Rymer's Foedera with Syllabus
July-December 1451

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

286-303

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1451', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 286-303. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115373 Date accessed: 26 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

July–December 1451

Syllabus EntryFoedera Text
July 5. Safe conduct for William bp. of Glasgow, John bp. of Dunkeld, and 19 other Scots, coming to Newcastle or Durham.
O. xi. 286. H. v. p. ii. 31.
Pro Episcopo de Glascowe & aliis.
An. 29. H. 6. Scot. 29. H. 6. m. 1.
Rex, per Literas suas Patentes, per Tres Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales,
Willielmum Episcopum de Glascowe,
Johannem Episcopum de Dunkelden.
Johannem Episcopum de Brechin
,
Et Thomam Episcopum de Galoway,
Ac Georgium Comitem de Angus,
Alexandrum Comitem de Crawford
,
Et Dominum de Lyndesay,
Et Alexandrum Comitem de Huntle & de Gordon,
Necnon Andream Abbatem de Melros,
Alexandrum Abbatem de Aberbrothoc
,
Et Ricardum Abbatem de Dunfermelyn,
At etiam Johannem Arons Archidiaconum de Glascowe,
Johannem Methfen Vicarium de Edynburgh,
Patricium Dominum Graham,
Willielmum Dominum de Somervyle,
Alexandrum Dominum de Mountgomery,
Andream Dominum de Gray
,
Et Johannem Dominum de Lyndesay,
Necnon Alexandrum Narne Armigerum,
Thomam de Crauston Armigerum,
Et Jacobum de Parkle Armigerum,
In Regno Scotiae,
In Regnum Regis Angliae, usque Villam Regis de novo Castro super Tynam, seu Civitatem Dunelmensem, cum Centum Personis Nobilibus aut aliis, vel infra, & totidem Equis seu infra, necnon Auro & Argento monetatis, Jocalibus, Vasis, Sarcinis, Fardellis, Bogeis, Literis, Instructionibus, Memorialibus, Libris, Bonis, & Rebus suis utensilibus quibuscumque, &c. prout in ejusmodi de Conductu Literis.
Dat. quinto Die Julii.
July 24. Receipt of 6,000 gold crowns, part of the ransom of Guillerme de Harecourt, count of Tankerville. Westm.
O. xi. 286.
Pro Comite de Tancarvilla, de Acquietantia.
An. 29. H. 6. Franc. 29. H. 6. m. 8.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Notum Facimus Nos per manus, dilecti & fidelis nostri, Henrici Radeford Militis (cui ex certis Causis, Animum nostrum ad hoc moventibus, Dedimus Summam Sex Milium Coronarum de Auro) Recepisse & habuisse de Guillermo de Harecuria Comite de Tancarvilla Summam Sex Milium Coronarum de Auro (quarum Duae valent unum Nobile de Auro Monetae nostrae Anglicanae) in partem Solutionis Summae Centum & Viginti Milium Coronarum praedicti Valoris, in qua Karolus Dux Aurelianensis Consanguineus noster per suas Literas Patentes, ad Causam suae Elargationis de Prisonâ nostrâ, extra Regnum nostrum Angliae, nobis Obligatus est, & similiter cum eo, pro majori Securitate Solutionis nostrae, alii Domini, quique pro certâ particulari Summâ, per suas Literas Obligatorias distinctas, Nobis Obligati sunt, &, inter caeteros, Comes de Tancarvilla pro dicta Summa Sex Millium Coronarum specialiter Nobis Obligatus est,
Et quòd, pro Recuperando & Recipiendo, Nomine nostri, dictam Summam Sex Millium Coronarum, per ipsum Militem, super Obligationibus praedictis, Nos fecimus & tradi & deliberari Literas Obligatorias ejusdem Comitis super hiis, cum praesenti Acquietantia nostra,
De qua quidem Summa Sex Millium Coronarum, in Partem Solutionis praedictae, & pro plenaria Exoneratione dicti Comitis de Tankarvilla in hac parte, nos benè solutos & contentatos habemus & tenemus, & de illa antedictum Consanguineum nostrum Aurelianensem, necnon dictum Comitem de Tancarvilla, & alias quos decet, Quietamus per Praesentes,
Quam etiam Summam Sex Millium Coronarum per Praesentes Literas nostras Acquietantiae praefato Consanguineo nostro Aurelianensi, & alios quos decebit, semel facere Defalcari, Allocari, & Deduci de & super dicta Obligatione sua Centum & Viginti Millium Coronarum Promittimus, in Verbo Regio, per easdem Praesentes; quibus, in Testimonium Veritatis, Sigillum nostrum jussimus apponi.
Dat. in Palatio nostro Westm. xxiv Die Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo primo, & Regni nostri Vicesimo nono.
July 27. Commission of James K. of Scotland to Thomas bp. of Whitherne, Andrew abbot of Melrose his confessor and treasurer, Andrew lord le Gray, and three others, to treat for truce with England. Edinburgh.
O. xi. 287. H. v. p. ii. 32.
Commissio Regis Scotiae ad Tractandum super Treugis.
An. 29. H. 6. Ex Autogr.
Jacobus
, Dei Gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Litterae pervenerint, Salutem in omnium Salvatore.
Sciatis Nos,
De Fide, Legalitate, Circumspectione, & Industria, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Reverendi ac Venerabilis in Christo Patrum Thomae Episcopi Candidae Casae, Andreae Abbatis de Melros nostri Confessoris & Thesaurarii, Andreae Domini le Gray, Johannis Domini de Lindesay de Biris, Consanguineorum nostrorum, Domini Johannis Methven Decretorum Doctoris Magistri nostrorum Rotulorum & Registri, & Alexandri de Hume de eodem Militis, quamplurimùm confisi,
Ipsos, Thomam, Andream, Andream, Johannem, Johannem, & Alexandrum nostros Ambaxatores & Commissarios speciales Constituisse, Deputâsse, & Ordinâsse, ac, Tenore Praesentium, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus;
Dantes & Concedentes praedictis nostris Commissariis, ac ipsorum Quinque, Quatuor, aut Tribus eorumdem plenam Potestatem & Mandatum speciale ad Conveniendum, Nomine nostro, in Villa Novi Castri, seu alio loco de quo expediri videbitur,
Ibidemque cum Commissariis, Serenissimi Principis, Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae, Consanguinei nostri Amantissimi, consimilem seu sufficientem Potestatem habentibus, super Treugis seu Guerrarum Abstinentiis, ad certa Tempora, tàm per Terram, quàm per Mare capiendis, inter Nos & praefatum Serenissimum Principem Consanguineum nostrum Regem Angliae, pro Nobis, & Successoribus nostris, Regno, Terris, Dominiis, Subditis, & Confoederatis nostris, sub modis, formâ, & conditionibus de quibus inter dictum Consanguineum nostrum Regem Angliae, ejusve Commissarios aut Deputatos praefatos, ac dictos Commissarios nostros & Nuncios conveniri aut concordari poterit, Communicandum, Tractandum, Appunctuandum, Concordandum, & Concludendum,
Caeteraque Faciendum quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu etiam oportuna:
Promittentes, bonâ Fide ac Verbo Regio, pro Nobis, Haeredibus, ac Successoribus nostris, Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros totum & quicquid in Praemissis, & circa ea per dictos nostros Commissarios, aut ipsorum Quinque, Quatuor, aut Tres eorumdem, Communicatum, Tractatum, Appunctuatum, Concordatum, seu Conclusum, aliásve Actum seu Gestum fuerit quoquomodo.
Dat. sub Magno Sigillo nostro apud Edinburgh, vicesimo septimo die Mensis Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo Primo, & Regni nostri decimo quinto.
Sub Magno Sigillo Scotiae albi coloris, & pendente a Caudâ Pergamenae.
Aug. 12. Assignment of 5,000 salutae due to the K. by the duke of Orleans for the ransom of sir Thomas Kyriell, taken prisoner in Normandy. Canterbury.
O. xi. 287. H. v. p. ii. 32.
Super Obligationibus Ducis Aurelianensis.
An. 29. H. 6. Franc. 29. H. 6. m. 5.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, dilectus & fidelis noster, Thomas Kyriell Miles, nuper in Obsequium nostrum in Ducatum nostrum Normanniae de Mandato nostro missus fuerit, ubi postmodùm fortuna Guerrae in Servitio nostro Prisonarius captus, ac diris Carceribus mancipatus, & ad magnam & excessivam Financiam positus existat,
Jamque sit in Appunctuamento Deliberationis suae, ut dicitur, si aliquam Provisionem pro eadem Deliberatione infra breve facere poterit,
Nos, consideratione boni & a longaevo tempore continuati Servitii, quod praefatus Thomas Nobis impendit & impendere desiderat, Dedimus & Concessimus, in Relevamen & Satifactionem Financiae suae praedictae, Quinque Milia Salutarum de Obligationibus quibus Dux Aurelianensis Nobis obligatur,
Concessimus etiam Mutuare eidem Thomae, ad intentionem praedictam, alia Quinque Milia Salutarum de Obligationibus praedictis, super tali Securitate, proinde nobis inveniendâ qualis videbitur consona rationi.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuar. duodecimo die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta &c.
Aug. 13. Promises of the English and Scotch ambassadors to have the truce proclaimed on the marches and debateable land. Newcastle-upon-Tyne.
O. xi. 288. H. v. p. ii. 32.
Promissiones & Protestationes hinc inde factae, in Tractatu Treugarum Scotiae.
An. 29. H. 6. Ex Transcript.
In Dei Nomine, Amen.
