Rymer's Foedera with Syllabus
1452

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

303-318

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1452', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 303-318. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115374 Date accessed: 27 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1452

Syllabus EntryFoedera Text
1452. Jan. 19. The K. desires his chancellor to send letters to his officers in Guyenne, ordering them to allow the cardinal of Bourdeaux to sell his wine without paying custom, according to the privileges granted by previous Kings of England. Westm.
O. xi. 303. H. v. p. ii. 38.
Pro Cardinali, Administratore Archiepiscopatus Burdegalensis.
An. 30. H. 6. Pen. Cler. Pell.
Henri &c. au Chanceller Saluz.
Expousez Nous ad li Tresreverent Piere en Dieu le Cardinal de Burdeux, Administreur de l'Eglise de Burdeux,
Coment le ou il & ses Predecessours, Erchevesques de Burdeux, tant de Droit Escrit, comme par Vertue des Privileges par noz Predecessours, & par Especial par nostre Trescher Seigneur & Piere, qi Dieux assoille, a eux Grantez, soloient Vendre lour Vins Franchement & saunz aucune Custume ent paier,
Nientmains aucuns de noz Officers en nôtre Duchee de Guyenne, non obstantz les ditz Privileges & Lettres de nôtre dit Seigneur & Piere, & autres Probacions, ount demandez & demandent du dit Cardinal Custume pour ses Vins, & ses Officers & Ministres de Jour en autre molestent & grevent noun duement par celle cause,
Dont il Nous ad Suppliez de Remede,
Si Volons & vous Mandons que, par noz Lettres, a faire desouz nôtre Grant Seal, en due Forme, Donez en Mandement, depar Nous, a noz ditz Officers, es dites Parties de Guyenne, as quex il appartient, qu'ils desore en avant ne molestent aucunement ne grevent le susdit Cardinal, ne ses Officers & Ministres en celle Partie, contre l'Effect de les Privileges & Lettres susditz.
Don. &c. a Westm. le xix Jour de Januer, l'An &c. Treszisme.
[Jan. 19.] Restitution of the temporalities to Piers Assalit, bp. of Oleron. Westm.
O. xi. 303. H. v. p. ii. 38.
Pro Episcopo Oleronnensi.
An. 30. H. 6. Ibid.
Henri, &c. a, nôtre Trescher & foial Cousin, Charles de Beaumont, Chastellain ne nôtre Chastillaine de Mauleon & de Soule, Saluz.
Nous volons & vous Mandons que, veues les Lettres Apostoliques, faites, au Reverent Piere en Dieu, Piers Assalit Evesque d'Oloronn de sa Provision & Promotion au dit Eveschee, facez & soeffrez, tan come en vous est, mesme l'Evesque Avoir & Enjoier le Jurisdictions & Droiz de son dit Eveschee deinz la susdite nôtre Chastellaine, & les Fruitz & Proufitz illoeques a lui Duz & Appurtenantz Prendre & Receivre par Lui, ou par ses Officers ou Ministres, saunz Destourbance ou Impediment queconq.
Don. &c. a nostre Palloys de Westm. come dessus.
Par le Roy de son Comandement.
Jan. 20. The K. to the commonalty of Cologne; he desires to know what the Hanse Towns intend to do concerning the proposed diet at Utrecht, to which Lubeck has not assented. Westm.
O. xi. 304. H. v. p. ii. 38.
Litera ad Colonienses.
An. 30. H. 6. Ibid.
Henricus, &c. Spectabilibus & Clarissimis Viris, Magistris Civium & Consulibus Sanctae Civitatis Coloniensis, cum omni favore & dilectione, Salutem.
Spectabiles & Clarissimi Viri, Amici nostri Carissimi.
Meminimus, lapsis quibusdam diebus, Nos vestras Litteras Recepisse sub Data Coloniae Vicesimâ Quartâ Mensis Septembris; quas laetante & grato animo perlegimus ob illum singularem Amorem, quem Nos &, inclitae recordationis, Progenitores nostri ad Honorabiles Viros & Amicos Cives Colonienses omni tempore gessimus, sicut & ipsi vice versâ ad Nos ipsosque Progenitores nostros inconcusè gesserunt.
Quantum verò ad ipsarum Litterarum seriem, quibus in summa vestrae Gravitates persuaserunt ut, aliquo tempore, cum patientia sufferre deberemus, quamquam Lubicenses neque Subditos nostros Captivos Relaxaverunt, neque Dietam, in Trajecto advisatam, duxerunt acceptandam; namque ista vestrâ consideratione ob certas causas contigerunt, quas seriosè eisdem scriptis vestrae Cicumspectiones amplioribus verbis declarant; Rogantes quatinus Cives vestros & Mercatores Amicitia inveterata, Privilegiis suis, & Libertatibus gaudere permittere dignaremur.
Respondemus,
Verum est quòd satis, non sine causa, admirabamur de praefatorum Lubicensium Indispositione, & quòd illa, quae advisata erant, propter eorum Temeritatem & Proterviam nondum speratum sortita sunt effectum; moti tamen vestra Prece & Exhortatione non aegrè tulimus Moram, quousque iidem Lubicenses, vehementi Animo, per Elata Verba, tantum communis Boni in futurum recusârunt, per expressum Petentes retrogradè, omni Juris & Rationis ordine praetermisso, absque Causae Cognitione, Dampnorum, quae praetendunt, Restitutionem, ac deinde de Reformatione habere Tractatum, velut immemores & obliti benignarum & amicabilium Oblationum nostri pro Parte in hac refactarum, necnon Enormium Gravissimarumque Injuriarum & Laesionum quas ipsi & sui Ligiis & Subditis nostris intulerunt; veluti Nobis imperare satagentes tradere Legem quam Nos pro ipsorum Beneplacito observare & tenere debemus.
Et, quamquam de reliquis Civitatibus de Hanza nihil aliud sentiamus, quàm quòd dispositae sint & inclinatae ad antiqua Amicitiarum Foedera, inter Nos Progenitoresque nostros & ipsos habita, servare; Miramur tamen, & non sine causa quòd nullam ab Eximiis vestris Circumspectionibus nec ab ipsis super hac re receperimus Certitudinem sive Scripturam, nec aliqua vestri aut ex earum parte Intimatio facta est de praefatae Dietae Acceptatione.
Quia tamen Magnificus Magister Pruciae, jam iteratis vicibus, suas Litteras Ratificatorias transmisit, intimaveritque Acceptum sibi fore eandem Dietam observare, Mercatores quoque de Hanza, hic existentes, Nos pulsare cotidiè non cessent ut vestris Nobilitatibus scriberemus, vobis innotescendum sentimus,
Licet multa concurrant quae Nos inducere possent & excitare ad nostrae mentis elongationem ab observatione praemissarum Amicitiarum, quas Nos ipsi, ac Inhabitatores, & Incolae hujus Regni nostri Angliae hactenus, a tempore cujus non est memoria, sine intermissione, habuimus cum eisdem,
Non stabit tamen per Nos quo minus hujusmodi Antiquissimae Amicitiae, etiam posteris & perpetuis temporibus, habeantur & observentur inconcussè, nullamque declinabimus viam quae ad Bonum commune & Tranquillitatem Ducit.
Quamobrem quid praefatae Civitates de Hanza, hiis in rebus, agendum faciendumque Ducent Desideramus a vestris Circumspectionibus, absque morae protractione, fieri Certiores,
Et an, praetermissis Lubicensibus, si in Animo perseverent indurato, velint & intendant dictam Dietam observare,
Vestrasque Gravitates Altissimus ad felicissimos dirigat Successus.
Dat. &c. apud Westm. Vicesimo Januarii, Anno &c. Tricesimo.
De Mandato Regis per avisamentum sui Concilii.
T. Kent.
Jan. 22. The K. writes to the master general of the Teutonic order in Prussia on the same subject. Westm.
O. xi. 305. H. v. p. ii. 39.
Litera ad Magistrum Pruciae.
An. 30. H. 6. Pell.
Henricus, &c. Magnifico & Religioso Viro Ordinis beatae Mariae Theutonicorum in Prucia Magistro Generali Amico nostro Carissimo, cum omni, Dilectione, Salutem.
Magnifice & Religiose Vir, Amice noster Carissime.
