Rymer's Foedera with Syllabus
January-March 1453

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

318-324

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-March 1453', Rymer's Foedera Volume 11, pp. 318-324. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115375 Date accessed: 25 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

January–March 1453

Syllabus EntryFoedera Text
1453. Jan. 3. Safe conduct for William bp. of Glasgow. Westm.
O. xi. 318. H. v. p. ii. 44.
Pro Episcopo Glasguensi.
An. 31. H. 6. Scot. 31. H. 6. m. 12.
Rex, per Literas suas Patentes, per dimidium Annum proximò futurum duraturas, de avisamento & matura deliberatione Concilii Regis, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales, Reverendum in Christo Patrem, Willielmum Episcopum Glasguensem in Scotia, cum Quinquaginta Personis in Comitiva sua aut infra, cujuscumque Statûs, Praeeminentiae, Gradûs, aut Conditionis existant, conjunctim vel divisim, in Regnum Regis Angliae, per Terram, Mare, vel Aquas salsas vel recentes, equestrè vel pedestrè, cum Equis, Hernesiis, Bogeis, Jocalibus, Moneta, Auro Argento monetatis sive non Monetatis, Literis & Scripturis clausis & apertis, aliis Bonis & Rebus suis quibuscumque, salvò & securè Veniendo, ibidem Morando, Perhendinando, & Conversando, ac totiens quotiens eis visum fuerit expedire ad Villam Regis Calesii, & per eandem ac quaevis alia Loca & Dominia Ditioni Regis subjecta, per quoscumque Portus Regis Ditionis, absque Impedimento vel Arestamento, propter quaecumque Debita, Offensas, Treugarum Infractiones, Obsidiones, Financias, Quaestiones, aut Querelas quaslibet, quibuscumque Personis quavis ratione spectantia, & Literis etiam Marquae, Contramarquae, Reprisaliae, Debiti, Compoti, vel Conventionis, ac aliis Motivis non obstantibus quibuscumque,
Noluit autem idem Rex praesentem salvum Conductum snum, Delicto alicujus Personae, cum supradicto Episcopo existentis, infringi, set Delinquens prout justum fuerit puniatur,
Si verò, durante praesenti salvo Conductu Regis, contingat praedictum Episcopum vel aliquos ex Personis in Comitiva sua existentes, &c. prout in ejusmodi de Conductu Literis.
In cujus &c.
Dat. apud Westmonasterium, tertio die Januarii.
[Jan. 3.] Letters of protection for James lord of Hamylton, James Levingston of Calendare, Archibald de Dundasse of Calendare, and 11 other Scots.
O. xi. 319. H. v. p. ii. 44.
Pro Domino de Hamylton & aliis.
An. 31. H. 6. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, per Novem Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem Regis speciales,
Jacobum Dominum de Hamylton Militem,
Jacobum Levingston de Calendare,
Archebaldum de Dundasse de Calendare,
Duncanum de Dundasse,
Dominum Gawinum Hamylton Praepositum Ecclesiae Collegiatae de Bothvil,
Johannem Hamylton,
Magistrum Jacobum Inglis,
Magistrum Robertum Hamylton,
Presbiteros,
David Spaldyng de Dunde,
David Flemynge,
Robertum Hamylton,
Willielmum Bake
de Hoprik,
Magistrum Willielmum Baine Presbiterum,
Et Patricium Woddok,
Scotos in Regnum Regis Angliae, ac Villam & Marcheas Calesii, ac alia Loca & Dominia Regi subjecta, cum Triginta Personis in Comitiva sua, Nobilibus & aliis (cujuscumque Nationis seu Statûs fuerint) Armatis vel non Armatis, & totidem Equis, vel aliis Animalibus, seu infra, necnon Auro vel Argento monetatis vel non monetatis, Jocalibus, Vasis, Sarcinis, Fardellis, Bogeis, Literis Clausis & Patentibus, Instructionibus, Memorialibus, Libris, Bonis, Mercandisis, & Rebus utensilibus licitis quibuscumque, sibi necessariis tàm per Terram, quàm per Mare & Aquam, conjunctim seu divisim, unâ vice vel diversis vicibus, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi vel eorum alicui, durante praesente Salvo Conductu Regis, placuerit, veniendo, ibidem Noctibus Diebusque Morando, & Mercandisas licitas, si sibi placuerit, Emendo, & cum eisdem & caeteris Praemissis, quo sibi placuerit, absque perturbatione seu impedimento quocumque, Revertendo, aliqua Marqua, Contramarqua, seu Reprisalia, ad Sectam Partis seu aliter qualitercumque concessis, seu concedendis, non obstantibus;
Proviso semper quòd iidem, Jacobus, Jacobus, Archebaldus, Duncanus, Gawinus, Johannes, Jacobus, Robertus, David, David, Robertus, Willielmus, Williemus, & Patricius, se benè & honestè erga Regem & Populum Regis habeant & gerant, &c. prout in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Jan. 16. Grant of the custody of the temporalities of Coventry and Lichfield to R. bp. of Hereford. Westm.
