Rymer's Foedera with Syllabus
October-December 1449

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

242-259

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: October-December 1449', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 242-259. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115369 Date accessed: 30 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

October–December 1449

Syllabus EntryFoedera Text
Oct. 16. Safe conduct for John bp. of Dunkeld, John bp. of Brechin, Robert bp. of Dumblane, Richard abbot of Dumfermline, and nine other Scotch ambassadors. Westm.
O. xi. 242. H. v. p. ii. 14.
De Salvo Conductu pro Ambassiatoribus Regis Scotorum.
An. 28. H. 6. Scot. 28. H. 6. m. 4.
Rex, per Literas suas Patentes, per Octo Menses proximò futuros duraturas, de avisamento & matura deliberatione Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem & Defensionem suas speciales, Reverendos in Christo Patres, Johannem Dunkeldensem, Johannem Brichinensem, Robertum Dumblanensem, Episcopos, & Ricardum & Andream de Dumfermlyn & Melros Abbates, & Willielmum Dominum de Somervyle, Alexandrum Dominum de Montegomeri, Jacobum Dominum de Hamilton, Andream Dominum de Gray, Johannem Methfen Decretorum Doctorem, Patricium Yunge Decanum Ecclesiae Dunkeldensis, Patricium de Cokburn, & Thomam de Crainstoun Scutiferos, Scotos, Commissarios seu Ambassiatores Jacobi, Dei gratiâ, Regis Scotorum, Consanguinei Regis carissimi, cum Centum Personis in sua Comitiva (cujuscumque Statûs, Gradûs, aut Conditionis existant) in Regnum Regis Angliae, conjunctim, vel divisim, per Terram, Mare, vel Aquas, equestrè vel pedestrè, cum Equis, Harnesiis, Bogeis, Jocalibus, Auro & Argento, Literis scripturis clausis & apertis, & aliis Bonis & Rebus suis quibuscumque, salvò & securè veniendo, ibidem morando, perhendinando, expectando, & conversando,
Ac totiens quotiens eis visum fuerit expedire, conjunctim vel divisim, equestrè vel pedestrè, per Terram, Mare, vel Aquas, durante praesenti salvo Conductu Regis, repatriando, revertendo, & ad Securitates proprias redeundo,
Necnon ad ipsorum beneplacitum, conjunctim vel divisim, Regnum Regis intrando, & de eodem liberè exeundo, absque impedimento vel arrestamento propter quaecumque Debita, Offensas, Treugarum Infractiones, Quaestiones, aut Querelas quaslibet, ante datam praesentium, quibuscumque Personis quavis ratione spectantia, Literis etiam Marquae, & Contramarquae, Prisaliae, Reprisaliae, Debiti, Computi, vel Conventionis cujuscumque, ac aliis motivis non obstantibus,
Proviso semper quòd praedicti Episcopi, Domini, & aliae Personae praenominatae, & eorum quilibet se benè & honestè erga Regem & Populum suum gerant, absque quicquam attemptando quod cedere possit in praejudicium Regis aut Populi sui praedicti,
Quodque ipsi nullum Civitatum, Castrorum Fortaliciorum, aut Villarum firmatarum ingrediantur, nec aliquis eorum ingrediatur, nisi hiis Literis Regis salvi Conductûs Capitaneis, Majoribus, Ballivis, seu Custodibus eorumdem primitùs ostensis,
Si verò, infra tempus hujus salvi Conductûs Regis, contingat aliquem ex praedictis personis (cujuscumque Statûs existat) vel aliquem ex praedictis Centum Personis Corporis gravitate detineri, idem Rex voluit quòd idem salvus Conductus suus servetur integer & illaesus ad Mensem postquam de Infirmitate suâ convaluerit, ut infra illum Mensem ad partes proprias & securitates redire poterit.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Octobris.
Per ipsum Regem & Concilium.
Nov. 3. Commission of James K. of Scotland to the bp. of Brechin, the abbot of Melrose his confessor and treasurer, Alexander lord Montgomery, and three others, to treat for a truce with England. Edinburgh.
O. xi. 242. H. v. p. ii. 14.
Commissio Regis Scotorum.
An. 28. H. 6. Ex Autogr.
Jacobus
, Dei Gratiâ, Rex Scotorum universis & singulis, ad quorum notitias praesentes Litterae pervenerint, Salutem in omnium Salvatore.
Sciatis Nos,
De Fide, Legalitate, Circumspectione, & Industria, dilectorum & fidelium nostrorum, Reverendi ac Venerabilis in Christo Patrum, Johannis Episcopi Bretchinensis, & Andreae Abbatis de Melrose nostri Confessoris & Thesaurarii, Alexandri Domini Montgomery, Andreae Domini le Gray, Baronum Consanguineorum nostrorum, Domini Johannis Methven Decretorum Doctoris ac Magistri nostrorum Rotulorum & Registri, & Thomae de Craustoune Praepositi Burgi de Edinburgh Armigeri, quamplurimùm confisi,
Ipsos, Johannem, Andream, Alexandrum, Andream, Johannem, & Thomam, nostros Commissarios & Ambaxatores speciales Constituisse, Deputasse, & Ordinasse, ac, Tenore Praesentium, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes praedictis, Johanni, Andreae, Alexandro, Andreae, Johanni, & Thomae, Commissariis nostris, ac ipsorum Quinque, Quatuor, Tribus, aut Duobus eorumdem, plenam Potestatem, & Mandatum speciale, ad Conveniendum, Nomine nostro, in Civitate Dunelmensi, seu alio Loco de quo expedire videbitur,
Ibidemque cum Commissariis Serenissimi Principis Henrici, Dei Gratiâ, Regis Angliae Consanguinei nostri Amantissimi, consimilem seu sufficientem Potestatem habentibus, super Treugis seu Guerrarum Abstinentiis, ad certa tempora, tàm per Terram, quàm per Mare, capiendis, inter Nos & praefatum Serenissimum Principem Consanguineum nostrum Regem Angliae, pro Nobis & Successoribus nostris, Regno, Terris, Dominiis, Subditis, & Confoederatis nostris, sub Modis, Formâ, & Conditionibus de quibus inter dictum Consanguineum nostrum Regem Angliae, ejusve Commissarios aut Deputatos praefatos, ac dictos Commissarios nostros & Nuncios, conveniri & concordari poterit, Communicandum, Tractandum, Appunctuandum, Concordandum, & Concludendum,
Caeteraque Faciendum & Agendum quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu etiam oportuna,
Promittentes in verbo Regio, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros totum & quicquid in Praemissis & circa ea per dictos, Johannem, Andream, Alexandrum, Andream, Johannem, & Thomam, Commissarios, nostros, ipsorum Quinque, Quatuor, Tres, aut Duos eorumdem, Communicatum, Tractatum, Appunctuatum, Concordatum, seu Conclusum, aliasve Actum seu Gestum fuerit quoquomodo.
Dat. sub Magno Sigillo nostro, apud Edinburgh, Tertio die Mensis Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo nono, & Regni nostri Decimotertio.
Sub Magno Sigillo Scotiae albi coloris, pendente a Caudâ Pergamenae.
Nov. 23. The K. grants to the mayor and commonalty of Bourdeaux the castle and lordship of Curton, forfeited by Louis de Beaumont, l'Alpheritz de Navarre, for his treasonable surrender of Mauleon to the count of Foix. Westm.
O. xi. 243. H. v. p. ii. 15.
Super Proditione Ludovici de Beaumont Alferitz de Navarre.
An. 28. H. 6. Vasc. 28. H. 6. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd intelleximus & ad plenum fuimus informati qualiter Ludovicus de Beaumont, nuncupatus L'ALPHERITZ DE NAVARRE,
Qui a Nobis, seu Deputatis nostris nostro Nomine, medio Juramento & Fidelitate per eum factis & praestitis, tenebat & occupabat Villam, Castrum, Castellaniam, & Dominium de Mauleon de Soule in Senescalcia nostra Laudarum,
Dictam Villam, Castrum, Castellaniam, & Dominium Comiti de Fuxo, Inimico nostro & Rebelli, absque nostro Mandato, contra Juramentum suum & Fidelitatem suam, Proditionem contra Nos committendo, Tradidit & Liberavit, & ab Obedientia nostra dejecit,
Propter quae Corpus & Bona sua quaecumque Nobis sunt Confiscata,
Et cùm dictus Ludovicus, ante suam dictam Proditionem, inter caetera Bona sua, haberet & teneret quoddam Castrum & Dominium vocata Curton, in Patria nostra Burdegaliae, inter Duo Maria, quae quidem Castrum & Dominium ad Manus nostras per dictam Proditionem ipsius Ludovici devenit,
Nos, Considerationem habentes ad magnas Expensas, Poenas, & innumerabiles Labores, quos, fideles Ligei & Subditi nostri, Major, Jurati, & Communitas Civitatis nostrae Burdegaliae, tàm in Guerris nostris, quàm ad Custodiam & Reparationem dictae nostrae Civitatis, & aliorum Locorum, Villarum, & Castrorum, in Obedientia nostra, infra Ducatum nostrum Aquitanniae existentium, fecerunt & sustinuerunt, ac indies faciunt & sustinent,
Considerantes etiam alia grata & innumerabilia Servitia, quae diversimodè & incessanter Nobis impenderunt, & impendent in futurum,
De gratia nostra speciali & mero motu proprio nostro dicta Castrum & Dominium de Curton, cum omnibus suis Pertinentiis, Dependentiis, Juribus, Proficuis, Deveriis, & Emolumentis praedictis quibuscumque, praedictae nostrae Civitati, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, Univimus, Annexavimus, & Incorporavimus, & Unimus, Annexamus, & Incorporamus per Praesentes,
Volentes, Decernentes, & Ordinantes, pro Nobis & dictis nostris Haeredibus & Successoribus, quòd dicta Castrum & Dominium de Curton, cum dictis suis Pertinentiis, Dependentiis, Juribus, & Proficuis, Deveriis, & Emolumentis praedictis quibuscumque, sint & remaneant in Manibus & Gubernatione dictorum Majoris, Juratorum, & Communitatis dictae nostrae Civitatis Praesentium & futurorum, sicut Balleucae ejusdem nostrae Civitatis remanent & existunt imperpetuum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Decimotertio die Novembris.
Per ipsum Regem & de Data praedicta &c.
Nov. 14. Promises of John Methfen, in the name of the Scotch ambassadors, and of Richard Andrewe, in the name of the English ambassadors, to proclaim the truce in 21 days. Durham.