Pridem recepimus Litteras, vestri ex parte, ad Nos delatas, sub Data in Castro vestro de Mariemburgh, Undecimo Die Augusti, ac alias nuper de Data in eodem Castro Vicesimo octavo Mensis Octobris; ex quibus percepimus sanctam illam Inclinationem vestram ad mutuam, tutam, securam, & amicabilem Conversationem & Communicationem inter Nos vestrosque Subditos, uti a longissimis retro temporibus habita est, Continuandam & Habendam, quantum quoque ponderatis utriusque nostrorum Subditorum praedictorum Utilitatem & Commoda, non immeritò Praeponendo Pacis Dulcedinem saevae Guerrarum Tempestati: quae omnia, sicut decet Principem Christianum & Reipublicae sibi commissae Gubernatorem, toto cordis affectu complectimur, Studioque Nobis semper fuit & futurum est quòd ea, quae Nos & Subditos nostros concernant, potiùs amicabili modo quam Rigore reformentur; cujus Indicium illud notissimum habetur quòd nostros Commissarios saepè saepiusque transmittere curavimus ad Reformationem eorum, quae hinc inde contra Vetustissima inter Nos Amicitiarum Foedera attemptata dicebantur.
Consequenter vestrae Nobilitati innotescendum sentimus quòd ea, quae per Communes Ambassiatores & Nuncios advisata fuerunt hinc inde, in Dieta Trajecten. satis Nobis Grata sunt & Accepta, &, ante praefatarum Litterarum vestrarum Receptionem, eorum Gestorum Scripta nostra de rato vestris, hic existentibus, exhiberi fecimus & demonstrari.
Set, uti vestra novit Nobilitas, supradicta, quae in Trajecto Acta Gestaque fuerunt, non solum inter Nos & Vos, set etiam Civitates de Hanza praedicta agebantur; quarum Litteras super Ratihabitione in ea parte, licet a multis diebus exspectatas, nondùm vidimus; quod certè Nobis non modicae admirationi est, & non sine causa cùm tot Diligentiae nostrâ ex Parte interpositae sint.
Et, cùm vestri ex parte interpellati sumus quòd nostrae mentis intentum in hac re vobis significare vellemus, Nobilitati vestrae innotescimus quòd per Nos non stabit quominus dicta Dieta, juxta quod advisatum est, observetur, & optatum sortiatur effectum; dummodo tamen Nobis constare poterit quòd praedictae Civitates de Hanza ad hoc efficaciter ducent Intendendum; nec ab isto Proposito nostro Nos demovebit Ingratitudo seu Protervia Lubicensium, quibus & eorum Querelis cum omni Benignitate, quantum ratio suadebat, parati fuimus responderi facere & respondere:
Quanquam non facile valeamus intelligere quòd praefata Dieta speratum habitura sit effectum, attento quòd, ex dictarum Civitatum non intimatâ Ratihabitione neque transmissâ, sicuti praefertur, secutum est quòd neque Subditi nostri suas Queremonias in Scriptis Mercatoribus vestris, hic existentibus, tradiderunt, neque Nuncios suos transmittere curaverunt ad Partes illas, ad Prosecutionem Dampnorum eis illatorum a Subditis illius Patriae.
Set, in Summa, noverit vestra Eximia Circumspectio quòd nullam declinabimus viam quae ad Bonum Commune & Tranquillitatem ducet.
Quid tamen dictae Civitates de Hanza, hiis in rebus, agendum faciendumque ducent, desideramus Certiores, quanto fieri poterit, effici,
Et an, praetermissis Lubicensibus, si in animo perseverent indurato, velint & intendant dictam Dietam observare,
Super praemissis vestrae Magnificentiae Responsum praestollabimur; Quam Altissimus ad Vota feliciter dirigat per Secula longa.
Dat. &c. nostro sub Privato Sigillo, ex Palatio nostro Westmonasterii, Mensis Januarii Die Vicesimâ secundâ, Regnorumque nostrorum Anno Tricesimo.
De Mandato Regis per advisamentum Concilii.
T. Kent.
Jan. 22. Safe conduct for the bps. of Glasgow, Murray, and Dumblane, the abbots of Melrose, Dumfermline, and Paisley, William earl of Douglas, his brother James, William lord Crechton, and seven other Scots.
O. xi. 306. H. v. p. ii. 39.
Pro Episcopo Moraviensi & aliis.
An. 30. H. 6. Scot. 30. H. 6. m. 11.
Rex, per Literas suas Patentes, per Dimidium Annum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales,
Willielmum, Johannem, & Robertum, Glasguensem, Moraviensem, & Dumblanensem, Episcopos:
Andream, Ricardum, & Thomam, de Melrosse, Dunfermlyne, & Passeley Abbates:
Willielmum Comitem de Duglas,
Jacobum
Fratrem suum:
Willielmum Dominum de Crechton Militem,
Alexandrum Montegomery,
Jacobum Dominum Hamylton,
Andream Dominum de Gray
,
Barones:
Magistrum Andream de Duresdere, & Patricium Yhoung, Dunkeldensem & Aberdennensem, Decanos:
Johannem Methfen Decretorum Doctorem, & Johannem Arrons Archidiaconum Glasguensem, Clericos;
Scotos in Regnum Regis Angliae versus & ad Praesentiam Regis, cum Centum & Viginti Personis in Comitiva sua, vel infra, ac cum Auro & Argento Monetato & non Monetato, Literis, Papiris, & Scripturis, ac aliis Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, tàm per Terram quàm per Mare, equestrè vel pedestrè, Veniendo, ac etiam usque Civitatem Regis Cantuariensem, causâ Peregrinationis, proficiscendo, ibidem & in aliis Locis Regni Regis praedicti Nocte Dieque Morando &c. prout in similibus de Conductu Literis.
Dat
. 22 Januar.
Jan. 25. The K. informs the K. of Scotlond that he sends him the safe conduct which he requested. Westm.
O. xi. 306. H. v. p. ii. 39.
Ad Regem Scotiae.
An. 30. H. 6 Pell.
Henricus &c. Serenissimo Principi Jacobo, eadem Gratiâ, Scotorum Regi, Fratri & Consanguineo nostro carissimo, cum complacendi desiderio, Salutem.
Serenissime Princeps, Frater & Consanguinee Carissime.
Litteras vestrae Sublimitatis, Datas Vicesima quarta Decembris ultimò praeteriti, nuperrimè per Albanum Signiferum vestrum Nobis Praesentatas, Recepimus; continentes quòd, licet nuper, pro certis vestris Subditis, ad Intrandum Regnum nostrum Angliae, ad Tractandum cum nostris Commissariis super certis Materiis, Pacem & Utilitatem Regnorum Angliae & Scotiae concernentibus, nostras Salvi Conductûs Litteras dederimus, quia tamen Vestra Serenitas de praesenti Viros majoris Dignitatis & Excellentioris Statûs, ad easdem Materias pertractandas, in hoc Regnum nostrum destinare disponit, pro quibus nostras Salvi Conductûs Litteras in forma debita concedi & expediri facere desiderat;
Nos,
Qui, Ipso qui nichil ignorat Teste, nichil aliud nisi Bonam Fidem intendimus (Tractatibus, nuper inter Vos & Adversarium nostrum Franciae ut informamur habitis, non obstantibus) Amantissimae vestrae Fraternitatis Votis & Desideriis, ac Paci, Tranquillitati, & Commodis Subditorum Regnorum Angliae & Scotiae, quantum in Nobis est, intendere cupientes,
Mittimus Vestrae Serenitati desideratas nostri Salvi Conductûs Litteras.
Quantum verò ad hoc ipsum, quod per alias Vestrae Serenitatis Litteras Nos rogandos requirendosque censetis, quatinus Ambassiatoribus tàm Gallicis quàm Regni vestri Subditis, nuper ab Adversario nostro Franciae ad Vos transmissis, qui jam in Regno nostro Angliae detinentur Captivi, piè compatientes, eorum Deliberationi favorabiliter intendere vellemus; noverit Vestra Fraternitas quòd in hac re Nos taliter habere curabimus ut decebit, & prout Juris aequitati consonum erit & rationi.
Celsitudinemque vestram ad Vota conservet qui omnium est Retributor.