Per praesens Publicum Instrumentum cunctis appareat manifestè quòd,
Anno ab Incarnatione Domini, secundùm Cursum & Computationem Ecclesiae Angliae, Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo primo, Indictione Quartadecimâ, Pontificatûs Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Nicholai, Divinâ Providentiâ, Papae Quinti Anno Quinto, Mensis verò Augusti tertia decimâ,
In Vestiario, infra Ecclesiam Sancti Nicholai in Novo Castro super Tynam Dunelmensis Dioecesis, & juxta Chorum ejusdem Ecclesiae ex parte Australi situato,
Convenerunt adinvicem,
Reverendus in Christo Pater & Dominus, Dominus Robertus, Dei gratiâ, Dunelmensis Episcopus, ac Praenobilis Dominus Ricardus Comes Sarum, Venerabilis Pater Nicholaus Karliolensis Episcopus, Henricus Percy Dominus de Ponyng, Thomas Dominus de Clifford, Willielmus Lucy Miles, Magister Ricardus Andrew Secretarius Excellentissimi in Christo Principis Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, Legum Doctor, Jacobus Strongways Miles, & Magister Robertus Dobbes Decretorum Doctor,
Commissarii sive Ambassiatores, pro parte praefati Excellentissimi in Christo Principis sufficienter & legitimè, ut dicebant, Electi & Deputati,
Necnon Venerabilis in Christo Pater & Dominus Dominus Thomas, Dei gratiâ, Episcopus Whithern vulgariter de Galway nuncupatus, Andreas Abbas de Melrose Confessor Illustrissimi in Christo Principis Jacobi, Dei gratiâ, Scottorum Regis, & Thesaurarius Regni sui, Andreas Dominus le Gray Baro, Magister Johannes Methven Magister Rotulorum & Registri dicti Scotorum Regis Decretorum Doctor, Alexander Hume Miles, & Alexander Napitt Armiger,
Commissarii sive Ambassiatores dicti Serenissimi in Christo Principis Scottorum Regis, sufficienter & legitimè, ut dicebant, Deputati,
Et, post mutuam Communicationem sive aliqualem Tractatum, initum inter eosdem de Treugis sive Guerrarum Abstinentiis, inter Regna Angliae & Scotiae hinc & inde servandis, inter caetera, praefatus Venerabilis in Christo Pater Thomas Episcopus Whithern vulgariter de Galway nuncupatus, unus Commissariorum & Ambassiatorum, pro parte Illustrissimi in Christo Principis, Jacobi, Dei gratiâ, Scottorum Regis Electorum, quasdam Promissionem & Protestationem, in Linguâ Anglicanâ conceptas, & in quodam Volumine Pergameni, quod in manibus suis tenuit, comprehensas, unanimi Consensu, Assensu, Voluntate, & Mandato Collegarum suorum, omnium & singulorum Commissariorum & Ambassiatorum praedictorum, publicè Fecit, Legit & Interposuit, sub hoc Tenore Verborum,
In The Name of Oure Lord.
In the Presence of you, full Noble and Worshipful Lordes,
Robert Busshopp of Duresme, Richarde the Erle of Sarisbury, Nicolas Busshop of Karlile, Henry Lord Ponyng, Thomas Lorde Clifford, Willyam Lucy, James Strangways, Knightes, Maister Richard Andrew Doctor of Lawes, Maistir Robert Dobbes Doctor of Canon,
I
, Thomas Busshop of Whithern callid of Galway,
In the Names of the ful Worishpful and Religious Fadir
Andrew th'Abbot of Melros, Andrew Lorde Gray, Maister John Methven, Alexander Hume Knyght, Alexander Napitt Squier, and Myne, th'Ambassatours to the Right High and Mighty Prince James Kinge of Scottes,
Bi the Will, ful Consent, Bidding, and Desire of the said Ambassatours, Promise that, within the time of xxi daies next aftir our departing fro this Toun of the Newcastil uppon Tyne, we shall do effectuelly to be Proclaymed, in Place convenable and accustomed, that the Souldiours and Inhabitantes of the Town and Castell of Berewik and Rokisbourgh, and othir Englishmen commyng to the same, shal be tholid and soufred to occupie, during the Trews, and have souffisaunce of Gresse, Hay, and Fewell, and Entircomen in the Landes, Pastures, and Medewes aboute the said Places, with free Entre and Issue, with al maner of Vitail and Cariage to the same Places, as largely, easly, paisibly, and favorably as the Souldiours and Inhabitantes of the forsaid Town and Castill were tholied or hade in any tyme within any Trewes taken afor this tyme,
And also, as touching the Landes callid Batabil Landes or Threpelandes, in the West Marches, it shal be Proclaymed semblably, that all the Claymers and Chalongeours of the said Landes shal, in evyn maner, Entercomen in the same, as well bi Lande as bi Watir, withoutè Pyndyng, Parcage, or othir Distourbing, during the said Trewes, as it hath ben doon in tyme of othir Trewes,
And that no Scottsman, uppon Payn of Forfetture of all that he may Forfaite unto the Kynge of Scottes, Let not Distourble the saide Souldiours, Inhabitans, or Abiders of the said Town and Castill, nor the said Claymers or Chalengeours of Using, Haveing, and Entercommenyng in fourme and maner abou comprised,
Protesting alway that, bi this Promise, it is not our Ententes to do or cause any Prejudice, in the Right and Proprite of the said Landes, Pastures, and Medues, to the right High and Mighty Prince
King of Scotland our Soverayn Lorde, or any of his Subjitts, in any Wise;
And this to endure oonly during the said Trewe, as oonly made in favour of the same Trewe
.
Subsequenterque, statim & incontinenti & ante diversionem ad Extranea, Die, Loco, Mense, & Anno Domini supradictis, praefatus Venerabilis Pater Nicholaus Karliolensis Episcopus, unus Commissariorum sive Ambassiatorum pro parte dicti Domini Regis Angliae & Franciae, ut praefertur, electorum, quasdam alias Promissionem & Protestationem, in Linguâ Anglicanâ etiam conceptas, & in quodam Volumine papiri, quod in manibus suis tenuit, de unanimi consensu, Assensu, Voluntate, & Rogatu dictorum Commissariorum & Ambassiatorum, pro parte dicti Domini Regis Angliae & Franciae electorum, publicè Fecit, Legit, & Interposuit, quarum Tenor sequitur & est talis,
In The Name of Oure Lord.
I Nicholas, Busshopp of Karlile, in the Name of the Right Noble and Worshipful Lordez,
Robert Busshopp of Duresme, Richard Erle of Sarisbury, Henry Lorde Ponyng, Thomas Lorde Clyfford, William Lucy Knight, Maister Richard Andrew Doctor of Lawe, James Strangways Knight, Maistir Robert Dobbes Doctor of Canon, and Myn,
Commissioners of the most Excellent and most Christian Prince Henry, bi the grace of God, King of England and of Fraunce,
Byfor you,
Right Reverent Fadir in God
Thomas Busshopp of Whithern callid of Galway, Andrewe the Abbot of Melros, Andrew Lord Gray Baron, Maistir John Methven Doctour of Canon, Alexander Hume Knight, and Alexander Napitt Sqwier,
Ambassiatours to the Right High and Mighti Prince
King of Scottes,
Bi the Wil, ful Consent, Bidding, and Desiring of the said Coambassatourz, Promise that, within xxi daies aftir our departing fro this Town of the Newcastill upon Tyne, we shall do effectuelly to be Proclaymed at Berrewik and Rokesborough and on the Westmarche also, that non Englishman, undir the Payn of Forfeiture of al that he may Forfitt unto the King of England and of France, shall Occupie the Batable Landes in the Westmarch, nor bi Lande nor bi Watir, othirwise than it hath been usid afor tyme in tyme of Trewes,
Protesting alway that, bi this our Promise, it is not our Entent to do or cause any Prejudice, in the Right and Proprete of the said Landez, Pasturez, Medeues, or Batail Landes, to the most Excellent and most Christian Prince
Henry King of England and of France oure Soverayn Lorde, or any of his Subgittes, in any Wise;
And this to endure oonly during the said Trewes, as only made in favour of the same Trewes
.
Quibus sic Gestis, Dictis, Factis, & Interpositis, iidem Venerabiles Patres & Domini, Thomas Episcopus Whithern vulgariter de Galway, & Nicholaus Episcopus Karliolensis, caeterique Coambassiatores & Collegae sui praedicti, Me Notarium subscriptum, magnis cum instantiis, diligenter requisiêrunt quatinus sibi, de & super hujusmodi Dictis, Gestis, Habitis, & Interpositis omnibus & singulis per eosdem, Venerabiles Patres, Thomam & Nicholaum successivè, vice, nomine, & rogatu eorumdem Coambassiatorum, Collegarum suorum, publicum facerem Instrumentum unum vel plura, prout necesse fuerit in hac parte; Promittentes michi Salarium competens pro Labore.
Acta fuerunt haec, prout suprascribuntur & recitantur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco supradictis;
Praesentibus tunc ibidem,
Venerabilibus & Discretis Viris,
Johanne Nevill,
Humfrido Dakres,
Thoma Stanley,
Radulpho Gray
,
Armigeris,
Jacobo Pykering,
Henrico Fenwik,
Johanne Midelton,
Rogero Ogle
,
Militibus;
Johanne Fulthorp,
Johanne Dunstale,
Radulpho Aclum
,
Et Johanne de Dentt,
Armigeris de Anglia:
Johanne de Cokburn,
David de Chernside,
Henrico de Carnys,
Johanne de Dumfres,
Johanne de Knolles
,
Et Andrea de Irland,
Armigeris de Scotiâ;
Et pluribus aliis in multitudine copiosa, Testibus ad Praemissa vocatis specialiter & Requisitis.
Et Ego Robertus Bartram, Clericus Coventrensis & Lichfeldensis Dioecesis, Publicus Auctoritate Apostolica Notarius, Praemissis Omnibus & Singulis, dùm sic, ut praemittitur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco supradictis, primò per Venerabilem in Christo Patrem Thomam, Dei gratiâ, Episcopum Whithern vulgariter de Galway nuncupatum, de unanimi Consensu, Voluntate, & Rogatu dictorum Commissariorum, Coambassiatorum, & Collegarum suorum omnium & singulorum, consequenterque per, Reverendum in Christo Patrem & Dominum, Dominum Nicholaum, Permissione Divinâ, Karliolensem Episcopum, unanimi Consensu, Voluntate, & Rogatu Commissariorum, Coambassiatorum, & Collegarum suorum praedictorum omnium & singulorum, agebantur & fiebant, unà cum praenominatis Testibus praesens per sonaliter interfui, ac ea omnia & singula sic fieri Vidi & Audivi, &, aliunde impeditus, per Alium Scribi feci, Publicavi, & in hanc Publicam Formam Redegi, Signoque & Nomine meis solitis & consuetis Singnavi, Rogatus & Requisitus, in Fidem & Testimonium Omnium & Singulorum Praemissorum.