O. xi. 244. H. v. p. ii. 15.
Promissiones & Protestationes, hinc inde, supra Treugis in Marchiis Scotiae.
An. 28. H. 6. Ex Autogr.
In Dei Nomine, Amen.
Per praesens Publicum Instrumentum cunctis appareat manifestè quòd,
Anno ab Incarnatione Domini, secundùm cursum & computationem Ecclesiae Anglicanae, Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo Nono, Indictione Tertiadecimâ, Pontificatûs Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Nicolai divinâ Providentiâ Papae Quinti Anno Tertio, Mense verò Novembris die quartâ decimâ,
In quodam Vestibulo, infra Ecclesiam Cathedralem Dunelmensem, ex parte Australi situato,
Convenerunt adinvicem,
Reverendus in Christo Pater & Dominus, Dominus Robertus, Dei gratiâ Dunelmensis Episcopus, Johannes Vicecomes Beaumont Constabularius Regni Angliae, Thomas Stanley Contrarotulator Hospitii Excellentissimi & Christianissimi Principis Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae Miles, Magister Ricardus Andrewe Secretarius ejusdem Domini Regis Legum Doctor, Jacobus Strangways Miles, & Magister Robertus Dobbes Decretorum Doctor,
Commissarii sive Ambassiatores, pro parte praefati Excellentissimi Principis, sufficienter & legitimè, ut dicebant, electi & deputati,
Necnon Venerabilis in Christo Pater Andreas Abbas de Melrose Confessor Illustrissimi Principis Jacobi, Dei gratiâ Scotorum Regis, & Thesaurarius Regni sui, Andreas Dominus le Gray Baro, Magister Johannes Methfen Magister Rotulorum & Registri dicti Scotorum Regis Decretorum Doctor, & Thomas Crauston Praepositus Burgi de Edinburgh,
Commissarii sive Ambassiatores dicti Serenissimi Principis Scotorum Regis sufficienter & legitimè, ut dicebant, electi & deputati,
Et, post mutuam Communicationem sive aliqualem Tractatum, initum inter eosdem de Treugis sive Guerrarum Abstinentiis, inter Regna Angliae & Scotiae hinc & inde servandis, inter caetera, praefatus venerabilis & discretus Vir, Magister Johannes Methfen, unus Commissariorum praedictorum, pro parte Regis Scotiae electorum, in mei Notarii Publici, aliorumque Notariorum & Testium subscriptorum, Praesentia ibidem personaliter constitutus, quasdam Promissionem & Protestationem, in lingua Anglicana conceptas, & in Papiri Cedula, quam in manibus suis tenuit comprehensas, de unanimi Consensu, Assensu, Voluntate, & Mandato dictorum Collegarum suorum, omnium & singulorum Commissariorum & Ambassiatorum pro parte dicti Scotorum Regis electorum, publicè legit & interposuit, sub hoc Tenore Verborum,
In The Name Of Oure Lord.
In the Presence of you, full Noble and Worshipful Lordez Robert Bysshopp of Duresme, and John Viscount Beaumount Constable of England, Right worshipful Sirez, Sir Thomas Stanley Countrollers of the Kyng House, Maistir Richard Andrewe the Kyngs Secretary Doctour of Law, Sir James Strangways Knight, Maistir Robert Dobbes Doctour of Canon, Maistir John Methfen, in the Namez of the Worshipful and Religious Fadirs Andrew th'Abbot of Melrose, the Noble Lord and Baron Andrew Lord Gray, and Worshipful Squier Thomas Crauston, and Myn, the Ambassiatourz to the right Hie and Mighty Prince James King of Scottland, bi the Will, ful Consent, Bidding, and Commandement of the said Coambassiatours, Promise that, within the time of xxi. daies next after our departing fro this Cite of Duresme, we shall do effectuelly to be Proclaymed, in place, convenable and accoustomed, that the Souldeours and Inhabitantz of the Towne and Castill of Berewik and Rokesbourgh, and othir Englishmen comyng to the same, shall be tholid and soufered to occupie, during the Trews, and have souffisaunce of Gresse, Hay, and Fewel, and Entircomyn in the Landez, Pasturez, and Medues aboute the said Placez, with free Entre and Issue, with all maner of Vitall and Cariage to the same Placez, as largely, easly, paisibly, and favorably as the Souldeours and Inhabitauntz of the forsaid Towne and Castill were tholed or hade at any tyme within any Triewez taken afor this tyme,
And also, as touching the Landez callid Batable Landez or Threpe Landez in the West Marchez, it shal be Proclaimed semblabilly, that all the Claymers and Chalongours of the said Landez shall, in evyn maner, Entircomyn in the same, as well bi Lande as bi Watir, without Pyndyng, Parkage, or othir Distourbinn, during the said Triewes, as it hath ben don in tyme of othir Triewes,
And that no Scottish man, uppon Payn of Forfetture of al that he may Forfaite unto the King of Scottland, let not distrouble the saide Souldeours, Inhabitans, or Abiders of the said Town and Castell, non the said Claymers or Chalengiers of Using, Haveing, and Entircomyng in fourme and maner above comprisid,
Protesting alway that, bi this Promise, it is not our Entent to do or cause any Prejudice, in the Right and Proprite of the said Landez, Pasturez, and Medues, to the right High and Mighty Prince
King of Scotland our Soverain Lord, or any of his Subjetts, in any Wise;
And this to endure only during the Trewez, as only made in favour of the same Trewez
.
Subsequenterque, statim & incontinenti, & ante diversionem ad extranea, Die, Loco, Mense, & Annis supradictis, dictus Venerabilis Vir & Doctor egregius Magister Ricardus Andrewe, unus Commissariorum sive Ambassiatorum, pro parte dicti Domini Regis Angliae, ut praefertur, Electorum, quasdam alias Promissionem & Protestationem, in Lingua Anglicana etiam conceptas, & in quadam Papiri Cedulâ, quam in manibus suis tenuit, de unanimi Consensu, Assensu, Voluntate, & Mandato dictorum Commissariorum & Ambassiatorum, pro parte dicti Domini Regis Angliae & Franciae Electorum, publicè fecit, legit, & interposuit, quarum Tenor sequitur & est talis,
In The Name Of Oure Lord.
I Richard Andrewe, in the Name of my ful Noble and right Worshipful Lordez, Robert Byshopp of Duresme, Lord Viscounte Beaumount Constable of England, my Worshipfull Maistirs, Sir Thomas Stanle Controller of the Kings Howse, Sir James Strangways, Knightz, Maistir Robert Dobbez, Doctour of Canon, and Myn, Commissioners of the most Excellent and most Christian Prince Henry, bi the grace of God, King of England and of Fraunce, byfor you Worshipful and Religious Fadir Andrewe th'Abbot of Melrose Tresourer of Scotland, Noble Sir Andrew Lord Grey Baron, Maistir John Methfen Doctour of Canon Maistir of the Rollez and Register, Thomas Cranston Esquier, Ambassiatours to the right High and Mighti Prince King of Scotts, bi the Wil, ful Consent, Bidding, and Commandement of the said Coambassatours, Promise that, within xxi daies aftir our departing fro this Cite of Duresme, we shall do effectuelly to be Proclaimed, at Berewik and Rokesburgh and on the Westmarchez also, that non Englisman, undir the Payne of Forfeiture of al that be may Forfett unto the King of England and of France, shall Occupie the Batable Landez in the Westmarchez nor bi Land nor bi Water, othirwise than it hath been usied afortyme in tyme of Trewies,
Protesting alway that, bi this our Promise, it is not our Entent to do or cause any Prejudice, in the Right and Propriete of the said Landez, Pastures, Medeus, or Batable Landez, to the most Excellent and most Christian Prince
Henry King of England and of France oure Soveraigne Lorde, or any of his Sugetts, in any Wise;
And this to endure only during the Trewez, as only made in favour of the same Trewes
.
Quibus sic Gestis, Dictis, Factis, & Interpositis, iidem Magistri, Richardus Andrewe & Johannes Methfen, caeterique Coambassiatores & Collegae sui praedicti, Me, Notarium infrascriptum, magnis cum instantiis, diligenter requisierunt quatinus sibi, de & super hujusmodi Dictis, Gestis, habitis & interpositis omnibus & singulis per eosdem Magistros Ricardum & Johannem successivè, Vice, Nomine, & Mandato eorumdem Coambassiatorum, Collegarum suorum, Publicum facerem Instrumentum unum vel plura prout necesse fuerit in hac parte, Promittentes michi Salarium competens pro Labore.
Acta sunt haec, prout supra scribuntur & recitantur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco praedictis.
Praesentibus tunc ibidem,
Venerabilibus & Discretis Viris,
Magistro Willielmo Ebcestre Priore Ec- clesiae Dunelmensis Sacrae Theologiae Professore,
Magistro Johanne Lounde in utroque Jure Bacallario Cancellario Dunelmensi,
Magistro Henrico Grene Sacrae Theologiae Bacallario,
Humfrido Daker,
Ricardo Darcy,
Johanne Heron
,
Armigeris de Anglia,
Alexandro Ouchtrelown de Kelly,
Georgio Fawlay,
Oswaldo de Abrenethy,
Patricio Gray,
Thoma Gray,
Andrea de Anand,
Jacobo de Quodquen,
Andrea Ireland,
Johanne Troupe,
Jacobo Hasindene,
Alexandro de Moravia
,
Scutiferis,
Willielmo Keire Magistro in Artibus,
Et pluribus aliis in multudine copiosa Testibus ad Praemissa vocatis specialiter & Requisitis.
Et Ego Ricardus Fowey, Clericus Exoniensis Diocaesis, in Decretis Bacallarius, Publicus Auctoritate Apostolicâ Notarius, praemissis omnibus & singulis, dùm sic, ut praemittitur, primò per Venerabilem Virum Magistrum Johannem Methfen Decretorum Doctorem, de Mandato, Voluntate, pariter & Assensu Omnium & singulorum Coambassiatorum & Collegarum suorum praedictorum, & consequenter per Egregium Virum Magistrum Ricardum Andrewe Legum Doctorem, Mandato, Voluntate, & unanimi Consensu dictorum Commissariorum Coambassiatorum & Collegarum suorum praefatorum agebantur & fiebant, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco supradictis, unà cum praenominatis Testibus & Notariis subscriptis, praesens personaliter Interfui, ac omnia & singula Praemissa sic fieri Vidi & Audivi, eaque per Robertum Bertram, Notarium immediatè subscriptum, fideliter sic Scripta, Publicata, & in hanc Publicam formam redacta, ad personalem & specialem requisitionem dictorum Magistrorum Ricardi & Johannis ac aliorum Commissariorum Coambassiatorum & Collegarum suorum saepefatorum, Signo & Nomine meis solitis & consuetis Signavi, Rogatus & Requisitus, in Fidem & Testimonium Omnium & singulorum Praemissorum.