Dat. in Palatio nostro apud Westmonasterium, Vicesimo quinto Die Januarii, Regnorum verò nostrorum Anno Tricesimo.
De Mandato Regis per Avisamentum Concilii sui.
T. Kent.
Feb. 11. Grant of an annuity of 2,000 salutœ (duorum milium Salutiorum) to John de Conymbre, nephew of the duchess of Burgundy, fifteen years of age. Westm.
O. xi. 307. H. v. p. ii. 40.
Pro Johanne de Conymbre.
An. 30. H. 6. Pat. 30. H. 6. p. 1. m. 8.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Illustris & Inclita Praecarissimaque Consanguinea nostra, Ducissa Burgundiae Nobis suppliciter suadendum duxerit quod Dilectissimum Consanguineum nostrum Johannem de Conymbre, Nepotem suum, jam agentem Annum Aetatis suae Quintumdecimum, ad Obsequium in Persona sua Nobis impendendum Recipere & admittere dignaremur,
Nos, attendentes praeclaram Generis sui Nobilitatem & Sanguinis Propinquitatem, quâ nos attinet, ac Suasionem & Instantiam praefatae Consanguineae nostrae (cujus Votis & Desideriis satisfacere complacereque curamus) annuendum duximus, quod praefatum Consanguineum nostrum, cum ad Maturiorem pervenerit Aetatem, talem (videlicet) in qua nobis commodè poterit personaliter deservire, ad Obsequium hujusmodi nobis Impendendum grato Animo promptaque Voluntate recipiemus,
Et ut Statum suum, donec Ipsum ad Obsequium hujusmodi Nobis impendendum, invitandum, vocandumque censebimus, honorificentiùs sustentare valeat, Concessimus Ei, de Gratia nostra speciali, Summam Duorum Milium Salutiorum, aut verum Valorem eorundem, Percipienda annuatim, a Festo Paschae ultimò praeterito, de Redditibus & Proventubus Ducatûs nostri Cornubiae, per Manus Receptoris seu Receptorum ejusdem Ducatûs pro tempore existentium, ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae per aequales Portiones.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Februarii.
Per ipsum Regem de Data &c.
March 15. The K. to Cristiern K. of Denmark; he has not yet received his ratification of the treaty, and has not therefore sent ambassadors to the proposed diet. Westm.
O. xi. 307. H. v. p. ii. 40.
Ad Regem Daciae.
An. 30. H. 6. Pell.
Serenissimo & Excellentissimo Principi Cristierno, Dei gratiâ, Daciae, Norwegiae, Sclavorum, Gotorumque Regi, ac Domino de Owdenbourgh & Delmanhorst, Fratri & Consanguineo nostro carissimo, Henricus, eadem gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, cum sincera Dilectione, Salutem & votivae Prosperitatis continuum Incrementum.
Serenissime & Excellentissime Princeps, Consanguinee noster Carissime.
Meminimus quòd, superiore tempore, nonnullae Querelae Graves & Lamentabiles apud Nos habitae sunt de hiis, quae Subditis nostris a nonnullis Subditorum vestrorum, Regna Terras & Dominia vestrae Ditioni subjecta Incolentium, illata fuere.
Nec obliti sumus qualia, vice versâ, ex parte Serenitatis vestrae, exposita sunt sonantia in Ligae & Amicitiarum Violationem,
Quae & longissimis retro temporibus inter Progenitores vestros & nostros, ipsorumque Regna, Terras, & Dominia, Nosque, non impari modo, ad non minimam set eximiam Subditorum utriusque Partis Utilitatem, viguerunt, uti, donante Domino, non minus vigebunt in futurum; praesertim cum intellexerimus Sacram ac illam vestram, quae Christianum Principem decet, Dispositionem ad hoc ut, quae utrinque minus justè Gesta sunt, dignae Reformationi subdantur, redeantque & restaurentur in Statum pristinum sincerae reciprocaeque Dilectionis & Affectûs integritas, & firma, fraterna, fiducialisque nostrorum mutua Conversatio Subditorum.
Quamobrem, ad tanti Boni Executionem properantes, transmisimus nuper ad Serenitatem vestram, per longum Iter, Oratores nostros, de nostra Intentione satis Instructos, cum pleno Mandato; ex quorum manibus, cùm ad Nos reversi fuerant, quaedam accepimus Appunctumenta, per eosdem & vestrae Excellentiae Commissarios concepta, pro ulteriori Negotii directione, inter caetera, continentia quòd, super Appunctuatis & Concordatis inter eosdem, nostras, quantum ad Nos spectare poterat, Ratificationis Litteras transmittere curaremus; consimiles vestrae Serenitatis Litteras sine dilatione recepturi:
Quibus hinc inde peractis Dieta communis, juxta vim, formam, & effectum eorumdem Appunctuamentorum, ad Festum Pentecostes ultimò jam efluxum celebrari debuisset.
Et, licet, pro praefatorum Executione Appunctuamentorum, Literas nostras Ratificatorias transmiserimus, nullas tamen de post vice versâ vestrae Fraternitatis Litteras accepimus, uti pro constanti Nos recepturos fuisse tenebamus.
Quo factum est quòd, ad hujusmodi Communem Dietam celebrandam, Nuncios non transmisimus ut dispositi fuimus & optabamus.
Quae tamen Res Animum nostrum a Continuatione praefatarum Antiquissimarum Amicitiarum, inter, inclitae recordationis, Progenitores nostros, & Nos, Subditosque nostros, a longissimis retro temporibus, utrimque observatarum, nullatenus revocavit, sicut nec revocare debuit; cùm omni tempore diligat qui Amicus est.
Nec obicem nobis dedit quo minus Vestram Serenitatem (quam Carissimam habemus) jam reddamus Certiorem Nos, tàm quoad Restitutionem & Reparationem Dampnorum, hinc inde, sicut praefertur, illatorum, quàm quoad alia quaelibet, quae Fraternae Dilectionis nexu ac Amicitiarum inter Terras, Dominia, Subditosque nostros hactenus viguerunt, observanda, quantum ad Nos spectare potest, dispositos esse & inclinatos:
Arbitrati quòd cordi vestrae Celsitudini erit tali, tanto, tàmque universali Bono efficaciter intendere, de quo, quamcitiùs commodò fieri poterit, Certiorari Gratum Nobis erit, & intelligere Modos & Media quae Clarissimae vestrae Serenitatis Circumspectioni huic rei congrua sensebuntur & oportuna; quae, dùm Nobis, significata fuerit, operam dabimus ut omnibus palàm fiat per Nos nullatenus extiturum quo minus Negotium ipsum foelicem deducatur ad effectum.
Datum, nostro sub Privato Sigillo, ex Palatio nostro Westmonasterii, Mensis Martii die Decima quinta, Regnorumque nostrorum Anno Tricesimo.
De Mandato Regis per Avisamentum sui Concilii.
Langport.
April 14. The K. appoints Hugh Johannis (who has served against the Saracens, and in whose favour the Emperor of Canstantinople and the K. of Cyprus have written), to be steward of the lordships of Magor and Redewyke in the marches of Wales. Windsor.
O. xi. 308. H. v. p. ii. 40.
Pro Hugone Johannis.
Per Regem
.
An. 30. H. 6. Pell.
Sincere Dilecte,
Vobis Mandamus quòd, sub Privato Sigillo nostro, in Custodia vestra existente, Litteras nostras, Cancellario nostro Angliae dirigendas, fieri faciatis,
Mandantes eidem quòd, sub Magno Sigillo nostro, in Custodia sua existente, Litteras nostras Patentes fieri faciat in forma sequenti,
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, fidelis Ligeus & Servitor noster, Hugo Johannis Miles, contra Infideles Inimicos Christi Saracenos, in Fortificationem Fidei Christianae, in Partibus Trojae, Graeciae, & Turkae, tàm per Terram quàm per Aquam, per non modicum tempus, Laboraverit, & ad Sacrum Domini nostri Jesu Christi Sepulchrum Militarem Receperit Ordinem, ac Terram Sanctam personaliter Visitaverit, prout per Inspectionem Literarum Apostolicarum, ac Literarum Imperatoris Constantinopolitani, & Fidelis Regis Cypri & Armeniae, manifestè accepimus,
Nos, tàm consideratione Praemissorum, quàm boni Servitii quod praedictus Hugo Nobis in Guerris nostris, tàm in Regno nostro Franciae, ac Ducatu nostro Normanniae, quàm alibi in Partibus Transmarinis, in Sustentationem Juris nostri, multipliciter impendit, de Gratia nostra speciali Concessimus eidem Hugoni Officium Senescalli Dominii nostri & Curiarum nostrarum de Magor & Redewyke in Marchiis Walliae,
Habendum & Occupandum idem Officium per Se, vel per sufficientes Deputatos, ad Terminum Vitae suae, unà cum Vadiis, Feodis, Proficuis, & Commoditatibus eidem Officio ab antiquo debitis, pertinentibus, sive consuetis; aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, seu Restrictione, in contrarium inde factis, non obstantibus:
Mandamus insuper omnibus & singulis Officiariis, Ministris, & Subditis nostris Dominii nostri praedicti, quòd praefato Hugoni, in Officio praedicto exercendo, Intendentes sint, Faventes, Consulentes, Auxiliantes, & in omnibus Obedientes prout decet.
