Rymer's Foedera with Syllabus
January-June 1450

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

259-273

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1450', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 259-273. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115370 Date accessed: 20 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

January–June 1450

Syllabus EntryFoedera Text
1450. Jan. 22. The K. pledges certain jewels to William bp. of Salisbury for a loan of 1,000 marks. Westm.
O. xi. 259. H. v. p. ii. 21.
Pro Episcopo Sarum, super Jocalibus Invadiatis.
An. 28. H. 6. Pat. 28. H. 6. p. 1. m. 5.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Venerabilis Pater, Willielmus Episcopus Sarum Summam Mille Marcarum Nobis, super certis Jocalibus, videlicet,
De quodam Pisano de Auro Garnisiato cum Quaterviginti & Duobus Perliis, Quatuor Rubyes, & Quatuor Saphires,
Ac quodam Pectorali de Auro, cum Duabus parvis Peciis Auri, eidem Pectorali pertinentibus, Garnisiato cum Centum & Quadraginta Perliis diversarum Sortium, Sexaginta & quatuordecim Rubyes Magnis & Parvis, Decem Diamandes cum Punctis acutis, de Duabus Cathenis Auri, plenis de Spanges aureis, super idem Pectorale pendentibus,
Nobis, de Mandato nostro, per, carissimam Consortem nostram, Margaretam Reginam Angliae nuper missis,
Et eidem Episcopo, per dilectum & fidelem nostrum Johannem Wenlok Militem, Camerarium ejusdem Reginae, pro Nobis & Nomine nostro, de Mandato nostro, pro Summâ praedictâ eidem Episcopo, in Festo Purificationis beatae Mariae, quod erit in Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo, Resolvendâ, [traditis,]
Gratanter mutuaverit,
Nos (volentes ad idem Festum eidem Episcopo de Summâ praedictâ debitè persolvi) Concessimus &, per Praesentes, Concedimus eidem Episcopo Licentiam, quòd in Casu quo Summa praedicta eidem Episcopo vel Executoribus suis ad idem Festum minimè soluta fuerit, quòd tunc ipse vel ipsi Jocalia praedicta penes se Retinere, vel pro libito suae voluntatis Vendere & liberè Disponere valeant, absque Impedimento, Reclamatione, Impetitione, Calumpniâ, seu Gravamine nostri, Haeredum, vel Executorum nostrorum quorumcumque.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 4. Licence to Thomas Kemp, archdeacon of Richmond, to present papal bulls for his promotion to the see of London. Westm.
O. xi. 259. H. v. p. ii. 21.
Super Provisione, de Episcopatu Londoniensi.
An. 28. H. 6. Ibid. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Sanctissimus in Christo Pater & Dominus, Dominus Nicholaus Summus Pontifex Modernus, nuper vacante Ecclesiâ Cathedrali Sancti Pauli Londoniae, sive Episcopatu ejusdem, per Mortem, bonae memoriae, Domini Roberti nuper Episcopi Londoniae, dilectum fidelem & familiarem Capellanum nostrum, Dominum Thomam Kemp, Archidiaconum Richemundiae, Artium Magistrum, & in Sacrâ Theologiâ Bacallarium, propter eximia Virtutum suarum merita, contemplatione Literarum nostrarum, praefatae Ecclesiae Cathedrali providerit, ipsum eidem Ecclesiae Praeficiendo in Episcopum & Pastorem,
Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, & ex mero motu nostro, Concessimus & Licentiam dedimus, ac per Praesentes Concedimus & Licentiam damus, praefato Thomae Kemp quod ipse, per Se, ac per Notarios, Procuratores, Attornatos, Deputatos, & Consiliarios suos, quascumque Bullas Apostolicas, pro Executione Provisionis supradictae necessarias, impetratas & impetrandas, conjunctim vel divisim, Recipere, Admittere, Acceptare, Legere, & Pronunciare, ac eas omnes & singulas Exequi & in Executionem ponere, eisque & qualibet earum in omnibus, juxta vim, formam, & effectum earumdem, Uti & Gaudere possit, liberè & impunè, sine occasione vel impedimento nostri, vel Haeredum nostrorum, Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, aut aliorum Ballivorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque;
Et insuper Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus quicquid per praefatum Thomam Kemp, seu per quemcumque alium, Actum, Gestum, seu Attemptatum sit occasione Provisionis supradictae; aliquibus Statutis, Ordinationibus, Restrictionibus, Donationibus, Concessionibus, seu Mandatis, in contrarium Provisionis supradictae factis, editis, sive emanatis, aut eo, quòd expressa mentio de vero Valore annuo Spiritualium aut Temporalium Episcopatûs praedicti minimè facta existit, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Februarii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Feb. 6. Restitution of the temporalities to Thomas Kemp bp. of London. Westm.
O. xi. 260. H. v. p. ii. 21.
De Restitutione Temporalium.
An. 28. H. 6. Ibid.
Rex Escaetori suo in Comitatu Essexiae & Hertfordiae, Salutem.
Cùm, Sanctissimus in Christo Pater & Dominus, Dominus Nicholaus Summus Pontifex modernus, nuper vacante Ecclesiâ Cathedrali Sancti Pauli Londoniae, sive Episcopatu ejusdem, per Mortem, bonae memoriae, Domini Roberti nuper Episcopi Londoniae, dilectum fidelem & familiarem Capellanum nostrum, Dominum Thomam Kemp, Archidiaconum Richemundiae, Artium Magistrum, & in Sacrâ Theologiâ Bacallarium, propter eximia Virtutum suarum merita, contemplatione Literarum nostrarum, praefatae Ecclesiae Cathedrali providerit, ipsum eidem Ecclesiae praeficiendo in Episcopum & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd praefatus Praefectus omnibus & singulis verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, sicut per Instrumentum Publicum, coram Nobis in Cancellariâ nostrâ exhibitum, plenè liquet, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Praefecti, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Praefecto Temporalia praedicta, cum Pertinentiis in Ballivâ tuâ, sine dilatione, Liberes; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Februarii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data;videlicet,
Escaetori Regis in Com. Surr. & Sussex. &c.
Dilecto Regis
Thomae Chalton Majori Civitatis suae London. & Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Feb. 10. Restitution of the temporalities to Michael Tregorre abp. of Dublin, on the death of Richard the last archbp. Westm.
O. xi. 260. H. v. p. ii. 22.
De Restitutione Temporalium Archiepiscopatus Dublinensis.
An. 28. H. 6. Ibid. m. 6.