Ricardus Fowey.
Et Ego Robertus Bartram, Clericus Coventrensis & Lichfeldensis Dioecesis, Publicus Auctoritate Apostolica Notarius, Praemissis Omnibus & Singulis, dùm sic, ut praemittitur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco praedictis, per praefatos Venerabiles & Discretos Viros Magistros Johannem Methfen & Ricardum Andrewe Legum Decretorumque Doctores egregios, de unanimi Consensu, Voluntate, & Mandato dictorum aliorum Coambassiatorum & Collegarum suorum successivè agebantur & fiebant, unà cum praefatis Testibus & Notariis tàm suprascriptis, quam subscriptis praesens personaliter intersui, ac ea omnia & singula sic fieri Vidi & Audivi, Scripsi, Publicavi, & in hanc Publicam Formam, ad Personalem Requisitionem Dictorum Magistrorum Johannis & Ricardi, aliorumque Coambassiatorum & Collegarum suorum praedictorum, Redegi, Signoque & Nomine meis solitis & consuetis Signavi Rogatus & Requisitus, in Fidem & Testimonium Omnium & Singulorum Praemissorum.
Et constat mihi Notario praedicto de Interliniatione & Additione istarum Dictionum
,
Landez inter xx & xxj Lineas, & in fine xxx Lineae a Capite praesentis Instrumenti computando,
Quas Approbo & omni suspitione sinistrâ carere volo Ego Notarius antedictus
.
R. Bartram.
Et Ego David Bell Clericus Sancti Andreae Dioecesis in Regno Scotiae Bachallarius in Decretis, Publicus Apostolicâ & Imperiali Auctoritatibus Notarius, Praemissis Omnibus & Singulis, dùm sic ut praemittitur agerentur, dicerentur, & fierent unà cum Dominis Notariis & Testibus suprascriptis, praesens personaliter Intersui, eaque omnia & singula sic fieri & dici Scivi, Vidi, & Audivi, ac in Notam sumpsi, & ideo hoc praesens Publicum Instrumentum, manu Domini Notarii immediatè praescripti, Me aliis occupato Negotiis, fideliter scriptum, Signo Nomine & Subscriptione meis solitis & consuetis Signavi, per Egregios Viros Dominos Johannem & Ricardum Decretorum & Legum Doctores, Rogatus & Requisitus, in Fidem & Testimonium Veritatis, Omnium & Singulorum Praemissorum.
David Bell.
Nov. 15. Truce between England and Scotland, to be dissolved by either K. at 180 days' notice. Durham.
O. xi. 247. H. v. p. ii. 16.
Tractatus Treugarum Scotiae.
An. 28. H. 6. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta inter Nos, Robertum, Permissione Divinâ, Dunelmensem Episcopum, Johannem Beaumont Constabularium Regni Angliae, Thomam Stanley Contrarotulatorem Hospitii Regii Militem, Ricardum Andrew Secretarium Regis Legum Doctorem, Jacobum Strangways Militem, & Robertum Dobbys Sacrorum Canonum Doctorem, Excellentissimi & Christianissimi Principis Henrici Sexti, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Regis, ac Domini Hiberniae, &c. Commissarios, ex unâ, & Venerabilem ac Religiosum Virum Andream Abbatem de Melros Confessorem Regium & Thesaurarium Regni Scotiae, Andream Dominum le Gray Baronem, Johannem Methven Magistrum Rotulorum & Registri Regiorum Decretorum Doctorem, & Thomam Crauston Scutiferum Praepositum Burgi de Edynborowgh, Illustrissimi Principis Jacobi, eadem gratiâ, Scotorum Regis similiter Commissarios & Ambassiatores ad infrascripta sufficienter & legitimè Deputatos, Partibus ex altera,
Testatur quòd Nos, Robertus, Johannes, Thomas, Ricardus, Jacobus, & Robertus, Commissarii praedicti, Auctoritate Nobis in hac parte a dicto Christianissimo Principe Henrico per suas Regias Literas Patentes (quarum Tenor inferiùs annotatur) concessâ, Fecimus, Cepimus, Inivimus, Concordavimus, & Conclusimus, Facimusque, Capimus, Inimus, Concordamus, & Concludimus, per Praesentes,
Pro dicto Excellentissimo & Christianissimo Principe Angliae & Franciae Rege, ejusque Regnis, Dominiis, & Vassallis,
Cum praefatis Andrea, Andrea, Johanne, & Thomâ, Illustrissimi Principis Scotorum Regis praedicti Commissariis & Ambassiatoribus, Nos ad hoc specialiter & cum instantiâ requirentibus,
Ipsique Andreas, Andreas, Johannes, & Thomas, Auctoritate eis in hac parte a dicto Serenissimo Principe Scotorum Rege per suas Literas Patentes (quarum Tenor inferius annotatur) concessâ, unà nobiscum, easdem Fecerunt, Ceperunt, Iniêrunt, Concordârunt, & Concluserunt,
Pro dicto eorum Rege, ejusque Regno, Terris, Dominiis, Subditis, & Vassallis suis,
Bonas, inviolabiles, firmas, & stabiles Treugas, Guerrarumque Abstinentias generales, tàm per Terram, quàm per Mare, & omnes Aquas dulces, a Die Datae Praesentium quatenus ad Terram pertinet, & a Festo Natalis Domini proximò jam futuro quatenus ad Mare pertinet, incepturas, & duraturas quàm diu placebit dicto Excellentissimo & Christianissimo Principi Henrico Angliae & Franciae Regi pro suâ Parte, ac Illustrissimo Principi Jacobo Scotorum Regi ejus Consanguineo pro sua Parte,
Sic tamen quòd, si aliquo Casu, aliquando imposterùm, dictus Excellentissimus Princeps Angliae & Franciae Rex noluerit dictas Treugas diutiùs Tenere, aut ulteriùs Observare, sed velit ab eisdem pro suâ Parte Recedere, hoc benè sibi licebit, praesentibus Treugis non obstantibus; dumtamen dictum Regem Scotorum, per suas Literas Patentes, suo Magno Sigillo sigillandas, ac eidem Regi Scotorum, ubicunque infra Regnum Scotiae fuerit, liberandas, faciat de hujusmodi suâ Voluntate recedendi a dictis Treugis certiorem:
Similique modo Rex Scotorum, si ab hujusmodi Treugis aliquando pro suâ Parte Recedere voluerit, praefatum Excellentissimum Principem Franciae & Angliae Regem, per suas Literas Patentes, suo Magno Sigillo sigillandas, eidemque Metuendissimo Principi Angliae & Franciae Regi, ubicunque infra aliquod Regnorum, Ducatuum, seu Dominiorum suorum fuerit, realiter liberandas, etiam de suâ Voluntate Recedendi ab eisdem Treugis reddet certiorem.
Hoc tamen semper observato quòd, in omni Casu Discessionis hujusmodi a praedictis Treugis, sive per praefatum Excellentissimum Principem Franciae & Angliae Regem, sive per dictum Illustrissimum Principem Scotorum Regem ejus Consanguineum, sic, ut praedicitur, faciendae, tàm Metuendissimus Princeps Rex Angliae, quàm Serenissimus Princeps Scotorum Rex maneat, sit, & stet, vigore Praesentium, firmiter Astrictus ad easdem Treugas, per Centum & Octoginta Dies inclusivè, post Diem Liberationis & Traditionis Literarum Patentium praedictarum proximò sequentes & plenariè completos, juxta vim, formam, & effectum earundem, effectualiter observandas, easdemque faciant, & quilibet eorum per se & suos faciat, per eosdem Centum & Octoginta Dies, efficaciter observari.
Item, Appunctuavimus, Concordavimus, & Conclusimus cum dictis Ambassiatoribus, ipsique Ambassiatores unà nobiscum sic Appunctuârunt, Concordârunt, & Concluserunt, quòd, dictis Treugis durantibus, neque praesatus Excellentissimus & Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex adversus dictum illustrissimum Principem Scotorum Regem, suum Consanguineum ejusve Subditos, vel Ligeos; neque adversus Christianissimum & Excellentissimum Principem Angliae & Franciae Regem ejus Ligeos aut Subditos antefatus Serenissimus Princeps Rex Scotorum, suus Consanguineus, faciet, movebit, aut manutenebit per se, nec procurabit aut permittet fieri per aliquos seu aliquem Subditorum seu Ligeorum suorum, aliquam Guerram, seu aliquod genus vel factum Guerrae in aliquo Regno, Terrâ, vel Dominio, citra vel ultra Mare, aut in Mari situato, neque per ipsum Mare, aut aliquam aliam Aquam dulcem sive salsam; &, generaliter loquendo, non erit Consilio, Auxilio, vel Favore, quòd in aliquo loco Mundi hujusmodi Guerra fiat aut moveatur, fierive aut moveri aliqualiter procuretur seu permittatur, Treugis durantibus supradictis.