O. xi. 319. H. v. p. ii. 45.
De Custodia Episcopatus Coventriae & Lichfeldiae Concessa.
An. 31. H. 6. Pat. 31. H. 6. p. 1. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper, Vacantibus Ecclesiis Coventrensi & Lichfeldensi, per Mortem Nicholai nuper Episcopiibidem, de Gratiâ nostrâ speciali, ex certâ scientiâ & mero motu nostris, Concesserimus Venerabili in Christo Patri R. Episcopo Herefordensi Custodiam omnium Temporalium eorumdem, unà cum omnibus Rebus, Bonis, Proficuis, & Commoditatibus ad eadem qualitercumque pertinentibus sive spectantibus, adeò plenè & integrè, & eisdem modo & formâ, prout Nos Temporalia illa ac caetera Praemissa haberemus seu habere deberemus, si praesens Concessio nostra eidem Episcopo Herefordensi indè facta non fuisset,
Habendam & Tenendam eidem Episcopo Herefordensi dictam Custodiam a Tempore Mortis praedicti nuper Episcopi, durante Vacatione praedictâ, vel quamdiu Temporalia praedicta in Manibus nostris contigerint remanere,
Ita quòd ipse de Temporalibus, Bonis, Rebus, & caeteris Praemissis quibuscunque plenam & liberam Administrationem habere, necnon indè facere, disponere, & ordinare, prout sibi meliùs & utiliùs videbitur faciendum, liberè possit & impunè, & eisdem modo & formâ, ut supradictum est, durante Vacatione praedictâ, vel quamdiu Temporalia praedicta, ut praedictum est, in manibus nostris contigerint remanere, absque Impetitione sive Impedimento nostri, Haeredum nostrorum, aut aliorum quorumcumque, & absque aliquo indè Nobis, Haeredibus, vel Successoribus nostris Reddendo seu Solvendo quovis modo in futurum; eo quod expressa mentio de vero Valore Annuo Temporalium & caeterorum Praemissorum in Praesentibus facta non existit, aut aliquo Statuto, Actu, Concessione, sive Assignamento, in contrarium factis, editis, seu provisis, in aliquo non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Januarii.
Per ipsum Regem & de Data &c.
Jan. 17. Ratification of a grant by John earl of Shrewsbury, lieutenant of Guyenne, of the office of clerk of the market of Bourdeaux to Thomas Talbot, dated Bourdeaux, Nov. 13, 1452. Westm.
O. xi. 320. H. v. p. ii. 45.
Super Reductione Burdegaliae, Concessionis Comitis Salopiae Confirmatio.