Et constat mihi Notario praedicto de Rasurâ illius Dictionis
(PRIMO) in prima Linea a Capite computandâ, quam approbo ego Notarius supradictus.
R. Bartram.
Et ego Jacobus Bridi, Presbiter Sancti Andreae Dioecesis, Publicus Auctoritate Imperiali Notarius, Praemissis omnibus & singulis, dùm sic, ut praemittitur, sub Anno Domini, Indictione, Mense, Die, & Loco supradictis, primò per Venerabilem in Christo Patrem Thomam, Dei gratiâ, Episcopum Candidae Casae vulgariter de Galoway nuncupatum, de unanimi Consensu, Voluntate, & Rogatu dictorum Commissariorum, Coambassiatorum, & Collegarum suorum omnium & singulorum, consequenterque per Reverendum in Christo Patrem & Dominum Dominum Nicholaum, Permissione Divinâ, Karliolensem Episcopum, unanimi Consensu, Voluntate, & Rogatu Commissariorum, Coambassiatorum, & Collegarum suorum praedictorum omnium & singulorum, agebantur & fiebant, unà cum praenominatis Testibus praesens personaliter interfui, ac ea omnia & singula sic fieri Scivi, Vidi, & Audivi, & in Notam Recepi, indeque hoc praesens Publicum Instrumentum, per alium Dominum Notarium suprascriptum confectum, Approbavi, ac Signo & Nomine meis solitis & consuetis Singnavi, rogatus & requisitus, in Fidem & Testimonium omnium & singulorum Praemissorum.
J. Bridi.
Aug. 13. Protestation of Richard Andrewe that the present treaty shall not prejudice the K.'s claim to the sovereignty of Scotland. Newcastle.
O. xi. 291. H. v. p. ii. 33.
Instrumentum Protesiationis pro Homagio Scotiae.
An. 29. H. 6. Ex Transcript.
In Dei Nomine Amen.
Per praesens Publicum Instrumentum cunctis appareat manifestè quòd,
Anno ab Incarnatione Domini, secundùm Cursum & Computationem Ecclesiae Anglicanae, Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo primo, Indictione Quartadecimâ, Pontificatûs Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Nicholai, Divinâ Providentiâ, Papae Quinti Anno Quinto, Mensis verò Augusti Tertiâ decimâ,
In Vestiario, infra Ecclesiam Sancti Nicholai in Novo Castro super Tynam Dunelmensis Dioecesis, & juxta Chorum ejusdem Ecclesiae ex parte Australi situato,
Convenerunt adinvicem,
Reverendus in Christo Pater & Dominus Dominus Robertus, Dei gratiâ, Dunelmensis Episcopus, ac Praenobilis Dominus Ricardus Comes Sarum, Venerabilis Pater Nicholaus Karliolensis Episcopus, Henricus Percy Dominus le Ponyng, Thomas Dominus de Clifford, Willielmus Lucy Miles, Magister Ricardus Andrew Secretarius Excellentissimi & Christianissimi Principis Henrici, Dei gratiâ Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, Legum Doctor, Jacobus Strangways Miles, & Magister Robertus Dobbes Decretorum Doctor,
Commissarii sive Ambassiatores pro parte praefati Excellentissimi in Christo Principis sufficienter & legitimè, ut dicebant, Electi & Deputati,
Necnon Venerabilis in Christo Pater & Dominus, Dominus Thomas, Dei gratiâ, Episcopus Whithern vulgariter de Galway nuncupatus, Andreas Abbas de Melros Confessor Illustrissimi in Christo Principis Jacobi, Dei gratiâ, Scottorum Regis & Thesaurarius Regni sui, Andreas Dominus le Gray Baro, Magister Johannes Methven Magister Rotulorum & Registri dicti Scottorum Regis Decretorum Doctor, Alexander Hume Miles, & Alexander Napett Armiger,
Commissarii sive Ambassiatores dicti Serenissimi in Christo Principis Scottorum Regis sufficienter & legitimè Electi & Deputati,
Et, post mutuam Communicationem sive aliqualem Tractatum, initum inter eosdem de Treugis, sive Treugarum Abstinentiis, inter Regna Angliae & Scotiae hinc & inde servandis, inter caetera, praefatus Venerabilis & Cirumspectus Vir Magister Ricardus Andrew Legum Doctor, unus Commissariorum & Ambassiatorum, pro parte Excellentissimi in Christo Principis Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae & Domini Hiberniae Electorum, quamdam Protestationem, in Linguâ Anglicanâ conceptam, & in quadam Papiri Cedulâ, quam in manibus suis tenuit, comprehensam, unà cum Consensu, Assensu, Voluntate, & Mandato Collegarum suorum omnium & singulorum Commissariorum & Ambassiatorum praedictorum, publicè Fecit, Legit, & Interposuit sub hoc Tenore Verborum,
I Richard Andrew,
In the Name and at the expresse and speciall Commandment of my Lordis,
Robert the Bysshopp of Duresme, the full Noble Lorde Richard my Lorde Erle of Sarisbury, the Reverent Fadir Nicolas Bushop of Karlile, Henry Lorde Ponyng, Thomas Lorde Clifford, Willyam Lucy, James Strangways Knights, Maister Robert Dobbes Doctour of Canon, here present, and Myne,
Commissioners to the most Cristyn and most Excellent Prince Henry King of England and of France, and Lord of Irelond, oure alle Soverayn Lorde,
And also alle othir that woll be to Me adherent in this Party,
Befor you,
Reverent Faders
Thomas Busshopp of Whithern callid of Galway, Andrew tha Abbot of Melros, Andrew Lord Gray, Maister John Methven, Alexander Hume Knight, and Alexander Napitt Sqwier,
Ambassatours and Commissioners unto the Right High and Mighty Prince
James King of Scottes,
Biwey of solempne Protestation (which I wol be take in maner and forme most advaylable in the Lawe) Say, Opyn, and Declare that it is noght oure alle Soverayne Lorde, nor my said Lordes or Maistres, nor Myne, nor non of oures Ententes, nor shal be at any tyme here after, by any thing Said, Declarid, or Don, or to be Said, Declared, or to be Don by any of my said Lordes Maistirs, or Me, during this present Convention, to touche or attaine any thing that might in any wise sowne to the Hurt or Prejudice of Title, Right, or Clayme that oure Sovereigne Lord hath, owith, or preten- dith to have unto the Soveraynte, Preeminence, Resort, or directe Domyne of and in the Raume of Scotland, Homage or Feaute dieu to be made unto his Highnes by the King of Scotts, or any maner of Person of the same, of what Preeminence or Estate he be, nothir to the Possession or Fre Use that oure said all Soverayne Lorde Claymith to have in any wise of any of the Premissez,
But it is my said Lordes, Maistirs, and Myn, and everyth of ourez ful Entents and Will, in al wise and at al tymes, to kepe the Premissez and everyth of thaim Untouchid, Unattained, Unhurt, Unprejudiced, Illibate, and Hole,
And so woll that this my Protestation be made for Repetite, Rehercid, and as for Made of New in every Acte, Spech, Communication, or Writing, to be maade, hade, or doon during this present Convention, the which Acte, Spech, Comunication, or Writing might touch the Premises or any of thaim in any wise
.
Qua Quidem Protestatione sic, ut praemittitur, Factâ, Lectâ, & Interpositâ, idem Magister Ricardus Andrew, caeterique Ambassiatores & Collegae sui praedicti, Me Notarium subscriptum diligenter requisierunt quatinus sibi de & super eadem Publicum conficerem Instrumentum unum & plura, prout necesse fuerit in hac parte; promittentes michi Salarium competens pro Labore.
Acta fuerunt haec, prout supra scribuntur, & recitantur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco supradictis;
Praesentibus tunc ibidem,
Venerabilibus & Discretis Viris,
Johanne Nevill,
Humfrido Dalres,
Thoma Stanley,
Radulpho Gray
,
Armigeris;
Jacobo Pykering,
Henrico Fendwik,
Johanne Midelton,
Roberto Ogle
,
Militibus:
Johanne Fulthorpe,
Johanne Dunstale,
Radulpho Aclum
,
Et Johanne de Dent,
Armigeris de Anglia:
Johanne de Cokburn,
Davide de Chernfide,
Henrico de Carnys,
Johanne de Drumfres,
Johanne de Knollys,
Andrea de Irland
,
Armigeris de Scotia;
Et pluribus aliis in multitudine copiosa, Testibus ad Praemissa vocatis specialiter & Requisitis.
Et Ego Robertus Bartram, Clericus Coventrensis & Lichfeldensis Dioecesis, Publicus Auctoritate Apostolica Notarius, Praemissis omnibus & singulis, dùm sic, ut praemittitur, sub Anno Domini, Indictioone, Pontificatu, Mense, Die, & Loco praedictis, per praefatum, Venerabilem & Circumspectum Virum Magistrum Ricardum Andrew Legum Doctorem, de unanimi Consensu Voluntate, & Mandato dictorum Coambassiatorum & Collegarum suorum, agebantur & fiebant, unà cum praefatis Testibus & Notariis subscriptis, praesens personaliter interfui, ac ea omnia & singula sic fieri vidi & audivi, Scripsi, Publicavi, & in hanc Publicam Formam, ad per sonalem requisitionem dicti Magisti Ricardi, aliorumque Coambassiatorum & Collegarum suorum praedictorum, Redegi, Signoque & Nomine meis solitis & consuetis Signavi, Rogatus & Requisitus, in Fidem & Testimonium omnium & singulorum Praemissorum.
R. Bartram.
Et ego Cristoforus Rothe, Clericus Dunelmensis Dioecesis, Publicus Auctoritatibus Apostolica & Imperiali Notarius, praemissis omnibus & singulis, dùm sic, ut praemittitur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco praedictis, per praefatum, Venerabilem & Circumspectum Virum, Magistrum Ricardum Andrew Legum Doctorem, de unanimi Consensu Voluntate, & Mandato dictorum Coambassiatorum & Collegarum suorum, unà cum supranominatis Testibus & Notario subscripto, praesens personaliter interfui, eaque omnia & singula sic fieri vidi & audivi, & ea per Magistrum Robertum Bartram Notarium suprascriptum fideliter sic scripta & in hanc publicam Formam redacta, ad personalem & specialem Requisitionem dicti Magistri Ricardi, aliorumque Coambassiatorum & Collegarum suorum supradictorum, Signo & Nomine meis solitis & consuetis Signavi, in Fidem & Testimonium omnium & singulorum Praemissorum.