Item, inter Nos & praedictos Ambassiatores, Concordatum & Conclusum est quòd, si, durantibus Treugis seu Guerrarum Abstinentiis praedictis, contingat aliquos Subditos sive Ligeos dicti Excellentissimi Principis Angliae & Franciae Regis per Mare, ex quacunque justâ, rationabili, vel licitâ Causâ Navigantes, sive Mercatores fuerint, sive Peregrini, Piscatores, aut alii cujuscunque conditionis Homines vi Tempestatis aut Ventorum, seu aliâ justâ, rationabili, & necessariâ, urgenteque Causâ, ad hoc eos omninò impellente (cùm ipsi hoc non affectaverint, & id, tempore Recessûs eorum a Patria sua, non proposuerunt) applicare in aliquo Portu, sive alio Loco quocunque Regni Scotiae, vel in aliquo loco juxta idem Regnum Naufragium pati (dummodo aliqua Persona in Navi sic Naufragium passa superstes existat) non licebit Illustrissimo Principi Regi Scotorum Consanguineo suo, aut alicui vel aliquibus Subditorum seu Ligeorum suorum, per se, vel alios, ipsos, sic Appulsos, seu Naufragium passos, eorum Naves, Bona, Mercandisas, sive Res alias quascumque, in hujusmodi Navibus adducta, Capere, Rapere, vel ab eisdem, sic Appulsis, aut Naufragium passis, vel passo, auferre quovis modo, vel etiam detinere, aut ratione Debiti alicujus Personae, eadem Res, Bona, vel Mercandisas, integraliter vel in parte, arestare vel arestari facere; set licebit ipsis, sic Appulsis, aut Naufragium passis, cum Navibus, Mercandisis, Bonis, & Rebus suis, causâ hujusmodi cessante, prout sic Appulsi, & Naufragia passi, eorum Navi Refectâ, tenebuntur, quamcitiùs commodè valeant recedere, absque quibuscumque Impetitione, Impedimento, Molestatione, Aresto, sive alia Occasione quacumque, sibi per dictum Illustrissimum Principem Scotorum Regem, aliquemve seu aliquos ejus Subditum sive Subditos, obiciendis sive etiam faciendis:
Et, simili modo, si contingat (eisdem Treugis vel Guerrarum Abstinentiis durantibus) aliquos Subditos sive Ligeos dicti Illustrissimi Principis Scotorum Regis, simili modo Navigantes, vi Tempestatis seu Ventorum, vel aliâ justâ, rationabili, & necessariâ, urgenteque Causâ, eos omninò ad hoc impellente (cùm ipsi hoc non affectaverint, & id, tempore Recessûs eorum a Patria sua, non proposuerint) applicare in aliquo Portu, sive alio loco quocumque dicto Domino nostro Regi Angliae & Franciae subdito & subjecto, vel in aliquo Loco juxta Portus vel Loca praedicta Naufragium pati (dummodò aliqua Persona in Navi, sic Naufragium passâ, superstes existat) non licebit dicto Excellentissimo Principi Angliae & Franciae Regi, aut alicui vel aliquibus Subditorum vel Ligeorum suorum, per Se, vel alios, Ipsos, sic Appulsos, seu Naufragium passos, eorum Naves, Bona, Mercandisas, sive Res alias quascumque, in hujusmodi Navibus adducta, capere, rapere, vel ab eisdem, sic Appulsis, aut Naufragium passis vel passo, auferre quovis modo, vel etiam detinere, aut, ratione Debiti alicujus Personae, eadem Res, Bona, vel Mercandisas, integraliter vel in parte, arestare vel arestari facere; set licebit ipsis, sic appulsis, aut Naufragium passis, cum Navibus, Mercandisis, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis, Causâ hujusmodi cessante, prout sic appulsi, & Naufragium passi, eorum Navi refecta, tenebuntur, quamcitiùs commodè valeant recedere, absque quibuscumque Impetitione, Impedimento, Molestatione, Aresto, sive aliâ Occasione quacumque, sibi per dictum Illustrissimum Principem Regem Angliae & Franciae, aliquemve seu aliquos ejus Subditos sive Subditum, obiciendis sive etiam faciendis.
Item, Concordatum & Conclusum est, inter Nos praefatos utriusque Partis Commissarios, quòd, si aliquis vel aliqui Subditorum vel Ligeorum Metuen- dissimi Principis Angliae & Franciae Regis, sic, ut praedicitur, appulsus seu appulsi, aut Naufragium passus vel passi, sive in Regnum Scotiae sub Salvo Conductu veniens vel venientes, ante Diem expirationis Salvi Conductûs sui, adversâ Valitudine adeò vexetur & vexentur, quòd sic appulsus vel appulsi, seu Naufragium passus vel passi, aut sub Salvo Conductu veniens vel venientes, cum Navi vel Navibus, quâ vel quibus applicuit vel applicuerunt, vel ante Diem expirationis sui Salvi Conductûs sic veniens vel venientes nequeat vel nequeant commodè recedere & in proprias Partes se recipere, tunc benè licebit sic appulso & appulsis, Naufragium passo & passis, ac venienti & venientibus, infirmo vel Infirmis, cuicumque vel quibuscumque, salvò & securè in Loco, quo sic appulsus vel appulsi, Naufragium passus vel passi, applicuerit vel applicuerint, infirmari contigerit, expectare quousque reconvaluerit vel reconvaluerint; & tunc, cum Literis Testimonialibus Majoris, Ballivi, Constabularii, aut alicujus alterius Officiarii Domini Regis, in Loco quo sic eum vel eos infirmari contigerit, eidem vel eisdem sub Moderatis Expensis concedendis & tradendis, causâ Infirmitatis hujusmodi cessante, in Partes proprias recedere licebit: idemque infirmus seu infirmi hujusmodi sic recedere debebit vel debebunt absque Impedimento vel obstaculo quocumque, sibi per aliquem Subditorum vel Ligeorum Domini Regis Scotiae quomodolibet faciendis; ita tamen quòd interim nichil Praejudiciale contra Regem, Regnum, seu Ligeos ejusdem attemptet vel attemptent, fierive procuret seu procurent:
Quae omnia, simili modo & formâ, fideliter, aequaliter, & efficaciter observabuntur ex parte Metuendissimi Domini Regis Angliae &c. Subditorum & Ligeorum suorum quorumcumque, in Casu quo aliquem, Regni Scotiae Subditum, in aliquem Locum, Angliae Subditum & Subjectum, sic appulsum, Naufragium passum, vel venientem contigerit infirmari, juxta formam & modum in proximo praecedenti Articulo comprehensos.
Praeterea, inter Nos, Commissarios utriusque Partis praedictos, Appunctuatum, Concordatum, Ordinatum, & Conclusum est quòd, si contingat, eisdem Treugis durantibus, aliquem non Subditum, vel aliquos non Subditos, dicti Illustrissimi Principis Scotorum Regis, Navem vel Naves, Personam vel Personas, Res, Mercandisas, aut Bona quaecumque alicujus vel aliquorum Subditi sive Subditorum Excellentissimi & Christianissimi Principis Angliae & Franciae Regis capere, & eas vel ea in aliquem Locum vel Portum eidem Illustrissimo Scotorum Regi subjectum adducere, non licebit Illustrissimo Scotorum Regi aut alicui Subdito sive Ligeo suo eas vel ea seu aliquam Partem eorumdem emere, seu quovismodo ad Utilitatem suam receptare, absque Consensu ejus vel eorum ad quem vel quos Bona seu Res hujusmodi ante eorum Captionem verè pertinebant: quòd, si per aliquem eorum quicquam in contrarium hujus Ordinationis factum vel attemptatum fuerit, tunc Personae, Bona, Res, & Mercandisae quaecumque hujusmodi, sic Empta sive Recepta, illi vel illis, ad quem vel ad quos Bona hujusmodi verè pertinebant (dolo, fraude, malove ingenio cessantibus quibuscumque) integraliter restituentur, per sic ementes sive recipientes, eo modo quo restitui deberent si a Subditis dicti Illustrissimi Principis Scotorum Regis capta fuissent: & nichilominus sic attemptans, tanquam Violator harum Treugarum, graviter, pro modo & qualitate Criminis, punietur:
Quae omnia & singula, modo & formâ praedictis, Excellentissimus & Christianissimus Angliae & Franciae Rex observabit, & per suos Subditos & Ligeos similiter aequaliter & efficaciter observari faciat, in Casu quo aliqua Persona, Naves, Mercandisae, Res, vel Bona quaecumque dicti Illustrissimi Principis Scotorum Regis, aut alicujus seu aliquorum Subditi vel Subditorum ejus, Capta fuerint per aliquem vel aliquos non Subditum vel non Subditos Excellentissimo & Christianissimo Principi Regi Angliae & Franciae supradicto.