An. 31. H. 6. Vasc. 31. H. 6. m. 5.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Literas, carissimi Consanguinei nostri, Johannis Comitis de Shrosbery, Locumtenentis Generalis pro Nobis in Patria & Ducatu nostris Aquitanniae, factas in haec verba,
Nous Jehan Conte de Shrosbery, de Wesford, & de Waterfford, Seigneur de Talbot, Furnival, & de Strange, Lieutenant General & Governeur, pour le Roy d'Angleterre & de France nostre Souverain Seigneur, en ses Paiis & Duchie de Guyenne, a tous ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Savoir faisons que Nous,
Aiant Consideration aux bons Services, que, nostre bien ame Escuier, Thomas Talbot a, en temps passe, faiz au Roy nostre dit Seigneur & a Nous, & en especial en ceste Conqueste & Reduction des Cite & Paiis de Bourdeaulx & de Bourdelois, ce qu'il fait continuelment, & avons espoir que ferra en temps futur,
A icellui Thomas Talbot avons, au jourdeiu, de Grace especiall, & de Pouoir & Auctorite Royaulx, dont Nous usons & voulons user en ceste partie, Donne & Ottroie, &, par ces Presentes, Donnons & Ottroions de nostre certaine Science, l'Office du Clerc de Marchie de Bourdeaulx,
A Avoir, Tenir, Excercer, & Occuper au dit Thomas Talbot le dit Office de Clerc le Terme de sa Vie durant tant soulement, avec tous & chascun lez Fiefz, Gaiges, Proufitz, & Commoditez d'ancienment a icellui accustumez & appartenans, tout ainsi & par la fourme & maniere que ung Nomine Pykbourne la cy devant occupe & ejuour & faire son Vouloir & Pleasir comme de sa propre Chose,
Si Donnons en Mandement, depar nostre dit Seigneur le Roy, & depar Nous, a tous Sergeans d'Armes & Royaulx en Guyenne, & a chescun d'eulx qui preuuer requis en sera, que le dit Thomas Talbot, ou son Procureur ou Attourne, mettent & posent, realment & de fait, en plainere & corporelle Possession & Saisine du dit Office de Clerc, & l'en facent, seuffrent, & laissent Joir & User plainement & paisiblement comme de sa propre Chose, selon la Teneur de nos ditz Lettres Patentes;
Mandons en oultre a tous, qu'il appartendra, que en l'Execution dessuisditz soient favourans, Conseillans, & Entendans come il appartient, sans Luifaire, mettre, ou donner Destourbier ou Empeschement en aucuns maniere; Car ainsi le voulons & Nous plaist estre fait.
Donne a Bourdeaulx, soubz nostre Seal le xiij Jour de Novembre, l'An Mille Quatrecens, & Cinquante Deux.
Nos autem, Literas praedictas, ac omnia & singula in eisdem contenta, Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, &, praefato Thomae, Tenore Praesentium, Confirmamus, prout Literae illae rationabiliter testantur,
Ac ea omnia & singula eidem Thomae Damus, Concedimus, & Confirmamus per Praesentes, Habenda & Occupanda sibi Modo & Formâ supradictis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo Die Januarii.
Per ipsum Regem & de Data praedicta &c.
Et pro Quinque Marcis solutis in Hanaperio
.
Jan. 20. Assignment for the repayment of a loan of 133l. 6s. 8d. from John cardinal abp. of Canterbury, for the army going to the relief of the earl of Salisbury. Westm.
O. xi. 321. H. v. p. ii. 45.
Pro Cardinali Angliae.