Constat mihi Notario de Rasura in illis Quatuor Dictionibus
(ET EA PER MAGISTRUM) in Quarta Linea praesentis Subscriptionis; quam Rasuram ego Notarius antedictus approbo.
Cristoforus Rothe.
Aug. 14. Truce between England and Scotland until Aug. 15, 1454. Newcastle.
O. xi. 293. H. v. p. ii. 34.
Indentura Treugarum Scotiae.
An. 29. H. 6. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta inter Nos, Robertum Dunelmensem, Nicholaum Karliolensem, Episcopos, Ricardum Sarum Comitem, Henricum Percy Dominum de Ponyngis, Willielmum Lucy Militem, Ricardum Andrew Legum Doctorem, Jacobum Strangwayis Militem, & Robertum Dobbys Decretorum Doctorem, Excellentissimi & Christianissimi Principis, Henrici Sexti, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Regis, ac Domini Hiberniae &c. Commissarios ex una; & Venerabiles in Christo Patres, Thomam Candidae Casae Episcopum, Andream Abbatem de Melros, Confessorem Regium, & Thesaurarium Regni Scotiae, Andream Dominum le Gray, Johannem de Meffen Decretorum Doctorem, Alexandrum Hume Militem, & Alexandrum Napar Scutiferum, Illustrissimi Principis Jacobi, eâdem gratiâ, Scottorum Regis, similiter Commissarios, & Ambassiatores, ad Infrascripta sufficienter & legittimè deputatos, Partibus ex alterâ,
Testatur Quòd Nos, Robertus, Nicholaus, Ricardus, Henricus, Willielmus, Ricardus, Jacobus, & Robertus Commissarii praedicti, Auctoritate Nobis in hâc parte a dicto Christianissimo Principe Henrico per suas Regias Literas Patentes (quarum Tenor inferiùs annotatur) concessâ, Fecimus, Cepimus, Inivimus, Concordavimus, & Conclusimus, Facimusque, Capimus, Inimus, Concordamus, & Concludimus per Praesentes, pro dicto Excellentissimo & Christianissimo Principe, Angliae & Franciae Rege, ejusve Successoribus, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus suis quibuscunque, cum praefatis Thomâ, Andreâ, Andreâ, Johanne, Alexandro, & Alexandro, Illustrissimi Principis Jacobi Scottorum Regis praedicti Commissariis & Ambassiatoribus, ipsique Thomas, Andreas, Andreas, Johannes, Alexander, & Alexander, Auctoritate eis in hâc parte a dicto Serenissimo Principe Scotorum per suas Literas Patentes (quarum Tenor inferiùs similiter annotatur) concessâ, unà Nobiscum easdem Fecerunt, Ceperunt, Inierunt, Concordârunt, & Concluserunt pro dicto Illustrissimo Principe Jacobo Scottorum Rege, ejusque Successoribus, Regno, Terris, Dominiis, Subditis, & Confoederatis, bonas, inviolabiles, firmas, & stabiles Treugas, Guerrarumque Abstinentias generales, tàm per Mare, quàm per Terram, & omnes Aquas dulces, Incepturas ab Ortu Solis Decimae quintae diei Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo Primo, & duraturas usque ad Occasum Solis Decimae quintae diei ejusdem Mensis Augusti, qui erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo Quarto, & exinde similiter duraturas quamdiu placebit dicto Excellentissimo ac Christianissimo Principi Henrico Angliae & Franciae Regi pro suâ parte, ac Illustrissimo Principi Jacobo Scottorum Regi, ejus Consanguineo, pro sua Parte,
Sic tamen quòd si extunc post dictum Occasum Solis aliquo Casu imposterùm dictus Excellentissimus ac Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex noluerit dictas Treugas diutiùs Tenere aut ulteriùs Observare, set velit ab eisdem pro Parte suâ recedere, hoc benè sibi licebit, praesentibus Treugis non obstantibus; Dum tamen dictum Regem Scottorum, per suas Litteras Patentes, suo magno Sigillo sigillandas, ac eidem Regi Scottorum, ubicumque infra Regnum Scotiae fuerit, liberandas, faciat de hujusmodi suâ Voluntate Recedendi a dictis Treugis Certiorem,
Similique modo Rex Scottorum, si ab hujusmodi Treugis etiam extunc post dictum Occasum Solis pro suâ Parte Recedere voluerit, praefatum Excellentissimum Principem Franciae & Angliae Regem per suas Litteras Patentes, suo magno Sigillo sigillandas, eidemque Metuendissimo Principi, Angliae & Franciae Regi, ubicumque infra aliquod Regnorum, Ducatuum, seu Dominiorum suorum fuerit, realiter liberandas, etiam de suâ Voluntate Recedendi ab eisdem Treugis reddet Certiorem,
Hoc tamen semper Observato quòd in omni Casu Discessionis hujusmodi a praedictis Treugis, sive per praefatum Excellentissimum Principem Angliae & Franciae Regem, sive per dictum Illustrissimum Principem Scottorum Regem, ejus Consanguineum, sicut praedicitur, faciendae, tàm Metuendissimus Princeps Rex Angliae quàm Serenissimus Princeps Scottorum Rex maneat, sit, & stet vigore Praesentium firmiter Astrictus, quòd easdem Treugas per Centum & Octoginta dies inclusivè post diem liberationis & traditionis Literarum Patentium prae- dictarum proximò sequentes & plenariè completos, juxta omnem vim, formam & effectum earundem effectualiter Observandas, easdemque faciant, & quilibet eorum per se & suos faciat per eosdem Centum & Octoginta dies efficaciter observari.
Item, Appunctuavimus, Concordavimus, & Conclusimus cum dictis Ambassiatoribus, Ipsique Ambassiatores unà nobiscum sic Appunctuârunt, Concordârunt, & Concluserunt, quòd dictis Treugis durantibus, neque praefatus Excellentissimus & Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex adversus praedictum Illustrissimum Principem Scottorum Regem, suum Consanguineum, ejusve Subditos, vel Ligeos; neque adversus Christianissimum & Excellentissimum Principem Angliae & Franciae Regem, ejusve Ligeos, aut Subditos antefatus Serenissimus Rex Scottorum suus Consanguineus faciet, movebit, aut manutenebit per Se, nec procurabit aut permittet fieri per aliquos, seu aliquem Subditorum, seu Ligeorum suorum, aliquam Guerram seu aliquod genus vel factum Guerrae, in aliquo Regno, Terrâ, vel Dominio citra vel ultra Mare aut in Mari situato, neque per ipsum Mare, aut aliquam aliam Aquam dulcem, sive salsam: Et generaliter loquendo non erit in Consilio, Auxilio, vel Favore, quòd in aliquo Loco Mundi hujusmodi Guerra fiat aut moveatur, fieri vel moveri aliqualiter procuretur seu permittatur, Treugis durantibus antedictis.
Item, inter Nos & praefatos Ambassiatores Concordatum & Conclusum est, quòd si durantibus Treugis, seu Guerrarum Abstinentiis praedictis, contingat aliquos Subditos, sive Ligeos dicti Excellentissimi Principis Angliae & Franciae Regis, per Mare ex quâcunque justâ, rationabili, vel licitâ Causâ Navigantes, sive Mercatores fuerint, sive Peregrini, Piscatores, aut alii cujuscunque conditionis Homines, vi Tempestatis, aut Ventorum, seu aliâ justâ, rationabili, & necessariâ, urgenteque Causâ ad hoc eos omninò impellente (cùm ipsi hoc non affectaverint, & id tempore Recessûs eorum a Patriâ suâ non proposuerint) Applicare in aliquo Portu, sive alio Loco quocumque Regni Scotiae, vel in aliquo Loco juxta idem Regnum Naufragium pati, dummodò aliqua Persona in Navi sic Naufragium passâ Superstes existat; non licebit Illustrissimo Principi Regi Scottorum, Consanguineo suo, aut alicui, vel aliquibus Subditorum, seu Ligeorum suorum, per Se, vel alios, ipsos sic Appulsos, seu Naufragium passos, eorum Naves, Bona, Marchandisas sive Res alias quascumque in hujusmodi Navibus adducta Capere, Rapere, vel ab eisdem sic Appulsis, aut Naufragium passis, vel passo Auferre quovis modo, vel etiam Detinere, aut ratione Debiti alicujus Personae eadem Res, Bona, vel Marchandisas integraliter, vel in parte arrestare, vel arrestari facere; set licebit ipsis sic Appulsis, aut Naufragium passis, cum Navibus, Marchandisis, Bonis, & Rebus suis, Causâ hujusmodi cessante, prout sic Appulsi, & Naufragium passi, eorum Navi Refectâ, tenebuntur, quamcitiùs commodè valeant recedere absque quibuscumque Impetitione, Impedimento, Molestatione, Arresto, sive aliâ Occasione quacumque sibi per dictum Illustrissimum Principem Scottorum Regem, aliquemve seu aliquos ejus Subditum sive Subditos, obiciendis, sive etiam faciendis; Et simili modo si contingat, eisdem Treugis vel Guerrarum Abstinentiis durantibus, aliquos Subditos sive Ligeos dicti Illustrissimi Principis Scottorum Regis, simili modo Navigantes, vi Tempestatis aut Ventorum, vel aliâ justâ, rationabili, & necessariâ urgente Causâ eos omninò ad hoc impellente (cùm ipsi hoc non affectaverint, & id tempore Recessûs eorum a Patriâ suâ non proposuerint) Applicare in aliquo Portu, sive alio Loco quocumque dicto Domino nostro Regi Angliae & Franciae Subdito sive Subjecto, vel in aliquo Loco juxta Portus vel Loca praedicta Naufragium pati, dummodò aliqua Persona in Navi sic Naufragium passâ Superstes existat; non licebit dicto Excellentissimo Principi Angliae & Franciae Regi, aut alicui vel aliquibus Subditorum vel Ligeorum suorum per Se vel alios, ipsos sic Appulsos, seu Naufragium passos, eorum Naves, Bona, Marchandisas, sive Res alias quascumque in hujusmodi Navibus adducta Capere, Rapere, vel ab eis sic Appulsis, vel Naufragium passis vel passo Auferre quovis modo, vel etiam Detinere, aut ratione Debiti alicujus Personae easdem Res, Bona, vel Marchandisas integraliter vel in parte Arrestare, vel Arrestari facere; set licebit ipsis sic Appulsis vel Naufragium passis, cum Navibus, Marchandisis, Bonis, & Rebus suis, Causâ hujusmodi cessante, prout sic Appulsi aut Naufragium passi, eorum Navi Refectâ, tenebuntur, quamcitiùs commodè valeant Recedere, absque quibuscumque Impetitione, Impedimento, Molestatione, Arresto, sive aliâ Occasione quâcumque sibi per dictum Illustrissimum Principem Angliae & Franciae Regem, aliquemve, seu aliquos ejus Subditum sive Subditos, obiciendis sive etiam faciendis.