Item, simili modo Concordatum est quòd, si, durantibus Treugis supradictis, contingat aliquam Navem alterius Partium praedictarum Naufragium pati & rumpi, & aliqua Personarum existentium in Navi sic Naufragium passa vel rupta superstes remanserit (cessantibus in ea parte dolo, fraude, & malo ingenio quibuscumque) Mercandisae, Bona, & Res quaecumque, quae de dicta Navi Projecta sint, ex eadem Extracta, vel in Mari Collecta, vel ad Terram Venientia, seu aliàs quovis modo Salva & Salvata, per eos, ad quorum Manus, Res, Mercandisae, & Bona hujusmodi devenerint, nullatenus dissipentur, diminuantur, alienentur, dividantur, nec quovis modo subtrahantur, aut concelentur; set integra, sine Diminutione quacumque, Gubernatori illius Dominii sive Loci, in quod vel quem dicta Bona devenerunt, seu ejus Deputato, fideliter & sine fraude, deliberentur atque tradantur, ad Usum vel Utilitatem illius vel illorum, ad quem vel ad quos Bona ipsa, Rei veritate inspectâ, pertinere noscuntur, Conservanda; cui vel quibus, infra spatium unius Anni, a tempore notitiae Naufragii vel Rupturae Navis hujusmodi computandi, licebit, pro Recuperatione & Restitutione Rerum, Mercandisarum, & Bonorum hujusmodi, prosequi coram Judice in ea parte competente; Cui sic Prosequenti vel Prosequentibus realiter & effectualiter tradi, liberari, & restitui debent (Solutis tamen & Refusis Expensis & Sumptibus rationabilibus, factis circa Collectionem & Salvationem Bonorum eorumdem) proviso semper quòd Persona & Personae Superstes vel Superstites ex eadem Navi, ad Terram venientes, ad statim, juxta effectum & Tenorem Praesentium Treugarum, liberè dimittentur.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, si, dictis Treugis durantibus, aliqua Navis, unius Partis vel alterius, Personis, Rebus, Mercandisis, aut Bonis onusta, sive rupta, sive pro Victualibus, & Necessitatibus, eis in Mari supervenientibus, emendis, applicuerit in aliquem Portum vel Locum alium alicujus Partium praedictarum, pro qua Reficienda Navem ipsam, Personas, Merces, Res, & Bona contenta in eadem, oporteat ad Terram deponi; quòd, in hoc Casu, Personae, Merces, Res, & Bona ipsa, sic deposita, absque impedimento & sine solutione Custumae, in eandem Navem, cùm Refecta fuerit, vel in aliam reponantur & liberè abducantur; proviso tamen quòd, pro Mercibus, Rebus, Bonis, & Mercandisis, ibidem pro emendis Victualibus, eis necessariis pro Numero Personarum venditis, Custumae & caetera Deveria, in ea parte debita, fideliter persolvantur.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, si quis de una Parte Partium praedictarum capiat, dictis Treugis durantibus, aliquod Fortalitium super aliam Partem, Ipse, super & adversus quem hujusmodi Fortalitium Captum fuerit, poterit illud Recuperare per viam Facti vel aliter prout meliùs poterit: & etiam potuerit punire Malefactores, in ea parte, secundùm exigentiam Casûs; & tenebuntur Conservatores Partis illius, cujus Subditus Fortalitium hujusmodi cepit, succurrere & juvare ipsum, super & adversus quem hujusmodi Fortalitium Captum fuerit, ad ipsum Recuperandum quam citiùs & quam diligentiùs Sumptibus illius Partis offendentis; vel, si magis placuerit, ipse, super quem hujusmodi Fortalitium Captum fuerit, requirere poterit & summare Regem & Conservatores alterius Partis, seu eorum Deputatos, quòd Reddi faciant & Restitui dictum suum Fortalitium, & Malefactores qui hujusmodi Fortalitium ceperunt; quod ipsi, pro Posse, facere & perimplere tenebuntur, absque dolo, fraude, & malo ingenio.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, si, Treugis durantibus, aliquis vel aliqui de Vassallis, Ligeis, vel Subditis unius Partium praedictarum deliquerit seu deliquerint in Territorio alterius Partis, liceat Parti, in cujus Territorio sic deliquerit vel deliquerint, ipsum Delinquentem vel ipsos Delinquentes, secundùm exigentiam Delicti, per ipsum vel ipsos commissi vel perpetrati, punire; si verò sic Delinquens vel Delinquentes Captus vel Capti. non fuerint aut fuerint, ut praemittitur, set se retraxerit vel retraxerint in Dominium ipsius Regis cujus Subditi fuerint, Conservatores illius Partis requisiti tenebuntur Liberare Personam vel Personas hujusmodi Malefactorum, puniendas ut praefertur, Conservatoribus alterius Partis hoc requirentibus, aut eorum Deputatis, in Marchia ubi deliquerit vel deliquerint; si verò iidem Malefactores se occultaverint, latitaverint, seu effugerint, ita ut capi non possint, Rex, cujus Subditi extiterint, debet eos mox perpetuò forbannire ab omnibus Locis suae Ditioni subjectis, quos extunc nullo unquam tempore restituet, nec permittet ingredi vel inhabitare Loca, ut praefertur, suae Ditioni subjecta, nisi Malefactores ipsi prius subierint Justitiam, & plenè satisfecerint alteri Parti, contra quam sic attemptaverint, de Attemptatis hujusmodi sivè Delictis, per ipsos ut praefertur perpetratis: Et licet aliquis talis Malefactor sic Bannitus fuerit, seu, absque Bannitione, sic, ut praefertur, Captus extiterit, nichilominus tenebuntur Conservatores Partis illius, cujus idem Malefactor Subditus extiterit, Reparare Attemptata de Bonis hujusmodi Malefactoris quatenus sufficere poterint; si verò idem Malefactor, sic Captus sive Deprehensus, non habeat in Bonis unde satisfacere poterit, in hoc Casu eo graviùs Punietur & luet in Corpore: Et insuper qui Malefactorem hujusmodi scienter Receptaverit, aut Consilium ei dederit seu Favorem, ad eandem in omnibus Satisfactionem & Poenam tenebitur, ad quam faciendam & subeundam teneretur hujusmodi Malefactor si posset apprehendi.
Item, simili modo, concordatum est quòd, si, eisdem Treugis durantibus, aliquid contra easdem vel aliquam Partem earumdem, per Terram sive per Mare, fieri vel attemptari contigerit, per hoc tamen praesentes Treugae non erunt, nec censebuntur, aut reputabuntur Ruptae, Infirmatae, vel Annullatae, set nichilominus in suo Robore permanebunt & Vigore; nec Guerrae, nisi observatâ Formâ in primo Articulo superius inter Principes declaratâ, pro eo fieri debent ab una Parte vel altera; nec Prisae Personarum, nec Districtiones aut Captiones Bonorum, nec Obsidiones Villarum aut Castrorum sive Fortalitiorum, nec Homicidia Murdrave quaecumque, in contrarium Praemissorum, a quocumque attemptari sive committi; set reparabuntur & reponentur in Statum pristinum & debitum Maleficia & Attemptata hujusmodi, necnon Interprisae quaecumque, per Conservatores & Commissarios illius Partis, cujus Subditi sic attemptaverint, offenderint, seu malefecerint: Qui verò contra fecerit (videlicet) Movendo Guerram postquam superius recitata, sive Obsidendo, Invadendo, aut Capiendo Villas vel Fortalitia, aut faciendo Homicidia sive Murdra, propter aliquod Attemptatum ex parte altera, aut praeter Auctoritatem & Decretum Conservatorum, faciendo Prisas Personarum, vel Districtiones seu Captiones Bonorum, eo ipso cadat in Causa sua, & nichilominus Punietur juxta Delicti sui exigentiam, aut restituet & reparabit alteri Parti omne illud in quo eam Laesit & Cepit ab eadem.
Item, Concordatum est, simili modo, quòd, si, Treugis praedictis durantibus, aliquis Subditorum unius Partium vel alterius Contrahat vel quasi, seu Delinquat infra Regnum, Terram, sive Dominium illius Partis, cujus Contrahens vel Delinquens est Subditus, & extunc, causâ vitandi Justitiam, se Subtraxerit & Effugiat in Locum quemcumque subditum sive subjectum alteri ex eisdem Partibus, cujus Subditus non extiterat, & illuc deveniat Homo ligeus illius Partis; nichilominus compelletur ad Respondendum & Satisfaciendum ac Subeundum Justitiam, de Debito sive Delicto suo hujusmodi, coram Conservatoribus Treugarum utriusque Partis sive eorum Deputatis, aequè ut satisfacturus & subiturus fuisset si permansisset sub Fide & Ligeantia ipsius Partis cujus Terram & Dominium effugit: Si verò in sola Fuga perstiterit, nec devenerit Homo Ligeus illius Partis in cujus Terram effugit, eo Casu remittetur & restituetur illi Parti cujus Ligeus & Subjectus fuerat, pro Justitiâ de eo, prout sibi videbitur, faciendâ: Si verò aliquis Subditorum unius Partium praedictarum se Subtrahat in Regnum seu Dominium alterius, tanquam Fugitivus, Proditor, & Rebellis, & ibidem reperiatur sub Assecurantia aut Salvo Conductu, Pars illa seu Gardianus vel Deputatus ejusdem, in cujus Regno seu Dominio hujusmodi Fugitivus seu Malefactor receptatur & assecuratur, requisitus super hoc per aliam Partem, Gardianum, seu Deputatum ejusdem, tenebitur, infra Quadraginta Dies post Requisitionem sequentes, omnem Assecurantiam & salvum Conductum, hujusmodi Fugitivo concessum, Annullare, & Ipsum, ut superius est expressum, remittere & destinare: Et, quamquam talis Proditor aut Rebellis offerat ei, ad quem taliter subterfugit, Juramentum Ligeantiae seu Fidelitatis, in hoc Casu non recipietur ad Ligeantiam seu Juramentum, quousque Quadraginta dies lapsi fuerint post oblationem hujusmodi Juramenti & Ligeantiae taliter factam.
Item, simili modo, concordatum est quòd, durantibus praesentibus Treugis, non Admittentur nec Recipientur ad Officia, nec super Assisam, nec ad perhibendum Testimonium Personae Infames, Rebelles, Fugitivi, Proditores unius Partis vel alterius, aut Convicti per Assisam, set Boni, Fideles, & Justi, Fide digni, & non Suspectae Personae.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, durantibus Treugis hujusmodi, nullus unius Partis vel alterius ingrediatur Terras, Boscos, Nemora, Forestas, Warennas, Loca, Dominia quaecumque alicujus Subditi alterius Partis, causâ Venandi, Piscandi, Aucupandi, Disportum aut Solatium in eisdem exercendi, aliave quacumque de causa, absque Licentiâ ejus vel eorum, ad quem seu quos Locus vel Loca ipsa pertinet seu pertinent, aut Deputati sui, petitâ primitùs & obtentâ: Et si contingat Bestias seu Animalia alicujus Subditi alterius Partium praedictarum Fundum, Agrum, Solúmve Subditi alterius Partis ingredi, & Granum aut Herbam ibidem crescentem depascere, aliove modo illi, cujus est Solum, Injuriam sive Dampnum inferre, quòd ob hoc neutra Partium hujusmodi Dampnum sive Injuriam sibi facta propriâ auctoritate ulciscatur; sed Illud Malefactum, secundùm Legem & Consuetudinem observatas in Partibus ubi Dampnum & Injuria talia facta sunt, effectualiter emendabitur ut est justum.
Item, ut Treugae supradictae eo firmiùs & meliùs observentur, quo cuilibet ex Subditis Partium praedictarum Conquerenti liberior pateat facultas Justitiam prosequendi, Ordinatum & Concordatum est quòd, si quis ex Subditis alterius Partium praedictarum Depraedatus fuerit seu Attemptaverit infra Marchias aut Terram alterius Partis, post Depraedationem hujusmodi seu Attemptatum fugiendo revertatur ad Marchias aut Terram illius Partis cujus est Subditus, licebit illi, contra quem sic attemptaverit, in Recenti, vel infra Sex dies computandos a tempore Delicti sic attemptati sive commissi, Auctoritate praesentis Ordinationis, absque aliis Literis de salvo Conductu, prosequi illum Malefactorem, &, ipsum sic prosequendo, intrare salvò & securè Marchias sive Terram in quam idem Malefactor se retraxerit, vel, si sibi meliùs videbitur, poterit infra praedictos Sex dies adire unum ex Gardianis alterius Partis vel ejus Deputatum pro sua Justitia prosequenda.