An. 31. H. 6. Pat. 31. H. 6. p. 2. m. 12.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos quandam Armatam Grandem & Insignem in Ducatum nostrum Aquitanniae in proximo, Deo Duce, transmittere sumus dispositi, nedùm in Relevamen & Succursum Carissimi Consanguinei nostri Johannis Comitis Salopiae & Ducatûs praedicti,
Qui quidem Comes Civitatem Burdegaliae & Ducatum praedictum nuper a Manibus & Potestate Adversarii nostri Franciae, Divino Fretus Auxilio, potenter eripuit & ad nostram reduxit Ditionem & Potestatem,
Verùm etiam ad Resistendum Malitiis praefati Adversarii nostri, & sibi Adhaerentium, qui Civitatem & Ducatum nostros praedictos iteratò hostiliter invadere, ac Partes illas, dictum Consanguineum nostrum, & alios Fideles Ligeos & Subditos nostros ibidem, ad extremae Desolationis & Destructionis Exterminium & Excidium deducere pro viribus moliuntur, ut accepimus,
Nos,
Pro eo quòd Venerabilis Pater Johannes Cardinalis & Archiepiscopus Cantuariensis, pro celeri & felici Expeditione Armatae praedictae, ad Partes praedictas, ad Intentionem supradictam, Centum Triginta & Tres Libras, Sex Solidos, & Octo Denarios Nobis in praesenti maxima necessitate nostra gratanter mutuavit, volentes pro Resolutione Summae praedictae, eidem Cardinali benè & fideliter fiendâ, providere ut tenemur,
Concessimus eidem Cardinali quòd ipse, aut Executores sui, ipso Defuncto, habeat & percipiat, habeant & percipiant, dictas Centum Triginta & Tres Libras, Sex Solidos, & Octo Denarios de quibuscunque Concessionibus, Nobis a quibuscunque Statibus sive Personis, tàm Ecclesiasticis, quàm Temporalibus, factis & faciendis,
Et quòd Cancellarius noster Angliae, pro Tempore existens, tot & talia Literas Patentes & Brevia, sub Magno Sigillo nostro, super Monstratione Praesentium, praefato Cardinali aut Executoribus suis praedictis, pro Resolutione Summae praedictae, eidem Cardinali aut Executoribus suis praedictis fiendâ, de Tempore in Tempus, fieri faciat & liberabit, absque aliqua Prosecutione penes Nos quovismodo fiendâ, quot & qualia eidem Cardinali aut Executoribus suis praedictis in hac parte necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Et quòd Thesaurarius noster Angliae, pro Tempore existens, tales & tantas Tallias & Assignationes, super Monstratione tàm Praesentium quàm aliarum Literarum nostrarum Patentium, vel Brevium nostrorum ut praemittitur fiendorum eidem Cardinali aut Executoribus suis praedictis, & Resolutionem Summae praedictae, eidem Cardinali seu Executoribus suis praedictis fiendam, de Tempore in Tempus, ad Receptam Scaccarii nostri, levari & eis seu eorum alicui liberari faciet, absque aliqua Prosecutione penes Nos aliqualiter fiendâ, quantae & quales eidem Cardinali aut Executoribus suis praedictis similiter in hac parte necessariae fuerint seu quomodolibet opportunae.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo Die Januarii.
March 2. General pardon for John cardinal abp. of Canterbury. Westm.
O. xi. 321. H. v. p. ii. 45.
De Pardonatione pro Cardinali & Archiepiscopo Cantuariensi.
An. 31. H. 6. Ibid. m. 22.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Nos,
Attendentes gratuita Obsequia, quae Venerabilis in Christo Pater Johannes Cardinalis & Archiepiscopus Cantuariensis, aliàs dictus Johannes nuper Cardinalis & Archiepiscopus Eborum, non absque multiplicibus & eximiis Laboribus & grandium Expensarum effusione, Nobis impendit, indiesque sic Nobis impendere non desistit,
Volentes, eâ Consideratione, ipsius Cardinalis tàm Securitati quàm Quieti, nè futuris temporibus impetiri valeat, quantum in nobis est, providere,
De Gratiâ nostrâ speciali Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus eidem Cardinali, quocunque Nomine censeatur, omnimoda Fines, Adjudicata, Amerciamenta, Exitus, Forisfacturas, Scutagia, Decimas, Subsidia, Debita, Compota, Praestita, & Arreragia Firmarum & Compotorum, Nobis, ante Vicesimum sextum Diem Februarii ultimò praeteritum, qualitercunque per praedictum Cardinalem debita & pertinentia, vel per quemcunque alium Ministrorum sive Deputatorum ipsius Cardinalis ad usum nostrum Levata, Collecta, vel Liberata, ac etiam omnimodas Actiones & Demandas, quas Nos solus versus Ipsum vel Nos conjunctim cum aliis Personis seu alia Persona habemus seu habere poterimus, pro aliquibus hujusmodi Finibus, Amerciamentis, Exitibus, Forisfacturis, Scutagiis, Decimis, Subsidiis, Debitis, Compotis, Praestitis, & Arreragiis, ante praedictum Vicesimum sextum Diem Februarii nobis debitis,
Insuper Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus praefato Cardinali omnimoda Escapia Felonum, Catalla Felonum & Fugitivorum, Catalla Utlagatorum & Felonum de Se, Deodanda, Vasta, Impetitiones, ac omnimodos Articulos Itineris, Destructiones, & Transgressiones de Viridi & Venatione, Venditionem Boscorum infra Forestas & extra, & aliarum Rerum quarumcunque, ante dictum Vicesimum sextum Diem, infra Regnum nostrum Angliae, emersa & eventa, unde Punitio caderet in Demandas, Debita, seu in Finem, & Redemptionem, aut in alias Poenas Pecuniarias, seu in Forisfacturas Bonorum & Catallorum suorum quorumcunque,
Nolentes quòd praedictus Cardinalis, sive ejus Minister vel Deputatus, aut eorum seu alicujus eorum Haeredes vel Executores, ratione Praemissorum vel eorum alicujus, per Nos, Haeredes, seu Successores nostros, Justiciarios, Escaetores, Vicecomites, Coronatores, aut alios Ballivos, seu Ministros nostros quoscunque futuris temporibus impetantur, inquietentur, molestentur in aliquo, seu graventur, aut eorum aliquis impetatur, inquietetur, molestetur in aliquo, seu gravetur; quibuscunque Statutis, ante haec tempora editis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta &c.