In cujus &c.
Et hae Literae nostrae Vobis erunt sufficiens in Warantum.
Dat. sub Signeto nostro apud Castrum nostrum Wynsor. Decimo quarto die Aprilis, Anno Regni nostri Tricesimo.
Est.
Dors.
Sincere dilecto Clerico nostro Magistro Andreae Holes, Custodi Privati Sigilli nostri.
April 30. Licence to John Mistelden to transmute metals. Westm.
O. xi. 309. H. v. p. ii. 40.
De Transubstantiatione Metallorum.
An. 30. H. 6. Pat. 30. H. 6. p. 2. m. 27.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, dilectus Nobis, Johannes Mistelden, cum Tribus Servientibus operantibus in subscripta Arte, Supplicationem monstravit quòd,
Quamvis Ipse super certis Materiis, per Artem sive Scientiam Philosophiae, operare vellet (videlicet) Metalla imperfecta de suo proprio Genere transferre, & tunc ea per dictam Artem sive Scientiam in Aurum vel Argentum perfectum Transubstantiare, ad omnimodas Probationes & Examinationes, sicut aliquod Aurum vel Argentum, in aliqua Minera crescens, expectandum & indurandum ut dicit,
Nichilominus certae Personae, sibi malivolentes & malignantes, supponunt ipsum per Artem illicitam operari, ut sic Ipsum in Probatione dictae Artis sive Scientiae impedire & perturbare possent, Nos, Praemissa considerantes, & Conclusionem dictae Operationis sive Scientiae, si vera sit, scire volentes, de Gratia nostra speciali, Concessimus & Licentiam dedimus eidem Johanni, quocumque Nomine censeatur, quòd Ipse, durante Vita sua, Artem sive Scientiam praedictam operari, probare, & exercere possit licitè & impunè, absque Impetitione, Impedimento, Molestatione, sive Gravamine Nostri vel Haeredum nostrorum, aut aliorum Officiariorum, sive Ministrorum nostrorum, vel Haeredum nostrorum quorumcumque; aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, sive Provisione, inde in contrarium factis, ordinatis, editis, vel provisis, non obstantibus;
Dantes universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Officiariis, & Ministris nostris, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris quibuscumque, firmiter in Mandatis quòd praefato Johanni, in Executione Praemissorum, faventes sint, Consulentes, & Auxiliantes in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Tricesimo Die Aprilis.
Per ipsum Regem & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
June 1. The prior and convent of Christ Church, Canterbury, have licence to elect an abp. on the death of John the late abp. Westm.
O. xi. 309. H. v. p. ii. 40.
De Licentia Eligendi.
An. 30. H. 6. Pat. 30. H. 6. p. 2. m. 26.
Rex, Dilectis sibi in Christo, Priori & Conventui Ecclesiae Christi Cantuariensis, Salutem.
Ex parte vestra nobis est humiliter supplicatum ut,
Cùm Ecclesia vestra praedicta, per Mortem bonae memoriae Johannis ultimi Archiepiscopi Ecclesiae illius, Pastoris sit Solatio destituta,
Alium vobis Eligendi in Archiepiscopum & Pastorem Licentiam concedere dignaremur,
Nos, precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati, Licentiam illam, Tenore Praesentium, duximus concedendam,
Mandantes quòd talem vobis eligatis in Archiepiscopum & Pastorem, qui Deo Devotus, nobisque & Regno nostro ac Ecclesiae vestrae praedictae Utilis & Fidelis existat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium; Primo Die Junii.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
June 2. Restitution of the temporalities on the death of Marmaduke bp. of Lincoln, to John Chedworth, provost of King's College, Cambridge, bp. of Lincoln. Westm.
O. xi. 309. H. v. p. ii. 41.
De Restitutione Temporalium Lincolniae.
An. 30. H. 6. Pat. 30. H. 6. p. 2. m. 13.
Rex Escaetori suo in Comitatu Lincolniae, Salutem.
Cùm Dominus Nicholaus Summus Pontifex, nuper Vacante Ecclesia Cathedrali Beatae Mariae Lincolniensi, per Mortem bonae memoriae Marmaduci nuper Episcopi Lincolniensis, dilectum Clericum nostrum Magistrum Johannem Chedworth, Praepositum Collegii nostri Regalis beatae Mariae & Sancti Nicholai in Cantabrigia, praefatae Ecclesiae Lincolniensi providerit, ipsum eidem Ecclesiae praeficiendo in Episcopum & Pastorem, sicut per Literas bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis inde directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd praefatus Praefectus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè renuntiavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, (sicut per Instrumentum Publicum superinde confectum plenè liquet) volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Praefecti, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Praefecto Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, sine dilatione Liberes; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Junii.
Per ipsum Regem, & de Data &c.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Oxon.
Escaetori Regis in Com. Bed. & Buk.
Escaetori Regis in Com. Northampt. & Rotel.
Escaetori Regis in Com. Hertf.
Escaetori Regis in Com. Leyc.
Escaetori Regis in Com. Nottingh.
Escaetori Regis in Com. Cantebr. & Hunt.
Dilecto Regis
Willielmo Gregory Majori Civitatis suae Londoniae, ac Escaetori suo in eadem Civitate.
Majori Civitatis Regis Lincolniae ac Escaetori suo in eadem Civitate
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
June 2. Safe conduct for Beatrice countess of Douglas and Anandale, Margaret countess of Douglas and Anandale, lady of Galeway, wife of William late earl of Douglas, John Clerk, and four others, going on a pilgrimage to S. James of Canterbury(?).
O. xi. 310. H. v. p. ii. 41.
Pro Comitissa de Douglas.
An. 30. H. 6. Scot. 30. H. 6. m. 2.
Rex, per Literas suas Patentes, per Unum Annum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales, Beatricem Comitissam de Douglas & Anandaliae, Margaretam Comitissam de Douglas & Anandaliae Dominam de Galeway Consortem Willielmi nuper Comitis de Douglas & Anandaliae, Magistrum Johannem Clerk Clericum, Jacobum Lawkoke Capellanum, Johannem Lech Capellanum, Willielmum Bailly Armigerum, & David de Haliburton Armigerum, Scotos, in Regnum Regis Angliae, ad Peregrinationem versus Sanctum Jacobum Cantuariensem ituros, ac alia Loca & Dominia Nobis subjecta, cum Triginta Personis in Comitiva sua, Nobilibus & aliis, cujuscumque Nationis seu Statûs fuerint, Armatis vel non Armatis, & totidem Equis vel aliis Animalibus, seu infra, necnon Auro & Argento Monetatis vel non Monetatis, Jocalibus, Vasis, Sarcinis, Fardellis, Bogeis, Literis clausis & patentibus, Instructionibus, Memorialibus, Libris, Bonis, & Rebus suis utensilibus licitis quibuscumque, sibi necessariis, tàm per Terram quàm per Mare & Aquam, conjunctim seu divisim, unâ vice vel diversis vicibus, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi seu eorum alicui, durante praesenti Salvo Conductu Regis, placuerit, Veniendo, ibidem Noctibus Diebusque Morando, & Mercandisas licitas si sibi placuerit, Emendo, & cum eisdem & caeteris Praemissis, quo sibi placuerit, absque perturbatione seu impedimento quocumque, Revertendo, aliqua Marqua, Contramarqua, seu Reprisalia, ad Sectam Pacis seu aliter qualitercumque concessa sive concedenda, non obstantibus;
Proviso semper quòd, &c. prout in similibus de Conductu Literis.