Et, Insuper, consimili modo, Appunctuatum, Concordatum & Conclusum est quòd semper & continuè, eisdem durantibus Treugis, fiunt & erunt duae Literae Patentes salvi Conductûs, in bona & sufficienti forma conceptae,
Una (videlicet) ex parte dicti Excellentissimi Principis Angliae & Franciae Regis, suo Magno Sigillo sigillata, continuè manens in aliquo Loco ad hoc congruo infra Marchias Regni Scotiae, quem Serenissimus Princeps Rex Scotorum elegerit; virtute cujus valeant quandocumque, eisdem Treugis durantibus, Subditi Regis Scotorum quicumque, contra easdem gravati, liberè ingredi Regnum Angliae, & Prosequi Causam suam ubicumque & coram quocumque competenti Judice infra idem Regnum,
Et Alia ex parte Serenissimi Principis Scotorum Regis, ejusdem Magno Sigillo sigillata, manens continuè in aliquo Loco congruo infra Marchias Angliae, quem Christianissimus Angliae & Franciae Rex elegerit; virtute cujus valeant quandocumque, dictis Treugis durantibus, Subditi ejusdem Angliae & Franciae Regis ingredi liberè Regnum Scotiae, & Prosequi Causam suam, ubicumque & coram quocumque competenti Judice infra idem Regnum Scotiae,
Proviso semper quòd, virtute alicujus Literarum salvi Conductûs hujusmodi, non plures quam Tres vel Quatuor Personae, hujusmodi Causas prosequi volentes, ex una parte vel altera, Regnum alterius, simul & unâ vice, ingredi valeant quovis modo.
Item, quia tàm Excellentissimus & Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex, quàm Serenissimus Princeps Rex Scotorum ejus Consanguineus, considerant & perpendunt quòd, nisi supradicta omnia benè conserventur efficaciter & votivè, juxta eorum desideria, per magnam & debitam diligentiam Officiariorum in Puniendo Transgressores quoslibet pro qualitate Delictorum, contingere poterit, infra breve, propter Insolentiam & ineffraenatam Malitiam Delinquentium, praedictas Treugas multipliciter violari, quod absit; idcirco Appunctuatum, Concordatum, & Conclusum est quòd quicumque Regum praedictorum senserit se aut suos, contra formam Treugarum dictarum, aggravatum vel aggravatos, in defectu Executionis Justitiae ab altera Parte non factae, Princeps, taliter Se aut Suos sentiens Laesum vel Laesos, per unum Heraldum aut alium Nuncium avisabit & informabit alium Regem, quòd per Officiarios suos nullum aut non debitum poterit de suis Conquerentibus habere Justitiae complementum; in quo casu Rex, sic informatus & cui talis Conquestio facta sit, quamcitò commodè poterit, bis vel ad minus semel in Anno, mittet Tres aut Duos de suo Concilio, Justitiae & Pacis Amatores, ad aliquem Locum convenientem prope Marchias, obviaturos totidem consimilibus de Concilio Regis Conquerentis, cum Potestate sufficienti oneratas non tantum ad Puniendum Delinquentes super quibus conqueritur juxta Delicti qualitatem, verùm etiam ad Inquirendum, Examinandum, & ad Investigandum si Conservatores dictarum Treugarum, Gardiani Marchiarum, vel eorum Locatenentes, aut Deputati, negligentes fuerint aut remissi in Executione Justitiae Partibus Conquerentibus; quos etiam Punire, Corrigere, & Emendare habeant, si per talem Inquisitionem, Examinationem, & Investigationem Culpabiles inventi fuerint aut Remissi,
Praeterea, ut eo fortiùs & inviolabiliùs praesentes Treugae observentur, quo bonis Provisionibus fuerint roboratae, simili modo, Ordinatum & Conclusum est quòd Omnes & Singuli Gardiani Marchiarum, unius Partis & alterius, praesentes & futuri, ac Omnes Viri Notabiles prope dictas Marchias, a Villis de Novo Castro & Penreth in Angliam versus Scotiam, ex una parte, & a Villis de Edynbourgh & Dunfrice in Scotia versus Angliam inhabitantes, Parte ab altera, ad Sacrosancta Dei Evangelia, coram eis posita & corporaliter per eos- dem & eorum quemlibet tacta, Jurabunt quòd praesentes Treugas, in omnibus & singulis Capitulis & Articulis earumdem, bonâ fide, absque dolo, fraude, malove ingenio quibuscumque Observabunt, & per alios, quantum in eis est, Observari facient, & quòd nullo unquam tempore durationis earumdem Treugarum per Se, vel per Alios, clàm vel palàm, directè vel indirectè, eas in aliqua sui parte violabunt, nec violari facient aut permittent quatenus poterunt quovis modo:
Quod quidem Juramentum, Omnium & singulorum praedictorum, fieri debet, publicè & solemniter, citra Triginta dies proximò sequentes post Datam Praesentium continuè numerandos, Gardianorum Marchiarum Angliae in manibus excellentissimi Principis Angliae & Franciae Regis & Commissariorum suorum ad hoc specialiter deputandorum, & Gardianorum Marchiarum Scotiae in manibus Illustrissimi Principis Scotorum Regis & Commissariorum suorum ad hoc specialiter deputandorum; Notabilium verò Virorum, utriusque Partis praedictae Anglorum in manibus Gardianorum Marchiarum in Anglia, Scotorum in manibus Gardianorum Marchiarum Scotiae; Nomina autem eorum qui sic Juraverint, infra Mensem post Praestationem ejusdem Juramenti, certificabuntur alterutrinque autenticè Gardianis singulis Marchiarum praedictarum, ut apud ipsos singulorum Nomina, sic Jurantium, habere valeant de Recordo.
Item, simili modo, Concordatum & Conclusum est quòd utraque Partium Publicari & Notificari faciet dictas Treugas Subditis suis, infra Triginta Dies proximò futuros, post Datam Praesentium similiter continuè numerandos.
Conservatores verò Treugarum pro dicto Excellentissimo & Christianissimo Principe Angliae & Franciae Rege, ejusque Regnis, Terris, Dominiis, Locis, ac Personis quibuscumque ei Subjectis, tàm per Terram, quàm per Mare, erunt,
Humfridus Dux Bukinghamiae.
Johannes Dux Norffolciae.
Willielmus Dux Suffolciae.
Ricardus Comes Sarum.
Henricus Comes Northumbriae.
Johannes Comes Oxoniae.
Johannes Vicecomes de Beaumont.
Henricus Vicecomes de Bourghsher.
Thomas Dominus de Clifford.
Radulphus Dominus de Graystok.
Thomas Dominus Fizthew,
Thomas Dominus de Daker.
Thomas Nevill.
Thomas Stanley.
Jacobus Strangways.
Henricus Fenwyck.
Robertus Ogill.
Thomas Haryngton.
Thomas Lumley.
Ricardus Musgrave.
Johannes de Skelton.
Thomas de la More.
Johannes Heron.
Robertus Maners
.
Et omnes Admiralli Maris & Custodes Marchiarum Angliae versus Scotiam,
Pro Illustrissimo Principe Scotorum Rege erunt,
Willielmus, Georgius, Johannes, Archibaldus, Alexandrus de Douglas Angouff. Roff. Moraviae, & Craufordiae Comites.
Willielmus Dominus Creghton.
Willielmus Dominus de Sancto Clauro
.
Dominus Willielmus Somervill.
Herbertus Dominus Maxwell.
Alexander Dominus Montgomery.
Andreas Dominus le Gray.
Patricius Hepburne
de Halez,
Jacobus de Creghton.
Barones.
Alexander Vicecomes de Angouf.
Andreas Vicecomes de Fyfe.
Simon de Glenduvyn.
Archibaldus de Douglas.
Willielmus de Crauston.
Walterus Scott.
Robertus Greghton.
Alexander Home.
David Home.
Alexander Ramesey
.
Milites.
Jacobus Rothirforth.
Nicholaus Rothirforth.
Thomas de Crauston.
Willielmus de Karlehill.
Willielmus de Douglas.
Adam de Johnson.
Willielmus Labethir
.
Et omnes Admiralli Maris & Custodes Marchiarum de Scotia versus Angliam.
Qui quidem omnes & singuli, ex utraque parte supranominati, hinc & inde, habebunt plenam Potestatem, soli & in solidum, ac Gardiani & Admiralli in Locis Custodiae & Admirallitatis suarum, ad Reparandum, Reformandum, & Emendandum, Reparari, Reformari, & Emendari faciendum omnia Dampna & Attemptata Excessusque facta & perpetrata contra Tenorem dictarum Treugarum, & ad Puniendum Malefactores omnes & singulos secundùm casum & exigentiam Delictorum.
Tenore verò Literarum Patentium dicti Excellentissimi & Christianissimi Principis Angliae & Franciae Regis, de quibus supra fit mentio, sequitur, & est talis,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus ad quos praesentes Litterae pervenerint Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fide, Sinceritate, & Discretionis Industriâ, Venerabilium in Christo Patrum, Roberti Dunolmensis, & Adae Cicestrensis Custodis Sigilli nostri, Episcoporum, ac Carissimi Consanguineinost ri Johannis Vicecomitis de Beaumont Constabularii Regni nostri Angliae, ac, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Thomae Stanley Militis Contrarotulatoris Hospitii nostri, Magistri Ricardi Andrewe Legum Doctoris Secretarii nostri, Jacobi Strangways Militis, & Magistri Roberti Dobbes Decretorum Doctoris, plenè confidentes,
Ipsos Constituimus & Ordinavimus nostros veros & indubitatos Commissarios & Deputatos;
Dantes & Concedentes eisdem Commissariis, & Deputatis nostris, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus eorum, Potestatem, ac Mandatum generale & speciale, Nomine nostro, pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, & Concordandi cum Illustrissimo Principe Jacobo Rege Scotorum Carissimo Consanguineo nostro, aut suis Oratoribus, Commissariis, & Nunciis, Potestatem & Auctoritatem in hac parte sufficientem habentibus, de & super Guerrarum Abstinentiâ, seu Treugis, sub modis & formâ, & ad tale sive tantum Tempus duraturis, uti praefatis Commissariis nostris Sex, Quinque, Quatuor, Tribus & Duobus eorum saniùs & salubriùs videbitur expedire,
Ipsasque Guerrarum Abstinentias seu Treugas Capiendi, Ineundi, Firmandi & Concludendi,
Treugas sive Guerrarum Abstinentias, nuper initas, conclusas, & publicatas, ac publicandas, & adhuc pendentes, Prorogandi,
Prout eisdem Commissariis nostris meliùs videbitur, ac prout inter ipsos Commissarios & Deputatos nostros, Sex, Quinque, Quatuor, Tres, vel Duos eorum, & praefati Consanguinei nostri Oratores, Commissarios, & Nuncios, commodiùs & fructuosiùs censebitur expedire,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Expediendi, & Excercendi quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint, seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale,
Promittentes, bonâ Fide & Verbo Regio, Nos Gratum & Firmum habituros quicquid per dictos Commissarios, & Deputatos, vel Duos eorum, Nomine nostro Actum, sive Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, Vicesimo Tertio Die Octobris, Anno Regni nostri vicesimo octavo.