Rex Cancellario nostro, vel ejus Deputato, seu Custodi Magni Sigilli nostri in Terrâ nostrâ Hiberniae, qui nunc est, vel qui pro tempore fuerit, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper Vacante Ecclesiâ Metropolitanâ Dublinensi, per Mortem, bonae memoriae, Richardi ultimi Archiepiscopi ejusdem Loci, Dilectum Capellanum nostrum, Magistrum Michaelem Tregorre, Sacrae Theologiae Professorem, in Archiepiscopum Loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Archiepiscopus omnibus & singulis Verbis, in dictis Literis Bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, coram Nobis Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Archiepiscopi, & Temporalia Archiepiscopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem,
Et ideò vobis Mandamus quòd eidem Archiepiscopo, seu ejus in hac parte Attornatis, Deputatis, seu Procuratoribus, Temporalia praedicta, infra Terram praedictam, cum Pertinentiis,
Per Brevia nostra indè, in Cancellariâ nostrâ Terrae nostrae praedictae, tot & talia quot & qualia sibi in hac parte necessaria fuerint, seu quomodolibet oportuna, sub Magno Sigillo nostro ejusdem Terrae debitè conficienda,
Deliberari Demandetis, habenda in formâ praedictâ, cum suis Juribus & Pertinentiis universis.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Februarii.
Et Mandatum est Militibus, Liberis Hominibus, & omnibus aliis Tenentibus de Archiepiscopatu praedicto infra Terram nostram praedictam, quòd eidem Michaeli, tanquam Archiepiscopo & Domino suo, in omnibus, quae ad Archiepiscopatum praedictum pertinent, Intendentes sint & Respondentes, sicut praedictum est.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Feb. 14. Licence to John cardinal abp. of York to grant the advowson of the church of Boughton-Alluph to Thomas Gauge, provost of the college at Wye. Westm.
O. xi. 261. H. v. p. ii. 22.
Pro Johanne Cardinale & Archiepiscopo Eborum.
An. 28. H. 6. Pat. 28. H. 6. p. 1. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Grata & laudabilia obsequia, quae venerabilis Pater Johannes Cardinalis & Archiepiscopus Eborum Nobis, tàm in Conciliis nostris, quàm aliàs, multipliciter & laboriosè impendit, indiésque impendere non desistit, meritò contemplantes,
De Gratiâ nostrâ speciali, ac ex certâ scientiâ & mero motu nostris, & absque Feodo ad opus nostrum solvendo, Concessimus & Licentiam Dedimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris quantum in Nobis est, praefato Cardinali quòd Ipse, Haeredes, Executores, vel Assignati sui Advocationem Ecclesiae de Boughton Alluph, quae de Nobis tenetur in Capite, Dare, Concedere, & Assignare possit vel possint, dilectis Nobis in Christo, Thomae Gauge Magistro sive Praeposito Collegii Sanctorum Gregorii & Martini in Parochiâ de Wy in Comitatu Kantiae, per praefatum Cardinalem nuper de Licentiâ nostrâ Fundati & Stabiliti, ac Capellanis ejusdem Collegii, aut alii Magistro sive Praeposito & Capellanis ejusdem Collegii qui pro tempore erunt,
Habendam & Tenendam Advocationem illam eisdem Praeposito, sive Magistro & Capellanis, & Successoribus suis imperpetuùm,
Et tàm eisdem nunc Magistro sive Praeposito & Capellanis Collegii praedicti, quàm quibuscumque Successoribus suis Magistro sive Praeposito & Capellanis ejusdem Collegii, qui pro tempore erunt, quòd ipsi Advocationem praedictam de praefato Cardinale, Haeredibus, Executoribus, vel Assignatis suis Recipere possint, & Tenere Sibi & Successoribus suis imperpetuùm, & Ecclesiam illam Appropriare, & eam sic appropriatam in proprios Usus Tenere possint Sibi & Successoribus suis in Sustentationem suam ac in Supportationem Onerum eidem Collegio necessariè incumbentium, Tenore Praesentium, similiter Licentiam dedimus specialem;
Statuto, de Terris & Tenementis ad Manum Mortuam non ponendis edito, non obstante;
Dumtamen per Inquisitiones, in hac parte capiendas, compertum sit quòd id fieri possit absque Dampno seu Praejudicio nostri aut alterius cujuscumque.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto Die Februarii.
Per ipsum Regem & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti, & pro una Marca soluta in Hanaperio.
Feb. 20. Proclamation to be made by the sheriffs of London, Middlesex, Kent, and Surrey and Sussex, forbidding the carrying of arms. Westm.
O. xi. 262. H. v. p. ii. 22.
Contra Portantes Arma, de Proclamatione facienda.
An. 28. H. 6. Claus. 28. H. 6. m. 13. d.
Rex Vicecomitibus Londoniae & Middlesexiae, Salutem.
Praecipimus vobis quòd statim, post Receptionem Praesentium, in singulis Locis, infra Civitatem & Comitatum praedictos, ubi meliùs expedire videritis, ex parte nostrâ publicè proclamari faciatis,
Quòd nullus de caetero (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerit) Palettos, Loricas, Gladios, Polaxes, Gleyves, seu aliqua alia Arma Invasiva, infra Civitatem & Comitatum praedictos (excepto quòd quilibet Dominus, Miles, & Notabilis Armiger portare & habere poterit post se unicum Gladium deportatum) gerat, nec eis aliqualiter utatur, sub Poenâ Amissionis Armorum & Incarcerationis Corporum suorum ad Voluntatem nostram,
Et omnes illos, quos post & contra Proclamationem illam inveneritis in contrarium facientes, sine dilatione Arestetis & Capiatis, & eos in Prisonis nostris, quousque aliud a Nobis habueritis in Mandatis, Custodiri faciatis; & hoc, sicut Nobis in hac parte respondere volueritis, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo Die Februarii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecomiti Kantiae,
Vicecomiti Surr. & Sussex
.
March 3. Protection for William Morton, surveyor of the works at Calais. Westm.
O. xi. 262. H. v. p. ii. 22.
De Protectione.
An. 28. H. 6. Franc. 28. H. 6. m. 8.
Willielmus Morton Clericus, aliàs dictus Willielmus Morton Archipresbiter, aliàs dictus Willielmus Moreton Capellanus, Supervisor Operum Regis Villae & Marchiarum Regis Calesii,
Qui in Obsequia Regis, in Comitiva dilecti & fidelis Regis Ricardi Vernon Militis Thesaurarii Villae Regis Calesii, in Partibus Picardiae, super salva Custodia Villae ejusdem, moratur,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Tertio Die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
Feb. 22. Letters of attorney for sir William Sutton, master of the order of Burton Lazars, warden of S. Giles Hospital. Westm.
O. xi. 262. H. v. p. ii. 22.
De Attornato faciendo.
An. 28. H. 6. Ibid.
Willielmus Sutton
Miles, Magister Ordinis de Burton Sancti Lazari Jerusalem in Anglia, Custos Hospitalis Sancti Egidii extra Londoniam,
Qui de Licentia Regis versus Partes Transmarinas peregrè profecturus est,
Attornavit coram Rege loco suo Ricardum Neel & Johannem Nayler, sub alternatione, ad Lucrandum vel perdendum in omnibus Placitis & Querelis motis vel movendis, pro ipso Magistro vel contra ipsum, in quibuscumque Curiis Angliae:
Et ad instant. &c.