March 3. Safe conduct for George de Bruggys, visitor of the order of Crossed Friars in England. Westm.
O. xi. 322. H. v. p. ii. 46.
Super Visitatione Cruciferorum.
An. 31. H. 6. Franc. 31. H. 6. m. 11.
Rex, per Literas suas Patentes, per Dimidium Annum proximò futurum duraturas, suscepit in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem, ac Salvam Gardiam suas speciales Fratrem Georgium de Bruggys, Visitatorem omnium Domorum Ordinis Fratrum Cruciferorum, in Regno Regis Angliae existentium, in Partibus Exteris jam existentem ut dicitur, in dictum Regnum Regis Angliae, cum Sex Personis, Libris, & aliis Hernesiis suis licitis in Comitivâ suâ, causâ Visitationis Domorum praedictarum veniendo, dictasque Domos tàm in Capite quàm in Membris debitè visitando, ac Defectus, si qui in eisdem Domibus reperti fuerint, juxta Ordinis praedicti Regulam, debitè Reformando & Corrigendo;
Proviso semper quòd praedictus Georgius ac Personae praedictae se benè & honestè habeant & gerant erga Regem & Populum suum,
Et quicquam, quod in Regis seu Populi sui Praejudicium vel Dampnum cedere valeat, non attemptent seu attemptari faciant quovis modo.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Martii.
March 5. Grant of the castle and lordship of Hadley in co. Essex, to Edmund de Hadham, earl of Richmond. Westm.
O. xi. 322. H. v. p. ii. 46.
Pro Comite Richmond.
An. 31. H. 6. Pat. 31. H. 6. p. 2. m. 35.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus & Concedimus Edmundo de Hadham Comiti Richmondiae, nostro uterino Fratri carissimo, Castrum & Dominium sive Manerium nostrum de Hadley in Comitatu Essexiae, cum omnibus Letis, Curiis, Redditibus, Servitiis, Molendinis, Piscariis, Visibus Franci Plegii, Sectis Curiae, ac omnibus aliis suis Pertinentiis quibuscunque, ac Advocatione Ecclesiae ejusdem, unà cum Retornamento omnium Brevium & Praeceptorum, necnon Executionibus eorundem, unà etiam cum uno Mercato qualibet Septimana in Die Mercurii annuatim ibidem tenendo,
Habenda & Tenenda praedicto Edmundo Haeredibus & Assignatis suis imperpetuùm, absque aliquo Nobis vel Haeredibus seu Successoribus nostris indè Reddendo, ac absque Fine vel Feodo pro Praemissis ad opus nostrum solvendis, faciendis, eo quòd expressa mentio de vero Valore Annuo Praemissorum seu eorum alicujus in praesentibus minimè facta existit, aut aliis Donis seu Concessionibus, per nos praefato Edmundo ante haec tempora factis, aut aliquo Actu, Statuto, sive Ordinatione, in contrarium factis seu faciendis, non obstantibus.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Martii.
