alle Sovereigne Lord unto this present Tretie, and also of alle othir willing to be adherent to Me in this behalve, by wey of solempne Protestation (which I wol be taken in wey and fourme most advailable in the Lawe) Sey, Open, and Declare, that, nothir by any Communication or Tretie of Trewes, or elles, had or to be had bytween my said Lordes and Maistres and Me, Commissioners abovesaid to our Sovereigne Lorde, on the on Partie, and You, Reverent Fathers, John Busshop of Dunkelden Tresourer of Scotland, Andrew Abbot of Melros, Alexander of Levingston de Calenter, Justice of Scotland, James Lord Hamilton, Maister John Methven Doctor of Decrees, Patrik of Cokburn Provost of Edinburgh, Patrik Younge Deane of Dunkelden, and Thomas of Crauston Esquier, on the othir Partie, Commissioners or Ambassatours to the right High and Mighty Prince Kyng of Scotts, nothir by any thing Seid or Do, to be Seid or to be Do, by my said Lords and Maisters or Me, or any of us, fro the beggynnyng unto the ending of the said Tretie, or any thing that shal therof ensue, it is not oure Sovereigne Lordes entent, nor noon of my said Lordes Maistres or Myne, in any wise, to Hurte or Prejudice the Right or Title the whiche oure said Sovereigne Lord hath, oweth, or pretendeth to have to the Superiorite, Preiminence, or directe Domine of the Londe of Scotland, or to Homage or Feute dewe to be maad unto his Highnes by the King of Scotts, or any othir Lordes Spirituel or Temporel, or othir Persones withinne the same; but it is oure and everithe of oures ful and hool Entent, and so thal be at all tymes, in all wise, to kepe the said Right and Title hool and sauf, without any maner of hurt or prejudice.
Super quibus omnibus & singulis praefatus Magister Ricardus Andrew requisivit Nos, Notarios Publicos subscriptos, sibi, ad Aeternam rei Memoriam, unum vel plura conficere Publicum Instrumentum, sive Publica Instrumenta.
Acta sunt haec, prout suprascribuntur & recitantur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco praedictis,
Praesentibus tunc ibidem,
Venerabilibus & Circumspectis Viris,
Magistris,
Willielmo Ebchestre Sacrae Paginae Professore Priore Ecclesiae Cathedralis Dunelmensis,
Et Johanne Lounde Cancellario Dunelmensi,
Ac aliis Testibus ad Praemissa vocatis specialiter & rogatis.
Et ego Thomas Chopyn, Clericus Exoniensis Dioecesis, Publicus Auctoritate Apostolicâ Notarius, Praemissis omnibus & singulis, dùm sic, ut praemittitur, per praefatum Magistrum Ricardum Andrew, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco praedictis agebantur & fiebant, unà cum Magistro Willielmo Langton Notario Publico, se etiam ad Praemissa subscribente, & Testibus praenominatis, Praesens interfui, eaque omnia & singula sic fieri vidi & audivi, Scripsi, Publicavi, & in hanc Formam Publicam redegi, Signoque & Nomine meis solitis & consuetis Signavi, rogatus & requisitus, in Fidem & Testimonium omnium Praemissorum.
Et ego Willielmus Langton, Clericus Eboracensis Dioecesis, Publicus Apostolicâ Auctoritate Notarius, Praemissis omnibus & singulis, dùm per praedictum Magistrum Ricardum Andrew, sic, ut praemittitur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco praedictis, agebantur & fiebant, unà cum suprascripto Magistro Thoma Chopyn Notario Publico, & praescriptis Testibus, Praesens personaliter interfui, eaque omnia & singula sic fieri vidi & audivi, atque per praefatum Magistrum Thomam fideliter scripta unà cum eo Publicavi, & in hanc Publicam Formam redegi, meisque Signo & Nomine consuetis Signavi, Rogatus & Requisitus, in Fidem & Testimonium omnium Praemissorum.