Per ipsum Regem & Concilium.
Kirkeby.
Tenor etiam Literarum Patentium praefati Serenissimi Principis Scotorum Regis, de quibus supra fit mentio, sequitur sub hac formâ.
Jacobus, Dei Gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Litterae pervenerint, Salutem in omnium Salvatore.
Sciatis Nos,
De Fide, Legalitate, Circumspectione & Industriâ dilectorum & fidelium nostrorum Reverendorum & Venerabilium in christo Patrum, Johannis Episcopi Brethmen. & Andreae Abbatis de Melrose nostri Confessoris & Thesaurarii, Alexandri Domini Montgomery, Andreae Domini le Gray, Baronum Consanguineorum nostrorum, Domini Johannis Methven Decretorum Doctoris ac Magistri nostrorum Rotulorum & Registri, & Thomae de Craustonne Praepositi Burgi de Edynburgh Armigeri, quamplurimum confisos,
Ipsos, Johannem, Andream, Alexandrum, Andream, Johannem, & Thomam nostros Commissarios & Ambaxatores speciales constituisse, deputasse, & ordinasse, ac Tenore Praesentium constituimus, deputamus, & ordinamus,
Dantes & concedentes praedictis Johanni, Andreae, Alexandro, Andreae, Johanni, & Thomae, Commissariis nostris, ac eorum Quinque, Quatuor, Tribus aut Duobus eorumdem plenam Potestatem & Mandatum speciale ad Conveni- endum nomine nostro in Civitate Dunelmensi seu alio Loco de quo expediri videbitur, ibidemque cum Commissariis Serenissimi Principis Henrici Dei gratiâ Regis Angliae Consanguinei nostri amantissimi, consimilem seu sufficientem Potestatem habentibus, super Treugis seu Guerrarum Abstinentiis, ad certa tempora, tàm per Terram, quàm per Mare, capiendis inter Nos & praefatum Serenissimum Principem Consanguineum nostrum Regem Angliae, pro Nobis & Successoribus nostris, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis & Consoederatis nostris, sub modis, formâ, & conditionibus, de quibus inter dictum Consanguineum nostrum Regem Angliae, ejusve Commissarios aut Deputatos praefatos, ac dictos Commissarios nostros & Nuncios conveniri ac concordari poterit, communicandi, tractandi, appunctuandi, concordandi, & concludendi,
Caeteraque faciendi & agendi quae in praemissis, & circa ea necessaria fuerint seu etiam oportuna.
Promittentes, in Verbo Regio, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, Nos ratum, gratum, firmum & stabile habituros totum & quicquid in Praemissis & circa ea per dictos Johannem, Andream, Alexandrum, Andream, Johannem & Thomam Commissarios nostros, ipsorum quinque, quatuor, tres aut duos eorundem communicatum, tractatum, appunctuatum, concordatum & conclusum, aliasve actum seu gestum fuerit quoquomodo.
Datum sub Magno Sigillo nostro, apud Edinburgh, tertio Die Mensis Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo nono, & Regni nostri decimo tertio.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Testimonium atque Fidem, huic Parti INDENTURAE, penes praefatum Excellentissimum & Christianissimum Principem Angliae & Franciae Regem remansurae, Nos praefati, Andreas Abbas de Melrose, Andreas Dominus le Gray, Johannes Methven Decretorum Doctor, & Thomas Craustonne, dicti Serenissimi Principis Scotorum Regis Commissarii memorati, Sigilla nostra apposuimus.
Dat. in Ecclesiâ Cathedrali Dunelmensi praedictâ, quinto decimo die Mensis Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo, & Annis Regum praedictorum supradictis.
Andrae Abbas De Melros.
Andrewe Lorde The Gray.
Joh. Methfen.
Thomas Cranton.
Sub Quatuor Sigillis rubei Coloris.
Dec. 9. The K. exempts Adam bp. of Chichester from attendance at parliament or the council, and gives him permission to go on pilgrimages beyond sea. Westm.
O. xi. 255. H. v. p. ii. 20.
Pro Episcopo cicestrensi de Indulgentia Regis.
An. 28. H. 6. Pat. 28. H. 6. p. 1. m. 18.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Ad humilem Supplicationem & multiplicatas Instantias Reverendi in Christo Patris Adae Cicestrensis Episcopi Custodis Privati Sigilli nostri,
Allegantis Ipsum in Corpore & praesertim in Visu suo sic debilitari, ac necessitate suae Curae Supervidendae in Conscientia sua artari, quòd non poterit ulterius, cum suae Animae salute & Corporis commoditate, Temporalibus, ut solito, vacare Negotiis,
Indulsimus Eidem quòd,
Consideratis diuturno & industrioso Labore, multipliciter Nobis & Utilitati nostrae Rei Publicae, in nostris Conciliis, tàm in Officiorum pervigili excercitio, quàm Ambassiatis diversis, impenso, ac quòd non modica subivit in Persona Pericula,
Pro Termino Vitae suae inantea ab omni Seculari Occupatione & de Adventu suo ad Parliamentum nostrum, Concilium Magnum aut Secretum, se abstinere poterit, & venire, quacumque Vocatione non obstante, minimè teneatur,
Et quòd, pro Salute Animae suae, Peregrinationes & Vota, per ipsum emissa, tàm ultra quàm citra Mare, absque Licentia ulteriori a Nobis petenda, poterit, sine omni impedimento, molestatione, vel contradictione, perimplere; quibuscumque Brevibus, Literis, aut Monitionibus nostris, sive Mandatis, in contrarium praefato Adae Episcopo fiendis, non obstantibus,
Quodque secum, pro honesta & decenti sua Sustentatione, de Bonis suis & Pecuniis, usque ad Summam Quingentarum Marcarum, secum deferre, aut per alios ad eum venire facere poterit, licitè & impunè; aliquo Statuto, in contrarium edito sive facto, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, ix die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta &c.
Dec. 19. Pardon to Thomas bp. of Hereford for resigning his bishopric. Westm.
O. xi. 256. H. v. p. ii. 20.
De Pardonatione, pro Thoma nuper Episcopo Herefordensi, super Abdicatione Episcopatus, & Pensione inde solvenda.
An. 28. H. 6. Ibid. m. 3.
Rex Omnibus, Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Supplicavit Nobis Thomas nuper Episcopus Herefordensis ut,
Cùm Sanctissimus Dominus Nicholaus Quintus Summus Pontifex Papa Modernus, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo Octavo, Decimo Kalendarum Decembris, Pontificatûs sui Anno Secundo, per Literas suas Bullatas,
Attendens praefatum nuper Episcopum, Viginti Sex Annis & ampliùs Ecclesiae Herefordensi laudabiliter Praefuisse, ac circa Structuras & Aedificia ad illam pertinentia Summam Duorum Millium & Octingentarum Marcarum & ultra exposuisse,
Dignum, quinimmò Debitum, existimaverit praefato nuper Episcopo, ac Haeredibus, seu Executoribus suis, de tali Remedio providendum esse, quòd nec idem nuper Episcopus, nec Haeredes, seu Executores sui, occasione Reparationum aut Aedificationum quarumcumque, circa Castra, Villas, Domos, Terras, Possessiones, & Aedificia, ad Mensam Episcopalem Herefordensem spectanctia, fiendarum, molestari possent quomodolibet in futurum, tunc igitur, in ea parte Supplicationibus inclinatus, praefato nuper Episcopo, cujus Conscientiam, expositione praedictorum Duorum Milium & Octingentarum Marcarum circa hujusmodi Reparationem, exoneravit, ut, quoad vixerit, ad ulteriorem Reparationem qualemcumque faciendam minimè teneretur, nec ad id per quemquam invitus valeret coartari,
Praefato etiam nuper Episcopo, & Haeredibus, seu Executoribus praedictis, ac aliis, quibus ex Dispositione Testamentaria aliqua forsan reliquerit, quòd, occasione Reparationum hujusmodi etiam quarumcumque & qualitercumque fiendarum, nullatenus impeti vel molestari possent, nec aliquid a praefato nuper Episcopo vel ab eis exigi valeret quoquomodo, Auctoritate Apostolicâ, Concesserit pariter & Indulserit ex certa scientia,
Mandans & Inhibens Episcopo Herefordensi pro tempore existenti, ac Capitulo ipsius Ecclesiae, necnon omnibus aliis (cujuscumque Dignitatis, Statûs, Gradûs, vel Praeeminentiae existerent) vel per Se, vel alium, seu alios, praefatum nuper Episcopum, aut Haeredes, vel Executores praedictos, sub Excommunicationis Majoris & Interdicti Poenis, quas Contrafaciens seu Contrafacientes ipso facto incurrent, & a quibus per alium quàm per Romanum Pontificem Absolvi aut Relaxari non possent, praeterquam in Mortis Articulo constituti, directè vel indirectè quovis quaesito colore, qualitercumque, occasione Praemissorum, Molestare praesumerent, similibus Auctoritate & Scientiâ ac sub eisdem Poenis,
Mandans, dilectis Filiis, Johanni Tituli Sanctae Balbinae Presbytero Cardinali, & Abbati Sanctae Mariae Eborum, quatinus Ipsi, aut eorum alter, per Se, vel Alium, seu Alios, quando & quotiens opus foret, Contravenientes quoscumque in praedictas Poenas incidisse, in eventum Inobedientiae eorumdem, solùm Juramento praedictorum Thomae Episcopi aut Haeredum seu Executorum suorum, cui in hoc Casu standum esse voluerit, probandum, solempniter publicarent & denunciarent, aut publicari & denunciari mandarent,
Decernentes quicquid contra praefatum nuper Episcopum, seu Haeredes, aut Executores suos praedictos, occasione praefatâ, foret quomodolibet attemptatum, Irritum & Inane, ac nullius existere Roboris vel Momenti, non obstantibus Constitutionibus & Ordinationibus Apostolicis, necnon Statutis & Consuetudinibus dictae Ecclesiae, etiam Juramento, Confirmatione Apostolicâ, vel quavis aliâ Firmitate roborandis, caeterisque contrariis quibuscumque, prout in eisdem Literis Bullatis pleniùs continetur,
Ac idem Sanctissimus Dominus, Anno praedicto, per alias Literas suas Bullatas, Personam praefati nuper Episcopi, Sibi & Apostolicae Sedi devotam, Paternâ Benivolentiâ prosequens, illa praefato nuper Episcopo libenter Concesserit quae suis Necessitatibus fore conspexerit oportuna,