March 26. Restitution of the temporalities to Reginald bp. of Coventry and Lichfield, translated from Hereford. Reading.
O. xi. 323. H. v. p. ii. 46.
De Restitutione Temporalium pro Episcopo Coventrensi & Lichfeldensi.
An. 31. H. 6. Pat. 31. H. 6. p. 1. m. 4.
Rex Escaetori suo in Comitatu Staffordiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex Venerabilem Patrem Reginaldum, nuper Episcopum Herefordensem, a Vinculo, quo eidem Ecclesiae tenebatur, absolverit, & Ipsum ad Ecclesias Coventrensem & Lichfeldensem, vacantes per Mortem Nicholai, nuper Episcopi eorumdem Locorum Coventrensis & Lichfeldensis, Transtulerit, Ipsumque in Episcopum earundem Ecclesiarum Coventrensis & Lichfeldensis praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis inde directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quod idem Reginaldus, sic ad dictas Ecclesias Coventrensem & Lichfeldensem Translatus, omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae Praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Reginaldi, sic ad dictas Ecclesias Coventrensem & Lichfeldensem Translati, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò tibi praecipimus quòd eidem Reginaldo, sic ad dictas Ecclesias Coventrensem & Lichfeldensem Translato, Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Reding, vicesimo sexto die Martii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus & Locis subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Derb.
Escaetori Regis in Com. Warr.
Escaetori Regis in Com. Salop.
Escaetori Regis in Com. Midds.
Camerario Regis Cestriae
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
March 26. Restitution of the temporalities to John bp. of Hereford, translated from Bangor. Reading.
O. xi. 323. H. v. p. ii. 46.
De Restitutione Temporalium pro Episcopo Herefordensi.
An. 31. H. 6. Ibid.
Rex Escaetori suo in Comitatu Herefordiae & Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Venerabilem Patrem, Johannem, nuper Episcopum Bangorensem, a Vinculo, quo eidem Ecclesiae tenebatur, absolverit, & ipsum ad Ecclesiam Herefordensem, Vacantem per Translationem Reginaldi nuper Episcopi ejusdem Loci Herefordiae, Transtulerit, ipsumque in Episcopum dictae Ecclesiae Herefordensis praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quod idem Johannes, sic ad dictam Ecclesiam Herefordensem Translatus, omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Johannis, sic ad dictam Ecclesiam Herefordensem Translati, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Johanni, sic ad dictam Ecclesiam Herefordensem Translato, Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione, Liberes in formâ praedictâ; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Redyng, vicesimo sexto die Martii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus & Locis subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Glouc. & Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus.
Escaetori Regis in Com. Salop. ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus.
Escaetori Regis in Com. Wiltes.
Escaetori Regis in Com. Wygorn.
Dilecto Regis
Galfrido Feldyng Majori Civitatis suae Londoniae & Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
March 26. Restitution of the temporalities to James bp. of Bangor, translated from Achonry. Reading.
O. xi. 324. H. v. p. ii. 46.
De Restitutione Temporalium pro Episcopo Bangorensi.
An. 31. H. 6. Ibid.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Salopiae ac Marchia Walliae eidem Comitatui adjacente, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex Venerabilem Patrem Jacobum, nuper Episcopum Achaden, a Vinculo, quo eidem Ecclesiae tenebatur absolverit, & ipsum ad Ecclesiam Bangorensem, vacantem per Translationem Johannis, nuper Episcopi ejusdem Loci, Transtulerit, ipsumque in Episcopum dictae Ecclesiae Bangorensis praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Jacobus, sic ad dictam Ecclesiam Bangorensem Translatus, omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae Nostrae Praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Jacobi, sic ad dictam Ecclesiam Bangorensem Translati, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Jacobo, sic ad eandem Ecclesiam Bangorensem Translato, Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet,
Teste Rege apud Reding, vicesimo sexto die Martii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus & Locis subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Glouc. ac Marchia Walliae eidem Comitatui adjacente.
Escaetori Regis in Com. Hereford. ac Marchia Walliae eidem Comitatui adjacente.
Dilecto Regis
Galfrido Feldyng Majori Civitatis suae Londoniae ac Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.