W. Langton.
Aug. 26. Prorogation by indenture of the truce with Scotland until 19 Nov. Stirling.
O. xi. 238. H. v. p. ii. 13.
Indentura de Prorogatione supradicta.
An. 28. H. 6. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta inter Nos, Johannem Comitem Beamont Constabularium Regni Angliae, Radulphum Dominum de Greystoke, Thomam Stanley Contrarotulatorem Hospitii Regii, Milites, Ricardum Andrew Secretarium Regis Legum Doctorem, Jacobum Strangways Militem, & Magistrum Robertum Dobbys Sacrorum Canonum Doctorem, Excellentissimi & Christianissimi Principis, Henrici Sexti, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae, Dominique Hiberniae, Commissarios, ex unâ, & Venerabilem in Christo Patrem Johannem Episcopum Dunkeldensem Thesaurarium Regium, Andream Abbatem de Melros, Alexandrum de Levingston de Calenter Justiciarium Scotiae, Jacobum Dominum le Hamelton, Johannem Methven Decretorum Doctorem, Patricium de Cokburn Praepositum Burgi de Edinburgh, Patricium Yonge Decanum Dunkeldensem, & Thomam de Crauston Scutiferum, Illustris Principis, Jacobi, eadem gratiâ, Scotorum Regis similiter Commissarios & Nuncios, ad Infrascripta sufficienter & legittimè Deputatos, Partibus ex alterâ,
Testatur quòd Nos, Johannes, Radulphus, Thomas, Ricardus, Jacobus, & Robertus, Metuendissimi ac Christianissimi Principis Henrici Sexti Regis Angliae & Franciae praedicti Commissarii,
Considerantes quòd tempora Treugarum,
Nuperimè inter dicti Excellentissimi & Christianissimi Principis Domini nostri Suppremi ex unâ Parte, & Illustris Principis Jacobi Scotorum Regis Consanguinei sui, Commissarios ex altera in Civitate Wintoniensi initarum,
In brevi expiratura sint, ac propter certas alias Causas Nos in ea parte moventes, & specialiter ob spem majoris Boni exindè, Dei Gratiâ, proventuri,
Auctoritate Nobis, in hac parte, per Litteras Patentes Regias (quarum Tenor inferius annotatur) concessâ,
Fecimus, Cepimus, Inivimus, Concordavimus, & Conclusimus, Facimusque, Capimus, Inimus, Concordamus, & Concludimus per Praesentes,
Pro dicto Excellentissimo & Christianissimo Principe nostro, ejusque Regnis, Terris, Dominiis, & Vassallis,
Cum praefatis Johanne, Andrea, Alexandro, Jacobo, Johanne, Patricio, Patricio, & Thoma, Illustris Principis Scotorum Regis praedicti Commissariis praedictis,
Nos ad hoc specialiter & cum instantia requirentibus, easdemque unà Nobiscum, Auctoritate sibi in hac-parte, per Litteras Patentes Regias (quarum Tenor similiter inferiùs annotatur) concessâ, Facientibus, Capientibus, Ineuntibus, Concordantibus, & Concludentibus pro dicto eorum Rege, Regno, Terris, Dominiis, Subditis, & Vassallis suis,
Bonas, firmas, & stabiles Treugas, Guerrarumque Abstinentias, ab Occasu Solis Vicesimi Diei instantis Mensis Septembris usque ad Ortum Solis Decimi noni Diei Mensis Novembris proximò tunc futuri duraturas,
Ac insuper, Auctoritate Nobis, ut praedicitur, in hac parte concessâ, Ordinamus, ipsique dicti Illustris Principis Scotorum Regis Commissarii praedicti ordinârunt, quòd dicto Vicesimo Die Mensis Septembris, aut circa, hujusmodi Treugae & Guerrarum Abstinentiae, hinc indè, ab utraque parte, publicè in Locis ad hoc in Casu simili solitis & consuetis proclambuntur,
Quae omnia & singula, benè & fideliter, Nos, in Vim supradictae Auctoritatis nostrae Nobis, ipsique in Vim Auctoritatis, ut praedictitur, eis, Concessarum, Promisimus, Promiseruntque firmiter observare.