Item, Concordatum & Conclusum est inter Nos praefatos utriusque Partis Commissarios, quòd si Aliquis vel Aliqui Subditorum vel Ligeorum Metuendissimi Principis Angliae & Franciae Regis, sicut praedicitur, Appulsus seu Appulsi, aut Naufragium passus vel passi, sive in Regnum Scotiae sub Salvo Conductu veniens vel venientes ante Diem Expirationis Salvi Conductûs sui adversâ Valetudine adeò vexetur & vexentur, quòd sic Appulsus vel Appulsi, seu Naufragium passus vel passi, aut sub Salvo Conductu veniens vel venientes, cum Navi vel Navibus, quâ vel quibus applicuit vel applicuerunt, vel ante Diem Expirationis sui Salvi Conductûs sic veniens vel venientes nequeat vel nequeant commodè Recedere, & in Proprias Partes se recipere, tunc benè licebit sic Appulso & Appulsis, Naufragium passo & passis, ac Venienti & Venientibus, Infirmo vel Infirmis, cuicunque & quibuscunque salvò securè, in loco quo sic Appulsus vel Appulsi, Naufragium passus vel passi, applicuerit vel applicuerint, Infirmari contigerit, expectare quousque Reconvaluerit vel Reconvaluerint; & extunc Litteris Testimonialibus Majoris, Ballivi, Constabularii, aut alicujus alterius Officiarii Domini Regis, in Loco quo sic Eum vel Eos infirmari contigerit, eidem vel eisdem sub Moderatis Expensis concedendis & tradendis, Causâ hujusmodi Infirmitatis cessante, in Partes proprias recedere licebit: Idemque Infirmus seu Infirmi hujusmodi sic Recedere debebit & debebunt absque Impedimento vel Obstaculo quocumque sibi per aliquem Subditorum vel Ligeorum Domini Regis Scotiae quomodolibet faciendis; ita tamen quòd interim nichil Praejudiciale contra Regem, Regnum, seu Ligeos ejusdem attemptet vel attemptent, fierive procuret vel procurent: Quae omnia simili modo & formâ, fideliter, aequaliter & efficaciter observabuntur ex parte Metuendissimi Regis Angliae &c. Subditorum & Ligeorum suorum quorumcumque, in casu quo aliquem Regni Scotiae subditum, in aliquem Locum Regi Angliae subditum & subjectum, sic Appulsum, aut Naufragium passum, vel Venientem, contigerit infirmari, juxta formam & modum in proximo praecedenti Articulo comprehensos.
Praeterea inter Nos Commissarios utriusque Partis praedictos, Appunctuatum, Concordatum, Ordinatum, & Conclusum est, quòd si contingat, eisdem Treugis durantibus, Aliquem non Subditum, vel aliquos non Subditos, dicti Illustrissimi Principis Scottorum Regis, Navem vel Naves, Personam vel Personas, Res, Marchandisas, aut Bona quaecunque alicujus vel aliquorum Subditi seu Subditorum Excellentissimi & Christianissimi Principis Angliae & Franciae Regis capere, & eas vel ea in aliquem Locum vel Portum eidem Illustrissimo Scottorum Regi subjectum Adducere, non licebit Illustrissimo Scottorum Regi, aut alicui Subdito sive Ligeo suo eas vel ea, sive aliquam Partem earundem Emere, seu quovismodo ad Utilitatem suam Receptare, absque Consensu Ejus vel Eorum, ad Quem vel ad Quos Bona seu Res hujusmodi ante eorum Captionem verè pertinebant: Quod si per aliquem eorum quicquam in contrarium hujusmodi Ordinationis factum vel attemptatum fuerit, tunc Personae, Bona, Res, & Marchandisae quaecunque hujusmodi, sic Empta seu Recepta, Illi vel Illis, ad Quem vel ad Quos Bona hujusmodi verè pertinebant, Dolo, Fraude, Malove ingenio cessantibus quibuscumque, integraliter Restituentur per sic Ementes sive Recipientes, eo modo quo restitui deberent, si a Subditis dicti Illustrissimi Principis Scottorum Regis Capta fuissent, & nichilominus sic Attemptans, tamquam Violator harum Treugarum, graviter & pro modo & qualitate Criminis punietur: Quae omnia & singula, modo & formâ praemissis Excellentissimus & Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex Observabit, & per suos Subditos & Ligeos similiter, aequaliter, & efficaciter observari faciet, in casu quo aliqua Persona, Naves, Marchandisae, Res, vel Bona quaecumque dicti Illustrissimi Principis Scottorum Regis, aut alicujus seu aliquorum Subditi vel Subditorum ejus Capta fuerint per aliquem vel aliquos non Subditum vel non Subditos Excellentissimo & Christianissimo Principi Regi Angliae & Franciae supradicto.
Item, simili modo Concordatum est, quòd si, durantibus Treugis supradictis, contingat aliquam Navem alterius Partium praedictarum Naufragium pati, aut rumpi, & aliqua Personarum existentium in Navi sic Naufragium passâ vel ruptâ Superstes remanserit, cessantibus in eâ parte dolo, fraude, & malo ingenio quibuscumque, Marchandisae, Bona, & Res quaecumque, quae de dictâ Navi Projecta sint, ex eâdem Extracta, vel in Mari Collecta, vel ad Terram Venientia, seu alio quovis modo Salva & Sal- vata, per eos ad quorum manus Res, Marchandisae, & Bona hujusmodi devenerint, nullatenus Dissipentur, Diminuantur, Alienentur, Dividantur, nec quovis modo Subrahantur, aut Concelentur; set integra sine diminutione quacumque Gubernatori illius Dominii sive Loci, in Quod vel Quem dicta Bona devenerunt, seu ejus Deputato, fideliter & sine fraude deliberentur atque tradantur, ad Usum vel Utilitatem Illius vel Illorum, ad Quem vel Quos Bona ipsa, rei veritate inspectâ, pertinere noscuntur, Conservanda; Cui vel Quibus, infra spatium unius Anni, a tempore Notitiae Naufragii vel Rupturae Navis hujusmodi computandi, licebit pro Recuperatione & Restitutione Rerum, Marcandisarum, & Bonorum hujusmodi Prosequi coram Judice in eâ parte competente: Cui sic Prosequenti, vel Prosequentibus realiter & effectualiter tradi, liberari, & restitui debent, Solutis tamen & Refusis Expensis & Sumptibus rationabilibus, factis circa Collectionem & Salvationem Bonorum eorumdem; Proviso semper quòd Persona & Personae Superstes & vel Superstites ex eâdem Navi ad Terram venientes, ad statim juxta effectum & tenorem Praesentium Treugarum liberè dimittentur.
Item, simili modo Concordatum est, quòd si, dictis Treugis durantibus, aliqua Navis unius Partis, vel alterius, Personis, Rebus, Marchandisis, aut Bonis Onusta, sive Rupta, sive pro Victualibus de necessitate eis in Mari superveniente Emendis Applicuerit in aliquem Portum vel Locum alium alicujus Partium praedictarum, pro quâ Reficiendâ Navem ipsam, Personas, Merces, Res, & Bona contenta in eâdem oporteat ad Terram deponi, quòd in hoc Casu Personae, Merces, Res, & Bona ipsa sic deposita, absque Impedimento, & sine Solutione Custumae, in eâdem Navi, cum Refecta fuerit, vel in aliam reponantur, & liberè abducantur; Proviso tamen quòd pro Mercibus, Rebus, Bonis, & Marchandisis, ibidem pro Emendis Victualibus eis necessariis pro Numero Personarum Venditis, Custumae & caetera Deveria in eâ parte debitè & fideliter persolvantur.
Item, simili modo Concordatum est, quòd si Quis de unâ Parte Partium praedictarum Capiat, dictis Treugis durantibus, aliquod Fortalitium super aliam Partem, Ipse, super & adversus quem hujusmodi Fortalitium Captum fuerit, poterit illud Recuperare per viam Facti vel aliter, prout meliùs poterit, & etiam poterit Punire Malefactores in eâ parte secundùm exigentiam Casûs, & tenebuntur Conservatores Partis illius, cujus Subditus Fortalitium hujusmodi ceperit, Succurrere & juvare ipsum, super & adversus Quem hujusmodi Fortalitium Captum fuerit, ad Ipsum Recuperandum, quàm citiùs, & quàm diligentius Sumptibus illius Partis Offendentis, vel, si magis placuerit, Ipse super quem hujusmodi Fortalitium Captum fuerit, Requirere poterit & Summare Regem & Conservatores alterius Partis seu eorum Deputatos, quòd Sibi Reddi faciant & Restitui dictum suum Fortalitium, & Malefactores qui hujusmodi Fortalitium ceperunt, quod Ipsi pro Posse facere & perimplere tenebuntur, absque dolo, fraude, & malo ingenio.