Dat. secundo die Junii.
June 3. Power for Nicholas bp. of Carlisle, Richard earl of Salisbury, Henry earl of Northumberland, sir Henry Percy de Ponynges, and eight others, to treat with James earl of Douglas, and receive his homage. Westm.
O. xi. 310. H. v. p. ii. 41.
De Admittendo ad Homagium.
An. 30. H. 6. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidei sinceritate & Discretionis industria Venerabilis Patris Nicholai Karliolensis Episcopi, ac, carissimorum Consanguineorum nostrorum, Ricardi Comitis Sarum, & Henrici Comitis Northumbriae, necnon, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Henrici Percy de Ponynges Militis, Radulphi de Graystoke Militis, Thomae Dacre de Gillesland Militis, Thomae Percy de Egremond Militis, Thomae Nevill Senioris Militis, Thomae Nevill Junioris Militis, Thomae Stanley Militis, Magistri Ricardi Andrewes utriusque Juris Doctoris Secretarii nostri, & Jacobi Strangways Militis, plenè confidentes,
Ipsos Constituimus, Ordinavimus, & Assignavimus nostros veros & indubitatos Commissarios & Deputatos, ac eis Undecim, Decem, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, & Quatuor eorum plenam, Tenore Praesentium, Damus & Committimus Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum speciale & generale, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, & Concludendi, pro Nobis & Nomine nostro, cum carissimo Consanguineo nostro Jacobo Comite de Douglas, de & super omnibus & singulis, in certis Articulis,
Manu ipsius Consanguinei nostri signatis, & Nobis ab eodem nuper per, dilectos Servitores nostros, Edmundum Blake Armigerum, & Garterum Regem Armorum transmissis,
Contentis,
Ac eundem Consanguineum nostrum, necnon alios quoscumque de Regno Scotiae, Homagium Ligeum seu Fidelitatem Nobis facere seu praestare volentes, ad hoc Admittendi & Recipiendi,
Omniaque & singula Faciendi, Expediendi, & Excercendi, quae in Praemissis & circa ea, cum omnibus eorum Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide & Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros totum & quicquid per Commissarios & Deputatos nostros praedictos, Nomine nostro, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Tertio Die Junii.
June 18. Exemption for Thomas bp. of Bath and Wells from attendance at parliament or council. Westm.
O. xi. 311. H. v. p. ii. 41.
Pro Episcopo Bathon. & Wellen.
An. 30. H. 6. Pat. 30. H. 6. p. 2. m. 19.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes qualiter, Venerabilis Pater, Thomas Bathoniensis & Wellensis Episcopus tantâ Corporis Debilitate, ac Senio variisque Infirmitatibus adeò Confractus existit, quòd ad Concilia seu Parliamenta, nostra exnunc tenenda absque Corporis sui Periculo accedere nequeat seu vacare,
De Gratia nostra speciali, & ex certa Scientia & mero motu nostris, ac piae compassionis intuitu, Concessimus eidem Episcopo quòd ipse, durante Vitâ suâ, ad personaliter veniendum ad aliquod Concilium seu Parliamentum nostrum vel Haeredum nostrorum exnunc tenenda, ad Intendendum hujusmodi Concilio seu Parliamento, seu ad ibidem personaliter Comparendum ut Dominus Concilii seu Parliamenti nostri vel Haeredum nostrorum, prout alii Domini de Concilio seu Parliamento nostro faciunt, nullatenus artetur neque compellatur,
Nec quòd ipse, ratione Absentiae suae ab eisdem Concilio & Parliamento, seu non Comparitionis suae personaliter in eisdem, aliqualiter impetatur, occasionetur, seu turbetur, set quòd ipse de quovis Incursu in Contemptum, Misprisionem, seu Defectum erga Nos vel Haeredes nostros, ex hac causâ, penitùs sit quietus,
Aliquo Mandato nostro, vel Haeredum nostrorum, sibi exnunc in contrarium emanante, in aliquo non obstante,
Dumtamen idem Episcopus, cùm ipsum ab hujusmodi Parliamento nostro vel Haeredum nostrorum personaliter abesse contigerit, per Procuratorem suum idoneum seu Procuratores suos idoneos, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab ipso Episcopo habentem seu habentes, ad Consentiendum hiis quae in hujusmodi Parliamento, Divinâ favente Clementiâ, contigerint ordinari, compareat ut est justum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Decimo Octavo Die Junii.
June 22. The K. to Lewis de Erlichshwszen, master general of the Teutonic order in Prussia; he has received his letters, and will consent to a diet and to freedom of intercourse. Westm.
O. xi. 311. H. v. p. ii. 41.
Ad Magistrum Pruciae.
An. 30. H. 6. Pell.
Henricus &c. Magnifico & Religiosissimo Viro, Fratri Lodowico de Erlichshwszen, Ordinis Beatae Mariae Domûs Theutonicorum in Prucia Magistro Generali, Amico nostro carissimo, prompto complacendi Animo Salutem cum sincera Dilectione.
Magnifice & Religiosissime Vir, Amice noster carissime,
Nono Die hujus Mensisrecepimus Litteras vestras, scriptas ex Castro vestro de Marenbourgh, xvj Mensis ultimi Aprilis,
Ex quarum Tenore didiscimus vestram Magnificentiam Litteras nostras accepisse, quibus significamus Nos nullam Viam declinaturos quae ad Commune Bonum nostrum vestrumque, ac omnium & singulorum, de quibus in praefatis Litteris nostris fit mentio, tendere valeret:
Consequenter quòd similis vobis est Voluntas, Animus quoque quòd antiquae Amicitiae inter Nos Vosque & omnes supradictos illibatae conserventur; in Signum cujus Operam dare pollicemini quòd Civitates de Hansa, unà vobiscum, in aliam celebrandam Dietam consenseant certo Termino Nobis intimando:
Postremò, ad feliciorem rerum agendarum Eventum, Prece Nos solicitat Circumspectio vestra, quatinus Subditi vestri & caeteri Mercatores de Hansa securè, ut Amici, recipi possent in nostra Ditione, per totum sequentem Annum, post Festum Michaelis proximò futurum:
Quae omnia vidimus diligenter, & benè intelleximus, atque, habitâ super hoc cum Concilio nostro maturâ Deliberatione, quamquam multa sint quae nobis hoc dissuadere possint, verumptamen, Considerantes Spectabilitatis vestrae singularem Affectionem, Laboresque inceptos pro Utilitate communi & Sedatione Controversiarum hincinde exortarum, non possumus aliud vestrae Nobilitati rescribere respondereve, quàm quòd contenti sumus de Motivis Litteris vestris adductis, & acquiescamus vestro Desiderio, tàm ad novam Dietam celebrandam, quam etiam quòd Subditi utrarumque Partium securè mutuò conversari valeant & debeant juxta eximiae vestrae Circumspectionis optatum.
Ducimus igitur Notitiae vestrae per Praesentes quòd, si praefata Nova Dieta per Civitates de Hansa acceptata & firmita fuerit, Terminusque ejusdem Nobis intimatus citra dictum Festum Michaelis, acceptum nobis erit atque Gratum quòd Subditi hinc inde sua, cum Securitate facta, conducant agantque Negotia, amicabiliter & sine Impedimento, per Tempus Litteris vestris commemoratum; dùm etiam illae Civitates de Hansa, quae Regna & Dominia nostra accedere studebunt & proponent, similem Securitatem pro nostris Subditis ad ejusdem Veniendi, & sua Negotia exercendi, citra idem Festum, in Scriptis, ad Nos aut Concilium nostrum transmittere curaverint cum Effectu.
De quibus omnibus vestrae Magnificentiae Responsum praestolabimur; quam Filius Virginis felicissimè conducat juxta Vota.
Dat. ex Palatio nostro Westm. nostro sub Privato Sigillo vicesimo secundo Die Junii, Regnorumque nostrorum Anno Tricesimo.
De Mandato Regis per avisamentum sui Concilii.
Langport.
July 17. The K. to Baltasar duke of Silesia; he declines the services of Melchior Richenberk, as he can speak no language understood in England. Westm.