In cujus &c. per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo Die Februarii.
Ricardus Wetton Clericus recepit Attorneamentum usque Reditum ipsius Constituentis in Angliam.
March 14. Restitution of the temporalities to Nicholas Cloos, bp. of Carlisle, late archdeacon of Colchester. Westm.
O. xi. 263. H. v. p. ii. 22.
De Restitutione Temporalium Episcopatus Karliolensis.
An. 28. H. 6. Pat. 21. H. 6. p. 1. m. 6.
Rex Escaetori suo in Comitatibus Cumbriae & Westmerlandiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex de Persona, dilecti Capellani nostri, Nicholai Cloos, nuper Archidiaconi Colcestriae, in Ecclesia Cathedrali Londoniae, Ecclesiae Karliolensi, per Translationem Marmaduci Lumley, ultimi Episcopi ibidem, ad Ecclesiam Cathedralem Lincolniensem vacanti, providerit, & ipsum Nicholaum in Episcopum dictae Ecclesiae Karliolensis praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Nicholaus omnibus & singulis verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Nicholai, & Temporalia Episcopatûs dictae Ecclesiae Karliolensis, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Nicholao Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, Liberes habenda in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Martii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Lincoln.
Escaetori Regis in Com. Derb.
Escaetori Regis in Com Midd.
Escaetori Regis in Com. Northumbr
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
April 3. John Smert, Guyenne herald, is created Garter king-of-arms. Westm.
O. xi. 263. H. v. p. ii. 23.
De Rege Armorum Creato.
An. 28. H. 6. Pat. 28. H. 6. p. 2. m. 25.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm non Novum esse constet, set jam indè ab Antiquis usitatum, ut inter caeteros, quos Lateribus Principum, pro eorum Gloria & Magnificentia, Officiales & Servitores adhaerere decet, non minoris quàm prudentissimae aestimationis eorum esse Conditio debeat, quibus Armorum in Officiis Cura atque Labor committi solet.
Congitantibus itaque Nobis, dato pridem per egregium Heraldum Garterum Armorum Regem Naturae Tributo, de Persona qua Officium illud meritò gauderet, in Medium illico prosiliêrunt fidelia illa & non minus obsequiosa Servitia per, dilectum Nobis, Johannem Smert Guyenne vulgariter nuncupatum Haraldum Armorum, illo Officio plurimùm Nobis impensa, & illum adeò apud Nos magnificerunt, ut cui dictum Officium vacans Conferamus Habiliorem ejus Ordinis comperimus eo neminem,
Hiis igitur & aliis considerationibus moti eundem Johannem Smert (modo Guyenne Haraldum nuncupatum) in REGEM ARMORUM DE GARTERA Ereximus, Creavimus, ac Fecimus, Erigimusque, Creamus, & Facimus per Praesentes, Habendum cum Nomine, Titulo, caeterisque Juribus & Proficuis, illi Officio ab antiquo debitis & consuetis,
Etiam praeterea, de Gratia nostra speciali, & matura Deliberatione Dominorum de Concilio nostro, Concessimus praefato Johanni Smert, sic ut praefertur in Regem Armorum de Gartera erecto, ratione Officii illius, Viginti Libras, habendas & percipiendas annuatim pro Termino Vitae suae, ad Receptam Scaccarii nostri Angliae, per manus Thesaurarii & Camerariorum nostrorum ibidem pro tempore existentium, ad Festa Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
April 9. Confirmation of the prorogation of the peace with Denmark until Michaelmas 1451, and of articles concerning commerce and redress of injuries, dated Copenhagen, 17 July 1449. Westm.
O. xi. 264. H. v. p. ii. 23.
Appunctuamentorum cum Rege Daciae Confirmatio.
An. 28. H. 6. Franc. 28. H. 6. m. 5.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quaedam Appunctuamenta,
Pro & in Nomine nostro, per Ricardum Caunton utriusque Juris Doctorem, & Johannem Beek Militem, Ambassiatores & Commissarios nostros, inter Nos, nostrique Successores, Haeredes, Regna, Dominia, Homines, Vassallos, Ligeos, & Subditos quoscumque, Posteros & Modernos, ex una Parte,
Et Serenissimum Principem Cristiernum Daciae, Norwagiae, Sclavorum, Gothorumque Regem, Comitem de Eldenbourgh & Delmanhorst, ejusque Successores, Haeredes, Regna, Dominia, Homines, Vassallos, Ligeos, & Subditos quoscumque Posteros & Modernos, pro & in Nomine ipsius Serenissimi Principis, per Kanutum Michael utriusque Juris Doctorem Decanum Haffnensem Roskildensis Dioecesis, Eckardum Fryll, & Nicolaum Erici, Milites, Ambassiatores & Commissarios suos, ex alterâ Parte,
De & super Amoris Vinculis, Caritatis Consortiis & Concordiis, Pacisque Augmentis & Prorogationibus Appunctuata & Concordata,
Facta in haec Verba,
In Nomine Sanctae Et Individuae Trinitatis Patris Et Filii Et Spiritus Sancti, Amen.