Item, simili modo Concordatum est, quòd si, Treugis durantibus, aliquis vel aliqui de Vassallis, Ligeis, vel Subditis unius Partium praedictarum Deliquerit seu Deliquerint in Territorio alterius Partis, liceat Parti, in cujus Territorio sic deliquerit vel deliquerint, ipsum & ipsos capere & punire secundùm Leges Patriae in qua sic deliquerit vel deliquerint, secundùm exigentiam Delicti per ipsos vel ipsum commissi vel perpetrati; si verò sic Delinquens vel Delinquentes Captus vel Capti non fuerit aut fuerint, ut praemittitur, set se retraxerit vel retraxerint in Dominium ipsius Regis cujus Subditi fuerint, Conservatores illius Partis Requisiti tenebuntur Liberare Personam vel Personas hujusmodi Malefactorum puniendas, ut praefertur, Conservatoribus alterius Partis hoc requirentibus, aut eorum Deputatis in Marchiâ ubi deliquerit vel deliquerint; si verò iidem Malefactores se occultaverint, latitaverint, seu effugerint, ita ut capi non possint, Rex, cujus Subditi extiterint, debet eos mox perpetuò forisbannire ab omnibus Locis suae Ditioni subjectis, quos extunc nullo unquam tempore restituet nec permittet ingredi vel inhabitare Loca, ut praefertur, suae Ditioni subjecta, nisi Malefactores ipsi prius plenè subierint Justitiam, & plenè satisfecerint alteri Parti, contra quam sic attemptaverint, de Attemptatis hujusmodi & Delictis, per ipsos, ut praefertur, perpetratis; Et licet aliquis talis Malefactor sic Bannitus fuerit, seu absque Bannitione, sicut praefertur, Captus extiterit; nichilominus tenebuntur Conservatores Partis illius, cujus idem Malefactor Subditus extiterit, Reparare Attemptata de Bonis hujusmodi Malefactorum, quatenus sufficere poterint; si verò idem Malefactor, sic Captus sive Deprehensus, non habeat in Bonis undè satis- facere poterit, in hoc Casu eo graviùs punietur & luet in Corpore: Et insuper qui Malefactorem hujusmodi scienter Receptaverit, aut Consilium ei dederit seu Favorem, ad eandem in omnibus Satisfactionem & Poenam tenebitur, ad quam faciendam & subeundam teneretur hujusmodi Malefactor, si posset apprehendi.
Item, simili modo Concordatum est quòd, si, eisdem Treugis durantibus, aliquid contra easdem vel aliquam Partem earumdem per Terram sive per Mare, fieri vel attemptari contigerit, per hoc tamen praesentes Treugae non erunt, nec censebuntur aut reputabuntur Ruptae, Infirmatae, vel Annullatae, set nichilominus in suo Robore permanebunt & Vigore, nec Guerrae, nisi observatâ formâ in primo Articulo superius inter Principes declaratâ, pro eo fieri debent ab unâ parte vel alterâ, nec Prisae Personarum, nec Districtiones aut Captiones Bonorum, nec Obsidiones Villarum, Castrorum, seu Fortalitiorum, nec Homicidia, Murthrave quaecunque in contrarium Praemissorum a quocumque attemptari sive committi, set reparabuntur & reponentur in statum pristinum & debitum Maleficia & Attemptata hujusmodi, necnon Interprisae quaecumque per Conservatores & Commissarios illius Partis, cujus Subditi sic attemptaverint, offenderint, vel malefecerint; qui verò contrafecerit, videlicet, movendo Guerram, praeterquam in formâ superius recitatâ, sive Obsidendo, Invandendo, aut Capiendo Villas vel Fortalitia, aut Faciendo Homicidia sive Murthra, propter aliquod Attemptatum ex parte alterâ, aut praeter Auctoritatem & Decretum Conservatoris, faciendo Prisas Personarum vel Districtiones seu Captiones Bonorum, eo ipso cadat a Causa sua, & nichilominus Punietur juxta Delicti sui exigentiam, aut restituet & reparabit alteri Parti omne illud in quo eam laesit, & cepit ab eadem.
Item, Concordatum est simili modo quòd, si praedictis Treugis durantibus, aliquis Subditorum unius Partis vel alterius Contrahat vel quasi seu Delinquat infra Regnum, Terram, sive Dominium illius Partis cujus est Contrahens vel Delinquens est Subditus, & extunc causâ vitandi Justitiam se Subtraxerit & Effugiat in Locum quemcumque subditum sive subjectum alteri ex eisdem Partibus cujus Subditus non extiterat, & illuc deveniat Homo Ligeus illus Partis, nichilominus compelletur ad Respondendum & Satisfaciendum, ac Subeundum Justitiam, de Debito sive Delicto suo hujusmodi coram Conservatoribus Treugarum utriusque Partis, sive eorum Deputatis, aequè ut satisfacturus & subiturus fuisset si permansisset sub Fide & Ligeantia ipsius Partis cujus Terram & Dominium effugit; si verò in solâ Fugâ perstiterit, nec devenerit Homo Ligeus illius Partis, in cujus Terram effugit, eo Casu remittetur & restituetur illi Parti, cujus Ligeus & Subjectus fuerat, pro Justitiâ de eo prout sibi videbitur faciendâ; Si verò aliquis Subditorum unius Partium praedictarum se subtrahat in Regnum seu Dominium alterius tanquam Fugitivus, Proditor, & Rebellis, & ibidem reperiatur sub Assecurantia aut Salvo Conductu, Pars illa seu Gardianus, vel Deputatus ejusdem, in cujus Regno seu Dominio hujusmodi Fugitivus seu Malefactor receptatur & assecuratur, requisitus super hoc per aliam Partem, Gardianum, seu Deputatum ejusdem, tenebitur infra Quadraginta Dies, post Requisitionem sequentes, omnem Assecurantiam & salvum Conductum, hujusmodi Fugitivo concessas, Annullare, & Ipsum, ut superiùs est expressum, remittere & destinare: Et, quamquam talis Proditor aut Rebellis offerat ei, ad quem taliter subterfugit, Juramentum Ligeantiae seu Fidelitatis, in hoc Casu non recipietur ad Ligeantiam seu Juramentum, quousque Quadraginta Dies lapsi fuerint post oblationem hujusmodi Juramenti & Ligeantiae taliter factam.
Item, simili modo, concordatum est quòd, durantibus praesentibus Treugis, non Admittentur nec Recipientur ad Officia, nec super Assisam, nec ad perhibendum Testimonium Personae Infames, Rebelles, Fugitivi, Proditores unius Partis vel alterius, aut Convicti per Assisam, set Boni, Fideles, & Justi, Fidedigni, & non Suspectae Personae.
Item, simili modo, Concordatum est quòd, durantibus Treugis hujusmodi, nullus unius Partis vel alterius ingrediatur Terras, Boscos, Nemora, Forestas, Warennas, Loca, Dominia quaecunque alicujus Subditi alterius Partis causâ Venandi, Piscandi, Aucupandi, Disportum aut Solatium in eisdem exercendi, aliave quacumque de causa, absque Licentiâ ejus vel eorum, ad quem vel quos Locus vel Loca ipsa pertinet seu pertinent, aut Deputati sui, petitâ primitùs & optentâ; Et si contingat Bestias, seu Animalia alicujus Subditi alterius Partium praedictarum, Fundum, Agrum, Solúmve alterius Partis ingredi, & Gramen aut Herbam ibidem crescentem depascere, aliove modo illi cujus est So- lum Injuriam sive Dampnum inferre, quòd ob hoc neutra Partium hujusmodi Dampnum seu Injuriam sibi factas propriâ Auctoritate ulciscatur; set illud Malefactum, secundùm Legem & Consuetudinem observatas in Partibus ubi Dampnum & Injuria taliter facta sunt, effectualiter emendabitur ut est justum.
Item, ut Treugae supradictae eo firmiùs & meliùs observentur, quo cuilibet ex Subditis Partium praedictarum Conquerenti liberior pateat facultas Justitiam prosequendi, Ordinatum & Concordatum est quòd, si quis ex Subditis alterius Partium praedictarum quicquam Depraedatus fuerit seu attemptaverit infra Marchias aut Terram alterius Partis, & post Depraedationem hujusmodi seu Attemptatum fugiendo revertatur ad Marchias aut Terram illius Partis cujus est Subditus, licebit illi, contra quem sic attemptaverit, in Recenti, vel infra Sex Dies computandos a tempore Delicti sic attemptati sive commissi, Auctoritate praesentium Ordinationum, absque aliis Litteris de Salvo Conductu, prosequi illum Malefactorem, & ipsum sic prosequendo intrare salvò & securè Marchias seu Terram in quam idem Malefactore se retraxit; dummodo, quam citò hujusmodi Marchiam hac de causa intraverit, adeat aliquem Virum bonae Famae & Oppinionis illaesae Habitantem infra Marchiam quam sic intrat, & eidem declaret Causam Introitûs sui, videlicet, causâ Prosequendi Depraedationem suam, describatque eidem & specificet quibus Bonis, Catallis, vel Rebus fuerit Depraedatus, ac insuper requirat eundem quòd quamdiu hujusmodi Prosecutionem suam fecerit, secum eat, ut sic super factis suis tempore dictae Prosecutionis possit, cùm requisitus super hoc fuerit, perhibere Testimonium Veritati; vel si sibi meliùs videbitur, poterit infra praedictos Sex Dies adire unum ex Gardianis alterius Partis, vel ejus Deputatum, pro sua Justitia prosequenda,
Et Insuper, consimili modo Appunctuatum, Concordatum & Conclusum est quòd semper & continuè, eisdem Treugis durantibus, fiant & erunt duae Literae Patentes Salvi Conductûs in bona & sufficienti forma conceptae, una, videlicet, ex parte dicti Excellentissimi Principis Angliae & Franciae Regis, suo Magno Sigillo sigillata, continuè manens in aliquo Loco ad hoc congruo infra Marchias Regni Scotiae, quem Serenissimus Princeps Rex Scottorum elegerit; virtute cujus valeant quandocumque, eisdem Treugis durantibus, Subditi Regis Scottorum quicumque contra easdem Gravati, liberè Ingredi Regnum Angliae & prosequi Causam suam, ubicumque & coram quocumque competenti Judice infra idem Regnum, & alia ex parte dicti Serenissimi Principis Scottorum Regis, ejusdem Magno Sigillo sigillata, manens continuè in aliquo Loco congruo infra Marchias Angliae, quem Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex elegerit, virtute cujus valeant quicumque, dictis Treugis durantibus, Subditi ejusdem Angliae & Franciae Regis ingredi liberè Regnum Scotiae, & prosequi Causam suam, ubicumque & coram quocumque competenti Judice infra idem Regnum Scotiae; Judicem verò competentem in utroque Casupraedicto reputamus nos praedicti Commissarii Gardianum illius Marchiae ubi Delinquens fovet Larem; Et si is super quem Conquestio facta est infra Limites alicujus Marchiarum Larem non foveat, aut infra aliquam earumdem ubi moratur seu morari solebat reperiri nequeat, tunc licebit Parti Conquerenti Billam sive Cedulam suae Querimoniae Gardiano Marchiae cui conqueritur tradere; qui Gardianus, quàm citò commodè poterit, Cedulam hujus Querelae, similiter cum Conquerente, si hoc velit ipse Conquerens, transmittet seu transmitti faciet cum Litteris suis Testimonialibus Salvi Conductûs, quas sibi tradet liberè & absque alicujus Pecuniae exactione Cancellario Regni illius cujus is de quo Conquestio facta est Subditus extiterit; qui quidem Cancellarius Citabit Partem de quâ Querela sic facta fuerit, & cum omni celeritate possibili Parti conquerenti in eo Casu Justitiam ministrabit; proviso semper quòd, virtute alicujus Literarum Salvi Conductûs hujusmodi, non plures quàm Tres vel Quatuor Personae, hujusmodi Casum prosequi volentes, ex unâ Parte vel ex alterâ, Regnum alterius simul & unâ vice Ingredi valeant quovismodo.