O. xi. 312. H. v. p. ii. 42.
Ad Ducem Silesiae.
An. 30. H. 6. Pell.
Henricus, &c. Inclito & Illustri Principi, Baltesaro, Duci Silesiae, Amico suo Carissimo, cum sincera dilectione Salutem.
Illustris Princeps, Amiceque noster Carissime.
Grato accipimus animo Magnificentiae vestrae Litteras, per Nobilem Virum, Melchior Richenberk nuperrimè nobis praesentatas; quibus eundem Melchior, egregiorum suorum intuitu Morum, praeclarisque Virtutum ac Probitatis meritis, recommendatum Nobis facere curavistis, specialiter ad Obsequium (videlicet) Nobis impendendum:
Quem ad hoc ipsum animo perlibenti Recepissemus, si vel Vulgari nostro, aut alio Ydeomate, ad Conversationem mutuam cum nostris habendam oportuno, fuisset imbutus:
Verùm, quia difficile visum est ut dies suos ageret cum Gente, cujus Ydeoma sibi penitùs incognitum existeret, ipsum cum omni animi nostri Favore Licenciandum duximus, ut ad propria feliciter remearet:
Nec tamen nostrâ excidet Memoriâ Excellentiae vestrae de Persona sua Nobis facta Recommendatio, set nec ejus Oblatio; quae, sicut decuit, acceptisimae Nobis non immeritò fuere.
Excellentiam vestram votivis semper & prosperis adaugeat Successibus Gratia totius Gratiae Largitoris.
Scriptae ex Palatio nostro Westmonasterii Decimâ Septimâ Mensis Julii Regnorumque nostrorum Anno Tricesimo.
De Mandato Regis per avisamentum Concilii sui.
T. Kent.
Sept. 2. Powers granted to John earl of Shrewsbury, as lieutenant of Aquitain. Westm.
O. xi. 313. H. v. p. ii. 42.
De Potestate concessa Johanni Comiti Salopiae, Locumtenenti Regis in Aquitannia.
An. 31. H. 6. Vasc. 31. H. 6. m. 7.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos, per alias Literas nostras Patentes, Constituerimus, carissimum Consanguineum nostrum, Johannem Comitem Salopiae Locum tenentem nostrum in Ducatu nostro Aquitanniae, prout in Literis nostris praedictis pleniùs continetur,
Nos,
De Fidelitate & Industria praefati Consanguinei nostri pleniùs confidentes,
De assensu Concilii nostri, Concessimus & Commisimus, Concedimus & Committimus ei, Tenore Praesentium, plenam Auctoritatem & Potestatem subsequentes; videlicet,
Ad Accipiendum & Recipiendum ad nostras Pacem, Gratiam, Obedientiam, & Subjectionem omnia Civitates, Villas, Burgos, Castra, Fortalitia, & Loca Partium praedictarum & aliarum, & ea Inhabitantes, & quoscumque in eis Morantes, ac omnes Inimicos & Rebelles nostros qui ad hujusmodi nostras Pacem, Gratiam, Obedientiam, & Subjectionem venire & reverti voluerint,
Ad Acquietandum, Pardonandum & Remittendum,
Et etiam ad Terras, Tenementa, & Possessiones, Jura, Haereditamenta, & Dominia, quae habebant & possidebant, ante Recessum suum ab Obedientia nostra eisdem Restituendum, quamdiu in Officio praedicto fuerit, quibuscumque Hominibus quibus pro Honore & Commodo nostris expediens sibi videbitur,
Tàm Anglicis, Hibernicis, Wallensibus, Scotis, Francigenis, Vasconibus Aquitanis, quàm de quacumque alia Natione, omnimodas Proditiones, Rebelliones, & Perpetrationes Criminis Laesae Majestatis, Roberiarum, Latrociniorum, Homicidiorum, Spoliorum, Murdrorum, Raptuum, Fortium, Transgressionum, Excessuum, & omnimodorum aliorum Casuum Criminalium in Ducatu nostro praedicto tempore transacto factorum vel perpetratorum, perpetrandorum seu faciendorum,
Et quòd ipse Banna, & Exilia, ac Notas Infamiae, quae versus ipsos seu eorum aliquem pronunciata, publicata, seu facta extiterunt, seu in praesenti existunt, ammovere & omninò abolere,
Ac etiam Homagia, Sacramenta, & Fidelitates, de quibuscumque Ligeis nostris Partium praedictarum, tàm Praelatorum & Nobilium, quàm Communitatum, pro Nobis & Nomine nostro, capere & recipere,
Necnon Conventiones & Congregationes Hominum ad Arma, & aliorum Bellatorum pro facto Guerrae, sit illud pro Equitationibus faciendis, sive Obsidionibus ponendis, Villas, Castra, & Fortalitia custodiendis, quàm pro alia Re quacumque, prout Casus exigerit, facere valeat,
Quodque iidem Homines ad Arma & alii supradicti sibi parere teneantur,
Ac quod ipse Praelatos, Nobiles, & Communitates, quotiens opus fuerit & expedire sibi videbitur, ad eorum Advisamentum & Consilium super Gubernatione & Statu Patriae praedictae Capiendum, & Habendum, & ad Petendum, Requirendum, & Optinendum eorum Auxilia, ad Custodiam & Tuitionem Patriae praedictae, prout fuerit faciendum, Convenire facere possit,
Ac etiam quòd ipse Tallagia & Impositiones super Gentes & Mercandisas Patriae praedictae, per advisamentum Dominorum & Communitatum, pro Tuitione, Salvatione, & Defensione Patriae praedictae, facere & limitare, ac eadem Tallagia & Impositiones ex causa praedicta Levari, Capi, & Recipi facere, & talia, si quae sibi videbitur contra Honorem & Proficua nostra existere, si quae fuerint, Revocare & Restringere possit,
Ac quòd ipse Monetam de Auro Argento ac Monetam Nigram de Cuneo nostro, quotiens sibi videbitur, Nomine nostro, Fabricari & Cudi facere, & eas hujusmodi Cursum & Valorem habere facere prout pro nostro & Patriae Honore & Commodo meliùs sibi videbitur, ac Renuentes eandem recipere & Delinquentes in eadem Punire possit, prout Casus exigerit,
Ac insuper quòd ipse omnimodos Officiarios & Ministros, cujuscumque Statûs seu Conditionis fuerint,
Constabulario & Majore Burdegaliae, ac illis qui in Fidelitate sua erga nos continuè permanserunt, qui Statum in aliquibus Officiis per Literas nostras Patentes, sub Magno Sigillo nostro, ac illis quibus aliqua Administrationes seu Officia citra Festum Paschae ultimò praeteritum, per Literas nostras Patentes, sub eodem Magno Sigillo nostro, Concessimus, exceptis,
Ordinandum & Faciendum,
Quodque ipse tot & tales Consiliarios, quot & quales sibi pro Regimine Patriae praedictae necessarii videbuntur seu oportuni, Facere, ac eis de Regardo congruo seu rationabili Disponendum, & eos, quando sibi bonum videbitur & expediens, Removendum, & alios loco ipsorum Remotorum, si opus fuerit, Substituendum seu Deputandum, Quódque ipse tales Treugas & Abstinentias Guerrarum cum Inimicis & Rebellibus nostris, in Ducatu nostro praedicto, pro tali tempore, prout sibi pro Honore & Utilitate nostris videbitur faciendum, capere possit,
Ac quòd ipse tot & tantos Salvos Conductus, & Salvas Gardias, ac pro tanto tempore, prout sibi meliùs videbitur, infra dictum Ducatum nostrum, dare & facere valeat,
Ac quòd ipse de Exitibus, Proficuis, & Reventionibus ejusdem Ducatûs, in Manibus nostris existentibus (solutis tamen & supportatis Oneribus Ordinariis & consuetis) prout sibi pro Honore & Commodo nostris, ac Custodia & Tuitione Ducatûs & Patriae praedictae, sibi videbitur, disponere & ordinare valeat,
Necnon quòd ipse Concedere & Permittere possit quòd Vina de alta Patria Ducatûs nostri praedicti ad Civitatem nostram Burdegaliae, solvendo per advisamentum Concilii nostri ibidem certam Impositionem, in Auxilium & Supportationem Guerrae & Salvationis Patriae, venire possint & cariari,
Ac Franchesias, Libertates, Consuetudines, & Privilegia, Civibus, Civitatibus, Opidis, & Locis dicti Ducatûs nostri, ac Incolis ejusdem, hactenus eis concessa & ab eisdem rationabiliter usitata, Apporobandi, Ratificandi, & Confirmandi, & eadem, si opus fuerit, de novo Concedendi,
Quódque ipse ad Dignitates, Officia, & alia Beneficia quaecumque, vacantia vel quae inposterùm vacaverint, tàm in Ecclesiis Cathedralibus & Collegiatis, quàm aliis quibuscumque Ecclesiis, sive Locis, ad nostram Donationem, Collationem, seu aliam qualemcumque Dispositionem spectantia, idoneas Personas Praesentare, eademve Conferre, seu de eisdem Disponere possit,