Quoniam, ut ait Augustinus in Libro de Verbo Domini, Pax est Securitas Mentis, Tranquillitas Cordis, Vinculum Amoris, & Consortium Caritatis, ita quòd Bella compescit, Iras componit, Superbos calcat, Humiles amat, Discordes sedat, Inimicos concordat, &, secundùm Venerabilem Lincolniensem, in Creaturis singulis Unitatis & Pacis est Appetitus, ut, quamquam Elementa Mundi sint contraria & repugnantia, indissolubili tamen Concordiâ, ex Appetitu Unitatis, Mundum constituunt,
Idcirco,
Ut inter Duo praeclara Luminaria Mundi, Serenissimos Principes & Dominos, Cristiernum Daciae, Norwagiae, Sclavorum, Gothorumque Regem, Comitem de Eldenbourgh & Delmanhorst, ex una, & Henricum Angliae & Franciae Regem, ac Dominum Hiberniae, Partibus ex alterâ, eorum Successores, Haeredes, Regna, Dominia, Homines, Vassallos, Ligeos, & Subditos quoscumque Posteros & Modernos, Amoris Vincula, Caritatis Consortia, & Concordiarum Pacisque Augmenta, adjuvante Altissimo, firmentur & continuentur,
Nos, Kanutus Michael utriusque Juris Doctor Decanus Haffnensis Roskildensis Dioecesis, Eckardus Fryll, & Nicolaus Erici, Milites, praefati Serenissimi Regis Daciae, Norwegiae, Sclavorum, Gothorumque, Comitis de Eldenbourgh & Delmanhorst, ex unâ, & Nos, Ricardus Caunton utriusque Juris Doctor, & Johannes Beek Miles, ad hoc specialiter per praefatum Serenissimum Regem Angliae & Franciae, & Dominum Hiberniae, Partibus ex alterâ, Ambassiatores & Procuratores speciales specialiter deputati,
Auctoritate & Vigore Commissionum, Procuratoriorum, & Potestatum Nobis a praefatis Regalibus Sedibus hinc inde Commissorum (quorum Copiae, ad majorem evidentiam, Praesentibus inseruntur) convenientes sub Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo nono, Decimo septimo Die Mensis Julii, Copenhaven Regni Daciae, in Domo Capitulari Ecclesiae majoris,
Ad Tractandum & Concordandum pro Bono Concordiae & Pacis inter Regna praenominata, dictosque Principes & eorum Subditos, necnon ad Faciendum alia, juxta Tenores Procuratoriorum seu Commissionum hinc inde exhibitorum,
Diversis magnis Restitutionibus Dampnorum, Injuriarum, Expensarum, & Interesse, hinc inde factorum, perpetratorum, passorum, & habitorum, ab utraque Parte, in diversis Annis plurimis retroactis, propositis, enumeratis, & petitis,
Praefatorum Negotiorum & Causarum gravitatibus & arduitatibus, Temporisque brevitate, & aliis Causis Impedientibus, diligenter pensatis, attentis, & masticatis,
Nè Labores Conventionis faceremus sine Fructu,
Per Nos unanimiter,
Quodam aequitatis Medio invento & concluso (videlicet) super Novo Termino sub longioris Temporis seu Annorum Spatio praefigendo & acceptando, novâque Dietâ infra dicti Termini cursum indicendâ, infrascriptos Articulos concorditer Appunctuavimus,
Submittentes tamen ipsos humiliter Regum & Dominorum nostrorum praedictorum Ratihabitioni, Approbationi, & Consensui, ut ipsis & eorum Regalibus Sedibus debitus Honor & Reverentia meritò deferantur.
Tenores verò dictorum Procuratoriorum seu Commissionum sequuntur, & sunt tales,
Cristiernus, Dei Gratiâ, Daciae, Norwegiae, Sclavorum, Gothorumque Rex, Comes de Oldenbourgh & Delmanhorst, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm aliàs, ad Honorem Dei, nostri sacri Progenitores & Praedecessores, Reges Daciae & Norwegiae &c. quasdam Inierunt, Fecerunt, & Appunctuârunt, & Concluserunt, pro Se & Successoribus suis, Alligantias & Confoederationes, sub certis Modo & Formâ, cum Serenissimo Principe Rege Angliae & Franciae, & Domino Hiberniae, prout ex eorum Tenoribus clariùs liquere poterit,
Nos,
Ipsa Alligantiarum Foedera ab omnibus Ligeis & Subditis nostris, quantum in Nobis est, inviolata & illibata Observari, & quicquid in contrarium eorumdem actum fuerit aut sit ultrò citròque debita cum celeritate Reformari cupientes,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, Fidelium & Dilectorum nobis Dominorum, Kanuti Michaelis utriusque Juris Doctoris Decani Haffnensis, ac Eckardi Fryll, & Nicholai Erici, Militum, pleniùs confidentes,
Ipsos nostros legitimos, veros, & indubitatos Deputavimus Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eis Potestatem, & Mandatum tàm generale quàm speciale, Nomine nostro, cum Ambassiatoribus, Commissariis, seu Procuratoribus, Deputatis, sive Nunciis praefati Serenissimi Regis Angliae (videlicet) Dominis, Ricardo Caunton utriusque Juris Doctore Archidiacono Sarum, & Johanne Beek Milite, Conveniendi,
Necnon Ambassiatorum, Commissariorum, Procuratorum, sive Nunciorum eorumdem Petitiones, Voluntates, & Desideria, de & super omnibus & singulis praedictarum Alligantiarum debitam & fidelem Observantiam concernentibus, Audiendi,
Tractandi insuper & Communicandi, cum eisdem de & super omnibus & singulis Dampnis, Injuriis, Depraedationibus, Interfectionibus Mercatorum ac Subditorum alicujus Partium praedictarum, ac Reparationem Attemptatorum contra praefatas Alligantias & Confoederationes qualitercumque concernentibus,
Et hujusmodi Correctionem & Reformationem Faciendi & eas fieri Petendi, Requirendi, & cum effectu Optinendi,
Ac utriusque Partium hujusmodi Querealas, ultrò citròque propositas, & proponendas, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, Audiendi & Examinandi, & fine debito Terminandi, & super eisdem Componendi & simpliciter, summariè, & de plano, sine strepitu & figura Judicii, legalibus Terminis, si eis expedire videbitur, non servatis, aut aliàs, de consensu Partium, recissis aut abbreviatis, inspectâ solâ Facti veritate,
Necnon antiquas Ligas & Amicitias, Confoederationes & Alligantias, Confirmandi, & si necesse fuerit, de Novo Capiendi, Promittendi, & Ineundi, ac cum Juramento in Animam nostram Praestando, & nomine nostro Sigillandi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi & Excercendi quae in Praemissis vel ipsorum aliquo necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna,
Promittentes, in Verbo Regio, Nos, perpetuis futuris Temporibus, Ratum, Gratum, Firmum, & stabile habituros & fideliter impleturos totum & quicquid per dictos Commissarios nostros Actum, Gestum, aut Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes, & Secreti nostri Sigilli appensione roborari.
Datum Castro nostro Haffnensi, Feriâ Quintâ proximâ ante Festum beatae Margaretae Virginis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo nono.