Item, quia tàm Excellentissimus & Christianissimus Princeps Angliae & Franciae Rex, quàm Serenissimus Princeps Scottorum Rex, ejus Consanguineus, benè considerant & perpendunt, quòd, nisi supradicta omnia benè conserventur efficaciter & votivè juxta eorum desideria per magnam & debitam diligentiam Officiariorum in Puniendo Transgressores quoslibet pro qualitate delictorum, contingere poterit, infra breve, propter Insolentiam & Ineffraenatam Multitudinem Delinquentium, praedictas Treugas multipliciter violari, quod absit; Idcirco Appunctuatum, Concordatum & Conclusum est quòd, quandocumque aliquis Regum praedictorum senserit se aut suos contra formam dictarum Treugarum Aggravatum vel Aggravatos in defectu Executionis Justitiae ab alterâ Parte non factae, Princeps, se taliter aut suos sentiens Laesum aut Laesos, per unum Heraldum, aut alium Nuncium avisabit & informabit alium Regem, quòd per Officiarios suos nullum aut non debitum poterit de suis Conquerentibus habere Justitiae complementum; in quo Casu Rex, sic informatus & cui talis Conquestio facta sit, quamcitò commodè poterit, bis vel ad minus semel in Anno, mittet Tres aut Duos de suo Concilio, Justitiae & Pacis Amatores, ad aliquem locum convenientiorem prope Marchias, obviaturos totidem consimilibus de Concilio Regis Conquerentis, cum sufficienti Potestate oneratos, non tantùm ad Puniendum Delinquentes super quibus conqueritur juxta qualitatem Delicti, verùm etiam ad Inquirendum, Examinandum, & ad Investigandum si Conservatores dictarum Treugarum, Gardiani, eorum Loca tenentes, aut Deputati, Negligentes fuerint, aut Remissi in Executione Justitiae Partibus Conquerentibus; quos etiam Punire, Corrigere, & Emendare habeant, si per talem Inquisitionem, Examinationem, & Investigationem Culpabiles inventi fuerint aut remissi.
Praeterea, ut eo fortiùs & inviolabiliùs praesentes Treugae observentur, quo bonis Provisionibus fuerint roboratae, simili modo, Ordinatum & Conclusum est quòd omnes & singuli Gardiani Marchiarum, unius Partis & alterius, praesentes & futuri, ac omnes Viri Notabiles prope dictas Marchias, a Villâ de Novo Castro & Penreth in Angliâ versus Scotiam, ex unâ parte, & a Villis de Edynburgh & Dumfres in Scotia versus Angliam Inhabitantes, parte ab alterâ, ad Sacrosancta Dei Ewangelia, coram eis posita & corporaliter per eosdem & eorum quemlibet tacta, Jurabunt quòd praesentes Treugas, in omnibus & singulis Capitulis & Articulis earumdem, bonâ fide, absque dolo, fraude, malove ingenio quibuscumque Observabunt, & per alios, quantum in eis est, Observari facient, & quòd nullo unquam tempore durationis earumdem Treugarum per Se, vel Alios, clàm vel palàm, directè vel indirectè, eas in aliqua sui parte violabunt, nec violari facient aut permittent quatenus poterunt quoquo modo:
Quod quidem Juramentum, Omnium & singulorum praedictorum, fieri debet, publicè & solempniter, citra Triginta dies proximò sequentes post Datam Praesentium continuè numerandos, Gardianorum verò Marchiarum Angliae in manibus Excellentissimi Principis Angliae & Franciae Regis vel Commissariorum suorum ad hoc specialiter deputandorum, & Gardianorum Marchiarum Scotiae in manibus Illustrissimi Principis Scotorum Regis aut Commissariorum suorum ad hoc specialiter deputandorum; Notabilium verò Virorum, utriusque Partis praedictae in Manibus Gardianorum Marchiarum earumdem, Anglicorum, videlicet, in manibus Gardianorum Marchiarum Angliae, Scotorum in manibus Gardianorum Marchiarum Scotiae; Nomina autem eorum qui sic Juraverint, infra Mensem post Praestationem ejusdem Juramenti, certificabuntur alterutrum auctenticè Gardianis singulis Marchiarum praedictarum, ut apud ipsorum singula Nomina sic Jurantium habere valeant de Recordo.
Item, simili modo, Concordatum & Conclusum est quòd utraque Partium Publicari & Notificari faciet dictas Treugas Subditis suis, infra Triginta Dies proximò futuros, post Datam Praesentium similiter continuè numerandos.
Conservatores verò Treugarum pro dicto Excellentissimo & Christianissimo Principe Angliae & Franciae Rege, ejusque Regnis, Terris, Dominiis, Locis, ac Personis quibuscumque ei Subjectis, tàm per Terram, quàm per Mare, erunt,
Humfridus Dux Bukynghamiae.
Johannes Dux Northfolciae.
Ricardus Comes Sarum.
Henricus Comes Northumbriae.
Johannes Comes Oxoniae.
Johannes Vicecomes Beaumont.
Henricus Vicecomes de Bourschier.
Thomas Dominus de Clifford.
Radulphus Dominus de Graystok.
Thomas Dominus Fizheu.
Thomas Dominus de Dakyr.
Thomas Nevill.
Thomas Stanley.
Jacobus Strangways.
Henricus Fenwyck.
Robertus Ogill.
Thomas Haryngton.
Thomas Lumley.
Ricardus Musgrave.
Johannes de Skelton.
Thomas de la More.
Johannes Heron.
Robertus Maners.
Et omnes Admiralli Maris & Custodes Marchiarum
Angliae versus Scotiam.
Pro Illustrissimo Principe Scotorum Rege erunt,
Willielmus, Georgius, Johannes, Archibaldus, Alexandrus,
De Dowglas,
Angus,
Ross,
Moraviae
,
Et Crawfurde,
Comites.
Willielmus Dominus Creghton.
Willielmus Dominus de Sancto Claro
.
Dominus Willielmus Somervill.
Herbertus Dominus Maxwell.
Alexander Dominus Montgomerry.
Andreas Dominus le Gray.
Patricius Hepburne de
Haylis,
Jacobus de Creichton.
Barones:
Alexander Vicecomes de Angous.
Andreas Vicecomes de Fyfe.
Simon de Glendynwyn.
Archibaldus de Dowglas.
Willielmus de Crauston.
Walterus Scot.
Robertus de Creichton.
Alexander Hume.
David Hume.
Alexander Ramesay
.
Milites.
Jacobus Ruthyrfurde.
Nicholaus Ruthyrfurde.
Thomas de Crauston.
Willielmus de Carlile.
Willielmus de Douglas.
Adam de Johnston.
Willielmus Lawedre
.
Et omnes Admiralli Maris & Custodes Marchiarum de Scotia versus Angliam.
Qui quidem omnes & singuli, ex utraque parte supranominati, hinc & inde, habebunt plenam Potestatem, soli & in solidum, ac Gardiani & Admiralli in Locis Custodiae & Admirallitatis suarum, ad Reparandum, Reformandum, & Emendandum, Reparari, Reformari, & Emendari faciendum omnia Dampna & Attemptata Excessusque facta & perpetrata, facienda & perpetranda, contra Tenorem dictarum Treugarum, & ad Puniendum omnes Malefactores & singulos secundùm Casum & Exigentiam Delictorum.
Similiter, Concordatum, Conclusum, & Provisum est inter Nos praefatos utriusque Partis Commissarios, quòd licebit cuicumque Spoliato, Depraedato, aut Injuriato contra formam Treugarum, nuper apud Civitatem Dunelmensem inter praefatos Reges initarum, suum Spolium, Rapinam, seu Injuriam Prosequi coram quibuscumque Judicibus in aliquo Regnorum praedictorum in ea parte competentibus quandocumque sibi videbitur expedire, & Justitiae complementum optinere, praesentium dictarum Treugarum Captione, aliquâ Consuetudine, & Abusu aliquo, in contrarium habitis, non obstantibus quibuscumque.