Ac quòd, per avisamentum Concilii nostri ibidem, omnimoda Fortalitia, quae competentur teneri nequiunt, & specialiter Fortalitia quae per Rebelles nostros ibidem Conquaerenda (Fortalitiis de Patrimonio nostro exceptis) Prosternere & Diruere valeat, necno Justitiam altam & bassam, ac etiam de mero & mixto Imperio, in quocumque Loco, in Partibus praedictis, ubi idem Locumtenens noster fuerit, etiam Excercere valeat,
Ac omnes & singulos Proditores, & Rebelles, ac Reos Laesae Criminis Majestatis, seu alterius Criminis cujuscumque, juxta Casûs exigentiam, Justificandi, Castigandi, & Puniendi,
Ac Constabulario Burdegaliae, qui pro tempore fuerit, Praecipendi & Mandandi quòd ipse Villis, Castris, sive Locis quibuscumque, ad Nos spectantibus, Provisionem necessariam faciat & oportunam de Victualibus & aliis quibuscumque, pro Munitione, Tuitione, & Defensione eorum, aut alicujus eorumdem requisitis,
Ac insuper ut idem noster Locumtenens Terras & Haereditates quascumque Rebellium nostrorum, ac nobis qualitercumque Confiscatas, nondùm per nos Concessas sive Donatas, de avisamento Concilii nostri ibidem, Personis benè Meritis Conferre possit & Donare, usque ad Valorem Viginti Librarum Sterlingorum per Annum, Habendas & Tenendas ad certum numerum Annourum, vel ad Terminum Vitae earumdem Personarum; dumtamen hujusmodi Terrae seu Possessiones situatae seu constitutae non sint infra Civitatem nostram Burdegaliae, nec sint de Domanio Ducatûs nostri supadicti,
Promittentes Nos Firmum & Gratum habituros & tenturos quicquid idem Locumtenens noster, virtute Auctoritatis & Potestatis praedictarum, fecerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum;
Et idcirco Praecipimus & Mandamus omnibus Praelatis, Nobilibus, & Communitatibus Civitatum, Villarum, Castrorum, Fortalitiorum, Locorum, ac omnibus Ministris, Officiariis, & aliis Subditis nostris, in Ducatu nostro praedicto (cujuscumque Statûs seu Gradûs fuerint) quòd ipsi & eorum quilibet praefato Locumtenenti nostro, prout ad ipsum spectabit, eidem Locumtenenti nostro, cùm per ipsum, aut per Commissarium seu Commissarios, aut Deputatum seu Deputatos, suum sive suos, requisiti fuerint, in Praemissis & eorum quolibet diligenter Pareant & Intendant.
In cujus &c. per Sex Annos proximò futuros duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Septembris.
Per ipsum Regem & Concilium.
Sept. 6. Restitution of the temporalities to John abp. of Canterbury, translated from York. Sheen.
O. xi. 315. H. v. p. ii. 43.
De Restitutione Temporalium Cantuar.
An. 31. H. 6. Pat. 31. H. 6. p. 1. m. 25.
Rex Escaetori suo in Comitatibus Kantiae & Middlesexiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesiâ Cathedrali Cantuariensi, per Mortem, bonae memoriae, Johannis ultimi Archiepiscopi ejusdem Ecclesiae, Venerabilem Patrem Johannem Cardinalem, nuper Archiepiscopum Eborum, a Vinculo, quo eidem Ecclesiae Eborum tenebatur, absolverit, & ipsum ad dictam Ecclesiam Cantuariensem Transtulerit, ipsumque in Archiepiscopum dictae Ecclesiae Cantuariensis praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quod idem, sic ad dictam Ecclesiam Cantuariensem Translatus, omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius sic ad eandem Ecclesiam Cantuariensem Translati, & Temporalia Archiepiscopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem, sic ad eandem Ecclesiam Cantuariensem Translato, Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione Liberes; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Manerium suum de Shene, sexto die Septembris.
Per ipsum Regem &c.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Norff. & Suff.
Escaetori Regis in Com. Essex. & Hertf.
Escaetori Regis in Com. Oxon. & Berk.
Escaetori Regis in Com. Surr. & Sussex.
Escaetori Regis in Com. Ebor.
Escaetori Regis in Com. Buk.
Dilecto Regis
Willielmo Gregory Majori Civitatis suae Londoniae & Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Sept. 6. Restitution of the temporalities to William abp. of York, translated from Coventry and Lichfield, Sheen.
O. xi. 315. H. v. p. ii. 43.
De Restitutione Temporalium Eborum.
An. 31. H. 6. Ibid. m. 21.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Eborum, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex Venerabilem Patrem Willielmum, nuper Episcopum Coventrensem & Lichfeldensem, a Vinculo quo eisdem Ecclesiis tenebatur absolverit, & ipsum ad Ecclesiam Eborum, vacantem per Translationem Johannis Cardinalis, nuper Archiepiscopi ejusdem loci Eborum, Transtulerit, ipsumque in Archiepiscopum dictae Ecclesiae Eborum praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Willielmus, sic ad dictam Ecclesiam Eborum Translatus, omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae Nostrae Praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Willielmi, sic ad dictam Ecclesiam Eborum Translati, & Temporalia Archiepiscopatûs illius prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Willielmo, sic ad eandem Ecclesiam Eborum Translato, Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Manerium suum de Shene, sexto die Septembris.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Northumbr.
Escaetori Regis in Com. Notingh. & Derb.
Escaetori Regis in Com. Lincoln.
Escaetori Regis in Com. Oxon.
Escaetori Regis in Com. Midds.
Escaetori Regis in Com. Glouc. ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus.
Dilecto Regis Majori Civitatis suae Eborum ac Escaetori suo in eadem Civitate
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Sept. 6. Restitution of the temporalites to Nicholas bp. of Coventry and Lichfield, translated from Carlisle. Eltham.
O. xi. 316. H. v. p. ii. 43.
De Restitutione Temporalium Coventren.
An. 31. H. 6. Pat. 31. H. 6. p. 1. m. 12.
Rex Escaetori suo in Comitatu Staffordiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex Venerabilem Patrem Nicholaum, nuper Episcopum Karliolensem, a Vinculo, quo eidem Ecclesiae tenebatur, absolverit, & Ipsum ad Ecclesias Coventrensem & Lichfeldensem, vacantes per Translationem Willielmi nuper Episcopi eorumdem Locorum Coventrensis & Lichfeldensis, Transtulerit, Ipsumque in Episcopum dictarum Ecclesiarum Coventrensis & Lichfeldensis praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis inde directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quod Idem Nicholaus, sic ad dictas Ecclesias Coventrensem & Lichfeldensem Translatus, omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae Nostrae Praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Nicholai, sic ad dictas Ecclesias Coventrensem & Lichfeldensem Translati, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò tibi praecipimus quòd Temporalia praedicta, cum Pertinentiis in Balliva tua, sine dilatione Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Manerium suum de Eltham, sexto die Septembris.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Derb.
Escaetori Regis in Com. Warr.
Escaetori Regis in Com. Salop.
Escaetori Regis in Com. Midds.
Camerario Regis Cestriae
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Sept. 15. Grant to Nicholas bp. of Carlisle of the custody of the temporalities of Coventry and Lichfield. Westm.
O. xi. 316. H. v. p. ii. 43.
Pro Episcopo Karliolensi.