In cujus rei Testimonium huic Parti INDENTUR AE, penes praefatum Excellentissimum & Christianissimum Principem Henricum Sextum, Dei gratiâ, Regem Angliae & Franciae, & Dominnm Hiberniae, remansurae, Nos praefati, Johannes Episcopus Dunkeldensis, Andreas Abbas de Melros, Alexander de Levingston de Calenter, Jacobus Dominus le Hamelton, Johannes Methven, Patricius de Cokburn, Patricius Yonge, & Thomas de Crauston, Illustris Principis, Jacobi, eadem gratiâ, Scotorum Regis memorati Commissarii, Sigilla nostra Praesentibus apposuimus.
Datis Dunelmi Decimo octavo Die Mensis Septembris, Anno ab Incarnatione Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo Nono, Regnique ipsius Illustris Regis Jacobi Decimo tertio.
Tenores verò dictarum Litterarum Patentium (de quibus supra fit mentio) sequuntur, & sunt tales,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidei Sinceritate, & Discretionis Industriâ, carissimi Consanguinei nostri Johannis Vicecomitis de Beamont Constabularii Regni nostri Angliae, ac, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Radulphi de Greystoke Militis, Thomae Stanley Militis, Magistri Ricardi Andrew Legum Doctoris Secretarii nostri, Jacobi Strangways Militis, & Magistri Roberti Dobbys Decretorum Doctoris, plenè confidentes,
Ipsos Constituimus, & Ordinavimus nostros veros, & indubitatos Commissarios & Deputatos;
Dantes & Concedentes eisdem Commissariis, & Deputatis nostris, Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus eorum, Potestatem, ac Mandatum generale & speciale, Nomine nostro, pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, & Concludendi cum Illustrissimo Principe Rege Scotorum carissimo Consanguineo nostro, aut suis Oratoribus, Commissariis, & Nunciis, Potestatem & Auctoritatem sufficientem in hâc parte habentibus, super Guerrae Abstinentiâ, seu Treugis, sub modis & formâ, & ad tale sive tantum Tempus duraturis, ut praefatis Commissariis nostris meliùs videbitur, ac prout inter ipsos Commissarios & Deputatos nostros, Quinque, Quatuor, Tres, & Duos eorum, & praefati carissimi Consanguinei nostri Oratores, Commissarios, & Nuncios, commodiùs & fructuosiùs censebitur expedire,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Expediendi, & Excercendi quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint, seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum magis exigant speciale,
Promittentes Nos, Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per dictos Commissarios, & Deputatos nostros Nomine nostro Actum, sive Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium; decimo septimo Die Augusti, Anno Regni nostri vicesimo septimo.
Jacobus, Dei Gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Noveritis quòd Nos, cùm nostri Concilii deliberatione maturâ,
De Circumspectione, Fide, & Legalitate Reverendi ac Venerabilis in Christo Patrum Johannis & Andreae Episcopi Dunkeldensis Thesaurarii nostri & Abbatis de Melros, Alexandri de Levingston de Calenter Justiciarii Regni nostri, Jacobi Domini de Hamilton Consanguinei nostri, Johannis Methven Decretorum Doctoris Canonici Glasguensis, Patricii de Cokburn Praepositi Burgi de Edinburgh, Magistri Patricii Yonge Decani Dunkeldensis, & spectabilis Scutiferi Thomae de Crauston, Dilectorum nostrorum, plurimùm confidentes,
Ipsos, Johannem, Andream, Alexandrum, Jacobum, Johannem, Patricium, Patricium, & Thomam, nostros Commissarios speciales Fecimus, Constituimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Facimus, Constituimus, & Ordidamus.