Henricus Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae & Dominus Hiberniae omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm aliàs, ad Honorem Dei, nostri sacri Progenitores & Praedecessores, Reges Regni Angliae quasdam Inierint, Fecerint, & Appunctuaverint, & Concluserint, pro Se & Successoribus suis, Alligantias & Confoederationes, sub certis Modis & Formâ, cum Serenissimo Principe Rege Daciae, Norwegiae, Sueciae &c. prout ex eorum Tenoribus clariùs liquere poterit in eventum,
Nos,
Ipsa Alligantiarum Foedera ab omnibus Ligeis & Subditis nostris, quantum in nobis est, inviolata & illibata Observari, ac quicquid in contrarium eorumdem Actum fuerit aut sit ultrò citróque, debita cum celeritate Reformari cupientes,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, fidelium & dilectorum Nobis, Roberti Shottisbroke Militis, Magistri Ricardi Caunton utriusque Juris Doctoris Archidiaconi Sarum, & Johannis Beek Militis, pleniùs confidentes,
Ipsos veros, legitimos, & indubitatos Deputavimus Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eis & Duobus eorum (quorum praefatum Ricardum unum esse volumus) Potestatem, & Mandatum tàm generale quàm speciale, Nomine nostro, cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, sive Nunciis praefati Regis, sive habentium Regimen & Gubernamentum Regnorum praedictorum, sufficientem in hac parte Potestatem exhibentibus, in quocumque Loco congruo & ad hoc apto Conveniendi,
Necnon Ambassiatorum, Commissariorum, Procuratorum, seu Nunciorum eorumdem Petitiones, Voluntates, & Desideria, de & super omnibus & singulis, praedictarum Alligantiarum debitam & fidelem Observantiam concernentibus, Audiendi,
Tractandi, insuper, & Communicandi cum eisdem de & super omnibus & singulis Dampnis, Injuriis, Depraedationibus, Interfectionibus Mercatorum & Subditorum alicujus Partium praedictarum, ac Reparationem Attemptatorum contra praefatas Alligantias & Confoederationes qualitercumque concernentibus,
Et hujusmodi Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem Faciendi, & eas fieri Petendi, Requirendi, & cum effectu Optinendi,
Ac utriusque Partium hujusmodi Querelas, ultrò citròque propositas & proponendas, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, Audiendi & Examinandi, & Fine debito Terminandi, & super eisdem Componendi, etiam summariè, simpliciter, & de plano, sine strepitu & figura Judicii, legalibus Terminis, si eis expedire videbitur, non servatis, aut aliàs, de consensu Partium, rescissis aut abbreviatis, inspectâ solâ Facti veritate,
Necnon Antiquas Ligas, Amicitias, Confoederationes, & Alligantias Confirmandi &, si necesse fuerit, de Novo Capiendi, Promittendi, ac Ineundi, ac cum Juramento in Animam nostram praestando, & Nomine nostro Sigillandi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi & Excercendi quae in Praemissis vel ipsorum aliquo necessaria fuerint & quomodolibet oportuna,
Promittentes, in verbo Regio, nos, perpetuis futuris temporibus, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros & fideliter impleturos totum & quicquid per dictos Commissarios nostros Actum, Gestum, aut Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste Meipso apud Westmonasterium, Vicesimo Quarto die Julii, Anno Regis H. Sexti Vicesimo Sexto.
Tenores verò praedictorum Articulorum sequuntur in haec verba,
Primo, per Nos, praefatos Commissarios, unanimiter Concordatum est quòd Terminus Pacis sit Prorogatus, atque duret usque Festum Sancti Michaelis Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo Primo, propter diversas Instructiones, Probationes, Avisamenta, & similia, ad praefatas Causas servientia, Colligenda & Conscribenda.
Item, medio Tempore, stante illo Termino, in Festo Pentecostes praefati Anni Quinquagesimi primi, ad Locum dictorum amborum Principum arbitrio eligendum, per Ambassiatores & Procuratores praefatorum Serenissimorum Regum, celebretur Dieta, ad quam dictorum Principum Ambassiatores & Partium laesarum Procuratores comparebunt, cum plena Potestate sufficienter Instructi, ad Proponendum, Specificandum & Declarandum Injurias, Delicta, & Offensas, hinc inde, inter dictorum Regnorum Subditos, quocumque tempore, commissa & perpetrata, prius inter Partes praedictas non sopita seu determinata: necnon ad Specificandum & Probandum ibidem eadem, prout de Jure requiritur; ita quòd praefata Dieta non transeat sine fructu defectu Potestatis, Specificationis, aut Probationis.
Item, quòd, medio Tempore, stante dicto Termino, Mercatores dictorum Regnorum Daciae, Norwegiae, & An- gliae, atque alii Subditi quicumque, dictorum Serenissimorum Principum, per & ad Terras Mare Navigia & Dominia eorumdem Principum liberè valeant hinc inde Transfretare, Exire, Redire, Morari & Stare, Emere & Vendere, & quòd Mercatores Anglicani utantur Libertatibus & Privilegiis suis antiquis, & solvatur antiquum Consuetum Theolonium; quo facto absque impedimento recedant.
Item, quòd Anglioi, in Orsond ante Biennium Capti, & adhuc in Captivitate per Regem Daciae & extra constituti, seu ad tempus Licentiati, Inducias, ad Eundum quo volunt, usque ad praefatum Terminum habeant, ad finem & effectum ut, si super singulis Dampnis, Injuriis, & Interesse, Regnis praefatis & eorum Subditis hinc inde factis, in dicta Die ta plena Concordia fuerit facta, ambabus Partibus consentientibus, dicti Captivi a Captivitate sua simpliciter sint Liberi & Liberati pro Forefactis praeteritis & perpetratis; sin autem, tunc dicti Captivi ad Captivitatem pristinam, dicto Termino elapso, redeant cum effectu.
Item, omnium aliarum Rerum, Bonorum, Mercantiarum, quocumque Nomine nominatorum, hinc inde Ablatorum, Restitutiones, medio tempore, stante dicto Termino, dormiant, conquiescant, & cessent ab ambabus Partibus hinc inde.
Item, Mercatores Anglicani, stante illo Termino, non debeant versus Islandiam, Halgalandiam, & Finnemarchiam (unde praesentes Discordiae pro maxima parte surrexerunt) Navigare, seu, quovis quaesito colore, illuc Declinare, sine Serenissimi Regis Norwegiae, aut ejus Officialis, seu Officialium, ad hoc specialiter deputati, seu deputatorum, Licentia speciali; si quis illorum oppositum fecerit, Comprehensus luat Delictum suum, secundùm Justitiam, absque violatione praenarratorum Articulorum.
Item, omnia & singula, per Nos in praesenti Appunctuata & Conclusa, unà cum Commissionibus & aliis Subsequutis, Vigorem & Robur habeant usque ad proximam Dietam praefatam, & non ultra, juxta Praemissa, nisi pro tunc de Novo fuerint Renovata & Confirmata; tamen per ista Antiquis Compositionibus, inter Regna praedicta priùs habitis, Derogare non intendimus, immò Protestamur de contrario; quia volumus & ordinamus eas Observari inter Partes praedictas, & eas confirmamus.
Item, Serenissimi Regis Angliae & Franciae &c. Litera, majori Sigillo sigillata, cum primis Navibus & Mercatoribus Anglicanis, post Intimationem praesenti Regi Angliae factam, Navigaturis versus Daciam ad Castrum Helsinghure, illaesa apportetur, & Capitaneo dicti Castri vel ejus Deputato tradatur; dictusque Castrensis, mox & incontinenti, praefatis Mercatoribus, hujusmodi Literam apportantibus & tradentibus, Serenissimi Regis Daciae, Norwegiae &c. Literam, ejus sub majori Sigillo sigillatam, retradat & restituat; in quibus quidem Literis, seu per illas, praefati Reges Serenissimi hujusmodi Appunctuata, Tractata, Concepta, & Sigillata per Nos dictos Commissarios, ut praemissum est, ratificent in pleniori forma, & Confirment, pro inviolabili Observantia Praemissorum, juxta praenarrata.