Tenor verò Litterarum Patentium dicti Excellentissimi Principis Angliae & Franciae Regis, de quibus supra fit mentio, sequitur, & est talis,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fide, Sinceritate, & Discretionis Industriâ, Venerabilium in Christo Patrum, Roberti Episcopi Dunelmensis, & Richardi Episcopi Carleolensis, ac carissimorum Consanguineorum nostrorum, Ricardi Comitis Sarum, Johannis Vicecomitis de Beaumont, Henrici Percy Domini de Ponyngs Militis, necnon, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Thomae Domini de Clifford Militis, Willielmi Lucy Militis, Ricardi Andrewe Legum Doctoris Secretarii nostri, Jacobi Strangways Militis, & Magistri Roberti Dobbes Decretorum Doctoris, plenè confidentes,
Ipsos Episcopos, Comitem, Johannem, Henricum, Thomam, Willielmum, Ricardum, Jacobum, & Robertum Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac Tenore Praesentium Constituimus, Deputamus, & Ordinamus nostros Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales;
Dantes & Concedentes eisdem, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, & quatuor eorum plenam Potestatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Successoribus nostris, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, Conveniendi in Villâ nostrâ Novi Castri super Tynam, seu in aliquo alio Loco de quo eis expediri videbitur, cum Ambaxiatoribus seu Commissariis Serenissimi Principis & Consanguinei nostri Carissimi Jacobi Regis Scottorum,
Necnon Tractandi, Communicandi, & Concordandi cum eisdem Ambassiatoribus seu Commissariis, consimilem seu sufficientem Potestatem ad hoc habentibus, super Treugis inter Nos & dictum Consanguineum nostrum Carissimum Scottorum Regem capiendis, seu de novo ineundis, ac hujusmodi Treugas inter Nos de novo pro certo Annorum Numero Ineundi, Appunctuandi, & Concludendi sub modis, formâ, & con- ditionibus, de quibus inter dictos Nostros & praefati Consanguinei nostri Carissimi Regis Scottorum Ambassiatores seu Commissarios meliùs poterit Concordari.
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Expediendi, & Exercendi quae in Praemissis, & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiamsi Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide & Verbo Regio, nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid per dictos Commissarios nostros, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, seu Quatuor eorum, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus rei Testimonium has Litteras nostras fieri fecimus Patentes.
Teste Rege apud Westmonasterium, Vicesimo secundo Die Julii, Anno Regni nostri Vicesimo nono.
Tenor etiam Litterarum Patentium praefati Serenissimi Principis Scottorum Regis, de quibus supra fit mentio, sequitur sub hac forma,
Jacobus, Dei gratiâ, &c. ut supra in Commissione Dat. 27 Julii.
Item, quia nonnunquam Subditi unius Partis, per Mare Navigantes, a Navigatione suâ plurimùm impediuntur, & alia Dampna patiuntur per hoc quod per Subditos alterius Partis, sufficientem habentes notitiam per Koketam seu alia Evidentia documenta quòd sic alterius Partis Subditi sint, Vela sua coguntur subtrahere, seu in parte vel in toto deponere, inter Nos Commissarios & Ambassiatores praedictos Appunctuatum & Conclusum est, quòd nulli Subditorum unius vel alterius Partis liceat de caetero aliquos alterius Partis Subditos Navigantes, dummodò per hujusmodi Koketam sive Documenta evidenter constet eisdem quòd alterius Partis Subditi, Navis, & Bona sint, cogere Vela seu Velum suum deponere, seu aliquo modo a licita Navigatione impedire; & si eorum aliquis vel aliqui contrafecerit vel contrafecerint, tanquam Effractores & Violatores Treugarum praesentium arguantur & etiam puniantur.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Testimonium atque Fidem, huic Parti INDENTURAE, penes praefatum Excellentissimum ac Christianissimum Principem Angliae & Franciae Regem remansurae, Nos praefati Thomas Episcopus Candidae Casae, Andreas Abbas de Melros, Andreas Dominus le Gray, Johannes Meffen Decretorum Doctor, Alexander Hume Miles, & Alexander Napar, dicti Serenissimi Principis Scottorum Regis Commissarii memorati, Sigilla nostra apposuimus.
Datum in Ecclesia Sancti Nicholai in Villa Novi Castri Dunelmensis Dioecesis, Decimo quarto Die praedicti Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo primo.
T. Episcopus candidae casae.
Andreas Abbas De Melros.
Andreas Dominus Le Gray.
Johannes De Methfen Doctor &c.
Alex. Hom Myles.
Alex. Napar Armiger.
Sub Sigillis Commissariorum praedictorum de Cera Miniatula, pendentibus a Caudis Pergamenae
.
Aug. 17. Safe conduct for James Stiward, husband of the late Q. of Scotland, John and James his sons, Hugh Kenedy, provost of S. Andrew's, and five others.
O. xi. 301. H. v. p. ii. 37.
Pro nuper Marito Reginae Scotiae Defunctae.
An. 29. H. 6. Scot. 29. H. 6. m. 2.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & matura deliberatione Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Jacobum Stiward nuper Maritum Reginae Scotiae Defunctae, Johannem Stiward, Jacobum Stiward, Filios suos, Hugonem Kenedy Praepositum Ecclesiae Sancti Andreae, Johannem Walch, David Broune, Robertum Gall, Johannem Kircawedy, & Johannem Flemyng, Scotos, cum Viginti Personis vel infra, in eorum Octo, Septem, Quinque, Quatuor, Trium, Duorum vel Unius eorum Comitiva (cujuscumque Statûs, Gradûs, Ordinis, Nationis, aut Conditionis existant) in Regnum nostrum Angliae conjunctim vel divisim, per Terram, Mare, vel Aquas salsas, &c. Dat. decimo septimo Die Augusti.
Aug. 28. Ratification by James K. of Scotland, of the truce with England, dated 14 Aug. Perth.
O. xi. 302. H. v. p. ii. 38.
Treugarum Scotiae Ratificatio.
An. 29 H. 6. Ex Autogr.
Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum, omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Inspeximus quaedam Appunctuamenta,
Per Ambaxatores nostros, pro Nobis, Successoribus, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, & Confoederatis nostris quibuscumque ex parte unâ, & Serenissimum Principem Henricum Regem Angliae, &c. Consanguineum nostrum carissimum, pro Se, Successoribus, Regnis, Terris, Dominiis, Confoederatis, & Subditis suis per Ambaxatores & Commissarios suos ex altera parte, facta de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis initis, concordatis, & conclusis,
Quorum quidem Appunctuamentorum & Treugarum Tenor sequitur in haec verba,
Haec Indentura, &c. prout supra, in Indentura Treugarum Scotiae, usque haec verba; viz.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Testimonium atque Fidem huic Parti INDENTURAE, penes praefatum Illustrissimum Principem Scotorum Regem remansurae, Nos praefati Robertus Episcopus Dunelmensis, Nicholas Episcopus Carliolensis, Ricardus Comes Sarum, Henricus Percy Dominus Ponyns, Thomas Dominus de Cliffurd, Willielmus Lucy Miles, Ricardus Andrewe Legum Doctor, Jacobus Strangways Miles, & Robertus Dobbes Decretorum Doctor, Excellentissimi & Christianissimi Principis Angliae & Franciae Regis Commissarii memorati, Sigilla nostra apposuimus.
Datum in Ecclesia Sancti Nicholai in Villa Novi Castri Dunelmensis Dioecesis, Decimo quarto Die praedicti Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo primo, & Annis Regum praedictorum supradictis.
Nos autem, Appunctuamenta Treugarum praedictarum, ac omnia & singula in eisdem contenta, Rata, Grata, Firma habentes & Stabilia, ea Laudamus, Approbamus, & Tenore Praesentium Confirmamus,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, quòd Nos Appunctuamenta praedicta, ac omnia & singula in eisdem contenta, pro Parte nostra, inviolabiliter Observabimus, & per Subditos nostros Observari faciemus.
In cujus rei Testimonium praesentibus Magnum Sigillum nostrum apponi praecepimus apud Perth Vicesimo octavo Die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quinquagesimo primo, & Regni nostri Decimo quinto.
Sub Magno Sigillo Scotiae de Cera alba, pendente a Cauda Pergamenae.
Sept. 13. Safe conduct for Andrew abbot of Melrose, Andrew lord le Gray, and three others.
O. xi. 302. H. v. p. ii. 38.
Pro Abbate de Melros.
An. 30. H. 6. Scot. 30. H. 6. m. 11.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Andream Abbatem de Melros, Andream Dominum le Gray, Magistrum Johannem Methfen Decretorum Doctorem, Willielmum de Edmondeston Militem, & Alexandrum Napar Armigerum, Scotos, in Regnum nostrum Angliae, versus & ad Praesentiam nostram, cum Centum Personis in Comitivâ suâ, vel infra, ac cum Auro & Argento Monetato vel non Monetato, Literis, Papiris, & Scripturis, ac aliis Rebus & Hernesiis licitis quibuscumque, tam per Terram, quàm per Mare, equestrè vel pedestrè, veniendo, ac etiam usque Civitatem nostram Cantuariensem, causâ Peregrinationis, proficiscendo, ibidem & in aliis Locis Regni nostri praedicti Nocte Dieque Morando, Perhendinando, & Conversando, & abinde Redeundo, Reveniendo, & totiens quotiens eis placuerit, durante praesenti Salvo Conductu nostro, absque Perturbatione vel Impedimento quocumque, Repatriando;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsos, Abbatem, Andream, Johannem, Willielmum, & Alexandrum, in Regnum nostrum praedictum, in formâ praedictâ, veniendo, ac etiam usque Civitatem nostram Cantuariensem causâ Peregrinationis hujusmodi proficiscendo, &c. prout in similibus de Conductu Literis.
Dat. 13 Septembris.
Oct. 29. Safe conduct for Thomas bp. of Galloway going on a pilgrimage to S. Thomas of Canterbury. Westm.
O. xi. 303. H. v. p. ii. 38.
Pro Episcopo de Galeway.
An. 30. H. 6. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Thomam Episcopum de Galeway in Scotia, in Regnum Regis Angliae, cum Duodecim Personis vel infra in Comitiva sua, ac Equis, Bonis, & Rebus suis licitis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram, quàm per Mare, equestrè vel pedestrè, ex causa Peregrinationis ad Sanctum Thomam Cantuariensem & alia Loca Sancta in eodem Regno Regis, juxta Devotionis suae Votum, veniendo, ibidem Nocte Dieque Morando, Pausando, Expectando, & Conversando, & abinde versas partes suas proprias Redeundo, & in idem Regnum Regis Reveniendo, & exinde totiens quotiens Regi placuerit, durante praesenti Salvo Conductu Regis, liberè & absque Impedimento aliquo, Repatriando;
Proviso semper quòd praedictus Episcopus &c. prout in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo nono die Octobris.
Per ipsum Regem & Concilium.