Dantes & Concedentes eisdem, ipsorumque Septem, Sex, Quinque, Quatuor, aut Tribus eorumdem plenam Potestatem & Mandatum speciale ad Accedendum, Conveniendum, in Villa Novi Castri, seu aliâ Civitate, Villâ, aut Loco in Regno Angliae, de quo vel quâ expediri videbitur,
Ibidemque cum Serenissimo Principe Henrico, Dei gratiâ, Rege Angliae Consanguineo nostro carissimo, aut suis Ambaxatoribus vel Commissariis, desuper sufficientem Potestatem habentibus, su- per Treugis, inter Regna Angliae & Scotiae aliàs captis & initis, Observandis, ac de novis etiam Treugis & Guerrarum Abstinentiis, ad Annos & Tempora, secundùm quod Commissariis nostris, ac Septem, Sex, Quinque, Quatuor, aut Tribus eorundem expedire videbitur, capiendis & ineundis, Communicandi, Appunctuandi, Tractandi, Concordandi, & Concludendi,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu etiam oportuna, Faciendi & Agendi;
Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, Stabile, atque Firmum habituros totum & quicquid in Praemissis, seu aliquo Praemissorum, per dictos Commissarios nostros, ipsorum Septem, Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorundem Communicatum, Appunctuatum, Tractatum, Concordatum, aut Conclusum fuerit quoquomodo seu Pergestum.
Dat. sub nostro Magno Sigillo apud Strevelyn, vicesimo octavo Die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo nono, & Regni nostri decimo tertio.
Sub Octo Sigillis rubei Coloris, & pendentibus a Caudis Pergamenae.
Sept. 15. Licence to Robert Bolton to transmute metals. Sheen.
O. xi. 240. H. v. p. ii. 13.
Super Transubstantiatione Metallorum.
To the Kyng oure Souveraign Lord.
An. 28. H. 6. Pell.
Please
it unto your Highnesse, of youre Grace especialle, to Grante unto, youre humble and trewe Liegeman, Robert Bolton of London Gentilman, youre gracious Lettres Patentes of Licence to be maade unto him, after th'efect that ensueth, in due fourme, and he shall ever pray to God for youre Noble Astate.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, dilectus nobis, Robertus Bolton Nobis, per quandam Supplicationem monstravit quòd, quamvis ipse super certis Materiis per Artem sive Scientiam Philosophiae operari vellet (videlicet) Metalla imperfecta de suo proprio genere Transferre, & tunc ea per dictam Artem sive Scientiam in Aurum vel Argentum perfectum Transubstantiare, ad omnimodas Probationes & Examinationes, sicut aliquod Aurum vel Argentum, in aliqua Minera crescens, expectandum & indurandum, ut dicit,
Nichilominus certae Personae, illi malivolentes & malignantes, supponunt ipsum per Artem illicitam operari, & sic ipsum in Probatione dictae Artis sive Scientiae impedire & perturbare possent,
Nos, praemissa considerantes, ac Conclusionem dictae Operationis sive Scientia scire volentes, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus eidem Roberto, quocumque Nomine censeatur, quòd ipse, durante Vitâ suâ, Artem sive Scientiam praedictam Operari, Probare, & Exercere possit, licitè & impunè, absque Impetitione, Impedimento, Molestatione, sive Gravamine nostri, vel Haeredum nostrorum, aut aliorum Officiariorum, sive Ministrorum nostrorum, vel Haeredum nostrorum quorumcumque in futurum; aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, sive Provisione indè, in contrarium factis, ordinatis, editis, seu provisis, in aliquo non obstantibus,
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Officiariis, & Ministris, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris quibuscumque, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd praefato Roberto, in Executione Praemissorum, Favorantes sint, Consulentes, & Auxiliantes in omnibus diligenter.
In cujus rei &c.
Teste &c.