An. 31. H. 6. Ibid. m. 23.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper, vacantibus Ecclesiis Coventrensi & Lichfeldensi per Translationem, Venerabilis in Christo Patris, Willielmi, nuper Episcopi, ibidem ab eadem Sede ad Sedem Eborum nuper factam,
Ac pro eo quòd Dominus Summus Pontifex, Venerabilem in Christo Patrem, Nicolaum Episcopum Karliolensem ab eadem Sede Karliolensi ad dictam Sedem Coventriensem & Lichfeldensem, contemplatione Literarum nostrarum sibi inde nuper destinatatum, duxit Transferendum, prout ex Testimonio accepimus fide digno,
De Gratia nostra speciali Concessimus eidem Nicholao Episcopo Custodiam dicti Episcopatûs Coventriae & Lichfeldiae & omnium Temporalium ejusdem, cum omnibus Rebus & Bonis ad eundem Episcopatum qualitercumque pertinentibus sive spectantibus, adeò plenè & integrè & eisdem modo & formâ, prout Nos dictam Custodiam dicti Episcopatûs Coventriae & Lichfeldiae & omnium Temporalium ejusdem, cum omnibus Rebus & Bonis praedictis, haberemus si praesens Concessio nostra eidem Nicholao Episcopo inde facta non fuisset, seu aliquis Episcopus ejusdem Episcopatûs haberet Sede plenâ, durante praesenti Vacatione tantùm, unà cum Feodis Militum, Advocationibus Ecclesiarum, Capellarum, Cantariarum, Praebendarum, Hospitalium, Dignitatum, & aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcunque,
Habendam & Tenendam eidem Nicholao Episcopo Custodiam dicti Episco- patûs Coventriae & Lichfeldiae & omnium Temporalium ejusdem, cum omnibus Bonis & Rebus & caeteris Pramissis, ad eundem Episcopatum, ut praedictum est, pertinentibus sive spectantibus, ac Temporalia, Res, & Bona, & Advocationes praedicta, necnon omne id quod ad Nos, ratione Vacationis ejusdem, pertinet seu pertinere deberet, ita quòd ipse de Temporalibus, Bonis, & Rebus, ac caeteris Praemissis plenam Administrationem habere, necnon inde facere, disponere, & ordinare, prout sibi inde melius & utilius videbitur faciendum, liberè possit & impunè, & eisdem modo & formâ ut supradictum est, durante praedictâ praesenti Vacatione tantum, absque aliquo Compoto seu aliquo alio nobis Haredibus vel Successoribus nostris inde reddendis seu solvendis quovis modo in futurum; eo quod expressa Mentio de vero valore annuo Temporalium & caeterorum Praemissorum, seu de aliis Donis & Concessionibus, eidem Nicholao Episcopo per Nos ante haec tempora factis, in Praesentibus facta non existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatioee, sive Assignamento, inde in contrarium factis, editis, seu provisis, in aliquo non obstantibus; Proviso semper quòd haec praesens Concessio nostra non cedat in Derogationem cujusdeam Acti, pro Solutione Vadiorum Hospitii nostri, in Parliamento nostro apud Wyntoniam nuper editi.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Decimo quinto Die Septembris.
Per ipsum Regem.
Oct. 24. Restitution of the temporalities to William Percy, bp. of Carlisle by the translation of Nicholas Cloos to Coventry and Lichfield. Westm.
O. xi. 317. H. v. p. ii. 44.
De Restitutione Temporalium Karliol.
An. 31. H. 6. Pat. 31. H. 6. p. 1. m. 12.
Rex Escaetori suo in Comitatibus Cumbriae & Westmorlandiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex de Persona Magistri Willielmi Percy ad Ecclesiam Karliolensem, per Translationem Nicholai Cloos, ultimi Episcopi ibidem, ad Ecclesiam Coventrensem & Lichfeldensem, vacantem, Electi providerit, & ipsum Willielmum in Episcopum dictae Ecclesiae Karliolensis praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis inde directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Electus & Praefectus omnibus & singulis Verbis, nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Bullatis contentis, coram nobis palàm & expresè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi & Praefecti, & Temporalia Episcopatûs dictae Ecclesiae Karliolensis, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Electo & Praefecto Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, Liberes habenda in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, Vicesimo Quarto die Octobris.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Lincoln.
Escaetori Regis in Com. Derb.
Escaetori Regis in Com. Midd.
Escaetori Regis in Com. Northumbr
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Nov. 2. Letters of safeguard for Michael Gosselyn, George Hartryke, Matthew Laweston, and 30 other miners of Bohemia, Hungary, Austria, and Micia, coming to England to work in the K.'s mines. Westm.
O. xi. 317. H. v. p. ii. 44.
Pro Operatoribus in Mineris Regis.
An. 31. H. 6. Franc. 31. H. 6. m. 13.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cum rationi congruat quòd Illos, quos ad Obsequium nobis impendendum decrevimus, a Gravaminibus, Molestationibus, Perturbationibus, & Inquietationibus omnibus & singulis illaesos praeservari faciamus,
Nos igitur Michaelem Gosselyn, Georgium Hartryke, & Matheum Laweston,
In Regnum nostrum Angliae, cum Triginta Personis, vel infra, de Bohemiae, Hungariae, Austriae, & Miciae partibus, scientiam Operandi in Mineris habentibus meliorem, ad Obsequium nobis in Mineris nostris in Regno nostro Angliae impendendum, conjunctim vel divisim, cum Rebus & Hernesiis suis quibuscumque, tàm per Terram, quàm per Mare, equestrè vel pedestrè, per Civitates, Castra, Jurisdictiones, Territoria, & alia Loca sub Obedientia nostra existentia quaecumque, tàm Cismarina quàm Transmarina, totiens quotiens sibi placuerit, durantibus praesentibus Literis nostris, Veniendo, in Regno nostro praedicto Expectando, Morando, & Obsequium nobis in Mineris nostris praedictis impendendo, & exinde versus Partes praedictas Transeundo,
In Protectionem, Tuitionem, & Defensionem ac salvam Gardiam nostras suscepimus speciales;
Et ideò vobis, & cuilibet vestrûm, prout gravem Indignationem nostram evitare volueritis, Praecipimus & Mandamus quòd praefatos, Michaelem, Georgium, & Mathaeum, ac Personas praedictas, in Regnum nostrum praedictum in forma praedicta Veniendo, in Civitatibus, Castris, Villis, Jurisdictionibus, Territoriis, & aliis Locis favorabiliter Recipiatis, ac eis & eorum cuilibet Favorem exhibeatis, ac in dicto Regno nostro Angliae Morando & Expectando, & exinde versus partes praedictas Transeundo, Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis; non inferentes eis, seu eorum alicui, nec ab aliis inferri permittentes, Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Arestum, Impedimentum aliquod seu Gravamen:
Et, si quid eis seu eorum alicui Forisfactum sive Injuriatum fuerit, id eis & eorum cuilibet, sine dilatione, Corrigi & Reformari faciatis.
In cujus &c. per Quatuor Annos duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, Secundo die Novembris.
Dec. 17. The prior and convent of Coventry, and the dean and chapter of Lichfield, have a congé d'élire on the death of Nicholas Cloos, the last bp. Westm.
O. xi. 318. H. v. p. ii. 44.
De Licentia Eligendi.
An. 31. H. 6. Pat. 31. H. 6. p. 1. m. 12.
Rex, Dilectis sibi in Christo, Priori & Conventui Ecclesiae Cathedralis beatae Mariae Coventriae, ac Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Lichfeldiae, Salutem.
Ex parte vestra Nobis est humiliter Supplicatum ut,
Cùm Ecclesiae vestrae praedictae, per Mortem, bonae memoriae, Nicholai Cloos, ultimi Episcopi Locorum illorum, Pastoris sint solatio destitutae,
Alium vobis Eligendi in Episcopum & Pastorem Ecclesiarum praedictarum Licentiam vobis concedere dignaremur,
Nos, vestris Precibus in hac parte favorabiliter inclinati, Licentiam illam vobis, Tenore Praesentium, duximus concedendam;
Mandantes quòd talem vobis eligatis in Episcopum & Pastorem, qui Deo Devotus, Ecclesiis vestris praedictis necessarius, nobisque & Regno nostro utilis & fidelis existat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Decimo septimo die Decembris.