Acta sunt haec in dicto Opido Haffnensi, Anno, Mense, & Die, de quibus supra,
Et, in majorem evidentiam, confectae sunt desuper Duae Scripturae ejusdem Tenoris & Sensûs, nisi quòd in una earum anteponitur Nomen & Stilus Regis Daciae &c. & ejus Procuratorium seu Commissio cum Nominibus Procuratorum seu Commissariorum ipsius, ipsorum Commissariorum Sigillis sigillata, & in altera vice versa Nomen & Stilus Regis Angliae &c. & suorum Ambassiatorum praeponuntur, cum dictorum Commissariorum Sigillis, alternatim hincinde.
Nos autem, Appunctuamenta praedicta, ac omnia & singula in eisdem contenta, Rata habentes & Grata, ea Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus per Praesentes; Promittentes bonâ Fide & in Verbo Regio quòd Nos omnia & singula Praemissa, per praefatos Commissarios nostros, pro parte nostra, modo & formâ ut praemittitur, Appunctuata, Facta, & Concordata, Tenere volumus & firmiter Observare.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Aprilis.
April 14. Proclamation to be made by the sheriffs of London and Middlesex against seditious libels. Westm.
O. xi. 268. H. v. p. ii. 24.
Contra Publicantes Libellos Famosos, de Proclamatione facienda.
An. 28. H. 6. Claus. 28. H. 6. m. 7. dor.
Rex Vicecomitibus Londoniae & Middlesexiae, Salutem.
Cùm Nos hiis, quae Seditionem infra Regnum nostrum Angliae Commovere, aut Pacem nostram infra idem Regnum nostrum Perturbare, aut Subditorum nostrorum Famam laedere valeant, specialiter resistere ac obviare teneamur,
Nos, intelligentes, quin potiùs, ex ipsa Facti evidentia, congnoscentes quòd nonnullae Personae, Malignitatis Spiritu seductae (ad quarum tamen Cognitionem seu Notitiam non est facile pervenire) Scedulas, Billas, seu Libellos Diffamatorios, Famosos vulgariter nuncupatos,
Per quos seu quas Seditionem in Regno praedicto suscitari, Pacemque ejusdem Regni nostri perturbari, ac Famam Subditorum nostrorum laedi ac denigrari posse existimant,
Conficere, dictare, scribere, seu scribi facere moliuntur & conantur,
Quos tamen (quia ipsi eorum Auctores se facere seu cognosci non volunt) in Valvis seu Foribus Ecclesiarum aut aliorum Locorum clàm affigi, seu in Locis quibus volunt projici faciunt ac jactari,
Eorumque Malitiis occurrere volentes, vobis Praecipimus atque, firmiter injungendo, Mandamus quòd cum omni diligentia possibili, post receptionem Praesentium, in singulis Locis infra Civitatem & Comitatum praedictos, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi meliùs expedire videritis, publicè ex parte nostra Proclamari faciatis ac Inhiberi,
Nè quis aliquam hujusmodi Scedulam sive Billam Seditiosam aut Pacis nostrae Perturbatoriam, seu Libellum famosum, qui vel quae ad Manus suas ante tempus Proclamationis hujusmodi pervenit seu postea perveniet, palàm vel occultè alicui Personae Legat, Pronunciet, Publicet, Tradat, seu Demonstret, nec aliquam indè Copiam scribat seu scribi faciat seu notificet, quinimmò incontinenti Comburat seu Dilaceret,
Per eandem etiam Proclamationem omnibus & singulis Ligeis nostris innotescendo quòd, si aliquis eorumdem hujusmodi Scedulam, Billam, seu Libellum, ante tempus Proclamationis praedictae invenerit seu postea inveniri contigerit, & eum sive eam, post tempus ejusdem Proclamationis, alicui Personae Publicare, Pronunciare, seu Copiam indè de novo Scribere seu Scribi facere praesumpserit, ipse hujusmodi Libellum, Scedulam, sive Billam, sic ut praemissum est Publicans, Pronuncians, Copiam ejusdem de Novo Scribens seu Scribi faciens, aliisve Tradens seu Demonstrans, tanquam Originalis Scriptor, Dictator, Confector, aut Auctor ejusdem Scedulae, Billae, sive Libelli reputabitur & tenebitur, donec & quousque ipse ejusdem Libelli famosi, Scedulae, sive Billae invenerit atque produxerit Auctorem; Et hoc, sub Periculo incumbenti, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Aprilis.
April 29. Confirmation of the truce with Scotland dated Nov. 15, 1449. Leicester.
O. xi. 268. H. v. p. ii. 25.
Treugarum Scotiae Confirmatio.
An. 28. H. 6. Scot. 28. H. 6. m. 3.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quaedam Appunctuamenta,
Per Ambassiatores & Commissarios nostros, inter Nos, pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, ac Vassallis, & Subditis nostris quibuscumque, ex una parte, & Serenissimum Principem Jacobum Scotorum Regem Consanguineum nostrum carissimum, pro se, Regno, Dominiis, Vasallis, & Subditis suis, per Ambassiatores & Commissarios suos ex altera Parte, facta,
De & super Treugis & Abstinentiis Guerrarum inita, concordata, & conclusa,
Quorum quidem Appunctuamentorum atque Treugarum Tenor sequitur in haec verba,
Haec Indentura,
Facta inter Nos, Robertum, permissione Divinâ, Dunolmensem Episcopum, Johannem Beaumont Constabularium Regni Angliae, Thomam Stanley Contrarotulatorem Hospitii Regii Mi- litem, Ricardum Andrewe Secretarium Regis Legum Doctorem, Jacobum Strangways Militem, & Robertum Dobbys Sacrorum Canonum Doctorem, Excellentissimi & Christianissimi Principis Henrici Sexti, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Regis, & Domini Hiberniae, &c. Commissarios, ex unâ, ac Venerabilem & Religiosum Virum Andream Abbatem de Melros Confessorem Regium & Thesaurarium Regni Scotiae, Andream Dominum le Gray Baronem, Johannem Methven Magistrum Rotulorum & Registri Regiorum Decretorum Doctorem, & Thomam Crauston Scutiferum Praepositum Burgi de Edynborough, Illustrissimi Principis Jacobi, eadem Gratiâ, Scotorum Regis similiter Commissarios & Ambassiatores, ad infrascripta sufficienter & legitimè Deputatos, Partibus ex altera,
Testatur quòd Nos, Robertus, Johannes, Thomas, Ricardus, Jacobus, & Robertus Commissarii praedicti, auctoritate Nobis in hac parte a dicto Serenissimo Principe Henrico per suas Regias Literas Patentes (quarum Tenor inferius annotatur) concessâ Fecimus, Cepimus, Inivimus, Concordavimus, & Conclusimus, Facimusque, &c. prout supra de Data in Ecclesia Dunelmensi praedictâ, Quintodecimo Die Mensis Novembris, Anno Domini M. CCCC. XLIX. & Annis Regum praedictorum supradictis.