Cùm itaque nuper ipse Regimini & Administrationi Bonorum Ecclesiae Herefordensis (cui tunc praeerat) in Manibus dilecti Filii ipsius Sanctissimi Domini Johannis Tituli Sancti Laurentii in Lucina Presbiteri Cardinalis, ex certis rationabilibus Causis, apud Sedem Apostolicam spontè & liberè cesserit,
Idemque Cardinalis Cessionem hujusmodi, de Mandato praefati Sanctissimi Domini, facto sibi super hoc Oraculo vivae vocis, apud Sedem admiserit antedictam,
Ac tunc idem Sanctissimus Dominus eidem Ecclesiae sic Vacanti de Persona dilecti Filii Richardi Electi Herefordensis, de Fratrum suorum Consilio, duxerit Auctoritate Apostolicâ Providendum, Praeficiendo Ipsum eidem Ecclesiae in Episcopum & Pastorem,
Idemque Sanctissimus Dominus, volens praefato nuper Episcopo, ut Statum suum, juxta Pontificalis Dignitatis decentiam, commodiùs tenere valeret, de alicujus Subventionis auxilio providere, ac Gratiam facere specialem, Pensionem annuam Centum Librarum Sterlingorum legalis Monetae Angliae, de & super Fructibus, Redditibus, & Proventibus Mensae Episcopalis Herefordensis, per eundem Richardum Electum, & Successores suos, qui pro tempore erunt Episcopi seu Electi Herefordenses, pro unâ in Resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, & pro aliâ Medietatibus in Sancti Michaelis Archangeli Festivitatibus, extunc singulis Annis, in Ecclesiâ praedictâ, praefato nuper Episcopo vel Procuratori suo legitimo, quamdiu Vitam duceret in humanis, specialiter persolvendas, Auctoritate praedictâ, Tenore Literarum praedictarum, ad id etiam dicti Richardi Electi accedente Consensu, Reservaverit & Assignaverit,
Decernens tàm Richardum Electum, quàm Successores praedictos, ad integram Solutionem Pensionis hujusmodi, juxta Reservationis & Assignationis ipsius Sanctissimi Domini hujusmodi Tenorem, fore efficaciter obligatos,
Ac volens & eadem Auctoritate Statuens quòd, si quis ex Richardo Electo & Successoribus praefatis, in facienda Solutione Pensionis hujusmodi, prout ratione Reservationis & Assignationis earumdem pro tempore censebitur astrictus, impedimento cessante legitimo, defecerit, extunc, post unius immediatè sequentis Mensis spatium, eodem extante Defectu, Excommunicationis Sententiam ipso facto incurreret, a quâ, donec de Pensione hujusmodi tunc debitâ praefato nuper Episcopo integraliter Satisfactum, seu aliàs secum vel cum eodem Procuratore amicabiliter super hoc Concordatum existeret, praeterquam in Mortis Articulo constitutus, Absolutionis beneficium nequeat optinere,
Voluit etiam idem Sanctissimus Dominus & praedictâ praefato nuper Episcopo Auctoritate concesserit ut, Vacationis ipsius Ecclesiae temporibus, aut quamdiu praefatus Richardus Electus, seu quicumque alius qui dictae Ecclesiae pro tempore Praefectus foret in Episcopum & Pastorem, pacificam Possessionem administrationis bonorum ipsius Ecclesiae seu Majoris Partis eorumdem assecutus non foret, illi, ad quos Solutio Fructuum, Reddituum, & Proventuum praedictorum, aut aliàs id quomodolibet spectare censeretur, in praefatis Terminis, de eisdem Fructibus, Redditibus, & Proventibus, usque ad hujusmodi Pensionem seu Partem ex ea tunc praefato nuper Episcopo debitam, sub dictâ Excommunicationis Sententiâ (quam similiter, ut praefertur, incurrerent) integrè & cum effectu eidem nuper Episcopo vel hujusmodi Procuratori suo Respondere & Solvere deberent & Tenerentur, Metropolitani Loci & alterius cujuscumque Licentiâ seu Consensu super hoc minimè requisitis,
Et, quamprimùm praefatum nuper Episcopum Migrare contingeret ab hac Luce, Pensio praedicta cessaret penitùs & expiraret, Richardusque Electus & Successores praefati illam praestare vel solvere, quódque illi, qui dicto nuper Episcopo de hujusmodi Fructibus, Redditibus, & Proventibus responderent, ut praefertur, eisdem praefato nuper Episcopo traditis vel solutis, satisfacere ac rendare cuiquam alteri extunc minimè essent Astricti, prout in praedictis Literis Bullatis pleniùs poterit apparere,
Nos, Supplicationi praedictae favorabiliter inclinati, de Gratiâ nostrâ speciali, ex mero motu nostro, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus eidem nuper Episcopo, quocumque Nomine censeatur, omnimodos Contemptus, Transgressiones, Mesprisiones, Provisiones, & Forisfacturas ratione Impetrationis, Acceptationis, Lectionis, vel Proclamationis Literarum Bullatarum praedictarum, factas sive perpetratas, seu eorum alterius, aut aliarum Literarum Bullatarum quarumcumque, ac aliis Personis quibuscumque, ejus in hac parte Notariis, Procuratoribus, Executoribus, Factoribus, Consiliariis, Attornatis, Auxiliatoribus, Solicitatoribus, & eisdem Adhaerentibus, & eorum cuilibet, ac etiam omnimoda Actiones, Sectas, Querelas, Executiones, Impetitiones, & Demanda, & omne id quod ad Nos pertinet seu pertinere poterit ratione Praemissorum, aut eorum alicujus, seu alicujus Provisionis cujuscumque,
Et ulterius, de ulteriori Gratiâ nostrâ, Concessimus & Licentiam Dedimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris quantum in nobis est, praefato nuper Episcopo quòd ipse utrasque Literas Bullatas praedictas, superiùs in specie recitatas, ac omnia & singula in eisdem Literis Bullatis contenta, Proclamare, seu Proclamari facere, Exequi, & Excercere, Legere, & Legi facere, necnon in Executionem ponere seu poni facere, ac Literis Bullatis illis licitè, liberè, integrè, quietè, pacificè, & impunè, juxta vim, formam, & effectum earumdem, uti valeat & gaudere imperpetuùm,
Nolentes quòd iidem, nuper Episcopus, Notarii, Procuratores, Executores, Factores, Consules, Attornati, Auxiliantes, & eisdem Adhaerentes in hac parte, aut quicumque alii Solicitatores, Lectores, seu Publicatores Literarum Bullatarum praedictarum, vel alterius earumdem, per Nos, Haeredes, vel Successores nostros impetantur, inquietentur, perturbentur, molestentur in aliquo, seu graventur, necnon eorum aliquis impetatur, inquietetur, perturbetur, molestetur in aliquo, seu gravetur; Statutis de Provisoribus, & quibuscumque aliis Statutis, Ordinationibus, Provisionibus, seu Actibus, indè in contrarium factis, aut aliis Rebus, Causis, & Materiis quibuscumque, quae pro Nobis in hac parte dici, allegari, aut proponi poterunt, in aliquo, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo nono Die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
Dec. 22. Licence to John Taverner of Hull to export goods to Italy through the straits of Marrok in his new ship or carrack called the Grace Dieu. Westm.
O. xi. 258. H. v. p. ii. 21.
Super quadam Navi, quae ex Concessione Regis, de Causa Magnitudinis, Nominetur Carraka.
An. 28. H. 6. Franc. 28. H. 6. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, & ad specialem Supplicationem dilecti nobis Johannis Taverner de Kyngeston super Hull Maryner,
Qui cum Auxilio Divino ac diversorum Ligeorum nostrorum fecit quandam Navem, adeò Magnam sicut Magnam Carrakam seu Majorem (quae quidem Navis Grace Dieu nuncupatur) ad praesens in Portu nostro Londoniae existentem,
Concessimus eidem Johanni quòd Navis praedicta, ex causa Magnitudinis suae praedictae, exnunc nominetur Carraka vocata Grace Dieu,
Et quòd benè liceat eidem Johanni capere, recipere, & habere de quibuscumque Mercatoribus, tàm Indigenis quàm Alienigenis, existentibus Subditis nostris & Amicis, seu sub Salvo Conductu nostro, omnimodas Mercandisas, ad eandem Carrakam cum eisdem Frettandum, & Onerandum in eadem Lanam & Stannum, Pelles Agninas, Pelles Lanutas, Passelarges, & alia Coria tàm Frisca quàm Tannata, necnon alias Mercandisas tales ac tantas prout sibi melius videbitur faciendum, in Portubus nostris Londoniae, Suthamptoniae, Kyngeston super Hull, & Sandewici, seu in uno eorumdem Portuum, seu in tali Portu vel Portubus eorumdem prout meliùs placuerit eisdem Johanni & Mercatoribus,
Ad Transeundum in eadem Nave seu Carraka per Mare, extra Regnum nostrum Angliae, per Strictus de Marrok, in Partes Italliae, absque Impedimento seu Contradictione nostri aut aliquorum Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque,
Solvendo & Concedendo Nobis pro eisdem Lana, Stanno, Pellibus Agninis, Pellibus Lanutis, Passelarges, & aliis Coriis, ac omnibus aliis Mercandisis, omnimoda Custumas, Subsidia, ac omnimoda alia Deveria & Debita Nobis debenda, prout Mercatores Alienigenae Nobis solvere debent; aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione, in contrarium factis, non obstantibus,
Considerantes qualiter, per Medium habendi & cariandi hujusmodi Mercandisas extra dictum Regnum nostrum Angliae, aliae Mercandisae de Crescentiâ Extranearum Terrarum, pro istâ Terrâ valdè necessariae (prout Bowestaves, Ce- ra, ac alia) per gratiam Dei haberi, & in istam Terram in eadem Carrakâ venire poterunt, per quod grandia Proficua & Emolumenta possunt & sunt verisimilia Nobis accrescere in Custumis & Subsidiis nostris eorundem, tàm Externis quàm Internis, ac etiam ad magnum Proficuum Subditorum nostrorum Regni nostri praedicti variis modis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Decembris.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.