Ex Regis Celsitudinis vivae vocis Mandato, in Manerio suo de Sheen, decimo quinto Die Mensis Septembris, Anno Regni sui vicesimo octavo.
Praesentibus, Domino Cicestrensi Custode Privati Sigilli, Edmundo Hungreford Milite, &c.
Langport.
Sept. 23. Commission to John lord Duddeley and Thomas Kent, clerk of the council, to redress infractions of the treaty with Prussia. Westm.
O. xi. 241. H. v. p. ii. 14.
De Attemptatis, contra Ligas cum Magistro Pruciae, Reformandis.
An. 28. H. 6. Franc. 28. H. 6. m. 11.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd nonnulla dicantur Attemptata & Perpetrata, hinc inde, per Subditos nostros & Subditos Magistri Pruciae, ad Homines Patriarum vocatarum le Mesne Hanse, & praesertim non modicâ multitudine Mercatorum hujus Regni, ac eorum Bona & Mercandisae per Subditos Magistri praedicti ac Homines Patriarum praedictarum nuper in partibus illis arestata fuerunt, ac sub hujusmodi Aresto ibidem existant de praesenti, contra Ligas, Amicitias, & Compositiones, inter hoc Regnum nostrum & ipsos ab antiquo factas & initas,
Quae quidem Attemptata ex omni parte debitè Reformari intimè optamus,
Et quatinus Reformatio hujusmodi Attemptatorum, ex parte nostra aut Ligeorum & Subditorum nostrorum, attinet facienda, Curam & Solicitudinem potiori modo quo poterimus adhibere volentes,
Ad Intentionem quòd consimilis Reformatio quorumcumque Attemptatorum Nobis ac Ligeis & Subditis nostris fieri valeat pari formâ,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, Dilecti & Fidelis Consiliarii nostri, Johannis Domini Duddeley, ac, dilecti & fidelis nostri, Magistri Thomae Kent utriusque Juris Doctoris Clerici Consiliarii nostri, pleniùs confidentes,
Ipsos nostros legitimos, veros, & indubitatos Deputamus Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eis Potestatem, & Mandatum tàm generale quàm speciale, cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, sive Nunciis dicti Magistri Pruciae, sufficientem Potestatem, pro Se, & Subditis suis, tàm de Prucia, quàm de dictis Patriis vocatis le Mesne Hanse, in hac parte habentibus, in aliquo Loco ad hoc apto & congruo, Conveniendi,
Ac eorum Petitiones, Voluntates, & Desideria Audiendi, & inde Tractandi,
Ac insuper, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, & Concludendi cum eisdem de & super omnibus & singulis Dampnis, Injuriis, Depraedationibus, Interfectionibus Mercatorum & Subditorum utriusque Partium praedictarum, ac de Aresto Mercatorum, Bonorum, & Mercandisarum praedictorum, necnon de omnibus & singulis Reparationem & Reformationem Attemptatorum, contra Ligas, Amicitias, & Compositiones supradictas, ex utraque parte, Actorum & Perpetratorum praetensorum, concernentibus sive tangentibus,
Debitam quoque & celerem Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem faciendi,
Similem insuper Reparationem & Reformationem fieri Petendi, & Requirendi, & cum effectu Optinendi,
Necnon Dietas, sive Dies, si necesse fuerit, pro mutuâ Reformatione & Reparatione Attemptatorum praedictorum, Praefigendi, Appunctuandi, & Concludendi,
Antiquasque Ligas Ratificandi, Confirmandi, & Stabiliendi, pro Nobis & Subditis nostris praedictis,
Caeteraque omnia & singula Faciendi & Excercendi, quae in Praemissis vel ipsorum aliquo necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna,
Promittentes Nos, perpetuis futuris temporibus, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabiliter habituros & fideliter impleturos totum & quicquid, quantum ad Nos pertinet, per dictos Ambassiatores nostros Actum, Gestum, sive Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Septembris.
Per ipsum Regem & Concilium suum.