Nos autem Appunctuamenta Treugarum praedictarum, ac omnia & singula in eisdem contenta, Rata, Grata, Firma habentes & Stabilia, ea Laudamus, Approbamus, & Tenore Praesentium Confirmamus,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, quòd Nos Appunctuamenta praedicta, ac omnia & singula in eisdem contenta, pro Parte nostra inviolabiliter Observabimus, & per Subditos nostros Observari faciemus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Leicestr. vicesimo nono Die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c.
May 14. Commission to Thomas Kent to pay the annuity of Theodoric abp. of Cologne. Leicester.
O. xi. 269. H. v. p. ii. 25.
Pro Archiepiscopo Coloniensi, super Solutione Pensionis.
An. 28. H. 6. Franc. 28. H. 6. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm certa Pecuniarum Summa de Pensione Annua, quam Reverendissimus in Christo Pater & Illustris Princeps Theodoricus Coloniensis Archiepiscopus ex Concessione nostra habere debeat, a retrò existat non soluta,
Nos, cupientes omnia quae sunt rationis adimpleri,
De Fidelitate, Industriâ, ac Circumspectione Dilecti & Fidelis nostri Magistri Thomae Kent utriusque Juris Doctoris plenariè confidentes,
Ipsum de praesenti ad dictum Reverendissimum Patrem & Illustrem Principem Transmittimus, ac eundem Magistrum Thomam nostrum Ambassiatorem, Nuncium, Procuratorem, Actorem, Factorem, Negotiorumque Gestorem Ordinavimus, Fecimus, & Deputavimus,
Dantes & Concedentes eidem Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum tàm generale quàm speciale, pro Nobis & Nomine nostro, ad Communicandum, Tractandum, Appunctuandum, & Concludendum cum ipso Illustrissimo in Christo Patre & Illustri Principe, vel cum Habente aut Habentibus ad hoc Potestatem sufficientem ab eo, super Solutione fienda tàm dictae Pensionis Annuae in futurum, quàm illius Summae quae ad praesens non est soluta set solvenda existit, ac de modo & formâ Satisfaciendi & Solvendi easdem,
Necnon Solutiones ipsas fideliter fiendas Terminis, Modis, & Formis appunctuatis, statutis, concordatis, & conclusis inter ipsos Ambassiatorem nostrum & Reverendissimum Patrem & Illustrem Principem, Promittendum & Assecurandum,
Sponsiones, Conventiones, Pacta, Promissiones, & Cautiones quaecumque, Interponendi & Faciendi, Bona nostra mobilia & immobilia Ipothecandi & Obligandi, ac, si opus fuerit, in solutum Dandi, Constituendi, & Assignandi,
Literas, Munimenta, & alia Scripturarum genera quaecumque Faciendi, & confici Requirendi & Videndi,
Caeteraque omnia & sigula Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis seu circa ea necessaria fúerint seu quomodolibet oportuna,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, Firmum, atque Stabile perpetuò habituros totum & quicquid per dictum Ambassiatorem, Procuratorem, & Nuncium nostrum Actum, Factum, sive Gestum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum, necnon superinde nostras Literas Confirmatorias dare & tradere, aut dari seu tradi facere, Loco & Tempore de quibus inter eundem nostrum Ambassiatorem & praefatum Reverendissimum in Christo Patrem & Illustrem Principem concordabitur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Leycestr. Decimo quarto Die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 22. Pope Nicholas empowers John Westlake, rector of S. Martin in le Vintry, to hear the confessions of his parishioners. Rome.
O. xi. 270. H. v. p. ii. 25.
Bulla, de Indulgentia.
An. 28. H. 6. Ex Autogr.
Nicholaus Episcopus
, Servus Servorum Dei, Dilecto Filio Johanni Westlake, Rectori Parrochialis Ecclesiae Sancti Martini in le Vintry Londoniensis, Magistro in Artibus, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Injunctum Nobis desuper Apostolicae Servitutis Officium tunc debitè peragere non ambiguimus, cùm illis, quae ex Devotionis fervore prodire conspicimus, & per quae Christi Fidelium succedat Animarum salus, Favores Apostolicos impartimur.
Hinc est quòd Nos (tuis in hac parte Supplicationibus inclinati) Tibi (qui etiam Presbyter es) ut omnium & singulorum, utriusque Sexûs, Sancti Martini in le Vintry Londoniensis, aut cujuscunque alterius (quam Te pro tempore obtinere contigerit) Parrochialis Ecclesiae, Parrochianorum, quotiens oportunum fuerit, Confessionibus per Teipsum diligenter auditis, eos & ipsorum quemlibet pro commissis, quae Tibi pro tempore confitebuntur, Criminibus & Excessibus (nisi talia fuerint propter quae Sedes Apostolica meritò Consulenda fuerit) Absolvere, eisque Poenitentiam salutarem Injungere liberè ac licitè valeas, Auctoritate Apostolicâ, Tenore Praesentium, de speciali Gratiâ Indulgemus;
Nulli ergo omnino Hominum liceat hanc Paginam nostrae Concessionis infringere, &c.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo, Undecimo Kal. Junii, Pontificatûs nostri Anno Quarto.
Ugolinus.
A. De Nepe.
Super Plicam.
Pro W. de Gouda
F. iv. resulun.
A. De Nep.
Jo. Wernert.
Sub Filis sericis flavirubeique Coloris.
May 25. Henry earl of Northumberland is appointed constable of England. Leicester.
O. ix. 270. H. v. p. ii. 25.
De Constabulario Angliae constituto.
An. 28. H. 6. Pat. 28. H. 6. p. 2. m. 22.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, consideratione boni & gratuiti Servitii, quod fidelis & praedilectus Consanguineus noster Henricus Comes Northumbriae Nobis impendit & impendet in futurum, Concessimus ei Officium Constabularii Regni nostri Angliae, Habendum & Occupandum per Se, vel per sufficientem Deputatum suum, quamdiu Nobis placuerit, cum Vadiis, Feodis, Proficuis, & Commoditatibus eidem Officio ab antiquo debitis & consuetis, ac in consimili forma prout Vicecomes de Beaumont Officium illud habuit & occupavit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Lycestr. vicesimo quinto Die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta &c.
May 30. Restitution of the temporalities to Reginald bp. of Chichester, translated from S. Asaph's. Leicester.
O. xi. 271. H. v. p. ii. 25.
De Restitutione Temporalium Episcopatus Cicestrensis.
An. 28. H. 6. Pat. 28. H. 6. p. 2. m. 16.
Rex Escaetori suo in Comitatibus Surriae & Sussexiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Venerabilem Patrem, Reginaldum nuper Episcopum Assavensem ad Ecclesiam Cicestrensem, per Mortem, bonae memoriae, Adae nuper Episcopi ejusdem Loci, Vacantem Transtulerit, ipsumque in Episcopum dictae Ecclesiae Cicestrensis praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Reginaldus nuper Episcopus Assavensis, omnibus & singulis verbis, in dictis Literis Bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Episcopi Cicestrensis, & Temporalia Episcopatûs illius prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Episcopo Cicestrensi Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, sine dilatione, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Leycestr. tricesimo die Maii.
Per ipsum Regem, & de Data &c.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Midd.
Dilecto Regis
Thomae Chalton Majori Civitatis Regis Londoniae, ac Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
June 9. Confirmation by James K. of Scotland of the truce with England, dated 15 Nov. 1449. Stirling.
O. xi. 271. H. v. p. ii. 26.
Tractatus de Treugis Scotiae, Confirmatio per Regem Scotorum.
An. 28. H. 6. Ex Autogr.
Jacobus
, Dei Gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Inspeximus quaedam Appunctuamenta, Per Ambaxatores & Commissarios nostros, inter Nos, pro Nobis, Regno, ac Ligiis, & Subditis nostris quibuscunque, ex unâ parte, ac Serenissimum Principem Henricum Regem Angliae Consanguineum nostrum carissimum, pro Se, Regno, Dominiis, ac Vassallis, & Subditis suis, per Ambaxatores & Commissarios suos, ex altera Parte, facta,
De & super Treugis & Abstinentiis Guerrarum inita, concordata, & conclusa,
Quorum quidem Appunctuamentorum atque Treugarum Tenor sequitur in haec verba,
Haec Induntura,
Facta inter Nos Robertum, Permissione Divinâ, Episcopum Dunelmensem, &c. prout supra Data in Ecclesia Cathedrali Dunelm. praedictâ, Quinto decimo Die Mensis Novembris, Anno Domini M.CCCC.XLIX. & Annis Regum praedictorum supradictis.
Nos autem, Appunctuamenta Treugarum praedictarum, ac omnia & singula in eisdem contenta, Rata, Grata, Firma habentes & Stabilia, ea Laudamus, Approbamus, & Tenore Praesentium Confirmamus,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, quòd Nos Appunctuamenta praedicta, ac omnia & singula in eisdem contenta, pro Parte nostra, inviolabiliter Observabimus, & per Subditos nostros Observari faciemus.
In cujus rei Testimonium praesentibus Literis nostris Magnum Sigillum nostrum apponi praecepimus apud Striveline, nono Die Mensis Junii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo, & Regni nostri Decimo quarto.
Sub Magno Sigillo Scotiae albi coloris, pendente a Cauda Pergamenae.
June 28. Power for Thomas Kent, John Stokker, merchant of London, and Henry Bermeiam, merchant of Bishop's Lynn, to treat with the master of Prussia and the Hanse towns for redress of injuries. Westm.
O. xi. 272. H. v. p. ii. 26.
De Communicando & Tractando cum Magistro Pruciae.
An. 28. H. 6. Franc. 28. H. 6. m. 4.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nonnulla dicantur Attemptata & Perpetrata, hinc inde, per Subditos nostros & Subditos Religiosi Viri Magnifici Magistri Pruciae, ac Homines Patriarum & Civitatum Hanzae Teutonicae, aliàs vocatae le Mesne Hanse, contra Ligas, Amicitias, & Compositiones, inter hoc Regnum nostrum & ipsos ab antiquo factas & initas,
Quae quidem Attemptata ex omni parte debitè Reformari optamus,
Et quatinus Reformatio hujusmodi Attemptatorum, ex parte nostra aut Ligeorum & Subditorum nostrorum, attinet facienda, Curam & Solicitudinem potiori modo quo poterimus adhibere volentes,
Ad Intentionem quòd consimilis Reformatio quorumcumque Attemptatorum Nobis ac Ligeis & Subditis nostris fieri valeat pari formâ,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Magistri Thomae Kent utriusque Juris Dostoris, Johannis Stokker Mercatoris Londoniae, & Henrici Bermeiam Mercatoris de Lenn Episcopi, pleniùs confidentes,
Ipsos nostros legitimos, veros, & indubitatos Deputamus Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eis, & Duobus eorum (quorum praefatum Magistrum Thomam unum esse volumus) Potestatem, & Mandatum tàm generale quàm speciale, cum dicto Magistro Pruciae, & cum Hominibus dictarum Civitatum Hanzae Teutonicae, aut cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, sive Nunciis dicti Magistri, vel dictarum Civitatum, sufficientem Potestatem in hac parte habentibus, Conveniendi,
Ac eorum Petitiones, Voluntates, & Desideria Audiendi, & inde Tractandi,
Ac, insuper, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, & Concludendi cum eisdem de & super omnibus & singulis Dampnis, Injuriis, Depraedationibus, Interfectionibus Mercatorum & Subditorum utriusque Partium praedictarum, necnon de omnimodis aliis tangentibus & concernentibus Reparationem & Reformationem Actorum, Attemptatorum, & Perpetratorum contra Ligas, Amicitias, & Compositiones supradictas, ex utraque parte,
Debitam quoque & celerem Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem faciendi,
Similem insuper Reparationem, & Reformationem fieri Petendi, & Requirendi, & cum effectu Optinendi, pro Nobis & Subditis nostris,
Probationes Faciendi, & quodcumque Sacramentum, ad hoc necessarium, Nomine nostro & Subditorum nostrorum, Praestandi,
Ac Partium hujusmodi Querelas, ultrò citroque propositas & proponendas, cum suis Emergentibus, Dependentibus, & Connexis, Audiendi, Examinandi, & Fine debito Terminandi, & super eisdem Componendi, Paciscendi, & Transigendi, & etiam summariè & de plano, sine strepitu & figura Judicii, legalibus Terminis, si eis expedire videbitur, non servatis aut abbreviatis, inspectâ solâ Facti Veritate,
Necnon Dietas, sive Dies, si necesse fuerit, pro mutuâ Reparatione & Reformatione Attemptatorum praedictorum, Statuendi, Praefigendi, Appunctuandi, & Concludendi,
Antiquasque Ligas Ratificandi, Confirmandi, & Stabiliendi, pro Nobis, & Subditis nostris praedictis,
Caeteraque omnia & singula Faciendi & Excercendi quae in Praemissis vel ipsorum aliquo necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna,
Promittentes Nos, perpetuis futuris temporibus, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros & fideliter impleturos totum & quicquid, quantum ad Nos pertinet, per dictos Commissarios nostros, aut Duos eorumdem (quorum praedictum Magistrum Thomam unum esse volumus) Actum, Gestum, sive Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Junii.
Per ipsum Regem & Concilium suum.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nonnulla dicantur Attemptata, &c. ut supra usque ibi, cum dicto Magistro Pruciae, & tunc sic, & cum suis Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, sive Nunciis ejusdem, sufficientem Potestatem in hac parte habentibus, Conveniendi, &c. ut supra usque in Finem.
Teste ut supra.